Jump to content

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De triumphis Christi apud Italiam
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 135


De triumphis Christi apud Italiam

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis), J. P. Migne 135.0886A

INCIPIT PROOEMIUM SEQUENTIS OPERIS.

135.0595C| Orbis Roma caput, celsa potentibus
Sceptris, consulibus, Caesaribus cluens
Augustis, patribus clara Quiritibus,
Armis, pacificis et ditionibus;
At nunc Altithroni lumine clarior
Regis principibus nobilis aetheris,
Christi praecipuis celsa sodalibus,
Fulges martyribus, praesulibus, choris
Splendes virgineis, astra super poli
Qui te prodigiis, dogmate, praeliis
Palmis constituunt aethere perpetem;
Vincentes veteres culmine principes,
Bellis qui validi regna parantibus,
Orbis jura licet subdiderint tibi,
Nigrarunt vitiis te tamen horridis,
135.0595D| Armis polluerant atque domesticis,
Sanctorum maculant saepe cruoribus,
Replentes scelerum sordibus omnium,
Reges et satrapas subdiderint licet,
135.0596C| Submisere fero colla tamen jugo,
Pestes invalidi pellere pectoris
Acti criminibus terga prementibus.
Fallor ni propriis vatibus haec sonent
Tabes Pegaseo fonte rigantibus.
At Christi proceres viribus arduis
Edocti tumidos subdere principes,
Magnatum dominos pellere daemones,
Mortis sceptra terunt his dominantia,
Frangentes trucium spicula virium;
Quos reges miseris vultibus inclyti
Orabant, trepidos hi pedibus premunt,
Sternentes veteris numina saeculi.
Non nostro aggredior carmine prodere
Res quarum Maro sit themate territus,
135.0596D| Horrens nigra togae stamina texere,
Sed quae sic caneret vinceret Orphaea,
Formosumque Linum, patrem et Apollinem,
Cantu Pana suo vinceret Arcadem.
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI.
135.0597|
I.-- De certamine sancti Petri apostoli cum Simone Mago.
II.-- De sancto Torpete.
III.-- De passione apostolorum Petri et Pauli.
IV.-- De sanctis Processo et Martiniano atque Lucina.
V.-- De sanctis Nazario et Celso.
VI.-- De vindicta Neronianae persecutionis.
VII.-- De imperio Vespasiani et Titi.
VIII.-- De sanctis Lino et Cleto.
IX.-- De caeteris discipulis apostolorum et sancto Apollinare.
INCIPIT LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De certamine sancti Petri apostoli cum Simone Mago.
135.0597|
135.0597A| Alma tropaea piosque crucis per bella triumphos,
Pro regnis certata poli feliciter auctos,
Sanctorum nisi meritis evolvere versu,
Romanas tandem ductore venimus in arces
Egregio Christi populorum praeduce Petro;
Qui verbi jaculis palmas post Antiochenas
Pestiferum insectans divini luminis hostem
Se tulit huc, longe fugitantem in culmine mundi
Sterneret ut Simonem, cunctoque patesceret orbi
De mundi capite aethereos rutilare triumphos,
Substratum Ecclesiae quîs se gemit improbus anguis,
Terrarumque serens per plurima regna profuse,
Spargit ab inde Petrus ditissima semina verbi.
Quid repetam belli veteres ab origine fraudes,
Ut Christi primum insidiis aggressus ovile
135.0597B| Proturbare Simon, socium se finxit, et hostem
Invitus docuit, supero qui jure sodales,
Dum videt arte sua multo potiora valere,
Prodigiisque Philippeis stupefactus et ore,
Corpore salvifici sumpsit fomenta lavacri,
Attracio sperans molimine discere monstra,
Plurima quam norat Stygio insimulatus ab oestro.
A cujus tam mente fides aversa nitebat,
Irradians orbis pretioso lumine regna
Rhiphaeae quam sol tenebras regionis abhorrens
Volvit iter peragrans stabilito tramite mundum.
Res patuit: nam nulla videns fervere beatae
Artibus Ecclesiae fraudis vestigia notae,
Protinus attoniti caeco sub pectore motus,
135.0597C| Gentilisque animo furit aegraque laetis
Invidia, atque odium moeret pollenter haberi
Ipse quod infaustae toto nequit artis apisci;
Dilectosque dolos nigro sub corde volutans,
Tetra venena coquit, meditans urgere latenter,
Quam fraudis superare gradu non praevalet arcem,
Fundamenta prius fabricae subducere nitens,
Ut valeat totam structurae evertere molem:
Armaque corripiens patri jam cognita pridem
Terrigenas quo subruerat conamine primos,
Auri advectat opes, donum Spiraminis alti
Mercari se posse ratus. Sed Petrus ab ipso
Instructus Domino laqueos transvadere tetros,
135.0597D| Inspiciens hoc sacra peti, ut molimine monstri
Aut emat, aut adimat, robusti cuspide verbi
Perfodit, atque lupum miti proturbat ovili.
135.0598A| Tum veluti fera pastorum clamoribus acta,
Quae medio raptam subito de cespite praedam
Dum sequitur clamorque virum, celeresque molossi,
Haud perferre valens, solatia non sua mittit,
Atque vacans voto majores colligit iras,
Carpendique famem potius quam volvit edendi;
Destinat insidias caulis, clam furta frequentat,
Et via si qua patet, penetrat, laceratque bidentes,
Jam non esse modo cupida, imo nocere parata:
Haud minus iste lupus, crudelis bellua mentis,
Praevalida Cephae pastoris voce repulsus,
Quae retur proprio praesumptam jure rapinam,
Directo non ferre valens pia pondera cursu,
Ponit, et accensas vacuus raptatur in iras,
Sumptaque multiplicans studiosius arma nocendi,
135.0598B| Quaeque valet Christi furtivus ovilia tentat,
Corda parans gregis insidiis incessere blandi,
Nil commune ferens, contraria cuncta propagans,
Caesareaeque ut oves Petro pastore gregatas
Comperit, hostili cursus huc fraude tetendit,
Et quoscunque valet, ferali dente cruentat.
Quem contra rabidi crudum moliminis hostem
Bellator validus divino munere Cephas
Progrediens, armisque vigens capit ore duellum;
Pellitur umbra, pio clarescit lumine fulgor.
Discipuli fraudis, quorum mens cernere verum
Promptior, obscuri penetrant dum furta magistri,
Exhorrent facinus; dextras juvat addere vero,
Junguntur sanctis lumen captare parati.
Desertus sociis dira latro carpitur ira,
135.0598C| Clamque fugam aggrediens, urbem petit Antiochenam.
Audierat siquidem fidei crevisse vigorem
Hic adeo ut Christi caperent de nomine nomen.
Quod ferus, invidiae facibus ferventer adustus,
Insidiis caecisque dolis explodere nitens,
Aetheris adversus Dominum certare laborat,
Frustratusque miser saevo corroditur igne;
Pulsus et a Petri sociis, cautisque ministris,
Praesidio petit ire fugae, cernensque negata
Cuncta Asiae sibi regna, legit trans aequora ferri:
Falsaque comperiens quaecunque capessere Romam,
135.0598D| Utpote cunctorum violatam errore deorum
Ac tetro obsessam dominatu daemoniorum,
Fisus eis, et ab his actus, huc perfuga venit;
135.0599A| Innitensque ope daemonica sub vincula multos
Conjicit erroris cives, crescitque per artes
Usque adeo magicas, deus ut decretus ab ipsis
Polleret, simulacri etiam donatus honore,
Quod geminos inter pontes Tiberina fluenta
Alluerant titulo insignem; sed fraude petita
Haud longum deitas mansit, veroque tenellae
Rumpuntur tenebrae, validus dum protinus illo
Militiae Christi veluti dux atque magister
Dirigitur princeps primorum Petrus, iniquum
Humani generis contra generaliter hostem
Qui primus vexilla crucis huic ingerit urbi,
Postquam Cappadoces, Galatas, Pontum atque Bithynos
Armis induerat fidei, proba munia tradens,
135.0599B| Divinos certare sciens robustus agones,
Virtutum scelerum contra ductare cohortes,
Et falsi tenebras expellere lumine veri.
Hic primus verbi patefecit clavibus aulam
Coelestis regni dominantis civibus urbis;
Pelluntur radiis Christi rutilantibus umbrae;
Jam mentes hominum placido illustrabat amoeno
Sermo Evangelii, satias jam nulla tenebat
Verbi auditores, miracula plura videntes,
Nec ducunt audire satis quin supplice voto
Discipulum poscunt sacris mandare lituris.
Audiit ille preces, chartisque receptat habendum
Petri Evangelium, senior quoque, Flamine plenus
Sidereo, postquam factum, furtumque fidele
Accipit, attollit, delectatusque rapina
135.0599C| Marci picta manu quae dogmata pagina signat,
Firmat, et Ecclesiae tradit per saecla legenda.
Senserat actutum respublica, limite in ipso
Introitus Cephae, suffragia clara salutis;
Quartus ab Augusto fasces nam Claudius orbis
Nactus, consulibus multam patribusque parabat;
Exstingui siquidem per eos de sanguine cunctos
Decretum exierat proceres qui Caesaris orti.
Caius ut exstinctus, scelerum crudelis amicus,
Pelli regna jugo, perfringi sceptra revulso,
Restitui leges, ad pristina jura reverti.
Claudius at regnum postquam solidat, fera tendit
Judicibus saevae crudis molimina poenae.
Sed Petri in auxilium, divino numine tactus,
135.0599D| Ne nigra tempestas surgentia gramina laedat,
Dum conduntur adhuc scissae nova semina terrae,
Incipit interius advertere pectoris antris
Quas, si coepta foret, strages daret ultio dura;
Quam claros magnosque viros actura sub umbras,
Quam desolatam patribus constringeret urbem:
Cogitat haec, animique truces ad grata residunt
Irarum tam torvarum medicamina curae.
Aequora ventorum veluti post bella quiescunt,
Immoriturque haerens velis tandem aura superstes,
Indulgere sedet diris conatibus ultro,
Non horum memori quidquam retinere furore;
Quin veniam dictis, factis quoque sancit in aevum,
Tradere nefastis apicum ne luce recurrant;
Sic famosa nitens sub Cepha amnestia Romam
135.0600A| Sedat, Athenaeis censoribus edita quondam;
Quam, suadente quidem dudum Cicerone, senatus
Tentarat populis inducere Caesare caeso;
Sed vetat infaustis utens Antonius armis,
Caesar et Augustus furtivi funeris ultor.
Claudius hanc adhibens Barjona principe Romae,
Etsi causa petat trucior quo ferveat ultor,
Sponte tamen facinus nullo poscente remittit.
Contigit hic aliud permirum temporis hujus
Regna regens praecelsa Dei quod gratia gessit.
Dalmatiae Furius legatus honore Camillus,
Molitus civile nefas, ad sacra vocarat
Militiae mutanda manus fortesque ferasque;
Signataque die qua rex statuatur ab omni
Militia, nulla possunt ratione moveri
135.0600B| Signa, velut firma terrae radice ligentur;
Non aptari aquilae, Christi virtute subactae.
Miles ut haec non visa prius miracula cernit,
Poenitet incoepti ac rigido ferit ense tyrannum,
Militiaeque fidem censet servare priori.
Et quid deterius, quid perniciosius urbi,
Historicus sequitur quam bella domestica Romae,
Rite neget pressum teneros divinitus istud
Agnos ut tegeret, fundamina firma locaret
Christus, fixa tuens, si talia gesta prioris
De compescendis unquam civilibus armis,
Quilibet exempli poterit ratione docere,
Quattuor hic annis tunc praelia cuncta remota,
Internis Domini jussu externisque repressis;
Tum demum princeps, torpedinis otia questus,
135.0600C| Quaerit ubique manus, bellum dolet esse negatum:
Signa sine hoste movet; niveas transmittit ut Alpes,
Gallica rura quieta videns, pertransit ad aequor,
Trans mare comperiens quosdam mussare tumultus:
Permeat, atque lenes reprimit sine sanguine motus;
Nilque egisse putans, rimatur in aequore si quas
Obviet intactas Romano principe terras:
Quasque subire valet, celeri ditione coercet,
At propero remeans cursu, sextoque regressus
Mense pedem postquam belli quaesitor apertis
Extulerat portis, reduces sine clade Quirites
Admittit caulis, quas Jordaneius heros
Ablutis ovibus vitae pia pabula praebet.
Gaudent pace pii, gaudent solamine verbi,
Egregiusque rudes pater erudit ore clientes,
135.0600D| Et pius ut custos crudo defendit ab hoste;
Monstrat et expugnat, propellit ab urbe latronem,
Atque fidem Christi, dum Claudius imperat orbi,
Ore serens sacro, signis comitantibus auget.
At postquam turpi cesserunt jura Neroni,
Audito probrosa Simon curare tyrannum,
Huic se, dignus eo tutore, ultroneus offert,
Moribus egregiis doctrinam jungere quaerens:
Nexus amicitia sociatur lividus atro,
Pessimus infando, scelerum sceleratus amico.
Crescit enorme malum, diras instigat in artes
Perversus pravum, probri nil restat inactum,
Omnia flagitiis prudens rex tentat apertis.
Sic tanto crescente malo, solatia Ceph
135.0601A| Providet Omnipotens comitem fortemque probumque,
Ejus in auxilium tribuens accedere Paulum,
Qui licet intentus totum decorare beata
Doctrina mundum, fines extendere ad usque
Terrarum, postquam a Solimis usque intima ruris
Illyrici vicos, urbes, castella peragrans,
Omnia sanctifici replerat dogmate verbi,
Visere commodius dominam deducitur orbis:
Nempe cui mundi populo ignorare liceret
Rerum suscipiens rectrix quod Roma probasset?
Concaptivus Aristarchus comitatur euntem
Ac medicus carnis, mentis magis Antiochensis.
His vehitur socius per summa pericula Paulus,
Custodum ac custos, ductorum ductor habetur.
Ingreditur tandem praecelsi culminis urbem,
135.0601B| Vinclorum purgat maculas, et ab ore leonis
Eripitur, Christique iterum pia dona propagat.
At Nero, doctrina saturatus Samaritani,
Majorum sensim scelerum incrementa subibat:
Qui post infanda in miseram molimina matrem,
Incestumque sui reticendum ac stupra sororis,
Post Urbem incensam, spectacula laeta tyranni,
Relliquiarum ignis diram foedamque rapinam,
Postque senatorum jugulum, spolia ampla senatus,
Fenora post direpta fori, post funus equestris
Ordinis, affinis multam sociique cruoris
Fratris, germanae, uxoris miseraeque parentis,
Hanc scelerum molem cumulans augere sategit,
Ac majora petens, coelestem theomachiam
Aggreditur primus Romae exercere cruentis
135.0601C| Primus suppliciis inibi patriasque per omnes
Excrucians sanctos Christi pietate nitentes,
Cognomenque pium Domini de nomine sumptum
Exstirpare parans penitus, cognominis hujus
Praecipuos Mamertini sub carcere patres
Trudit, et in totum crudus grassatur ovile.
Lumina sed coeli licet abdita corpore sidant,
Non valet aethereus compesci carcere fulgor;
Quin pharus undivagis littus dat ut igne Liburnis
Splendificos mittunt radios, ductumque ministrant
Scandere per rabidas portum tendentibus undas.
Undique qua cernunt placidum rutilare coruscum,
Approperant, tenebrosa viri penetralia linquunt;
135.0602A| Naufragium mentis fugiunt, portumque prehendunt.
Irradiant sancti plebes; fervore calentes
Flaminis almifici valeant ut linquere monstrant
Vasta tenebrarum, verumque agnoscere lumen,
Atque animae sordes divinis ponere in undis.
Exsultant populi coelesti fonte rigari,
Purgarique petunt animae contagia laesae:
Mundandis latices saevo custode negantur.
Solliciti proceres animarum crescere lucra,
Regem adeunt, coeloque preces appellere curant.
At Dominus lymphae legisque utriusque tributor
Christus, ut ostendat se prisci juris alumnum,
Qui praecepta dedit Moysi, praecepta dedisse
Ecclesiae Patribus, qui nuper in arida ruris
Libandi turbae solamine fontis egenti,
135.0602B| De petra produxit aquas quaestusque removit,
Arenti hic populo coelique fluenta petenti,
Haec quoque posse Deum non diffidentibus almis,
Largos Tarpeia latices e rupe profundit,
Irriguis dura scatebris incaute repertis.
Mirifici gnatis Patres pia dona ministrant,
Dumque lavant undis divino munere latis
Corpora, sanctifico mentes purgamine mundant,
Flaminis ac divi fecundo pignore ditant.
Abluitur tunc Processus cum Martiniano,
Qui praeceptores animaelli ( sic ) principis undis
Castra petunt contemplantes miracula, magnos
Hic quae per proceres Dominus praestabat Iesus,
Infirmos curans, et daemonis arma triumphans.
At ferus obstructis qui fontibus ampla putabat
135.0602C| Clausa fluenta Dei, fluvios procedere largos
Comperiens, et oves lympha gaudere salubri,
Invidia cunctae fervens bonitatis et omnis
Justitiae, vitiis quae severat improba diris
Nasci sancta videns, proba surgere, fausta vigere,
Atque calens atro faculis Acheronte perustis,
Insontes mactare greges et ubique catervas
Sternere bacchatur, caedit sine crimine justos.
Tunc septem quater et denos expertus ab hoste
Ablutos scelerum, virtutum praeduce Petro,
Hos pariter jubet excindi; confessio vera
Quos junxit fidei, junxerunt dona lavacri,
Martyrii sociavit honos et gloria palmae.
CAPUT II. De sancto Torpete.
135.0601|
135.0601C| Clarus in officio renitebat honore tyranni
Torpes, quem docuit divina Antonius heros,
Fonte sacrans divo, qui dogmate presbyter oris
Doctus apostolici, Christum memorabat aperte.
135.0601D| At Nero, percipiens Torpetem sacra subisse,
Addicit lanio cogendum ad fana profano;
Cumque fide fixus cogi ad scelerata nequiret,
Praecipit hunc, alapa crepitante satellitis ictum,
Morte furens vinciri altae vastaeque columnae,
Verberisque agitat crebris; dum corpore guttis
Elicitur sanguis, terram pluvia horrida tingit;
Expavit crudele nefas, subitoque columna
Censorem saevos pariter delapsa sodales
135.0602C| Quadraginta premit; patris post filius ulter
Victori insigni tormenta rotantia ponit,
Moliturque necem, belvisque ferocibus offert:
Mitescit sine more furor, servatur honore
Divino, trepidantque ferae contingere dente
135.0602D| Quem lacerarat homo crudelior ore ferino.
Hujus virtutem inspiciens Evellius unus
Consiliis dura fautorum lege Neronis,
Corde fidem Christi capit, ac baptismate lotus,
Lucis honore coronatur non tempore longo,
Post Romae coelum pretio cervicis adeptus.
At sanctum Domini Torpetem Silvius urbem
Extra Pisanam duci, patris impius haeres,
135.0603A| Delegat, diroque jubet mucrone feriri:
Exsultat martyr jugulo sumpsisse coronam.
Sanctum lictor atrox corpus scelerisque ministri
Naviculae injiciunt, carie atque teredine tritae,
Cum cane parricidali cumque alite dantes
Mergendum rapidi vitreas sub fluminis undas.
Matronae fidei venerandae mittitur aulae
135.0604A| Incola mox superae, Celeninae praecipit atque
Martyris inquirat pia membra, levetque locetque.
Quod celeri accelerare studet Celerina sequela,
Sarcofago dedens corpus venerabile mundo,
Basilicamque super cultu componit amoeno.
Felix Nuceriae simul ac Constantia passi
Tunc, nec non variis quam multi partibus orbis.
CAPUT III. De passione apostolorum Petri et Pauli.
135.0603|
135.0603A| Pluribus admissis coelorum ad gaudia sanctis,
Agminibusque sequi jam regia signa paratis,
Castris dispositis, et vincere bella suetis;
Praelia post valido passim certata labore;
Post pia victricis dignaeque insignia palmae;
Post populos, urbes, gentes et regna subacta,
Post juga nobilium cervicibus addita Regis
Aetherei, Rex ipse duces ad sceptra vocabat,
Debitaque audacem pressabat poena tyrannum.
Mandantur Patres ergastula linquere tandem,
Jussuque immerito funesta ad moenia duci,
Titanis novies dum jam repleverat orbem
Limina Paulino postquam servante manebant.
Custodes igitur, visis qui pectora miris
135.0603B| Sanctae subdiderant fidei, cunctique sodales
Magnifico vitet suggestant funera Petro,
Seque suis servet cautus, liberque recedat.
Adjungunt precibus lacrymas, labique queruntur
Morte patris gnatos, illi pastore perempto
Dispergique greges, et ovile facessere fundo.
Fletibus his victus clemens inflectitur altor,
Cedit, et effugium tentat pietate coactus;
Jamque pedem noctu foribus digressus apertis
Extulerat, Christumque tuens occurrere contra
Intremit, atque animum revocans ita fatur adorans:
« Quo, Domine, intendis?--Crucifigi, inquit, peto Romam.
--Rursus, ait, patiere crucis tormenta, Redemptor.
135.0603C| --Rursus, » at ille, poli repetens super aethera sedem.
Sic oculis senior mundi in caligine fixis
Pellegit aereas animis sectantibus auras,
Atque alacer versus: « Sequar, inquit, te, bone pastor. »
Regreditur, narrat gaudens ex ordine cuncta:
Solatur socios; cunctis plangentibus, unus
Exsultat, comites recreans solamine verbi,
Inque fide Christi valido munimine firmat.
Dumque piis pius et pastor pia pabula praebet,
E medio rapitur comitum lugente caterva,
Et nimio gemitu cordis testante dolorem,
Viginti cum quinque regi qui regmine tanti
Gavisi fuerant Patris feliciter annis,
135.0603D| Cogitur, arguitur; manet insuperabilis ille,
Et crucis extollit praestans immotus honorem
Omnibus impulsus flabris ut perstat Olympus,
Supplicium crucis invictus tolerare jubetur
Princeps, tantopere cujus commendat honorem
135.0604A| Ducitur ad regnum, postquam Phlegetontis in ima
Devictum penitus terris furtisque minantem
Aera, tentando coelum, corda illicientem,
Tritis allisum membris dejecerat hostem,
Quae precibus sternens genibusque in marmore fixis,
Aethere dejecit, lapidi signatur adactae
Nunc etiam patulae Petro incubante cavernae.
Quae pluvia oppletae pestes medicamine pellunt,
Jucundoque aegris dant munera roboris haustu.
Christum morte secuturus dum ducitur heros,
Exsiliens animo indignum testatur eodem
Se sublimari Dominus quo passus honore,
Qui coelo adveniens cuncta ad coelestia traxit,
Seque solo genitum terrenum finxit alumnum;
135.0604B| Crux sua quapropter caput ad terrestria vergat,
Et se terrestrem doceat, coelumque petendum
Haud aliter ni subjecta cervice, revelet.
Nec mora gyratur crucis a lictore triumphus,
Figunturque pedes supra, coeleste petentes
Lucis iter, palmaeque imum, terraeque propinqua
Complexae terrena legunt super astra ferenda.
Alloquitur de supplicio circum agmina fusa,
Flentibus et cunctis hilaris solatur anhelos,
Tranquillusque vocat divina ad gaudia tristes,
Eximiasque refert Christo pro munere plebis
Grates, cui commendat oves sibi vota ferentes;
Exorans ipsis super aethera pascua donet,
Tunc inter monitus interque affamina vitae,
Inter vota precesque, interque piissima verba,
135.0604C| Intentam coelis animam ad coelestia mittit.
Discipuli civesque pii, sanctique ministri,
Praecipue Marcellus, ei qui fidus alumnus,
De cruce deposito pietatis munia suffit,
Ordinat exsequias, et honorat aromate multo.
Regna Triumphantis mundi simul omnia Patris
Membra triumphalem juxta sanctissima callem
In Vaticano celebri tumulantur honore.
At Benjamites doctor, dux atque magister,
Postquam sermonem fidei resperserat oris
Largus in Occiduis, doctrina Oriente repleto,
Puniri infando caesa cervice jubetur
A lanio; praebensque caput pro numine regis,
Militiaeque viris secum tribus ultima passis,
Orbis in arce pio pro lumine caeditur orbis.
135.0604D| Fertur ei jugulo lac emanasse reciso,
Nimirum fidei qui lacte nutriverat agnos.
Emeriti summo proceres de culmine mundi
Sidereae pariter tolluntur in ardua sedis,
Et Regem spolia ante suum pretiosa reportant,
135.0605A| A quo perpetui fastus insignia captant.
Traditur Eoa quosdam regione petisse
Ausoniam comites, charissima membra referre,
Et curam propriis adhibere tribulibus aptam.
Munera captantes fere per duo millia raptant,
Quorum ausus Catacumbarum sub calle relidens,
Arguit immensi praecelsa potentia Christi,
Summam praecipuis urbem decorare patronis
Instituens, ferrent cuncto hinc solamen ut orbi,
Orbis et in capite toto peterentur ab orbe.
135.0606A| Terrentur tonitrus subito vi, fulguris igne:
Sparguntur, tanti linquunt conamina coepti.
Romulei cives, qui digni forte probati,
Sectari tantum qui promeruere decorem,
Attollunt, complectuntur, sibi rapta receptant
Pignora, prae cunctis opibus ditissima mundi.
Hinc loca quis servarentur pro velle capessunt,
In quibus et toto veneranter ab orbe petuntur;
Qui juncti Domino coeli super astra sedentes
Inclyta subjectum disponunt jura per orbem.
CAPUT IV. De sanctis Processo et Martiniano atque Luciana.
135.0605|
135.0605A| Submotis Patribus, toto vibrat arma tyrannus
In grege gnatorum, fundoque auferre laborat
Hoc genus, a celsa coeli quod origine ductum,
Seque suosque videt fasces pervadere. Longum
135.0605B| Truserat in vinclis Processum et Martinianum
Paulinus, vana de nobilitate superbus;
Auditisque Dei nomen cum robore fari,
Constantis fidei, saxis contundier ora
Jusserat; ast illi laudes super aethera tollunt.
Affertur tripodem supra Jovis aureus; illi
Exscretis spargunt tripodemque Jovemque salivis.
Suspensi nervisque attracti fustibus auctis
Caeduntur, lateri flammae accenduntur edaces.
Praeclara hic aderat mulier Lucina, piosque
Athletas bello validos durare monebat.
Quos posthac iterum appensos divellit, acutis
Viscera perfodiens armatus scorpio telis.
Carcere contrusis iterum Lucina ministrat.
135.0605C| Post triduum Paulinus hebes et daemone raptus,
Tortus, et exstinctus Letheis mergitur undis.
Hosti virtutum praefectus id indicat Urbis;
Ille jubet cleri sanctos pugione feriri;
Suscipit hos via percussos Aurelia ferro.
Cunctipotens animas coeli splendore venustat,
Corpora rure suo curans, et aromata miscens,
135.0606A| Atque pio venerans cultu, Lucina recepit.
Gloria quae maneat testantur mira sepultis:
Peste levati aegri, perjuri daemone rapti,
Hoste fero vincti, sanctorum luce soluti;
135.0606B| Praesentes rebus sese quaerentibus ipsis
Pandunt, carne sitis non nunquam visibus adsunt.
Dicta probat matrona pias invisere tumbas
Sueta; peregrino monachos assistere cultu
Quae cernens, dum ferre parat, capit ipsa levamen;
Promisso certa auxilio, fit dignior actu,
Scire datum cui venturam quam credere vitam,
Hausit apostolicas sitibundo haec femina corde
Doctrinas, instructa pioque sacrata lavacro,
Justorum fieri consors ardebat in usus
Ipsorum indiguos, praebens fomenta labori,
Vinclis carceribusque datis tormenta levabat;
More sepulturas celebri devota gerebat:
Unde coronari meritis sociata piorum
135.0606C| Promeruit, sanctos pretiosa morte secuta,
Introitum regni cui dat confessio Christi
Atque opus egregium fidei quod junxit herili.
Crypta, beatorum membris constructa locandis,
Devoto per eam studio, funus capit ejus
Ornans pignoribusque jugans sacra pignora sacris.
CAPUT V. De sanctis Nazario et Celso.
135.0605|
135.0605C| Traditur haec rabies sanctos quoque Mediolanos,
Nazarium, Christo, claris genitoribus ortum,
Ac puerum Celsum, digne quem nutriit ipse,
De feritate necis coelorum ad regna tulisse.
Nazarii matrem Petrus almo gurgite tinxit
135.0605D| Perpetuam, sancto Clemens hunc fonte piavit
Quem torquens Anolinus atrox, et carceris atri
Cum sancto afficiens longo squalore cliente,
Crudeli tandem emeritum mucrone trucidat.
Membra dicata pii furto rapuere fideli,
Romuleamque extra portam de nomine dictam
In propriis tumulant, ipsis hortantibus, hortis:
Illustratur enim visis Acetarius altis
Dignus ad id visus, cui Fortunata jugalis;
Huic mox insinuant caesi sua corpora testes,
Praecipiuntque levet crudo occultanda furori;
135.0606C| Sic latuisse placet donec volventibus annis,
Arcadio regnante, pius pia munera praesul
Ambrosius, Domino haec sibimet prodente, levavit.
Tunc quoque Nazarii post longa volumina solis,
Ut tandem patet egesta tellure sepulcrum,
135.0606D| Sic tener atque recens recubat cum corpore sanguis,
Hac jugulum reserante die diffusus ut ense;
Vermibus illaesum caput intactumque repertum:
Pexa levatis barba lotisque capillis,
Tempore compositum veluti reniteret eodem,
Nectarius fragrabat honos ut vinceret omnem
Messis aromaticae cumulatam germine massam:
Pandent hunc Christi spiramina digna tulisse.
Inveniunt etiam comitem puerilia membra
Lecticaque ferunt, ponunt reverenter in aede
Juris apostolici festo sub honore dicata.
CAPUT VI. De vindicta Neronianae persecutionis.
135.0607|
135.0607A| Injuste innocuo sanctorum sanguine fuso,
Judicio divina reos ferit ultio digno;
Nec dilata sedet tardans in tempora longa,
Ne lupus ille ferus teneros exulceret agnos,
Et vastator atrox necdum molimine firmo
Radicum solidata satis plantaria vellat.
Sanctis luce coronatis damnantur iniqui.
Undique oborta lues, Urbem vindicta fatigat,
Arma superna ferens: liquidus corrumpitur aer,
Exoritur pestis nullis aequanda chelydris,
Corpora conficiens lento liquefacta veneno;
Pestifera aura ruit, campique et celsa Cyclopum
Tecta superjecto nebularum uruntur amictu.
Labuntur sceleratae animae, mors millia vincit
Fungentum ter dena; sibi Libitina dicavit
135.0607B| Oppida: Romanas nonnulla colentia leges
Cladibus ac nimio caedis horrore teruntur;
Magnas Armeniae patrias respublica perdit;
Parthica Romanae legiones sub juga missae,
Urbes quasdam Asiae sternit concussio terrae;
Nec nimium claudo insequitur pede poena tyrranum:
Hinc Hispanis Galbam qui comperit oris
Militiae sumpsisse viris diademata regni,
Sprevit, atroque animo totusque ad Tartara vergit,
Dumque incredibilem rebus patribusque revolvit
Exsilii cladem, patriae convincitur hostis:
Praedicat id vulgus, gaudet sanxisse senatum.
Territus ille metu, lapsusque ex Urbe probrose,
Cumque ignominia fugiens deformiter alta,
Dum timet arctari meritasque expendere poenas,
135.0607C| Quod superest scelerum consummans, transfodit ipse
Se proprio lectas properans mucrone sub umbras,
Caesareaeque labente labat quo gentis origo.
Mox Galba adveniens, comperta morte nefandi,
Laedit avaritia ac turpi torpore Quirites.
Post demum imperii senos ab Othone peremptus
Cum Caro menses periit, Pisone recepto
In regni gnatique throno. Luit impia caedes
135.0608A| Servorum Christi procerum nece Roma suorum:
Et quae primates superi saevissima cultus
Punierat, regum punitur caede novorum:
Quaeque sub adventu Petri divinitus arma
Torpuerant civile nefas minitantia pressa,
Sanctis supplicio afflictis, patribusque necatis,
Permissis patulo frenis lymphantur in orbe,
Diversis ut mota plagis flabra aera pulsant.
Ediderat siquidem confestim Hispania Galbam;
Quo presso consurgit Otho, Romamque cruentat;
Germanos inter Gallosque Vitellius exit:
Vespasianus apud Syriam mox sceptra capessit,
Hi simul imperiis omnes bacchantur et armis.
Romano luitur sanctorum sanguine sanguis,
Et cruor almifluus grassante cruore piatur.
135.0608B| Monstravit quondam Aegypto pereunte profusus,
Id sanguis laticum, teritur dum verbere primo
In populum furibunda Dei praesumptio prima.
Providet at Dominus famulis tunc turbine tactis
Excidii tot bella premens solamina tanti;
Haec neque per terras, per aquas diuturna vagare
Dimittit, facili moderans quin pace retundi.
Tertius imperii finem dat mensis Othoni:
Dum vinci spernens, proprium sibi transfigit ensem,
Restitit hic victor, subiitque Vitellius Urbem;
Qui, dum vitam hominum ingluvie propriisque ( sic ) fatigat,
Comperit ut fasces attollere Vespasianum,
Ponere praesumpti moderaminis optat habenas.
Hinc animatus ad hoc urit, perimitque Sabinum
Fratrem cum sociis in sanguine Vespasiani,
135.0608C| Quos Capitolino cogit flagrare camino.
Postmodo militia desertus speque relictus,
Claustris eximitur cellae, trahiturque moleste,
Inque forum nudus cum stercoris impete raptus,
Octavo regnum vitiis cum mense gravaret,
Ictibus interiit crebris excarnificatus,
Atque unco tractus Tiberinis mergitur undis.
CAPUT VII. De imperio Vespasiani et Titi.
135.0607|
Tempestate tyrannorum ceu nube procellae
Discussa, miti sub principe Vespasiano
Turbine pacato, mundi rediere serena.
Sedatur regnum, mulcta plectuntur et hujus
Hostes. Dispulerat superi qui numinis hostes,
Quique Dei Prolis per prolem bella ministrat,
Per Domini Gnatum cum gnato regna triumphat;
Et licet ignoret per quem sibi talia dentur;
Sed videt haud sine vi supera sibi tanta patrari,
135.0607D| Astipulante suo non haec sua praelia Tito,
Quae per eum in reprobos mundi Regnator agebat.
Sicque triumphando subeunt decus auspice nullo
Retro celebrari per saecula cuncta triumphi,
Ut pater et genitus curru veherentur eodem,
135.0608C| Atque triumphantes pariter colerentur ab orbe;
Insuper adduntur dominis adduntur honores;
Janus enim geminus bellis cohibetur abactis,
Atque ita pax toto mox promulgatur in orbe.
Ut Christo servetur honos idem, hostibus ulto,
Qui delatus ei dudum de Virgine nato,
Gliscit in immensum belli sine turbine regnum.
Cum Syria Rhodus atque Samos et Achaia tota,
Thracia, Commagene, Byzantia rura subacta
135.0608D| Romanos ultro dominos legesque capessunt.
Pacificus, pius et mitis post Vespasianum
Filius ejusdem Titus sine sanguine regnat,
Pacatusque nitet Christi virtutibus orbis.
CAPUT VIII. De Lino et Cleto.
135.0609|
135.0609A| Magnum post Petrum Linus Ecclesiae moderamen
Disponit Romae, quem Petrus apostolus ipse
Pontificem pariter cum Cleto hoc jure sacrarat,
Tractarent populis sacri ut mysteria doni;
Ipse vacans precibus licite verboque salutis
Totus in augenda vigilaret plebe piorum.
Hic Linus Ecclesiam illustrans exempla secutus
Egregii Patris praeceptorisque beati,
135.0610A| Martyrioque coronatus super astra recessit.
At pia membra pii membris sunt juncta magistri.
Cletus ab inde sequens Christi disponit ovile
Bissenis post hunc residens sollemniter annis,
Dum crescens scelerum molimine Domitianus,
In Domini movet arma gregem pars saeva Neronis;
Martyrio functus sub quo concessit in aethram.
Ossa beata Petri tumulo sociata locantur.
CAPUT IX. De discipulis apostolorum et de sancto Apollinare.
135.0609|
135.0609B| Isthinc beati et gloriosi principes
Plures leguntur ordinasse praesules,
Ad praedicanda clara Christi insignia
Diversa mundi destinandos per loca.
Quorum profecti competunt hi Gallias:
Trophimus, Sabinianus, ejus et comes
Potentianus, Fronto cum Georgio,
Paulusque, Martialis, et Valerius,
Sixtusque noster, Memmius, Sinicius,
Simulque diriguntur ad Hispanias
Torquatus et Tesiphon, secundus Esichius,
Indalicius, Catiliusque, Eufrasius.
Apollinaris, Antiochia qui Petrum
Venit secutus, sic Ravennam mittitur;
Profectus ex Troade moratur moenia
135.0609C| Hospes foventis Cyrenei militis:
Cujus carentem honore lucis filium
Visu reformans per crucis signaculum
Divo parentes fonte sacrat elutos.
Matrona quaedam post tribuni militum,
Cui Thecla nomen, jam sub annis pluribus
Addicta morbo decubans aegerrime,
Jesu medentis invocato nomine,
Manu levata sospitati redditur;
Mox et tribunus, uxor atque liberi,
Domusque tota pacis unda tingitur:
Divina cujus in domo baptismata
Bis sex per annos cum piis sodalibus,
Appollinare dante lotis mystica,
Missarum et alma percoluntur munia.
135.0609D| Tunc nobiles hic dedicantur suppares,
Calocerus atque Aderitus, aucti qui sacris
Uterque divae factus aulae presbyter.
At Martianum carne nobilissimum,
Leucadiumque disciplinis praeditum,
Coelestis arae collocat diacones,
Aliosque digne praesul aptat clericos,
Cum queis diebus concinens et noctibus,
Hymnis supernam personabat gloriam.
Haec optimati fama promit invida,
Qui comprehendens hunc, acervat flamines.
Piusque saevis immolandus traditur;
Mactatus atris semivivus linquitur,
Cibus marinis ac feris exponitur;
Scholae beatae quem legunt domestici,
135.0610B| Nec ferre curam differunt didascalo.
Sex mensium post evoluto cardine
Viri eminentis nobilis Bonifacii,
Cujus leporem pestis aegra dempserat,
Dum redditurus verba competit domum,
Pulso puellae dat salutem daemone,
Orisque solvens dura muto vincula,
Quingenta summo corda Christo praeparat.
Post tempus arctum tentus hinc ab ethnicis
Diu severis maceratur fustibus,
Stetitque nudus igne plantis subdito;
At dum nec igne nec flagellis vincitur,
Poenas triumphans victor urbe pellitur.
Hujusce nec murorum ab ambitu procul
Christi tugurium possidebant pauperes;
135.0610C| Divina tractat hic sacer mysteria,
Sacrans lavacro vasta sancto caerula
Pio Domini timore formidantium,
Isthic benigno pascitur solatio.
Postquam moratur hic per annos quotlibet,
Illuminare pergit Emeliam, gerens
Virtute Christi signa nixus plurima.
Rufi reversus inde compos filiam
A morte functi suscitavit coporis;
Prolem dein orbatis refert parentibus.
Perfectum alumnum Veritatis se docens,
A morte plures excitavit spiritus,
Deique fecit consecrando filios:
Nam tunc trecentos quatuor promiscui
Sexus parenti procreavit coelico,
135.0610D| Rufum, patricia dignitate praeditum,
Christi dicavit corde prono servulum,
Quo Capua dives ditior fit martyre.
Matrem puellae fonte sacro diluit,
Ipsamque raptam immanis Orci faucibus
Christo beatam dedicavit virginem,
Ac roboravit permanere immobilem.
Annuntiantur gesta Rufi Caesari;
At ipse successorem ei mox destinans,
Scribit jubendo litteris vicario
Dissuadeat aut Apollinarem, aut exsulem
Longe releget a Ravennae finibus.
Quem praestitutum interrogat vicarius,
Minisque tundens, nec moveri comprobans,
Exutum amictu caede virgarum quatit;
135.0611A| Gemensque temni saeva mente verbera,
Perfundit unda bulliente vulnera.
Hinc torquet appensum ora tondens marmore,
Gravissimoque ferri onustum pondere,
In ima claudit carceris teterrimi,
Lignoque tensum lege dura conficit.
Hominum relictus hic quidem solatio,
Sed angelorum pascitur cibario;
Et ne putetur vilis astrorum Arbitro,
Pastu potitur angelorum in publico:
Productus atro sole quarto carcere
Vinctus catenis exsulatum mittitur;
Tres sponte navi se invehentes clerici
Opem benigni subministrant ferculi.
Turbantur indignata rebus aequora
135.0611B| Viri moleste injuriam ferentia,
Iniquitatem vindicare parantia:
Ferus profundum sidera petens vertice,
Imaque gurges panditur voragine;
Nunc puppis alta scindit undis nubila,
Nunc lapsa pulsat ima praeceps marmora:
Compage navis dissoluta suscipit
Hostem severum, salsa sorbens caerula;
Rimas per omnes mors penetrat fervida,
Saevos sequestrans a piorum gloria;
Quos ultione subruit dignissime,
Ut dum beatum arcere Patrem patriae
Tendunt, soli arceantur omni patria.
Merguntur illi devorati fluctibus;
Servantur arvis at pii clementibus:
135.0611C| Scit liberare justus aequos arbiter,
Justaque scit censura iniquos perdere;
Ut liberat vernulos Aegyptio
Quondam jugo, per alta praebens aequora
Profugis salutem, persequentes obruens.
Apollinaris cum ministris commodis
Desiderata salvus intrat littora;
Duos saluti dans simul satellites,
Quos vellit undis funus inferentibus
Lavitque lymphis regna vitae dantibus.
Progressus inde rura lustrat Isthmia:
Tum post Corinthum transiens in Moesiam,
Cutem leprosi turpe naevos squallidi
Decore comens, sanitatem reddidit;
135.0611D| Majorem et addens huic opem, quem corpore
Salvavit, etiam mente salvat eruta
Ab ethnicarum foeditate sordium,
Animam lavando ablutione corporis.
Ripamque ad Istri demigrans multos sibi
Connectit alma roboratos in fide;
Necare quem dum gestiunt increduli,
Partes capessit praedicando Thraciae:
Terrentur hic eo morante daemones,
Serapis ejus obticet praesentia
Responsa ferre nec valet rogantibus;
Tandem vocatus hoc remugit spiritus:
« Advenit haec in arva discipulus Petri
Christi catenis me ligans apostoli;
Hunc ni procul studetis hinc depellere,
135.0612A| Responsa vobis non valemus reddere. »
Ad flagra sanctus perferenda quaeritur;
Repertus aspris verberatur fustibus.
Ut censet autem Christus urbi reddere
Hunc destinatae ab arbitrio provinciae,
Navi super petenti Italiam ponitur,
Sociis gregatis insuper sibi omnibus.
Divina passim sic propagans semina
Anno revisit tum Ravennam tertio.
Paucis diebus hic tumultu postea
Orto, profanis impetu ruentibus
Vinclis adactus in forum perducitur.
Hic caesus et cruenta passus vulnera,
Sinit superbi flamines Capitolii
Sacris cum quo suggerant Apollinis;
135.0612B| Huc ductus actutum preces ut erigit,
Simulacra Phoebi dissoluta diruit,
Vanumque numen comminutis exprimit;
Et ne feratur id parum, fani omnia
Fundo fatiscunt dissipata moenia.
Isthaec tuentes obstrepunt fanatici
Senem frementes stragis hujus impium,
Quem morte saeva puniendum postulant,
Traduntque Tauro (nomen istud judici).
Huic caecus olim matris alvo filius,
Cui Christi Apollinaris alto nomine
Lumen refundit invocato, plurimis
Stupore mentis rem novam volventibus,
Ac veritati corda submittentibus;
Mansitque Tauri praesidis vir praedio
135.0612C| Beatus annis sacra tradens quattuor,
Sexto remotus Urbe milliario.
Hinc Christiani commeantes pocula
Vitae serena hauriebant dogmata;
Virtusque tantis trita passionibus,
Aromatum de more vel medicaminum,
Excrevit hujus facta sic ditissima,
Infirmitate quo subactum qualibet
Ductum sibi mox sanitati redderet.
Cucurrit autem fraudulenta relatio
Orsis inimicorum ad ipsum Caesarem,
Contra beatum falsa portans praesulem,
Edicit ille vel deis temerario
Quîs ore portat exprobrando injuriam,
Faciat satis, vel urbe pellatur data.
135.0612D| Perfertur haec Demostheni praeceptio,
Honore dictus est Pater qui civium
Crudelitate persecutor mitium:
Apollinarem hic exhiberi praecipit,
Validoque fixum amore Christo sentiens,
Dum cogitat quo perdat actum tormine,
Viri fidelis mancipat custodiae;
Nec Christianum suspicatus hunc fore,
Quem noctis intempestae is in silentio
Ad edocendum gesta Christi insignia,
Permittit, imo cogit, ire liberum.
At dum retractans bella miles caetera
Requirat, an tropaea, jam nunc expleat,
Cunctatur horas implicando transagens,
135.0613A| Fugisse deses ne putetur praelia,
Tenent morantem consequentes ethnici,
Prensumque caedunt macerantes verbere.
Dum rentur inter flagra dura mortuum,
Linquunt, latenter quem ministri colligunt,
Tolluntque quodam subvehentes praedio;
Septemque qui superstes advivit dies,
Jugiter fideles ne fide discederent
Monens, profatis instruit coelestibus;
Sic gloriosus laude Christi praeditus,
135.0614A| Ventura bella vel triumphos praemonens,
Apollinaris fine claro fungitur.
Capessit almum terra corpus, saxea
Clausum sub arca, extra Ravennae moenia,
Quam rexit urbem missus huc a principe
Apostolorum ab urbe Roma pontifex.
Bis quatuor decem per annos praesidens
Vespasiano rege passus, ultima
Pro veritatis laude scandit aethera.
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI.
135.0613|
135.0613A| CAP. I.-- De sancto Clemente.
II.-- De sancto Joanne apostolo.
III.-- De confessione propinquorum Christi coram Domitiano.
IV.-- De ultione secundae persecutionis.
V.-- De reditu sancti Joannis evangelistae.
VI.-- De exsilio sanctorum Nerei et Achillei.
VII.-- Relatio sancti Marcelli de miraculis sancti Petri.
VIII.-- De sancta Petronilla.
IX.-- De sancta Felicula.
X.-- De sancto Nicomede.
XI.-- De martyrio sanctorum Nerei et Achillei.
XII.-- De sanctis Eutice, Victurnio et Severino.
XIII.-- De sancta Domitilla, Marcello quoque, et Apuleio, Sulpitio et Serviliano.
XIV.-- De doctrina, miraculis et passione sancti Clementis.
INCIPIT LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. De sancto Clemente.
135.0613|
135.0613B| Janitor aethereus, divo moderamine fretus,
Firma locans aulae cautus fundamina celsae,
Ut sibi persentit contermina tempora metae
Sidereaeque instare viae, coelumque patere,
In medio situs Ecclesiae, stipante caterva,
Clementisque manu prensa sic inchoat orsa:
« Conservi fratresque mei, mea sumite verba:
Praemonitus quoniam propriae jam tempus adesse
Mercedis video, Christo monstrante magistro,
Pontificem vobis Clementem hunc ordine summum,
Huic coram positus doctrinae trado cathedram,
Qui mihi principio comes omnibus exstitit actis,
Quique boni docilis mea dogmata cepit ad unguem;
Omnis participem mihi quem tentatio sensit,
Quem stabilem inveni, fidumque, Deumque colentem,
135.0613C| Prae reliquis fratres studio pietatis amantem,
Discere ferventem, castumque, piumque, modestum,
Justitia rectum, patienter ferre scientem
Garrula stultorum fatuae blateramina linguae,
Cordaque discentum digno componere jure:
Huic committo potestatem, quam prompsit ab ipso
Collatam Domino solvendi sive ligandi.
Judicium stabile ipsius super astra residat;
Innodabit enim quod oporteat esse ligatum,
Et simul absolvet quod congruet esse solutum,
Ecclesiae veluti liquido cui regula nota.
Audite ergo ipsum Christo peccare timentes;
Doctori vero fuerit quicunque molestus,
Inde caret vita Patrem quia pacis acerbat.
At praeceptorem medici vice degere praestat,
135.0614B| Non in subjectos belvae feritate moveri. »
Tam praecelsa pavens ejus vestigia Clemens
Appetit, excusans tanti se pondere honoris.
Cui senior: « Ne me super his oraveris, inquit,
Quae decreta ita sunt, potiusque videbere dignus
Quo vitare cupis; nec enim ista cathedra requirit
Ultro, petit sequi abdentem, quin moribus aequum.
Quod si praesto mihi melior te praeforet alter,
Si quis et adjutor tam sedulus atque minister;
Si quis tam celsi subiisset dogmatis arcem,
Ecclesiae specimen serie disponere noscens
Tam recta, te non agerem hoc sumpsisse coacte;
Quaerere namque alium curae reputatur inani,
Cum te primitias hujus et gentis et urbis
Obtulerim Domino; quin perspice, frena subire
135.0614C| Qui fugis Ecclesiae, velut alta pericula puppis,
Certus majoris tibi stare pericula lethi,
Qui populo Domini posito quasi fluctibus altis
Cum possis prodesse, fugis, tua commoda tantum
Sollicitus quaerens, renuens commune juvamen;
Si certus plebis tibi magna manere pericla,
Nec dubites memet pro te certare precando;
Ocius ac quanto mihi connivere parabis,
Tanta me citius cura ac angore levabis.
Novi te taedere quidem perferre superba
Obloquia indoctae plebis, rudis ora popelli,
Quae te ferre tamen constanter et optime novi,
Cernentem tibi quae patientia munera servet.
At volo te justa mecum ratione librare
Quando labore tuo mage Christus egere videtur,
Nunc ejus sponsam bello dum provocat hostis,
135.0615A| Aut ubi victricem soliis admiserit altis,
Quando triumphanti cedet labor omnis et hostis,
Quis modici saltem sensus modo nesciat esse
Tempus, quo Dominus certamina sancta requirit?
Mente igitur tota surgentia concipe bella,
Atque opera summa praesentia seria tracta,
Auxilium satagens certantibus addere promptum,
Praemia magna recepturus post bella triumphans;
Officium ergo libens nunc suscipe pontificatus
Pro me, praecipue doctus, decus ordinis hujus,
Ut nullo terrore salus plebeia vacillet,
Per te firmatis quos lucrifecimus agnis. »
Prosequitur seriem qua dispensatio cunctae
Clareat Ecclesiae praesul, quam cauta sequatur;
Rebus ut externis penitus se subtrahat, omni
135.0615B| Se dedens studio mentis verboque salutis:
Presbyteri quid agant, vigilent ut amore paterno,
Ac studeant salvam coelis inducere plebem;
Quid clerus servet reliquus, sanctique ministri,
Coetus quod laicus, vel quod generaliter omnes.
His ita dispositis, tanto moderamine dignum
Pontificem impositis manibus statuitque dicatque,
Omnibus atque palam cathedrae rubidum ora pudore
Indit apostolicae, cogitque sedere sacratum,
Testibus hinc populis papae mandatque, rogatque,
Haec Jacobo Solimam mittens descripta revelet,
Debita se postquam vitae jactura resolvet,
Insinuans breviter vitam ut perceperit ejus
Ore, comes sibi qui fuerit, quae dogmata ab ipso
Hauserit, et qui se finis deprenderit illic;
135.0615C| Affirmans fore ei solamina maxima mentis
Noverit ut doctum, sancti nec juris egenum,
Doctoris subiisse locum Petrique cathedram.
Cui parens implensque boni praecepta magistri,
Delegat Domini fratri quae jussa benigna
Magnifici altisono Petri susceperat ore;
Consectansque Patris normam docti atque modesti,
Qui sibi consortem scribit coelisque notatum,
Omnibus omnis fit, salvos ut praebeat omnes.
Gentiles siquidem liquida ratione docebat,
Ut populi fallax divorum irrepserit error,
Unde genus hominum quonam defecerit astu,
Vipereae fraudis persuasum haerescere vanis,
Attestans ipsos venia vitaque levandos,
Idola linquentes Christo si corda pararint.
135.0615D| Judaeis patriarcharum pro laude placebat,
Attollens legem sacram patresque beatos,
Ipsos sanctorum genus, arce sedilia coeli
Prima docens accepturos, modo sacra piorum
Dicta prophetarum in Christo completa tenerent.
Dilectus mage Christicolis, et amabilis actu
Omnibus exstiterat, conscriptaque nomina egentum
Servabat, vitae tribuens pro posse levamen,
Quaesitum nec abire sinens per publica victum
Compita Judaico aut gentili munere pasti.
135.0616A| His sordere inhibet divino fonte piatos,
Omnes assidue properare ad sancta monebat,
Absentes scriptis, praesentes famine formans.
Doctrina ergo nitens tali, populoque Deoque
Gratus erat; sed non humiles haerere superbis
Sacrilegisve placere pii dulcedine possunt.
Stat mentis tamen intrepidus vigor, atque beati
Terrores trucium miti pietate refutans.
Hinc mundi culmen Domini postponit honori
Clemens, qui celso Domitillam sanguine claram
Sacravit Christo, sponso tulit Aureliano.
Virginis eunuchi siquidem Nereus et Achilleus,
Discipuli Petri Christique per omnia servi,
Clementem super his adeunt, cui talia fantur:
« Gloria tota tuae Domino quod praedita mentis
135.0616B| Discimus, nec te de nobilitate parentum,
Quin de coelestis gaudere propagine Patris.
Patruus ipse tuus Clemens, licet ordine consul,
Atque tui fuerit germanus origine patris.
Hujus nos mercata soror subeuntibus annis
Aetatis parvos tenerae Plautilla coemit.
Quandoque percipiens vitam tribuentia verba
Credidit ore Petri, sacroque est tincta lavacro;
Nos simul atque ejus soboles Domitilla sacramur:
Hoc anno et dominus Petrus subit aethera martyr,
Et Plautilla pio pacto terrena reliquit
At Domitilla, viri clari sponsa Aureliani,
Ore satam Cephae nostro audiit ore salutem,
Virgo Dei quod amore manens mereatur apisci
Coelestem sponsum dominantem in saecula Christum,
135.0616C| Cum quo deliciis divoque fruatur honore,
His aliisque animata Dei de munere dictis,
Per te, virgo, cupit velamina sumere voti. »
Reddit ad haec Clemens: « En debita tempora cerno
Martyrii palmam quoniam vocatio tendat;
Hac, prensare via, Domitilla, nitere corona.
Sed quia mandato contemnere mortificantes
Praecipimur Domini, temnamus morte feroces,
Mortis et in simili nostrae ditione jacentes,
Perpetuae vitae Regi servire parati. »
Hoc igitur Clemens animo robustus et actu
Primatis sponsam Regi despondet habendam,
Consecrat atque pio tactam caput ornat amictu.
Sponsus, amore gravis, thalamum sibi virginis orat:
Despicit illa preces, animo rigidissima durat:
135.0616D| Tendit hic insidiis castam vexare puellam;
Nobilitas vim ferre vetat, tum principis aures
Interpellat, in hoc nec principe vincitur illa.
Virginis exsilium decernit Domitianus.
Spretus ab hac, sacra praecipue quod temnat abhorrens
Sancto a proposito revocari creditur exsul;
Exsilio cujus data Pontia nobilitatur
Eunuchi insignes dominam comitantur euntem.
CAPUT II. De sancto Joanne evangelista.
135.0615|
135.0615D| Plures quin etiam diversa per abdita trusit
Egregios clarosque viros, gladioque peremit,
135.0616D| Turgidus hic princeps discussos judice nullo.
Insuper aggreditur scelerati incoepta Neronis
135.0617A| Infanda sceleris successor theomachiam,
Bella poli Domino indicens, sanctosque trucidans,
Disquirensque piae patronos plebis, ut audit
Post reliquos regimen fidei mansisse Joanni,
Hunc velut Ecclesiae columen petit improbus unum,
Principis ut multa socium disperderet agmen.
Ducitur ergo Epheso Romam, et spectante Senatu
Induitur pleno ferventis dolio olivi;
Integer at testis, prodit, jam liber ab igne,
Quam nituit caelebs omnisque libidinis expers.
Igne triumphato, terris propellitur exsul,
135.0618A| Expositumque salo Pathmos capit insula sablo.
Hic profugum mundo mundi nec deserit auctor,
Visitat extorrem, coelique arcana recludit;
Oromate illustri pulsum solatur amicum,
Ecclesiae signans tecto sub enigmate pugnas.
Atque triumphorum secreto schemate palmas.
Post, ad apostolicum fidei constantis honorem,
Hic ubi candentis vicit pinguedinis ignes,
Basilicam struxere pii portam ante Latinam,
Quam clarum redimivit opus generatio Sancti;
Hinc quoque festa dies digno instauratur honore.
CAPUT III. De confessione propinquorum Christi coram Domitiano.
135.0617|
135.0617A| Erectum ultra hominem meditans fera bellua mandat
135.0617B| Ut Dominumque Deumque coli se Domitianus,
Invidia furit in Christum, sanctisque prophetis
Credulus ut, metuitque etiamnum stirpe creandum
Davitica, qui sceptra regat; vestigat acerbe
Davidis genus, et tormenta per impia quaeri
Interimique jubet; fit quaestio cruda tyranni.
Restiterant quidam Judae tunc forte nepotes,
Hi quoque delati, Christo quasi carne propinqui,
Ducuntur regi; rogitat sint sanguine creti
Davitico? Promunt; rogat his quam magna facultas?
135.0618A| Audit re tenues: Christi quam ditia regna?
135.0618B| Ipse, quis inquirit, vel quando, vel unde futurus?
Hi referunt hujus Christo non culmina regni
Terreni rapienda suo, coelestia summo
Sceptra manere Deo; angelicos parere ministros,
Cui constet regnumque parare, in limine saecli,
Dum veniet judex divino fultus honore,
Judicet ut vivos, mortis quoque lege subactos,
Pro meritis et cuique suis ut digna rependat.
Despuit inflatus personas tegmine viles;
Nec dignans punire, suos dimittit abire:
Missi magnanimes praeconia celsa fatentur,
Ecclesiaeque duces pacis post tempore vivunt.
CAPUT IV. De ultione secundae persecutionis.
135.0617|
135.0617C| Domitianus qui plures exemerat arvis
Christicolas propriis, in fautores fera vertit
Judicii decreta trucis; pelluntur ab ipsis
Militibus, quis consuerant coeli agmina pelli:
Irreptant penetrantque domos, dominosque lacessunt,
Exturbantque suis similes penetralibus olim
Aegypti ranis populum quae strage secunda
135.0618C| Elatum proprias perscrutabantur in aedes,
Pellentes misera vindictae lege protervos:
Omnibus infensus fera pessima Domitianus,
A propriis famulis fidisque peremptus alumnis
Omnia crudelis crudeliter exanimatur;
Sandapila evectus quoque vespillonibus, antro
Turpiter ingestus, populari mergitur urna.
CAPUT V. De reditu sancti Joannis apostoli.
135.0617|
135.0617C| Post quem Nerva senex Trajanum lectus adoptat,
Participemque facit fastus; cassantur et actus
Praedecessoris, profugi revocantur, eaque
135.0618C| Liber ab exsilio magnus pietate Joannes
Regreditur doctrinae Ephesum repetendo cathedram.
CAPUT VI. De exsilio sanctorum Nerei et Achillei.
135.0617|
135.0617D| Athletae Christi, Domitillae ad bella magistri,
Pontia dat quibus hospitium, dum noscere curant
Qualis humus, cujus fidei qualesve coloni,
Bella viris tractanda piis terra hospita portat.
Nempe scholae Simonis quidam inveniuntur alumni,
Artibus indigenas fere subvertisse profanis,
Falsa per atracias ( sic ) monstrantes signa figuras,
Fallentesque Deo genitum genitore magistrum,
Proque Dei Gnato Simonem suasere colendum.
Hos dum praevalida sancti virtute refutant,
Coetibus effultos, populum scitantur in ista:
« Marcellum Marco nunquid cognoscitis Urbis
135.0618D| Praefecto genitum?--Quis hunc hic nesciat! » Illi:
« Attribuitis eine fidem Petri Simonisve
Laude super?--Nimium rigidus qui credere temnat
Personae, referunt, tantae, tam sanguine clarae.
Et sancti: « Tantum id propriae praestate saluti,
A nobis apices donec capiatque feratque,
His super istorum doctrina avertite mentes,
Atque prius nostri recitetur epistola vobis,
Quolibet hinc illa vestrum gestante feratur.
Ipsius ac vestras consulta legantur in aures. »
Omnibus id placitum; scribunt mox talia sancti.
« Nos servi Christi Jesu Nereus et Achilleus
135.0619A| Marcello condiscipulo per saecla salutem.
Pontica propulsos cum nos ergastula pressent,
Nomine pro Domini gaudemus talia passi.
Discipuli Simonis sed gaudia nostra fatigant,
Furius et Priscus profugi pro fraude magistri;
Assertant etenim innocuum vixisse Simonem,
Huncque odiis insectatus sit Petrus iniquis;
135.0620A| Cumque repugnaremus eis ne crederet ullus,
Dignum hinc te certis astruximus esse relatis,
Informare tuis possis qui fatibus illos,
Ejus cum vitam discussius ipse probaris,
Discipulus fueris, cunctos agnoveris actus;
Ne pigeat, petimus, his scribere, promere veru . . .
Insontes solvi ut valeant erroribus horum. »
CAPUT VII. Relatio Marcelli de miraculis sancti Petri.
135.0619|
135.0619A| Haec quoque rescribit solers Marcellus ad ista:
« Almifici Domini Jesu pia gratia tecum.
Marcellus prono Christi molimine servus
Nereo et Achilleo praeconibus almis
Grammatibus vestris pia gaudeo gaudia lectis,
135.0619B| Constantes siquidem vos corpore sentio et ore,
Solliciteque proba pro vero insistere pugna:
Objectum sed enim innocuum quia forte Simonem
Promitis, hinc aliqua quaedam pro parte fatebor,
E paucis pensare cati quo plurima norint.
Ipsius asseclam fore me nam contigit olim:
Quem dum fictorem atque magum, perque omnia nequam,
Infantumque necatorem, dirumque probassem,
Deserui, Petroque viam complexus adhaesi.
Hunc Zoroastreum memorat dum Samaritanus,
Inque odium populi mentes accenderet ejus,
Ecce repente ubi sincerum carpebat iniquus,
Turba ampla stipante virum, transibat amaris
Lamentans lacrymis orbata ut femina, cujus
135.0619C| Unicus occiderat gnatus, nomenque parentis
Abstulerat viduae, gemino quae squallida busto.
Hic Cephas Simoni assuetos affatur amicos:
« Ite, viri, praesens feretro nudate cadaver,
Sicque probate fidem: cui mors, audire parata,
Reddiderit praedam, invitisque remiserit antris. »
Quo dicto Magus erigitur, nimiumque superbe:
« Istum ego si functum vinclis absolvero lethi,
Hunc Petrum nostrumne necabitis? ilicet hostem
Vivum (turba fremit) flammis torrebimus atris? »
Invocat illusos callentes fraude ministros,
Atracioque ministerio motus quatit artus;
Quo viso populi laudem jactare Simonis,
Perniciem Petri stolido saevire tumultu.
135.0619D| At senior constans, turba vix pacificata:
« Si reduci fervore calet, vivitque, loquatur, »
Inquit « et incedat, comedat, sua tecta revisat;
Si vero ista nequit, falli vos arte probate: »
Acclamat vulgus connivens mente recepta,
Sin secus hunc Simonem Petri tormenta fatigent.
Iram fur simulans petit argumenta latendi,
Secedensque fuga, capitur, foedeque tenetur,
Servaturque pavens, donec Petrus ista perorat,
Expansis coelo manibus: « Dominator Iesu,
Nobis discipulis propriis qui haec jussa dedisti:
Nomine abite meo, Satanae depellite fraudes,
Curate infirmos, revocate cadavera vitae,
Hunc nobis redhibe puerum, cognoscat ut omnis
Hic populus solum temet Dominumque Deumque;
135.0620A| Qui cum Patre tuo vivens, et Fiamine sancto,
Vitae regna tenes, et in omnia saecula regnas. »
Haec ad vota niger Stygiis adducitur umbris
Exsurgensque Petri vestigia pronus adorat:
« Vidi, aiens, Dominum Jesum mandare ministris
135.0620B| De me coelicolis, ac talia jussa ferentem:
Pro votis Petri, nostri constantis amici,
Reddatur matri viduae puer unicus iste. »
It coelo sonitus clamantum, ac voce virorum:
« Hic Deus est solus Petri quem praedicat actus. »
Angitur illector caput indutusque molossi
Appetit effugium, sequitur clamore caterva,
Arctatum tenet, ultorem quoque praeparat ignem.
Approperat Cephas acrem sedare tumultum
Haec inhibens et tali animos affamine mulcens:
« Noster nos docuit patientes vivere doctor
Nec mala ferre malis, quin blanda rependere saevis. »
Hoc sale respersi dirum misere caninum,
Qui bonitate Petri liber, sed daemone vinctus,
Me petit, ignorare putans quae gesta patebant,
135.0620C| Immanemque canem vix ferrea vincla sequentem
Vincit in ingressu: « Videamus si Petrus, aiens,
Huc te sollicitare solens intrare valebit. »
At Petrus adveniens, longum neque deinde moratus,
Ferrea nexa ferae crucis ad signacula solvit,
Injungitque cani mandata ferenda canino,
Ut sensu captum valeat quibus increpet orsis.
Vade lubens, Simoni furiato talia perfer:
« Desine daemonica populum seducere fraude,
Vivifici pro quo Christi data sanguinis unda. »
Conspiciens ego tanta Dei miracula, curro,
Asternorque Petri pedibus, genibusque volutor.
Excipiensque domo probrosum elimino monstrum.
At canis effectus cunctis mitissimus, unum
Insequitur Simonem, pedibusque subopprimit actum.
135.0620D| Accurrensque pio proclamat apostolus ore:
« Nomine praecipio Christi ne viscera morsu
Contigeris, lanians neu fixeris artubus arma. »
Qui praecepta sequens, vitansque irrumpere membra,
Dilacerat vestem, nulla permittit opertam
Parte manere cutem, carpit retegitque latronem.
Hunc populus nostraeque domus per compita vernae,
Cum cane procurrunt Satanae portenta fugantes,
Atque lupum mentis pellentes moenibus urbis.
Opprobrii non ferre valens tam pondera magni,
Abditus hic toto nusquam comparuit anno.
Reppetit inde tamen, qui se insinuando Neroni
Suggereret, nequam pravo, saevus scelerato
Nectit amicitiam; fit copula dira nefandis.
135.0621A| Posthaec a Domino munitur apostolus istis
Per visum dictis. « Nero labe Simonque repleti
« Te contra fraudes agitant, tibi sed timor absit,
Nempe ego sum tecum validae munimine parmae,
Atque mei servi tibi do solatia Pauli;
Cras Romam ingreditur, cernes, bellumque geretis
Perversi contra Simonis ludibria nigra.
Quem Stygiis postquam dabitis sub tartara flammis,
135.0622A| Victores ad me pariter scandetis in astra: »
Nec mora, dicta patent; Paulum lux crastina praebet,
Ut sibi conspecti, post cum latrone palaestram
Quam tulerint, Phaebes septem discursibus actis,
Omnia praesentes cum vos vidisse patescat,
Futile perspexi vos haec tam nota docere,
Cum Linus Eoae Ecclesiae sermone Pelasgo
Horum conspicuos bellorum evolverit actus.
CAPUT VIII. De sancta Petronilia.
135.0621|
135.0621A| « De domini Petri Petronilla prole beata.
Ejus quo fuerit certamine meta labori
Paucis expediam jussus, quae clinica facta est,
Ut nostis, pro velle Patris, interque fuisse
Vos memini plures, apud hunc cum discipulorum
135.0621B| Prandia consuete gemina caperemus ab esca,
Dum prandendum inter seniorem ita Titus adorsus:
Cum per te cuncti morbis vegetentur anheli,
Cur paralytica negligitur Petronilla jacere?
--Expedit, inquit, ei Petrus, sed ne videamur
Excusare impossibilem sermone medelam,
Surge, rape officium celeris, Petronilla, ministrae. »
Surgit at haec virgo incolumis gaudensque ministrat;
Obsequio explicito proprium de more grabatum
Praecipitur repetens solito languore gravescat.
Quae postquam esse Dei coepit perfecta timore
Optime sana viget, morbos quin pluribus arcet.
Haec quoniam facie nimium speciosa nitebat,
Flaccus eam comes uxorem vi ducere tentat;
Quem cum militibus venientem ita ludit et armis
135.0622A| Virgo Dei, patrio lucis praecauta favore:
« Armato facilis cuneo petis antra puellae?
Si me legitimis tibi vis conjungere taedis,
Matronas, clara quoque virginitate puellas,
Post tres mitte dies, cum queis tua moenia visam. »
135.0622B| Obtento virgo hoc spatio, virtutis honore
Sese praemunit, castisque monilibus ornat,
Continuas orans jejunia ducit in horas.
Jungitur huic Domini Felicula clara timore
Hujus grata comes ceu collactanea virgo.
Tertia lux rutilo spargebat lumine terras,
Et Nicomedis adest Petronillae presbyter, atque
Sacra pio celebrat ritu mysteria Christi.
Virgo ubi coelestis divino munere pasta,
Aversata torum, astrigeros conscendit in axes.
Contigit ast, Domini divo moderamine gestum,
Ut chorus innuptus matronarumque caterva
A Flacco ad taedas, a Christo ad funera ducta,
Virginis illustri exsequias celebraret honore.
CAPUT IX. De sancta Felicula.
135.0621|
135.0621C| « At comes, avertens animum, solatia saltem
Virginis usurpare petit, « Felicula, dicens,
Rebus de geminis tibi delige quamlibet unam;
Aut mea sis conjux, aut dis libamina funde » .
Illa: « Nec uxor ero tua, sum quia sacra Tonanti,
Nec libabo deis, quia sum vernacula Christi. »
Carnifici Flaccus torquendam tradit atroci,
Mandat et includi tenebrosi in claustra cubilis.
Linquitur hic septem absque cibo perstare diebus,
In quam custodum perflant hujusce maritae:
« Heu! cur morte mala properas decedere vita?
Sume virum celebrem juvenemque et rebus opimum,
Formosum, comitemque potentem et regis amicum. »
Illa nihil contra nisi tantum haec edere curat:
135.0621D| « Virgo quidem Christi sum, nullum praeter eumdem
Omnino accipio. » Vestae post ducta fovenda
Virginibus, gaudens alia durare sine esca
135.0622C| Hebdomada, impuris minime suadetur eorum
Servitiis libare cibum; suspenditur ergo
Tormentis, clamatque: « Meum modo cernere coepi
Sobrium amatorem Christum, meus est amor in quo
Fixus; at hostiles frendent blaterantque ministri:
Christicolam te te esse nega, pergesque soluta. »
Clamat: « Amatorem, felix, nunquam ipsa negabo
Capta meum, me sit propter cum felle cibatus,
Atque coronatus spinis, potatus aceto,
Affixusque cruci. » Post haec sanctissima verba,
Sordibus injicitur spurcae vastaeque cloacae,
Hacque capit meta coeli Felicula regna.
In speculis positus Nicomedis ut aspicit isthaec,
Nocte venit tacita, rapiensque suae ossa casellae,
135.0622D| Curriculo ducit, conditque via Ardeatina,
Urbe procul septem fere millibus. Ejus ibidem
Fructificant ad vota preces post tempore cuncto.
CAPUT X. De sancto Nicomede.
135.0621|
135.0621D| « Audiit haec Flaccus sancto a Nicomede patrata:
Huncque ad sacra capi faciens, jubet immolet aris.
Sanctus ad haec: « Ego sacrifico Domino omnipotenti
135.0622D| Qui imperat in coelis, saxis non ergo litabo,
Quae templis quasi carceribus clauduntur et antris. »
Haec et plura ferens, plumbo diutissime caesus,
135.0623A| Evolat ad Dominum; Tiberi pia membra feruntur.
Clericus ipsius factis et nomine Justus
Undis eripiens corpus producit ad hortum
In biroto proprium, et tumulo prope moenia condit,
135.0624A| Inque via Nomentana locat ossa beata;
Hicque Deum orantes poscunt quae digna merentur
Martyris obtentu passi pro nomine Christi,
Cum Patre qui semper sancto et Spiramine regnat. »
CAPUT XI. De martyrio sanctorum Nerei et Achillei.
135.0623|
135.0623A| His ita decursis, haec rescribuntur ad ista:
Eutyces Victorinus Marco ad omnia servi.
Qui Domini Jesu Marcello grammata missa
Sic tua venerunt sanctis; triginta dies jam
Transierant postquam ad meritam venere coronam.
Flavia praeclara et Christo vinctissima virgo,
Docta per eunuchos Nerea et Achillea claros
Virgo manere, Deo supremo credere Christo;
Objecto Jesu titulo sibi nominis, isthuc
Truditur ab sponso, quem tempserat, Aureliano;
135.0623B| Quique sequens eunuchorum tentare piorum
Aggreditur mentem, per eos sibi virginis optans
Conciliare animum: spernentes munera sancti
In Christo firmare fidem studuere puellae;
Unde attrectati per sponsum verbere diro
Depositi Terracinam, Rufoque necandi
135.0624A| Suppliciis dantur; quos Rufus igne
Appensos crucians molitur cogere sacris;
Dumque fatentur apostolico baptismate lotos
Nulla unquam se sculptilibus ratione litare,
Puniti mulcta capitis super astra recedunt.
Auspicius quorum rapuit sacra corpora noctu,
Discipulus felix, quo Flavia crevit alumno,
Naviculaque vehens Domitillae in praedia duxit,
Ac sanctae juxta Petronillae busta locavit,
Mille et quingentis distantia passibus Urbe,
135.0624B| Quae nos, Auspicio narrante, accepimus acta.
Floreat ergo tuae nobis dilectio curae,
Mittereque acceleres qui nobis vestra revelet,
Nostra tibi, fraterna salus illustret utrosque,
Laetior affectus tripotenti luce coruscet.
CAPUT XII. De sanctis Eutyche, Victorino et Severino.
135.0623|
135.0623B| Indiculo hoc sumpto, Marcum Marcellus ad ipsos
Germanum mittit qui, confessoribus anno
Cum sanctis habito, rediens, hos prodidit actus.
Dum post martyrium Nerei fratrisque peractum
Aurelianus agit Domitillae assensa subire;
135.0623C| Audiit hanc eadem dictis consortia sanctis
Jungere, sacrarat quae praeceptoribus olim,
Donarique petit sibi quos a principe Nerva,
Sacris si fugerent simulacris sacrificare.
Hos, dum persistunt animo durare virili,
Carnificisque minas voto calcare fideli,
Per sua depositos alto ferus arva sequestrat;
Eutychem sex atque decem via millibus Urbe
Nomentana procul, Victorinumque salina
Sexaginta capit dirimens, haec ipsa Maronem
Moenibus in centum trigintaque millibus aufert.
Per totum ergo diem rastris insistere mandat
Sanctos censor atrox, et catabra ( sic ) vespere praebet.
135.0623D| Sed bonus hic Dominus proprios non linquit alumnos,
Ruribus inque peregrinis data gratia justis.
Eutyches prolem nam conductoris agelli,
Daemone depulso, patrique sibique reponit.
At Victorinus domini vice rura regentem,
Tresque annos lecto paralytica membra foventem,
Incolumen dedit orando, rapuitque grabato.
Curatorem urbis morbo Maro solvit hydropis,
Annis quo septem undarat lymphante liquore.
Denique formantes populos affamine casto,
Instruxere fide multos regnantis Iesu,
Presbyterique dati plebem augmentando creabant.
135.0624B| Invidus ergo boni mentem replet Aureliani;
Erigit ira animos, tortores mittere suadet,
Legantur lanii varias infligere poenas;
Caeditur Eutyches tota spectante platea.
Dum petit aetheream mens sedem flagra triumphans,
135.0624C| Devotus digno temnentia membra lanistam
Eripiens populus properat cumulare decore,
Sacratumque super Christo parat edere templum.
Mittitur oppressum saevo turgore Maronem
Turgius inflatus, saxo qui sternere nitens
Quem terrore nequit; praegrandi pondere rupem
Trochleis librare homines quam septuaginta
Vix quibant, jubet advolvi, sanctumque onerari;
Quique leves paleas ceu per duo millia laetus
Gestat, eoque loco solitus quo fundere vota
Sarcophagum locat, illaesus quoque pondere perstat.
Totaque repletur miro provincia facto;
Accelerant purgari animae, sanctumque lavacrum
Affectans populus, larvarum exterminat aras.
135.0624D| Acta pii judex annuntiat Aureliano,
Concessamque fero praedam mactare propinquat.
Credentes lapidem populi, pia pondera, justi
Hoc ipso gerula ossa locant tumulantque cavato,
Desuper excelsi condentes muneris aulam
In qua dona Dei meritis praestantur alumni.
Est locus lances mittens spiramine tetros
Sulphureo, latices veteres dixere cotillas:
Hic Victorinum, resupino vertice pensum,
Horrifico perimi mandat paedore tyrannus.
Haec tribus ut passus martyr furibunda diebus
Nectare divino coelique fovetur amoeno.
Aurelianus, adhuc defuncto in martyre crudus,
135.0625A| Corpus humo prohibet, terram vetat abdere terrae;
Ast ubi membra jacent incondita, sole meante,
Accedunt Amiternenses, rapiuntque beati
Praesulis ossa sui, referunt, conduntque decenter.
Exstiterant equidem bino solamine fratres,
Iste Severino Victorinus magis auctus,
Munia post obitum dantes alterna parentum,
Praebentesque sibi geminae suffragia curae;
Alterno submittentes se discipulatu,
Alternoque magisterio sibi jura ferentes;
Aemula servitii dedentes munera digni;
Vera probabilibus dilectio creverat actis,
Obtulerantque Deo semet viva hostia facti;
Perfectumque petens virtus germana subire
Tendit in id sua quod dantes sint rebus egeni.
135.0625B| Ubertate poli dites, quibus omnia Christus;
Libertas eadem, imperium, gratus famulatus,
Nil deerat, cum nil mundi pompalis haberent.
At Victorinus spe scandere celsius ardens,
Ac reputans imperfectum parere vicissim,
Nec satis esse tenens utri deserviat alter,
Si quid in alterutro liceat praestanter utrique,
Aggrediens eremum, celsae petit ardua rupis,
Spelaeoque sedet sub quo praeterfluus amnis
Abruptum bifidi lateris signarat utrinque
Vix uni hospitium queat ut dormire sedendo:
Si socium capiat, vigilans orabit et astans;
Edidit ostiolum lento dans vimine claustrum,
Assiduus lectu, precibusque vacabat anhelus.
Non tulit haec cernens pietatis lividus hostis,
135.0625C| Affingensque dolum, tenerae induit ora puellae,
Ante foresque viri ingeminans ululantia verba:
« Heu me! infit, miseram, silvis, errore, tenebris
Solivagam, ignaramque loci callisque negati,
Quisquis es istius venerabilis incola saltus,
Virtutum famam polus undique, et undique silvae,
Eximiumque loquuntur opus, frendentibus apris
Eripe me, trucibusque lupis et hiantibus ursis;
Quod victura, tuum, moriar si denique, id ipsum;
Satque tegi mihi sufficiet vel limine tecti;
Non diuturna peto consortia, noctis haberi
Hospes et unius. » Pandit miseratus, et hostem
Compatiens dirum capit, admittitque latronem.
Unius spatium vix intercesserat horae,
Dum crebri membrorum inter molimina gestus,
135.0625D| Illicis effigies monstri pede contigit almum,
Moxque Cupidinea transfigit corda sagitta;
Blanda dolum cumulant, ignes affamina sufflant,
Urit pectus amor, facinus loca sola suadent;
135.0626A| At velut antiquo praecellens robore quercus,
Atque solum firmis penetrans radicibus altam,
Montivagi succensa foco pecudum ducis, apta
Ignibus est inventa quidem si forte caverna,
Interno flammis consumpto robore victa,
Labitur, atque diu tectis coelum applicat arvis.
Alta columna ruit, caecus scelus efficit ardor:
Exclamat victor jam voce inimicus aperta:
« Heus! quid agis, quid agis, vir perfectissime? Frater
Cui gravis exstiterat, peregrino jungeris? Ecce,
Germani odisti qui contubernia ferre . . .
En quid agis qui dogma novum silvis scopulisque
Constituens, rupes moderamina casta docebas? . . . »
Haec insultanti jactando diabolus ore,
135.0626B| Decepti ex oculis abiit ceu fumus in auras.
At qui corruerat, tacuit quasi Gorgone visa
Artubus exsanguis, sibi qui quandoque reversus,
Egreditur silvis, repetens solatia fratris;
Huicque, pudore diu suppressa voce, silenter
Assistens, causam stupido tandem ordine pandit;
Ipse sibi poenam statuens, namque arbore scissa,
Ingerit insertatque manus, cuneisque cicatrix
Stringitur, arboreae coeunt plagae undique. Summo
Pontifici frater fratris patrata revelat;
Qui veniens primo conatur solvere nexum:
Utque reluctantem cernit, benedicit, et orans
Compatitur, refovet; munit, solatur abitque.
At vir pervalidus, tanto vincimine fixus,
Panis duntaxat modicum lymphaeque liquorom
135.0626C| Hebdomade prima capiebat, fratre coactus,
Qui victu simili jejunia longa levabat,
Pro fratris lapsu parili cruce semet adurgens.
Volventes hiemes hujus tres pondere multae
Hinc Victorini dum jam patientia cunctos
Inflectit, rediens praesul vix cogere vincit
Carnibus absumptis sinat ut tormenta resolvi
Quis se judicii dederat memor ipse tremendi.
Is quam post sanctus nituit, quam mira potenter
Egerit, humanae non est expletio linguae;
Quique Amiterninae cuncto delectus ab urbis
Erigitur praesul populo, quo martyre florent.
Frater et ipse Severinus, commilito fratris
Sectatorque sagax, post plurima mira datarum
Virtutum, sancta locuples pietate quievit
135.0626D| Confessor, functusque loco legatur eodem
Quo vitam mire degens abstemius egit
Luce prius praesul quam praeeligeretur honesta;
Quem ritu recolit Campana Neapolis almo.
CAPUT XIII. De sancta Domitilla, Marcello quoque et Apuleio, Sulpitio et Serviliano.
135.0625|
135.0625D| Aurelianus, ubi solamine virginis omnes
Dimovit sanctos, Domitillam solvit ab alti
Exsilio Ponti, Terracinamque relegat;
Sulpiciumque rogat claro cum Serviliano
Conciliatum illam sponsae mittantur eorum,
Quo suadere queant animum ad connubia flecti,
Virginis ut comites et eodem lacte refectae.
135.0626D| Pontiacis sanctae redeunti occurritur arvis,
Conspicuas celebris gaudet vidisse sodales,
Conspicuae celebrem gaudent venisse sodalem.
Gaudia concelebrant, nec eodem jure fruuntur:
Haec animae dapibus refovetur, corporis illae;
Hae recubant epulis, jejunia Flavia ducit,
Cui sociae: « Quia prandemus sponsisque jugamur,
135.0627A| Non quimus servire Deo quo talia tractas? »
Illa: « Viris claris desponsae rite nitetis;
Obscurae si vos aliquae divellere malint
Ac vincire sibi personae, assensa negatis? »
-- « Avertat Deus a nostris hoc mentibus. » illae.
Flavia sic: « Et mente mea quae gaudeo sponso
Rege Dei Genito, coelo qui venit ab alto,
Atque spopondit ei servantes pectora casta
Sponsas esse sibi, vita donare perenni;
Scilicet ut post hunc cursus praesentis agonem
Inducat thalamis aeterna luce venustis,
Angelico semper tribuens gaudere decore,
Ac paradisiaco florum vernare nitore,
Finis ut absque metu illustres epulentur in aevum:
Filius ista Dei spondens dum credere vidit
135.0627B| Vix ullum, firmare fidem non distulit actis,
Dans caecis lumen, leprosos famine mundans,
Functaque restaurans amissae corpora vitae,
Queis Dominum factis docuit se et vera fateri. »
Theodora: « Herodes, ait, est Romae mihi frater,
Munere praeterito captus qui luminis anno:
Illud restaurato tui sub nomine Christi,
Ex ipso nobis si dogmata vera tulisti. »
Euphrosyna sub haec: « Fratrem liquisse fateris
Te Romae caecum, sed filia muta nutricis
Ecce meae mecum, » quam praecipit illico sisti.
At Domitilla preces, longum flens, strata, profundit,
Exsurgensque, manus pandens ad sidera fatur:
« Christe Deus, qui pollicitus te semper adesse
Finetenus nobis, quae testor vera probato. »
135.0627C| Cum dicto, mutae signum crucis addidit ori,
« In summo Domini loquere, aiens, nomine Christi; »
Muta statim vocem clamans prorupit in istam:
« Est verus, Domitilla, Deus tuus; omnia vera
Sunt verbis prolata tuis. » Tunc se ipsius ambae
Asternunt pedibus, credunt, sacrisque dicantur.
Theodorae caeco perductus tramite frater,
Donatur, precibus Domitillae, lumine utroque
Corporis atque animae renitens splendore superne.
Tunc qui gentiles aderant ex Urbe, novantur,
Credentes Christo, liquida baptismatis unda;
Haec eademque domus Ecclesia sancta renidet.
Sanctos Marcellum postquam ferus Aurelianus
Ejus Apuleiumque schola sub utraque sodalem;
135.0627D| Hos etiam praeter, Domino pro coelite plures
Clarae jure necis regna ad coelestia misit,
Organa laeta capit, Melico assultante beato,
Ac venit ut niteant unius luce diei
135.0628A| Virginibus taedae tribus; at pia Servilianus
Sulpiciusque, Dei miracula facta videntes,
Credentesque, piae fidei sua pectora subdunt:
Aurelianus eis sponsas dum ducere suadet,
Hi Domino ferri super his hortantur honorem,
Queis manifesta Dei virtus radiaverat actis.
Ille nec admittens animum, nec famina curans,
Septa jubet capiant Domitillam arcana cubilis,
Speque actu majora petit, sic gaudia ducens
Victa pudicitiae veluti jam regna domarit,
Captivoque datum foret insultare pudori;
Dumque inter thalamis applaudentes salit amens,
Corporis et gestus habitu convolvit iniquo;
Nescius, infelix, haec inconcessa petendo,
Insita concessae solvi sibi foedera vitae,
135.0628B| Sanguineis anima est dum jam repetenda latebris,
Exspirat subito, vitamque et ludicra mittit.
His comites visis Christo se dedere certant;
Luxurius tanti frater post facta tyranni,
Trajanum repetens, dominatum poscit in istos;
Quos simul obtentos diversa caede trucidat.
Sulpicium illustrem claro cum Serviliano
Praefecto tradens Aniano, accusat iniquus
Christianae famulos fidei, defertque necandos.
Virginibus posthac, trino charismate nexis,
Opposito rideri ab eis gentilia sacra,
Res adimens avidus terrenis usibus aptas,
Ignibus injectis, penetral secreta beatis
Quod dabat agnabus, flammis incendit adactis:
Prostratae in facies illae, Dominumque rogantes,
135.0628C| Inter vota precesque animas super aethera tollunt.
Altera sopitis pandebat clara favillis
Sanctarum rutilum surgens aurora triumphum;
Caesariusque adiens levita tepentia tecta,
Invenit intactas tanto fervore beatas:
Nil in eas flamma vestesve audente rogali.
Tum sacra membra novo tumulans reverenter et aptans
Sarcophago, pariter claudit terraque recondit.
Sulpicium praefectus agit cum Serviliano
Dis libent; celebri nuper qui flumine mundos
Se perhibent, foedis iterum nec sordibus addi;
Dumque via nequeunt adigi atris ritibus ulla,
Sumere submissa gladium cervice jubentur.
Agro membra suo ipsorum posuere fideles,
135.0628D| Moto mille via bis passibus Urbe Latina,
Martyriique loco per tempora cuncta deinde
Horum largiflue virtus exuberat ipso.
CAPUT XIV. De doctrina, miraculis et passione sancti Clementis.

Interea Clemens aeterni semina verbi
Insistente serens fidei fervore supernae,
Evolvit plures, veneranda volumina, libros,
Instituens varias divino lumine gentes,
Ad vitae callem gentilia corda ciendo;
Inque fide constante pios perstare monendo;
Unde et catholicum monita accepere vocamen.
135.0628D| Relligione per hunc informat Roma Corinthum,
Decernit scribas regionibus ordine gesta
Qui bellatorum satagant expromere Christi;
Ordinat et clerum, diversi culmine fastus;
Pontifices et quinque sacrat qui partibus orbis
Mittuntur conferre datis moderamina legis.
Hic jubet insignis Dionysius effera Gallos
135.0629A| Corda petat; Christo Remensia moenia Sixtus
Praeparet; acquirat Catalaunem Memmius urbem;
Eutropius sancto Sanctonas sanciat ore.
Doctrinis igitur Clemens coelestibus instat,
Egregiam monstrare viam nec lumine cessat:
Romuleae institui properant examina plebis.
Inde viri clari, illustris hinc femineus grex;
Ex quo Theodoram zelo insectante maritus
Insequitur, sanctamque petit Sisinnius aulam;
Coelica dum Domini praesul mysteria tractat,
Intentusque sacris animo paganus inerti,
Auditu ac visu plexus vacuatur utroque,
Seque rogans tolli caecum surdumque fatetur;
Tollentes famuli gyro falluntur inani,
Circumagunt errante reum vertigine, caeca
135.0629B| Nec reperire queunt aditum caligine tecti;
Deque viri ductu pendens stupet anxia conjux,
Quae misso discens puero qua lite laborent,
Sternitur, egressumque viri poscendo recludit;
Expletisque sacris, vestigia protinus ima
Praesulis amplectens, veniam sensusque marito
Flagitat, evolvens actum eventumque jugalis.
Flectitur antistes lacrymis precibusque petentis,
Proque viri populum monet exorare salute,
Atque lares, missa prece coelitus, expetit aegri,
Inveniensque oculis captum audituque vacantem,
Effusis Domino precibus, restaurat utrique.
Pulsa nocte, dies patulas intrare fenestras;
Vox simul obliquas capitis penetrare latebras
Incipit; ille, videns Clementem astare maritae,
135.0629C| Loris astringi famulis hunc praecipit amens,
Conjugis illicito perhibens ardore petendae,
Thessalicae illusum se fuco fraudis ab illo;
Incessit ludens properos aorasia servos,
Injiciuntque citi positis vincimina saxis,
Clementem clerumque simul innodare putantes.
Exprobrat antistes ceu saxea corda gerenti,
Dum qui saxa deos coleret, devolvere dignus
Saxa probaretur; vanis terroribus ille
Appetit hunc, temnit praesul, ridetque furentem;
Hinc prece Theodoram fusa benedicit, abitque,
Assiduam precibus mandans insistere, donec
Corda viri virtus dignetur visere Christi.
Theodorae oranti vir canitie venerandus
Visus adesse palam, jam jam properantibus astris;
135.0629D| Quam moerore levans: « Per te Sisinnius, inquit,
Salvus erit, fratris pateant ut famina Pauli,
Fida virum infidum faciet quod femina sanctum. »
Unde liquet visus quod Petrus apostolus ipsi;
Cujus in adventu malesanus, mente recepta
Tactus corde Deo, humanum sapit, atque jugalem
Accitam Dominum pro se exorare precatur;
Erroremque fatens, tolerataque nubila tractans,
Postulat acciri Clementem ac tradere vera.
Accersit sanctum mulier, narratque relata,
Adveniens praesul digno celebratur honore,
Imbuit atque virum rationis lacte rigatum.
Perceptis fidei dapibus Sisinnius almae,
135.0630A| Doctorem amplectens, genibus devolvitur hujus,
Pro sibi collatis grates dans Omnipotenti,
Qui se caecarat verum quo cernere posset,
Auditum tulerat quo vera audire valeret:
Accusans tenebras, lumen benedicit apertum;
Idola confutat, Christi praeconia jactat;
Plurima persequitur, sancta gaudente caterva,
Nomineque exsultant sanctorum fascibus aucto.
Contiguo Phase sacranti fonte piatur;
Annumerantur ei simul, unda almoque renati
Flamine, centeni quater ac vicesima supra
Pars indiscreti sexus, atque imparis aevi;
Illustresque per hunc multi sacra dona receptant.
Lucra videre piget Christi virtutibus hostem;
Damna pati captivorum tam crebra suorum
Angitur, insidiasque petens certaminis atras,
135.0630B| Instimulat mentes, crudas attollit in iras;
Bella calere ciet, tetrum fervere tumultum.
Deligit his comitem veteri fervore superbum,
Tarquinii prisco referentem agnomine fastum,
Daemonico vulgi stimulo instigare furorem,
Praesulis in nomen diro qui munere saevit;
Dispescunt super his populi diversa ferentes,
Defendunt alii innocuum sanctumque, profantes
Quae bona praestiterit, charismata quaeque salutis
Sparserit, auxilii solamina lata sequentes;
Contra alii torvis furiata mente querelis,
Artibus ista fremunt fieri subtiliter atris,
Culturam Aeneadum queat ut versare deorum;
Eximio ille Jovi divinos demit honores,
135.0630C| Herculis immundo simulacrum daemone plenum
Commemorat, Veneris meretricia turpia culpat,
Mercurium, Martem, Saturnum, cumque Minerva
Dianam incusat simul, insuper omnia turpat.
Praefectus, populi tendens sedare tumultum,
Clementem vocitat, lepidoque affamine mulcens,
Nobilibus praetendit avis et sanguine cretum,
Hortaturque deos, queat ut fulgere, colendos.
Iste, nec adversis nec noscens cedere blandis,
Praefecti monitis animum illustrare beatis
Ac patula formare virum ratione laborat,
Seditio unde caput teneat, quo plebe tumultus
Prosiliat, rationis amans, ut vitet inepta,
Effugiat tenebras, lucem sectetur amicam;
Multa serens fidei rationis et ubere plena.
135.0630D| Praefectus regi turbam facinusque revelat;
Clementem assentire sacris Trajanus inurit,
Seu Ponti profugum Chersonae et rura subire;
Arentem tolerare eremum glebamque vacantem.
Intimat haec sancto praefectus; at ille beatae
Doctrinae fulgore viri componere mentem
Nititur, haud metuens mulctam Augustumve minantem
Respiciens; flectitque virum, lacrymisque resolvit:
Prospera qui exoptans, accommoda quaeque ministrat,
Delegansque ratem, largitur congrua navi
E populo multi, clerique ex ordine multi
Egregium amplexi Patrem comitantur euntem.
135.0631A| Ad loca pervectus sibi delegata beatus,
Offendit profugos, paria almae millia plebis,
Mulctatos inibi saxis ad jussa secandis;
Qui lacrymis omnes, viso Clemente, repleti,
Pontificem tantum tam dura subisse gemebant,
Quos moerore levans, socium se numine missum
Omnipotentis eis praeblando famine tractat,
Gloria consortem quem passio jungit, ut aptet.
Sic medico coeptum mulcens sermone dolorem,
Millibus edicit senis deferrier undam
Sanctorum perlatam humeris arentibus arvis;
Tunc Clemens: « Dominum cuncti poscamus Iesum,
Marmore de sicco qui flumina proflua duxit
In deserta Sina, nunc confessoribus isthic
Laetifico promat salientes flumine venas; »
135.0631B| Dumque, datis precibus, circumspicit undique praesul
Ecce Dei montem super agnum assistere cernit,
Qui pede porrecto innuitur loca pandere dextro;
Haud dubitans Christum sanctus quin cerneret, unus
Pergit, et: « Huc Domini sub nomine vertite rastra, »
Dicit; at hi circa effodiunt, neque tangere norunt
Pontifici ostensam supero moderamine glebam.
Papa levi, ferrum rapiens, loca percutit ictu,
Educitque novum coelesti munere fontem,
Robore qui sumpto fluvium vomit impete laetum.
Exsultant populi, Clemens hoc carmine gaudet:
« Impetus exhilarat divinam fluminis urbem. »
Fonte novo celeri terras verrente meatu,
Fluminis exsiliens haud segnius agmine fama
Agros pervolitat, patriam virtutibus implet;
135.0631C| Accelerant populi magnalia visere Christi,
Haustu potantur bifluente, novoque novantur
Flumine, quingentaeque die super amplius una
Salvatae remeant animae properantque dicandae;
Septuaginta magis toto fabricantur in anno
Ecclesiae, post fana deis eversa solutis.
Tres hic imbre pio populorum corda rigando
Duxerat aestates, lucis dum lividus hostis,
Atra venena coquens, mentes instigat inanes,
Luminis aetherei quaestus agitare profanos,
Augustique super Clemente exposcere leges,
Innumeras superum plebes quod abegerit aris.
Mittitur huc a Trajano trux Aufidianus
Christicolas punire, deûm vel subdere sacris.
Qui lupus ut rabidus, caulasque irrumpere pronus,
Aut turbare greges late per pascua fusos,
Praecipitat saevire, novas laniare bidentes,
Nec mora, ferventes jugulique ad fenora largos
Accipit hos nudaque ensem cervice petentes;
Cunctorum invidet ille neci, negat atque ferire;
Clementemque modo divina in praelia poscit;
Hunc vafro variis tentans conamine telis,
Egregiique probans ut ineluctabile robur
Sentit agonistae quem vincere terrea cernit;
Aequoreis adigi cum pondere praecipit undis;
Hisque salire putans, superari caerula posse,
Mergentis mandat nectatur ut anchora membris.
Fertur at ille poli regna intraturus ab undis,
135.0632A| Sidereus dudum factus qui civis in undis.
Aetheream petit a summo mens gurgite sedem;
Undis laeta volans, non praefocata per undas.
Exsequiae desunt humano funeris actu,
Obsequium sed adest divino munere latum;
Officium praestent homines qui funeris absunt;
Coelicolae curent qui munia funeris adsunt.
Ad poenam nexa, obsequium fert anchora ductus,
Inque aulam structi deducit membra sepulcri,
Angelica positam fabrica, divoque paratu,
Sidereis sancti manibus quo membra locantur.
Littoreis populi flentes speculantur arenis
Qualibet advectum detur si cernere funus;
Discipulis nanciscendi fiducia sancti
Corporis in precibus firma radice tenetur.
135.0632B| Cum Phoebo populum hortatur Cornelius una
Unanimes Christum exorent, dignetur ut illis
Exuvias reserare polum raptae aequore mentis;
Dumque vacant jugibus pulsantes sidera votis,
Spiritus e coelo, Rubri qui marmora ponti
Olim arere dedit, retro mare cedere cogit,
Ac longum laxare sinum, per millia pandens
Ingressum populis siccum tria, cernere praebens
Angelica caeso fabrica data marmore templa,
Coelitis inque aula fabri moderamine ducta,
Aethereum monstratur opus mirumque sepulcrum,
Martyris arca tegens venerabile saxea pignus,
Martyriique secus celebris manet anchora testis,
Discipulis avidis sanctum transferre cadaver
Oroma secretis divinae panditur aulae,
135.0632C| Ne vacuare velint sacris data moenia membris,
Festaque dum redeunt, redeunt maris ima terentes,
Altaque signantes sicco penetralia gressu,
Dicta patent, subdunt positorum examina circum
Se populorum uni summo veroque Tonanti,
Praebet iter solemne maris Clementis, et illo
Insueti pandente salo tria millia callis,
Aerumnis vecti variis curantur anheli.
Contigit huc quondam parva cum prole profecta
Mater ut ingrediens tandem, solemnibus actis,
Sese impertiret dapibus sobolemque sopori.
Interea sonitu repetentis littora ponti
Concussis mulier sociis turbata recedit,
Praecipitesque sequens, animum est oblita parentis;
Immemor amissi sub vasta cubilia nati,
Anticipat rapido metuenda volumina cursu;
Quae mentem, tuta demum statione, resumens,
Pignoris expositi gremio reminiscitur alti,
Atque edens gemitus, portum plangore replebat,
Luctumque ingeminans, summas percursat arenas,
Evecti si quis geniti vidisse cadaver
Depromat, nulloque, omnes scitata viritim,
Indicio sumpto, moestasque reducta sub aedes,
Continuis longum producit fletibus annum.
Phoebeo in semet solito redeunte meatu,
Exspectata diu remeant dum festa colonis,
Illa redit, primosque inter mox prima recurrit,
Si reperire queat saltem eluta pignoris ossa:
135.0633A| Aequore nam retegente viam, prima impetit algas,
Praecelerat, cunctisque prior pervadit arenas;
Insequitur fluctus, fugientibus imminet undis:
Prima petit templum, ingreditur, prosternitur arae,
Explicitis surgit precibus, divertitur, aegri
Imbre rigata genas cordis, madida ora reflectens,
Aspicit en genitum cunis qua parte relictus,
Nondum continui rupisse silentia somni;
135.0634A| Defunctumque putans, properat lectura cadaver:
Somnum efflare probans, celeris rapit, excitat ulnis,
Incolumem levat, et populo spectante reportat.
Matre rogante ubinam fuerit tot ductibus anni,
Is nescire refert ducti rota fluxerit orbis,
Una hausisse tamen blandum ceu nocte soporem
Exponit, stupidoque ferens spectacula vulgo,
Cunctorum matris duplicat pia gaudia votis.
CAPITULA LIBRI TERTII.
135.0633|
CAP. I.-- De sanctis Anacleto et Evaristo.
II.-- De sancto Alexandro papa et sociis ejus.
III.-- De relatione Plinii, et ultione tertiae persecutionis.
IV.-- De sancto Sixto papa.
V.-- De sanctis Getulio, Amantio et sociis eorum.
VI.-- De sanctis Seraphia et Sabina.
VII.-- De sancto Eustachio.
VIII.-- De sanctis Eleutherio et Ancia.
IX.-- De apologia Quadrati et Aristidis, et remissione persecutionis.
X.-- De Telesphoro papa et Hygino.
XI.-- De Novato et Pudente.
XII.-- De sanctis Praxede et Potentiana.
XIII.-- De sancto Alexandro episcopo et martyre.
XIV.-- De sancta Felicitate ac filiis ejus.
XV.-- De sancto Concordio.
XVI.-- De sancto Potentiano.
XVII.-- De ultione quartae persecutionis.
XVIII.-- De pluvia et victoria militibus per invocationem Christi concessa.
INCIPIT LIBER TERTIUS.
CAPUT PRIMUM. De Anacleto et Evaristo.
135.0633|
135.0633B| Ecclesiae Clemens Anacleto regmina Romae
Liquerat, a Petro qui consecratus honore
Presbyter, ornat apostolicum fabricae arte sepulcrum,
Pontificum membris dans mausolaea locandis;
Hicque secus magnum sortitur busta magistrum.
Quem post Ecclesiae cathedram Evaristus adeptus,
135.0634B| Ortu clara Dei praebent quem moenia Romae,
Presbyteris titulos magna divisit in urbe,
Pontificem statuit septem asservare ministros,
Dum rationali verbi dat semina terrae;
Martyrioque coronatus petit astra beatus,
Cujus apostolicae sociantur pignora tumbae.
CAPUT II. De sancto Alexandro papa et sociis ejus.
135.0633|
135.0633B| Sedis Alexander post hos moderamina primae
Aevi immaturus, maturus mente, capessit.
Pro servis Domini sacra qui mysteria passi
Corde colens humili jubet haec solemnibus indi,
135.0633C| Haud impar Elisei, spargi sale praecipit undas,
Queis aspergantur benedictis tecta piorum.
Contulit affectu populi cui gratia Christi
Atque senatorum Ecclesiae nexare catervam
Hermen praefectum ad Regem convertere verum;
Fonte sacrat simul uxorem, genitosque, sororem,
Mille jugans famulos, et quinquaginta ducentos,
Conjugibus gnatisque una baptismate lotis;
Quos gaudere prius cum libertatis honore
Muneribus praestans Paschae dat luce sacrari.
Ales fama operis, pernicibus excita pennis,
Axe sub Eoo Trajano annuntiat acta;
Ille odisse Deum quem noverat Aurelianum
Haec legat rapido Romam plexum ire volatu;
Quique solum pontumque legens, secat omnia lapsu
135.0634B| Praecipiti properus, Romamque repente perintrat.
Augusti velut Augustus comes Urbe receptus;
Pontificum insano petitur plangore furentum,
Millia Romuleae a sacris descisse phalangis;
135.0634C| Quis Hermes et Alexander foret ausibus auctor;
Attritos sedisse deos, delubra relicta.
Devincitur Alexander, contruditur Hermes,
Quem custos suasorque Quirinus honore tribunus
Convenit: utquid se tanto patiatur honore
Privari, tam vincla pati tolerabile ducat?
Is mutasse decus, non se amisisse fatetur,
Terrenum tolli culmen mutabile posse,
Perpetuo prohibens fastigia diva manere.
Stultitiam reputat suggestor credere vitam
Post cineres, sibi sic visum olim reddidit Hermes,
Ast ab Alexandro se doctum vera probasse;
Dumque alterna serunt avidae commercia linguae,
Ventum quo statua praefecto assensa tribunus,
Foedere sub tali clauso jungatur ut ipsi
135.0635A| Limine Alexander, vincimina plura triumphans.
Hermes firmat; abit, prodit, triplicansque Quirinus
Pontifici nexus, aucto custode, tuetur.
Orat papa fides pacto claretur ut isto.
Aethera vota petunt, coeli demittitur astris;
Nam, stellis convexa poli pingentibus, ecce
Parvus adest puer, et rutilans illuminat atram
Taedae luce domum, atque sequi se praecipit almum.
Ille, dolum metuens, puerum faculamque videndo:
« Non simul ibo, genu mecum nisi flexeris, inquit,
Commemorando precem Christo dictante profusam. »
Implet jussa puer, dextramque antistitis ipse
Corripiens, per claustra rapit velut ostia pandens,
Praefectoque jugat clausi intra septa cubilis.
135.0635B| Insequitur reseratque irrumpens claustra Quirinus,
Inveniensque simul Domino sua vota ferentes,
Quos trusos antris statione removerat aucta;
Astupet ardenti faculae, rebusque tremendis,
Propositoque tenore fidem servare petitus,
Artibus haec Zoroastraeis cunctando rependit
Praefectus contra: « Nunquid nos legimus ista?
Optio gesta tua est, jam credere cede paratus;
Nostri nam Domini permaxima dona tenentur,
Qui dedit auditum surdis et lumina caecis,
Leprosos mundans, paralytica membra reformans,
Daemones expellens, animabus corpora reddens;
Qui tulit et functum mihi vitae ad munia gnatum,
Quem languore scholis disciplinisque vacantem
Correptum praecelsa deûm Capitolia duxi;
135.0635C| Dumque fatigo gravi surdos libamine divos
Pontificesque precor, vanisque refercio donis,
Orbor, et incoeptis animam unicus efflat ab annis.
Questibus ejusdem me tunc his urere nutrix:
« Credulus hunc sancti Petri si ad limina ferres,
Prosperitate tuae gauderes prolis adepta.
--Cum privata (ego) sit visu, neque reddita luci,
Incolumem narras fore quomodo ob id mihi gnatum? »
Illa: « Vides en me caecam, sed credere Christo
Si mallem, exacto fruerer jam lumine lustro;
--I credens, et Alexander tibi reddere lumen
Si quibit, credam sobolem mihi posse reponi. »
Hora calore diem flammabat tertia; pergit
Seque refert sexta, gaudensque vidensque regressa,
135.0635D| Imponensque humeris frigentem currit alumnum,
Praecelerans, vix ut pueri juvenesque sequantur,
Pontificemque videns ad me nox pulsa recurrat.
« Ille Erebi Christus puerum sic lege resolvet,
Infit, ut a lethi tenebris puer iste resurgat
Ut semel indultum maneat tibi lumen apertum. »
Sic fusis animam precibus remeare medullis
Obtinuit, sanoque ad me cum pignore venit;
Ejus, quo viso, pedibus prosternor, et oro
Christi mox fieri servus; hinc haereo Christo,
Tutorem genito statui, patrimonia cessi
Matris, et ex proprio nonnulla libenter adauxi;
Caetera tum famulis, mecum quos unda novavit,
135.0636A| Distribui, cunctos quoque libertate levavi;
Si qua superfuerunt ea post largitus egenis.
At nunc exertum nec confiscatio terret,
Nec superest hominis morituri offensa pavori;
Participem me illis credens qui munia fassi
Christi, martyrii meruere capessere palmam.
Famine suspensus respondet ad ista tribunus:
« Per vos me Christus hac conditione lucretur:
Nubilis est mihi nata, viro quam tradere penso,
Egregiae decorat hanc indulgentia formae,
Infamis collum torques sed struma fatigat:
Hanc redimite salute, et ei mea cuncta relinquens,
Ingenua Christum vobiscum mente fatebor. »
Praesul: « Vade celer et claustra ad carceris illam
Duc, tollensque meo Boiam componere collo
135.0636B| Matura genitae, salvamque resumito mane. »
Ille: « Domus habeat cum te mea, qui mihi carcer
Temet restituet? propera, inquit, papa reduci
Illuc me siquidem faciet qui detulit isthuc.
Quem pergentem et eis patefacta cubilia dantem
Intrepidi proceres solito concludere cogunt;
Dumque valedicit precibus, sibi taedifer astat
Ecce puer, panditque aditum, revocatque sub uno
Pontificem puncto, mox vincla reponit, abitque.
Post horae libramen, adest cum prole Quirinus,
Custodesque videns quos liquerat advigilantes,
Claustra petit, munita probat, signata retentat;
Cernit Alexandrum reserans vestigia pronus;
Astringit, veniamque petit, cui talia praesul:
« Non Dominus noster pessumdare quemlibet optat,
135.0636C| Converti quin peccantes; etenim in cruce fixus
Se crucifigentum petiit peccata remitti.
Tunc praesentanti genitam, quot carcere clausi
Hinc jubet inquirat, Christi pro nomine si qui.
Bis deni referuntur, eosque Eventius inter
Theodulusque amicit quos gloria presbyteratus;
Hos sibi deduci digno praecepit honore,
Intereaque suam soboli transumere Boiam:
Omnia continuo dissolvens vincla tribunus,
Allambensque pedes, torquem genitae rogat addi.
Additur, urgetur, properet, vir jussa facessat;
Quo celerante, puer taedae fulgore coruscus
Ilicet effulgens salvam jubet esse puellam,
Addens: « Dege tua semper cum virginitate,
Efficiamque tuum in coelis te visere Sponsum
135.0636D| Quem stat amore tuo proprium fudisse cruorem. »
Aethera coelicola post haec repente, Quirinus
Presbyteris comitatus adest, sanaque reperta
Prole, replens clamore locum: « Prodi hinc, ait, alme
Doctor Alexander, ne, te tam indigna ferente,
Coelitus expressum me fulmen adurat iniquum; »
Quae sibi sint praestanda magis papa ingerit, omnes
Sacratu poscens personas carcere clausas.
Conqueritur sanctum custos quid prosit iniquis.
Contra, Dei retegit praesul, pro flagitiosis,
E coelis venisse Deum, qui Virgine natus
Ad veniam cunctos laxandaque probra vocaret.
Convenit ergo omnes, monitus hac voce, Quirinus,
135.0637A| Accelerent, Christi cupiunt qui sacra subire,
Et baptizati pergant pro velle soluti.
Approperant igitur fidei se subdere cuncti;
Quos affatus Alexander mysteria promit
Coelestis Domini, coelum terramque regentis,
Omnia servantem terris ut mittere Gnatum
Virgine progenitum legit, genus omne vocavit
Quique hominum coelis, firmans affamina signis,
Ut dederit vitam, tulerit post omnia mortem;
Quam post calcatam surgens penetraverit aethram,
Subjectisque potestatem dans mira patrandi,
Venturum se prodiderit sub limite saecli,
Ut bona det justis, injustis digna rependat. »
Subjiciunt omnes haec ad documenta salutis
Auditae mentes fidei, manibusque beatae
135.0637B| Presbyteri impositis vitae his primordia legant,
Cum genita pariter Balbina, omnique Quirinus
Fonte domu sancto, junctisque sacratur adauctis
Omnibus ecclesiam vicus ( sic ) dat carcere abactis.
Compertis quibus, iratus jubet Aurelianus
Adduci, sisti, ductum affaturque Quirinum;
Dilectus sibi cum fuerit, quod riserit ipsum.
Ille sub haec: « Me Christicolam pernoscito factum;
Vis occidere, vis duris substernere lignis,
Urere seu flammis, aliud jam non ero quod sum;
Exhibui Christo devinctos carcere cunctos,
Dimisique exire suos, sed pergere nusquam
Conati, poscunt pugnam pugnaeque coronam,
Criminibusque fuit dum forte perire patratis,
Quam melius reputant animas effundere Christo;
135.0637C| Hic Hermes et Alexander, clarique piique,
Esuriens dapibus veluti gaudere paratis
Martyrio coelique manent splendere nitore. »
His ille acceptis, flammante incensior ira
Tam patulo coram fari sermone quod ausu
Non timuit, plectrum jubet abscindatur ut oris,
Et pensus lanios spectatoresque fatiget.
Qui quoque continuans probris agitare tyrannum,
Abscidi mucrone manusque pedesque jubentur;
Tum jugulo expleri, canibusque vorandus omitti;
Cui via praerepto a justis dedit Appia tumbam.
Virginitate nitens hujus dum filia sacra
Saniferae crebro praefigeret oscula Boiae,
Sanctus doctor Alexander: Sine vincula nostra
135.0637D| Lambere, quae repetis [ ms. 2, quaere Petri] Domini, ac vincimina come.
Sic opera sumpta studioque sequente benigno
Invenit haec sancti, traditque reperta sorori
Theodorae Hermetis probitatis honore colendae,
Quae decollati studuit dare membra sepulcro
Germani, procul hac nec ab urbe Salaria sumpsit;
Ipsa ubi promeruit post martyrizata sub ipso
Judice corpoream fratri sociata quietem,
Quem postquam jugulavit atrox comes Aurelianus
Flagitiis reliquos caecis in carcere lotos
Antiquae impositos puppi, saxisque gravatos
Colla, vehi cunctosque altum jubet in mare mergi.
Deduci posthaec papam sistique beatum
135.0638A| Mandat Alexandrum, lateat quae causa requirit
Quod magis occidi tendat quam absistere coeptis.
« Non licet, inquit Alexander, canibus dare sanctum. »
Fervet ad haec, seseque canem furit ille vocatum.
Indiciis praesul probat ut cane nequior exstet;
Fixo divinis minatur flagra tyrannus;
Despicit iste minas jactantem, spernit honores
Punitorum ab eo fastus et culmina praefert.
Exsecrat intrepidus rabidum temnitque furentem;
Qui ferus appensum torqueri praecipit almum,
Unguibus et radi, face lampadibusque cremari.
Ista diu passum nulla resonare severus
Voce stupet sanctum, rogitatque silentia mira:
Ille Deo fari se deposcendo fatetur,
Increpat et stolidum tormentis sacra rogantem:
135.0638B| Annorum monet ille fere triginta juventae,
Cogitet invictum mentis, hunc iste salute.
Hocque cruore palaestrita dum sudatur agone,
Dira se perhibens viduandam morte mariti,
Pilato ut visis olim perterrita conjux,
Mittit et absolvi suadet fortem uxor athletam;
Verba ferox spernens socios certamen inire
Mandat Alexandri; relegunt vestigia laeti,
Jamque Patris palmas stadio contingere certi.
Ignibus infelix Stygiis feraliter ardens
Ut prodit invictos urget fervere caminum;
Tunc ut, Alexander, jubet, atque Eventius, annos
Octoginta gerens, aversi dorsa ligentur,
Candentique dati flammis fornace crementur;
Astans Theodulus poenarum horrore prematur,
135.0638C| At fornacis Alexander furibunda triumphans:
« Theodule, accelera nobiscum, frater, et alge;
Ille etenim tres qui pueros apparuit inter
Hebraeos quartus, nobiscum exsultet et isthic; »
Theodulus flamma irrumpens intersecat ignes,
Cum sociisque Deo grates laudesque rependens,
Concinit: « Ecce tuos examinis igne probasti
Nos, Pater, istius, nobis nec adhaeret iniquum,
Igne furens victo flammatur mente tyrannus;
Effert, hortatur, dubioque in crimine pendens,
Presbyteris tandem cervices demetit ense.
Nec tamen hoc patitur papae finire palaestram,
Visceribusque animam rimatur in omnibus altam,
Multifora terebrans fortissima cuspide membra,
Sic decorat triti tanto molimine floris
135.0638D| Egregius rutilum meritam petit aethera sedem,
Dumque insultat ut implicitis grassator amarus,
En visus juvenis gerulus gestaminis igne
Accensi chalybis virgae quasi quam jacit ante
Haec addendo pedes: « Meritum, Aureliane, capesse,
Tartareae nigra namque patent tibi guttura portae,
Ast quibus infrendes paradisi aptantur amoenis. »
Attremuit dictis, febrisque accenditur igne;
Mens fugit, ac rabie rapitur, quatiturque phrenesi,
Lingua editur, vita tetricas raptatur in umbras,
Atque Severinae praesaga profata maritae
Vera quidem, sed sero probat; quae saucia, gestis,
Membra beata rapit haecque in sua praedia ducit,
135.0639A| Inque via Nomentana procul Urbe recondit
Millibus ut septem, cum papa Eventius illic,
Sarcophago ut juncti flammis tumulentur in uno.
Theodulum recipit modo corpore tumba seorsum;
Spiritus a sociis at non discernitur aethra.
Membrorum Imma triumphantum devota sepultrix
135.0640A| Tegmine ciniphii corpus tenerum asperat hirci,
Atque beatorum tumulis astrata recumbit;
Obtinet a sancto precibus dum praesule Six o
Haec in rura loco sacretur episcopus illo
Martyribus dignum post exhibiturus honorem;
Pontificem sic inde locus consuetus habere.
CAPUT III. De relatione Plinii et ultione tertiae persecutionis.
135.0639|
135.0639A| Deniqueret hic plures variis et partibus orbis
Tempestate sub hac terrestria regna triumphant;
Funeribus quorum permotus Plinius unus
Ecclesiae vastatorum fert sceptra regenti
135.0639B| Trajano monitus: « Hominum mitissima saevo
Omni pene die ruerent ut millia ferro
Nil contra leges Romanaque jura gerentum,
Nec sceleris nece plectendi cujusque reorum,
Ni Christi pro laude Dei, et conventibus aequis. »
Rescribit Trajanus ad haec: « Ne quisque requirat
Christicolas judex, at puniat interceptos; »
Semisoporatus per quod ferventior ignis
Visus, amicorum insidiis haud dempta facultas,
Imo dolis furum vexantur castra piorum.
At non ille oculus vigil Israelis amator,
Pupilla obducta legi favet altor iniquae,
Imo pari rutilis compensans omnia lance
Praepollens auctoris opus hujusce nefandi
Evertit sceleris, domus aurea tacta Neronis
135.0640A| Dum coeli flammis, cineres consedit in imos.
Mox Romani orbis loca telluris tria quaedam
Funditus absiliunt Asiae concussa tremore;
Quattuor exaequans tellus sibi subruit urbes.
Graecia quo geminas motu, quo Gallia perdit,
135.0640B| Antiochique Syrae pars maxima concidit urbis.
Nec solum haec homines, quin perculit ultio divos,
Dum quasi cunctorum quaedam simul aula deorum
Pantheon Romae divino incenditur igne,
Tunc veluti quondam ciniphes Pelusia rura
Emersae subito, quateret dum tertia plaga,
Orta situ et squallore locis animantia foedis,
Omne genus hominum sueta ac pecus urere morsu,
Densatim saevos in vibravere colonos:
Judaei variis effusi ita partibus orbis,
Aegyptum, Libyam, Cyprumque, aliasque calore
Emoti terras subito infestando quietos
Turbant, ac vacuos fere dant cultoribus agros.
CAPUT IV. De sancto Sixto papa.
135.0639|
135.0639C| Sixtus Alexandrum sequitur, qui culmina sedis
Nactus apostolicae, regimen disponit honeste,
Dans tractanda Dei solis sacra vasa ministris,
135.0640C| Subjectisque hujus moderans insignia sedis,
Qui martyr penetrans, Adriano principe, coelum,
Busta secus Petri tumuli sortitur honorem.
CAPUT V. De sanctis Gaetulio, Amantio et sociis eorum.
135.0639|
135.0639C| Plerique coeli regna dicto principe
Mercede fusi consequuntur sanguinis,
Bacchante nube retro coepti turbinis.
Paravit astra carne tunc Gaetulius,
Ad quem tenendum quod fide firmissimus
Et disciplinis degeret doctissimus,
Sermone multos actibusque roborans
In lege Christi, Cerealis mittitur,
Collega cujus militarat Amantius,
135.0639D| Qui carne frater ac fide Gaetulii;
Uterque gratus Adriano principi,
Docens repertus plurimos Gaetulius
Fratrem tribunum propalavit Amantium
Metu Adriani qui latebat abditus;
Quem Cerealis haud opine contuens
Plenus sodalis fit salute gaudio,
Vitamque sumit hoc reperto spiritus;
Nam diligenter veritatis lumine
Christique cultu ab his docetur Patribus.
Romam inde pergunt, atque Sixto praesuli
Mox baptizandum Cerealem suggerunt:
Factumque Saulo sicut olim contigit,
135.0640C| Ut qui tenere Christianos venerat
Sit ipse tentus; qui salutem tollere
Properabat almis, salvus idem fulserit.
Hunc praeses arcae Christianum aerariae
Quidam Adriano deprehendens nuntiat;
Qui consularem dirigit Licinium,
Quo Cerealem vinciat vicarium;
Cum quo beatus stringitur Gaetulius,
Ac Primitivus cumque eis Amantius,
135.0640D| Tum Cereali consularis infremit:
« Vitae tibi sic facta desperatio
Praecepta temnas ut procax dominantium
In uni ersi rebus orbis principum? »
Cui Cerealis: « Insuper contradidi
Visitationis integrae molimine
Census fugaces, et redegi in publicum,
Semperque me servire Christo spondeo;
Vita perenni perfrui credo et peto. »
Tum consularis: « Dic mori an vis vivere?
Qui: « Luce vitae ni frui contenderem,
Christi supernam non faterer gloriam. »
Relisus ille firmitate martyris,
135.0641A| Umbone rupis ut minacis alveus,
Petit columnam praecluem Gaetulium,
Libare Marti, seu Jovi jubens eum.
Ridet beatus dissipati insaniam,
Pharos furentis ut procellam Doridos.
At corda qui nequivit alta laedere
Ad laesionem vertat arma corporis;
Carnis amictus impudice diripit,
Quatitque mentis septa inexpugnabilis;
Firmumque robur ut renoscit martyrum,
Victus coercet gloriantes carcere,
Quo per dies et mansere septem et bis decem,
Postque Adriano nuntiantur vividi,
Christoque fidi a quo jubentur ignibus
Tradi. Beatus ad rogum Gaetulius
135.0641B| Vivens triumphat, fustibusque mox caput
Laesus divellit, corripit victoriam.
Tredecim fidelis meta agonis millibus
Ab urbe ponit, hincque penetrat aethera;
Tiberisque ab undis Symphorosa colligens,
Uxor beati condecens Gaetulii,
Suo relatos collocavit praedio;
Quae nec diu post conjugis certamina,
Sodalitate filiorum praedita,
Martyrisata scandit aethrae culmina.
Quae, caesa palmis et librata crinibus,
Elata terris fit polo contermina,
135.0642A| Coelique discit ambulare semitas.
Invicta terris ut probatur aere,
Devincta saxo mergitur sub flumine,
Ex quo triumphans sumitur mens aethere.
Germanus ejus principalis Tiburis
Lectum cadaver auferens Eugenius,
Terraeque mandans membra condit terrea.
Aurora Phoebum ducit alto ut Indico,
Septem imperator mandat indi stipites
Humo hisque nexos Symphorosae filios
Tot onerari se jugis cruciatibus;
Tensi trochleis, tela Crescens gutture
Exhaurit, alto Julianus pectore,
Nemesio sub corde ferrum conditur,
Per umbilicum Primitivo figitur:
135.0642B| Justinus omnes tractus artus scinditur
Cunctisque carnis vita frenis pellitur;
Silva inde Stacteus fusus alte ferrea
Ab spiculorum turbine intrat aethera.
A pectore alvum fissus hic Eugenius
Exutus imis astra membris ducitur.
Moestis eunte in crastinum jugalibus
Titane, demerguntur alta ab hostibus
Fovea sacrata lancinatu corpora;
Septem vocarunt ad Biothanatos locum,
Claris piorum lucidi victoriis.
CAPUT VI. De sanctis Seraphia et Sabina.
135.0641|
135.0641B| Tempore virgo sub hoc Seraphia passa renidet,
Sanguine quam generis signavimus Antiochenam.
Illam, dum laribus fovet hospes clara Sabina,
Juncta Valentino, quondam cui fama decori
135.0641C| Principe nata metallorum praesignis Herode
Praesidis audita rapiunt laude officiales;
Facta viro praesens, dis sacrificare jubetur.
Illa: « Deum timeo, Dominum colo cuncti potentem,
Qui coeli terraeque sator; nam numina vana
Queis libare jubes, non dii, sed daemones exstant;
Nec licet hos orare mihi, quae servio Christo »
Dumque fidem celsam dictis attollit apertis,
Lascivis stupro geminis mandatur ephebis,
A quibus obscuri in penetralia caeca cubilis
Clauditur; utque petunt inceste attingere castam,
Intima concusso tellus eliditur antro,
Exanimesque ruunt omni virtute relicti.
Ast ubi jam rediens terris aurora virisque
Purpureo vehit ore diem, cognoscere factum
135.0641D| Praesidis ingressi sanctam invenere ministri
Instantem precibus, stratos ut morte petulcos;
Dumque opus aethereum mirantes undique multi
Visere concurrunt, praeses jubet ante tribunal
Victricem subigi, ferrique stupore jacentes;
Quos votis tetigit mandans ita virgo profusis:
« Surgite, et in Christi consistite nomine recti. »
Actutum, velut excusso pulsoque sopore,
Incolumes surgunt pedibusque insistere gaudent.
Cognitor, ut mulier, rogitat, mutaverit illos,
135.0642B| Amentes dederit, virtute resolverit acta,
Illi: « Sol velut ingressus resplenduit alte,
Praecellens juvenis mirus visuque decorus,
Nos inter qui se objiciens istamque puellam,
135.0642C| Defectu fulgore suo nos atque tremore
Concussit. » Judex furiatus subdere divis
Praecipit hanc animum, quod agat nisi, fata minatur
Patris. At illa: « Tui Satanae nunquam impleo jussa,
Christi praecipuo quae nomine fulta resulto. »
Lampades invictae jubet apponantur utrinque
Ardentes lateri; maturantesque ministri
Pone cadunt, forti rabiem vincente puella.
Attollensque iterum caput, haec exsibilat anguis:
« Pare clam, biothanata, et maga, legibus aequis
Effugere ut valeas poenas consultior atras. »
Illa: « Bioth natos (reddit) vos esse probatur,
Praestigiisque nigros, vivum verumque negatis
Qui Dominum, larvasque colendo peribitis ipsi
Haerentes; ego supremo Dominoque Deoque
135.0642D| Offero sacrificans. me me dignetur ut ipse
Sumere, peccatrix licet, at sum vernula Christi. »
Caeditur hinc duris robusta virgo bacillis,
Ponderibusque flagellatis humus intremit imis,
Et pavefacta piam collidere virga puellam
Frangitur, ac valido lumen petit impete diri
Praesidis, atque attrita gravi pupilla dolore,
Caecum corde notat restincto lumine luscum.
Ille furens cruda demptae facis acriter ira,
Lege velut posita capitalis ut ultio tollat,
135.0643A| Temnentem dictat proceres et publica jura,
Dans magicis patrata Dei virtute figuris.
Hanc rursus metam mox clara Sabina petentem
Prosequitur Christi fidei devincta per ipsam,
Cui praeses: « Quid dedecoras, vilemque fateris
Hoc temet quo Christicolis connectere cultu,
Conjugii monimenta decusque oblita parentum,
Aspernansque deos quorum te incurrere motus
Horreo? Quin remea propriasque revertere ad aedes,
Atque relinque magam quae multos artibus atris
A cultu removens fecit secedere divum. »
Alma Sabina: « Hujus, pravam quam fare, puellae
Artibus o suasus, veluti sum suasa, valeres,
Impia spurcorum simulacra probare deorum,
Et verum cognosse Deum qui, praemia justis
135.0643B| Aeternae tribuens lucis, dat Tartara pravis. »
Haec ad verba verens praeses sinit ire Sabinam.
Virginis illa piae finem palmamque triumphi
Exsequiis celebrans dignis claroque nitore,
135.0644A| Relliquias capiens pretioso munere claustrum
Condecorat mausolei sibi rite parati;
Huncque interpositis aliquot comprensa diebus,
Sistitur Elpidio, censor qui his hanc rogat orsis:
« Tunc Valentini quondam praeclara Sabina
Uxor, et illustris proles Herodis haberis? »
Illa: « Ego sum, grates Christo laudesque rependo,
Qui peccatricem me sordibus eruit atris,
Serva nitens ejus dum me Seraphia vinclis
Absolvit lemurum, Dominum dans noscere verum. »
Queis bile incensa sententia judice dicta,
Praetentis procerum probris temptuque deorum,
Et caedi gladio fortis decreta Sabina,
Egregiae dotes titulis fiscalibus addi,
Cujus ab illustris meriti sublata locantur
135.0644B| Membra viris ipso quo condiderat venerandae
Ossa suae tumulo fidei pugnaeque magistrae,
Arcus Faustini, Jovis area Vindiciani.
CAPUT VII. De sancta Sophia et filiabus ejus.
135.0643|
135.0643B| Virgineus decor hic trino splendore coruscus
Martyrii meruit nexa radice coronam,
135.0644B| Tunc Charitas, Spes, atque Fides, cum matre Sophia.
CAPUT VIII. De sancto Eustachio.
135.0643|
135.0643B| Fertur eo Eustachius, Placidus cognomine dictus,
Turbine cum genitis simul Agapio, Theopisto,
Juncta uxore, triumphalem meruisse nitorem,
Quorum actus mira stupidi ratione leguntur.
Militiae princeps captus dum figere cervum
135.0643C| Appetit, ut fuerit Domino venante sequacem,
Ut data perdiderit terreni munera census,
Insuper uxorem, natosque, et pauper in agris
Ruricolae ediderit vitam mercede laborum;
135.0644B| Quomodo quaesitus, qua post indagine visus
Militiae antiquo sit restauratus honori;
Repperit ut natos sociamque abiturus in hostem,
Quique triumphatis reduci redit hostibus ense,
135.0644C| Contemnensque deos, fana aspernatus abire,
Traditus ut belvis abiit veneratus ab ipsis,
Clausus cum genitis nuptaque Phalaridis igne
Ut simul astra petit tormento illaesus aheno.
CAPUT IX. De sancto Eleutherio et Antia.
135.0643|
135.0643C| Tunc Eleutherius virtute et sanguine clarus,
Messana celebri praesul pietate regebat,
Qui fervore Dei castoque decore venustus
Captantes ubi se captans dat sub juga Christi,
Ignitum Chalybis lectum, pro laude Tonantis,
135.0644C| Ferventis pice, pinu, oleo sartaginis ignes,
Craticulae prunas robusto pectore vincit,
Expositusque feris superat pietate leones.
Sic gladium jugulo rapiens cum matre recedit,
Antia quae felix felici pignore gaudet.
CAPUT X. De apologia Quadrati et Aristidis, et remissione persecutionis.
135.0643|
135.0643D| Dum bacchans passim per rura, per oppida talis
In sanctos vice grassatur violentia legis,
Fontis apostolici restabant dogmate clari,
Insignesque viri, quorum Quadratus herilis,
Effultus fidei doctrina et flamine vates
Sidereo, scriptisque viam propugnat et ore;
Quique apologetica pro relligione volumen
Christigena serie expediens illustre, vigore
Id veri vallans Adriano offerre sategit.
Tunc opus et quoddam egregium ratione nec impar,
Praemissi aetherea redolens Aristidis aura,
Suscipit hic princeps nostrae sub laude fidei,
135.0644D| Praesidis et graii [ cod. 2 granu] capiens consulta Sereni,
Re super hac mites, non impellente reatu,
Christicolas sceleris puniri cernit iniquum;
Damnari illicitum censens sine crimine nostros,
Mox face flagitii furiatos caede repressat
Summa Judaeos, ultus quos excruciabant
Sanctos quod socii sibi non traherentur in arma
Romanos contra; Solymaque hos arcet, eamque
Restituens muris cedit cultoribus almis,
Et patet his patriae meritis sine more vocatus
Priscorum, conjux Augusta, favente senatu:
Sed victor bellis rem legibus ordinat aequis.
CAPUT XI. De Telesphoro et Hygino PP.
135.0645|
135.0645A| Post Sixtum Romae solium Telesphorus ornat,
Juris apostolici delectus ut anachoreta
Angelica populos quam vasta per egerat arva
Instrueret vita, sobrii qui tradere belli
Instrumenta viris fervens, praecedere sanctum
Quae tenet Ecclesia statuit jejunia, Pascha;
Natalis peragi Christi mysteria nocte,
Tertia nec praeter nisi candeat hora diei
Qua crucis aethereus subiit miracula fulgor,
Hymnus et angelicus monet inter sacra resultet.
Hinc martyr renitens claroque in fine triumphans
Conditur ad sancti sanctus sacra pignora Petri.
135.0646A| Successor clerum disponit et ornat Hyginus;
Hac quo perfuncto per quattuor inditur annos
Sede, Pius vita celebri cognomen honorans,
Pastoris frater pietate ornatus uterque.
Istius sub episcopio librum edidit Hermes,
Quem primae Pauli schedae mandata salutant,
Angelici sibimet monitus data jussa revelans;
Pascha die trahit a Domino qui nomen agendum
Schemate pastoris, hoc coelicola imperitante,
Quique legi Graiis solitus per publica templa,
Credi Hieronymo dignus testante libellus.
CAPUT XII. De Novato et Pudente.
135.0645|
135.0645B| Hoc nituere viri egregii sub praesule plures;
Namque superstes adhuc florebat honore beatus
Lucis apostolicae radians splendore Novatus,
Timothei frater, Domini usque suprema minister;
Ille Pudens etiam cognomine et arce pudoris,
135.0646B| Discipulus Pauli, titulum qui nomine sancti
Pastoris clarae fabricae construxit, honore et
Dogmate apostolico sumptum baptismate cultum
Insontis tunicae ad finem servavit honestum.
CAPUT XIII. De sanctis Praxede et Potentiana.
135.0645|
135.0645B| Hujus Pudentis sanctitate praeclues
Praxedis ac Potentiana filiae,
Quas luce Verbi et castitatis educans
Servire Christo destinavit virgines;
Quae post parentis excubantes transitum
Oratione, laudibus, jejuniis,
Vitam benignis excolebant actibus,
Suum erogantes omne Christi pauperum
In sublevatione patrimonium.
Fontem lavacri fabricata in regia
A patre Pastoris beati nomine
Struxere earum quo niterent vernulae;
Quorum hic pius rutilante Paschae lumine
Novies decem sacravit, et sex gurgite
135.0645C| Splendore libertatis omnes praeditos,
135.0646B| Sequique Christi in bella signa promptulos.
Istis sorores inclytae virtutibus,
Post patris aera pauperum per viscera
Christi refusa, post agones plurimos
Coelum petunt pro castitate exercitos,
Pii laboris munerandae praemiis,
Coemeterio decorae Priscillae edito
Secus Pudentis ossa patris conditae,
Postquam piorum multa bustis comere
Studuere membra glorioso funere.
Haec inter almum martyrem Symmetrium
Cum bis decem duobus et sodalibus
Praexedis aptis texerat mausoleis,
Quos Caesar Antoninus ensis impii
135.0646C| Pro laude Christi caede fecit obrui.
CAPUT XIV. De sancto Alexandro episcopo et martyre.
135.0645|
135.0645C| Princeps hic atrox post Neronem Ecclesiam
Jam persecutione quarta fervidae
Crudelitatis jussa spargens atterit,
Sub qua piorum honore sancti nominis
Cruor profusus plura mundi in climata.
Miraculorum gloria clarissimum
Haec martyrem dat sanctum Alexandrum polo.
Virtutum huic rumore latum cognito,
Quodam cadaver algidum sub tempore
Functi hic parentes admovere, crederent
Illi rependunt, praebituros se fidem
Christo rigentem si resolvat funere;
Vitae beatus vota Regi destinat,
Dein gelato praecipit cadaveri:
135.0645D| « In Patris, aiens, unicique Filii
Sanctique surge Spiritus vocamine. »
135.0646C| Hic excitatus voce celsa haec promere:
« Audite, coepit, vos parentes, et simul
Plebs universa: ductus a teterrimis
Duobus ora turbidis Aegyptiis,
Puteique missus sum loco obscurissimi;
Veniente ephebo sed repente splendido,
Locus tremore totus ipse tunditur,
Clamatque juvenis ille fulgidissimus:
« Puerum sine ulla mox mora remittite,
Famulus Dei quod hunc Alexander vocat. »
Et en reductus, cernitis, sum corpori.
Nunc, domine, lympha tinge Alexander pia
Me, ne videre detur, huic quod hac die.
Nomen resuscitati erat Luceius,
135.0646D| Cum quo sacrati fonte fulgent coelico
Centum et quaterna neophyti proportio.
135.0647A| At fama sanctum ubique dum respargeret,
Hac motus Antoninus electum Dei
Corneliano dat tenendum praesidi.
Ille hunc celebrantem et docentem mystica
Ad jussa prendit incitati principis,
Agitque Romam denotandum Caesari,
Manus revinctum cui beatum suggerit.
Alto rogatus ut perorat syrmate,
Christi supernae veritatis in fide;
Duro jubetur macerari robore;
Dein nigranti surrigi custodiae:
Quo deditis meante cum custodibus,
« Caesar reclamat quattuor dies tibi
Induciarum dantur his cultus tui;
Explode vanitatem, et ultro nos adi. »
135.0647B| --Jam praeterisse (martyr) aestima dies
Hodieque comple quae retractas tormina. »
Crescentianus hunc secutus presbyter
Valentiano junctus et Bonifacio.
Caeci beato clauso horrore carceris,
Quadam sedebat ejulans sub arbore,
Luctum secuto qui sopore marcidus
Curas ferentem contuetur angelum
Haecque intimantem: « Roboravi praesulem
Vestrum, resolvens visitando vincula;
Et nunc cavete jam sedere sub arbore
Ne vos tyranno forte prodat nuntius. »
Eductus hinc antistes e custodia
Crudo exhibetur lancinandus principi.
Pensus catasta dissecatur unguibus
135.0647C| Laterumque flagrant ustione lampades;
Ista et triumphans ductus atque Apollini
Ut orsa voti celsa agit trans sidera
Pars cum deo perculsa fani labitur.
Caesar, dolosis imputans haec artibus,
Sanctum ferinis dat vorari dentibus;
Quem belluarum nulla dum contingeret,
Calore summo ardere fornacem jubet;
Indutus ille fervidis candoribus,
Medio precem securus fudit ut rogo,
135.0648A| Nullum calori restitit vestigium,
Fornace laeto mitigata martyri.
Caput recidi mox tyrannus praecipit.
Unus ministrorum, ore corda proferens,
Exclamat, Herculianus huic vocabulum:
« Crudelis Antonine, capte sensibus
Tyranne, cur sic caecus et surdus riges?
Christi ecce servus post acutas virgulas,
Victas catastas, ac flagrantes lampades,
Post ungularum fossionem, et idoli
Templique casum, post leonum turbida
Ursorum et ora clausa, fornacis rogum
Post enecatum, laetus enses expetit:
Verum Deum quis esse gurdus ( sic ) ambigat
Qui tam suos vigore celso roborat? »
135.0648B| Quem Caesar, ira plenus, ut cruciatibus
Variis fatigat, ense tandem percutit.
At immolandus praesul obviam sibi
Viduam precatur commodare orarium;
Sumptoque, sanctae se crucis signo tegens,
Tunica retectus, stansque sola in linea,
Oculos amictu mutuato contegit,
Genibusque flexis haurit impetum necis
Viginti ab Urbe segregatus millibus.
Mox facta terrae convibratae motio
Thermas et omnis tecta vici subruit;
Orariumque feminae quod proditum
Iniquitatis milites astruxerant;
Quodam ferente pusione redditur,
Quem coelicum fuisse constat incolam;
135.0648C| Quem mox resumens cum stupore linteo,
Confessa Christum fert honorem martyri.
Crescentianus et sodales praesulis,
Pandente eodem, consecuti pignora,
Loco locarunt quo camini fervidos
Pressit vapores, dantque marmor continens
Nomen beati, dignitatem, limitem.
Cui papa cryptam construens post Damasus,
Illo decenter ossa sancta transtulit.
CAPUT XV. De sancta Felicitate ac filiis ejus.
135.0647|
135.0647D| Vexatione vicit hac Felicitas
Dilecta Christo consecrando pignora.
Uberrimam post laeta dans poma arborem.
Praefectus hanc conatus arte vertere,
Mulcet serenis, ac minatur aspera.
Serena, saeva, blanda ducens tristia,
Huic reddit illa: « Nec resolvi mitibus,
Nec quibo frangi saevientis asperis,
Nec me supernus occupari Spiritus
Sinet aucupantis proditoris retibus;
Secura quare sum superstes vincere,
Etsi trucider, te triumphabo integre. »
Praefectus, inde bella matri comparans,
Die resedit Martis in foro altera,
Hancque exhiberi prole septena jubet
Stipatam, et indulgere natis admonet.
135.0648D| Ad quem beata his utitur Felicitas:
« Crudelitas tua, lenis exhortatio,
Pietatis hujus impia est miseratio. »
Hinc versa charos convenit sic filios;
« Videte, nati, coelum, et intuemini,
Hic Christus almo sustinet vos cum choro;
Pugnate vestri pro salute mentium;
Ejus fideles vos amori pandite. »
Alapis ad ista hanc concuti dat Publius,
Et convocans litare suadet liberis.
« Hortaris, infit, stulta Januarius;
Conservat autem summa me sapientia,
Dabitque cuncta vestra vinci tormina. »
Vibice plexum hunc censor abdit carcere.
Felix secutus: « Unus est quem novimus,
Cui vota purae servitutis solvimus;
135.0649A| Ne crede nostri charitate dividi
Nos posse Christi; saeviant si verbera,
Nec nostra vinci nec potest verti fides. »
Philippus inde: « Quos vocatis vos deos
Nec sunt potentes, nec habentur numina;
Simulacra vana, spurca, sensu inania
Sunt; his subactos stat perire in saecula. »
Silvanus inquit: « Ista si probaveris
Tormenta nos timere transitoria,
Aeterna victos auferent cruciamina:
Nam scimus aequis splendeant quae praemia,
Quae sint iniquis constituta debita:
Idcirco leges terreas contemnimus,
Obtemperare coelicis contendimus. »
« Sum servus inde Christi Alexander Dei;
135.0649B| Hunc ore fassus corde firmo credulus;
Indesinenter oro, supplex percolo
Infirma quam tueris aetas corpore
Canae nitela permicat prudentiae. »
Vitalis exin: « Ille vivit qui Deum
Verum precatur, haud rogat qui daemonas. »
135.0650A| Tum Martialis: « Qui Deum verum abdicant
Urentur ignis flamma ineluctabilis. »
Haec prosecuti moribus pro strenuis,
Regis supremi judicisque saeculi
Amore fratres ac timore fervidi,
Censor lituris dicta legat principi;
Quos ille poenis interire dissoni
Per differentes dat direptos judices.
Post saeva quorum flagra Januarius,
Post carceralia vincla plumbo caeditur;
Felix peremptus cum Philippo fustibus;
Silvanus alto vergitur fastigio;
At Martialis atque Alexander pia,
Vitale juncto, colla secti demigrant
Vitae perennis subituri gloriam.
135.0650B| Post passiones tot quot edit pignora
Parens beata plectitur novissima,
Et prole coelis obviante praedita,
Regis superni permeat palatia
Sumptura certa praemiorum gaudia.
CAPUT XVI. De sancto Concordio.
135.0649|
135.0649B| Hac caede Spoletana sanctum civitas
Coelis sacravit martyrem Concordium.
Hic patre Romae Gordiano gignitur,
Qui constitutus fulsit olim praesulis
Pii ordinatione subdiaconus,
Tituloque post Pastoris auctus presbyter
Vixit superna servitute nobilis
Precibus benigne fultus ac jejuniis:
His luce degens, his tenebris excubans,
135.0649C| Cum prole fulcris pauperum instans sedulus;
Hunc qui beato commaneret Eutychi
Suo moranti in praedio Salaria
Mittit volentem celsa scandere filium.
Quidam manens in urbe Spoleto comes,
Torquatus, horum lividus praeconiis,
Beatum ab agro devocat Concordium
Quaeritque scitans quo vocetur nomine.
Respondit ille Christianum se fore [ pro esse.]
Comes: « Requiro nomen, haud Christum tuum. »
« Sum Christianus, iste, Christum praedico. »
Urgetur ad profana fortis in fide;
Durat severis dorsa caesus fustibus.
Posthac beatus Eutyches cum praesule
Veniunt rogantes judicem pro martyre,
135.0649D| Aliquotque poscunt hunc sibi diebus dari
Comitis favore [ cod. 2, favorus] forte praesul Antimus
135.0650B| Petita sumit, ordinatur presbyter
A quo diebus praestitis Concordius,
Et consecratus restituitur judici.
Circa salutem quod volutum poscitur.
« Salus at ille Christus, inquit, est mea,
Cui laudis ipse sacra semper offero. »
Comes, furore plenus, appensum diu
Torquet; dat inde ferro onustum carceri,
Solatione quo levatur coelitum.
135.0650C| Tribus peractis in catenis noctibus
Superare mentem corpus aut fervens comes
Legat litantem caede mentis qui necent,
Vel respuentem caede carnis immolent.
Missi irruentes libet ut satellites
Jovis ferentes imperant statunculum
Stricto vel ense colla sectus appetat:
« Tibi rependo, Christe Jesu, gratias,
Animoque celsus in Jovis vultum spuit.
Confessione fretus alti nominis
Caput recisus ense, mentis integer
Emittit astris gloriantem spiritum.
Glebam relicti colligentes pignoris
Gemina benigni charitate clerici
Juxta recondunt lota caede maenia,
135.0650D| Locoque eodem fonte vitae proflui
Undae liquoris excitantur plurimae.
CAPUT XVII. De sancto Pontiano.
135.0649|
135.0649D| Hic Pontianus Fabianum turbine
Sub hoc triumphans saeculi cum lumino
Christi supernae particeps fit gloriae.
Interrogatus quod sibi vocabulum:
« Mihi Pontianus (infit) a parentibus,
At majus illo Christianus nomen est. »
135.0650D| Iratus orsis, Fabianus exui
Virgisque caedi Pontianum praecipit.
Caesus, cruoris dum fluore humus madet.
Nudis jubetur fervidas vestigiis
Pressare prunas. Martyr inquit: « Ambulo
Christi mei virtute fervorem hunc super. »
135.0651A| « Calida manum tu tingue Jovis in nomine.
Dictis relisus ille suspensum jubet
Uncis athletam lancinari ferreis,
Atrocitate dum fatiscit carnifex;
Deinde trusus caecitate carceris
Corroboratur a Deo datis viris.
Item, reductus ad duellum, exponitur
Spectante binis oppido leonibus,
Qui, mansueti martyris facti fide,
Vitant beati membra testis tangere.
Coetus tuens haec: « Christianorum Deus,
Exclamat, altis magnus est clamoribus. »
Iterum beatus carcere remittitur;
Bis sex diebus hunc tenebris obsitum
Homines vetantur allevare affatibus.
135.0651B| Nequit sed alta coelicorum charitas
135.0652A| Claustris repelli, vel coerceri seris;
Quin cui dapis negatur esca terreae
Supero ministrat ferculum solamine,
Coelique pascens roborat saturamine.
Isto dierum devoluto tempore,
Dum jam putantes hunc lanistae mortuum,
Auferre corpus se latebris ingerunt,
Laudes canentem perstupentes audiunt,
Eductus actus est grabato ferreo,
Plumboque dorsa sparsus igne fervido;
Dum parvipendens ista ridet arduus
Bellator, alta mente calcans tormina,
Confusus edit censor atrox praelii
Mucrone metam: sic, minutus vertice,
Martyr supernae regna scandit gloriae;
135.0652B| Gaudent recepto consodales pignore.
CAPUT XVIII. De ultione quartae persecutionis.
135.0651|
135.0651B| Turbo volans hic dividuus sola Gallica quassat
Atque Asiae, multosque fero tortore coronat
Sanctorum validis vincentum terrea bellis.
Pestis at insequitur regionibus acta per orbem
Romanis, tabo inficiens data corpora morbo,
Vermibus atque adigens, olim ceu regna Canopi
Improba corrupit verme atque putredine musca.
Missa lues ipsam mox, quae caput impietatis
Exstitit, Ausoniam vasta sic clade trucidat:
135.0652B| Qua sine ruricola passim rura, oppida, villae,
Desertum, silvas, magnas et versa ruinas,
Occiderint acies late cunctaeque phalanges
Romuleae, longinqua procul hiberna colentes,
Vindicis absumptae tanto fervore feruntur;
Utque exorta crepant mox Marcomannica bella,
Nonnisi delectu fuerint tractata recenti,
Quem struxisse datur Marcus tres jugiter annos.
CAPUT XIX. De pluvia et victoria militibus per invocationem Christi concessa.
135.0651|
135.0651B| Haec Christi virtus Domini moderata probatur,
135.0651C| Non nostris tantum, externis quin relligione,
Castrorum ut retegens ductoris epistola signet:
Qualiter exusto cuneis sitientibus arvo,
Undique dum circumfuso premerentur ab hoste,
Clausis barbarie mortem coeloque minante,
Christicolae athletae quidam, pietate vigentes,
Poplitibus flexis in publica vota profusi,
Imbribus obtentis sedarint nubibus aestus;
135.0652B| Coelo deductis satiarint agmina nimbis,
135.0652C| Fulminibus hostes ac coelitus igne fugarint
Crebrius expresso, legionem et ab inde vocatam
Fulmineam, per quam victoria milite pauco
Parta quidem, at multa Christi bonitate tributa,
Priscis Romulidum nullis aequanda tropaeis,
Juris inexperta bellorum gesta cohorte,
Culminis at Christi solito patrata vigore.
CAPITULA LIBRI QUARTI.
135.0651|
CAP. I.-- De sancto Apollonio.
CAP. II.-- De sanctis Pontiano, Eusebio et sociis eorum.
CAP. III.-- De vindicta praefatae crudelitatis.
CAP. IV.-- De sancto Aniceto papa et Egesippo doctore.
CAP. V.-- De sancto Polycarpo.
CAP. VI.-- De sanctis Sotere, Eleutherio et Victore PP.
CAP. VII.-- De vindicta quintae persecutionis.
CAP. VIII.-- De Zephirino papa et sancto Calixto.
CAP. IX.-- De sancta Martina.
CAP. X.-- De sancto Urbano papa et Caecilia.
CAP. XI.-- De sanctis Pontiano papa et Hippolyto presbytero.
CAP. XII.-- De Antero papa et ultione sextae persecutionis.
CAP. XIII.-- De duobus Philippis imperatoribus et Pontio martyre atque Fabiano.
CAP. XIV.-- De sanctis Cornelio papa et Cypriano martyre sociisque ipsorum.
CAP. XV.-- De sanctis Abdon et Sennen.
CAP. XVI.-- De sanctis Parthenio et Calocerio.
CAP. XVII.-- De sanctis Anatolia et Victoria.
CAP. XVIII.-- De sanctis Pergentino et Laurentino.
INCIPIT LIBER QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. De sancto Apollonio.

135.0651C| Flamma duelliferi paulum sopita vaporis
In nostros tentat recalescere Commodus orbi
135.0652C| Dum imperitat, magnis jam complectentibus almae
Jura viris fidei, Christique nitentibus armis,
135.0653A| Lucis Apollonius quorum virtute cluebat;
Christi cum cultu sophicae, Romaeque senator.
Crimen huic vehitur Christo pollere magistro.
Ille palam verum non abnuit edere, tractans
Coelite verba fide super, auscultante senatu,
Inque volumen agit nitido sermone rogatus.
Utque putes meruit Geticis orasse catervis,
Nam data ei caput abscidi sententia mandat,
135.0654A| Hoc apud hos veteri jam dudum lege tenente,
Christicolas semel oblatos, ni vera refutent,
Haud impunitos ulla ratione remitti;
Lex quam grata! mori justos pro crimine veri,
Vivere falsidicos, verumque nitere negantes;
Quodque probes verum damnare, admittere falsum,
Perdere virtutem, sine fronte attollere crimen,
Virtutem, vitium; crimen defendere verum!
CAPUT II. De sanctis Pontiano, Eusebio et sociis eorum
135.0653|
135.0653A| Tunc Pontianus, Eusebius et compares,
Vincentius, Peregrinus, alta martyres
Macti lucratu subiere sidera;
Qui censa coelis intulere terrea,
Primo expediti sumerent ut coelica,
135.0653B| Et lucra coelis ut queant impendere,
Centuplicanda student talenta expendere.
Queis mox senator additis acquiritur
Regi superno Julius domesticis,
Rufinus unda quos sacravit presbyter,
Doctus magistris integris fit integer,
Miles senator Regis alti, et particeps
Regni caducis quod paravit copiis
Onerosa celsi tramitis docentium,
Tradens egenis per manus obstacula,
Dans terrulenta, et comparans coelestia,
Fugitiva spargens, sempiterna colligens.
Quod imperator aure sumens Commodus
Jubet hunc teneri iratus, et Vitellii,
135.0653C| Peditum magistri, tradit audientiae,
Opes requirat eumque flectat delubris;
Tribus dat ille quem diebus carceri,
Posthac catenis mandat actum assistere.
A quo orsa capiens alta, dura, vivida,
Caedi severis tandiu egit fustibus,
Dum liberum transmittit astra spiritum
Senior supernae dedicatum curiae.
Pii magistri corpus almum colligunt,
Interque busta collocant Calepodii.
Hinc comprehensi cognitore Vitellio,
Dum pensiles librantur equuleo eminus,
Nervisque distenduntur artus fortibus,
Crudeliterque macerantur fustibus,
Flammisque latera conflagrant atrocibus.
135.0653D| Tuetur ista sub palaestra carnifex,
Stantem mederi Antonius cum spongia
Juvenem piorumque allevantem vulnera:
135.0654A| Clamatque: « Deus est Christus quem praedicant; »
Clamat, deinde clanculam petit fugam,
Quem confitentem fonte Rufinus sacro
Lavit. Reversus ad tyrannum libere
Dum Christianum se fatetur, plectitur,
135.0654B| Jugulique ad astra mittitur sententia,
Viaque terrae lata membra Aurelia.
In laude Christi immota stat sodalitas
Robusta, seu suspensa, seu remissior,
Nec fracta duris, nec subacta mollibus.
Furiatus ergo censor abscindi ferus
Plectrum beatae vocis Eusebio jubet;
Sed jura Christi internecare non valet,
Datorque linguae suffit oris munia,
Et absque lingua verba linguae procreat,
Clamatque sectus voce testis integra:
« Tibi sempiterna, Jesu Christe, gloria. »
Septis retrusi post agonem carceris
Laudes datori personant victoriae.
135.0654C| Sic dum diebus ac resultant noctibus
Quidam sacerdos Lappulus Capitolii,
Obsessus annis caecitate quattuor,
Venit tenebris et recedit lumine,
Illuminatus corde, cernens corpore.
Ergastuli patrata Simplicius videns
Servator, aris daemonum renuntiat,
Passusque Christum mente lotus candidat.
Quae gesta judex nuntiat dum Commodo
Ut puniantur mandat ille concito.
Post ad coronas evocati martyres,
Scelerata fertur petra qua metam petunt
Illicque plumbo vota caesi corpora,
Molesta linquunt, laeta scandunt domata.
Quorum resumens membra Rufinus sacer
135.0654D| Sexto recondit ab Urbe milliario.
Mucrone Mediolanus hoc sub tempore
Faustinus actus transit astra sanguine.
CAPUT III. De vindicta praefatae crudelitatis.
135.0653|
135.0653D| Iniquitatem regis Urbis ustio
Secuta, divo convibratur fulmine,
Insigne tactum quo flagrat Capitolium
Incensa bibliotheca majorum nitor,
Aedesque juxta concremata consitae;
Potius subinde consecutum incendium
135.0654D| Vasta aede Vestae nobilique palatio,
Stravisse partem fertur Urbis plurimam.
Incommodus hic Urbi et orbi Commodus,
Hominumque judicatus hostis publicus,
Furore plebis strangulatus sternitur.
CAPUT IV. De sancto Aniceto papa et Egesippo doctore.
135.0655|
135.0655A| Pontifices post praemissos in culmina sedis
Lectus Anicetus Romanae, sacra venustat
Jura, coma clerum prohibens sub dogmate Pauli;
Martyrioque coronatus subit astra beatus.
Cujus temporibus Romam Egesippus opimus
Ingreditur doctor, jussis sectisque Platonis
Qui prius imbutus, saeclique sophismata callens,
135.0656A| Dum praestare videt Christi super omnia cultum
Sectarum censor melius legit assequiturque,
Doctrinaque nitet veri, gestisque fidelis
Excipitur testis, qui tempora puriter orti
Explanans, Evangelii sine fraude patrata
Prosequitur, Christumque libris et praedicat actis.
CAPUT V. De sancto Polycarpo.
135.0655|
135.0655A| Tunc Polycarpus, apostolico radiatus ab ore
Luce Dei, auditor consectatorque Joannis,
Lumine Romuleas divino illuminat arces,
135.0656A| Legitimo fidei revocans certamine plures,
Lusoremque tuens Satana patre denotat hostem.
CAPUT VI. De sancto Sotere, Eleutherio atque Victore PP
135.0655|
135.0655B| Soter Anicetum sequitur, qui dimovet aris
Femineum quamvis pollentem robore sexum.
Quo patribus juncto, succedit Eleutherus. Hujus
Lucius indiculis rogitat rex jussa Britannus,
Fonte pio ut Christi fieri mereatur alumnus.
Hic censet ne Christicolis quaequam esca putetur
Non fore munda, hominum mundam quam judicat usus.
Ecclesiae post hunc disponit regmina Victor,
Et cum praesulibus sanctum confirmat Eois
135.0656B| Pascha die fieri, sacram Surrectio Christi
Quam facit, atque jubet, fuerit si forte necesse,
Gentilem Christi fidei mysteria fassum
Sacrari quocunque loco, fluctuve solove [ ms. 2, salove.]
Edita membranis hinc linquit opuscula casta,
Martyr et egreditur Christum insectante Severo,
Qui late quintus post dirum jussa Neronem
Dispersit sanctos truculenta caede necari,
Qua variis multi regionibus astra pararunt.
CAPUT VII. De vindicta quintae persecutionis.
135.0655|
135.0655B| Nec sedit vindicta diu, civilia nam mox
Bella crepant, quae terna ruunt, trinoque fragore
Romani quatiunt vires muniminis amplas
135.0655C| Adjumenta rei sternentia, non minus olim
Ac sternit jumenta lues quae quinta Syenes
135.0656B| Regna terit Christo sacram turbantia plebem.
His licet intercisa malis haud pressa procella
Turbinis, haec penitus quin tensa et incita dum orbi
135.0656C| Regnat Alexander multosque polo erigit ense.
CAPUT VIII. De Zephyrino papa et sancto Calixto.
135.0655|
135.0655C| Victoris Romae Zephyrinus jura capessit,
Ordo sacerdotum et sacrae mysteria mensae
Quo decorante nitent, proprioque reconditus antro
Traditur hoc coram Proculus Cataphryga victus
Christi lege, viro Gaio tractante diserto.
Erigitur Petri post hunc in sede Calixtus,
Sanguine Romanus, patria regione Ravennas
Quattuor hic statuit jejunia sacra quotannis
Temporibus recoli, vitari murmura plebis
Doctorem contra, probrisque cavere minores
Majorum, neque damnatis consortia jungi,
Atque statuta Patrum non permutanda piorum,
Contentumque suis externa incessere nullum
Munia: mutari sedes quo jure sinuntur;
135.0655D| Quae super incestis reliquisve sequenda probrosis:
Qui rite accusare queant testeque probentur;
Utque sacerdotes lapsi de crimine surgant.
Basilicam populo Tiberis trans edidit amnem,
Atque sepulturam qua multis Appia carnis
135.0656C| Martyribus sacris dat praesulibusque quietem:
Laudibus inque Dei addebat noctesque diesque.
Instante hoc precibus Domini pro plebe levanda,
Deque lacu mortis populo tetrisque tenebris
Vellendo, retegit devoti audisse Redemptor
Servi vota Deum, pandens vertenda sacella,
Humanumque genus laeva quod lege premebant
Saevis raptandum manibus ditionis iniquae.
Pertulit ergo Jovis summum inter caetera fanum
Cujus magna ruens verum manifestat ab austro
Admitti solem tenebris pars luce recepta;
Figmenti liquefacta manus vanescere pravi
Daemonis imperium promit, fluere omne profanum.
A facie Domini contraria regna terentis.
135.0656D| Diales aris rogitant libamina ferri,
Placarique deos fit jussio caeca furentum,
Mactantur pecudes, replent altaria liba;
Dumque umbras mulcere sacro spurcamine certans,
Fulmina dat coelum sine more allapsa serenum,
135.0657A| Sacrificique ruunt ante ipsas fulminis aras
Coelestis subita vi quattuor exanimati,
Atque poli flammis ipsum Jovis uritur altar,
Ut pateat non esse Jovis coelestia tela,
Caligare dies, obducere nubila coelum,
Praesentemque reis mortalibus omnia mortem
Intentare, Urbs ipsa, polo pugnante, putata
In subitas orbis victrix abitura favillas.
Suadet inire fugam trepidis timor Urbe relicta,
Dumque metu vada trans abeunt Tiberina monente,
Securum rerum Domino sua vota Calixtum
Laudibus inveniunt dantem, laetisque vacantem
Carminibus. Consul propere Palmatius istud
Pandit Alexandro, qui mox delegat eidem
Cogere Christicolas aris, vel subdere poenis.
135.0657B| Ille decem de militia, parere paratos,
Devincire viros, clerumque Patremque Calixtum
Mittit; at ut subeunt qua concio lucis agebat,
Pectoris obscurum vultus caligine produnt,
Indignoque videre queant ne lumine sacra,
Frustrati immerito conspectu, lumina ponunt.
Territus his consul regi patrata revelat
Praesentatque viros, cauto quos ille renoscens
Intuitu, atraciis haec deputat acta venenis.
Consul ad haec: « Magicis si fraudibus ista gerantur,
Virtutes ubi sunt nostrorum et numina divum?
Quin jubeat tua dîs pietas libamina ferri,
Publica res pessum ne horum per carmina detur. »
Mercurium monet Augustus per sacra rogandum,
Propositaque die cuncti praesto esse Quirites
135.0657C| Prodenti secreta deûm praecone jubentur.
Pollutis pecudum sanguis dum funditur aris,
Indomiti inde cadunt vituli, porci inde necantur,
Inde sacerdotes Bacchi per delubra misti
Lymphantur, rapitur torto virguncula divo,
Exclamatque palam: « Vivus verusque Calixti
Est Deus; indignans harum contamine rerum
Imperium teret hic vestrum, quod vana petatis. »
His stupidus captis Palmatius ilicet almum
Pontificem Petri accedens, vestigia pronus
Astringit: « Cognovi, aiens, Dominumque Deumque,
Digno jure coli Christum, quem daemones acti
Fassi sunt hodie; quare, conjuro per ipsum,
Eripe me cultu larvarum, almique lavacri,
Quo renitere doces justos, me dilue lymphis. »
135.0657D| Praesul ubi haec puro probat hunc depromere corde,
Indicens catechizat ei jejunia more;
Lotus ut almificis mundusque resurgit ab undis,
Exclamat: « Vere manifestum lumen Iesum
Conspexi, supero qui me illustravit honore. »
Gignuntur geniti Ecclesiae, conjungitur uxor,
Abluiturque domus famulorum grata caterva
Quinquaginta duo discreti limite sexus.
Inde facultates sanctis expendere egenis
Quaesitis certat, victum tegimenque ministrat.
Post triginta dies hunc Caesar quaerit, et audit
Christicolam factum, mandat sibi sistier actum.
135.0658A| Tentus Torquato quodam insidiante tribuno,
Truditur in Mamertini caligine claustri.
Tres post inde dies vinclis adducitur ante
Cinctus Alexandrum, solvi quem praecipit ille;
Solvitur, haud exarmatur, tunc induperator:
« Siccine, Palmati demens, heu! factus haberis,
Ut linquens divos hominem sectere sepultum. »
Cui diversa inter consul data talia reddit:
« Nescius infelixque olim per vana vagabar,
Nunc verum noscens Dominum Christum expeto supplex
Parcat ut errori tenebris hebetudinis acto. »
Ille dolo ridens tradit claro arce senatus
Simplicio, revocet divûm per mollia fanis
Praecipiens, blandisque adigat, dum turbida vitet.
135.0658B| Quo de lenifico celebrique exceptus honore
Excubiis precibusque piis jejunia comit,
Summum orans lacrymis Patrem Genitumque profusis,
Priscarumque petens veniam ex errore viarum.
Accedit quidam interea qui conjuge poscit
Hunc super aegrota, quae, clinica quattuor annis,
Semineci longum tractabat corpore lethum:
Sternitur ille solo, famulis et conjuge coram
Simplicii, madidusque oculorum fonte precatur:
« Omnipotens, servum qui luminis irradiasti
Luce pii, aeternum praebens mihi lumen Iesum
Quaeso, tuam salvans famulam, lecto erige blandam,
Cunctarum ut rerum solus noscare creator. »
135.0658C| Illico blanda suis gaudens accurrere plantis,
Simplicii petit ipsa domum, clamatque rogatque:
« In Domini Jesu me nomine tinge lavacro,
A quo sum comprensa manu, sublata grabato. »
Felix acta videns haec Simpliciusque senator
Purificarentur coepere urgere beatum.
Actutum ille Patrem studet accersire Calixtum;
Qui veniens Christi sacrat baptismate cunctos
Simpliciique domum, uxorem, genitos et alumnos,
Sexaginta animas ipsis super amplius octo.
Exsultant sancti veneranda tropaea colentes,
Dent laudes Domino, per quem victoria, summo.
Comperiens quod Alexander baptismate multos
Delubris demptos, cui eorum dirigit arma
Armatos contra fidei munimine, membra,
135.0658D| Quae nec propugnare parant, leve, terrea captat,
Atque omnes capitis jacturam sumere censet;
Urbis et eximiae capita in fastigia tollens,
Depromit necis exemplum fideique triumphum.
Presbyterum Calepodium, jam sanguine fessum,
Flamine robustum, rigido ferus ense trucidat,
Romuleamque trahi faciens senis ossa per urbem,
Abscondit Tiberi; bonus at Pater ipsa Calixtus
Undarum scrutatores perquirere poscit;
Illi inventa levant sinuosis flumine textis
Et papam exhilarant laetis per nuntia dictis.
Dulcibus ille hymnis Domino pia carmina reddens
135.0659A| Suscipit, ac multo sanctum implet aromate funus,
Carbaseoque tegens pretiosa monilia cultu,
Ipse quod ediderat senior studiosus honore
Christi athletarum recipit pollente sepulcro.
Ramorum densa lanius propagine caesa,
Ipsum persequitur fetum almo germine robur,
Pontificemque tenens lymphante furore Calixtum
Molitur superare fame; quintoque voluto
Sole magis confortari dum tristibus audit
Marcida robustis jejunia fustibus auget,
Roboreaque dies impugnans mactat in omnes
Caede virum, prohibens ne quis solatia saltem
Visendi sub nocte ferat; qui forte repertus
Crimen morte luat. Multis hic antra diebus
Dum fovet impastus, solamina praebet ei aethra.
135.0659B| Legatur Calepodius haec dulcia portans:
« Esto, Pater, firmus, tua nam perfecta corona est.
Mercedem ut capias aeterni muneris amplam. »
Nec vacat abstrusus medicamina pendere tutor.
Miles erat quidam, Privatus nomine, plenus
Ulceribus, dolor assiduus cruciabat anhelum;
Is pedibus se prosternens cum famine papae
Devote precis exposcit languore levari.
Suadet habere fidem Pater, hortaturque lavacro
135.0660A| Mundari, spondens animae carnisque nitelam.
Credere qui fassus, donumque indemptus utrumque,
Corporis indicio mentis depromit honorem,
Atque Deum verum jocundis laudibus effert.
Facti rumor Alexandri dum perculit aures,
Exagitat furor; invalidum qui pondere pressus,
Irarum plumbi Privatum pondere mactat,
Pontificemque jubens propellier aede, fenestra
Praecipitem celsa dat saxo colla gravatum
Demergi in puteum, cumulatur sorde barathrum.
Postque decem septemque dies curante levantur
Asterio noctu juncto sacra pignora clero,
Quae Calepodii bustis Aurelia sumpsit.
Ast longum posthac, divino numine, Remis
Delegata, Dei templum Genitricis adornant,
135.0660B| Isthic consortem juxta palmaeque gradusque
Consita Nicasium, qui urbis duo lumina nostrae
Condecorant clypeoque precum data moenia servant.
Presbyter Asterius, patrii curator honoris,
Tentus Alexandro, decus hoc zelante sepulcri,
Ut quem praestiterat, post ipse careret honore,
Praecipitatur aquas alto de ponte sub imas;
Excipit attollens hujus tamen Ostia membra.
CAPUT IX. De sancta Martina.
135.0659|
135.0659B| Praeterea multos variis cruciatibus actos
Impius hic Caesar capitali lege trucidat.
Sub quo virgo nitens natu, virtutibus alta,
Ornavit percelsa crucis Martina tropaea.
135.0659C| Quae claris pollens opibus, patre consule nata,
Christicolis large victum praebebat egenis.
Prensa ab Alexandro, Phoebo dare thura jubetur,
Illa preces ut fundit, humum concussio vibrans
Percellit, tremit Urbs, fani pars versa residens
Sacrificos premit, effigies resoluta fatiscit.
His furiatus Alexander jubet ora puellae
Tundi alapis, cilia horrificis irrumpier hamis.
Carnifices sanctae poenis insistere jussi,
Defectu stupidi, subito clamore fatentur
Cernere se rutilo radiantes quattuor ore
Stare viros, ipsam laeto qui famine firment;
At sibi segnificam perstent infligere poenam
Fragmine testarum posthac dum scinditur alma,
Perduratque potens lictores ista patrantes
135.0659D| Octo quibus jussum sceleratas edere poenas,
Divina bonitate pio stant lumine tandem
Induti atque ministerium crudele negantes
Christo proclamant Domino se credere vero.
Quos contra Caesar furibundam accensus in iram,
Praecipit appensis lacerari viscera ferro:
Qui mundum et lanium secta cervice relinquunt
Martyres, et coeli felicia regna capessunt.
Suppliciis pulsatur item Martina retecta
Vestibus, ac plagis omnes incisa per artus,
Quattuor hinc palis distenta, et robore caesa,
Cuncta animo forti suscepta pericula ridet.
Inde recepta nigro tenebrosi carceris antro,
135.0660B| Discissum pingui perfunditur unguine corpus.
Rursus Alexandro coram decernitur acta
Delubro subici, Christo sed dirigit illa
Ut de more precem, demittitur ignis ab aethra,
135.0660C| Percutit ac redigit simulacrum in strage favillae,
Exuritque sacerdotes sternitque popellum.
Territus his princeps victusque, ea bella remittens,
Praefecto cuidam Justino urgenda relegat;
Qui conto hanc jubet extendi spatisque secari,
Unguibus effossa tractari carne mamillas;
Horrida dum scrobibus centum octo decemque patescit,
Carcere sic victrix, tenebrisque retruditur atris.
Amphitheatrali belvis post praebita ludo
Immani secura manet congressa leoni,
Quique pedes currens ad virginis ora coercet,
Nativa et feritate vacans velut agnus habetur;
Ast ubi placanti furias dimotus ad antra
135.0660D| Impastus caveae revocatur, omissa resumit
Ore venena famis, rictusque in corpora tendit
Obvia, cognatumque petit crudo agmine regis,
Vindictaque piae subigit perimitque puellae.
Nec regem aggreditur charo ne virgo careret
Martyrio, aut saevum pateretur inulta tyrannum.
Caesaris hanc iterum jussis ergastula claudunt.
Inde duos post acta dies offertur eunti
Libatum regi; Domino dum fixa probatur
Tormentis iterum pensa est, iterum ungue cavata.
Omnia dum superat, magica censetur ab arte
Victrix, impexis ferturque latere capillis.
135.0661A| Tunc raso exspoliant sanctam quasi crine prementem,
Allophyli fortem quondam ut Samsona ligarunt:
At Christi virtute sui stans fortior illa,
Nec cedit saevis, nec frangitur obsita foedis.
Clauditur hinc Triviae armipotens invicta sacello;
135.0662A| Noctibus hic inclusa tribus totidemque diebus
Torva pharetratae in cineres agit ora Dianae.
Sic sacra, sic proceres superans, censetur agonis
Extremam rigidi gladio concludere metam,
Hocque triumphali partum petit aethera saltu.
CAPUT X. De sancto Urbano papa et sancta Caecilia.
135.0661|
135.0661A| Urbanus validi robustus jura Calixti
Excipit, ac Domini vigilanter praelia tractat;
Deligit athletas divina in castra fideles,
Roborat, exercet, disponit, munit, adornat,
Imbuit, armat, agit, coelestia bella perurget.
Nec supplenda viros modo Christi ad moenia cogit,
Quin bellatrices admittit in arma puellas.
Quarum Caeciliae praefulgida facta feruntur,
Sanguine quae generosa pio, generosior actu,
Nobilitate poli terrae ornat nobilitatem.
Nocte die haec casta volvens sacra famina mente,
Assidue precibus Dominique in lege vacabat;
Vestibus auratis quam dum decorare parentes
Ausonidum veteri sponsarum more solerent
135.0661B| Velleris hircini haec velamine membra domabat.
Illustri desponsa viro quae Valeriano
Urgetur thalamis legi parere jugali;
Accelerat taedas superatus amore petitor
Invitans laetas epulis gaudere choreas
Organici psallente melos achromate festi.
Illa Deo mentis cithara sua festa canebat,
Cor mundum casto tribui sibi corpore poscens.
Interea crebris coelum pingentibus astris
Sponsus cum sponsa secreta cubilia sumit;
Magnanimis sed virgo prior penetralia cordis
Cui pandat fidei fidum scrutatur amicum;
Ille fidem firmans nullo se promere pacto
Abdita testatur, haec corde tegenda fideli.
Tum casta virgo poli civem depromit amantem
135.0661C| Custodemque sui multo se ardore tuentem,
Cujus in impuro procedat ut ultio tactu
Fert quaeratur amor tutamine virginitatis.
His stupidus juvenis, divino ac numine fixus,
Pandere coelicolam petit hanc quem jactat amicum.
Illa favens spondet modo se sinat ante piari;
Ille rogans quis ad id sese mundare valeret,
Accipit Urbanum venerandae heroa senectae
Hoc aptum sanctoque Dei purgamine doctum:
Sic notat monitrix per quos, ubi quaerere monstrat:
Invenit accelerans cursor mandata beatum
Pontificem, fassus qui jam divina secundo
Principibus coram, sacra inter busta latebat.
Virgine cui gnara dum famina missa feruntur,
Gaudia magna trahens animo, genua in sola figit
135.0661D| Dans lacrymas gaudendo, manusque ad sidera tollens
Altithrono regi gratesque precesque profundit
Ac verbis aperiri ejus hinc corda precatur;
Votaque dum promptis supplex haec destinat astris,
Aethereus supero visus moderamine vultus
135.0662A| Sidereis auroque notis signata tabella,
Ac diva irradiata fide perlata citatur:
« Unus adest Deus, una fides, baptismatis unum. »
Attremit his sponsus, credit, prostratus adorat,
Erigitur faturque fidem, fluctuque sacratur
Sincere doctus, sponsaeque remittitur almus.
Dum veniens illam paranympho coelite fultam
Repperit orantem, qui candida lilia sertis
Anteferensque rosas properantia praemia pandit.
Huic germanus erat rebus Tiburtius unus
Prae cunctis charus, cui postulat ille salutem,
Pollicitusque poli se civis in astra receptat.
Interea monitis struitur dum tiro colendus
Pro votis dilectus adest Tiburtius, intrat,
135.0662B| Admiratur odoriferam se nare rosarum
Percepisse auram, viduo quoque floribus anno,
Et jam se dulci memorat novitate refectum
Prosequitur frater fidei, donique salutem
Alterno reserare studens affamine lucem,
Supplet virgo juvans, grato nec egere jugalem
Permittit spolio, vitam vitaeque tenorem
Atque viam pandens apprime informat alumnum,
Uberibusque fovet geminos, et lacte Sophiae.
Vix una tantum quae credita nocte marita,
Nubere namque putata, suum parit ipsa maritum;
Hoc quoque ne parvum credatur pignore feta
Augetur genitus pro telluris ecce supernus:
Gignitur ergo fide matris Tiburtius hujus,
Perque ministerium papae producitur undis,
135.0662C| Filius Ecclesiae, rationis et ubere gliscit.
Jam post lac majore cibo nutriuntur alumni;
Excrescunt juvenes culmen splendenter in altum;
Robore perfectae jamjam virtutis anhelant:
Attollunt inopes, fessos solamine portant;
Excisis solum superest quod dedere munus
Exequiale parant celebri pietate viriles.
Turbidus Almachius Romae praefectus amicos
Omnipotentis heri poenis cruciabat acerbis;
Huic livore niger, sanctae dulcedinis hostis,
Peste per armigeros fellis lita tela ferentes
Denotat almorum blandi solaminis actus.
Tenti lethiferis, hoste instimulante, ministris,
Tirones justi censori adiguntur iniquo;
Qui, titulum objiciens famosae nobilitatis,
135.0662D| Arguit hos vanae quod more superstitionis
Personas sua dilapident patrimonia alendo
Indecores, lethoque datis pro crimine honesta
Busta parent, quo se doceant his foedere nexos.
Illi se famulos quorum accusantur amici
Exoptant, interque calentis spicula luctae
135.0663A| Victores lepido dantur certamine fratres.
Cognitor at rubidus mistoque furore diremptus,
Luce triumphali praestantem Valerianum
Dedecore affligi censens dat robore caedi;
Gaudet at ille, monetque suo ne vulnere cives
Frangantur, veri at maneant virtute viriles.
Verbere deficiens lanius jubet ense feriri,
Ni libent Jovis ut statuae mactetur uterque.
Maximus intererat, qui cornicularius actu;
Hic flens prosequitur laetos ad funera fratres,
Flens, quia gauderent praesentem amittere vitam
Illi proponunt aliam semperque manentem,
Hanc hujus perhibent reprobatu percipiendam,
Ut vitae renovatur avis discrimine phoenix;
Surgere ad haec, modo vera probet, jam Maximus optat.
135.0663B| Promittunt huic in Domino ostentacula fixi
Corpore qua Dominus dabit hos spoliarier hora,
Vita sequens quo sumatur spectare decore,
Testetur se vanificum deponere cultum.
Juranti mandant spatium impetrare diei,
Ad cujus perducti, ipsis rogitantibus, aedes
Divinis formant monitis ipsumque domumque.
Aurea nocturnam pingunt dum sidera pallam
Caeciliam ecce sacerdotes comitantur ad istos
Perveniunt praebentque novae baptismata proli,
Aurora retegente solum fugientibus umbris,
Siderei ductrix affatur castra duelli,
Abjiciant hortans tenebrarum obscura beatos
Tirones, rutili et capiant pia luminis arma.
135.0663C| Maturant bellatores, gladioque recisi
Libantur, fragiles carnis ponuntur amictus,
Divaque perpetuae capiuntur praemia vitae.
Complentur promissa, videt donum exsequiale
Maximus aethereos coelo properasse ministros,
Corporeque egressas gremio sumpsisse puellas,
Virgineumque decus superas vexisse per auras;
Quae lacrymis ennaranti per gaudia fusis,
Credentes multi supero se subdere regi
Gaudent. Almachio sublimia facta feruntur,
Maximus atque sui quia Christi signa sequantur.
Ille indigna fremens, et pondera dira furoris
Ostentans, plumbi facit hunc per verbera tundi;
Dum levis et gaudens exit jam pondere liber;
Quem quoque virgo decens hujusque magistra palaestrae
135.0663D| Juxta ubi condiderat fratres locat ipsa sodalem,
Nec sinit auspicii fideique latere probamen
135.0664A| Sarcophago quin pingit avem qua credita vita;
Post mortem cujus patuit paradigmate lumen.
Ducatrix post belligeros ad praemia missos
Poscitur ad bellum, optatumque vocatur agonem.
Dum cupidus censor fratrum patrimonia quaerens,
Caeciliam hoc jubet arctari moliminis astu;
Haec ubi pauperibus divisa renoscit, eamdem
Thurificaturam veluti lictoribus aras
Praecipit ad rabidas rabido certamine duci:
Illa sed invertens avidos ad lucra ministros,
Lucrantesque lucrans, et ditia fenora condens
Ductores sceleris pietatis in edita ducit,
Participesque Deo Urbano sacrante coaptat.
Qui intra septa domus divino fonte beatae
Virginis emundans animas, prolem edit opimam
135.0664B| Ecclesiaeque sacris penetralia casta venustat.
Hic festis celebrans mysteria sancta diebus,
Detrimenta hosti, Domino pia lucra parabat.
Nuntius Almachii gestorum ubi perculit aures,
Praesentem jubet ille dari terrore puellam
Censurae; rogitans fit celsior illa; rependens
Verba probat stolidum, vanam dat culminis auram,
Arguit ignarum, sontem, probatis et hostem
Pandit confusum, docet omnia falsa secutum,
Insuper ostentat caecum risuque petendum.
His immane dolens abduci visibus illam
Inque domo propria thermali ardore cremari
Praecipit invictam lucis virtute puellam.
Inclusae multo suffitur robore fervor;
At nulla arte dato petitur pia virgo calore,
135.0664C| Quin alacris tota persistens nocte dieque
Flammis congestae assiduis interrita silvae,
Ceu frigente loco nullo sudore notatur;
Utque triumphum atrox clarum capit aure tyrannus
Conatur tegere ac saevo restinguere ferro,
Hanc inibi crudo mandans mucrone litari.
Jussa feri dirus tendit complere satelles;
Virginis at tenerae jugulo vis ferrea cedit,
Ter librata neci, ter mitia colla fatigans,
Nec caput a tenui cervice revellere noscens.
Carne tribus post virgo manens ad vota diebus,
Pastori commendat oves, quas mater alebat,
Urbano, meritis functae qui funera curans
Exsequiis, inter collegas hanc locat almos,
Castaque praesulibus conjugit pignora castis.
Qui sacer argento postquam edit cuncta sacrati
Vasa ministerii, multosque ad sidera mittit
Martyrio claros, capit inclyta praemia consors.
CAPUT XI. De sancto Pontiano papa et Hippolyto presbytero.
135.0663|
135.0663D| Hinc Pontianus jura supplet regminis,
Digneque summi bella tractans principis,
Ob haec dolosa fraude Sardiniae datur;
Quo destituta patre plebs praedonibus
Animae pateret, perdito grex ut duce
Lupis patescit abditisque furibus.
At ne relictus pergeret solatio,
Hic papa, longe segregatus civibus,
Ignota ruris, competenti presbyter
135.0664D| Hippolytus illi mente diva jungitur;
Cives adoptat dives exsul foenoris
Multiplicandi barbarorum per fora;
His aeger hostis institorem fustibus
Mactans opimum celsa mittit moenia;
Cujus beata Fabianus pignora
Praesul relata dat Calisti inter pia
Decore busta consito mausoleo.
CAPUT XII. De Anthero papa et ultione sextae persecutionis.
135.0665|
135.0665A| Antheros hujus exsulantis culmina
Capessit alta prosequens vestigia.
Hic digna diligenter acta martyrum
Causa beati mortis almae Maximi,
Qui carne martyr ac sacerdos solvitur,
Notat requirens ac recondit in sacra;
Quorum meretur, Maximino principe
Nostros agente post Neronem turbinis
Sexti retecta lege, contubernia,
Quae lata decessoris odio Caesaris,
Cujus pio nitebat aula nomine
Mamma mater quam fovebat strenue,
135.0666A| Grassatur almos dira contra praesules
Clerumque sacrae celsa plebis regmina,
Tribusque in annis fine regis clauditur.
Vindicta cujus turgidos in principes
Illata juste, ceu lues Aegyptios
Turgore sexti lancinavit verberis.
Nempe hoc perempto Puppieni cuspide,
Cum fratre regnans caesor ipse caeditur.
Nostri quot annis enecati praesules,
Datis tot orbis ad necem primatibus:
Hinc Gordianus bella spectat prospera.
CAPUT XIII. De duobus Philippis imperatoribus et Pontio martyre et sancto Fabiano.
135.0665|
135.0665B| Egregia post hos splendescens pace Philippus,
Praecelso superae decoratus nomine legis,
Participem fastus genitum facit esse Philippum;
Pontius hos martyr divina ad munia Christi
Instituens monitis, prudenti dogmate vexit,
Fulget at his mactus palma sub Valeriano;
Aeneadum primus regum, prolemque, patremque
Concordi venerans cultu cum prole Philippus,
Inclyta sceptra regit consorti fulgida cultu.
Fascibus hic altus, Christi ad mysteria curvus,
Dum Paschae excubiis ferri sibi sacra rogaret,
Luctisonos inter stare et sua crimina flentes
Praecipitur, farique et propria flere piacla.
Ille sacerdotis voto mandata capessens,
Pectore stat prono, dispellit culmina mente,
135.0665C| Maxima supremi recolit dum culmina regni.
Lugubris at tandem patrataque crimina fassus
Implorat supplex summi rex numina regis,
Divinumque manere pio sibi corde timorem
Depromens, quaesita humili sacra pectore sumit:
At Dominus pronum solito sustollere curat,
Fascibus amplificat; soli pia jura trementi
Unicus hic confertur honos supero ordine regi,
Urbis ut eductae praesignia gaudia plebis
Augusto hoc moderante micet millesimus annus,
Eximii cultus summo celebratus honore,
Quod decus hoc urbi summae inter sceptra feratur,
Urbs et apostolico jam dudum dogmate clara,
Numinis atque pii sancto insignita decore,
Principe Christicola celso hoc polleret honore.
135.0665D| Septies at postquam vestitur gramine tellus,
Septenoque replet ridentia moenia fructu,
Munere divino terris regnante Philippo
Gentibus et populisque nitentia jura dicante,
Aestuat antiquus viresque recolligit anguis,
Attritus totiens per tanta tropaea relisus;
Insidiisque parat Christi vexare phalanges,
Latronemque dolis Decium sibi praeparat aptum:
135.0666B| Instruit anguina liventis fraude veneni,
Exacuit stimulis agitatque ad furta furentem.
Ille dolos volvens inopino crimine justum
Aggreditur, furvoque necat molimine regem.
Principe subducto pervadens sceptra tyrannus,
Quae sua sunt diro curat producere nisu,
Prosternit genitum, totum movet arma per agmen;
Hinc majora petens, Domini subvertere castra
Nititur; haud mora ductorem moderaminis hujus
Impetit, atque data Fabianum lege trucidat.
Crudelis Scythae velli agmina sancta jubentis
Sumpserat hic celebri praesul moderamina nutu;
Fertur enim digressus agro, comitatus amicis,
Ecclesiae penetrasse domum, qua concio plebis
In diversa studens certabat, et optio patris;
135.0666C| Astitit ille nihil subeundae conscius arcis,
At summam tantae visurus ad extima curae.
Hic discors diversa crepat dum famina coetus.
Dissociata parans digne sociare columba,
Pacis amica, venit livorem fellis abesse
Praecipiens fibris; sentire dat omnibus unum;
Unum de multis censens praeponere cunctis,
Unius una petens caput eligit omnibus unum,
Concordesque omnes patrem connectit ad unum.
Conclamant cuncti coelesti culmine dignum,
Pontificemque legunt divino numine notum,
Atque Petri cathedrae Fabiano regmina cedunt.
Quique triumphorum servet ut gesta piorum,
Colligit hocque studere operi decernit alumnos;
Ecclesiam fulgere docet quoque legibus almis;
135.0666D| Ipse triumphali mox ut conjunctus honori est,
Disperguntur oves, lacerantur, carceribusque
Truduntur, quorum Moyses ergastula longum
Post tolerata nigris petit aetheris edita septis.
Diversis diversa gerit praedonibus hostis,
Exterius patulis, intus latitantibus armis,
Latronemque novum furtiva ad bella novatum
Deligit, impugnans bifidis pia castra catervis.
CAPUT XIV. De sancto Cornelio papa et Cypriano martyre sociisque ipsorum.
135.0665|
135.0665D| Providet inde pio Dominus charismate patrem
Desertae egregium plebi; Cornelius urbi
135.0666D| Dum praesul datur eximiae Petrique cathedrae,
Ad quem dulcia ceu patris fomenta benigni
135.0667A| Dispersi properant gnati lapsuve recisi,
Maximus et reliqui, confessoresque fideles;
Inclyta bella poli tractant rectore fideli.
Fertur hoc instructus doctore ad bella gerenda
Coelica Pancratius, patruo ductante beato;
Impius exhorrens dolet agmina sancta coire,
Densatasque parans Christi turbare cohortes,
Ductorem rapit e medio, pellitque relegans
Extorrem Centumque locans juncto ordine Cellis.
Militiae procerum, nequit ad se jungere amorem;
Principis agminibus properant invisere multi
Atque levare pio pulsum lenimine papam.
Tunc Africae lux, ore fide Cyprianus opima,
Huic jungit radios jubari signando beatis
Grammatibus validae Celerini gesta palestrae:
135.0667B| Comperiens multos papae solamina ferre
Grassator, revocat falsoque sophismate justum
Insimulat, contra quod publica jura libellos
Sumpserit ac schedas peregrino a littore latas.
« Grammata suscepi Domini super (ille) corona,
Non rem Romanam vel publica commoda contra. »
At veris furor auditis effervet, et ora
Tam prompte plumbo tam pura fatentia tundit,
Oppressare hebeti nisus discrimine verum.
Ducitur hinc praesul Mavortia sacra litatum,
Sin temnens renuat, crudas mactetur ad aras.
Dum sacra facturus properat magis ipse sacrandus,
Hac ex militia quidam Cerialis adacta
Quinque per aestates cunis pro conjuge poscit,
Hujus ut in visu valeat gaudere salute.
135.0667C| Ejus at ille domum subiens hanc erigit (aiens):
« Surge, tuisque insta pedibus sub nomine Jesu. »
Illico laeta subit percepto robore, verum
Esse Dei genitum clamans Sallustia Christum,
Et currens vas implet aqua, conjurat et orat
Ipsa lavacra ferens sacris se spargier undis;
135.0668A| Cunctorumque preces hujus mox vota sequuntur;
Qui punire dati pedibusque advolvitur ultor
Concessi, poscitque datum sibi munia ferre;
Subditur addicto consternaturque subacto.
Ille sui tractatores verso ordine tractat,
Captoresque capit, devinctoresque revincit,
Emaculatque undis sese foedare parantes;
Quique laborabant hunc associare profanis
Participes Christi pia dat per mysteria sacris,
Addit et Ecclesiae nitentes se addere larvae,
Annectit nexis tendentes scindere nexos.
Saevus id aure trahens Decius mittitque tenetque
Candidulos, ducique sacris cum praesule mandat,
Mox puniri aris si ponere thura retractent.
Tirones divina rudes ad bella magistro
135.0668B| Praecedente abeunt, ne fors a principe turma
Desciscens hosti praecepta tropaea remittat.
Incedit praesul tutus coelestibus armis,
Quem gaudet nova turma sequi, sputoque sacello
Sumere conspersi maturant sanguine palmam;
Papa coronatus quos aethera ducit in altum.
At Lucina pio mulier venerabilis actu,
Fulta Dei clero, famulum stipante caterva,
Sanctorum sacra membra legit cryptaque Calixti
Inque suo cultu pollente recondidit arvo.
Hujus Lucinae Cornelius iste rogatu
Sanctorum procerum catacumbis ossa levarat,
Legaratque Petri sub monte Neronis in aulam,
Aureus in Vaticano qui dictus, et in quo
Arcitenens nactus habitarat delubra Phoebus.
135.0668C| Ipse locum juxta cruce quo conscendit in astra
Sidereum Cephas Dominum per celsa secutus,
Pignora tunc Pauli studio via sumpsit eodem
Hostensis, capitis qua corpore caede solutus
Quaesitum Christo subiit convinctus honorem.
CAPUT XV. De sanctis Abdon et Sennen.
135.0667|
135.0667C| Haud tantum in proceres totum quin saevit in agmen
Militiae furor hic rabidus, lateque petendos
Decernit justos, patrias lymphatus in omnes,
Qua dominatur herae probrosa potentia Romae,
135.0667D| Insequiturque pios magnus qua tenditur orbis:
Discutit Occasum, ditem rimatur Eoum
Sepositosque procul quatit haec injuria Persas.
Huc Decii rabies furiis advecta pererrans,
Primates gentis Sennem sibi mandat et Abdon
Praesentes fieri, cultum quibus opprobrat almum,
Utque Deos contemnentes sint jure subacti
Romanis merito, victores imo fatentur
Se Christo tribuente Deo, quo regna triumphant,
Perfidiae, cujus laudant in saecula culmen.
Dumque catenatos custodia suscipit arta
Glorificant Christum, decus id quod semper amarant
Ejus magnifica gratanter laude ferentes.
Hinc alii tenti supera pro lege necantur.
Bis binos plena post fronte resumpserat orbes
Cynthia, Romulaeis Caesar dum moenibus istos
135.0668C| Invehit atque parat de invictis clara tropaea,
Fert se victorem velut ense subegerit hostes;
Qui quo victores perstant studuere duello,
Acciet Aeneades, magnates excolit auro,
Exhibet ornatos baccis cinctosque catenis,
135.0668D| Monstrat honorificos sese superasse toparchas.
Laudes in proprias studet, excitet ora popelli,
Praetenditque feros hostes pietatis amicos:
Jactat devictos cor libertate tuentes,
In manibusque datos calcantes sceptra fatetur.
Miratur procerum stupidus reverenda senatus
Ora beatorum Christi; constanter at illi
Dum coram intrepidi praeconia coelica fantur,
Devicto Decio traduntur Valeriano,
Qui ni thurificent belvis hos pabula leget.
Ille viros ferus aggrediens segmenta revellit,
Lathoidaeque litaturos velut admovet aris:
Cujus ut exspuerant faciem, exsecranda probantes
Ora Dei plumbo sub tecti terga petuntur.
Fortiter ista piis tolerantibus, ecce ferarum
Poscitur hos contra auxilium, geminique leones
135.0669A| Quatuor atque dati metuendi rictibus ursi,
Sanctorum usque pedes fremitus horrore feruntur,
Hicque agni veluti pacto jacuere stupendo,
Lene feras ut in obsequium venisse probares
Belligeratorum Christi quos pace tuantur,
Belluarum feritas humana in pectora transit,
Belluinoque legunt homines fervore petendos
Pacifice a belvis humana lege petitos;
135.0670A| Mittunturque homines furiata mente frementes,
Atque ferae mites quos servavere, trucidant.
Perfecto sic emeriti certamine functi
Athletae subeunt victo polum ab amphitheatro,
Indeptus quorum noctu sacra membra Cyrinus
Eripit atque vehit, plumbique recondit in arca,
Quae, Christo retegente, patent post lumine pacis.
CAPUT XVI. De sanctis Parthenio et Calocerio.
135.0669|
135.0669A| Parthenius Calloceriusque vigore nitentes,
Caesareum fidei positi servare cubile,
Egregios casto decorabant corpore mores,
Et Christo et regi sua munia ferre probati,
Quae regis regi, quae Christi reddere Christo.
135.0669B| Quîs opibus pollens Anatolia virgo relicta,
Consule patre pio decedente Aemiliano,
135.0670A| Quamque docent mores et opes conjungere Christo;
Tum vanas quia detrectant orare figuras,
Ignibus injecti superant incendia tuti,
Torribus et tunsi scandunt coelestia laeti.
Terris virgineo rapiuntur corpora furto,
135.0670B| Sidereo coelis capiuntur flamina regno.
CAPUT XVII. De sanctis Anatolia et Victoria.
135.0669|
135.0669B| Impugnare viros lanio nec sufficit atro:
Quin ferro teneras pellit super astra puellas,
Quarum Anatolia jus mundi et Victoria vincunt;
Dein mundi proceres coeli convexa petendo,
Harum regna bonam melior provexit in alta,
Moribus et sanctis castam castissima compsit,
Ac vernans nitidis ornatam cultibus auxit.
Nam desponsa viro ductrix Anatolia saevo,
Dum refugit taedas et jura subire profani,
135.0669C| Mittitur huic licitos suasum Victoria nexus,
Pagano depacta viro jamjamque juganda
Eugenio, quae deproperans suadere docetur,
Et captare parans capitur, venansque prehensa est.
Erigitur versare abiens opus omnipotentis,
Complanare petens, fit opus venerabile Christi:
« Audi me, soror, incipiens Anatolia, et ipsa
Christi sum famula, ac novi legalia vincla
Non damnare Deum, sanctos haec vincla prophetas,
Haec iniisse patres quorum benedicta propago;
Audi me, et sociare viro qui celet amice
Secretum sociae Christi nec prodat alumnam,
Quin faveat nostris blandae dulcore maritae. »
Haec illa texente, refert Anatolia: « Vince,
135.0669D| O Victoria, ad hoc Zabulon Victoria vere
Esse queas; vacuo Omnipotens mortalibus olim
Crescite mandavit mundo, multoque replete
Fenore tellurem, qua jam modo germine plena
Humano, Christus postquam descendit ab aethra;
Multiplicate fidem, crescat dilectio, clamat;
Approperat regnum, coelos replete, supernum. »
Talia post infert: « Ego quae per viscera Christi
Ornamentorum explicui sata lucra meorum,
Cerno die juvenem in somnis diadematis auro
Cultum, purpurea gemmata et veste nitentem,
Meque tuens hilaris grato sic ore profatur:
« O pia virginitas quam mors evincere nescit,
135.0670B| Perpetua quin morte rapis tua jura sequentes!
O bona virginitas tenebrarum facta refutans,
Sidereo semper degis quae lumine compta! »
Auditis quibus evigilo fletuque rigata,
Inque pavimento Dominum prostrata fatigo;
Haec mihi, qui tulerat, referat dulcissima rursus;
Sic stratae mihi prosequitur gratissimus isdem.
« Virginitas nitide regalis purpura vernans
Est qua qui induitur reliquis praestantior exit;
135.0670C| Virginitas divi gemma est pretiosa monilis
Virginitas regis inopinum munus habetur;
Thesauro insidias latitant huic tendere fures,
Quem tu sollicito advigilans tutamine serva;
Divitias quo te potius has noscis habere:
Hoc tutare magis furva ne fraude fatiscant. »
His aliisque piis animata hortaminis orsis,
Distrahit omne decus varii Victoria cultus,
Quaesitumque Deo pretium largitur egenis.
Accipiunt sponsi pactarum insignia gesta,
Et quoniam Christi nequeunt laqueare columbas,
Pellere praecipitant, Decioque sinente per arva
Propria legantes arcti modo fragmina panis
Vix vel sero ferunt; sed non jejunia frangunt
135.0670D| Quas Christi confortat amor; molimina nulla
Proficiunt taedis has inclinare vel aris;
Durant invictae post plura stupenda patrata;
Martyrium celebri cum virginitate jugantes.
Lilia mista rosis a Christo serta capessunt;
Virgineos equidem praeclara monilia flores
Junxit, ubi gladium Victoria corde recepit.
Percussor cujus, Taliarchus, vindice leprae
Percussus, languore brevi, sex scilicet intra
Solis amare orbes exesus vermibus efflat.
Virginis at pignus curatum munere digno.
Virgo decens effulta piis Anatolia factis,
Piceni postquam multos curarat anhelos.
135.0671A| Daemoneque invasos, lunaeque recursa paventes,
Vexatur varia Tyriam perducta palaestra:
Cum serpente quoque illaesam nox integra clausit;
Mox ipsum monstro anguilegum parente vorandum
Mane rapit Christique Dei pietate venustat;
Quique palam Dominum fassus se credere Christum
Carceris hac clara sub laude retruditur antris;
Virgo pia extensis manibus dum vota profundit,
Transfigitur ferro latus, ut per utrumque reclusae
135.0672A| Admissus dextro penetraret mucro sinistrum.
Spiritus Altithroni thalamum conscendit amati;
Suscipiunt thecam Tyrienses cuspide fossam.
Audax ad Christum anguifero conversus ab astu,
A claustris rabidos rapitur jam mitis ad enses:
Mox caput abscissus, mortemque triumphat et angues,
Et quoniam hinc patria mactus transfertur Eoum
CAPUT XVIII. De sanctis Pergentino et Laurentino.
135.0671|
135.0671A| Tunc Pergentinus Laurentinusque beati,
Flagra apud Aretium pueri pietate gemelli,
Dura triumpharunt miracula magna ferentes;
Tum ferro laceri simul aurea regna capessunt;
135.0671B| Moenia corporibus florent animabus et aethra,
Haecque nitet gemina gaudens urbs luce piorum.
Et multis Decius sanctis ubi gaudia vitae
Praeparat aethereae, quos de cruciatibus astra
Dirigit, indicens generalia septimus arma
In Christi populum rabidi post bella Neronis,
Barbaricos inter cuneos luit acta cruore;
Et qui regnantem patris genitique trucidans
Fraudibus implicuit famulum cum prole Philippum,
Mercedem meritis, Christo cum Patre ferente,
Rex regno procul evectus cum prole receptat.
Idque parum cruor ulcisci per quaeque rigavit
135.0672A| Arva, petit se sanctorum in laniosque ferosque
Censores, delatores nutuque faventes;
Exeritur passim Romani in climata regni
Ultio peste vagans, corruptoque aere crudos
135.0672B| Infundit pecudumque hominumque venena per artus:
Nulla vacat regio, non urbs aspersa cruore
Justorum, cunctasque domos perstringit et ipsis
Exantlat meritis nece spectatoribus actis;
Ac ceu pestifero trivit quondam aere rura
Grando ruens Pharii divino verbere regis,
Cultores, segetes, jumenta et pascua sternens,
Aethereo veniens aequo libramine regnis
Aeneadae pestis digna sub clade tyranni
Urbes, ruricolas, pecudes et pabula vastat
CAPITULA LIBRI QUINTI.
135.0671|
CAP. I.-- De sanctis Lucio papa et Stephano.
CAP. II.-- De sancta Eugenia.
CAP. III.-- De sanctis Rufina et Secunda.
CAP. IV.-- De sancto Sixto papa et sancto Laurentio.
CAP. V.-- De sancto Hippolyto.
CAP. VI.-- De sanctis Herennio et Abundio.
CAP. VII.-- De ultione hujus persecutionis in Valerianum et regno Romanorum.
CAP. VIII.-- De persecutione Claudii et sanctis Lucio, Marco, Petro et Theodorio.
CAP. IX.-- De ducentis et sexaginta simul martyribus.
CAP. X.-- De sancto Caesario marture
CAPITULA LIBRI SEXTI.
CAP. I.-- De sancto Felice papa.
CAP. II.-- De sanctis Basilicae, Modali et sociis.
CAP. III.-- De sancto Agapeto.
CAP. IV.-- De repressa persecutione Claudii.
CAP. V.-- De sanctis Chrysanto et Daria.
CAP. VI.-- De sancto Gaio papa.
CAP. VII.-- De sanctis Marcelliano et Marco atque Sebastiano.
CAPITULA LIBRI SEPTIMI.
CAP. I.-- De sancto Gabinio et Susanna.
CAP. II.-- De sanctis Primo et Feliciano.
CAP. III.-- De sancto Pancratio.
CAP. IV.-- De sanctis Claudio Nicostrato et sociis.
CAP. V.-- De sanctis Severo et Severiano.
CAP. VI.-- De sancto Genesio.
CAP. VII.-- De sancta Lucia.
CAP. VIII.-- De sanctis Marcellino et Petro.
CAP. IX.-- De sanctis duobus Felicibus.
CAP. X.-- De sancto Chrysogono et Anastasia.
INCIPIT LIBER QUINTUS.
CAPUT PRIMUM. De sancto Lucio papa et Stephano.

135.0671B| Lucius expositos sequitur splendore sacrati
Pontifices juris cujus, moderamine fulgens
135.0672B| Moenibus exuitur patriaque abducitur exsul.
Servatur profugus salvusque reducitur urbi:
135.0673A| Munia disponit, jussas moderatur habenas.
Pontifici censet lectos astare ministros,
Et testes vitae praesenti semper adesse,
Ipsi pontifices pacis quae vincula servent,
Sacrilegis super arcendis quae jura sequantur;
Dumque Dei populum pro regmine dirigit aequo,
Pastoris fulgore cluens sub Valeriano,
Truncatus cervice petit coelestia martyr.
Quoque potestatem properans contradit alumno
Praecipuo Ecclesiae Stephano summoque ministro.
Papa datus non inferior virtute vel ore
Patre nitet Stephanus, leges promulgat, et ornat
Ecclesiam, sacris tantum ad sacra vestibus uti
Decernit; hic ovile Dei dum Valerianus
Cum socio octava velli dat theomachia,
135.0673B| Ductat oves fortis dux, inter bella leonum,
Colligit, hortatur, solidat praestare duello
Externosque vocat divina in praelia multos
Pollentesque viros, quos inter honore tribunus
Nemesius cum plebe domus ac prole Lucilla
Deproperat, quae caeca diu reparatur utroque
Lumine corporis ac mentis revocata tenebris.
Hac se praeclara Christi irradiante lucerna,
Fascibus excellens accedit Olympius aequis,
Conjuge cum genito famulisque fidelibus auctis,
Qui flammis aurum velut argentumque probati
Sympronio coeli subeunt juncto ardua clari.
Nemesius Christi levita sacratur ut aris,
Hunc sine judicio proceres quacunque repertum
Praecipiunt plecti. Supera is virtute repletus,
135.0673C| Non cessat lustrare domos atque antra piorum:
Quaerit et abstrusos, censu solatur egenos,
Adveniensque viam quae priscis Appia dicta
Comperit hic Marti sacra pendere Valerianum:
Et, genibus flexis, coelum terramque Regentem
Exorat, fanum secus ut sub nomine Christi
Quem terris misit dignetur ferre salutem,
Consilium fraudis hoc quo solvatur iniquum,
A laqueis Satanae miseri ut resipiscere possint.
Maximus intus erat consul qui, daemone captus,
« Nemesius, mox exclamat, me incendit et hujus
Christicolae dure crucians me oratio torquet. »
Delubro egressi quidam tenuere beatum,
Quem probris dum conficiunt, en Maximus efflat.
Illi Nemesium perducunt Valeriano;
135.0673D| Quique dolo mulcens insignia prisca recenset,
Ejus consiliis fuerat quae expertus et actis;
Hortaturque coli divos quibus haeserat ante.
Tum madidus lacrymis respondet ad ista diacon:
« Semper ego infelix verum stultusque refugi,
Effudique reus sanctum innocuumque cruorem;
His quoque flagitiis vergentia colla gravatus,
Sero licet, plastem propriae cognosco figurae;
Propitiatoris Christi utile pignus adeptus,
Hunc timeo, veneror, famulatum impendere certo,
Omnia facta manu abjurans simulacra refuto. »
His Caesar furiatus atrox hunc mancipat antro.
Tertia dum revehit posthac aurora labores,
Caesaribus praesens agitur, comitante Lucilla,
135.0674A| Quam patris ante oculos plecti dant, hac subigendum
Flamine robustum divino caede putantes:
Laetior at sobolis sub strage ardentior atque
Efficitur jam praeco Dei; nec posse probatus
A Christi valido flecti fervore fidei,
Duci praecipitur Martis sic ante sacellum;
Jam virtute triumphatum mucrone palaestram
Terminat, abscissusque caput petit aethora mactus.
Membra addit Stephanus cognatae terrea terrae,
Quae Sixtus relegens post accuratius abdit.
Symphronius hujus post funera fidus alumnus
Sistitur arctatus fidei pro luce tyranno,
Mandaturque dari cuidam ad tormenta tribuno,
Utque facultates perquirat Olympius acti
Nemesii; qui suscipiens praecepta revolvit.
135.0674B| Symphronius: « Domini census si quaerere jussus,
Jam retuli Christo regi famularier apto;
At si sacrificare jubes, sacra libo libenter,
Sed Jesu Domino votorum ac laudis honorem,
Cui Dominus se Nemesius meus obtulit altor. »
Haec ad dicta truci repletus Olympius ira
Imperat extensum fustes tolerare catasta.
Aureus allatus tripoda post verbera Mavors
Cera ut ab igne fluens ad verba resolvitur hujus.
Cognitor his stupidus secedit et acta jugali
Commemorat divi confessor ut ora liquarit
Bellivagi, atque reo veniam placet esse petendam;
Consilium menti quod ut amborum utile sedit,
Fortior ut fuso fuerit qui Marte petatur,
135.0674C| Nocte simul veniunt, gnato comitante, sub ipsa,
Theodoto genitus qui solus utrique parenti;
Sicque sui pedibus vincti se sternere gaudent,
Salvari orantes ac poenituisse probantes.
Accitus praesul monitis coelestibus illos
Imbuit, aethereaque nitescere perficit unda
Gratia quos Christi pluvia penetravit opima.
Auditu procerum quo fervida pectora sanctos
Hos sibi praesentes fieri torvo impete mandant,
Candentesque agni belvis raptantur acerbis:
Symphronius ferro pressus strictusque capistris,
Nudus et exertus grato assignatur agoni.
Augusti memorant poenas differre tribuno,
Sint velut indubii divos hunc linquere nolle
Semper adoratos, prius ad quorum sacra multos
135.0674D| Suppliciis egit, nec iners fudisse cruorem.
Impius haec. Ille: « Ut non sicut Olympius egi;
Poenitet at sceleris, lacrymasque effundo Tonanti,
Cui famulor, Patri et Genito cum Flamine sancto,
Parcere dignetur probris quae immania gessi
In sanctos, quorum per me arva cruore rigantur. »
Consumi pariter flammis sententia mandat.
Ducti mox ante ora Jovis holocausta parantur;
Ignibus appliciti, Christo pia carmina dantes,
Intacti flammis, praeeunt ad celsa vapores;
Atque ita dimissas recipit manus impigra thecas,
Cum clero Stephanus sociis et relligiosis,
Laudibus affusis hymnisque ex more solutis;
Pignora quae Sexto posthac translata gerente
135.0675A| Martyribus curam celebrem fecere Decembrem.
Hos crucis insequitur per munia Tertulianus
Quem divi Stephanus fontis splendore novarat,
Nec mora presbyterum larga bonitate sacrarat.
Cui castos inter monitus et verba salutis
Caesorum Christi perquirere corpora jussit.
Per biduum sacris vix debita solverat aris,
Tentus et a Marco stat ductus Valeriano:
Huc ille extensum mactari robore tradit.
Caeditur acclamans: « Grates tibi pendo, benigne
Jesu Christe Deus, quia me non dividis almis,
Ut mihi jam Dominus jungatur Olympius, acto
Qui me martyrio praecessit ad alta sequendus. »
Haec dum proclamat, lateri mandantur utrique
Apponi flammae, constansque ea laetus et inter:
135.0675B| « Matura quod agis, miser, ut pernicius, inquit,
Me hoc fervore leves holocaustum et aromata Christo,
Peccatis gravidum licet, hoc tamen auspice fultum. »
Invidet his lanius, differt, rapit ignibus atque
Tradit Sapricio trucior qui creditus ipso;
Rebus id ille probat, saxis nam proterit ora,
Sicque diu torquet pensum amburitque catasta.
Ignibus in mediis divino tutus honore,
Praedicat esse Deum coelis super omnia Christum.
Invictus poenis, ubi fertur Valeriano,
Mox caput abscidi celeri mucrone jubetur.
Tormine depositus jugulum petit aethera sectus.
Hymnidicis praesul Stephanus locat ossa Latina
Stipatus cuneis scissaque recondit arena,
Presbyter hacque bonos Faustus Maurusque recepti.
135.0675C| Tunc, aliis septem junctis qui tempore in ipso
Coelica martyrii subeunt penetralia lauro.
His cinctum studiis, missas ad busta piorum
In specubus celebrare, sacros huc cogere coetus,
Lymphati proceres Stephanum ad tormenta requirunt,
Militiaeque manu raptum tenuere, jugatis
Pluribus e clero senibus fidisque ministris;
Praesule Caesareum jusso penetrare tribunal,
135.0676A| Sed solo: « Tu ne es Stephanus, huic Valerianus,
Publica conaris regni qui vertere jura,
Suasibus et pravis populum monitisque malignis
A patrio divum cogis discedere cultu?
--Non equidem, antistes, nitor rem vertere regni,
At moneo quo, desertis qui in fana coluntur
Daemonibus, Dominum vivum verumque renoscant,
Qui coeli terraeque Sator, qui cum Patre Christus
Flaminis et sancti virtute in saecula regnat,
Ne pereant simul aeterna cum daemone mulcta. »
Valerianus ad haec Martis praecepit ad aedem
Hunc minui capite, effigiem ni numinis oret.
Aspiciens ductus Mavortia fana beatus
Dirigit ad coelum visus et corda, Tonantem
His poscens: « Domine omnipotens, Pater unice Christi,
135.0676B| Qui destruxisti variis Babylonica turrim
Fatibus, ora terens, hoc tu quoque destrue fanum,
Qua populorum animae cultu perduntur iniquo. »
Annuit Omnipotens votis, tonitrusque fragore
Respondet precibus summa de nube coruscans,
Fulmina dissiliunt, et Marte potentior aedem
Martis humo sternit. Mavors imbellis ad ista: « Haec
Panditur et Christi, Jovis haec non fulmina nutu. »
Diffugiunt lanii, non hos fiducia Martis
Continet; haud fidos, haud se tutatur, alumnos.
At liber pia sacra Deo libare sacerdos
Christisona exsultans abit, adgaudente caterva,
Quam factis dictisque regens, ac robore multo
Solatus solidans, mysteria moenibus almae
135.0676C| Dum laetus celebrat Lucinae, turbidus ille
Valerianus agit cuneos et ovile luporum
Agmine vallatur, nescit, licet undique septus,
Pastor magnanimus rabie trepidare furentum;
Fixus et intentus sacris, Domino auspice, fortis
Impavidusque litans sua se quoque munera perstat,
Nec sentit rabidos strepitus, nec vota remittit,
Intrepidusque libensque aries mactatur ad aram,
Coepta sequens. Hunc sacra manus cum sede beati
Sanguine respersa patris arce recondit in ipsa.
CAPUT II. De sancta Eugenia.
135.0675|
135.0675C| Carbasa nunc zephiris inflantibus, arva Syenes
Visere Pellaeumque juvat contingere littus,
Mox rapido Ausoniae repetamus ut edita cursu:
Accipimus siquidem hoc aestu praesigne tulisse
Martyrii decus Eugeniam, quam patre Philippo
135.0675D| Urbis Alexandri praefecto arvique Canopi
Aeneadum ex apice procerum dat Claudia mater.
Quîs splendore nitens haec moribus altior esse
Deligit excellens casto pietatis honore,
Quae pagana licet vi casti numinis, alta
Consule, vincla Proci geniti virtute perhorret,
Dum sophicis ardens curis percurrere quaeque
Certat honore animi conscendere in edita Pauli,
Quae tanto fervore capit jam mente beata,
135.0676C| Ut summo regis flammescat amore superni:
At Christi quia reppulerat pater urbe clientes,
Cum castis sociis castisque sodalibus, altum
Alta sequens rimatur iter, Proto atque Hyacintho,
Ardua quo valeat montis tam scandere celsi.
135.0676D| Mente polo illapsa patrem petit arva videre,
Praedia collustrare sinat, jocundior isto
Intuitu ut redeat menso regionis amoeno.
Cedit ad haec genitor, comitesque haerere fideles
Injungit, dominam salvo ductare pudore,
Quae, Pauli instrumenta legens dum fertur in agros,
Christicolas melicis modulantes vocibus audit
Psalmigraphi laudes: « Omnes dî daemones Ethnon.
At Dominus coelos septemplicis edidit orbis. »
135.0677A| Curriculum illa jubet consistere, clamque sodales
Conveniens: « Sophico constat vos dogmate claros,
Sudatisque hominum mecum permulta studendo
Digna, indigna dolis astuque reperta catorum,
Scrupea Aristotelis docti versuta sophistae,
Sectam Epicuraeam, miri figmenta Platonis,
Socraticos monitus et Stoica quid legat ora,
Quod sparsere sophi, quod cantavere poetae,
Pellitur hac odo Christi qua concio gaudet.
Accipimus nihil esse deos, simul omnia vana
Numina responsis sanctorum addiscimus aptis:
Divinis igitur credendum et vera tenenda,
Ni magis oblectat mentes per falsa perire.
At sapiens sapienter agat decet, impia sanctis
Segreget, utilibus properet secernere inepta
135.0677B| Justitiae summam subeat quo tramite quaerat. »
Dum serit haec sociis rationis in arva, parantur
Corda trium celsam ire viam, parit innuba casti
Consilium voti: pariter petere alma beati
Tecta Heleni cujus praestantia facta nitebant,
Restituit visum caecis et daemone captis
Sobria corda, adhibens medicamina plura gravatis.
Hunc quia sacra Dei meditantem invisere nulli,
Sancti aut septa senis licitum penetrare puellae,
Robustos animos habitu insignire virili
Virgo legit, vacua ignaris lectica vehatur,
Ut reliquis dominam fide comitentur alumni.
At reparatur honos, arguta incepta geruntur:
Tres caute socii mundana pericula tranant;
Praesul adest laudes cinctus reboante caterva;
135.0677C| Fit via vecta piis, sanctorum iter omne paratur;
Suscipiunt juvenes divina oracula laeti,
Auspiciumque viae rogitant de praesule plebem,
Ascipiuntque tropaea viri qui parvulus olim
Immuni vectare sinu consueverit ignem
Cereamque magum flammis exeruerit algens.
Tres se virgo notat fratres ad sacra venire
Christi, postulat haec fieri quoque nota beato
Praemonito in somnis patri, signantur adesse.
Ille genus nomenque rogans capit urbe Quirites.
Germanosque domo, dat nomina virgo duorum,
Se Eugenium memorans secretius esse prehensos
Agnoscunt se, praepositoque manere jubentur
Sacranturque, monasterioque almisque jugantur;
Solamen capiunt, certamine quaeque gerenda
135.0677D| Praedocti a sancto, cui cuncta recluserat auctor.
At temone levi vacuoque abeunte veredo
Fit gemitus populo tantos lugere parentes
Amissam sobolem tam caro pignore captos.
Discutitur regio, vici, nemora, oppida, montes;
Delphica scitantur, vanus rogitatur aruspex;
Dis rapta asseritur coelique recepta remotis;
Creditur obscure quod post credatur aperte.
Dat pater effigiem divam sibi collocat auro,
Contentus genitam caro pensasse metallo.
At mater fratresque dolent, nec credita credunt.
Virgo decens animoque habituque virilis et actu
Certat opus Domini, meditatur dogmata Christi,
Lege vigil supera, memori dum mente recondit
135.0678A| Bina Dei bino sibi testamenta sub anno.
Nec modo nescitur mulier, sectanda virorum
Quîs agit egregiis, quam virginitate, pudore
In praecelsa ferens humilis dilectio ductat,
Laudibus in Domini, precibus, pietate, vacantem.
At prisci comites dignissima gesta sequentes
In cunctis dominae satagunt parere beatae.
Haec in vota datis jam tertia volvitur aestas
Emeritusque loci pater alta ad praemia transit,
Quodque in se melius sibimet praeponere cunctis
Complacet, Eugeniumque legunt, licet ima sequentem,
Nisibus et totis fugientem sumere fastus.
Tandem evangelicis parens instructa profatis
Culmen prona subit monitis servire subacta;
135.0678B| Subdita praeficitur quasi servula tramite Christi.
Non dominetur; at ut cunctis inserviat una,
Infima praecellens renitet subjecta ministris,
Ultima subjectis servit servire paratis;
Interna externaque studet succurrere cura:
Laudibus in Domini semper jussisque supernis
Degere cum sociis omni virtute laborat;
Crescit et in miris animo mirabilis olim
Daemonas imperio perturbat sedibus actos;
Lumina pupillis caecorum infundit apertis,
Plura gerens quorum late respergit odorem.
Accedunt multi vario languore levari:
Febribus acta diu quaedam Melantia venit,
Quae mox incolumis depulsa peste recessit;
Munera at illa parat medicinae pendere dono:
135.0678C| Mittit gurda scyphos solidis auroque repletos.
Respuit haec Domini praesago flamine plena,
Ac jubet indiguis tribuat, marcentibus addat.
At contra dirus medicamina prospera serpens
Tetra venena coquit, salvatam corpore mente
Perdere praecipitans, opus obscurare benignum,
In bona non reputans Christum mala vertere suetum,
Nam sanata salutiferam dum sedula visit,
Assultans alio rapitur languore furoris,
Egregiamque tuens formam aptum spirat ephebum
Pellicibus, caecoque miserrima carpitur igne
Quo pressi plures. Pretiosi ponderis offert
Dona levem spirans animum hac vincire catena,
Omnia cui supero cernens sordere vigore,
Uritur hinc gravius furiisque agitata recludit
135.0678D| Quem male concipiens animo confoverat aestum;
Nec sufferre valens tantos secretius ignes,
Pandit operta sinu vastare incendia vestes:
Produntur flammae; juvenis censetur inani
Frugalis cultu macie tabescere vana,
Accepti decoris juvenilem perdere florem,
Ceu tristes Deus accipiat, modo gaudia charos
Temnentes habeat delectamenta perosos
Colligat, aut hominum cruciatibus altor alatur,
Ingratisque tributori vilere tributa;
Quin videat credatque sibi solaminis esse
Concessam meritis, requiem finemque laborum,
Laetitiae sociam, rebusque accedat opimis:
Largiri Dominus quam et opes et sanguis adornet;
135.0679A| Nec Christo injustum juvenem sumpsisse maritam
Hic pia virgo, premens anguinae sibila vocis,
Fida tegit decoris speciosum culmen honesti,
Et laqueis animam tentans evellere mortis,
Ostendit miseri vana oblectamina mundi,
Ut fugiant, subito dum credita posse teneri,
Dulcia praetendant, ad amara pericula ducant,
Cultibus invitent maculis, foedare suescant,
Gaudia promittant, et moesta perennia tradant.
His aliisque parat letho servare subactam,
Illa repleta malis, caligine mortis operta,
Cui furor aspidis obstructas oppresserat aures,
Saxea marmoreis transibat durior antris.
Ruminat aegra dolos, externum subdola morbum
Nequius interna mentitur perdita peste;
135.0679B| Flagitat hujus opem meditans auferre salutem;
Invitat medicum cupiens abolere medelam,
Ingressam petit obscenis lupa nisibus agnam,
Effugit amplexu accipitris velut ungue columba.
Addit et increpitans: « Digne Melantia nomen
Nigra tibi, quae perfidiae ferrugine livens
Struxisti tetri larvis habitacula cordis,
Discede, impostrix, canis illecebrosa, recede,
A Christi pellax agnis discede colubra;
Non hac militia Jesu sancta agmina certant,
Nomine quin Domini virus superabimus istud,
Atque triumphantes clementia proteget alta. »
Vulnere at illa gravi praefert perculsa pudorem,
Diro corde nefas cumulans, ducitque petendum
Improba praefectum querulo clamore Philippum,
135.0679C| Ni falsis petat, ipsa peti verisque notari
Vafra pavens, juvenem passam se questa scelestum,
Hunc nisi succursum prope captivasse pudorem
Christicolam memorat, cultuque operire pudorem.
Ille his accensus juvenem sociosque teneri
Mandat et innecti, ferroque ergastula pressi
Ut foveant, dum saeva fame paret ora leonum.
Queis subigat discerpendos tradatque tremendis
Rictibus, impuri paveant audita pudici.
Paretur jussis, gravibus nodantur ahenis,
Censentur meriti perferre asperrima lethi.
Exspectata dies exit tempusque palestrae,
Exponendi ursis Libycisque leonibus agni
Ducuntur nexi; fit quaestio certa vicissim;
Diversum Eugeniae bellum, victoria praesto
135.0679D| Quam prohibet pietas, aliena pericula tardant,
Insontemque jubent discrimina sontis adire.
Aequius e cornu sed dexteriore duellum:
Candida signa movet justos pessumdare iniquum,
Prodere justitiam, castis scelerata jugare,
Sidereum super haec Christi fuscare nitorem.
Accedunt famuli tristes, dominaeque sequuntur
Ac scelus accumulant; cornix candore notatur:
Inficitur fuco praeclara columba nigello,
Quae, licet exoptet celsi penetralia nidi,
Martyrio concussa poli captare quietem,
Indignum sed patre pati pereunte retractat,
Quem servare queat, fratres matremque lucrari.
Hostis sed miseret, poscitque admissa remitti.
135.0680A| Consiliumque diu tectum, quod mente superna
Sumpserat, hic tandem rupto manifestat amictu:
Femineo robur se corpore ferre virile,
Femineamque maris carnem virtute nitere.
Pandit se Eugeniam, patrem matremque fatetur;
Commemorat fratres, quis Sergius et quis Avitus,
Eunuchos retegit, factum factique tenorem,
Expediens paucis. Sobolem pater ipse renoscens
Adstupet, amplexu fratres lacrymisque sorori
Adgaudent; famuli dominam gratanter adorant,
Deproperant, certant primi qui gaudia matri
Haec inopina ferant: rapido vix credula cursu
Maturat stupido nova carpere gaudia visu
Promuntur vestes auro gemmisque coruscae.
Curritur, invitam licet, exornare puellam,
135.0680B| Fulvo percolitur habitu exonerata catenis,
Tollitur inque altum, rapitur patris ante tribunal:
Unum cuncta Deum clamat Christum esse corona.
Laudibus accincti si qui ad spectacula moesti
Christicolae astiterant, irrumpunt agmina laeti
Glorificantque palam divae magnalia dextrae.
Addit et Omnipotens hunc magnificare triumphum:
Flamma Dei jussu celsa demittitur aethra,
Absumitque domum pellacis et omnia vastat
Pellicis infaustae, linquit modo signa favillae.
Nascuntur populis nova gaudia mista timori;
Sacrandis patet aula Dei, dispersus in unum
Cogitur Ecclesiae reparato coetus honore;
Praefectus sacris genitique uxorque novantur;
135.0680C| Jura piis reddit procerum dat pace nitere
Fascibus in praefecturae ceu praesul haberi,
Cernitur Ecclesiae pensans miti omnia jure;
Christi passim aedes in celsa cacumina surgun,
Florent pace pii, livore teruntur iniqui,
Torquentur requie sanctorum, uruntur honore,
Armantur saevo rabidi fervore veneni;
Contendunt Romam sanctum insimulare Philippum,
Tam longoque pati ducunt leve calle laborem,
Ioniique minas et saeva pericula temnunt:
Sollicitant querulis proceres plangoribus esse
Christicolam praefectum, ipsum suadere colendum
Urbibus Aegyptum Christum, omnia vana videri
Jam populis figmenta Deum, fanisque relictis
135.0680D| Coelicolum, venerari hominem cruce funere passum;
Augustos proceres antiqua et publica jura
Aeneadum temni, Romanaque sacra revelli.
Moti his sceptriferi legant decreta Philippo:
« Aut divis solita deffundat per delubra liba,
Aut rebus cedat dejectus honore secundus. »
Ille sagax possessa poli transponit in arcem
Rideat ut fures, minitantia culmina spernat;
Augendas committit opes et munera Christo.
Spe cassus crudam rapitur successor in iram,
Huncque neci dare disponens inhibetur amore
Devincti per blanda viro modulamina vulgi.
Anxius ille dolos aegra sub mente volutat,
Affingitque nefas; armat mittitque, reperta
135.0681A| Fraude, viros: simulant socios, comuntur ovina
Pelle lupi, celerique dato conamine fructu,
Qui veniant pandunt, precibus votisque vacantem
Percutiunt Patrem vestigia diva sequentem.
At populus monitis structus, virtutibus auctus,
Qui per eum caecis visum larvisque repulsam
Viderat inferri, stringit traditque latrones
Latroni: gerit ille suos sinuamine mores,
Utque reos capit, ut gratos dimittit amicos.
Martyris ossa monasterium quod virgo pararat
Filia virginibus recipit, quo Claudia mater
Pauperibus fessisque via pia domata condit,
Praedia delegat, dignis res usibus aptat.
His ita dispositis, Romam natalia regna
Cum gnatis repetit robusta et virgine gnata.
135.0681B| Praefecti genitos capit applaudente senatus
Laetitia, claris et honoribus afficit auctos;
Candidulis ornare Dei hic quoque floribus aulam
Undique collectis non cessat virgo virilis,
Dumque serit nitidis candentia lilia sertis,
Sanguine regali accedit Bassilla renidens,
Quae fructus respersa pie fragrantis odore
Tam dulcis visu decoris flagrare beato
Coepit; at obsistit diversa professio Christi;
Sed rogat institui cultu tam suave reflantis
Nectaris, allectis intercurrentibus, orsos
Mascula virgo hilaris votorum munere notos,
Affatur comites, accingi ad jura duelli
Mandat honoriferi, condicta ad munia tradit
Praeclarae haec Domino dandae per dona puellae.
135.0681C| Suscipit illa velut famulos, veneratur ut alti
Legatos Domini cum queis ad sacra supremi
Nocte dieque vacans cultus ornatur herilis
Culminibus decoris, sanctoque ad sancta vocato
Perficitur papa divaque renascitur unda;
Lilia secreto jam saepius alba jugantur:
Jungitur Eugeniae pulchro Bassilla decore,
Aeterno potius splendor radiare nitore,
Virgineique chori celsae approperare magistrae
Fit clari coetus decoris, fragrantia late
Spargitur, atque poli praecelsa palatia replet,
Unde micans lucis rutilo fulgore coruscat.
Emicat alma ducum penetrans interna duorum,
Atque aeternus honos aeterno lumine gliscit;
Alterutri comitis fit proxima nota corona.
135.0681D| Interea Eugeniae lactis dum rore rigantur
Illustres genitae, mellis Bassilla cibatur
Nectare depacto. Produntur gesta sodali
Pompeio, qui, sollicita dum mente requirit
Virginis alloquium, fit onustior ore negato
Pondere fervoris, caecoque incenditur igne:
Fatibus eximias gregat allegatque puellas,
Quae simul ambitae debellent pectora pactae;
Illa, velut turris constanti robore tuta,
Spicula missa terit nullis cessura pharetris;
Quin capit hostiles, placatque, adigitque catervas,
Quae, simul aspersae divi dulcedine roris,
Desciscunt armis atque improba bella remittunt,
Barbaricoque duci servire ad frivola temnunt.
135.0682A| Tollitur in diros juvenis rancore furores,
Nec piget Augustis miseras plorare querelas;
Cernitur aut sponsum tandem Bassilla resumat,
Aut jugulum spernens legum dependat honori;
Eugeniam vel numinibus sacra pandere jussis,
Vel subigi poenis et atroci morte perire.
Diversa assurgunt ventorum flamina turri
Robusto innixae lapidi; Bassilla relictis
Suasibus appetitur, diversae conditiones,
Aetates, sexus, varia instrumenta laborum,
Machina nulla valet; Christo haec effulta resistit
Immoto cunctis animo, sponsumque nec aure
Ni Christum admittit, cui pectora fida reservat.
Ast ubi tot nimbis jaculorum invicta probatur,
Furtivo appetitur dum lux natalis apertum
135.0682B| Decutiat ferrum, inque domestica septa triumphum
Ense capit, terraeque polo permittat honorem.
Mox sancti comites dignae pia dona magistrae
Captantur, dominae velluntur pignere mactae
Et despecta ad fana Jovisque trahuntur ad aras.
Hinc regi supero dum vota patentia legant
Labitur ante pedes actus virtute superna
Qui deus orari cultu mandatur iniquo,
Solvitur in cineres pulvisque probatur inanis.
Corde sub obscuro Nicetius artibus istud
Deputat athraciis, victoresque ense recisos
Regna triumphantes ab agone ad coelica mittit.
Tum petit Eugeniam religatque, efflagitat artes
Christicolae quibus innisi magicamque revelet;
Illa Dei summi praeconia mystica libans,
135.0682C| Praedicat haec Zoroastraeis potiora figuris.
Queis stupidus mentemque nigra caligine tectus,
Hanc praefectus agi dat Venatricis ad aram
Truncarique, deae vel sacrificare Dianae.
Illa preces coelo dum dirigit ante sacellum
Delubri tremit ima vibrans fundamina tellus,
Nec gentile sacrum venerandae ad verba puellae
Stare valens, splendore velut dissolvitur umbra,
Cyclopeaeque ruunt fabricae quasi sole favillae.
Acclamat populus sanctam; pars nequior atram
Infremit esse magam: saxo sic colla jubetur
Pressa dari fluvio. Sed non immergier undis
Terrestrique valet coelestis pondere subdi:
Solvitur at supera saxumque avellitur alta
Vi Salvatoris; regitur secretius atque
135.0682D| Navigio victrix agitur super aequora divo;
Quaeque manus Petrum quondam per caerula rexit,
Eugeniam rapido lateat ne gurgite vexit.
Clauditur ignitis virgo invictissima thermis;
Sed fugiunt flammae, cunctus defungitur ardor;
Admissaque magis fornaces virgine frigent
Quam nivibus lapso arctois si flumine pressae.
Ignibus absumptis debellatisque caminis,
Accipit immunis tenebrosa ergastula victrix,
Lumine discluso multis escaque diebus;
At pactam interno coelique nitore micantem
Haud sinit externis sponsus latitare tenebris,
Luminis emisso refovens coelestis amoeno;
Huncque diem praeter lux altera mittitur orbis,
135.0683A| Visitat et fidam Christus solatur amicam,
Aethereoque cibat dilectam pane clientem,
Quoque sibi societ thalamo super astra revelat
Instituitque diem qua terris editus olim
Virgine virginea venit gaudere marita.
Fatibus immotis stat pollicitatio regis;
Decretaque die jusso mucrone satelles
Horridus approperat, ferroque ad regna puellae
Pandit iter; coelum illa petit gaudentibus aulae
Spiritibus superae, qua missa die mera terrae
Lux ortus splendore sui psallentibus aethrae
Agminibus summae divoque aspersit honore.
Virginis egregii thecam rapuere propinqui,
Nec procul urbe via proprie posuere Latina
Cespite sanctorum multis quo busta pararat.
135.0683B| Cujus ad exsequias luget dum Claudia mater,
Gnata piis comitata choris solamina defert;
Vestibus et rutilo auratis quae compta nitore
Laetitiam matri mansuraque gaudia portat;
135.0684A| Imperitans gaudere simul proditque receptam
Lucis se thalamis, sanctorum patre senatus
Sedibus applicito superis apicique perenni;
Designansque diem qua sit potitura polorum
Pace pia, mandat decus asservare supernum
Admoneat fratres quos possit habere sodales.
Lux monitus comitata micat splendore caducos
Exsuperans nimioque hebetans vibramine visus.
Coelicolae cum luce Deo modulamina ferre
Vocibus auditi melicis, nec ab ore ferendis
Mortali, Christus tantumque et Spiritus almus
Accipitur. Regressa domum dat Claudia gnatis
Sollicitae fratrum coelestia jussa sororis,
Atque die ostensa coelo fruitura recedit.
Quam genitae geniti associant, legata fideles
135.0684B| Jussa colunt dignique polorum munere vivunt;
Lucraque curantes acquirere ditia Christo,
Damna parant Erebo, densissima fenora coelo.
CAPUT III. De sanctis Ruffina et Secunda.
135.0683|
135.0683B| Ruffinam hoc bello capimus pariterque Secundam
Regna hominum vicisse pii fulgore triumphi,
Desponsos quarum cuneis desciscere Christi
Pessima sub dubiis monitrix formido coegit.
Hinc infensae animis pactorum foedera temnunt
Degenerum, turpesque legunt vitare sodales.
Praediolum aggressae voti solatia, magnam
Nobilius multo decernunt linquere Romam,
Sublimesque humilis sub culmo degere tecti
135.0683C| Aurato mersae quam culmine in urbe manere.
Explorant reteguntque fugam comiti Archisilao
Eversi et causam socii, qui more columbas
Accipitris sequitur, volucrumque advectus equorum
Praecipiti prendit fugientes agmine nidum;
Quas revocans Urbis praefecto ac legibus offert
Donato, clausas gemino qui separat antro,
Corde cohaerentes uno quod dissociare
Arte valet nulla. Post haec dum tertia reddit
Lux elementa operum, praesto sibi mandat haberi,
Excipiensque prius penetralibus appetit orsis
Ruffinam: « Illecebris, natu cum nobilis, inquit,
Eniteas, cur serviles sectare labores,
Nexibus ut malis gravibus captiva sedere
Libera quam grato florens gaudere marito? »
135.0683D| Reddit virgo: « Duo prorsus hortaris inepta;
Omnimodis dubium incertus promittis et unum;
Sacra litare jubes poena queis perpete plectar.
Perdere amore viri das virginitatis honorem,
Tamque adversa sequi durantia gaudia nectis,
De tete ignorans an crastina tempora cernas. »
His super hanc praeses caedi admittique Secundam
Praecipit. Illa videns flagris recubare sororem:
« Quod facis, exclamat, divini numinis osor,
Quod facis, o trucium scelerate, quid est quod honorans
Invide germanam, me indignam hoc culmine ducis? »
135.0684B| Quaesitor: « Pares insanior esse sorore. »
Illa: « Nec insana est soror, haud insanior ipsa;
Christi sed cultu Domini connectimur ambae;
Congruit et pariter caedi quas culpa ligat par
Quo simul ornemur Christi ut simul alma fatemur. »
Sicque fidem prompta superam dum laude retexunt,
Tradit eas tenebris, fumumque fimumque ministrat
Improbus exactor: sed aromata stercore surgunt
Nectareique locus flatu repletur odoris;
135.0684C| Vincitur obscurum rutilae vibramine lucis.
Tum jussae inde rapi thermisque ardentibus indi
Dum simul enectae hoc missi fervore putantur
Corpora qui tollant, sed pressa incendia cernunt
Igne Dei blandoque alacres algore sorores.
Adstupet his judex victricesque amne tegendas
Decernit Tyberi, saxo quae colla gravantur.
Fluctibus abduntur; vix transegere sub undis
Horae dimidium et referunt sua pondera laetae:
Quaeque ierant nudae tegumento vestis in undas
Vestibus ornatae emergunt immunibus amne,
Christum laudantes clarumque celeuma canentes.
Cognitor his pavidus comiti pietate fatetur
Harum se victum magica seu fraude subactum.
Reddit et addictas ipso vel judice mulctam
135.0684D| Accipiant censore suae vel vadere possint.
Archesilaus eas nil emollitus ad acta,
Abduci nemorum, mandatque in lustra perempta
Pabula silvicolis mitti alitibusque ferisque.
Gratia sed Domini caesas nec in abdita linquit
Plautillam accipimus, cujus haec rure patrata,
Matronam visae cui sunt residere parato
Gemmatae in thalamo, et sibi talia jussa ferentes:
« Desine flagitiis, cessa, Plautilla, scelestis;
Cultibus idolii jamque impia vivere linque:
Et credens Christo propriam rem visere perge,
Corporaque inveniens loculis ibi condito nostra. »
135.0685A| Exsurgens mulier monitus explere propinquat;
Et data repperiens sibi munera, credit, adorat,
Inque Dei laudes veneranda sepulcra perornat.
Hoc plures aestu passim coelestia scandunt;
135.0686A| Hoc superant Basileus pariterque Jovinus in astra
Aurea regna via caesi petiere Latina;
Lavicana parit dum quinquaginta triumphum.
CAPUT IV. De sancto Sixto papa et Laurentio.
135.0685|
135.0685A| Regmen apostolici mundo venerabile juris
Post Stephanum Sixtus dignus moderatur habenis,
Qui Romam sophicis clarus legatur Athenis.
Dumque furore nigro tentus detruditur umbris,
Et penetrare simul Laurentius expetit antra
Colluctaturus, positis huic rebus, agonem
Ecclesiae jam laetus adit panditque ministro
Proxima bella; dein ductus libare sacellum,
Ut partim sternit, libat caput Omnipotenti.
135.0685B| Juncti levitae cui, felicissimus atque
Agapitus, comitesque alii sibi quatuor aucti,
Traditur; et quartus veneranda tropaea secutus.
Interea expensas capitur Laurentius almas
Depromens dotes simul ac se occumbere promptum:
Nempe datas largitus opes in viscera Christi,
Circumiens cryptas, perlustrans antra piorum,
Indiguos refovens gemina curaverat esca;
Et viduam capitis Quiriacam absolverat aestu,
Evacuans tristes longum quos passa dolores;
Hauserat amissum Christi Crescentia signo
Lumen, clarificae referens haec lucra fidei
Cernere certantem coeli qua optavit athletam,
Explicitis opibus properam qui sanguine palmam
Quaerens differtur. Potiorem ferre palaestram
135.0685C| Censetur: patris retrusa talenta jubetur
Pandere servandus, dum quaestio saeva feretur.
Traditur Hippolyto cujus devinctus ahenis
Lumina fert caecis; Lucillum instaurat utroque
Interno externoque levans qua luce refusa
Plura simul surgunt coelestis amoena corusci.
Hippolytus cum plebe domus divina capessit
Numina, et aeterno rutilus fulgore nitescit.
Exhibet irradiatorem post talia jussus,
Tectarum rogitatus opum qui aperire crumenas,
Dulcia dat sapiens aeris tractator honesti,
Atque interstitium poscens opulenta ferendi
Xenia, tres capit ampla dies promissa daturus,
Magnum mox inopum vulgus ditemque catervam
Fenoris addensat, Christi altos condit acervos,
135.0685D| Et decus Ecclesiae numerosa examina cogit,
Aggestisque opibus promit fecunda tyranno
Munera, mendici praebens densa agmina coetus.
Quaesitor furibundus atroxque atrocior exit
Riderique fremit rabidus spem ponere avaram:
Arma acuit, truciore parans saevire furore
In vinctum virgis subigens quem sulcat acutis;
Lamina dum, fervens lectus, plumbumque parantur,
Dum tormentorum ac mortis genus omne revolvens
Expedit, asperius vitam quo crimine pellat,
Exhibet apta truci necis instrumenta lanistae
Infrendetque minas: Epulas haec martyr amatas
135.0686A| Deputat, ac valido caesores robore lassat,
Tempta fide ardenti cum lamina vincitur ardens
Plumbea praestanti superantur pondera mente:
Omnia ridet, ovans coeli polamine fortis;
Dumque triumphata frangit tormenta catastae,
Lumina divini torquentum corda capessunt
Praesidii: miles Romanus ad orsa beati
Belligeri mentem coelesti lumine tactus,
Cernere se clamat radiantia coelitis ora
135.0686B| Oraque certantis divo fulgore corusca,
Auxiliumque petit ne in tam scelerata residat.
Annuit Omnipotens tortorem angore fatigans.
Aestuat ergo animo, nescit quo se regat astu;
Utque recrudescens hostem ferventior ira
Conficiat, jubet exsolvi tempusque remitti
Invicto, ceu tractandi victumque levari
Se quaerens monstrat, quis dimicet arma retrectat.
Apta sibi ferri Romanus tempora cernens,
Approperansque polo lymphas queis splendeat affert;
Victorisque pedes precibus subnixus adorat,
Salvari poscens sacrante et fonte piari.
Nec differt levita rudem lustrare sodalem;
Abluit, armaque candidulo victricia tradit.
135.0686C| Tyro novis novus addiscit pugnare sub armis:
Assuescit rigidis quoque vincere fustibus actus;
Eximioque probans sese munimine tutum,
Victor et expertus ferro cervice recisa,
Aspernatus humum praecedit in astra magistrum.
Suppliciis pulsatus item Laurentius, alta
Mente hilaris vultuque manet, contusus et ora
Saxis perstat ovans; Christique in laude triumphans,
Constrictus nimio torquetur tormine. Tortor,
Cuncta dolens vacuo consumi tela furore,
Invidet hunc ictu celeri super aethera tolli,
Invictumque Dei tota virtute lacessit,
Bellificum lento tandem consumier igne
Praecipiens, flammas volucer ne transeat acres;
Assarique jubet tepidis sub vate favillis.
135.0686D| Igne ministrato prunisque ardentibus auctis,
Applicitus chalybei nudato corpore lecti
Coelicus ore nitet martyr nec gaudia tosto
Diffugiunt, fractusve lepos ad vota tyranni.
Arma cadunt lanio, surgunt insignia passo;
Offert se laetus holocaustum nobile Christo
Solanti grates Domino laudesque rependit,
Gratificasque inter superi charismatis odas
Emicat e prunis, coeli fulgore coruscus;
Regnorumque petit Christi alta palatia victor,
Judice confuso. Pignus venerabile lictum
Hippolytus pariterque sacer Justinus honestis
135.0687A| Curant exsequiis, Quiriacae et conditur agro.
Jungitur ac sanctis Crsecentia caede triumphis.
Traduntur passi tunc Claudius atque Severus;
Virtutum eximii decoratur honore sepulcrum
Levitae, innumeraeque nitens splendore medelae
Mirificis radiat reverendum crebrius actis,
Et quaquaversum decori loca martyris almi
Eduntur, veneranda micant monimenta salutis.
Sic ejus templi dum fabrica lapsa Brionis
Restruitur caesaeque trabes et tigna parantur,
Trabs inventa brevis meritis producitur hujus,
Atque favet votis visa est quae futilis arbos;
Robore tensa opere variaeque repensa medelae
Proficit haec; fabricae fidei quoque proficit auctae;
Proficit indiguis tribuens pia dona vigoris.
135.0688A| Sed nec Mediolanensem minor extulit urbem
Levitae egregii virtus, ubi nobile templum
Nomine sacrati superato martyris igne
Cristalli calicem specioso stemmate servans:
Sanguine divino claro de vase clientes
Potabat coeli specie coelestia praebens;
Quod manibus lapsum sacram tollentis ad aram
Frustatim nimio dispersum fragmine cessit.
Pallidus, exanimis, pavor inficit ora ministri,
Qui sata frusta legens altari martyris infert;
Et fidens virtute Dei fidei arma capessit:
Excubiis precibus lacrymis dans tempora noctis
Aram mane petit, vas damni immune resumit;
Idque fide solida solidatum pectore fulcit,
Et cumulo fidei cumulat solemnia voti.
CAPUT V. De sancto Hippolyto.
135.0687|
135.0687B| Martyris exuviis celebri decoramine functis,
Hippolytus rapitur tosti quod membra magistri
Legerit, arguitur; Christi mox verna repertus
Verberibus quatitur; fidus fortisque probatus
Antiqui Hippolyti mulctam perferre jubetur.
Christiloquae famuli sectae rumore notati
Ducuntur, Domino ad mortem servire parati;
Confessoris eos inter concordia nutrix,
Promptior ut reliquis fidei fervore videtur,
Culmina prima subit plumbatis incita coeli;
Caetera mox fortis famulorum inventa caterva:
135.0688B| Jactura cervicis heri super aethera bigas
Praecedunt, metaturi Domino ardua regni.
Ille decem atque novem famulis ad sidera missis
Subsequitur, completque sui integritate secundam
Perfectus seriem, coelos per scrupea vectus.
Quem saevi rapiunt passis ad coelica plantis
Cornipedes, monstrantque polum callem ire per arctum,
Et tribulis tritum mittunt super aethera mactum.
Justinus laceros variis appulsibus artus
Colligit, emeritoque pium dependit honorem.
CAPUT VI. De sanctis Herennio et Abundio.
135.0687|
135.0687C| Tuncque intercepti subeunt Herennius atque
Officii consors felicis Abundius aethram.
Enectos idemque sacer, sordente cloaca
Hippolyti quia nutricis hinc membra levarant,
Proripit, illustratque sacris sacra pignora thecis.
135.0688C| Nec longum sepelitur ab hoc Tryphonia quondam
Funesti conjux Decii, quae, fonte piata
Divo, cum genita superis terrestria regnis
Nec mora permutat, veroque nitescit honore,
Inter vota precum celeri capta agmine coelum.
CAPUT VII. De ultione in Valerianum et regno Romanorum.
135.0687|
135.0687C| Multa per Aeneadum sanctorum millia regnum
Haec postquam succensa feri fervore draconis
Suppliciis ad regna lues coelestia misit,
135.0687D| Letho ac suppliciis gravius fert dedecus auctor,
Et qui servili multos sub lege rotarat
Vertitur officio servili ac turpe capessit
Servitium, captus Babylonica regna regentem
Romulidum princeps plantis ut dorsa gravatus
Incurvus sustollat equo pensamine digno.
Luminibus miser effossis quo Valerianus
Consenuit plexus prius ut fixisse probaret
Se caecum tenebras et furva pericla secutum.
At non sufficiens tot funere millibus actis,
Sanctorum probris unum caput hisce subactum,
Dum variis cruor effusus regionibus orbis,
Non modico in saevos ulcisci sanguine poscit.
Undique enim laxis surgunt nova praelia frenis:
135.0688C| Ac, veluti quondam Pelusia rura locustae,
Barbaricae Romana tegunt ita culmina gentes.
Germani Italiam post Rhetica rura pererrant,
135.0688D| Haecque Alamannorum terebrata et Gallia trita
Turbinibus, Pontus, Macedonia pressa Getarum
Fluctibus, inque Asiam hac populatur Graecia plaga;
Ablata penitus Dacia quantum abserat Ister
Sarmata Pannoniam incursu profligat eodem;
Euphratis Mediam fluviorum ac Tigris alumnam
Diripiunt Parthi Syriamque abradere missi;
Germanisque peregrinis Hispania cedit.
Et ne tuta quies intus per viscera regni
Securos alat, immunesque fovere putetur
Fors aliquos, bella interius civilia totis
Fervescunt latebris largumque effusus ubique
Plurimus Aeneadum cruor, insistentibus ipsis
Barbarieque, in se sanguis quos sparserat almus
135.0689A| Sed data pax justis pacem confodorat orbis
Bellorumque trucis sopitis ignibus aestus
Pace nitent populi, decorantur munia Christi,
135.0690A| Oppressis passim trucibus per probra tyrannis,
Lugubris ante quidem, floret pia concio tandem
Laudibus inque Dei gaudent nullo impete tunsi.
CAPUT VIII. De persecutione Claudii et sanctis Lucio et Marco, Petro et Theodosio.
135.0689|
135.0689A| Claudius exstinctae rediviva incendia flammae
Donec et obtectos reflando resuscitat ignes:
Qui Decii prolem, divo Jordane piatam,
Temnentemque minas, monitus et jussa profani
Felicem crudo peragit mucrone Cyrillam
Militiae plures, quos fonte novaverat almo
Successor Sixti Dionysius, arctat et atra
Ridentes rabidi perimit praecepta furoris.
135.0690A| Quattuor hos inter validae fervore fidei
Lucius et Marcus, Petrus, Theodosius alte
Flagrando mox ensiferos properare tuentur;
Poscunt praeproperi primis coelum ictibus ire:
Quos et Justinus tumulis sanctamque Cyrillam
Praeterea multos cinctus pietate receptat,
Confessorque sequens consors adhibetur honoris.
CAPUT IX. De ducentis et sexaginta simul martyribus.
135.0689|
135.0689B| Fertur ducentos eruendis glareis
Simulque sexaginta ductos martyres.
Hic rex gravi labore tunc exercitos
Turmis petitos et sagittis saucios
Ad regna coeli a servitute terrea
Vinctos coronis extulisse tempora.
Horum tulere membra servi coelici
Marius pia jugale Martha praeditus
Junctisque votis Audifax et Abbacuc,
Quorum notantur apta coelis nomina,
Orationis gratia qui ex Persida
Apostolorum venerant ad limina
Joanne fulti nobilissimi advenae,
Honore dignus qui nitebat presbyter,
Cultuque honesto colligentes linteis
135.0689C| Emptis sacra ossa condidere Salaria.
Tunc et Quirinum amore Christi qui vigens
Proscriptionem, flagra, vincla, funera,
Spreto triumphum passus hoste sumpserat;
Quem dum tenetur foverant ergastulo
Tiberi revectum Pontiani interserunt
Bustis, decore quo decebat martyrem.
Post hunc prehensi cum Valentino in domo
Ultro manentes, qua beatus hic sacer
Confessionis clausus almae gloria
Animas sacrabat, clara dans miracula,
Queis caecitatis erutum caligine
135.0690B| Gaudere pulchra praestat Asterium face
Sudo puellae restituto lumine,
Plures tenebris luce agens hac liberos,
Ipsam patremque, conjugem ac domesticos.
Tum verberatus nec subactus fustibus
Truci capessit sectus ense coelicam
Mercede capitis quam paravit regiam.
Hinc exhibentur advenae illustrissimi
Actique flagris, terga caesi robore,
Regi superno vota reddunt gloriae.
Mox igne tosti et ungue fossi ferrea
Pensi catasta, gratias Deo litant
Christique clara in laude laeti concrepant.
Manibus recisis inclytumque in dedecus
Ad colla nexis, territis spectaculum
135.0690C| Ducti per Urbem triste dant Quiritibus.
Sic colla secti regna scandunt coelica
Caput cruore Martha gaudet tingere,
Quae mersa lympha coelum ab undis expetit;
Nec tanta adactos caede mites sufficit
Quin ne sepulcris muneraret charitas
Rogis litata conflagrarunt corpora.
Semiusta fertur ossa sed Felicitas
Rapuisse diris occulenda ab ignibus
Bustisque proprio condidisse praedio
Pure levatam conjugans viraginem.
CAPUT X. De sancto Caesario martyre.
135.0689|
135.0689D| Tempestate sub hac, divino numine ductus,
Caesarius Terracinam devenerat urbem,
Saxicolasque videns dum mente redarguit alta,
Principe Firmino, divos tutante, prehensus,
Carcereque inclusus, probris affligitur actus.
Suscipit addictum, post ista Leontius atque
Invictum sermone probans feritate lacescit:
Nam prae curriculo pergens agit ad sacra Phoebi
Vestibus intectum post terga manusque revinctum;
Quo dum perveniens Domino pia vota refundit,
135.0690D| Latoidae non jussa ferens, fundo ruit aedes
Pontificem pariter Firminum amplexa ruinis.
Sacra triumphantem populus ne laude coronet
Mox nigris victor divum retruditur antris,
Qua Domino junctus toto mansisse sub anno
Fertur, et hinc plenum supplet dum Cynthia cursum
Redditus inde foro precibus dum transilit astra
Luminis ambitur subito fulgore superni;
Externis lux lata oculis interna perintrat
Corda virum: supero splendore Leontius auctus
135.0691A| Credere se prodit chlamidisque obnubit amictu
Praebentem nudo spectacula corpore vulgo.
Nec mora, diluitur divaque renascitur unda,
Vitae et sacra piae, Juliano dante, capessens
Fusis mox precibus celeri petit aethera saltu.
Presbyterum sanctum Julianum almumque ministrum
Caesarium princeps ejus sacco insuit urbis
Luxurius, parricidalem quasi sumere mulctam
Promeritos, gremio sumpti qui in caerula ponti
Ne maris ebiberent fluctus lymphantis amaros
Vorticibus scandunt Thetidis coelestia summis.
Littoreis thecas reddentes illico arenis,
Eusebius quas inde pius monachi bonus actu
Dans terrae terram dictam prope condidit urbem
135.0691B| Quorum ad busta preces Domino ac jejunia libans,
135.0692A| Dum multos cultum a vanis convertit ad almum
Presbyter aethereo felix quos fonte novabat,
Efferus aequivoci pietate Leontius ambos
Rapti inconcussam stringit genitoris ad arcem,
Inde foro inducti nulloque rigore subacti
Tum tenebris trusi, dum ferre litamina temnunt,
Excipiunt enses migrantque ad sidera laeti;
Corpora fluminei lymphis exposta lavacri
Ad mare concedunt, custodem quippe fidelem
Cui sese dedant quaerentia munera dignum:
Quartus ad id Capua perductus ab urbe sacerdos
Littoribus legata levat commissaque perfert
Curriculo sublata casam, capita atque requirens
Invenit, haecque sibi se ultro pandentia sumit
Junctaque corporibus qua pignora sancta locarunt,
135.0692B| Ductorum tumulis scollata recondit honestis.
INCIPIT LIBER SEXTUS
CAPUT PRIMUM. De sancto Felice papa.
135.0691|
135.0691B| Felix in cathedrae applicitis moderamine Petri
Succedens, bene gestat onus, bene tractat honorem,
Mystica decernens victorum ad busta litari
Atque coronatus fusoque cruore triumphans,
Quem jubet impendi, impensum caput ipse decorem.
Euticianus eum officioque fideque secutus,
Nequaquam inferiore studet pietatis amore
135.0691C| Gliscere in emeritos, nam per diversa trecentos
135.0692B| Quadraginta duosque ferunt polyandra locasse
Caede coronatos, manibus quos ipse recondens,
Martyribus digno cultuque affecit honesto.
Nec mora, conjunctus victores evibrat inter,
Testibus et testis convertitur auctus honore.
Ipse quibus loculos habitu contexit amoeno
Occurrunt laeti socio aurea regna petenti
135.0692C| Luceque conspicuam ducunt gratanter in aulam.
CAPUT II. De sanctis Basilide, Mandali et sociis.
135.0691|
135.0691C| Tunc imperator incitatus manibus
Aurelianus castra regis coelici,
Edicta cudens nonus indignissima,
Vexabat, evitanda certans praelia.
135.0692C| Basilidis isto Mandalisque traditur
Tripodis simulque bis decem sodalium
Romae triumphum nacta virtus impetu;
Via receptos quos ferunt Aurelia.
CAPUT III. De sancto Agapito.
135.0691|
135.0691C| Agapitus Praenestinum fervore sub ipso
Illustrat virtute solum: qui luce beati
Functus Porphorii, celebris pietate magistri
135.0691D| Ut fontis liquidam sitiens desiderat undam
Martyrii summum fibris ardebat honorem.
Vix natus post quinque decem compleverat annos
Sceptriferi jussis et tentus ob inclyta Christi
Quae non cessabat praeconia spargere dictis:
Crudis subrigitur nervis flagrisque severis;
Invictus tandem lasso caesore probatus
Censori Antiocho datur appellendus ad aras,
Spurcis qui latebris antroque nigrante receptum
Quatriduo tenet impastum sumptuque carentem;
Exhibitus posthac ardentes vertice prunas,
Suscipit exsultans testis gratesque rependens
Omnia servanti seque haec in bella levanti.
Caeditur inde flagris nudus, suspenditur acto
Ad terram capite, ac fumo perfunditur acri
135.0692C| Ille inter: « Frustra sapientia vana laborat
In fumo, praeses tua. » Turbidus ille profatis
Vexat item crudis, lanio alternante, flagellis,
135.0692D| Inque vicem sibimet succedere quattuor addit.
Hinc ventrem profudit ei ferventior unda,
Frangunt maxillas, laudem perfringere Christi
Sed nulla arte valent Satanae superante ministri
Ast ne sacrilegis longum subsanet inultum
Cognitor athletam Christi dans effera tutus,
Haec inter subito caligine cingitur atra,
Deque tribunali recidens virtute subactum
Martyris addiscit delatus robore inanis,
Lectoque applicitus, tristi sic funere functus,
Plenam felle animam vacuas emittit in auras.
Acta haec Caesareas stupidant dum protinus aures
Ipse leoninis dicat haustibus esse vorandum
Victorem humani per tanta tropaea furoris.
Mitent corda ferae, naturam ponere gaudent,
135.0693A| Mansuetaeque ruunt, vincti et vestigia lambunt.
Securum ergo feras inter magis esse dolentes
Flagitii fabricatores scelerisque clientes,
Belluina quam inter homines feritate furentes,
De medio testem multa virtute probatum
Abripiunt, procul abducunt, colla ultro litantem
Celsithrono feriunt ferroque ad sidera tollunt.
Deproperant noctuque legunt sacrata fideles
Membra sibique suaeque vehunt tutamina plebi
135.0694A| Ac nova tum loculo, divina mente parato,
Ilicet invento pretiosa monilia condunt.
Hoc inter tormenta Deum laeto ore fatente
Quo regitur Christum, quidam ex astantibus illic
Clamat Anastasius: « Vere magnus Deus ipse
Praeter eum nullus. » Dictis stupefactus et amens
Nuntiat Augusto seductum martyris arte
Praeses Anastasium, quem mox jubet ille perire;
Sicque pium coelos pia fert confessio testem.
CAPUT IV. De repressa persecutione Claudii.
135.0693|
135.0693B| Nec longum turbare datur Christi agmina saevo,
Qui mox inter acerbisoni primordia belli
Dum dictat leges, fera dum decreta recenset,
Turbinibus nigris actum per nubila fulmen
Proruit ante pedes feralia scita serentis,
Omnibus horrifici trepidis formidine visus;
Haud secus Aegypto dudum caligine pressa
Horrendae noctis stupuisse feruntur alumni
Servantes Pharii crudelia jussa tyranni.
135.0694B| Nec mora Caesar iter carpens perit impete turbae
Non hominis pro velle probans saevire flagella
In famulos Christi, supero mage numine ferri.
Pacis item suda Christi sponsa unica gaudet
Hinc nullo terrore palam conterrita lethi,
Legibus ense dato, donec Diocletianus
Accensus furiis, Bellona armatus Averni,
Producit flammas Acherontaque vergit in orbem.
CAPUT V. De sanctis Chrysantho et Daria.
135.0693|
135.0693C| In quosdam furuisse licet rex Numerianus
Tradatur, multo palmarum culmine mactum
Cum sociis sanctum qui mittit in astra Chrysanthum.
Terrenus generis proavorum stemmate clari
Auctor Alexandrinus erat Polemius isti
Qui genitum studiis dans liberioribus uti
Imbuit et sophicos callere per abdita fucos.
Is dum sollicitus multorum inventa revolvit
Tandem evangelici scandit solidamina portus,
Doctoremque catum legis sectaequae requirens,
Corpophorum reperit, casto qui jure sacerdos,
Civica jura cavens, nemorum spelaea fovebat.
Quo duce siderei modico sub tempore callis
Nactus iter, graditur clivosa per ardua liber,
Intrepidoque palam Christum sermone fatetur.
135.0693D| Fertur id ad patrem, procerum qui jura tremiscens,
Claudit in obscuro foedi spurcaminis antro
Afficiensque arcto gnatum, jejunia solvit
Grata cibo; gaudet juvenis quaesita subisse,
Gratatur, favet, assultat, complectitur, ambit,
Sicque diu se exerceri promptissimus optat:
Suggeritur genitori ardor genitique voluptas,
De cruce pendere et jejunia laetus inire,
Christicolarum animos tali sub more suetos,
Gloria queis et honor hoc crescere jure putatur,
Quin studium vertat, tales non hacce premendos
Lege viros, contempta ferat, vitata reponat,
Deliciis subigat, connubia clara procuret,
Nexibus his nodet, trahat hac in vota catena.
Audit at ipse libens monitus et jussa facessit,
Instruit et thalamos, amicit triclinia cunis,
Protinus et genitum squallenti carcere raptum
135.0694C| Munere praecultis pretioso vestibus ornat:
Invehitur cellae nitido splendore venustae,
Applicitae lepidis animum mollire puellae
Lusibus electae vultuque habituque decorae:
Infarcire dapes, opulentas ponere mensas;
Carcere quae graviora ferens immobilis obstat
Vir valido fixus lapidi Christoque cohaerens
Coenum delicias, angues reputansque puellas,
Oscula et amplexus, clypei velut aere sagittas,
Discutiens armis validae objectuque fidei,
Sternit sopitas cantu sapiente colubras:
Victis nobilior primis rationis acutae
Fatibus, exquisita venit, speciosior ore,
Conjugio Daria velut socianda sodali;
Capto dum reddet patrique deisque Chrysantum,
135.0694D| Crescit, ea subeunte, datum varia arte duellum:
Nobilitas, species, lepidae facundia linguae,
Impugnant valido temnentem cuncta renisu.
Gratia quem, fideique decus, sapientia vera
Cinxerat, alterutrum, adversis confligitur armis
Illa deos praefert divino jure colendos,
Iste docet miseros divoque nitore vacantes,
Idque probat veris patulisque edisserit actis.
Virgo probe cedens rationis acumine tandem
Christi victa jugo accedit submittere colla:
Virginitas servanda placet, fictumque subire
Conjugii multo decorandi pignore nomen.
Abluitur sacro conjux baptismate virgo,
Sicque pares casto Christi vincimine juncti
Gignere coelesti non cessant fenore gnatos
Multiplices, cogitque virûm pia castra Chrysanthus,
Femineas Daria densat sub signa catervas.
135.0695A| Agmina plura videns hostis tota Urbe coire
In Christi sacra jura ducis, claramque repulsam
Indici penitus priscis arisque jugisque
Livida tela vibrans diro excitat impete turbas,
Inque pios movet atroces ardore tumultus
Urbis tunc praefecturam Celerinus agebat,
Qui hos cuidam legat tentos ad flagra tribuno;
Claudius huic nomen qui septuaginta Chrysantho
Tortores adhibens crudis astringere nervis
Hunc satagit, sed stat subito virtute solutus
Siderea nulloque jugo sibi vincla cohaerent:
Stringitur hinc validi nodoso robore cippi,
Tertius hic morsus crus ut divaricet actum,
Ligna sed in tenuem cippi resoluta favillam
Nec vim, nec pondus valuere indicere sancto;
135.0695B| Putente inde lavant artem depellere mictu
Sudantes, in nectareum sed versus odorem
Belligerum laeto fragrans spiramine mulcet;
Inde recens rapto vituli sub tergore sutus
Stringitur urgendusque faci datur Hyperionis,
Jura sed ignorat Phoebus ponitque vigorem,
In testis tantum validi tepefactus amictus,
Nec sentit fervere cutis mitissima solem:
Artubus ut detracta manens ex corpore robur
Forte trahens sancto cessit cui Cynthius ardor;
Inde manusque pedesque subactum et colla catenis
Carceris injiciunt barathro caecisque latebris:
Nec mora, solvuntur cuncti nodamina fetri,
Lux micat innumeris radians ut consita lychnis.
Supplicii artifices referunt haec cuncta tribuno
135.0695C| Ille sibi exhibitum nemoroso verbere caedi
Mandat, at applicitae rigidissima brachia silvae
Laedere membra pavent, lento ac flaccescere lapsu
Incipiunt, omnem inque manus posuere rigorem.
Claudius ista tuens sanctum tellure levari
Praecipit atque tegi, genibusque advolvitur orans
Seque suosque pia sanctorum lege sacrari.
Mox catechizatus divinas excipit undas,
Pluribus applicitis paribus sociaque jugali,
Hilaris junctis genitis, qui Maurus, Iason,
Militibus pariter quoque septuaginta jugatis.
His sibi subjectis multisque haerentibus auctis
Numerianus ut acta capit, vitreo aequore subdi
Ingenti implicitum saxo fervore tribunum
Deputat insano, tum septuaginta jugatos
135.0695D| Jasonis et Mauri pariter capita ense recidi.
Antiqua latitans erat arte cuniculus illic
Qua caesi testes, quem noctu sorde levantes
Christicolae multis decorando monilibus ornant.
Colligit Hilaris genitorum membra tribuni
Exsequiis perfuncta piis, ubi vota profundens
Continuansque preces arctatur ad acta profanis.
Dum trahitur poscit se implere precamina mittant;
Sicque gradum signis Christi dum mystica sumit
Atque genuflectens palmas ad sidera pandit,
Aethera cum precibus scandit coelum accipit orans.
Tam subito stupidi raptores fine rapinae
Quae comitabantur famulas ad funera linquunt;
Hae dominam extremo famulantur munere, condunt
135.0696A| Basilicamque super, pro posse in culmina tollunt.
Interea Augustus truciore furebat in altos
Signiferos ira; trudit squalore Chrysanthum
Carceris honorifici, qua stercora fluxa cloacas
Extenuant: Dariam meretricia septa receptant.
Suggeritur clauso sed lux divina Chrysantho,
Balsama respirans pariter fragrantia fertur.
Evadens caveam Dariae leo mittitur audax
Servator decoris cellamque ingressus honorat
Orantem, astratus placidoque rigore tuetur,
Dumque ferunt Christo plures reverenter honorem
Mirificis trepidi visis, praefectus in ipso
Fornicis ignem aditu multa trabe praecipit edi:
Bellua raucisono flammis pavefacta rugitu
Perturbare locum, cui virgo animosior: « Exi
135.0696B| Secure, emigrans nullo laedere tenore,
Liberat ille quidem te in me quem mitis honoras. »
Exhibitus posthac praefecto aptatur equino
Sub trabe tormento porrecta immane Chrysanthus.
Machina sed refugit, rapiturque in flabra minutis
Dissiliens frustis, sparguntur vincula passim,
Lampades applicitae, depulso ardore, gelantur.
At Celerinus, eo concussus corda stupore,
Gesta refert domino, magicis qui fraudibus acta
Dependens, castos pretioso fine jugales
Grandiae saxigero submergi mandat arenis;
Tramite quo coeli Stephanum super alta secuti
Lacteolo roseoque innexas flore gemellas
Stemmate perpetuo rutili meruere coronas;
Largoque per populos dum spargunt dona salutis
135.0696C| Crypta supra tumulos claro fabricatur honore:
Quo dum saepe coit votiva frequentia plebis,
Aeneadum dux saeva fremens, celebrante caterva
Mystica, voti aditus claudi jubet ora levato
Pariete, conclusumque premi vasto aggere templum,
Sicque manet dum cruda pios tribulatio tundit
Sculptilium pulsa donec Urbs sorde piatur
Et Christo sacra busta, Deo retegente, notantur.
Restitit at quaedam sacris intecta fenestra
Qua sanctorum inspectari monumenta licebat:
Visitur argentum hac intus quod vina litare
Plebs olim intulerat, clausaque resederat aula.
Hac quidam, jussus specie, penetralia, praedae
Spe, irrepit, rapiturque rapax rapiente rapina;
Sic raptus rapiens extra prorepere nisus,
135.0696D| Haud valet egressum introitus reperire reperti,
Circumiens tota gyroque vagante laborans
Nocte nec inveniens aditum quo claustra relinquat;
Dum lucis spatio coelum nigresceret acto
Exitus hinc rursum petitur rursumque negatur,
Nocte notata die tota cataracta recedit;
Sic tribus elusum jam noctibus aegra fatigat
Cura laborque vacans; reddit lux tertia cuncto
Jura foro, pueros ferulis vulgusque plateis,
Diversoque reum certamine carcer adurit:
Hinc pudor, inde fames rapiunt incerta trahentem;
Quid cui praeponat libratur vita pudore:
At cruciante fame panso decus interit ore,
135.0697A| Egrediens tandem, populo spectante, fatetur
Flagitium, pressante probro, non aere gravatus.
135.0698A| Damasus ut factum longo post tempore sumit,
Obtegit os aedis, sacra limina versibus ornat.
CAPUT VI. De sancto Gaio papa.
135.0697|
135.0697A| Sedis apostolicae Gaius post Eutychianum
Culmina sortitus, moderamine tractat honesto;
Nam statuit gradibus scansuros celsa subire,
Saltibus a nullo Ecclesiae superarier arcem,
Militiae Christi primatum ut nemo capessat
Nictirocinio per singula munia surgat.
His aliisque nitens sanctorum ductibus altum
Sacra columba petit, supera in fastigia fertur,
Augetur, colitur, vernat, munitur, amatur,
Regmina dilatat, decoratur, magnificatur.
135.0697B| Lividus antiquum nigranti felle venenum
Anguis inexhaustae mentis torvo agmine volvens,
Suggerit arma dolis animosque accendit ab atris
Cociti facibus, suadetque domestica bella,
Fratri frater ut invideat carpensque lacessat,
Mordeat, incuset, civilis ferveat ardor.
Sic magis inspiciens externa pericula posse
135.0698A| Sumere proventum postquam intima viscera turbat,
Languidulum in vulgus robustum suscitat hostem
Tartareis armans flammis Diocletianum,
In Christi famulos totum qui concitat orbem:
Et quia nonnullos constabat fascibus altos
Militia claros, primo hos depellere, flagris
Vel censet subigi, totum mox saevit in agmen:
Scita dicat, decreta notat, praecepta resignat,
Ecclesiarum aulae lapidem evertantur ad imum,
Scripturae superae diro exurantur in igne;
135.0698B| Quilibet insigni nostrum suffultus honore
Culmine sublato nomen praetendat inane:
Servorum si quis Christo famularier optet
Sic maneat penitus spe libertatis adempta.
Primo haec legantur, post hinc truciora seruntur:
Ecclesiae proceres redigi sub vincla monentur
Omnimodisque adigi poenis ad sacra jubentur.
CAPUT VII. De sanctis Marcelliano, et Marco, atque Sebastiano.
135.0697|
135.0697B| His incitatos orbe toto fomites
Comitatur atrox flamma Christi per sata,
Solum vacasse caede nullum creditur,
Quanto minus Romana belli incendia
135.0697C| Haustum cruoris nesciere moenia.
Hic comprehensi destinantur vinculis
Gemini parentum clara fratres lumina,
Marcellianus atque Marcus, nobili
Sat stirpe celsa provehentes stemmata.
Eis simulque traditis clientibus
Sebastianus, vir Deo plenissimus,
Sub militari veste quamvis abditus,
Honore clarus, regibus gratissimus,
Juge exhibebat in dies solatium
Consulta firmans vividorum pectorum,
Quo blanda calcent, dura temnant saeculi,
Fluxu labantis quae fatiscunt pulveris.
His dum calorem mentis armis roborant
Minasque stabili et flagra corde transeunt,
Capitis subacti laeti eunt sententiae,
135.0697D| Pariter genitrix, conjuges ac liberi,
Eos amore prosequuntur nexili.
Quo fit dierum ut impetrent inducias
Praefecto ab Urbis tredecim Chromatio;
Reddantur aris ut jungantur legibus.
Pulsantur ergo plurimarum flatibus
Aurarum: eos amica turba concutit,
Quid saxei, quid perseverent ferrei;
Patrem abdicent, tormenta matri praeparent,
Demant sibi ipsis respuendo gaudia,
Spernantque vitam deserantque gloriam
Necemque templis appetant affectibus?
At se parentes filiorum dulcium
135.0698B| Meminisse pandant, vel citati pulsibus(?).
Mox mater intrat se misellam clamitans
Soluta canos exhibendo lacteos,
Pectus retecta, fert papillas pendulas
135.0698C| Lacrymis retexens ejulando crepundia,
Pressam nec ullis conferenda se malis
Tribulatione, sponte lethum liberos
Sequi petentes, quos tulissent barbari
Sequeretur audax per catervas hosticas,
Novo applicari pugionem funere,
Gladium neganti vim neci diram inici
Senes parentes liberorum ultroneam
Spectare mortem, filiis superstites.
Haec dum seruntur, tum senex et debilis
Pater ab sequela servulorum adducitur
Qui pulvere caput sordidando cygneum,
Hujusmodi aegras implet auras vocibus:
« Vale daturus ultro lethum adeuntibus
Accedo gnatis, quae meo paraveram
In liberorum praebiturus funera.
135.0698D| Et quae repente nata, gnati, insania
Amare mortem, proh dolor! vos addocet,
Quos imbuebat eminens peritia
Et singularis mentis ornabat vigor?
Vobis quid appetita solum in prosperis
Adversa nulla quam timeri non jubent?
Venite, patres, inhibere talia,
Contingat unquam ne pati vos talia.
Juvenes, adeste, flete sponte perditos;
Lacrymis rigata praeferant caliginem
Seni perosa destituto lumina,
Ferro feriri ne duces considerem
Aegrae senectae, flere quos non pertuli
135.0699A| Ferulisque quondam vapulantes horrui. »
Natos ferentes prosequuntur conjuges
Obtutibusque grata pignora ingerunt,
Quorum relinquant se querentes fastibus
Jugalem amorem queis putentur perdere,
Dominos domorum ac filiorum quos probent
Sic lancinatori ultro tradi gaudeant,
Spernant parentes atque amicos nesciant,
Pellant maritas abdicentque liberos.
Has inter auras conjugumque lacrymas
Ac nesciorum pignorum suspiria
Animi resolvi militantum coeperant,
Laeso dolorem contrahentes pectore.
Horum beatus altor huic spectaculo
Sebastianus militari schemate
Latens adesse non inane duxerat;
Vidensque belli fasce frangi milites,
Perrumpit agmen concionis lividae,
Medium tumultus se ingerens victoriae,
Lassosque adortus his petens palaestrides:
« O milites virtute jam fortissimi
O praelii coelestis instructissimi,
Palmae vigore mentis altae proximi,
Sic nunc coronas frivolis ineptiis
Juvat perennes nugularum ponere:
Sed, quaeso, discat fortitudo mitium
Per vos fide potiore cunctis instrui
Armis rigore quae parantur ferreo;
Victoriae nolite vestrae insignia
135.0699C| Per blanda perdere feminarum murmura.
Hostis subacti colla ne dimittite,
Calcate bella ne resurgant vivida,
Neu victa vobis se erigant victricia:
Licet hujus experti acre fortis praelium
Repetita scite duriora vulnera,
Quin gloriosa celsa belli culmina
Amore longe terreo sustollite,
Nec parvulorum fletibus deponite;
Nam lugubres angore quos attenditis
Gaudere staret, noscerent quae noscitis;
Nempe aestimant hoc esse solum vincere
Quod temporali jure mundo vivitur,
Quo desinente vita nulla splendeat:
Scirent enim si mortis ac molestiae
135.0699D| Securam et in qua regnat immortalitas,
Ac sempiterna commorantur gaudia
Vobiscum ad illam currerent pertingere;
Hac flocci pensa, concupiscerent eam
In gratulatione quae jugi manens,
Omnino habere nescit unquam terminum:
Lugat ( sic ) inde vita qualis ista transeat,
Quam falsa, quam dolosa, quam celerrima
Malesuada, vafra, circulatrix, perfida,
Quae dira pravos invehat per crimina,
Quo diligentes ducat, et quid praeparet
Aeterna procreata mors ut ex ea
Huic servientes jure sumit perpeti
Ut exsulare protoplastos egerit
135.0700A| Vitae perennis destitutos patria.
Haec vos, amici, fallit, istos ludere
Vitam petentes quos manentem sistitis;
Haec vos parentes ad decorem coelicum
Gnatos euntes detinere suggerit:
Haec conjuges honore blando martyrum
Lethale mente ferre cogit poculum,
Assensa vobis queis adessent tempora,
Jam separari contigisset perpetim,
Vobis nec illos aeterna inter tormina
Unquam deinde cederetur visere,
Incredulorum ubi flamma carpit pectora,
Edunt dracones labia blasphemantium
Vorant colubrae perfidorum viscera,
Strepit ejulatus, fletus hic et dissonus,
Plangor gementum quem exigunt incendia
Poenaeque nullo finiendae termino,
Ustus cremandus dum novatur millies.
Haec ergo et istos transilisse linquite,
Vitare et ipsi mente cauta pendite,
Hosque ad coronas destinatas mittite,
Nec separantur, absit hic vobis timor:
Vadunt parare quin domus in aethera
Manere vobiscum atque laeti vivere
Ubi sempiterna gratulentur gloria:
Quod si domus hic diliguntur terreae
Quam sunt petenda structa domata obryzo
Praeclara gemmis fulgide stellantibus
Qua non decor marcescit unquam floreus,
Nemus virente se coma nunquam exuit
135.0700C| Rivis decenter irrigata molleis;
Hic nunquam amoenum prata perdunt floscida,
Grato perennem odore vitam flantia
Lumen sine umbra, nec diem nox terminat
Serenitatem nunquam inumbrant nubila,
Securitatem nulla rumpunt improba
Dapes celebres nulla sistunt tristia
Lamenta, luctus, ejulatus, sibilus
Non audiuntur hic, nec unquam perstrepunt:
Horrenda, tetra, sordida aut deformia
Non hic videntur; pulchritudo, amoenitas,
Splendor serenus ac nitens, formositas
Oculos fovent haec semper intuentium:
Quod corda vexet nihil resultat auribus
135.0700D| Ubi angelorum laeta psallunt organa:
Hic fulgur, aut coruscus, aut tonitrua
Nunquam nitentem verberarunt aethera;
Amaritudo nulla gustum conficit:
Virgulta gignunt cinnamomum et balsamum
Quorum saporem grata fert fragrantia;
Non ulla stercus esca cogit, nectaris
Digestionem non agit refectio;
Ut cum bono pascuntur aures nuntio
Nares odore lumen aspectu optimo.
Quod quisque sumere ambit, hic mox percipit;
Frustratur appetitus illic nemini:
Istic rebellis qui illecebris exstitit,
Et quidquid hic dimisit affectu Dei,
135.0701A| Multiplicatum consequetur centies. »
Vitae creatum, morte juxta consita,
Hominem timere cujus antra debeat,
Vitae futurae quale regnum quaerere
Cur hic voluptas sit domanda corporis,
Bona respuenda quae Creator edidit,
Narrando promens clara doctor lumina,
Veras opes et vera pandit gaudia:
Ab his ad illa quo migretur tramite
Horumque amicis quid paretur postea,
Quam tetra sint tormenta, quam crudelia,
Sinant beatos haec cavere martyres
Patienter ista ob illa ferre qui sciant;
Vertantur in tranquilla gaudia lacrymae;
Jamjam quiescant desinentes plangere
135.0701B| Regnare quos constabit alto culmine
Christoque junctos sceptra coeli sumere;
Quin ad coronas se petendas excitent,
Hostemque partam inisse foveam noverint.
Haec dum beatus miles Agni disserit
Qui militem ore proferebat saeculi,
Firmare signis dicta supremo Patri
Placet, corusco fulgurante coelitus,
Illuminando disputatorem suum
Mox coelicorum visitatu civium
Gaudens renidet, veste praeclarissima
Juvenisque fulgens osculum fert pollicens
Sui perennem gratiam consortii.
Zoe, Nicostrati uxor, in cujus domu
Ista et geruntur ore sex clauso silens
135.0701C| Manebat annis pressa vi aegritudinis;
Quae mente sana dum capessit edita,
Tuens superni tantum honorem luminis,
Stupore tertis ( sic ) exprobrans manu innuit
Quod tam patenti corda non dent famini
Et advoluta quis valet rogat notis.
Sebastianus, ut capit silentii
Causas, « Ego, inquit, verus esse si probo.
Servus Tonantis, vera si sunt omnia
A me relata, haec credidit quae femina,
Solutor ejus solvat ora Zachariae. »
Exclamat hac sub voce Zoe gratulans
Gratesque pangens ac medentem praedicans
Vidisse testans ab supernis angelum
Missum volumen attulisse coelicum
135.0701D| Virumque pansa luminasse pagina,
His adstupens vir ejus indulgentiam
Astratus almi flagitat vestigiis,
Christi clientes quod gravasset nexibus,
Manusque baccis occupatas eximens,
Rogare sanctos liberi recederent
Sese beatum et expiandum prosequens
Horum recessu si mereretur pati.
« Quo fiet, aiunt expediti martyres,
Perfectione vestra tanta si fides
Coepit, velitis pro necandis ut mori,
Qua fronte tanto roborati tempore
Prodemus haustum passionis propriae
Nam larga Christi constat affluentia
135.0702A| Potiora praebens quam rogatur munera
Qui tam supremo vos nitentes culmine
Perfectionis addet eminentia. »
Haec atque plura dum profantur inclyti
Fratres, parentes atque amici perfidae
Persuasionis flendo poenitudinem,
Parti, jugo coepere Christi promere:
Sibi sancta tradi urgere primiscrinius;
Sebastianus hunc redactos vinculis
Jubet gregare, simul capessant mystica,
Stupere Nicostratus ut reatibus
Pressi subire sacra possint munia,
Capit supernae dignitatis praesulem
Pro liberandis morte peccatoribus
Mortalium se contulisse obtutibus;
135.0702B| Id tradidisse credulis mysterium
Funes resolvi quo valerent criminum.
Paret reorum obsessor omnes aggregans,
Quos allocutus miles almus invenit
Promptos supremi servituti principis.
Polycarpus exhinc advocatus presbyter
Gaudet tuendo lucra divini horrei
Hortansque divis imbuit profatibus
Casto sacrandos praestruens jejunio.
Haec ergo Nicostratus ut fert omnia
Patrata Commentariensi Claudio,
Mox ille gnatos, peste varia languidos,
Quorum fluore venter unum turgidum,
Frequens leprosum fecit ulcus alterum,
Adducit, imo se fidem sub pectore
135.0702C| Tenere fassus, Christus horum gloria
Quod imminente mortis a periculo
Restituet illos sanitate reddita.
Quos dum beatus fonte Polycarpus sacro
Tingit, residunt nulla morbi stigmata.
Felix notantur atque Felicis simul [ f. Felicissimus],
Feliciores jam pati parentibus,
Post inde Tranquillinus aeger artubus,
Marcelliani fratris atque prosator,
Dum se fatetur corde puro credere
Et post lavacrum, si luet, non desinat,
Litus sacrato sospitatur unguine;
Liber dolore podagrico ac chiragrico,
Ut absolutus stagna saltu irrumperet,
Verum invocans, quem mundus ignorat, Deum.
135.0702D| Post hunc amici diluuntur pignorum:
Crescentianus, Justus, Urbanus quoque,
Vitalis, Euthycianus, aucto Aristone;
Deinde Nicostratus et Castorius,
Sequiturque Commentariensis Claudius.
Zoe dehinc et Symphorosa ac Martia,
Vernaculorum et turba primiscrinii,
Cum carcerali de rigore liberis
Omnes quaterni decies atque septies
Pio sacrati fonte Christi in laudibus.
Noctes diebus copulantes ambiunt.
Ferro supernae consecrari curiae
Dilationis expedito tempore,
Vocante Tranquillinus et Chromatio,
135.0703A| Grates rependens redditis pro liberis,
Quibus astruit se redditum, ipsos et sibi,
Adgaudet his praefectus et ferant jubet
Dîs thura, sed Christi audit ut praeconia,
Clamat subactum liberorum insaniae
Errore captum haud eruisse erroribus.
At iste quid sit error apprime explicans,
Quam dogma nostrum errore sit liberrimum
Ratione lucis orat invictissima.
Ast qui triumphos destinavi percito
Signare curru fervido axe volvere,
Omitto et ista transvolans, et plurima.
Praefectus illum sessione proxima
Ut audiendum dimoveri postulans
Noctuque mittens advocat secretius,
135.0703B| Aurique magna praeferendo pondera
Petit revelet quîs viget medicamina
Ipse ut salutis his resumat robora.
« Scito, inquit iste, Dei furorem perpeti
Christi putantes nundinalem gratiam,
Fide parari quae valet, non obryzo;
Credas modo illum sanitatis praesulem,
Vitae datorem, sospitatis praeficem,
Gaudere quibis integra cum gaudio
Salute mentis gratulans et corporis. »
Judex ad ista pandat hunc flagitat
Quo Christianus vi salutis gaudeat.
« Possim, inquit, ipse Christianus degere
Ut sanitatis nuntiarit gaudia. »
Polycarpum at ille dicta et acta digerens
135.0703C| Ante ora secum proripit Chromatii,
Medium bonorum cui salutis munere
Praefectus offert, coenum ut iste respuit,
Christum colendum sospitatis fenore
Modo hac salutem merce dandam praedicans.
Struit faventem ac imperat jejunium,
Nec segnis implet quod fiendum praemonet,
Sebastiano fultus inclyto duce:
Hoc jure postquam dedicarunt triduum,
Commilitonem visitare eunt novum;
Hunc sustinentem dum salutant actuum
Fidem vigere jam medullis hauriunt:
Poscit, parentem ceu piorum erexerant,
Nodositate se resolvant artuum;
Illi dolores sempiternos praeferunt
135.0703D| Crudelitate terminandis impares,
Eos timendos, praecavendos admonent:
Charis salutem competendam perpetem.
Praefectus, ut mos est sacrandis, unicum
Dat nomen, augens filium Tiburtium.
Sebastianus sancta sancte tradere
Doctus salutis corporalis praemonet
Subire sacra ne petat modo gratia,
Vitae perennis corde quin spem colligat
Mentemque veram, si salutem diligat,
Ad visionem veritatis excitet;
Quis sit creator omnium fide probet,
Cultore semper gaudeat qui simplice:
Vulgus deorum vel dearum reprobet
135.0704A| Frangat figuras quas colebat fictiles;
Nec posse fonte sanctitatis ablui
Secus nisi omnes idolorum nugulas
Prius abdicarit, strage quorum sanitas
Redintegrari sauciato debeat.
Queis annuente et vernulas Chromatio
Ad haec jubente, non sinunt doctissimi
Duces inertem hoc praelio manum dari;
Bello supernis imo tuti principes
Cinguntur armis, vana adorti schemata
Rotare, divum mox ducenta vel amplius
Figmenta larvis fabricata conterunt;
Queis comminutis gratias Deo ferunt.
Dilata suadet cura diligentius
Hunc sciscitari, pressius hunc discuti.
135.0704B| Quid mente gestet, si qua vel resederint
Illaesa menstra turbidorum numinum,
Dubiove corde subnotatum scrupulum
Adulterina pandit ille machinam
Vitrei cubilis arte cultam coelica,
Portentuoso signa dantem aenigmate;
A patre plura fabricae hujus pondera
Auri litata nil domi esse charius
Monstrant docentes id salutis aemulum
Nil esse fidum, aut veritati consonum
Figmenta vafris caeca nugis volvere:
Nil puritatis, nil juvaminis edere,
Probantque clara luce divi muneris
Nil veritatis his latere moechicis.
Stupet retecta luce vere languidus,
135.0704C| Deumque solum legis hujus praedicat,
Qui tam serena luce servos evibrat,
Favetque demum confragosi numinis
Subire damna, salutatis arcem duplicis
Sic appetendam confitens se credere.
Exponit ergo si quid ornandae domus
Signi residit gemmei seu vitrei;
Fragilis metalli dum teruntur stemmata,
Chromatii se praeferens obtutibus
Juvenis corusco splendet ore flammeis,
Missum asseverans se supernis sedibus
A rege Christo sospitatem vividam
Credentis aegris ut refundat artubus.
Ad haec vigente sanus omni corpore
Praefectus audax post medentem currere,
135.0704D| Coeleste corpus inhibetur tangere;
Sebastiani sed tenens vestigia
Fatetur esse celsa Christi culmina,
Solum hunc colendum praedicat Tiburtius,
Paulo ante sanctos destinans fornacibus,
Sebastianus Christi alendum tegmine
Spoliare mundo deligit Chromatium,
Suadetque successore laetus exeat
Mundi occupatione; poscit gratia
Deo vacandi rebus arbitrum urbicis.
Fidem rogatus, voce pandit libera
Abominatus corde celsus idola;
Scitatus an peccata cuncta deserat
Causatur hic non proditum sibi antea,
135.0705A| Rerum ante nodos dissipandos asserens,
Iram merenti ut praestet indulgentiam,
Omni relaxet debitori credita:
Grassante si quid abstulit cupidine,
Juste repensum mox reformet integre.
Se concubinis, se resolvit vernulis,
Renuntiare libet ut queat probris.
Juvenis beatus et decens Tiburtius
« Renuntiandis si, pater, negotiis
Queis obligare rite tempus flagitas,
Ego implicandus, his libidinem nego
Susceptionis exsequendorum actuum,
Ut advocatus coelicorum pragmatum,
Non terreorum, tradar aulae coelitum.
Sebastiano hunc vinciente amplexibus,
135.0705B| Polycarpus almis imbuit liquoribus;
Pater morosa nec retricans tempora,
Mundi abdicatis integre negotiis,
Hominem veternae se exuens ferruginis,
Novum induit candore florens lacteo
Cum quo remissi centum eunt bis septies
Honore divi candidati gurgitis,
Quos servitutis expedivit vinculis.
Sic acta flagris sancta Christi Ecclesia
Crescebat inter persequentum verbera;
Tritura fortis sic replebat horrea.
Furoris ignis acriter proruperat,
Sed laeta Christi pullulabant germina.
Jus abnegatum civibus Christi, fori,
Fontesque circa, et nundinas statunculi
135.0705C| Quibus litarent, queis necesse huc egredi
Per rura et urbes id student, per insulas,
Omnis negata jam piis civilitas.
At vix decenter inclytus Chromatius
Fovebat omne ovile Christi creditum,
Necessitudo ut corporalis neminem
Diris piorum cultibus substerneret.
Sed dum tenebris lumen abdi non valet,
Respergit arva ductum ab urbe longius
Nempe ut tenellas Christi oves Chromatius
Servaret ampla per vireta tutius,
Campana late, seu medendi gratia
Possessionis adire censet praedia:
Ad bella prisci praeparantur milites,
135.0705D| Campum duelli turpe visum linquere,
Quo per furentis colla se hostis subdere
Adversa norunt tela cuncta frangere.
At doctor almus et Petri vicarius
Pastore cassos ne remittat Gaius,
Ad irriganda parvulorum pectora
Polycarpum abire neophytis cum fetibus
Jubet, coronam partam hiantem sumere,
Legis ferens haud immemor licentiam
Corroborandos ire cum Chromatio,
Cui jungit aptum ceu sodalem filium.
Ast ipse fortis tiro castra linquere
Deforme ducens incitatus Spiritu
Exclamat: « Oro, sancte praesul praesulum,
Ne me velis dare terga bellis obviis:
135.0706A| Stat nempe gratum valde jam si millies
Caedi daretur, pro Deo vero mori,
Quo finis ignaram inde vitam consequar. »
Congratulans his papa lacrymas litat
Capit ( sic ) petitque Christi ei victoriam.
Fortes residunt ergo castris milites:
Marcellianus, Marcus atque horum parens
Sebastianus ipse cum Tiburtio,
Fratresque Nicostratus et Castorius,
Zoeque, Victorinus atque Claudius,
Cum liberatis fauce mortis liberis.
His papa sacra dividens moderamina
Moratur ipsis junctus in palatio,
Custos fovebat aedium quos Castulus.
In laude Christi fletibus jejuniis
135.0706B| Illic diebus et vacabant noctibus,
Orationum grata Jesu munera
Devotione deferentes sedula.
Aegris medelas exhibebant pestium
Larvas fugando, dando caecis lumina.
Haec dum geruntur inclytus Tiburtius
Quodam plateam sole quamdam transiens
Delapsum ab alto repperit juvenculum,
Quassata cujus ossa discrepantibus
Cessere frustis, corpus ac summum caput
Ita comminutis dissipantia artubus
Salum ut sepulcro cerneretur congruus.
Huic appropinquans fundit orans Symbolum
Precesque jungit ore latas coelico;
Mox integratis sic resurgit ossibus,
135.0706C| Salute laetus ac vigens homunculus,
Contusionis ceu nihil subiverit.
Tenent euntem sanitatis prodigum
Pueri parentes offeruntque servulum
Resuscitatum sive poscat amplius;
Quos apprehensos paulo turbis segregat
Summique vires numinis pure indicat,
Cernensque eorum roborari pectora
Timore Christi, praesuli offert Gaio.
Illum ferentem qui levatum gratias
Baptizat auctis gloria parentibus,
Primos novella colligens ex arbore
Fructus fidei, possit ut cognocere
Lignum decore praebitorum fructuum,
Furibundus hostis, lucra tanta crescere
135.0706D| Dolens fidei, hanc dum lacessit publice,
Congressione clancula aggreditur quoque,
Legensque notum criminis satellitem,
Delegat almum mentiatur supparem
Junctusque patri chara vertat pignora,
Captetve fucis; aucupatus abditis
Quem dum frequenter arguit Tiburtius,
Tonsoris arte quod repexos digerat
Fronti capillos, queis glabellum percolat,
Quod prandiorum sedulus se luxibus
Det, feminarum pandat ultro aspectibus,
Orationi et subtrahat jejuniis;
Vitet manere Christi in hymnis pervigil.
His acre tactus, fronte nubem protegit,
135.0707A| Tulisse mente fingit orsa simplici;
Dolos sed alto corde fraudis ruminans
Instaurat arma perfidis, secum aemulum
Prodens precatu ac mente coelo deditum.
Ducuntur agnus et lupus nexu pari,
Animo remoti, cogitatu dispares.
Fabianus Urbi praesidebat cognitor
Pium cruorem diis litare militans,
Vinctum reatu qui petens praecognitum,
Professionem ac nomen edicat jubet.
« Torquatus ille et Christianus praedicor.
Praefectus inde jussa texit principum.
Ast hic magistrum dat sibi Tiburtium,
Eum sequendum et ejus acta proferens.
« Audisne judex iste qualia asserat
135.0707B| Confessor aequus jam diu fallaciter;
Se Christianum jactat, inquit, perfidus
Simulator iste, vis at ipsa nominis
Rapi gravatur moribus contrariis,
Ferens moleste vel vocari ab improbis,
Virtute nomen fulget istud coelica
Christus sequaces quo nitere praestitit.
Vere excoluntur qui sophiae cultibus
Et obterendo militant libidines,
Nec credere Christianum istum fore
Fibras alentem molliter lenonibus,
Tonsore laetum gestientem nutibus
Nisuque gressus fluctuantem turgidi,
Viris fugacem nexilemque feminis.
Non hasce pestes Christus unquam colligit
135.0707C| Nam qualis ante vixit, ecce comprobat
Quod acta nostra se secuturum asserit,
Praesente te mentibus approbabitur. »
Censor saluti persuadet consulat
Explere jussa principum nec abnuat.
« Melius saluti, martyr ait, haud consulo
Divum refutans vulgus unum quam colam
Fatearque Christum saeculorum principem. »
Torquatus ultra conditi silentio
Celare caeco vim veneni non valens,
Prorumpit orsa dirus in nefaria:
« Crudelis, aiens, Christianus non modo
Hic, quin suadet decipitque plurimos,
Magicaeque fraudis occupatur sedulus;
135.0707D| Socios scelestis imbuit cantatibus. »
Confessor inquit: Falsus haud pertransiet.
Impune testis, quem vides, vir eminens,
Nunc Christianos improbantem perfide.
At nil cohaesit Christianis amplius
Ni probra cordis sanctitatis nomine.
Tegens, fidelis crederetur perfidus,
Dira ut fideles arte saevus luderet.
Redarguebam sed giganteam gulam,
Vino et sepultam castitatis regulam:
Antonianus ut suetus helluo,
Edebat, esuribat, absorbens, vomens,
Siti flagrabat et bibebat ebrius;
Nunc Christianos culpat, urget, arguit,
In nos quietum cognitorem suscitat;
135.0708A| Trucem moranti praebet ensem judici
Suadetque larvis colla sancta subjici:
En vota parent, en latebrae pectoris
Produntur, atri torva sanguinis sitis;
Parare dira carpe jussa, carnifex,
Adhibe catastas, Christianos applica,
Bene nos capessis, ure, damna, percute.
Vis exsulemus sic sophi urbe patria
Tormenta profers, carcerem, his evadimus
Ab ore blandi quo Patris sejungimur;
Ignes minaris, saevior cupidinis
Devicta nobis flamma cessit liberis.
Decerne quod vis; pura conscientia
Triste omne temnit, cuncta vilent aspera. »
Tum censor atra comminatur, suggerens
135.0708B| Lethique poculum, rore mellis oblitum;
At miles altus, anguis ora supprimens,
Probrosa divum furta prodit proterens,
Deumque prompta laude Christum praedicat.
Prunae jubentur igne coram fervidae
Sterni, super quas thura ponat, aut terat
Plantis easdem, ab involucris liberis.
Mox ille signo se crucis communiens,
Pedes retectus intrat ignem exercitos.
« Depone mentem, judici aiens, perfidam,
Edisce solum hunc imperantem conditis
Quem confitemur esse cunctorum Deum;
Molles rosarum nam videntur flosculi
Teri vigore gloriosi nominis,
Viden Creanti quî creata serviant. »
135.0708C| « Magica a magistro praeditos quis nesciat? »
Stupidus videndo clamat ista carnifex.
Beatus: « Obmutesce, non felix, ait,
Meo nec infer haec nefasta auditui,
Rabido ore probra ne latrantem perferam. »
His censor ira dicat actus fumea ( sic )
Cadat resectus ense colla vindice.
Sic urbe Lavicana ductus compita.
Cervice prompta pugionem suscipit,
Unoque ab ictu victor aethram competit
Locoque eodem busta mactus percipit.
Zoe beata, cujus ora solverat
Fides negata, longo inorsa tempore,
Sacrata Petro dum frequentat atria,
135.0708D| Coeli coronam mente, voce postulans,
Arctata pagi traditur naumachiae,
Libens patrono thura Marti incendere,
Temnens deorum et sacra ridens principum,
Statim latebris noctis atrae clauditur
Dies, cibusque, potus atque demitur,
Sic sole coeno destituta linquitur.
Pensam capillis arbor inde suscipit
Funique celsam dirus horror impetit.
At illa Christum conditorem confitens
Convexa coeli scandit alto culmine.
Aiunt quid ultra jam ministri funeris
Restat gerendum, celsa victrix exiit,
Superisne sacrent Christiani ut hanc deam
Linquetur? an profunda inibit aequora?
135.0709A| Ad haec ligato membra saxo vitreis
Tradunt fluentis, Tibris alveo ingerunt.
Martyr magistro non ferens haec occuli
Sebastiano gesta subito serit.
Haec ille sanctus narrat ut sodalibus,
Vir inquit hujus: « Quid moramur? feminae
En advocantes nos coronas praeeunt;
Fiunt maritae martyres quod vivimus. »
Accensus ergo apostolorum limina,
Accepit unde optata conjux, visitat
Oransque manifesta Pauli ad limina,
Repetita patrum dum nitent solemnia,
Dolosque passus, imbre saxorum viam
Stephani secutus alta scandit culmina.
Datisque prono flumini almis artubus
135.0709B| Tiberina funus abluere caerula.
Itemque Nicostratus, atque Claudius,
Simulque Victorinus et Castorius,
Symphoriano rebus aucto, corpora
Tibridis per oras dum reposcunt martyrum,
Fieri inter undas promerentur martyres:
Capti exhibentur nam notato judici,
Hortatur illos thura ferre qui deis
Blandisque et aspris per dies agens decem,
Movere nullo praevalet molimine;
Fractoque nisu pandit ista regibus:
Tum lancinari tertio tortoribus
Jussi, atque torti flagra ludum deputant;
Humo subacta, destinantur aequori:
135.0709C| Libet palaestram marmora intra claudere,
Libet fluentis ferri in aethram limpidis
Mundique fonte consecrantur gurgite.
Postquam hi recedunt astra pulsi a perfidis,
Torquatus almi fraude coetus hospitem
Ducit petendum: comprehensus Castulus
Ter sciscitatus ter catastae culmine,
Fortis repertus dum Deo fert gloriam,
Foveae barathro mersus alto glareae,
Sub fasce tantum clausus imo corpore,
At mente liber, celsa scandit sidera.
Marcellianus, Marcus hincque ab impiis
Tenti, foratis alligantur stipiti
Plantis, secuti Conditorem stigmate.
Tormenta fratres ferre Christi consona
135.0709D| Laetantur hymnis diva dantes organa,
Jam territantes voce suda territant,
Et gratulantes gloriantur optimo
Dilectionis stare fixi robore,
Optantque abire hoc praediti fulcimine.
Vota audiuntur, perseverant laudibus.
Sic nox diei hac in palaestra jungitur,
Crucisque Christi ut expleantur munia
Latus hinc utrique perforatur lancea,
Sic et sequuntur regna Christum in aurea.
Regi talentis his lucrorum redditis
Sebastianus, expeditus insequi,
Fertur regenti sceptra diis contrarius:
135.0710A| Vocatus astat in deorum injuriam.
Latuisse contra principum tutamina
Culpatur; ille principum pro gloria
Vera precatum se fatetur sedulo
Jesum benignum, saxeas non formulas,
Quos postulare mentis esset perditae.
His saevioris imperator turbinis
Afflatus ira: « Miles, inquit, prorue,
Proceres et alma despuenti numina
Ne dent citatum fervidi ense exitum,
Denso cohortis impetatur agmine,
Crebra suatur spiculorum cuspide,
Cingat corona fronte nexum in stipite
Signumque telis praestet irruentibus. »
It obsecundans turbidi agmen militis,
135.0710B| Parant patente jussa campo, farciunt
Ferro pharetras, ambitumque digerunt;
Lunantur arcus, exeruntur spicula:
Eunt in unum hinc inde tot arundines,
Certant quis aptiora figat vulnera;
Cute ille summa tela cuncta suscipit,
Vis nulla sedem mentis ingredi valet:
Solus petitus tot pharetrarum agmine
Viris tot astat arx inexpugnabilis,
Christi lorica quem tegebat muniens:
Silvescit hirtus tuta setis ut fera
Quem judicantes post necis tot ostia
Lanii tenore posse nullo vivere,
Linquunt, nec actum mortis antris ambiunt
Cui tot videntur funeris vestigia.
135.0710C| Noctu relicta martyris Zetarii,
Curare funus lancinati gestiens,
Vivum reducit quem petebat mortuum.
Aedes in altas ductus hostis robora
Paucos resumit sospitatis in dies,
Fugamque inire suggerentes in fide
Magis triumpho roborata roborat;
Ipsisque pandens regibus sese intimat,
Surreptiones falsitatis arguens
Hostesque verbis veritatis increpans.
Mirantur illi quem necarant vivere;
Ad supprimendam reddit iste insaniam
Se restitutum qua beatos atterunt,
Offendit ergo Viminosos admonens.
135.0710D| Jubetur hinc eousque caedi fustibus
Dum concitatus astra scandit spiritus.
Hanc Christianis invidentes gloriam
Saevi cloacae membra dedunt sordidae;
Squalore mergi sed vetat Divinitas
Tot consecratum corpus olim praeliis.
Lucina castis hic vacabat actibus
Matrona, sancti plena luce Spiritus.
Hanc allocutus per soporem coelitus
Martyr, « Require nostra mandat abdita
Circi cloaca quae levabis pignora,
Suspensa gumpho, sordibus nec addita.
Haec tu reperta apostolorum regia
135.0711A| Locabis alma ad principum vestigia. »
Exsurgit illa laeta, somnum dissicit,
135.0712A| Parensque junctis nocte eadem vernulis
Jusso recondit nacta honore munera.
INCIPIT LIBER SEPTIMUS
CAPUT PRIMUM. De sancto Gabinio et Susanna.
135.0711|
135.0711A| Frater erat Gaii Gabinius, ille Suzannam
Nutribat sobolem, supero quam ornaverat auro,
Fama aures hujusce terens Diocletiani
Nuntiat egregiam forma sensuque puellam;
Ille parans sagam genito vincire maritam,
Dirigit illustrem quemdam, horum carne propinquum,
135.0711B| Qui catus ista serat taedarumque omnia firmet.
Hinc patrem ille petit; pater at patruusque Suzannam
Inveniunt firma penitus radice vigere,
Semina quae dederant nullo agmine flabra timere.
Claudius imperii summos proponit honores,
Eximiam regis prolem, patris alta sequentem,
Et ditione pari sublimia sceptra regentem,
Praecipuum juvenem splendore ac robore celsum:
Illa fidem servans coelestibus, ima refutat
Foedera, divino humanum postponit honorem,
Sidereo fastu terrestria culmina sordent,
Perpetuis regnis mortalia regmina vilent.
Diversa alterno dum famine vota seruntur,
135.0711C| Qui capere advenit, capitur, laqueansque tenetur;
Instruitur patribus, scelerati poenitet actus,
Fluctibus abluitur divis, supero amne novatur;
Tingitur atque domus geminae duo lumina prolis,
Quaecivas et Alexander, Prepedigna jugalis.
Integer esse Dei cultor dum Claudius ambit
Atque sequi Christum ad coelestia sceptra vocantem,
Cuncta facultatum vendens largitur egenis,
Singula quaeque valet vinctorum ergastula lustrans
Sanctorum sese pedibus prosternit, et horum
Tegmine vel victu satagit relevare catenas,
Ipse precum poscens per eos pietate levari.
Pluribus Augustus hunc exspectare diebus
Fert, firmare putans solidissima foedera jussi.
At neque consumptam reparat dum Cynthia formam,
135.0711D| Ad celsas aedes vel festa theatra reversum,
Quaerit utrum longe discesserit, an remeanti
Quidlibet obstiterit; credit languore moratum.
Hujus erat secum frater comes ordine rerum:
Maximus hunc illi solatum invisere mittit,
Aegroti qui strata levet, qui fervida sedet,
Turbida componat, fastidia cruda repellat
Insuper inquirat dotes et pacta puellae,
Quid gestum referat, poscat quae dona rependat.
Maximus accedens precibus cum plebe vacantem
Reperit Ecclesiae fratrem, stupidusque renutat
Quid sibi res pangat; mirantem Claudius almos
Proripit ad Patres, recti qui pervia callis
Dum retegunt, famulant (?) agitantque ad lumina mentem.
135.0712A| Credit hic acceptis vivisque infunditur undis,
Culminis eximii contingere nititur arcem,
Addicitque foro census ac libat egenis;
Utitur hac in re fido Trasone sodali:
Is, velante toga, Christi tecto igne calebat,
Chrismate quem Gaius dudum sacrasse notatur
Noctibus ille adiens vicos, ergastula lustrans,
135.0712B| Indiguis alimenta Dei sub honore ferebat,
Gesta recondebat, titulis monumenta colebat.
Ast ubi sollicito reserantur facta tyranno,
Qui saevis subigat mittit cruciatibus almos
Julius, exsilio fratres qui missus ad ista
Deportat gemino et Prepedignam pignore fultam.
Coelum vinci impossibiles holocausta per ignem
Hi subeunt pariter, rutilo fulgore nitentes;
Ostia relliquias quorum capit aequore lectas.
Obsessus cum prole nigris Gabinius antris,
Longum ubi continuas teritur limando catenas,
Emicat e vinclis penetrans coelestia liber.
Aestuat imperii furor aegrescitque decoros
Ire pios, mandatque suae perducier aulae
Dotale invictam sociamque venire jugali,
135.0712C| Quam stolidus famulam ignorans pietate superni
Regis, ea reputat flecti ad sua jussa Suzannam.
Accipit at postquam votis et cantibus illas
Exaequare simul noctes, ita condere soles
Christi laude, jubet soboli revocata paternis
Aedibus, ut presso subigatur virgo pudore.
Adgaudens juvenis spem praeripit atque reductam,
Nocte abdente nigrae terras velamine pallae,
Appetit, ingressusque domum splendore corusco
Hanc radiare videt, superoque nitore micantem.
Obstupet horrifico tremefactus lumine, pallet
Marcidus, exanimis, repetitque palatia cassus.
Anguis id Atracio gestum dans perfidus ore,
Mittit eum Numicis (?) cogat qui subdier aris.
135.0712D| Jussus in ista Macedonius dum flectere tentat,
Robore subnixam divo non caedere parcit,
Fustibus ignavis quatiens pia viscera flagris.
Gloria virgineo regi sonat ore superno,
Continuansque Dei laudes invicta feritur;
Ense triumphalem subiens attollere palmam
Eque domu patris aetheream transcendit in aulam,
Intrat et aeterni thalamos dignissima regis.
Membra Serena legens tenebris dat, aromate multo
Condit, et involvit nitidis promptissima velis
Atque pium manibus satagens componere funus,
Patris Alexandri secus ossa beata recondit.
Nec patitur sanctum tellure latere cruorem,
Carbaseo rimas scrutans quin sumit honore
Candentique levans tegit inclyta dona metallo.
135.0713A| Quae secreta colens intraque palatia servans
Occulta Domino sese libabat in ara.
Hujus dum meritis evecta levatur in astra
Sanguine martyrii Gaio coelestia nacto,
Inque poli regno merita renitente corona,
Marcellinus ei sedis succedit honore
Ac sequitur factis, sub eodem colla tyranno
Desectus, coelum et pretio cervicis adeptus.
135.0714A| Cumque Antoninus, tum Claudius atque Cyrinus
Membra ubi nuda jacent triginta et quinque diebus
Post a Marcello cum laude leguntur et hymnis
Saeva per immodicas tribulatio canduit orbis
Haec partes, uno tantum sub mense dierum,
Ut septem atque decem tunc millia caesa feruntur,
Tempore nec parvo coelum actis undique sanctis,
Praesule praecipuo sedes Romana vacavit.
CAPUT II. De sanctis Primo et Felicia
135.0713|
135.0713A| Tunc Primus et Felicianus, auream
Evecti ad urbem, caede coelum competunt.
135.0713B| Qui glorioso dum renident culmine
Christique cultu gratulantur sedulo,
Calumniantur a profanis Romulae
Cives quod urbis lege Christi viverent.
Quaeruntur, exhibentur ambo regibus
Trudique dantur, ferro onusti, in carcere;
Qua sublevati coelico solatio
Gaudent superni regis uti nuntio:
Item reducti principum conspectibus
Fano applicari deputantur Herculis,
Cui liba ferre forte si contemnerent
Immane tortos flagra dira subderent.
Tormenta victa nuntiant dum milites
Legant furentes hos Promoto principes
Cruda necandos quaestione praesidi.
135.0713C| Item tenebris mancipantur carceris
Itemque coeli roborantur nuntiis.
Plures teruntur ubi dies, praeses jubet
Foro ad tribunal exhiberi praesidens;
Responsa forti proferentes pectore
Quos separari fraude censet subdola,
Fraterna credens quos tuentur robora,
Vel segregata supprimant certamina.
Felicianum hinc caedier mandans, foro
Spectante, plumbi proterentis verbere,
Aut, deligat, proponit ut laetos dies
Aut cogitandis macerari machinis.
At ille: « Cui servire legi, serviam:
Iere jam octoginta cursus temporum
Mihi terque deni ut veritatem comperi,
135.0713D| Queis nil retrectans saeculi de nugulis
Servire summo Conditori praetuli. »
Sic gloriantem praeses ardens vincere,
135.0714A| Stanti renecti destinavit stipiti
Sudibusque palmas perforavit ac pedes;
135.0714B| Diuque tortum, nec cibis per tres dies
Potuve fovit: alta Christi sed manus
Alit levando protegentis; qui Dei
Dum laude gaudet permanere immobilis
Item flagellis imperatur affici;
Nec sic subactus, laetus antris truditur,
Sanctusque Primus lancinandus sistitur
Qui valde saevis maceratus fustibus,
Victor catasta sublevatur editus,
Circum flagrantes accipitque lampades;
Invictus alto dum renidet praelio
Humi refusus applicatur lectulo,
Plumbumque in ora bulliens dum funditur
Felicianus dira visere additur.
Angustiatur praeses ambos intuens
135.0714C| In laude Christi gloriari immobiles,
Gemensque victus, amphitheatro jube
Dari furore bestiali, ut expleat
Quod non flagellis, igne, ferro praevalet.
Missi leones ad pedes horum ruunt
Agnique facti torva corda nesciunt,
Aguntur ursi, et hi piorum gloria
Immanitatem mente mutant sobria.
Isthaec corona contuens spectantium
Mirisque tacti corda decertantium
Dextras fidei ad mille quingentos ferunt.
Angore septus praeses undique horrido
Mucrone caedi gratulantes praecipit;
Regni coronas sic triumphantes petunt,
Sic regna coeli gloriosi subeunt,
135.0714D| Pioque Numentanus agger cespite
A Christianis rapta condit pignora.
CAPUT III. De sancto Pancrati
135.0713|
135.0713D| Pancratius puer hac reges sub strage triumphat
Aeternamque parat capitis mercede coronam.
Membra pio rapiens studio Octavilla venustat,
Haud procul Urbe tegens, virtus ubi digna petentes
Damnat inimicos verique adversa ferentes.
Traditur huc si quis veniat perjuria tractans
Edere, vel diro rapitur spiramine captus
Vel delapsus humo vitales deserit auras.
135.0714D| Hinc multi hunc adeunt discrimina certa rogantes,
Quem patruus fovit Dionysius, atque dicari
Fonte dedit vitae, Christique accendit amore,
Robore firmavit fuso fulgere cruore,
Sicque diem claudens pietatis pace quievit.
Tunc virgo illustris veram est lucrata salutem
Corporis attritu capiens hoc turbine palmam,
Sacra Deo Soteris (?) et mente et corpore felix.
CAPUT IV. De sanctis Claudio, Nicostrato et sociis.
135.0715|
135.0715A| Claudius atque Nicostratus cum Symphoriano
Castorioque renidebant, excidere docti
Marmora, priscorum facies effingere ad unguem.
Sceptrigero hinc chari formant ad jussa metalla,
Cunctaque pro votis quaecunque incoepta sequuntur
Dum signo munire crucis molimina curant.
Simplicius quidam, dispar mente, arte sodalis,
Dum comitum nequit ingenio conferre laborem,
Sollicitusque manens quaerit vel quis Deus horum
Nomine sub cujus tam compta edantur et apta,
Symphorianus ei hoc studio secreta roganti:
« Credere si valeas, inquit, pandemus ut artem
Invenias, capiasque jugem sine limite vitam. »
Moxque fide ostensa solidant, sanctoque Cyrillo
Sacrandum assignant, diva quem diluit unda
135.0715B| Informatque sacris, et mystica dona revelat.
Nec longum a sophicis delati munia Christi
Decertare, nec indictos excudere divos
Velle, jubentur uti doctae moderamine linguae
135.0716A| Lampadio disquirantur censente tribuno.
Quos ille aggrediens Hyperiona suadet adorent
Consilium delatorum quo vertere possint
Illi constanter: « Manuum nunquam edita, nostrum
Oramus Dominum coeli, sed qui imperat orbi
Filius ipse Dei, qui condidit omnia, vivi. »
Pluribus hinc orsis, varia quoque fraude petitos,
Dum perstant validi custodia publica sumit;
Atque fide Christi verti non posse probati,
Tegmine nudantur flagrisque secantur acutis.
Lampadius dum dilaniat torvo impete sanctos
Daemone correptus, tetro demittitur Oreo.
Auditis quibus Augustus furiaque repletus
Mandat uti plumbo loculi ducantur et illic
135.0716B| Claudantur vivi, fluviique tegantur in undis.
Post mensem bis sexque dies inventa fidelis
Nicodemus quidam levat undis, alma domique
Pignora cum loculis pretiosa talenta recondit.
CAPUT V. De sancto Severo ac Severiano.
135.0715|
135.0715B| Severus ac Severianus postmodum
Simulque Victorinus, atque horum comes
Carpophorus, acti ad sacra, nullo subjacent
Litare suasu, nec minis, nec fraudibus
Queunt moveri colla dent ut impiis.
Haec turbulento dum citantur principi,
Jubet applicentur ante sacra Asclepii,
135.0716B| Quae ni precentur, caede plumbea cadent,
Mactata mandans in platea corpora
Canibus relinqui vel feris volucribus.
Quae sole quinto exposta postquam sic jacent
Levant pii collecta Christi vernulae,
Praemissa juxta collocantes funera
Ubi et coronis gloriantur quatuor.
CAPUT VI. De sancto Genesio.
135.0715|
135.0715C| Mimorum princeps lepidaeque Genesius artis
Vertitur et quatitur tritura hac, atque probatur,
Inventusque probus dignusque, poli norrea scandit.
Hic torvos nugis animos lenire suetus
Principis, atque feros ludo componere sensus;
Deditus et placitos grassatori edere gestus,
Festivum simulare dolum, in derisa referre
Crudeli infensos captori ludicra ritus.
Ergo die quodam tentans ludenda parare
Perverso spectatori mysteria Christi
Nugator, medio proponit acrama theatro
Ut cubet aegrotus poscatque salute lavacrum.
« Heia, inquit, nostri, gravis en, levis, expeto, reddar,
Collegae?--Fabrine sumus, te aut runcina nostra
135.0715D| Esse levem faciet? » Populi ridere corona
Vesani; ille subit: « Christi volo cultor obire.
--Quare, aiunt?--Summa, ille, die quo transfuga sumar. »
Ecclesiae accitus venit exorcista, sacerdos,
Qui lecto secus assidunt quasi lusibus aegri.
Ecce repente Deo fraude inspiratur abacta;
Dumque rogant quid eos vocitaverit, omnia ponens
Prisci furta doli, puro jam corde fatetur
135.0716C| Se charisma Dei totis ambire medullis,
Quo renovatus aquis, pravis rapiatur ab actis.
Utque sacramenti complentes mystica Christi
Vestibus hunc decorant albis, mox milite raptus
Sistitur ut ludo specie scitetur inani.
Ille datus coram subit edita sicque profatus
Inchoat: « Audi, Auguste, jocis exercitus astans
Audiat et populi sapientes urbis opimae
Advertant: ego Christicolae vel nomen abhorrens
Christi insultabam famulis ipsosque parentes
Nominis exsecrans titulo tam risibus apta,
Rebar ut in nostrum mysteria vertere ludum
Niterer excito turpare arcana cachinno;
Ast ut aquas tetigi fideique profata rependi,
Coelitus emissam video mihi verticis alta
135.0716D| Protexisse manum, coeli me ambisse colonos
Lumine fulgentes, supero libroque citantes
Quae gessi a puero mala, delentesque lavacro
Scripturam hanc ipso tinctus quo candidus asto,
Et nive candidiore dein splendore corusco.
Inclyte nunc igitur princeps, populique sequaces,
Omnes qui mecum haec mysteria gesta probatis,
Esse Deum verum Dominum quoque credite Christum.
135.0717A| Hunc lumen radiare pium, veram hanc pietatem
Sumpturos veniam, si poenitet esse, per ipsum. »
Induperator ad haec ira repletus amara
Fustibus hunc, dire et vehementi verbere tortum,
Praefecto addicit Plutiano cogere sacris
Tormento, cujus lacerans secat ungula pensum;
Lampadibus tostus fidei in praeconia durat,
« Praeter eum, dicens, quem vidi, quem colo, non est
135.0718A| Rex pro quo occidar si millies ipse manebo;
Qui coepi Christum, rapiet mihi nullus ab ore:
Nunquam a corde meo Christum tormenta repellent
Poenitet at nimium horroris quo coelica risi,
Serius et Regem quod tiro superbus adivi. »
His perstans claraque Dei sub laude resultans
Martyrii tandem aeternam capit ense coronam.
CAPUT VII. De sancta Lucia.
135.0717|
135.0717A| Nobilis hujus anus stragis Lucia rigore
Coeli celsa petit viduam quam pluribus annis
Dextra Dei sanctam supero servavit honore.
135.0717B| Filius hanc famulis Dominus ceu praecinit olim;
Adversa defert Christi diis vivere lege.
Quam jubet adduci ductam aggrediturque tyrannus
Quod cruce confixum colat insultetque sacellis;
Vivere si libeat, divis dare thura propinquet,
Quo sibi propitii per sacra litamina parcant.
« Propitii, illa, sibi neque, nec cultoribus ipsis.
Nam mihi propitius Dominus meus esse suevit,
Nec linquet poenas pro cujus amore parata
Quaslibet intuleris, sum ferre, et vincula et ignes. »
Femineum capiens robur vincique pavescens
Carceris hanc coluber mandat vafer abdier antris.
Hic hominum desolatam fulcimine cuncto
Rex suus haud abicit, coeli dignatur honore
Tollere et aethereo solans relevare nitore.
Volvit atrox furias leo temnentemque rapinam
Carpere bacchatur coramque reducta beata
Femina subigitur rigidis ad verbera lignis;
Dumque diu teritur, subitus tremor incutit aedem
135.0717C| Delubrumque Jovis lapsu dissolvit opimo,
Parietibus lapidi ut lapis haud haerere valeret.
Saevior at dirum gravius coquit ira lanistam,
Afferrique jubens amplum vasti aeris ahenum,
Repleri plumbo, pice mandat, et omnia circum
Robore succindi latera hinc atque inde gregato
Immergique truces victricem Hammonis in igne
Qua dum laeta tropaea tribus canit illa diebus,
Visere crudelis tota an subsederit hostis
In cineres legat, recipit quia salva resultet,
Nec feritate vacat perculsus culmine tantae
Virtutis lanius, furias neque ponere motus,
Praecipit insanus ferro plumboque per urbis
Ductetur mulier victrix onerata plateas.
135.0717D| Illa ornata means gravibus per compita baccis,
Accedit foribus civis cui Geminianus
Cognomen, pollens opibus qui thure penates
135.0718A| Innumeros suffire solens stolido igne colebat.
Utque domum pertransit ovis mactanda tonantis
En subito coelis visa est allapsa columba
135.0718B| Et super effigians ter stigmata Geminiani
Clara crucis caput annisu moderante resedit.
Is quoque suspiciens coeli alta patescere cernit
Proripiensque fugam, celeri petit impete campum
Qua mulier virtute animi tormenta fatigans,
Praevalidum duro tractat luctamine bellum,
Certantisque petens prono vestigia cursu
Cernere quod cessum pangit, sacra munera poscens
Quo duce sydereo Protasius ire sacerdos
Praecipitur divoque avidum purgare lavacro
Jussa gerit, puroque virum sacrat a nive piatum.
Tertia ab inde dies victricia bella reformat
Cum rege Aeneadum laeta tirone recenti,
Tormentis quos ille novis poenisque repertis
Impetit, hisque furens cassis addicit atroci
Quem truciore via retur saevire lanistae,
Suppleat ut si quid torturae desit in hostes.
Ille quid ingestis valeat superaddere volvens,
Victorum rigido cervices robore tundit
135.0718C| Moxque solo incusso procerum terit aedis adacta;
Victores contra capit hinc apofrasius arma;
Quinque sub hoc palmas et septuaginta capessunt
Qui juga subierant Christi virtutibus acti,
Quas Deus in famulis miro patrabat honore.
Funera post quorum, judex abjectus in undas
Praecipitatur, equum duce concutiente sinistro
Alto a ponte petens imam demersus abyssum:
Corpore Taenareo cum mente voratus hiatu;
Nam miserae exuviae nullo post littore visae.
Post contra athletas portenta tropaea nitentes
Insurgat Stygiis Megalesius anguibus actus
Invictosque probans nullo superarier astu
Aggreditur gladio mittens trans sydera ferro.
135.0718D| Inclyta membra rapit mulier cui Maxima nomen
Utque triumphantes decet abdit honore venusto.
CAPUT VIII. De sanctis Marcellino et Petro.
135.0717|
135.0717D| Hoc Marcellinus sub agone Petrusque triumphant
Quorum multimodam Petrus exorcista palaestram
Luctatus gravidas clausus limabat abenas.
Carceris obsessor gnatam obsidione dolebat
Daemonis astrictam, Dominum quem credere Petrus
135.0718D| Hortatur Christum summi genitum esse tonantis,
Quo sobolis pacta valeat gaudere salute.
« Miror consilium, prudens Artemius inquit,
Te Deus eruere haud potis est tuus, et colis ipsum
Ipsius ut plagas et vincula nomine portes
135.0719A| Qui salvare meam poterit si favero prolem?
Atqui (ait ille) Deus valet hinc meus omnibus atque
Poenis eripere, at praestat certare duellum
Fortiter, aeternum ut valeam captare triumphum.
Credere si me vis, custos, geminabo catenas,
Te quoque in ima tenebrarum sub vincula solum
Detrudens caveae claustra omnia tuta relinquam,
Omnibus et credam, si te Deus eruet istis. »
Dat Petrus assensum se ejus testatur ad aedes
Venturum, non ad libitum tentaminis (inquit)
Id fiet humani, quin ad deitatis Iesu
Lumina demersis hominum pandenda tenebris.
Ille, caput quatiens; nimiis delirat hic actus
Tormentis (infit); properat, narratque jugali.
En subito noctis, solem claudentibus umbris,
135.0719B| Petrus adest, veneranda crucis signacula gestans;
Illi ejus strati pedibus clamare supernum
Esse unumque Deum, Dominum sine figmine Christum.
Filia mox plenam sumit Paulina salutem,
Et Christum, quos illa domus retinebat, adorant:
Daemone se Domini profitente vigore subactum
Vulgatur circumpositis, curritque virorum
Tercentus major cuneus, sexusque secundi
Amplior irrumpit numerus, spectacula clara
Visuri dantesque Dei praeconia summi.
Tum Petrus Marcellinum cupientibus illis
Sacra subire vocat, cunctos qui, presbyter almus,
Abluit ablutosque pio connectit ovili
Sacratosque reos jungit custode solutos,
135.0719C| Nexibus exemptos, vitiis quos expedit atris.
Comperiens censor mandat sibi sistier ambos,
Presbyterum atque exorcistam, fatusque sacerdos
Vera, ubi prosequitur, dictante furore jubetur
Carnificum saevis tundi per viscera pugnis.
Deficiunt lanii, sacer insuperabilis astat.
Sejunctum inde Petro densata cuspide vitri
Trux nudum jubet insterni caecisque latebris
Luminis auxilium auferri victumque negari
Ingemit abjungi Petrus saevoque tyranno:
« Cum vocitent subjecti (inquit) te forte serenum
Nubilus es per cuncta tuis tenebrosus et actis. »
Sic quoque constringi ipse datur, sic nexibus indi
Arctarique pedes ligni pressantis hiatu.
Astrigera desolato coelestis alumnus
135.0719D| Presbytero summi legatur ab arce tonantis,
Erigit hunc plagis, proprio circumdat amictu,
Proripit in cippo ac ferro qua Petrus agebat;
135.0720A| Hunc simul expediens ambos perducit in aedes
Quo nuper laeti votis et laude vacabant
Consiliis munire novos coelestibus agnos,
Praecipiens post hac censori accedere duro.
Albescente polo noctis dum tetra recedunt,
Dispositis luctatores repetuntur ab antris.
Queis minime inventis, Artensius ipse jubetur
Arctari, atque deis sacra ferre litamina cogi,
Stans sub honore Dei cum prole ac conjuge fortis
Rudere mandatur junctis affectibus abdi,
Caeditur ipse quidem gladio per limina cryptae
Filia cum matre abjectae saxisque notatae
Mortem evadentes capiunt sine limite vitam.
Ductores sese laniis ante ora ferentes
Terrorem incutiunt, comitati plebe frequenti
135.0720B| Carnifices ipsi retinentur et intercepti
Stant, sacra dum celebrans consummat rite sacerdos.
At confessores sibi jam differre coronam
Horrentes partam, populum secedere mandant,
Se vinclis ultro, gladiis se sponte ferentes.
Ergo canes rabidi nulla dulcedine moti
Praemissos ubi dilacerant, acuuntque furorem
Non ponunt proceres, aeterna trophaea petentes
Nexibus invadunt, nodisque ad robora jungunt,
Quodque ferant lethum properant rogitare magistrum.
Is monet abduci in sylvam quae Nigra vocata
Candida facta piis nemora, atque sub abdita caedi.
Obscurum ducti in saltum lucosque sub altos
135.0720C| Avulsis spatium caedis sibi sentibus aptant,
Inque vicem suplices, pacis sibi ut oscula libant,
Vota genu dantes posito sed corde levato,
Lethiferum prompta gladium cervice receptant.
Virgineae gemmis animae visuntur et auro
Praecultae specie superae cultoribus aulae
Celsa subire poli, coelum penetrare per auras.
Carnifici haec concessa truci spectare feruntur,
Qui dum visa refert, torvis dum poenitet actis,
Jam senior vitae meruit sacra dona per undas.
Digno danda solo retegunt sua membra beati,
Quae Firmina levat pariterque Lucilla, venustae
Sanguine matronae, mentis mage lumine clarae,
Admonitaeque, specu positus Tiburtius almis
Qua floret meritis sacrata in septa recondunt.
135.0720D| Damasus haec quondam quae percussore ferente
Compererat stricto licet edita carmine vulgat.
CAPUT IX. De duobus sanctis Felicibus.
135.0719|
135.0719D| Presbyteri divina duo per sacra nitebant,
Nomine Felices, felices actibus ambo,
Fratres lege Dei, germano sanguine fratres.
Correptus senior procerum dictante furore
Judicis invehitur secreta ad numina Dracchi
Aereus urgebat Pelusia sacra Serapis
Hebraeos olim duce qui Tricante subegit,
135.0720D| Cujus, ut insuffat patribus suplicata vetustis
Ora, velut vento folium, vasta aera labascunt.
Hinc alias victor simili deductus ad aras
Insultat Maja genito virtute reliso,
Nec dea venatrix arcuque et arundine terrens
Oris flabra pii restare ad tenuia fortis.
Judicis ad sedem post clara trophaea reductus,
135.0721A| Tormento erigitur, quo carmine tanta rogatur
Tam dira acta dedit, divos qua fraude refregit.
« Non malefacta, inquit, sunt, at bene facta tonantis
Non haec fraude vigent quin laude Dei omnipotentis. »
Censor item legat vertenda ad fana beatum:
At ne forte solo solito sacra arida cogat,
Quae viridi viget assistens radice sacello,
Arboris orandas frondes et robora mandat.
Ille prece effusa censet radicitus arbos
Corruat evertens longo sacra tempore tecta,
Amplius hic vanis ne decipiantur inanes,
Ima petens robur paret, praecepta facessit,
Obvia fana terit quatiens vastatque premitque,
Atque minutatim spargens protrita revellit.
Cognitor haec sumens jubet hunc ultore subiri
135.0721B| Ense, ferisque dari, communia jura negari.
Tramite decreto metam scandebat agonis
Laetus et accelerans parta gaudere corona
At magis ut niteat socium Deus applicat auctum
135.0722A| Qui dum scita capit caedisque edicta litandae
Obvius addicit promptum se ad regna tenenti
Offert exitio currens apprehendere palmam:
--Atque ego, proclamat, legi summittar eidem
Qua nitet hic senior, Dominumque ipsum colo Christum. »
His rapitur dictis et sancta per oscula junctus
Felicis parili meritis sub strage jugatur,
Et simul exsectus coelorum ad gaudia surgit;
Hujus post nomen quia nescivere minoris
Ob decus infusae vocitant virtutis Adauctum.
Aggressi tacita justi sub nocte laborem
Qua vastum convulsa sinum patefecerat arbos
Corpora humant conduntque pii tellure triumphi;
Tabescens livore nigro manus improba tentat
135.0722B| Vellere deposita insigni de rure talenta,
Quique ruunt operi furiis raptantur Averni
Tempore qua pacis fabricata educitur aula
Martyrum et illustri praeculta tropaea nitela.
CAPUT X. De sancto Chrysogono et Anastasia.
135.0721|
135.0721B| Chrysogonum in vinclis Anastasia fovebat.
Pluribus haec etiam solatia plura ferebat;
Nam vir hic asservans annos ergastula binos
Plurima perpetitur, Christi sub nomine, victor,
Insuper et Rufum custodem acquirit et ejus
Quaeque reperta clientela est servare penates,
Cum qua vincit ovans Dominus certamine mactus.
Anastasiam conjux, ne invisere possit
Carceribus positos quos Christi ut membra colebat,
Obscuris solam injiciens penetralibus abdit.
Praeclara haec ortu celebri, praeclarior actu,
Saevo addicta viro, votis at dedita Christo,
Haeret mente piis, caecis obsessa latebris.
Chrysogono sed anu gerula pia grammata legans,
135.0721C| Signat uti parvam sacrari praestitit undis
Mater eam, diva quae relligione nitebat.
Cujus post requiem infidi juga dira mariti
Sumpserit, at nexus morbum mentita refutet,
Nocte die Domini amplexans vestigia Jesu;
Vir cum sacrilegis ejus patrimonia vastans,
Se tenebris mersam penetralibus egerit atris
His quoque corpoream jamjam dimittere vitam
Autumet, ob Christum gaudens quam ponere malit;
Tristetur sed opes, coelo quas vovit ad assem
Virtuti, invisis scelerum famulentur amicis.
« Quare, serve Dei, supplex te deprecor, inquit,
Ores instanter Dominum vel corda jugalis
Subjuget ipse sibi, vel si videt igne vorandum,
135.0721D| Ferre locum jubeat, satius quod credo negare,
Quam Dominum fontemque manere fatentibus illum.
Testis Christus adest quod, jam si libera degam,
Sanctorum haerebo pedibus curamque piorum
Mente velut coepi vigili exercere laborem. »
Rescribit precibus fusis confessor ad ista:
« Turbinibus tibi nutanti mundique procellis
Adveniet propere gradiens super aequora Christus;
135.0722B| Et fera belligeri fauce incita flabra draconis
Uno praecepti reprimet sermone relisa.
Ergo, maris velut in medio, patienter adorans
Expecta Dominum cum sancto mente propheta,
Proclamans: quid me turbans anima aegra fatigas?
Fide tuo in Domino, nempe ipsum pressa fatebor:
Ipse mei praeclara salus, et gloria vultus.
Muneris aetherei geminum amplexabere donum;
Cum tibi reddentur terrena, superna ferentur;
Namque ideo Dominus longum bona protrahit alta.
Ne sit vile quod impertit, cita neu data migrent;
Nec turbere, piis quod quondam adversa sequantur,
His equidem neque deciperis quin fixa probaris.
Haud tibi per hominem constat defensio tuta:
135.0722C| Nam maledictus homo in hominem spem ponere nitens,
Et benedictus homo in Domino spem figere gaudens.
Denique cuncta cave vigili peccamina mente.
Christi jussa tenes, ejus solatia quaere.
Ille cito aspiciet placito sibi tempore versus,
Post noctis tenebras florentia lumina cernens.
Post hiemis glaciem, Boreae post frigus abactum,
Aurea verna tibi cedent, spirantibus austris;
Tum pressis sub amore Dei praesentia praebens
Nexorumque levans solamine vincula blando,
Siderea accipies et fine carentia dona. »
Erigit his animum caligine clausa virago,
135.0722D| Lumen ut interius nequeant fuscare tenebrae;
Fortior at pollet pressuris, gaudet agone,
Angitur infelix socius, cumulatque furorem;
Atterit obsessam potuque ciboque negato:
Vix impendit aquam, consumptae ut morte jugalis
Liberius dominetur opum quas deserat illa.
Quae recipi se jam sperans haec ossa relegat
Consolatori: « Finis mihi corporis instat;
135.0723A| Esto memor nostri, tenebris animam egredientem
Ipse ut suscipiat patior pro cujus amore
Hujus anus inici nobis quae coeperis ore.
Ille sub haec: « Lucem semper progredier umbris
Constat et aegroto licitum exspectare salutem;
Vitam post mortem: sic uno fine fatiscunt
Omnia mundani vel laeta vel aspera cursus,
Quo sit spes moestis desitque superbia laetis.
Velificant uno nostrae vectae aequore cymbae,
Remige sic uno cunctis corda acta feruntur.
Hic firma nexae quaedam compage carinae
Turbine pulsatae superant vada concita ponti;
Nonnullis trabium male capula juncta phaselis
Tranquillo admissum rimis parit aequore pontum,
Et cito dispereunt tricantes quaerere portum.
135.0723B| Ast animis tu, verna Dei crucis inde tropaea,
Aptans te Domino, quo postquam vota subibis
Martyrii scandens palmae cum culmine ad ipsum. »
Nec mora legatus peregrinis Publius oris
Efflat, et egelidum revocatur corpus in urbem
Conjugis. Hoc viso custodes limina linquunt
Diffugiuntque; probum tuta Anastasia vatem
Expetit enarrans lacrymasque et gaudia miscens
Quid factum, pia contigerint oracula quorsum.
Libera sic vinclis vinctorum servula Christi
Enitet asservans ergastula, vota ministrans.
Arbiter in sanctos hujus tam pestis acerbae
Mactabat testes aquilinae in partibus agni;
Nec satis est lanio praesentum sanguine tingi,
135.0723C| Romanos enses latum quin spargit in orbem;
Carceribus servat quos praefectura per urbem
Diro mandat agi gladio; sibi mittier almum
Chrysogonum; sequitur voto gravis aere ministra,
Largaque devinctis etiam hic solamina praebet.
Denique Chrysogonus grassantis in ora draconis
Perductus, petitur laqueis, quatiturque secundis
Suadetur, vel praefectus, vel consul adoret
Numina Romulidum, neu spernat sacra parentum.
« Unum (ait ille) Deum veneratum mentis adoro,
Corde colo suplici, sinceris prosequor actis.
Vestrorum simulacra deum quae vana probantur
Utpote daemonicas contemnens exsecro thecas.
Famine quo pandens animi insuperabile robur,
Terminat egregiam, desectus colla, palaestram.
135.0723D| Membra salutifero populis ne jure niterent,
Livore aequoreis demersa lavantur in undis.
At non nereio praesumpta vorantur hiatu
Non ad portum hostis, vel inhospita littora, laeta
Sanctarum ad saltus veniunt legata sororum,
Cyoniae, Hyrenes, Agapesque, senex ubi justus
Conderet haec Zoilus casto servanda cubili.
Panditur inde seni qua sit caput aequore vectum,
Inventumque velut sectum mox caede recenti
Deligitur, propriaque super cervice locatur.
Pace fruens martyr superaque in luce beatus,
Ipse sui curatoris memor esse probatur;
Apparensque seni dictarum bella sororum
Jam patranda, piaeque docet solamen alumnae
Hunc sumptum ire datam sanctorum sede quietem.
135.0724A| Ille ferens sacris divina sororibus orsa
Ter decimo explicitum testis post sole triumphum
Celsa sibi scandit penetralia martyre parta,
Pignoris eximia lecti mercede recepta.
Hinc in praedictas grassante latrone sorores,
Ut sibi fert jussum, non deserit alma ministra
Carcere detrusas Anastasia sodales,
Impendens geminum pietatis munere victum.
Nec minus indiguos rebusque foroque repulsos,
Nomine sydereo, gremio genitricis adoptat:
Omnia sollicite curans, patrimonia coelo
Condere deposcens, votis operaque laborans,
Ne qua latere sinat terris quae voverat astris;
Grassatorem etenim sequitur qui strage piorum
Ardet ubique loci vastas effundere caedes
135.0724B| Ac velut haudquaquam valeat reperire necandos
Qua pergit; ductare studet sub vincla repertos,
Quos inter Macedum dictas perducit ad urbes
Germanas nullo sudore abtrice dirempta,
Quae celso superat corde scruposa viarum
Quamque supernus amor per dura, per ardua tollit
Pharsaliae quaerens aptos ad dira ministros;
Trux leo victrices rapit huc ad saeva sorores,
Quas pia solatrix acres non inter agones
Deserit, haud mactas post clara tropaea relinquit;
Hisque aeternorum festiva palatia nactis
Regnorum, meriti thecas cultu ornat honoris.
Hujus per multos superis legata supellex
Dum pollet celsis jam centuplicanda talentis
In terris augere bonum, pietatis amator
135.0724C| Non renuit gemina hanc praestans retinere lucerna,
Dum parili jungit Theodotem luce micantem.
Hostibus haec addicta sagax evadere curat
Mundani, saltu astra petens, laqueamina retis,
Zelantique proco sibi debita praedia linquens,
Nectitur aethereae studio exercenda magistrae
Quaelibet apta foro discens impendere coelo.
Haec omnis cura ambabus, haec sola cupido,
Matres ut genitis, solatia pendere sanctis,
Subsidium ferre indiguis, dare robora tritis,
Praesidium pavidis, suffragia tradere moestis,
Latis coelo opibus, raptisque ad sidera justis.
Quaesitos solito lustrans ergastula mater,
Dum probat emeritos Anastasia migrasse,
135.0724D| Se lacrymis desolatam solatur amicis.
Quae fletu madida ora rigans secus antra reperta
Intrepido Christum nisu quia fassa roganti,
Traditur Illyrici stipato jure forensi
Praefecto, scitansque datam nihilominus ille
Accipit egregium tenero sub pectore robur
Quaerentique genus, causamque interrita pandit:
Adventus, Jesum super astra sedere profatur,
Praesentemque solo sanctis solamina ferre;
Nec negat his se sollicitam servisse ministram
Quos impugnarunt: trepidis auxisse vigorem,
Arma dedisse, viam monstrasse, levasse laborem
His se desertam queriturque repente relictam,
Aemula corda pio post hos fervore ferentem,
135.0725A| Hosque sequi cupidam, hinc et aperto lumine pausam
Quo post exactum tandem vestigia censum
Ipsa triumphantum ad coelos, vel sera sequatur;
Comperiens claram praeses gentisque togatae
Stirpe satam, regi ducit depromere dignum
Se praetextati sobolem servare prehensam
Christicolae tanto sectae nodamine captam
Nomine sub Christi, jugulum quae pendere malit.
Praecipit ille datam studio servarier omni,
Jussa tenens quid censor agat, quae munera ponat.
Exquirit praefectus opes, patrimonia poscit;
Accipiens impensa polo, libamina profert.
Probra Deum capiens, insana oracula censet,
Dementem demens vocitat, probat illa socordem,
135.0725B| Invalidumque animo veris secernere falsa.
Quaestor dicta refert regi, furit ille requirens
Milite quo fixam superet, queis dimicet armis,
Sacricolam eximium capiens uxore vacantem,
Tradit huic vel subdendam, fanoque, thoroque,
Vel si restiterit, subigendam tormine letho.
Ille datam gaudens varia in penetralia ducit,
Dissimilis diversa monens discrimina belli:
Hinc gladium, hinc aurum, gemmas hinc, inde catastas;
Mollibus hinc cunis argenti strata refulgent;
Ignibus inde feris ferri usta grabata renident;
Inde penu dapibus nimia stipe dite refertum;
Inde specu tenebris testisque horrescit aculis.
135.0725C| Quae verum lutum fortis testata virago,
Cernere se cumulos opulentos stercora censet,
Ferrea vincla poli pretiosa monilia ducit.
Ille putans spatio a coelis ad terrea volvi,
Fert triduum invitae jam jamque superna tenenti,
Allegatque decem sagas pervertere corda,
Indomitam visco laqueisve ligare columbam.
Hanc illae variis attentant retibus: aurum,
Ardentes gemmae, Parthique feruntur odores.
Illa polo defixa oculos, elataque palmas,
Stat precibus haerens, nec corda nec ora reflectens,
Non escam somnumve petens, sensuve pigrescens;
Cornicum ut voces aquila spernente fatiscunt;
Sic fusi suasus, immota hac stante, labascunt.
Cessum ubi post spatium muliebria tela relisa
135.0725D| Improbus insistens athleta libidinis audit,
Irrumpens sacra jam penetral per vota dicatum,
Nititur amplexus coelesti inferre puellae.
Quem subito cingens tenebris aorasia vallat.
Gyrat inane domus, Christi contingere servam
Invalidus; surdos vacuo vocat aere divos;
Queis tandem elusus, pestisque rigore coactus,
Astantes foribus clamans ciet, hisque receptus,
Evehitur, cultasque diu defertur ad aras,
Sacra litat, vitam a mortis ductoribus orat,
Orsa capit se digna pati dementibus ausis,
Tartareasque agitur raptus tysiphone sub umbras.
Libera bellatrix sociae magalia visit,
Et sibi gesta Deo Theodotae ex ordine pandit;
Solibus atque Dei noctes in laudibus addunt.
135.0726A| Bebricia interea Theodotes urbe petitor
Adveniens, opibus justae perfunctus inique,
Hanc sibi connecti studio flagrabat inerti
Dumque dies vano insistens terit impete plures,
Invenit hanc pariter quae roboret ore sodalem,
Quam ferus abripiens censori addicit atroci,
Primatique suae Theodotem destinat urbis.
Ille piam sceleri nitens substernere tetro
Dum probat intrepidam, natum sub tormina primum
Destinat Evodium, pueri praecelsa profata
Indignans, flagris et matris in ora lacessit,
Robora cui genitrix cumulat sermone virili
Verberibus testans his gaudia sumere Christi.
Arbiter impuri dat scortatoris honestam
Sordibus addici, posthac meretricibus addi.
135.0726B| Incesto castam nisu temerante petenti
Naribus exundans valido fluit impete sanguis,
Improbus et clamat juvenem fulgore nitentem
Auratae vestis solamina dedere matri,
Cujus agente datum pugno sibi naribus ictum.
Praecipit hic censor vastum succendier ignem.
Et trina cum prole rogo demergier almam.
Quae grates Domino referens, benedicit ovanter
Omnipotentis heri nomen, clementia cujus
Pignore se proprio nec saeclo separat isto,
Nec patitur Christi confessio sancta revelli,
Sed nec martyrii sinitur sub agone relinqui.
Coelica cum natis scandit sic praevia victrix;
Illyrici praefectus hians opplere crumenas
Munere, proventus matronae obsederat, abdens
135.0726C| Romuleam claustris matrem custode frequenti
Obseptam, tentansque animum sub pectore, sexus
Infirmi, validum, suadet praecepta magistri
Expleat, et facili census sibi dote remittat
Temnentem temnens imitetur munera Christum,
Illa terens firma calentia spicula parma:
« Vertere me mandata jubes quae Christus egenis
Praecipit, ipse tibi locuples impendier orans,
Dum neque te mensa dignum decreverit auctor,
Pauperibus poni quam jussit amore benigno.
Munera quin si nostra juvant, quod egere probaris
Accipito, et largis fidei ditesce talentis.
Dumque alterna serunt, censor rationis opimo
135.0726D| Deficiens antris victricem claudit opacis
Impugnansque minis panem vix sero ministrat.
At Dominus charam in tenebris non linquit alumnam,
Huic redhibens comitem dudum coelestia nactam;
Nec patitur desolari solamine dulci,
Noctibus insigni Theodotem lumine cinctam
Sedibus a superis ad caeca cubilia legans,
Cui socianda polo, ut sancto sibi vinxerat actu,
Haec dapibus mensam, varioque decore paratam
Apponens, pariterque preces ad sidera tollens
Aetherei solamen ei fundebat amoris,
Sensibus et carnis superum impendebat honorem,
Coelica regna petens coelesti ut luce niteret
Divinoque poli gauderet nectare pasci.
Hoc ubi ter denae decorantur lumine noctes
135.0727A| Defecisse fame, tetrisque horroribus hostis
Hanc ratus inquirit tamen an vel fraude supersit
Fortius illa vigens, meliusque reperta nitescens
Pellitur undique curam vinctae hoste ferente,
Mutatisque sigillato custodibus antro
Mergitur, et tenebris latet abdita mense secundo.
Nec sueto de more tamen solamina desunt,
Nec charam linquit comitem dilecta sodalis:
At solito refovens coelestibus educat escis,
Clarior illa nitens, hilarique augustior ore,
Dum dape siderea, divoque nutrimine floret,
Liquitur hostis iners, nisuque fatiscit inermi
Destituique tuens hoc se molimine, tentat
An pelagi invictam terris queat abdere lymphis
Admiscensque reis Thetydis jubet indier undis.
135.0727B| Flatibus acta ratis vastum raptatur in aequor;
Fluctibus atque feris spoliata addicitur armis,
Bis sexagenis sociis onerata tegendis;
Undivagam lethi fremitu quatiente carinam,
Praesentem expositis intentant omnia mortem.
Ast animas horrore legens educere diro
Cunctipotens, famulae trepida sub sorte sodalem
Mittit, nutantis relevet quae corda tumultus.
Approperans aethra Theodote margine cymbae
Subsidit, firmansque animos de puppe labantes,
Componit celeri sternens tumida aequora nutu,
Et solans comitem vinctos simul advocat astris.
Eutichianus eos inter pietate serena
Pollebat, qui rura et opes amittere gaudens,
Fixus amore Dei contempsit gaudia saecli.
135.0727C| Qui quotiens quaesita palam promoverat orsa:
135.0728A| « Non mihi tollet (ait) Christum et qui vertice de met! »
Quem dum magnificant celebri sub honore sorores
Altera fluctisono ponti vallata susurro,
Altera vesano turbarum libera motu,
Christi facta Dei praesentia pectora sumunt,
Inque sali medio laeti, statione quieti
Ceu portus, cum nocte diem sine turbine jungunt.
Tertia lux terras palmarum nomine dictas
Fert, quae nonnullis vario certamine trusis
Gaudentes fulgere, piis augentur et istis.
Praecipiens coluber quibus egererentur arenis
Spectari, teneant alacres quae rura, capessit,
Ut valeant, quid agant, Christum quod corde sequantur.
135.0728B| Ille furens saevos celerat legare ministros
Crescentes reprimant nisu qui quolibet ausus
Maturant rabidi praecepta patrare lanistae.
Tum mentes mulcere dolis, terrere flagellis,
Invitare humiles, donis ferre ultima duris;
At non egregios aurum, non vulnera frangunt,
Non mors ipsa, animos properant ad funera fortes.
Bis centum hic subiere viri vario aethera ductu,
Quos septingentae comitantur agone puellae.
At ductrix robusta manus exercita, fixis
Vincta pedes palis, medios exsultat in ignes,
Exsultansque animam radiantia tollit in astra.
Funus Apollonia matris servante fideli
Curatum, multoque ut condit aromate membra,
135.0728C| Basilicae fabrica celebrique decore venustat,
Christus et emeritos insignibus auget honores.
CAPITULA LIBRI OCTAVI.
135.0727|
CAP. I.-- De persecutione Maximiani et sancto Marcello papa sociisque ipsius.
CAP. II.-- De sancta Lucina et sociis ejus.
CAP. III.-- De sanctis Joanne et Crispo.
CAP. IV.-- De sancto Erasmo.
CAP. V.-- De sanctis Sossio et Januario.
CAP. VI.-- De sancto Domnino.
CAP. VII.-- De sancta Barbara.
CAP. VIII.-- De sanctis Secundo et Alexandro.
CAP. IX.-- De sancto Theodoro.
CAP. X.-- De sanctis Felice, Victore atque Nabore.
CAP. XI.-- De sanctis Carpophoro et Abundantio.
CAP. XII.-- De sancto Gregorio martyre.
CAP. XIII.-- De sancto Sabino episcopo et sociis ejus.
CAP. XIV.-- De sanctis Felice et Fortunato.
CAP. XV.-- De sancta Afra.
CAP. XVI.-- De sancto Eusebio papa.
CAP. XVII.-- De sancto Timotheo.
CAP. XVIII.-- De sanctis Marino et Amalchio.
CAP. XIX.-- De sancta Agnete.
CAP. XX.-- De sancta Emerentiana.
CAP. XXI.-- De visione parentum sanctae Agnetis.
CAPITULA LIBRI NONI.
135.0727|
CAP. I.-- De sancto Valentino episcopo.
CAP. II.-- De sanctis Anthimo et Maximo.
CAP. III.-- De septem fratribus.
CAP. IV.-- De sancto Bonifacio.
CAP. V.-- De sanctis Gorgonio, Dorotheo et Maximo.
CAP. VI.-- De sanctis Luceia et Acceia.
CAP. VII.-- De sanctis Archelio, Hyppolito, Vincentio et sociis eorum
CAP. VIII.-- De sancto Silvestro.
CAP. IX.-- De synodo quae facta est sub ipso.
CAP. X.-- De Gallicano et Constantia.
135.0729|
CAP. XI.-- De sanctis martyribus Joanne et Paulo.
CAP. XII.-- De sanctis Januario, Gordiano et sociis.
CAP. XIII.-- De sancto Pigmenio.
CAP. XIV.-- De sanctis Herculio, Hilarino et sociis.
CAP. XV.-- De sanctis Prisco, Priscilliano et caeteris.
CAPITULA LIBRI DECIMI.
135.0729|
CAP. I.-- De sanctis Marco et Julio episcopis.
CAP. II.-- De sancto Eusebio epis., Greg. et Oresio presbyteris.
CAP. III.-- De sanctis Damaso, Hieronymo et Siricio.
CAP. IV.-- De sanctis Innocentio, Zosimo et Bonifacio episcopis.
CAP. V.-- De sanctis Celestino et Sixto episcopis.
CAP. VI.-- De sanctis Leone, Hilaro et Simplicio episcopis.
CAP. VII.-- De sanctis Felice et Anastasio episcopis.
CAP. VIII.-- De sancto Symmacho papa et Paschasio levita.
CAP. IX.-- De sanctis Hormisda papa, Remigio atque Germano episcopis.
CAP. X.-- De Joanne papa, Symmacho, Patricio atque Boetio.
CAP. XI.-- De sanctis Felice, Bonifacio atque Mercurio episcopis.
CAP. XII.-- De sanctis Agapito et Cassiodoro, Silverio atque Vigilio.
CAP. XIII.-- De duobus Pelagiis Joanne quoque et Benedicto episcopis.
CAP. XIV.-- De sancto Gregorio papa et affinibus ejus.
CAP. XV.-- De miraculis ipsius monasterii.
CAP. XVI.-- De ministro qui ejus imminuit eleemosynam.
CAP. XVII.-- De monachis ipsius monasterii.
CAP. XVIII.-- De purificatione fundi ejusdem.
CAP. XIX.-- De visionibus Tetgaudi episcopi.
CAP. XX.-- De eo qui meretrices monasterio ipsius introduxit.
CAP. XXI.-- De revelatione sancti Andreae.
CAP. XXII.-- De eo qui fontem ipsius inquinavit.
CAP. XXIII.-- De visione Joannis levitae.
CAP. XXIV.-- De visione imperatoris Mauritii.
CAP. XXV.-- De humilitate ipsius sancti Gregorii.
CAP. XXVI.-- De successoribus ejusdem.
CAP. XXVII.-- De sanctis Deusdedit, Bonifacio et Honorio episcopis.
CAP. XXVIII.-- De sancto Severino papa et successoribus ejus.
CAP. XXIX.-- De sancto Eugenio.
CAP. XXX.-- De sanctis Vitaliano et Adeodato episcopis.
INCIPIT LIBER OCTAVUS.
CAPUT PRIMUM. De persecutione Maximiani et sancto Marcello papa et sociis ejus.
135.0729|
135.0729A| Tractus per varios vestigia diva legentem
Dum sequimur matrem, decretam liquimus urbem,
Ausoniaeque procul missis excessimus agris.
At ductrice poli quaesita sedilia adepta,
Propositum repetamus iter, redeamus in urbem:
Quos hic incendat rabidus, quos excitet ignes,
Climata collega furiis Eoa terente,
Quos inflet strepitus videamus Maximianus;
Quas strages diris, quae bella perurgeat armis.
Marcellus vacuam longo jam tempore sedem
Nactus apostolicam, vigili tutatur ovile
Commissum studio: quo quis certamine sudet
Discutiens, quae tela gerat, quos certet agones.
Hac datus in specula Prasonem ope castra levantem
Repperit, humana cuneos pietate foventem,
135.0729B| Supplementa cui Sisinnius, et Cyriacus
Addebant operi, Largus simul, atque Smaragdus,
Instantes, agiles, virtutis amore ministri.
Dux bonus hortatur proceres, sacrantur et aris
Rite ministra manus Sisinnius et Cyriacus,
Dignius ut niteant operi, insistantque labori.
Dumque ministerio explendo nec nocte quiescunt,
Tertia perfidiae penetrant lictoribus antra,
Antra tenebrarum, rimandae hinc dantur arenae:
135.0730A| Haerentes operi decreto, aliena levare
Pondera decertant, laeti laudesque ferentes,
Carminibus divis regique Deoque benigni.
Ut capit haec Caesar, mandat Sisinnius or
Assistat, nomen carmenque referre rogatus,
Servorum Christi famulum vernumque fatetur,
Laudibus attollens praeconia cuncticreantis.
Herculis anguis (ait) « tribues vel adorea sacris
Vel tua funestis addicam viscera flammis. »
Iste sub haec jugiter devota mente cupita:
« Haec mihi contingent, meritus si forte coronam
Quaesiti reperire diu censebor honoris. »
Lauditio posthac praefecto traditur, illum
Qui custode cato septemque decemque diebus,
Obsidet, offerri hinc sibi praecipit Apronianus;
135.0730B| Praesentem custos ubi dat fulgore superno,
Hunc radians videns, vocem simul haurit ab aethra:
« Approperate, patris benedicti, sumite regna
Jamdudum vobis, mundique ab origine parta. »
Famine quo tremefactus adit vestigia testis,
Adjurans liquido se mox purgamine tingi,
Ut queat aeterni contingere dona decoris.
Nec longum dilatus honos ubi vota capessit
Decisus jugulo quaesito stemmate fulget.
135.0731A| Inde senem Saturninum Sisennius antris
Coepit habere parem, cujus relevatur amore,
Nuper eum duro solans ut fasce levabat.
Sicque dati septis plura obsidione gehennae
Agmina solvebant quaerentum munera lucis,
Dogmate purgantes tenebris, et fonte sacrantes,
Atque ita quinquaginta duos datur abdere soles.
Hinc nudis acti pedibus, vinctique catenis,
Praefecti in vultus sistuntur et ante tribunal;
Aerea defertur tripos, atque litare jubentur.
Tum Saturninus: « Sceleratos atterat (inquit)
Hic Dominus divos! » tripodem qua voce resolvit,
Impetu ut acta procella lutum, tremit alta satelles
Jura potestatis Christum Dominumque Deumque,
Papias, Maurusque cient; mox ora relisi
135.0731B| Grandine vulnifico, traduntur carceris antro,
Distentique duces nervis, pensique catasta
Velluntur flagris, torrentur in aethere flammis.
Dumque ferunt grates nec cessant edere laudes,
Depositi coelum caesa cervice merentur.
Cum Joanne solo claudit pia pignora Traso,
Marcello confessores tingente piatos
Judicio praefectus agit, quos diva fatentes
Munia, sacra refutantes gentilia, sterni
Rure jubet, ignisque terit nihil ore sonantes
Munera ni Christi; lignorum robore trito,
Plumbea plumbens, annectit quo pondere agonis
Pondera ponentur: coelorum ad culmina surgunt;
Corpora Joannes venerando presbyter actu
Dat Petri ad nymphas ubi coelica dona ferebat.
135.0731C| Interea sanctum custodia longa ministrum
Cingebat fessis Cyriacum robora dantem,
Oppressis columen, septis caligine lumen.
Principis at saevi soboles Diocletiani,
Flamine vesano fervens Artemia diro
Perculerat patrem furibundi vulnere cordis;
Ipse fatebatur daemon nisi voce jubentis
Non se egressurum Cyriaci. Mittitur atque
Nexibus exemptus thalamos penetrare rogatur.
Luctam ingressus init, cum tetro dimicat hoste,
Huncque reclamantem, multamque labore minantem,
Pectoris invasi propulsum eliminat antris;
Nec vacuum patitur vas inde patere latroni,
Gurgite quin sacrum sensu renitere fideli
135.0731D| Praestat, et aethereae decorandum destinat aulae.
Solvitur his actis, libertas munere fertur.
Nec mora longa orientalis legatio regis,
Post longos maris emersos, terraeque meatus
Romanam sedem petit, imperiique cacumen,
Non belli terrore pavens, non indiga pacis,
Non pacto, augusta non majestate coacta,
Mitia Chaldaici prodens orata tyranni
Romuleum civem quaerentia adesse Sapori,
Non sceptris rutilum, non ostro auroque coruscum,
Pauperis ast habitus Cyriacum vilibus actum,
Contentumque sagis, devotum, humilemque ministrum,
Hostem qui nequeunt reges quem pellere pellat,
Regis et absolvat genitam nexu anguis adactam.
135.0732A| Augusto monitus panduntur at ipse jugalem
Barbarico pro suggestu dat abire petitum.
Levites haud horret iter, haud abnuit hostem
Promptior in longos oneroso tramite ductus
Ac petit Eoum, regina adhibente veredos,
Cum Largo comitante solum, socioque Smaragdo.
Externas hostem procul insectatus in oras;
Sed nec equo patitur tolli, rhedisque juvari;
Quin baculo contentus abit, superatque jugales;
Ast ubi perventum radiantem regis in aulam,
Auro praecultus rutilante tyrannus egenum
Stemmate contentum vili dejectus adorat,
Invitatque auro penetralia fulva subire,
Quis captiva sedens multo non quiverat auro
Injectis redimi vinclis, exire catenis.
135.0732B| Ingrediente salutifero secreta ministro
Regia, torquetur tortor, vincitur adactor,
Multa gemens et multa querens, dimittere tandem
Cogitur, invasam torvo molimine praedam.
Sicque fide replens vacuatam daemone mentem
Membra triumphator coelesti protegit unda.
Proficuum soli nec ita datur esse puellae:
Solvitur haec vinclis, manifesto exempta furore,
At pater interno caecoque ligamine liber
Redditur, et Christo pectus dicat hoste piatum.
Nec solus rex sacra subit, comitantur amici,
Bis deni et quadringenti baptismate culti.
Munera sceptrigeri pauper contingere temnit,
Praemia magna fidem ducens, pane usus et unda.
Glorifici Persis Cyriacus honore triumphi
135.0732C| Sublimis remeat, capit inclyta Roma ministrum
Egregium; pudet huic bellum conferre tyranno;
Pace frui annuit, invitus fera continet arma,
Hunc tamen in solum, quod ei sub munere praestat.
At dilata patris genitus supplere calescit,
Atque vicem patris exercet, veramque paterna
Se prolem feritate probat; furit impius haeres
In pietatis amatores; punire benignos,
Devotosque flagrans, Cyriacum tegmine nudum
Opprobrium reliquis cultam procedere rhedam
Praecepit obstrictum gravibus, septumque catenis:
Mitior erravit si quid pater, iste piare
Contendit, famulosque Dei sub agone lacessit.
Carpere Carpasio Cyriacum verbere tradit.
135.0732D| Ille furens vincti pice verticis alta nigrare
Perfundit candens picei caput igne liquoris;
Iste ferens grates, offert praeconia Christi
Congaudens, seseque Deo dant dona sodales.
Crescentianus unus horum tollitur
Altus catasta, crescit atque tormine,
Tensusque nervis fuste crebro caeditur
Ac membra aratus jugulis irraditur
Dum supernam voce clara gloriam
Praefert, adactis incalescit ignibus,
Interque laudes, inter ignes spiritum
Emittit astris luce pura fulgidum.
Hoc ita praemisso, comites custodia claudit.
Quatuor exactis Cyriacus solibus istis
Eximitur claustris, suasusque litare profanis,
135.0733A| Solius Domini sequitur libamina Christi:
Attractus nervis caesusque libramine tensis,
Laudibus et precibus regem persultat Iesum,
Carnificemque viri superat patientia fixi.
Ille pudore gemens properat narrare tyranno,
Et praeceptori devicta renuntiat arma;
Qui furibunda fremens omnes quos claustra retentant
Cum Cyriaco ensi jugulum dependere mandat;
Atque ita bis deni clarum super astra ministrum
Sectantur testes, roseo fulgore nitentes.
Pignora Joannes senior rapit, abdit humoque
Deponit; Marcellus abhinc, comitante beata
Lucina, celebri comens disponit honore:
Suscipit haec etiam socios Largum atque Smaragdum,
Quos dominae capiunt Juliana et Menica busto:
135.0733B| Fratris tunc etiam affectus Arthemia sensit,
Germani framea capiens coelestia regna.
At Lucina facultates ex asse ministrat
Ecclesiae, traditque domum, qua rite sacrata
Lege licet plexa mysteria papa frequentat,
135.0734A| Quo comperto, hostis stimulata mente retractat,
Quid poenae statuat, dum publica bella reputat;
Deputat ergo domum stabulum, patremque ministrum
Jumentis adicit; prono qua corde subactus,
A Domino illati medicatur vulnera laesi,
Temporeque hic longo gemino dum pabula ritu
Suggerit, ac bifido diversa animalia victu
Perfovet, emeritus paradisi in septa levatur.
Finetenus duro tectus membra inclyta sacco
Nocte die precibus divisque vacabat ut hymnis;
Joannes artus sacer et Lucina recondunt
Aedes Carpasio Cyriaci munere cedit
Saevitiae, ingressus fontem quem papa sacrarat
Obsceni luxu maculat sordente lavacri;
135.0734B| Qua dum scenica cum pravis et foeda frequentat,
Tartareum subiti torvo lethi agmine raptus,
Complicibus junctis, descendit ad usque profundum
Sic pia clausa domus diris, intranda benignis,
Terrorem saevis adhibet, solamina justis.
CAPUT II. De sancta Lucina et sociis ejus.
135.0733|
135.0733B| Sanctorum plures Lucina beata fovebat,
Cui conjux Pinianus, opes et praedia linquens,
Ut Sisinnius ac pariter Diocletianus,
Grandine saxorum pressi, Florentius atque
Congaudente piis ab eo data busta capessunt,
135.0733C| His quoque susceptus meritorum fulget honore.
Imbuit hanc martyr sublatus ab ore cloacae,
Temperet egressa ut proprias jejunia vires,
Corpore dote nucis gerula cornice referto,
Parva daret vini cui sorbitiuncula curam,
Quam penes eductis jam fratribus alma Beatrix
Simplicio gemina ac Faustino luce nitebat;
Queis vario sub agone poli penetralia nactis,
Corpora verticibus Tyberinis abdita nutu
Redduntur patefacta Dei quae Crispus honore
Joannesque levant celebri junctaque sorore
Debita militibus dependunt munia mactis.
135.0734B| Ast inhians quidam contermina rura piorum
Subdere vicinis propriisque annectere fundis,
Ad fera fana Beatricem Lucretius urget.
Quae scelus exhorrens clamat: non libo profanis,
135.0734C| Altithroni cultrix Domini; » sic carcere trusa
Dum retinetur ab infesto divellitur hoste:
Praefocata nigris sub nocte latenter in antris.
Quam fratres secus explicitos Lucina receptat.
Ambitor rus ingrediens, indebita gaudet
Pervasisse colens opibus convivia raptis;
Quo securo epulis laute recubante sinistris,
Parvulus avellens os matris abcolere clamat:
« Audi, Lucreti, post caedem invasa capessis.
Traderis en hosti infelix possessio factus. »
Acceptus sub voce feri laqueamine lethi,
Prandia perturbat patinas et pocula miscens,
Tartaraque irrumpit, flagris agitatus erynnis
CAPUT III. De sancto Joanne et Crispo.
135.0733|
135.0733C| Joannes Crispusque, ubi plura decore nitenti
Pignora justorum natali tegmine condunt,
Ipsorum macti meritis, capiuntur in astris
Quorum sede pia mandarant corpora glebis.
Ipse etiam dives sanctis qui multa ministrans
135.0734C| Servierat Thrason, gibbo cedente cameli,
Limina transit acus, gratumque expertus agonem
Martyribus conjunctus abit palmamque capesseus
Cum sociis gemino petit aurea regna triumpho.
CAPUT IV. De sancto Erasmo.
135.0733|
135.0733C| Multa quidem quaecunque loci celebrata trophaea
Hoc fervore micant. Quanto cumulatius arva
Credimus Ausoniae rutilo radiasse nitore,
Tunc bel is clarum Campania pandit Erasmum,
Pontificem dignum, crebro sub agone probatum.
Grandine quem plumbi quatiens Diocletianus
Invenit ut validum, valido dat verbere rursum
135.0734C| Mactandum. Rigido tritus qui robore sylvae
Invictus victo superat tortore flagella
Arctatur coluber: Varia exercere palaestra
Athletam meditans, vario parat unguina fotu,
Diversas rapido species simul igne resolvens,
Resina, plumbo, cera, pice, sulphure, olivo
Permixtis; talique retecta liquamine membra
135.0735A| Respergit, disquisitos non passa calores;
Stat pius illaeso spectacula corpore praebens,
Tutorisque fidem mirantum cordibus addit.
Carcere vallatus magno quoque pondere ferri
Depressus posthac dira obsidione tenetur.
Missus at aethereus summa delabitur aethra,
Largiturus opem testi pia bella gerenti:
Vincula dissolvit, patefactaque limina reddit,
Educit tenebris raptum, dat abire solutum.
Sic, dum plura gerens populis miranda lucrandis
Oppida, rura replet factis insignibus, ales
Fama palatinis etiam notat auribus acta.
Jamque triumphator proceris virtute prioris,
Culmen in alterius mandatur inire duellum
Laude lacessitus raptat quem Maximianus
135.0736A| Suppliciisque agitat variis duraque palaestra
Exercens, aeris lorica inducit adusta.
At flagrante nitens tunica stat nescia martyr
Membra gerens ignis, spretoque ardore coruscat
Vi supera; recrudescunt tormenta, redactae
Praemissae refluunt species fervoris in olla,
Miles et ignipotens flammatis mergitur undis,
Quas tepido veluti fotus, gaudensque lavacro,
Cuncta simul superans molimina dira triumphat,
Egrediturque alacer, divoque levamine tutus,
Eruitur duce sidereo, campana peragrans
Arva, fidemque piam multorum in pectora plantans,
E tenebris plures ad veri lumina ductat,
Sicque Deo jussus celebres consummat agones.
CAPUT V. De sanctis Sossio et Januario.
135.0735|
135.0735B| Aulae ministrum coelicae hac tyrannide
Misena clarum praeferebat Sosium
Qui sanctitate, dote qui prudentiae
Juvenile robur protegebat strenue.
Quare beatus saepe Januarius
Benevento ab urbe qua nitebat pontifex
Hunc visitatu sublevare sueverat.
Unde et petitum clara Christi dogmata
Domini sub aula dum citantem respicit,
Cernit comantem abire flammam vertice.
Solusque tali convibratus lumine,
Mox exiturum praedicavit martyrem.
Haud immorata, haud ducta longum famina.
Pauci rotantur post prophetiam dies,
Et ecce, tentus dum astra levites fovet,
135.0735C| Levare solers vincla vates advenit,
135.0736B| Atque apprehensus fit palaestrae particeps.
Haerent sodales optimi, diaconus
Honore Festus, lectione et clius
Desiderius. Hi, saeva post ergastula,
Mulctam subire destinantur verticis,
Qui praestitutam dum terunt lethiviam,
Cumulantur aucto dignitatis ordine.
Puteolana nempe ab urbe Proculus
Levita fertur cum duobus obvius
E plebe justis (hique Acutus, Eutices)
Isti rogantes cur necem justi petant:
Ubi probantur plebis almae nobiles.
Simul jubentur colla secti occumbere;
Pariterque septem caede plexi compare
Rapiuntur acti gratiae praedonibus,
135.0736C| Variique cives busta dant tribulibus.
CAPUT VI. De sancto Domnino.
135.0735|
135.0735C| Julia Caesarei procerem primumque cubilis
Domninum fera vitantem consortia regis
Felici hospitio capiens, mox laeta triumpho
135.0736C| Persultat: rabies quem consectata cruenti
Carnificis, rapit, aethereis gladio erigit astris.
CAPUT VII. De sancta Barbara.
135.0735|
135.0735C| Tuscia tunc vidit certans ut Barbara virgo
Clara trophaea tulit, genitor Dioscorus arcta
Quam longum obsidione terens dat praesidis irae,
Qua nudata flagris crude divellitur atris,
135.0735D| Dumque manet stabilis nervos et taurea ridens
Fricta recrudescunt hircina vulnera palla,
Inde recepta antro coelesti luce levatur,
135.0736C| Costarum applicita flammatur lampade cratis;
Malleus incutitur, capitis libratus in arce;
Praescissae diro tenerae caesore mamillae,
Stigmata deinde crucis nudare retecta plateis
Ducitur, atque diu truculenta caede resecta,
135.0736D| Culmina sortitur juguli mercede superna
CAPUT VIII. De sanctis Secundo et Alexandro.
135.0735|
135.0735D| Castra etiam scrutabantur, quo si quis in armis
Christicola inventus, nomen legemque professus,
Aut nece Caesareum, aut satiaret thure furorem.
Lapsacidas inter proceres tunc forte Secundus
Nomine deprensus, reliquis virtute priorem
Coelestis quem fecit agon, post vincla, tenebras,
135.0736D| Perpetuum specimen caput ense recisus adivit.
Hujus Alexandrum legionis in agmine sacra
Sidereae audierat luctae sumpsisse tyrannus
Ritibus appositis petit hunc libare profanis.
Is coeli convexa tuens: « Mihi gratia talis
O utinam praestaretur quo vana repellens
135.0737A| Sensibus ista tuis et vertere corda valerem!
At tueor putridum, video insanabile vulnus.
Me quoque qui cunctas vocat ad sua munera gentes.
Consiliis at parce feris, Satanaeque suasus
Linque tuos et pange malos quae gesseris actus,
Viventemque Deum qui condidit omnia nosce. »
Motus ad ista obici Caesar jubet arma neganti
Invitumque sacris raptumque litamine cogi.
Ille fide fretus, colubri praecepta refutans,
Confundit torvos interno robore vultus,
Mensam calce petens, glebis superaddita miscens.
135.0738A| Mox furor hunc frendens ultore dat ense feriri;
Stat trepidus ferro nutans titubante satelles;
Quem ferus increpitans judex succendit inertem.
« Hujus (at ipse) caput pro me mons magnus habetur,
Unde tremor membris, horror mihi sensibus actus. »
Ille alios adhibet, plures ciet unius ora
Qui resecent; properat martyr, gaudetque resolvi
Procumbensque genu telluris ad ima volutus,
Mucronem petit ac prona cervice capessit
Sed prece praemissa mactusque iit ardua castra
CAPUT IX. De sancto Theodoro.
135.0737|
135.0737B| Theodorus validis staret cum miles in armis,
Strenuus altithrono pendebat munia Christo.
Crimine quo raptus celsa ad praetoria fertur.
Jura Dei fassus, differtur vertere sensus;
Irrevocanda tenens aeterno pectora vero,
Sistitur Aeneadum censendus regmine legum;
Agnitus infrenis, cohibetur carceris antris.
Ostia signantur, sed non solamina diva
Arcentur claustris relevato; visibus altis
135.0738B| Judiciis restauratus, trabe tollitur altus
Unguibus excisus, ferroque insectus ad ossa,
Costarum cratem lacerata carne renudat.
Inde roge data victorem sententia prodit,
Qui vexilla crucis rapiens partos petit ignes,
Cleonicumque sequi vestigia fortia mandans,
Glorificansque Deum, mentis litat ignibus ignem.
Funera devote Eusebia satagente coluntur.
CAPUT X. De sanctis Victore, Felice atque Nabore.
135.0737|
135.0737B| Victor canitie fideique decore nitebat,
Sanguine qui Maurus, primisque fidelis ab annis,
Caesareas animi decorabat honore phalanges.
Felicis patria civis civisque Naboris,
Africa quos caesos urbi dat Mediolanae.
135.0738B| Caesare compulsus fanis impendere honorem,
Victor perduransque pius fera robora vincit:
Lignorum tritus longum, ignarusque dolorum,
Stansque expers ignis, plumbi perfusus ab undis,
Augusti gladios sic post tormenta triumphat.
CAPUT XI. De sanctis Carpophoro et Abundantio.
135.0737|
135.0737C| Maturitatis hoc calore copiam,
Carpophorus aucto percipit Abundantio,
Spoletum agone qui venustant gloriae,
Prior sacerdos ac minister subsequens.
Pro laude Christi nam subacti fustibus
Primum, inde tetro mancipantur carceri,
Potus negato vel cibi solamine.
Ductore at inde proferuntur coelite,
135.0738C| Semenque verbi in arva spargunt pectorum.
Rursumque tentis ora saxeus rigor
Tundit; levantur hinc eculei culmine;
Fortesque diro dum probantur tormine
Iterum tenebris ingeruntur horridis.
Queis macerati, ac praeparati laureis
Tandem ense caesi celsa scandunt sidera.
CAPUT XII. De sancto Gregorio martyre
135.0737|
135.0737D| Tunc et beatus sic subegit presbyter
Anguis furorem lividi Gregorius.
Cui Flaccus (inquit): « Tu rebellis principum,
Temptor sacrorum tunc restas numinum? »
At ille: « Nosse si velis constantiam
Qui me creavit e luto Deum meum
Ab inchoante non relinquo infantia. »
Sic perseverans in fide fortissimus
Dilancinatur, dorsa tritus fustibus,
Nodisque versi venter actus vellitur;
Dein ligatus crate palmas ac pedes,
Arctatur ignis subter aucto pabulo.
At mox soli coacta divellit tremor
135.0738D| Qua parte lapsa civitatis occidunt
Super trecentos sacra dantes delubris.
Ferro hinc onustus atque septus carcere,
Levatur usus coelico solamine.
Genua inde carduis atteruntur ferreis,
Latusque utrumque flamma torret lampadum,
Dicente sancto teste saevo judici:
« Si perdis omne corpus, haud me deseret
Mediator almus qui benigne perfovet,
Sanat, reformat nostra Christus viscera.
Tum tractus amphitheatra spargit sanguine,
Sectusque colla gaudet alto culmine.
Diris vorandum corpus objectum feris
135.0739A| Intaminatum et dente et ungue permanet.
Reposcit inde pignus almum femina
Pietate fervens martyris Abundantia.
135.0740A| Gratis sed obtinere quod nequiverat
Triginta quinque sumit aureis datis
Honore condens quo decebat martyrem.
CAPUT XIII. De sancto Sabino episcopo et sociis ejus.
135.0739|
135.0739A| Triumphat hoc Sabinus aestu pontifex,
Qui disciplinis nobilis coelestibus,
Sensu pius, sermone facundissimus,
Venustiano tentus adstat praesidi
Junctis sacrae Marcello et Exuperantio,
Arae ministris, pluribusque clericis.
Cui praeses obdit aureum Jovem suum,
Ad supplicandum veste fulva fulgidum.
Hoc ille sumpto vota Christo dirigit,
Deoque trito dorsa terrae percutit,
Et comminutum dissilire projicit:
Venustianus hinc furore fervidus,
Manus recidit proterenti numina,
Comites catastae lancinandos applicans,
135.0739B| Quos dire acerbis maceratos fustibus
Saevis secando sulcat atrox unguibus;
Post igne tosti confitendo gloriam
Christi beatum in astra legant spiritum,
Danturque lymphis membra mersa gurgiti
Quidam vividarum persecutor gentium,
Juncto sacerdote, alma tollit munera,
Viamque juxta lecta ab undis collocat.
Praesul Sabinus carceri detruditur,
Devota servit cui Serena, lumine
Captum nepotem Priscianum quae dolens
Perducit ejus sublevandum tegmine.
135.0739C| At trunca, clausos praesul orbes brachia
135.0740A| Super coaptans, flammat exstinctas faces,
Oratione clara fundens lumina.
Virtute visa subditi custodiae
Pii datoris competunt vestigia,
Mox fonte loti consecrantur undecim:
Quae nuntiata dum patescunt praesidi,
Languore lippum quem coquebant lumina,
Ut nec cibus, nec somnus huic captabilis,
Mittit jugalem cum duobus liberis
Poscens Sabinum adesse, venire e carcere,
Pedesque visi cum dolore et lacrymis
Petit recisi, dando poenitudinem;
Lamenta conjux auget, atque filii
Sacro dicari se petentes gurgite,
135.0740B| Intinctus unda pelve ut exit candidus
Praeses, dolorem haud sentit ullum luminum.
Annuntiantur haec patrata Caesari,
Qui raptus ira dans Sabinum tormini,
Venustianum capite plecti praecipit;
Quem cum jugali ac liberis fert Lucius
Letho tribunus, nec rogatum judice,
Spoletum in urbem qui Sabinum dirigens,
Caedit beatum dum dat astris spiritum;
Glebam Serena quae manus aromate
Condiverat complexa vitri dolio
Domi receptans moenia secus collocat.
CAPUT XIV. De sanctis Felice et Fortunato
135.0739|
135.0739C| Hoc fervore triumphantes Aquileia vidit
Felicem ac Fortunatum, caro, gratia fratres
Quos dedit, at Christi ferro praeconia necti
Prodiderant; quique Eufimii sunt praesidis acti
Huc rostris, ubi dant Christi fortissima laudis
Robora. Qua pectus furiati judicis ira
Oppletum, tela in testes crudelia torquet,
Applicat, appenditque feris cruciatibus arctos,
Mente quidem celsi tolluntur honore catastae;
Lampadibus latus appositis urentibus ardent,
Quae tamen almorum divino carmine frigent;
Vincunt igne animi flagrantis lampadas ignis;
Viscera perfusi, ardentique liquore madentes,
135.0739D| Flammas interimunt hymnis, oleoque superni
135.0740C| Unguinis exsuperant ignes ferventis olivi;
Perstantes in laude Patris sine limite fortes,
Urbem extra ducti fluvium secus urbis alumnum,
Verticis e multa capiunt coelestia regna,
Et ferro expliciti subeunt fastigia coeli.
Nocte pii sublata viri sacra membra receptant.
Aulaeisque obnupta novis, et aromate condunt.
Pignora chara referre viros Vicentia mittit;
Nisibus at coeptis obstans Aquileia sancti,
Tandem agitata piis sopitur pugna querelis
Pacto jure caput capiens Aquileia sancti,
Felicis, Fortunati simul ossa capessat,
Pectora Felicis caput et Vicentia fratris.
CAPUT XV. De sancta Afra.
135.0739|
135.0739D| Traditur hac rabie procerum perpessa furorem
Afra Dei cultrix, Zabulique erepta rapinis,
Hospite Narcisso sublata libidinis antro,
Lumine coelesti squaloribus eruta coeni,
Solis uti radiis sordens uligo fatiscit.
135.0740D| Quam sacer aggressus laqueis eduxit Averni,
Subversaque lupae cavea Christi edidit aulam,
Nec solam evellit; famulae comitantur amicae,
Quamque sequebantur furiis, pietate sequuntur:
Digna vel Eumenia, spretoque Euprepia luxu,
135.0741A| Lampade nocturnas diva superante tenebras;
Qua lustrante etiam mater se prole trahente
Hilaria ascitur cultum confessa profanae
Cypridis, addictam cui fert contamine gnatam.
Unde gemens hostis, praedamque amittere moerens,
Tristes induitur vultus, aegerrima praefert
Ora, nigrans elephantinae scaber ulcere pestis,
Vimque pati queritur, proprii dispendia juris
Ingeminans, nec posse dari sua vascula Christo,
Cogitur at nolens Jesum, adstrictusque fateri,
Pro noxis Dominum peccatorum ultima passum,
Accipit aequa sequi servum possessa petentem
Tutoris, propria Dominique reposcere jura,
Qui furem subigat, captiva talenta reportet.
His ille oppressus, bellique tenore subactus,
135.0741B| Ad versuta precis fraudem detorquet agonis,
Posse referre potens animam vel retibus unam:
Attollunt praemissa animum, solantur egenum.
Roboris elatus jam spem consumit inanem,
Furta dolosque sacer calcans ligat ore latronem
Jurantem proprio, praedam mox enecat actam
Ni Christo penetrare imam jubeatur abyssum.
Munera constricto praesul depacta resignans
135.0742A| Lethiferum lethi tradit sub jura colubrum,
Colluctantem augore terit, fontem rapit angui
Ipsius in charum vertit tela hostis amicum:
Sordibus emaculans captata monilia purgat
Sanctificans animas pia post jejunia lotas
Hilariam genitamque, ancillantesque puellas,
Plures praeterea affines charosque sodales,
Ecclesia instruitur, templo sacer ordo dicatur,
Presbyter et Zosymus sacratur avunculus Afrae,
Dispositoque pater clero petiisse Gerundam
Fertur, ubi martyr juncto Felice triumphat.
Afra beata piis pravas largita crumenas
Pauperibus, secura crucis sectatur honorem;
Capta manet fortis; nec desperatio, nec vis
Hanc a spe removere valent, vel laude superna
135.0742B| Mente petit prona tormenta, amplectitur ignes,
Exsultat, gratesque litat circumdata flammis,
Hostia viva Deo nitet, hostiaque ignibus exit;
Hostia fit, nec tanta focis purgata probantur
Membra; recepta rogo mater famulaeque beatae
Haec tumulo dum rapta locant ipsaeque merentur
Emeritam splendore sequi, coelumque per ignes
Ingressae Domino perfecta holocausta feruntur.
CAPUT XVI. De sancto Eusebio.
135.0741|
135.0741B| Eusebius, post Marcellum jus excipit almum
Urbis Romuleae: Christi pia sacra venustans,
Diruit hic pressitque haereses, et ad aequa redegit
Prava per obliquos errantia corda Meandros;
Sicque nitens meritis consortibus additur almis.
135.0741C| Nec mora Melchiades sequitur, decorique probatur
135.0742B| Esse piis, terrore ferox apparet iniquis;
Perversos retegit; festis jejunia solvit;
Ecclesiam socians sacrato munere ditat,
Nec patitur scindi, Christi sub amore ligari
Enitens mentis quae post monumenta fidelis
135.0742C| Emicat emeritus coelesti sede receptus.
CAPUT XVII. De sancto Timotheo.
135.0741|
135.0741C| Patre sub hoc Romam veniens urbe Antiochena
Timotheus, Christum per compita, per fora pangit,
Dapsilis hunc juvenis sanctae pietatis amator
Silvester, cupiens attollere laudibus ardet,
Plurima qui postquam populorum corda sacrando
Continuo hic anno Christum, et quadrante fatetur,
Tentus laude crucis praefecto traditur urbis,
Verberibus sectus, longo squalore catenae
Tritus, ac invictus mulctam ter judice sumens,
Fortia suppliciis solidans ter pectora saevis,
Morte sequens Dominum saevis in funere mixtum,
Probrosos inter capitali caede coruscat,
Ut spinas inter rutilans rosa fulgurat hirtas.
Intempestivo Silvester noctis abacta
135.0741D| Membra domum referens, papa cleroque vocato,
Martyrium excubiis, divis quoque dedicat hymnis.
Corpus humo mandat proprio veneranda Theonem,
Asciscens horto secus inclyta pignora Pauli,
Cui pro discipulo socium cognominis addit,
Basilicaeque domu venerabile funus honorat.
Deficiens praefectus in hunc, in pectora torquet
Hospitis arma pii, dimissa talenta reposcens
Poenis impliciti, vincto graviora minatur
Nec postquam addiscit non adduxisse crumenas
135.0742C| Punctum, sedet ira fremens, invisaque jura
Nominis objectat, terrens sacrare sacella
Ni petat, efflabit tormentis caede propinqua:
« Suppliciis (Silvester ait) hac nocte labantem
Famina diva ferunt animam de sede revelli
Cordis stulte tui, quo pectora torva resultas,
Protinus aeternae subiture pericula mulctae,
Ut caesos gaudere videns sine fine gemiscas,
Et quae inflixisti sub puncto, intermine sumas,
Infelix quos punisti tuerere beatos. »
Tarquinius dapibus discedit inane replendus;
Silvester ferro properat sub honore premendus.
Interea poscente pio, prandente severo,
Judicium summa rectum procedit ab aethra,
135.0742D| Gaudiaque in poenam, poenamque in gaudia vertit.
Denique deliciis ventrem infarcire paratis
Gutturis annitens avido praefectus hiatu
Os piscis rapiens incauta fauce volutat,
Interius raptare volens conamine nullo
Proficit egerere, assurgens nisu urget inani,
Methodici, empyrici, logicique dolore jubente
Acciti, nulla gaudent ratione medendi:
Carmina nulla valent, nulla experientia prodest
Tortus et ad medium noctis horroribus actus,
135.0743A| Tetram tartareas animam demittit in umbras,
Ad poenas poenis, cruciatibus ad cruciatus
Cogitur, ad tenebras mundi de luce superbus.
Eximitur tenebris, exitque ad lumina justus.
Ducitur ille rogo qua verbera voverat hora,
135.0744A| Privati Dominum juris plangente tumultu;
Ducitur iste domum, quo tempore saeva putatus
Flagra subire, poli toto plaudente senatu,
Victorem quoque livores reverenter adorant.
CAPUT XVIII. De sanctis Marino et Almachio.
135.0743|
135.0743A| Innumeros usque hanc urbem compsisse triumphos
Accipimus, postquam praecelsa insignia Christi
Huc Petrus Paulusque ferunt, larvasque fugantes,
Signa superna crucis rutilare in moenia praestant.
Non intantum apicem prisci vexere parentes
Romam lite truces, fraterna caede madentes;
135.0743B| Non Numa, non Dacii, Marii, Camilli,
Bruti, Scipiades, Cicerones, sive Catones
Non reges, proceres, non annua jura gerentes,
Non orbis Domini mundi fulgore potiti;
Quam quot praetulerant regnis ad summa relatam,
Tot simul addixere jugis ad saeva subactam.
Queis hanc signiferi crucis athletaeque potentes
Solvere compedibus certant, coeloque coaptant,
Diversis ducibus multoque ardore nitentes.
Ex quibus Onesimus, Pauli sub vincula gnatus,
Verna Philemonis, famulus sed munere Christi,
Quondam durus hero, post ipsi et pluribus aptus
Propria quem magnus commendat visere Paulus,
Pontificemque sacrans delegat semine verbi.
135.0744A| Pastorem hunc Ephesi memorans Ignatius ipse,
Hunc sibi doctorem praefert charumque magistrum,
Inque ejus praestare greges hortatur amore:
Magnificans Dominum tali qui pro duce caulas
Servandas retinere dedit, quem Roma petitum
Nube premit lapidum, conditque sepultum,
135.0744B| Nec retinet longum, sedique gregique remissum.
Hic etiam occurrit clarus virtute Marinus
Almus et Almachius, valida qui mente furores
Indocilis vulgi spurcasque redarguit aras
Qua solitum insanire die libamine nugis
Anno plus reliquo; dumque atra recidere tendit
Cordibus atque calet stolidis avellere dira,
Mystica quo festo data circumcisio Christo,
Bacchantum furias in se rotat, atque furentes
Tot turbas prohibens solus, tot millibus unus
Obsistens ratione feros, pietate severos
Aggrediens vesana animis avertere torvis
Enitens, gladiis grassantibus appetit atque
Sordibus indignatus adit coelestia dignus.
CAPUT XIX. De sancta Agnete.
135.0743|
135.0743C| Inclyta nobilitat venerandae virginis Urbem
Agnes fama, decus tenero quae nacta sub aevo
Martyrii, tumidos mundi calcavit honores.
Haec dum lege Dei pueriles consecrat annos,
Summis mente vacans studiis, specie terit alti
Sanguinis impubem, praefecti patris alumnum,
Qui gemmas, aurum, pretiosa monilia ferre,
Divitias, pompas, famulos, agrosque, domosque
Prodere, dotalem donis, precibusque parentes
Muneribusque petit. Virgo haec ut stercora ducit
Serpentis velut ora proci capit; aethera terrae
Praefert; Aeneadum rectori, stemmata Christi
Praeponens; aurum, gemmas, redimicula, vestes
Spernit honore poli, gemmanti lumine cultam
Se memorans, sponsi thalamos melioris, inisse
135.0743D| Nobilitas cui praecellens, potiorque potestas,
Pulchrior aspectus, prae nectare gratia dulcis;
Gazarum se addens inopino pondere pactam,
Continuans et opes, et gaudia nescia moesti,
Organa, curarum dulcorem mella prementem
Munera, fulgorem, vires, fastigia, numen
Coelicolas subicit; hinc solem ac sidera subdit
Quae bona provideat, praestet quae praemia texit.
Carpitur igne fero juvenis morboque perustus
Decubat, haud perferre valens tam pondus iniquum.
Insinuant patri saevo decumbere gnatum
Oppressum medici; puero replicantur ab illo,
In vanum; a genito frustra, dispersa per auras.
135.0744C| Illa dati inviolata refert jam vincula pacti
Permansura, fidem aeterno durare sub aevo.
Praefectus generis sperni se sanguine quovis
Adstupet, indagansque capit Christi ardua ferri;
Laetus at ille tumet, jussis ceu parta furori;
Perstrepit hanc sisti, blandusque minaxque resultat.
Illa aequo praestans animo tumidumque piumque
Uno fert vultu, similique rigore perhorret;
Aspera, nec frangunt stabilem, nec lenia fallunt.
Ille videns vacuo labi molimine fraudes,
Arma serus manifesta rapit truciore paratu,
Cernensque hanc optare necem, tormenta vocare,
Omnia prae votis hanc temnere dura supernis,
Quae magis horrescat versuto providet astu,
135.0744D| Pelliceoque jubet nudam raptarier antro,
Quodque magis doleat, per turpia ludicra velli.
Accedit luctatrici pia gratia Christi,
Tegminaque effusis crescunt per membra capillis,
Densantur raptim crines inoperta tegentes
Corporis, a Christo fusi non unguine creti:
Ast ubi belligerans obscena libidinis antra
Virgo subit, lucis subito fulgore coruscans,
Emicat aetherea specus irradiata nitela,
Accedit, magis insolitu pulsante palaestra
Sidera, coelicola, summa nam vectus ab aethra
Congrua belligerae fert indumenta puellae,
Suscipit illa stolam coelesti lumine cultam,
135.0745A| Terraeque ignaram, membris at virginis aptam
Coelesti ductrice pia, quo tegmine compta,
Antrum spurcitiae templum fit lucis amoenae.
Ingressi numen superi splendoris adorant;
Quoque inspurcari soliti ibant fornice mundi.
Improbus at vivens, castaeque petitor amatae,
Irruit, exprobrans lumen venerantibus almum;
Contemnensque pium divini fomitis ignem,
Irrumpit medias immensi luminis auras.
Nec datur indignis decus attrectare sacratum
Impuro manibus; saevo quin daemone plexus
Vertitur, elisaque exspirans fauce necatur;
Postque moras tandem inventus spiramine captus
Innuitur patri, gemit hic solamina rapti
Ingeminat crud ( sic cod. ) petit at monstrarier actu
135.0745B| Vivifico, non hanc magico saevisse furore.
Illa preces legans coelo, perducit ab antro
Nigrum tartareo, redivivo munere; patrem
Attollit stupidum; clamor diversa frementum
Increscit, varioque ardet fervore tumultus;
Innocuam quidam, plures reboare dolosam
Fraudibus haec caecis, lumenque exstinguere divum,
Turbam actor fugiens decreta vicaria suffit,
Exstruitur rogus humano fervore flagrante,
In mediasque agitur papulis grassantibus Agne
Laeta pyrae flammas, ignis fugiente calore.
Fervor abit cedens, atrox discinditur ardor,
135.0746A| Ac petit insanos, horrens pia tangere membra;
Solaque tot turbas agit ignibus aequore vasto
Virgo loco nec mota Deo quo vota profundit.
Flagrabant flammis fremituque furente phalanges;
Illa Deum medios nitet venerata vapores,
Supplicat, immunis cuncti trepidi agminis aestus,
Orans se recipi coelis, gratesque rependit
Muneris impensi, cujus prece cuncta residunt
Culmina flammarum, sed nec vapor ullus anhelat.
Ponere nec noscens rabies ignita furorem:
Vertitur in ferrum igne exarmata subacto,
Sicque exempta solo thalamos petit innuba celsos,
Lilia mista rosis, sectato vertice vibrans,
Gaudia praelecti radians subit ardua sponsi.
Victrici superis laudes, imisque resultant.
135.0746B| Funera ducentes ignorant flere parentes,
At talem gaudent meruere quod edere prolem
Cujus se meritis fidunt et honore levari.
Plebs pia Romulidum veneranda sepulcra frequentat;
Lividus invidia, lethaeoque uritur hostis
Igne; venena coquens, inimicaque pectora flammans,
Incitat insidias devotae tendere plebi;
Incessunt armis sola pietate vigentes,
Impugnantque pias telis sudibusque catervas.
CAPUT XX. De sancta Emerentiana.
135.0745|
135.0745C| Hic Emerentiana virgo virginis
Mactae sodalis educante ab ubere,
Dum fortis atris exprobrat tumultibus,
Plebis resistens improbae furoribus,
Lapidum petita nube, tumbam ad martyris
Martyr beatum in astra legat spiritum.
Quae sacro necdum fonte Christo, at credula,
Cruore tincta conservatur proprio.
Elementa saevis excitantur actibus:
Tremore tellus comminatur funera.
135.0746C| Coeli serenum densa raptant nubila,
Crepant superna vi fragoris culmina,
Christusque in hostes tela torquet et ignes;
Sternuntur armis bellicosi coelitis
Quidam, miserto mentis auctore insciae,
Servantur assertoris uti dogmate;
Cessant tumultus hinc quiescunt turbidae
Rebelliones in sacris conventibus.
Agnes parentes sic sodalem colligunt
Dantes sepulcro in arva collactaneae.
CAPUT XXI. De visione parentum sanctae Agnetis.
135.0745|
135.0745D| Dumque pio sobolis celebrant insomnia ritu
Pro tumulo mediae lethaea silentia noctis,
Sorte data fessis ducente laboribus orbis
Lumine praefulgens rutilo splendentibus agmen
Virginibus dici aspiciunt quae vestibus auro
Irradiant textis, quas luce intermicat Agnes,
Eximia renitens auri insignissima cultu.
Virginis ad dextram candet nive clarior Agnus
Attoniti supera mortales luce rigescunt.
Illa gradum comites paulo defigere mandat
Alloquiturque suos: « Cari exsultate parentes,
Gavisi genitam praeclara sedilia nactam
Nec lugete nigram, optato quae juncta supernis
Laetor ovans sponso thalamis, molimine cordis
Quem toto colui terris. » Haec infit et almis
135.0746D| Se recipit sociis, nisuque volante recedit.
Multorum haec volitans crebrescit fama per ora,
Tandem Augustigenae donec post tempora proli
Traditur, ulcerea squalens quae peste fluebat,
Mente vigens, gentilis adhuc, at credula veri.
Spemque capessendae properans sortita medelae,
Testis nocte petit tumulum precibusque moratur
Inque moras dulcis correpta sopore quietis,
Agnem solamen cernit sibi tale ferentem:
« Crede Deum, constanter agens, Constantia, Christum,
Per quem membrorum celeri potiere salute. »
Virgo excita subit sospes, stupet ulcere nullo
Ulceris aut signo per libera membra relicto;
Gaudia fert patri, fert fratribus omina laeta;
135.0747A| Urbs simul exsultat; soli torquentur iniqui.
Illa patrem fratresque petens dat virginis aulae
Membra renitendi mausolaeumque locari,
Tum sibi mandat ibi ut maneat cum virgine virgo,
Fama propagatur, currunt ad dona salutis
Undique salvandi; nullum spes fallit inanis,
Laetantur justi quaesitam ferre medelam,
Virginitas aut regigenae placet hancque venustans
Fine tenus colit, accumulansque insignia lucra
135.0748A| Plura studet Christo comitum allegare talenta,
Asservatque sacram sub religionis amore
Cum sociis Agnem, praesentis ut ora magistrae,
Cujus in exemplo tractant coelestia multae.
Haec ego naufragiis vulsus licet horreo tetris,
Lintre vagans pelago, Ambrosii sed vela secutus
Virginibus venerans collata monilia legi,
Quarum me precibus fusca peto sorde piari,
Ut capiam veniae meritis quae non queo dona
INCIPIT LIBER NONUS.
CAPUT PRIMUM. De sancto Valentino.
135.0747|
135.0747A| Luce Valentinus coeli rutilante cluebat
Praesul doctrina, virtute et nobilis alma;
135.0747B| Huic Craton genitum sophicorum fotibus altum,
Viscereae gravido pestis sed pondere pressum,
Cui nomen Cheremon, relevandum casibus offert,
Foedere sed pacto, puero quo sospite, Christi
Sub juga colla ferat, Dominumque sequantur alumni.
Robore corporeo nati mens praedita patris
Eximitur tenebris, implet promissa, sacratur,
Cum stipante domu, nec longum summa capessit
Munera militiae, martyr dum terrea linquens,
Aurea sidereae sortitur praemia vitae.
Flagra Valentinus virgarum, et tormina passus,
135.0748A| Carcere detrusus, calcat dura omnia laetus,
Invictusque manens sub vasta silentia noctis
135.0748B| Exigitur latebris, caesusque admittitur astris;
Pignoris impuberes glebam furantur alumni,
Proculus atque Apollonius sub noctis opaco,
Ecclesiaeque ferunt propriae, et dant ultima caute,
Excubiis qui dum jugibus sacra munera servant,
Tenti, antrisque dati tum quaesitore petiti,
Nec victi stant, blanditiasque minasque ferentes,
Immoti tandem deduntur vertice plecti,
Nec procul exuviis urnam sunt patris adepti
Domna, paresque micant gemino hic sub honore coronis.
CAPUT II De sanctis Antimo et Maximo.
135.0747|
135.0747B| Romuleas quoque clara vias portumque venustant
Festa tropaea polique Erebique flagrantibus armis
Queis mundus mundique subacta potentia Christo
Hinc sale, sancte, tuo condita salaria gaudet
135.0748B| Anthime virtutum laudisque insignia regis,
Qui factis atque ore ferens super astra fluentis
Ingereris tutus Tyberinis eque procellis.
CAPUT III. De septem fratribus.
135.0747|
135.0747C| Tiburtina tegit cineres septem aggere fratrum
Appia Caeciliae testes centum octies addit
Haec quoque Trasitium recipit sub busta Calisti,
Munia qui veneranda gerens, assecla sacrorum,
Tempore dum quodam Christi sacra mystica ferret,
Sacrilego offensus capitur, trahiturque tumultu,
Prodere discutitur quid tectum occultius abdat.
135.0748C| Indignum ille ferens gemmas exponere porcis,
Lignorum ac lapidum tanto contunditur imbre
Dum mentem coelis capiendam emitteret astris
Nec decus hoc incorporeum subit aethera solum
Corporei quin rapta simul mysteria panis
Excutiunt equidem vestes et membra revolvunt
Infandi, nec sacra valent reperire negata.
CAPUT IV. De sancto Bonifacio.
135.0747|
135.0747C| Pro meritis decorat Bonifacius aede Latinam
Impensis dominae pietatis honore lucratae,
135.0747D| Qui dum furta tori proprio sudore lavare
Procurant, superi nutu moderaminis acti
Decernunt pariter Bonifacius alma levatum
Corpora festinet Christi prostrata decore,
Si fors obsequiis sanctorum ad vota pientur
Spectator properans belli, fit belliger ultro,
Jesum magnificans alieni laude duelli,
Magnificetur uti proprii parat impete belli;
135.0748C| Vincula praelambens, vinclis appenditur altus;
Athletas armans, mox capto armatur agone;
135.0748D| Attollens plagas, plagis laceratur ad ossa;
Affixos firmans, calamis infigitur ungues,
Praelia ferre movens laete, fert praelia laetus;
Gratificum fervens nequit os occludere plumbum;
Immersumque olla pix fervida laedere nescit.
Suppliciis lanius denuntiat ultima victus.
At tremit abscisso tellus, mons atque trementes,
Inque fidem cogens, Christi praeconia pangit.
135.0749A| Jam coelorum epulis gaudentem, labe popinae
Immergi mussant socii, scortoque teneri
Quem rentur, supera inveniunt dulcedine functum,
Mercari sacrata petens, mercede receptus
Allata, sacer ipse emitur, pretioque refertur,
Sparsus aromatibus, merito decoratur honore:
Coelicola Aglae res praecursore notatur;
Occurrit non jam famulo, quin serva fidelis
Obvia fertur hero, capiensque optabile munus,
135.0750A| Parta sede locat, templumque nitore venustat,
Mundi exempta jugo servorum colla resolvit,
Libertate novans famulos, fit libera vere,
Dum Christi famulam factis se pandit honestis;
Saecli se exspolians pompis, virtutibus ornat,
Res terrae largita, Deo, ditescit opimo
Culmine virtutum, signisque corusca nitescit,
Consummansque piis cursum feliciter actis,
Martyris ossa domo, coelo mens inditur alto.
CAPUT V. De sanctis Gorgonio et Dorotheo.
135.0749|
135.0749B| Haec inter geminas meruit via pignore lauros
Gorgonii comi, Dorothei et honore sodalis.
Imbuerant comites fidei praestare vigore
Unde quoque in Christi dantem tormenta tyrannum,
Objurgant famulos, seque hac pietate nitere
Pectore et ore notant; hoc sese fervere cultu,
Omnibus hunc animum sociis, hoc vincere jure.
Luce data hac, totis lacerantur viscera membris,
Pelleque discerpta, sale et infunduntur aceto,
Fortiter haec passis cratis substrata jubetur
Igne vaporari, lentoque calescere fotu,
Ne ferat optantes raptim succensio mentes;
Reliquiae sic jam victo tortore flagrorum
Hic superadduntur, vinci si forte coquendo
135.0749C| Ossa queant longo tostis ardore medullis;
Dumque pudet fidei vulcanum ardore subactum,
135.0750B| Membra rapi semiusta monens nidore lanista
Erigit arce crucis sustollens luce triumphi,
Eductique astris penetrant coelestia laeti.
Raptus et angelico suetis duce redditus aris
Cessa talenta colit quo munere vertice plexus.
Maximus hunc sequitur, cujus vice corda piorum
Roborat, ac praestans validus caede aethera captat:
Membra solum servant solitus quo vota litare.
Bassus abinde subit Dionysia sacra refellens,
Atque terit flatu cererem, spiramine divos
Qui sternens tenui, caesus petit ardua coeli,
Sic Fabius longum vinclis et carcere tritus,
Astra sacer tandem conscendit vertice plexus;
Victor, et emeritus coeli conscendit honorem
Bis centum hanc comunt quoque sexaginta duoque:
135.0750C| Pignoribus testes quos haec via celat arenis,
Et cui dat famam ventrosa cucurbita clivus.
CAPUT VI. De sanctis Luceia et Acceia.
135.0749|
135.0749C| Tum comitante salutarem Luceia caterva
Regis, et Acceiae victoria barbara comit,
Qua properant explere, poli se rege vocante,
135.0750C| Zenonis insignis manans juge gutta palaestram
Millia quem sectata decem tres atque ducenti.
CAPUT VII. De sanctis Archelao, Hippolyto, Vincentio et sociis eorum.
135.0749|
135.0749C| Romuleum ditant etiam pia munera portum
Archelaus, simul Hippolytus, Vincentius atque,
Praeterea plures Quiriacus, et Herculianus,
Enitet hic martyr fortisque, decensque Hyacinthus,
Ignibus immersus superat qui incendia laetus,
Inde datus rapidis spumosi fluminis undis,
Incolumis siccae redhibetur in aggere ripae;
135.0749D| Tum gladio sectum servis comitata, capessens
135.0750C| Julia, rure suo celebri disponit honore.
Titulis triumphis lege Christi fulgidis
Notantur istic advenarum martyrum,
Cum Martiale, Aprilis ac sodalium,
Felicis atque caeterorum plurium
Istosque praeter cognitorum uni Deo,
Qui circa et infra laude dignis Romulam
135.0750D| Urbem coronant efferendo fascibus.
CAPUT VIII. De sancto Sylvestro.
135.0749|
135.0749D| Sylvester, cathedrae sortitus culmina Petri,
Patrem se plebis magnis minimisque probabat:
Errantes revocans, sectantes coelica firmans,
Regmine sollicito clerum, populumque gubernans,
Res pius Ecclesiae perpensa lance librabat
Indignis, templi et fabricis, dignisque ministris,
Quos quoque disponens cauto sub honore dicabat
Moribus hos sanctis, supero sale, vestibus ornans,
135.0750D| Atque vacare Deo discreto tempore mandans.
Praeterea certamen ei cum gentibus ingens,
Falsa refutanti assertis, et vera tuenti,
Quodque ad id usque datum, manus ut contraria ponat,
Huic bellum cum Tarpeio grassante dracone,
Carmine qui sacro oratus, rituque profano,
Igne tamen diro rupis vicina terebat,
135.0751A| Incautos populi suprema peste fatigans.
Convocat ille patres coelestia dona merentes,
Praedicat et ternis jejunia danda diebus,
Queis precibus castis, votisque insistit anhelis,
Parte sub hac Christi ut manifesta potentia gliscat.
Tum pastor visus defert solamina Petrus,
Cum monitis sacri sumantur in ordine cleri
Theodorus senior, ac Felicissimus, atque
Tertius his socius Dionysius, inde ministri,
Romanusque, et Honoratus mysteria libet;
His prius annisus posthac descendat agoni,
Additur et quid reppererit, quid muneris edat,
Hostem quo dirum subigens certamine vincat.
Aggrediens init aversa terrente cohorte;
Instructus latebram, intrepidusque barathra penetrat;
135.0751B| Appellens tandem rabidi ad spelaea chelydri,
Obtrudensque hostem, valvas sibi ducit ahenas,
Mox chalybis vinclo cyclos, atque ostia munit,
Ferro atque aere luem subdens, et clave coercens;
Hinc voti compos repetit spectacula victor.
Anguicolae demum portenta subacta probantes,
Livida projiciunt exuti pelle ferina,
Candentisque tegi gratantes vestibus agni.
Nec longum cessat, clauso serpente, cerasta
Proturbare pios, instigat in arma profanos;
Christicolae divos suplicent edicta propagat;
Queis laceram fervore novo quatientibus urbem.
Qui magis impetitur, sanctus Pater, urbe relicta,
Soractis secreta subit, rurique moratus
135.0751C| Cum cleri cuneis reddit sua vota Tonanti.
At princeps quem suasus agit discriminis error,
Constantinus, uti sanetur mente, feritur
Corpore, quemque clephas dira prurigine turpat,
Nec modo foedari infandis dolet ora papillis,
Quin properare pavet funesto fata veneno;
Quaerit aruspicibus, quaerit suffragia divis,
Omnigeno explorat conamine jura medelae.
Nulla manus prodest, nullo medicina labore
Proficit, artifices cunctos ars irrita fallit;
Ast inventores scelerum, umbrarumque ministri
Invisum tractant facinus, horrenda lavacra.
Crimen inauditum, medicinae dona ferentes,
Insontique lui maculas dant sanguine sontes,
Atque salubre viri multorum funera dictant.
135.0751D| Mittitur arva teri, famularum adducitur ordo;
Millia natorum rapiuntur, millia matrum,
Mortis in obsequium matres sua pignora gestant:
Fundendum jamjam nutriunt quae lacte cruorem.
Ut visum superare nefas, data criminis hora
Ad necis Augustum spectacula saeva trahebat;
Quo strictis gladiis scelerata lavacra petente,
Obvia turba ruit, nudato pectore matrum,
Passo crine, trucem lacrymarum et flumine mortem
Praegressae, fassaeque gravi plangore dolorem.
Exhorret scelus Augustus; tremefacta potestas
Expavet, ac fletus regalia lumina reddunt;
Figitur, et procerum cinctus patrumque corona,
Tactus corda pia mentis probitate perorat:
135.0752A| Seque hominem meminit sub conditione creatum
Servorum simili, atque pari qui surgat ab ortu,
Nec causa par esse sui tot millia perdi.
Servati in tumidos juris reminiscitur hostes,
Subjectisque pudet concessa negare: superbis
Hostibus esse patrem, crudelem civibus hostem:
Victores vitiis populorum cedere victos,
Legibus atque reos propriis grassando teneri;
Sicque juvat virtute feros componere mores,
Vincere saevitia, sola pietate domari;
Contemnit pietas morum consulta sacrorum,
Atque dari lacrymis mandantur pignora matrum.
Pectora percellit stupor, ac metus intima pulsat,
Credere nec facili suadetur tramite; laeta
Augentur trepidis solamina, praemia callis,
135.0752B| Adjumenta viae, lamentis gaudia crescunt;
Ut quae lugentes invisa ad moenia ductae
Dura resultabant, hilares sua tecta revisant.
Unde egressa poli pietatis semina pulsant,
Secessus superis proceres a sedibus alti,
Dum sapor angorum properat sedare tumultus,
Splendida mittuntur regi duo lumina mundi
Claviger aethereus Cephas et quis fuit alter,
Excoluit totum verbo qui gentibus orbem,
Seque Deique ferunt monitus, finemque furori
Impositum, domitosque animos, et gesta benigne
Rectori superum placuisse levamina pandunt;
Seque datum missos reducis consulta salutis:
Audiat ac peragat, nec coelica jussa renutet.
Sylvestrum latebramque notant, et quaerere mandant
135.0752C| Hunc sibi qui valeat conferre lavacra salutis;
Moxque vicem studeat talem redhibere Tonanti;
Ecclesiae inflictas curet moderamine plagas
Restituat fabricas, sese spurcamine purget
Daemonico, solum, Deus est qui verus, adoret;
Ejus velle sequi toto conamine certet.
His simul astrigeram posthac repetentibus aulam,
Imbutus superis affatibus induperator,
Accitum legat divo medicum auspice notum.
Ille tuens rapido Augusti se milite cingi,
Tempus adesse putat capiendae sanguine palmae,
Atque monet prompto socios certamen inire
Pectore, gestandaeque crucis vexilla petenda,
Sectandum Dominum exemplis ad vera vocantem;
135.0752D| Sicque Deo se committens, oransque, ferensque
Oscula pacifico subjectos munere firmat.
Discipuli fortes patrem comitantur euntem,
Gaudentes pariter plexi mage tormina ferre,
Quam patre sejuncti dapibus recubare caducis
Ast ubi sollicitas perventum regis in aedes,
Tandem hilaris surgit, stupidumque salutat amicum
Rex resalutatus; sedes perducit in altas,
Incipiensque actus et coelica visa retexit,
Continuansque rogat, qui dii, quae numina visa
Sint Petrus et Paulus, sibi talia jussa ferentes.
« Hic pater est unus, colimus quem ritibus almis:
Omnipotens coeli, terraeque, marisque creator:
Unus et ipse Deus, qui viribus omnia replet.
135.0753A| Istius Petrus, Paulusque sciuntur alumni,
Qui Christi divina Dei gentilibus istic
Monstrarunt, orbemque pio splendore venustant;
Hinc testes Domini, primique in sede superna
Sanctorum asciti, coeli decorantur in arce,
Summorum summi procerum Omniregentis amici. »
Caesar ad haec: « horum vobis num livea vultus
Exprimit? » Ostendique sibi argumenta reposcit;
Visorum intutus papa monstrante figuras:
« Verius haud quidquam hos (inquit) mihi jussa dedisse,
Te mox ascisci, debere lavacra salutis
Te nobis nostri, quibus ulcera cuncta fatiscant. »
Laetus ad ista, sacer fidei fert ubera regi,
Hortaturque fidem prompta comprendere mente.
135.0753B| Credere se ille refert, ideoque vocasse patronum
Hujus eum legis, ritus quo jure capessat.
Dictantur mox mansueto praecepta tyranno:
Tironique, novo submittere colla parato,
Arida pro dapibus dantur jejunia summis;
Hircinoque flagrans ostrum mutatur amictu;
Amplivagi pro lascivo fulgore palati,
Invia mandantur stricti secreta cubilis;
Pro pompis, pro judiciis crudelibus, alma
Ore triumphantis resonet confessio Christi.
Lamenti gemitus mulctati sanguinis error,
Delubra claudantur; larvarum liba facessant;
Debita pauperibus fisco donentur ab omni;
Vincula carceribus tota reserentur in urbe;
Exsiliis etiam, et variis cruciatibus acti
135.0753C| Solentur venia; dentur solamina fessis;
Legentur digni digne haec ad agenda ministri.
Excipit Augustus, fida quoque mente retractat,
Et Christum verum Dominumque Deumque professus,
Vana probans simulacra, crucis signacula sumit
Pontificisque manu insignis catechumenus exit.
Papa sacris cautus ducit jejunia laetus,
Eclesiamque pio sibi jungit adesse labore,
Ritibus explicitis per vota celebria dignis,
Conscia surgentis Christi instat vespera felix,
Eductura nigris altissima sceptra tenebris,
Fonsque perennis aquae praecelso munere lymphae
Fontem implet, pestes exstinguere non modo mentis,
Corporis at valido morborum dira levare.
135.0753D| Summus it antistes summum sacrare Toparcham,
Ille Dei summi virtutem fassus herilem,
Sordibus impuris, saevisque renuntiat aris;
Tingitur et sacris trino mersamine in undis,
Et subito coelis ad vota, ad praesulis orsa,
Lux radiat celebris superans rutilamina solis.
Tum crepitus fontis stridentia frixa resultat,
Quo surgens lotus rex mente ac corpore mundus
Egreditur salvus, Christi visa ora professus.
Mente nitet purus, pueri micat ore serenus;
Mens intus splendet, foris ac caro fulgida candet;
Gaudet at eximia donatus utrinque medela.
Candida sumit ovans, et legibus alma propagat:
Hunc debere coli laetus qua tenditur orbis
135.0754A| Qui sibi saeva fugans tribuisset laeta salutis:
Hunc qui blasphemet punitio digna sequatur:
Christicolae afflictor census sectore prematur:
Romulidum papam veneretur episcopus omnis:
Si reus Ecclesiam petat, ut censore tegatur:
Praesulis annisu modo templa locentur in urbe:
Caesareae fabricas decimae redigantur in almas.
Albis depositis, ardentia ut ostra resumit,
Mundus et incolumis Petri mausolea visens,
Sternitur in faciem, capiti diademate dempto,
Et lacrymis stratum Tyriosque infundit amictus,
Seque reum memorans sancto de sanguine fuso,
Excibat populi fletus gemitusque sonantes
Mixto pangentis luctu nova gaudia laetis.
Rex servile aggressus opus, chlamydisque nitorem
135.0754B| Rejiciens, insueta petit, fossorque bidentem
Arripit, et glebas prono conamine vertit,
Atque viam pandit sacri fundamina templi
Qua figantur apostolici, quo curvus honore,
Egesta fundamenti scrobe rite locandi,
Bis sex fert humeris cophinos tellure gravatos.
Curriculo residens aulam hinc cum praesule scandit:
Altera lux terras roseo spargebat amictu.
Sanctus et Ecclesiae sacrare palatia surgit
Rex Lateranensis fabricae, passimque revelat
Altithroni juga sub Domini se colla dedisse.
Lege data pauper si quis se subdere Christo
Deligat, ut vestem capiat candore micantem
Munere Caesareo solidosque decem geminatos.
135.0754C| Accrescit Domini messis, populique, nitentes
Sacra Dei summi, linquunt scelerata sacella;
Millia candentum renitent duodena virorum,
Infantum praeter matrum quoque debile vulgus,
Quorum stat numerus coeli mensore libratus.
Romulidum Patribus fidei fugientibus alta,
Haud sinit Augustum Pater indignarier almus.
Ille throno residens aulae plebemque patresque
Lumen in aethereum radiantibus excitat orsis:
Non debere deos testans dicive colive
Qui manibus fiant hominum, tueantur et actu,
Quos conservandos restaurent casibus actos;
His se conjicere indignos placamine divo
Qui reparare queat tritum et revocare salutem;
Quodque in se factum liquida stet luce probari,
135.0754D| Artificem Christum ritu venerarier aequo,
Unde superstitiosa petant jam numina finem,
Solus adoretur qui cuncta quit edere solus;
Qui servat dignus, non qui servatur, honore;
Sit caecis visus ianime ( sic ) imperitetur
Auditus; desistat ab his sapientia nostra;
Eclesiae pateant Christi, quae jura profanis
Flaminibus servata, piis sint cessa ministris.
Coepimus ergo operam Christi, quo regia templo
Nostra micet, videat passim romana potestas
Nulla subesse animo dubii vestigia nostro.
Conclamant ad dicta Patres, fortesque Quirites,
Christum attollentes, claudique sacella petentes,
Templa patere Dei Christi, qui verus et unus,
135.0755A| Praestitit Augusto subitam sine more salutem:
Urbe repellantur Christo vincente profani.
At moderator ad haec pandit qua mente colenda
Jura Dei, quae corde flagrent, quae sponte petantur;
Invitus nullus, nullus subigatur adactus
Censeat ultro animus justum, deliberet aequum,
Quod verum inveniet sumat ratione librata.
Hanc omnes vanis etiam laudare subacti
Legem quae nullum impellat nullumque repellat.
Urbe coronata Phoebi lux lampade multa
Vincitur, Ecclesiam gratantia gaudia replent.
Sanctorum rutilo ornantur splendore sepulcra;
Exsiliis trusi claro sub honore vocantur,
Quique sua laeti patria gaudente recepti,
Regis et asciti meritis venerantur amici.
135.0755B| Interea genitrix Augusti, femina veri
Scrutatrix, Helena partes lustrabat Eoi,
Bebrycias peragrans urbes et regna Pelasga,
Quae dum monstra Deum venerari cauta renutat,
Deligit astrorum regi famularier uni;
Unde favens veteri Judaea litamina sectae
Censebat sectanda, monetque hortamine natum
Sumere Mosaeam priscorum tramite legem,
Haud credi debere Deum cruciatibus actum,
Ast illi divum medicamina laeta repulsa.
Gnatus ad haec, summo sese moderamine vectum
Culmen in eximium tractans, praecedere mentem
Humanam, ut coelum, terras, divina fatetur,
Nec quem delegit defendere numine cultum,
Ne tam praecelsi ritus sibi conferat ausus;
135.0755C| Doctores at Christicolae, gentisque vetustae
Conveniant certaturi libramine veri
Lege sacra, libris cultus, et dogmate divi
Alterna quid praecipuum sit lite revelent,
Cervicem cui summus apex, cui saecula subdant.
Undique Rabbini, legisque citantur amici
Carnalis, superique gregantur Flaminis hostes,
Culmina sectantum paleas duodena leguntur,
Romuleam Graeco Latioque lepore politi
Quique habiles visi scribae legantur ad urbem.
Huc quoque pontifices Christi pietate nitentes
Sedibus asciti variis in bella vocantur,
Dumque legi alterni litis qui summa capessant
Censentur Christi famuli, Sylvester in uno
Spem fixus Domino bis senis se objicit unum.
135.0755D| Pars adversa suis horrens superarier armis,
Haec prohibet tangi; Caesar probat apta triumpho;
Pars inimica suis dum sternitur obruta telis,
Aethereus consurgit agon, capiturque duellum.
« Blasphemant stolidi tres nos orare Tonantes. »
Papa libris pandit priscis tria Numine summo
Complecti, totumque creasse triformiter Unum,
Qui sibi nil dispar majusve minusve receptet.
Uno hoc eliso geminus prosternitur hostis.
Objiciunt Jesum Christum pericla tulisse
Idque peroratum priscorum panditur orsis,
Omnia quae Christo factis implentur in uno:
Promitur adventus et causa rogata laboris,
Utque Dei gnatus hominis susceperit artus.
135.0756A| Haec sacer exponens diva ratione resolvit,
Aemulus et veris tradebat colla tumultus.
Restiterat solus belli conflictibus expers,
At Zoroastraeo nisus molimine Zambri,
In quo sacrilegi fiducia summa triumphi.
Exprobrat iste levi ut sociis certamine versis,
Actibus et se, non verbis, conferre palaestram
Poscit, et indomitum quaeri saevumque juvencum
Virtutem summi valido quo numinis actu
Prodit, et audito labatur nomine taurus;
Quod nil ferre queat vivens, nec sufferat auris
Vix haud ulla pati valeat, vel habere notatum.
Exhibito juvenum multo sudore juvenco
Cruribus implicito, vinclis et funibus acto,
Fraudibus innitens insultat vera tenenti,
135.0756B| Morte probet cultum mandans, vel morte probetur.
Coepta sequi justus patiens dimittit iniquum.
Ille bovis dirum mussans immurmurat auri,
Labitur atque miser mugitu flamina linquens,
Et nece spectantum consternans corda virorum.
Tollitur ingeminans clamor confusa coronae.
Ut leo Sylvester fidens interritus astat,
Nec turbae curat strepitus, nec probra pavescit,
Fixus opem coelis tota quin mente precatur;
Tum rogat Augustum vel sera silentia mandet;
Quae voces, ubi jussa premunt, excelsa sacerdos
Ascendens, ad vera piis populum erigit orsis:
Se vitae auctorem, Dominum se ferre salutis
Auribus Ausoniae, caecis qui lumina, surdis
Reddidit auditum, mutis affamina linguis,
135.0756C| Dextras restituit mancis, vestigia claudis;
Hic verbo lepras, morbos hic depulit omnes,
Rettulit et reduci defuncta cadavera luci:
Ille Deum sese indiciis patefecit apertis
At qui morte ferit, vitam nisi reddere possit,
Supremus non ille Deus: fraudem nam mortis amici
Daemonis hic viguisse liquet, ni rapta rependat.
Aestuat Abracius, cultuque et corde recisus
Justa nec aure valet patiens, nec sumere mente,
Postulat et latrans superasse, silentia poni
Colluctatori belli, neque jura relinqui.
Haud Pater [patet] id dignum, priscumque orasse prophetam
Papa refert, Dominum vitaeque necisque potentem
Ut qui morte premat, flabris qui motus reddat
135.0756D| Percutiat, sanet, validus moderator utrinque
Unde probum superas post funera conferat auras
Omnia rite sibi quo credula corda parentur.
Instat ad haec fallens vafer atque silentis poscit
Virtutem repetens pandi solemniter actis,
Spondenti vitam attonitus demensque repugnat;
Cogitur at Dominum verum summumque fateri
Flamina qui functo referat, denotat, et addit
Seque suosque sequi cultus insignia Christi,
Si data Sylvestri cedat promissa patrari.
Edit papa preces, non murmura surda susurrans,
Clara sed auditu cunctorum vota profundens,
Atque palam Christum auctorem, vitaeque datorem
Invocat aethereumque, haustus repetente juvenco
135.0757A| Aurarum positos, Numen monstrarier optat,
Accedensque ferae nomen proclamat Iesu,
Nomine sub cujus revocatum surgere taurum
Imperat, absolvit laqueis, et pergere mandat.
Protinus exsiliens stupidae miracula plebi,
Laetitiam justis, moerorem importat iniquis,
Ac sese armentis viduata in pascua reddit.
Vincenti prostrata ruens vestigia turba
Mox adversa petit poscens victore salutem,
Ipsaque regiparens aulaeis publica raptis
Egreditur, veniamque dari sibi prona precatur.
Nec solum bos sentit opem, pugnantiaque arma.
Sylvestro vincente, crepant quin flamina nigra
Linquere se, captos coeli quos gratia salvos
Reddit, et aethereis plures sacer abluit undis.
135.0757B| Crescit et ornatur Christo desponsa columba
Templis, muneribus, cultuque dicatur amoeno,
Exuitur fractis elisus viribus hostis,
Aegypti primogenitis sub tartara mersis,
Pellaeas acies imo aequora gurgite volvunt,
Victricesque aquilae Jesu ductore triumphant.
Sensit et internis grassans Maxentius armis,
Qui, terrena terens divinaque jura lacessens,
Par Pharaonis lethum subit improbus undis,
Incurrens foveam pugna sibi fraude paratam,
Dum pius exsultans coelestibus emicat armis.
Cui coelis patefacta crucis vexilla coruscant,
Cui promissa favet victoria voce superna.
His genitrix Augusti actis feliciter aucta
Atque animum firmata fide percenset amici
135.0757C| Tramitis ad Solymam spe continuare laborem,
Exsultansque sacrata Dei loca lambere plantis.
Expurgat scelus undecimi livore patratum
Caesaris, emundans spurcis sacra rura sacellis,
Religione pia sanctisque altaribus ornans.
Perventum Solymam, quae lectu coeperat, haurit
Perscrutans oculis, interque insignia rerum
Indagare crucis cordi sedet inclyta ligna,
Queis pretium cuncti vitale pependerat orbis.
Dum via nulla patet, qua tecta talenta petantur,
Accitis varia sub conditione magistris,
Golgotha supplicii discrimina nosse laborat;
135.0758A| Quae patefacta, viris diversae partis utrinque
Consona testatis, regina aggressa capessens
Spem divinam animis, scrobibus rimatur operta;
Nec mora longa operi; connivent vota labori:
Munus et ambitum cupidis se visibus offert;
Tecta diu infidis arcana fidelibus adsunt.
Gaudia sed lucri obnubit titubatio certi:
Dum, tribus inventis, quae crux erectio vitis
Vivificae steterit nutat discussio veri.
Arbiter at summus curas componere anhelas
Disponens, animum reginae numine tangit
Sidereo: functum illa recens exsangue cadaver
Imperat inferri, donum virtute probari.
Produntur gelidis torpentia viscera venis;
Admotaeque cruces: poenalia ligna latronum
135.0758B| Temnuntur, promit vitalia robora vita,
Vita resurgentis vitae arbore gaudia complet,
Qui spectatores redivivo munere pascens,
Inter mirantes sese miratur euntem.
Sic divo renitens crux clarificata decore,
Votorum obsequiis, claraque assumitur aula.
Quae cultis rutilo radiat laquearibus auro.
Fertur et ad regem pretiosi portio ligni:
Crux sibi tota manens late sua robora spargit,
Damna nec admittit largo cum repleat orbem
Munere, perpetuum retinens sine more vigorem.
Queis mundi pretium divina talenta librata
Clavorum ex acie regalis culmina coni
Tutantur compti, frenique sacrantur habenae,
Vis cujus praestans effrenas difficit umbras,
135.0758C| Quod fidei meritis, princeps Justine, probasti.
Nec mare frustratur tantae virtutis honore,
Cujus sedati fluctus, obstructa vorago.
Lintea quae texere crucem neque cassa residunt;
Robore quin sumpto morbos, et frigora pellunt,
Daemonas ejiciunt, caecis sua lumina reddunt:
Mutis sermo datur, paralytica membra levantur.
In vexilla crucis labarum transvertitur ingens.
Praeficitur cuneis, acies illustrat honore
Signiferos sociosque tegit, nec clade laborat
Evector, nec tela queunt temerare vehentem;
Linquens signa perit, gerulus servatur in hostes.
CAPUT IX. De synodo quae facta est sub sancto Sylvestro.
135.0757|
135.0757D| Sylvestri imperio coeunt, et lumina Patres
Catholicae retegunt fidei, damnantque rebelles;
Lucis et Ecclesiae tutissima robora condunt;
Pontificalis apex colitur, clerique senatus
Legibus instruitur; sacrorum jura feruntur;
135.0758D| Templa nitent fabricis, sacrantur munera templis,
Pignora apostolici decoris multo aere teguntur.
Emicat oppressis victoria clara tyrannis;
Gentibus effulgent praecelsa tropaea subactis,
Discussisque pios tenebris lux laeta venustat.
CAPUT X. De Gallicano et Constantia.
135.0757|
135.0757D| Tunc Gallicanus rege mactus inclyto
Victoriosis sublevatus infulis,
Dum gratus Augusto atque carus cernitur,
Christo dicatam lege necti perpete,
Sibi jugalem postulat Constantiam.
135.0758D| Rex aestuare mente coepit anxia,
Sciens necari posse natam, quam teri.
Hoc illa nitens mente vulnus patria
Avertere, infit tunc: « Jugandam perhibe
Me Gallicano, dum Scythas evicerit.
135.0759A| Mox consul ut generque fiat regius. »
Arrhae feruntur inter haec altrinsecus,
Fratres Joannes atque Paulus virginis
Celsae magistri castitatis praesules,
Ambasque virgo Gallicani filios
Sibi retentat Atticam atque Artemiam
Quas ore votis ipsa Christo dedicat.
Procus subinde clausus urbe Thraciae
Gentis Scytharum inferre pauca dum pavet
Formidolosus signa multitudini,
Acervat aris sacra Martialibus;
Increscit hostis, invalescunt tristia,
Linquunt Quirites signa, cedunt barbaris,
Princeps volutans exeundi copiam,
Portum salutis satrapis Constantiae,
135.0759B| Paulo ac Joanne percipit, votum Deo
Summo polorum qui monent enuntiet,
Christo ut dicetur erutus discrimini,
Fietque victor quam fuisset clarior.
Voventis ore quod probatum ut personat,
Juvenis statu videtur ecce praeminens
Humero crucis vexilla promptus ingerens:
« Sectare et (inquit) me mucrone praeditus! »
Quem mox secutus bellicosos en videt
Viros utrinque praeparatos praelio,
Se roborantes atque praebentes opem
Subeat jubentes castra tutus hostica,
Ensem retectum hinc inde securus vibret,
Dum regis ad secreta scandit barbari.
Quibus ille visis pronus ad vestigia
135.0759C| Jam Gallicani, vota fundens, sternitur,
Vitam petendo cum suorum sanguine.
His impetratis, deditur cum liberis;
Posthac tributa se daturos asserunt,
Pactis et hoste liberantur Thraciae.
Hinc jam tribuni redditique milites
Christi parantur militare muniis.
Princeps sacratur, nuptiis abstemius
Vovens manere, sic triumphator redit.
Nec ante Romam provehendus introit,
Sacrata Petro dirigens ad limina,
Grates datori quam litet victoriae.
Augustus huic cum prole factus obvius,
Ut rescit acta, cingit hunc amplexibus
135.0759D| Coelo dicatas nuntiatque filias.
Aulam petenti rege fulto principi
Regina sancta nepte nixa nobili
Occurrit ejus, exhibetque pignora
Lacrymis opima proluuntur gaudia.
Privatus ille gestit ire fascibus,
Celsis vocationis arcem praeferens.
Rogatur autem consul aula prodeat;
135.0760A| Sumens honores, quinque solvit millia
Vernarum, habenis servitutis eximens,
Quos ditat arvis atque cessis aedibus;
Censusque praeter filiarum proprio
Foro subactos spargit indigentibus;
Comesque sancto factus Hilarino subit
Virtutis alta, serviens egentibus;
Domos benignus hospitales ampliat,
Socii cohaerent qui fuere servuli.
Vulgatur orbe fama toto prodiga:
Ardent videre praeminentem consulem
Pedes ministrum diluentem pauperum.
Hostensi in urbe templa Christo construit,
Et excubantes hic ministros destinat.
Levita magnus visus huic Laurentius,
135.0760B| Hortatur ejus edat aedem cultibus
Qui jussa supplens, nuncupat Laurentiam.
Praestare praesul haud favet rogantibus;
At qui nitescat hoc decore deligit.
Vicem rependit distributor munerum
Tantamque confert claritatis gloriam
Quo spiritali praediti versutia
Mundentur, ejus ut feruntur visibus.
Magna ergo fultus sanitatum gratia
Splendet micanti sanctitatis copia.
Hinc Julianus hostis innocentiae,
Ut re potitus elevatur publica,
Arctat statutis christianos subdolis
Ne possiderent indigentes quippiam:
Tum Gallicani tecta, queis egentium
135.0760C| Levat labores, si quis ingredi petit,
Titulos daturus, pensiones aut agens.
Ultore captus lancinatur daemone;
Exactor actus ut leprae spurcamine.
Responsa produnt his rogati spiritus
Rerum quod ejus occupatores ea
Vitare possint haud secus pericula,
Ni Gallicanus diis agat litamina.
Sanctum sed audet inde, nemo dum virum
Tentare, dirus praesul aulae destinat,
Mandata legans ut deis ferat sacra
Latiisve cedat, aut remotus finibus,
Rebus relictis. Ille Alexandri petit
Exertus urbem, seque confessoribus
135.0760D| Christi per anni jungit ultro circulum;
Deserta deinde jure scandit arduo:
Huc saevus hostis insecutus principi
Jubet beato thura sacret impiis,
Qui suasionis temptor ensem subdita
Cervice sumens laetus astra competit.
Locatur ejus aedis alma nomini,
Qua dona Christi honore fulgent martyris.
CAPUT XI. De sanctis martyribus Joanne et Paulo.
135.0759|
135.0759D| Hujus magistri ad vota fratres inclyti
Christi Joannes atque Paulus pauperes,
Opibus relictis virginis Constantiae
135.0760D| Dum christianos recreando pertovent,
Fertur tyranno; lenibus quos convenit
Actare verbis haereant rogans sibi:
135.0761A| « Iniquitatis (inquiunt) causa tuae
Communione publicae rei absumus.
Jam te salutatum ire non exibimus,
Nam Christi alumni veritate degimus.
--Considerandum est, his refert apostata,
Aula nutritos regi adesse regia
Debere primos, ut colam palatii.
Contemnar autem: quaero ne temni queam. »
Fratres: « Tibi hanc feramus haud injuriam,
Mortalium quem praeferamus ut tibi;
Coeli, ac sali, telluris atque praesulem,
Qui fecit usquam quidquid est praeponimus.
Hominisque temporalis inde gloriam
Fugimus, superni regis irae providi
Teneque scire nec salutatu tuo
135.0761B| Cultum nos adire jam palatia.
--Decem (tyrannus) vos diebus edere
Concedo mentem cautionis tramite,
Sodalitate ut sponte nostra utamini,
Aut publicos plectens ut hostes punio. »
Viros beati tum fideles advocant,
Res ordinantes quas reliqui praecavere
Toto vacantes copias egentibus
Induciarum largiendo tempore.
Posthac Terentianus hos sub propria
Adortus aede vota dantes repperit:
A rege fassus aureum mitti Jovem
Cui thura flagrent, his ei litantibus,
135.0762A| Aut obstinatis colla mucro transeat,
Ne rege digni qui nutriti regia
Vulgarium caedantur acti obtutibus.
« Dominus tuus si Julianus (inquiunt),
Habeto pacem jam tuo cum principe
Nobis at alius non erit, Pater nisi,
Natusque solus, sanctus atque Spiritus. »
Is quem renuntiare non est territus,
Huic et Dei projectus a conspectibus
Perditionis stat parare complices,
Suasor alto procubans certamine
Aperire terram saevit, et venientibus
Ferus sepulcra providet domestica,
Mox et resectis colla submergit scrobe
Vulgans jubente quod exulares Caesare.
135.0762B| Quam post procellam jam sereno reddito
Multae subacto vindicis strage impio,
Sanctorum agonem confitentes daemones
Possessa tacto vasa linquunt limine.
Terentiani huc acta proles flamine
Clamat beatis sese aduri fratribus.
Pater periclis incitatus filii,
In ora lapsus, praedicat piacula,
Petit lavacra, luctibus dat lacrymas
Piorum ad urnam solvitur dum filius
Tam passionis gesta quae peregerat
Confessionis dira purgans lacrymis
Certis arata propalavit paginis.
CAPUT XII. De sanctis Januario, Gordiano et sociis.
135.0761|
135.0761C| Plures beata tergiversator nece
Christi sacravit defuga.
Dum crescit atrox ira victi publicis,
Legat pios custodiis;
Diro prehensum jure Januarium
Tunc Gordiano deputat:
Pii sacerdos regis almus impiae
Datur ferae vicario.
Qui, dum modesto verba corde percipit,
Fidei repletur Spiritu;
Uxore juncta sic Marina nomine
Mox fonte divo tingitur;
Famuli petentes sacra denis quinquies
Dominos sequuntur amplius.
Quae gesta saevo dum feruntur arbitro,
135.0761D| Scriptis utrumque perculit,
Et Gordianum subrogato judice
135.0762C| Antro retrudit publico;
Castam jugalem dans aquas ad Salvias
Servire mandat rusticis.
Clementianus Gordianum sedibus
Vinctum catenis applicat,
Qui, laude Christi fortis atque immobilis,
Plumbo severe caeditur,
Confessionem nec relinquens coelicam,
Cervice coelos obtinet.
Canibus cadaver judice actum pessimo
Custos tegit non dormiens,
Quod christiani nocte milliario
Ab urbe raptum collocant,
Pridem beati martyris quo pignora
Collecta erant Epimachi,
135.0762D| Diesque festo laeta voto compares
Attollit una martyres.
CAPUT XIII. De sancto Pigmenio.
135.0761|
135.0761D| Haec fera crudelis rabiem quoque sanguine tingit
Doctoris, sub lege Dei quo fotus alumno,
Pigmenti, Romae tituli qui Presbyter almus;
Pastoris quem strata suo pia membra furore
Condere comperiens, secedere mandat ab urbe,
Praemia se redhibere ferens, quia mittitur exsul;
135.0762D| Nam pudet altorem primo mox sternere jussu.
Persarum petit ille solum, quo luce moratus,
Corporis orbatur, mentis sed lumine pollens,
Praecipitur Romam, palmaeque requirere causam,
Cui tandem puero gressus moderante reducto
Obvius expulsor rheda sublimis et auro
135.0763A| Diis grates inflatus agit pompante tumore,
Incensusque Acherontaeo flammante furore
Praecipitem vergi Tyberinas mandat in undas.
135.0764A| Mens pia sic coelos repetit terra edita terram
Pignora quaeque Abdon tumulo Sennenque capessunt.
CAPUT XIV. De sancto Herculio Hilarino et sociis.
135.0763|
135.0763A| Donatus lector studiorum in agone sodalis
Et condiscipulus sancto hoc sub patre tyranni,
Ense truci genitor genitrixque ubi sidera sumunt,
Fugit, Aricinamque petens apprenderat urbem.
Dumque, pio junctus Hilarino, nocte dieque
Vota Deo legans, jejunia crebra frequentat,
Gentilis Surana oculis ac corde tenebris
Obsita cum genito cellam perrumpit opimam
Quamque fide imbutam Satiri dant praesulis ori,
Nascentis laetus fidei qui lumina cernens
Atque Deo grates referens, jejunia mandat,
Fert cineres stratum, dat dura cilicia amictum,
Instruit atque lavat, cum qua subit unicus undas
Herculius; lumen mox frons tenebrosa resumit
Et Christum verum vitae lucisque potentem
135.0763B| Exclamat mulier, sobolem radiata renoscens.
Quod certis capiens rumoribus Apronianus,
Donato attonitum diro spiramine gnatum
Defert, qui sociis Hilarino ac praesule junctis,
Insistit precibus; pulso sic flamine votis,
Incolumem puerum, gaudente parente, reformat.
Assidue hinc gradibus virtus et gloria cressit
Accedit quidam Eustasius, fiscalia cujus
Munera ut abdiderat terrae, defungitur uxor.
Ille gravem tolerans torvo exactore furorem.
Donati petit auxilium qui corde fideli
Praesidium tractans, superum subit aggeris antrum
Nomen et inclamans functae per numina Christi
135.0764A| Adjurat, crucis adjungens in stipite fixi,
Quid factum dicat, qua rapta pecunia fisci.
Jussa refert imo verba Eufrasina sepulcro,
Tecta domus aditur latrat quae gaza rogatur;
Aes notum egeritur, pergit vir fasce levatus.
Jam dignis Satiro meritis ad regna vocato,
Donatus sacris ejus vice fungitur aris.
Qui dum diva, die quadam, mysteria tractat,
Sanguinis et superi populis dat dona minister,
Impete gentili impulsus ruit, atque sacratum
Comminuit calicem; motus cum plebe sacerdos
Angitur; angorem Christi sed dextra serenat;
Lecta equidem devectantur fragmenta beato;
Ille madens lacrymis sumensque, ubi vota profundit,
In priscam revocat solidato fragmine formam.
135.0764B| Barbaries perculsa novi spectacula facti
Aspiciens, laudare Deum cum plebe canora
Incipit, atque animae citra octoginta dicantur.
Multis praeterea signis divina potestas
Donatum illustrans testis sustollit honore:
Tentus enim, pariterque Hilarinus, saxa jubetur
Thure rogare dato, jussis cui rite reniso
Os teritur saxis; Hilarinus fustibus actus
Temptam linquit humum, quaesitam percipit aethram,
Ostia membra rapit, Donatum claustra receptant
Hic quoque plura Deus per quem magnalia Christus
Dum populo plaudente gerit, diro ense resectum
Educit tenebris, verae capit aethere lucis.
CAPUT XV. De sanctis Prisco, Priscilliano et caeteris.
135.0763|
135.0763C| Hac praeter istos nube multi coelicos
Petunt honores abdicando terreos.
Priscus sacerdos ense scandit aethera;
Priscillianus quem secutus clericus
Parilem coronam sorte sumit compari.
Benedicta sectans hos pudica femina
Subit piorum regna per vestigia,
Faustus triumphans sceptra regi jungitur;
Fausti Dafrosa, post jugalis gloriam,
Exsul negata segregatur patria
Poloque ab ense pulsa terris sumitur;
Qui Biviana prole cum Demetria
135.0763D| Florent parentes, clara nacti pignora:
Quarum hoste coram ducta dum Demetria
135.0764C| Confessionis enitescit gloria,
Mentem superna condit inter sidera.
Funus Joannes gloriosus presbyter,
Ubi sole bino triste dat spectaculum,
Foro rapina colligit laudabili
Piis sepulcro copulans parentibus,
Quibus sororis membra jam jugaverat.
Quem Julianus, dum nec auditu probat
Dignum suo, Phoebaeam ad aram praecipit
Cervice plecti: quem legit Concordius
Pari sacerdos sorte fulgens praeditus
Sacrumque cultu honoris ornans debiti
135.0764D| Locat beatos martyrem inter martyres.
INCIPIT LIBER DECIMUS.
CAPUT PRIMUM. De sanctis Marco et Julio episcopis.
135.0763|
135.0763D| Digressi per bella, pedem referamus in urbem,
Visuri qui sede Petri sint sorte secuti
Sylvestrum: officii quorum mysteria Marcus
135.0764D| Diva subit primus, gemino quae solis in orbe
Tractans, templa parat, donisque et cultibus ornat,
Busta colit, comptoque gradus sublimat honore,
135.0765A| Absentes scriptis, praesentes roborat actis,
Catholicamque fidem diro tutatur ab hoste.
Julius hunc sequitur, bellum cui fure paratur
Hoste potestatis Christi, tribulatio cujus
Virtutem probat, exercet, depromit, honorat;
Gloria quem exsilio revehit: tum construit aulas
Rectori, tum busta parat pietatis amicis,
Decernit leges, statuit fastigia clero,
Componit lites, praebet monimenta fidei,
Protegit innocuos, reprimit sine jure nocentes,
135.0766A| Permanet immotus, rebus persistit honestis.
Post quem Liberius vario depellitur astu,
Ob sanctam nunc urbe fidem, nunc legis ob urbem
Tramite, divinae pulso felice cathedrae,
Perstat qui validus firmo quoque robore fixus;
Arguit et lapsum duplici baptismate regem,
Unde datus gladiis eapitur feliciter astris.
Funus at ereptum recipit quam struxerat aula,
Moxque pios cleri tribulatio dura fatigat
Presbyteros, pluresque alios, quae morte coronat.
CAPUT II. De sancto Eusebio praesule, Gregorio et Orosio presbyteris.
135.0765|
135.0765A| Eusebius praesul fortis vibrat arma fidei,
Liberiumque dolet manui cessisse profanae.
Unde furens hostis arcto hunc Constantius antro
135.0765B| Claudit, ubi invictus precibus persistit amicis,
Cornua Titanis replet dum septies orbe.
Emicat hinc claustris, late quoque pace potitur;
Pignora presbyteri rapiunt Orosius atque
Gregorius Sixto addentes in busta Calisti,
Atque Dei ponunt homini titulumque decusque.
Accipit ut pietatis opus pia gesta tyrannus,
Gregorium ejusdem vivum sub funeris urna
Trudit; spirantem sed adhuc Orosius effert
Nec mora defuncti jugat ossibus ossa sepulti.
Cappadocum propulsus adit Dionysius urbem.
135.0766A| Hic quoque persistens validus defungitur exsul,
Optatam capiens patriam sedisque decorem.
Pignora, Basilio magno reddente, beatus
Suscipit Ambrosius, dignoque recondit honore
135.0766B| Eusebius Scythiae tum Basilii petit urbem;
Vercellis rediens demum repetendo cathedram
Martyriique locum, patitur pius arma furentum;
Psalterium aequivoci postquam decoraverat orsis,
Sedem membra requisitam mens accipit aethram.
Rhetorica Victorinus tunc luce cluebat,
Lustrans subjectam facundo dogmate Romam:
Tandem colla ferens fidei veteranus honori,
Impugnat colubrum sale, comit lumine Paulum.
CAPUT III. De sanctis Damaso, Hieronymo atque Siricio.
135.0765|
135.0765B| Damasus hinc, post expositos, pater Urbis habetur,
135.0765C| Praelectus cleri populique, favente senatu.
Martyribus sacra templa polit, pia corpora quaerit,
Colligit, attollit, numeris colit, et pede prodit,
Probris impetitur, synodoque probante piatur,
Verbis ac scriptis fidei defendit honorem;
Nocte dieque sonet mandat psalmodia laudes,
Hieronymoque petens normam tradente capessit.
Sedis apostolicae sublimat lege cacumen,
Dirigit aedificans subjectos dogmate puro,
Flaminis aetherei coelestia lumina promen,
135.0766B| Sidereisque armis insectans proterit hostes.
135.0766C| Emeritusque senex scandit coeli ardua victor.
Siricius contra infandos decreta per orbem
Legat, et exsilio removens perversa sequentes,
Purgat ovile Dei, pandit quam cauta receptu
Regula servetur, quam pravis arcta ferantur,
Aethereamque ornat divina lege columbam.
Surgit Anastasius, suadetque assurgere divis
Cum clero populum, verbis fugat ore profanos,
Informatque pios, templum parat, astra receptat.
CAPUT IV. De sanctis Innocentio Zozimo et Bonifacio episcopis.
135.0765|
135.0765C| Post hos, nocentes damnat Innocentius,
Et institutis imbuens Ecclesiam,
Dignis adornat castra coeli legibus,
Pellensque iniquos pura reddit sordibus;
Tum templa sacrat, dedicatque munera,
135.0765D| Dat festa sacris sabbatis jejunia,
Petitque perstans alta fidus sidera.
Zozimus statuta nec fatiscit edere,
Aulam ministris, ac ministros palliis
Ornat, petendae dignitatis tempora
Praefigit almos, cauta tradens dogmata,
135.0766C| Datasque firmat lege rigida regulas.
Bonifacius, post lite scandens dissona,
Tum mansueto dum recedit spiritu,
Nec insolenter vindicat fastigia,
Pulso receptus roboratur aemulo;
135.0766D| Certatque sedes nec hinc petatur ambitu;
Sacra censet arae nulla tractet femina
Decreta celsis nec ministris appetat;
Nullum dicare jure pressum clericum.
Felicitatis hic beatae pignora
Templo decorat quo residit sarcina.
CAPUT V. De sanctis Coelestino et Sixto episcopis.
135.0765|
135.0765D| Coelestinus abhinc coelestia regmina tractat
Allegatque piam rectis pravisque salutem;
135.0766D| Instruit Ecclesiam, ponit psallentia clero,
Religionis opus cumulat, sacra diva venustat;
135.0767A| Summi templa dat donis, et cultibus ornat.
Hunc Sixtus sequitur: majorum scita tuetur
Nec refugit censor sacro censente senatu
Censeri, purgatque notam, justusque patescit.
Humano attritus supero quoque plectitur hostis
Arbitrio, papa poenam miserante profani
135.0768A| Coelicaque infesti servante in funere jussa
Templa levat multoque colens ex munere ditat;
Regia dona ipso clare moderante renitent
Carmine sacra colit, memori dicat aere beatos,
His quoque conjunctus memoranda laude dicatur.
CAPUT VI. De sanctis Leone, Hilaro et Simplicio episcopis.
135.0767|
135.0767A| Hinc gesta altisoni texuntur in orsa Leonis
Praeditus Augusto pia qui Chalcedona jura
Dat censenda, Patres quo munere cogit agendo:
Exprimitur geminae Christo connexalis uno
Copula naturae; damnantur nexa secantes
Vincula personis, vel non miscenda jugantes.
Jussa Patrum crebro rationis dogmate firmat;
Auget jura, monet reges, colit ordine Patres,
Templa novans ornat, bellis attrita reformat,
135.0767B| Internum externumque decus claro expolit actu.
Hilarus hunc sequitur, decretaque praecipit, orbi
Delegat, sectanda monet, contraria damnat,
135.0768A| Cultibus edictisque piam vernare columbam
Praestat; sanctorum multo notat aere triumphos;
Aurea ligna crucis gemmis et percolit auro,
Attollit fabricas, pretiosa monilia cudit,
Alligit et Patres, libros sacrosque ministros;
Per quem paschali Victorius ordine fulget;
Culmina Simplicius celsae subit inde cathedrae,
Regis honore sui, cultas qui dedicat aulas,
Officia instituit, laesos medicamine fulcit,
135.0768B| Roborat aegrotos, stricto ferit ense protervos,
Jura superna serit, bino sacra munere comit.
CAPUT VII. De sanctis Felice et Anastasio episcopis.
135.0767|
135.0767B| Ecclesiae posthac Felix moderamina tractat,
Praecipitans haereses, leges redeuntibus aptans,
Fraudes discutiens, culpas et noxia perdens.
Regmina Gelasius Felicis rite secutus,
Dissicit errores, propellit ab urbe profanos,
Crimina comburit, miseris vincimina solvit,
Dilatat clerum, vulgus tutatur egentum,
Excolit Ecclesiam, salvat discrimine Romam,
135.0767C| Sancit scita sacris, dat opem feritate repulsis,
135.0768B| Difficiles virtute ferit, facilesque reducit,
Et gremium cunctis pandens pietate nitescit,
Templa polit, dicat, attollit, modulamina condit,
Coelica defendit divinisque emicat armis.
Surgit Anastasius post quem dans robora pacis,
Legatum Christi pacis se munere fastus,
Aequivocum hinc movet Augustum, petit edere pacem.
CAPUT VIII. De sancto Symmacho papa et Paschasio levita.
135.0767|
135.0767C| Symmachus accedens vario certamine gliscit.
Partibus abjunctis, gemini dum culmina sumunt
Judicium subeunt regis; patet aequior isti
Causa; sedet praesul, censetque deinde cavendos
Dissensus, gladios, vitandos jure favores,
Dignius et tantae tribuendos sedis honores;
Aemulus, indeptus Nucerinae regmina plebis,
Alma vigere patri pietatis viscera sentit
135.0767D| Et capit ingratus gratis data munera fastus.
Surgit item bellum ac repetit Laurentius urbem;
Prava ferum manus exagitat livore tumultum;
Impetitur probris et iniquo crimine justus;
Censorem suadetur ei rex mittere Romam;
Ascitis Patribus, purgat convitia praesul;
Censor et invasor praesumpto jure teruntur,
Instauratur honos, justo addita gloria crescit.
Ut decus obryzo saevis fornacibus usto,
Crescunt bella piis, crescunt insignia bellis;
Cruda ruens caedit temeraria turba quietos,
Queis tamen impertit sublimis laurea coelos.
Fautores positi divino examine, plexi,
Condignam meritis mulctam subiisse probantur,
Quorum vir clare rutilans Paschasius urbis
135.0768C| Levites passus capiendae damna coronae,
Thermarum, fertur datus ut fervore minister.
Attamen egregiis hic fulserat actibus auctus,
Contemptorque sui, vitaque insignis honesta,
Cui comes a puero miseratio crevit egentum,
Dogmataque ediderat veri, sale praedita multo,
Flamine queis divo mysteria digna perorat,
Cujus et extrema raptam de veste salutem
135.0768D| Accipimus fugisse nigras, spolia alma, catervas;
Isque piis veniam meritus decernitur actis,
Germanique palam visus se obtutibus offert,
Obsequiis terret, poenam erroremque fatetur,
Poscit et auxilium, precibusque levamina sumit,
Centumcellensis quondam ut possessor agelli
Lympharum ignicolis post fata vaporibus actus,
Presbyterique datus Joannis ad alma ministri,
Obsequiis geminae nutans sub dote coronae
Munere qui ereptus gaudet servisse lavacris.
At servare greges et proturbare profanos
Atque fugare lupos pastor non desinit almus:
Exurit simulacra, libros, pellitque nefandos,
Atque domum Christi doctrina et cultibus ornat,
Munera multa serit fabricis, laquearia, gemmis
135.0769A| Pingens, instauratque novas, reparatque labantes,
Nec minus exsilio trusis dare commoda sanctis
Insistit, redimit donatque exire catenis,
135.0770A| Et parat addictis sibi coelica regna talentis,
Queis nitet admissus translato culmine mactus.
CAPUT IX. De sanctis Hormisda papa, Germano atque Remigio episcopis.
135.0769|
135.0769A| Hinc Hormisda colit clerum, psallentia tradit,
Templa levat, lites componere pace laborat,
Graiorum tumidos instat sedare tumultus,
Nec, quia praecelsis arcetur fascibus, alto
Absistit coepto; monitus iterare benignos
Haud tardat, licet Augusto renuente, sequestros.
Qui, donis tentans, nec vi nec munere praestat.
Insuper indigne pulsis negat hospitis alas,
Atque superba refert, sacrataque jura repellit.
Nec mora contempti persentit numinis iram:
Ictus et aethereo submersus in ultima telo,
Dignum sceptra sacris submitti funere pandit,
Plexo justus ac injusto Justinus adeptus
Imperium, Petri pacis petit omine sedem,
135.0769B| Foedera digna diu monitis actuque ferentem.
Vota Patri arrident: legantur figere pacem
Sinceri fidique viri virtute probati;
Capua Germanum tanto dat munere dignum.
Legatis Petri sic gratia celsa refulget,
Augustus cum principibus, sanctaque caterva,
Ut procul occurrens regali egressus ab urbe
Excipiat capitis supplex pia membra supremi.
Terrentur reprobi, gaudent pietate benigni,
Ecclesiae coeli junguntur culmina pace,
135.0770A| Damnanturque rei, lucis pacisque rebelles.
Vincitur impietas, lethale abscinditur ulcus,
Et, sanie absecta, laeto stant corpore membra.
Gaudet pace Oriens, reparatum gaudet et Austrum;
Africa laeta subit sublata resumere jura;
Solis ad occasum laudant a climate Eoo
Salvati Dominum pueri sacri ore magistri.
Gallia doctrinae nec culmine cassa residit,
Exsultat quae Remigio rutilo aetheris astro:
Ac terrae cultore bono, feritatis opimo
Vomere qui fidei satagit dum scindere corda,
Barbara mirificans divino semine rura,
Messis honore novae charismatis ubere mactae
Primitiis Cephae studet almam ornare cathedram,
135.0770B| Dum rex in Christo Clodoveus, filius hujus,
Auri ac gemmarum pretiosa luce renidens,
Remigii decus obtenti ductamine regni,
Egregio parens patri devotus alumnus,
Primati eximio Christi pia munera mittit;
Mittit et insignes paci data Graecia cultus;
Augustus, regesque colunt ornatibus urbem;
Clara pii sub honore Petri dum stemmata legant,
Papa etiam cum corda parat, tum templa venustat,
Sicque datur cum mente polo, tum corpore templo.
CAPUT X. De Joanne papa, Symmacho, Patricio atque Boetio.
135.0769|
135.0769C| Gratia summa dein primae dat jura Joanni
Sedis, et egregia tribuit disponere cura,
Ausoniam ne mucro voret, quo Graecia aditur
Quique decet Petri legatum hos excipit altus.
Pergenti sacratur equus, vectorque dicati
Corporis assuetum muliebre deinde recusat,
At gaudet servire sacro, geminare laborem.
Culmina celsorum patri praestantis honoris
Occurrunt graduum: caecis ut sensibus alma
Lux pateat, lumen caecatos innovat orbes,
Atque diu clausas intrat lux reddita portas,
Lucifluaque manu tactos fugit umbra meatus,
Et, populo mirante, palam nova lumina fulgent.
Subjicitur culmen, fastus flectuntur enormes;
Imperitans mundo Cephae incurvatur alumno;
135.0769D| Qui petit, oratur, largitur et obtinet idem,
Impetrat et pacem, praecelsum praestat honorem;
Torquetur saevus furor hoc sub honore piorum.
Dat tenebris qui luce nitent, quibus uritur urit,
Ipsum etiam patrem diri custodia cingit;
Emicat ille specu, nec septa tenere beatum
Regia proficiunt, coeli vel demere sortem.
Compserat ecclesias, patrum reparaverat urnas,
Pignora digna datam repetunt revocata cathedram,
Nec longum rapuere trucem tormenta tyrannum
135.0770C| Debita perpetuas crudeli dantia flammas.
Jam tamen immanes dederat fera bellua clades,
Impugnans bello fraudis pia moenia pacis.
Symmachus illuster, gener atque Boetius ense
Subierant cujus pretiosae munera palmae.
Patricio sed discinctus, plantasque retectus,
Atque manus vinctus papa religante Joanne,
Inditus ignivomae Vulcani immergitur ollae.
Symmachus hic consul genitam cognomine Gallam
Cultibus enutrit sanctis, pia lumina fudit,
Tradita quae thalamis anno viduata sub ipso,
Disponit servire Deo, nec tempora curans
Aetatis tenerae, nec opes, vel culmina saecli,
Sanguinis igneoli nec foeda notata pavescens,
Barbariem, nec ferre pilos muliebria servans
135.0770D| Nil reputans foedum Christo nisi fallare tantum,
Militiaeque poli toto se pectore dedens,
Castis se subicit castris, immobilis annos
Continuans plures, manibusque et mente benigna,
Prodiga pauperibus votis insistit honestis:
Ad palmam quae dum coelique ad regna vocatur,
Corpore concutitur, supera sed pace levatur:
Solamen Petri, vultumque et verba meretur
Orsis digna piis audire et reddere voces,
Accirique polo, peccamina nosse remissa;
135.0771A| Et pariter charae comitatum orare sororis
Audit quae comitari habeat benedicta petitum
Post mensem quod iter capiat, plenoque nitescit
135.0772A| Egrediens voto, solatia jussa sequuntur
Sic et apostolici complentur famina pacti.
CAPUT XI. De sanctis Felice, Bonifacio atque Mercurio episcopis.
135.0771|
135.0771A| Ecclesiae Felix feliciter usus honore
Scita dicat, pia tecta levat, collapsa reformat,
Divinum attollit columen, sacra jura venustat,
At censet solis mysteria agenda sacellis.
135.0772A| Pace fruens et pace nitens sub pace quiescit.
Ordine divino Bonifacius inde secutus
Succurrit clero, solvit famis atque periclo
Mercurius post hunc supplet loca sacra piorum.
CAPUT XII. De sanctis Agapito, Cassiodoro atque Vigilio.
135.0771|
135.0771B| Hinc pius Agapitus congesta ligamina rumpit,
Conciliatque gregem, vinclorum pondus adurit,
Errantesque reducit oves, et pacat ovile,
Pergit et ad Graios, pacem quoque regibus affert;
Exceptus sub honore pio divina frequentat,
Restituens gressus claudo, dat famina muto,
Augustum aggreditur, pietatis munia tractat,
Arguit errorem, temnit terrentia regna,
Dissicit et nebulas, et fraudis operta revelat,
Ejicit et sacris columbrum, tenebrisque jacentem
Detegit, et diro mundat delubra veneno;
Plebs purgata nitet, gaudens Augustus honorem
Dejicit eximium, vestigia pronus adorat
Patris, et expulsa almus apex ita sorde sacratur,
Papa petita tenet, rebusque ad vota redactis,
135.0771C| Emeritam pax summa legit componere luctam,
Et Romam referunt victricia membra triumphum.
Praesule quo Cassiodorus splendore senator,
Servitiis Agni se subdens, dogmata clara
Devotis adhibens, Davidis carmina tractat,
Clarificans supero modulata poemata nablo;
Illustransque pias divino lumine turmas,
Attollit gemino mentesque et corpora fotu.
Silverius sine more gradu perfungitur alto
Et, clero obstricto, rapiunt mox fata tyrannum,
Bella terunt patriam, Roma obsidione gravatur,
Surgit dira fames, pestis grassatur, et ensis,
Ut stragis satis exactum, petit ultio papam.
At firmus jam sede Petri robustus agonem
Excipit, Augustique legit stare obvius ori,
135.0771D| Deinde suis pulsum haud redhibendum moenibus anguem,
Unde dolos laqueosque subit, quem fraude potestas
Afficit, ornatu privat, sine jure fatigat,
Extorremque fugat, confessoremque coronat;
Hujus et ad tumbam morbis vitiisque repulsis
Assumptum coelis pandit data gloria terris.
Depositi regimen, sortemque Vigilius intrat,
Arridet pax Hesperiae, capto hoste triumphat
Urbs, Africaeque dolus prisci dat regmina juris
Munera tutori spoliorum gloria Petro:
Lata opis indiguis, solatia prona feruntur,
Atque Dei famuli dono pietatis aluntur;
Stemmata apostolici certaminis atque triumphi
Lucis arata stylo, rutilanti compta nitore,
135.0772B| Huic praesulta favore Patrum delegat arator.
Praedecessori notus furor hunc quoque vellit,
Sceptriferoque agitur jusso revocare chelydrum,
Eximiis vetitum Patribus maculare sacellum,
Praecipitisque oris persolvere pacta rogatur;
Ille negat, stultumque notat se, ac poenitet orsis,
Seque tenere vices meminit, Petrique cathedram,
Majorumque probat leges et roborat actus:
Insurgit furibunda manus, petit ultio durum
In patre patronum, lavicis culpatur et auctor
Lethiferi sceleris, ducique in judicis ora
Praecipitur, solus teneat nisi Petrus alumnum.
Caeciliae inventus septis dans munera plebi,
Et tentus cymbae, Tiberisque appellitur undis,
Inde ferens populo benedicta huc usque sequenti,
135.0772C| Opprobriis maledicta capit, pro pace duellum
Invenit, egreditur vulgo perversa frementi,
Patris amatores comitantur terga secantem
Fluminis, atque sali Catinensem actus in urbem
Tradere subjecto fruitur charismata clero.
Inde religatis divae custodibus aulae,
Atque gregi patribus minitanti se ingerit urbi
Plebs devota patrem capit, ac proceres fera mandant;
Quaestio dura subit, trahitur contentio longum,
Et rixa geminus tali consumitur annus,
Impia sceptra notans, saevae pater improba vultu
Sumit flagra manu, miti convitia mente.
Hinc subeunt majora: piis avellitur aris;
Colla ligat funis passim spectacula dantis;
Solvere consuetum stupet urbs pavefacto ligatum;
135.0772D| Solvere latronem renuens, ut latro, ligatur;
Mergitur in tenebras, parceque diaria fertur
Panis parvum et aquae; reputat se digna subisse,
Ac reddi meritis consentit debita factis.
Exsilio clerus teritur, mulctaque reorum
Afficitur. Mox aequa trucem subit ultio gentem:
Barbaries inimica ruens ferro obsidet urbem;
Peste quatit famis, immites ad dira coercet
Invadit quoque privatam solamine plebem,
Sed Petri mucrone jubet reverentia parci.
Effugiunt Patres, desolatique sororem
Rite petunt matris, quaesitaque fulcra reportant.
Mittitur et Romam, salvantur ab hoste Quirites,
Salvatique, patris reddi sibi regmina poscunt
Laetificat gestis Augustum gloria palmae,
135.0773A| Et flexus revocat papam, precibusque petentum
Reddit collatum, clerique levamine fultum.
Ille Syracusiam sociis comitatus in urbem
135.0774A| Deveniens, languore gravi subit ultima fati.
Pignora depositi repetens urbs Roma receptat.
CAPUT XIII. De duobus Pelagiis, Joanne quoque et Benedicto episcopis.
135.0773|
135.0773A| Pelagius, modico Patrum moderante senatu
Praemissi mulctae suspectus crimine papae,
Provehitur sacris, seque approbat urbe coacta
Innocuum, monet ac censet ne sorte lucelli
Quis petat Ecclesiae culmen, vel captet honorem.
Ornatus reparans aris, fundamina templis
Instituit, Petrique urnam sub tecta capessit.
Sanctorum sequitur restaurans busta Joannes,
Quae puro colit affectu, veneratur honore,
Impensis ornat, dicat, et non integra supplet.
135.0773B| Hostibus oppressis, patriae tranquilla feruntur
Ingratae, quae pellere opem ventosa laborat.
135.0774A| Is contra retinere ducem, tutarier urbem,
Pacis et usque piae pro munere ad ultima certat.
Mox famis et gladii Benedicti tempora quassant,
Ausoniamque terunt geminae discrimina poenae:
At, miserante Deo, Nilus solatia legat.
Pelagius hunc sequitur pelago moris obitur;
Insurgunt equidem nimiae cum cladibus undae;
Hinc saevis agitur gladiis urbs, inde procellis,
Diluvies, primique putata pericula saecli,
Comere quo valuit nec destitit alma decore;
135.0774B| Hic pater atque Petri argento circumdat et auro
Relliquias, aliisque parat pia xenia templis.
CAPUT XIV. De sancto Gregorio et affinibus ejus.
135.0773|
135.0773B| Inclyta Gregorii subeunt hinc culmina, caulis
Excubiisque gregis custos qui pervigil instans,
Actis atque orsis agit ad coelestia pastos.
A puero justus, renitens, et sanguine clarus:
Approbat hoc atavus Felix, amitaequae beatae
Tarsilla, Emiliana soror, quae, mente dicatae,
Augmentis crevere piis in amore Tonantis,
135.0773C| Corpore dum terris degentes, pectora coelis
Intulerant; titulo quarum Tarsilla priore,
Quae comebat iter, Felice vocante, superna
Luce domum rutilam prior accipit; arbiter orbis
Visere migrantem quam non contemnit Iesus,
Quem solum haec capiens astantes cedere mandat,
Hunc super astra sequens, vincimina terrea transit.
Nectareus testatur odor venisse piarum
Latorem dapium paradisi munere plenum,
Qui digni fragrantem operis spargebat odorem;
Acta caro ipsa notat cubitis, genibusque retectis.
Luminis haud longum invitans ad festa sororem,
Terrenas removet curas, consortia spondet,
Laetos inque choros, coelique in gaudia ducit.
135.0773D| Stenima nepos generis decoravit moribus almis,
Extulit ingeniis, studiis excudit opimis.
Gregorium juvenem materna legumina alebant,
Nec mollita focis, modo sparsa liquentibus undis.
Quemque Charaxantem coeles simulatus egentem
Naufragio pressum, aggreditur, suffragia poscens,
Cui postquam loculis ter sena numismata pendit,
Instanti et precibus sibi multa perisse querenti,
Scutellam matris, gerulamque leguminis addit;
Post, dum pauperibus bis sex obsonia ferri
Praecipit applicitis, cernit superare sedentes,
Mandati numerum nequit aspectare minister,
Qui superest jussis convivam cernere solus
Gregorius valet, hunc variis varia ora sub horis
Mutantem, reliquis quem ducit in abdita missis;
135.0774B| Personam nomenque rogat; negat ille notare
Nominis indicium, prodens id premere mirum
Se eductum fore naufragio cui munera vasis
Contulerit, sibi legarat quod Silvia mater,
Idque habeat certum sedes se regmina Petri
Sumpturum, sic dispositum moderamine summo
135.0774C| Coelicolam quoque se pandit, perhibetque pavorem
Attoniti, memorans ejus se ad munia missum
Custodem, atque precum gerulum super astra suarum.
Lubrica sic mundi transcendens gaudia summis
Attollit mentem radiis, sola temnere promptus,
Solum ardere Deum, meritis acquirere coelum,
Utque patet sibi missarum percensio rerum,
Notificat quid mente gerat, quaecunque latebant
Corde aperit; quae vana tenet pietate remittit,
Cultibus atque sacris subicit, largitur egenis,
Ipseque factus egens Christum sectatur egenum;
Militiaeque locans apto coeli ordine turmas,
Disponit, fovet, exercet, moderatur, adornat;
Inter et exertos exertus vibrat agonem,
Tegmine nam trabeae posito gemmisque coruscis,
135.0774D| Paupere squalentes habitu non horret amictus;
Pauperibus Christi quin pauper et ipse ministrat:
Virtutum locuples, sapientia cui prior auro,
Culmina virtutum lapidum potiora nitore,
Gratia coelestis census, habitusque decore;
Omnia cui terrena jacent, coelestia mente
Sola nitent; inter quae lumine carnea tranans
Versatur, metam affectans, et praemia quaerens,
Nil terrenum aptans, nil jam carnale requirens,
Nil vel habens vel habere sinens sua septa colentes;
Unde nec immunis proprii si forte repertus
Quis servator abit, docet id paradigmate Justus
Injuste custos oneris malecautus avari.
Aurea cui peperit nec magna pecunia mulctam
Torseruntque inter medicamina trusa venena.
135.0775A| Quem pater austero medicum medicamine curans,
Corpora curantis mentem per tormina sanat;
Dumque in morte ferit, plures a morte reducit,
Dum de morte levat munus vitale resignat.
Nec Dominus tantam patitur latuisse medelam,
Germanoque aperit functus solumina vivo.
Sed nec dissimilem cui terna numismata frater
Contulerat sentit mulctam, auxiliique levamen,
Patre monasterii qui proditus ore ligatur
Gregorii raptus, nec adhuc vincimine liber,
Cernitur, abbati promens se carcere clausum,
Dum patris ore data est oratio fusa sepulcro.
His reliqui aptantur, cuncto quoque fasce levantur;
Legitimoque simul bellum pater agmine tractat,
Et multos ad regna poli, superasque coronas
135.0775B| Delegat; quorum quidam ventura prophetant,
Ante obitumque sciunt quo sumant ordine palmas.
Aspicit haec certoque refert Gerontius ore;
Accipiunt quidam peccamina missa vocati,
Securique migrant; probat hoc Antonius actu,
Hoc Merulus lacrymis, precibusque assuetus uterque,
Florea quem coelis capiti delapsa corona,
Jucundum tutumque agit ad coelestia regna.
Visibus et testis fragrantia mira sepulcri
Solatur juvenis pressus languore Joannes,
Erigitur, jussusque ad fata propinqua parari
Coenatur, memor est jussi, geminoque sub anno
Praeparat egressum, accitusque it certus ab urna.
Egregius Pater hortatu votisque laborat,
135.0775C| Lucra sui cumulare gregis, juvat aptio summa
Velle parans, ac posse ferens, cogensque rebelles.
Sensit Theodorus haec dona, manumque trahentem,
Immitis puer irrisor, captorque piorum,
Accipit et subitam sorbente dracone salutem,
Faucibus exemptus renuens prohibensque chelydri,
Quem pia vota fugant, mentemque, et pectora mutant
Inque dei cultu statuunt et ad aethera mittunt.
Fructibus his pollens ductor bonus atque citatim
Regmine pennarum visus hoc scandere coelum:
Fune ministerii trahitur, levita levatur,
Verbis et officio dignum capit aula ministrum,
Ecclesiae patrisque dati responsa ferentem,
Sectantur fratres quos contubernia grata
135.0775D| Dependit, maris errores quo littore vitet
Turbine mundano tutus coelestia flagret.
Quorum Maximianus ubi redit alma revisens
Septa sibi legata fide ac virtute probatae
Mentis, et egregii tutelae addicta magistri,
Adria terrores saevasque insurgit in iras,
Flaminibusque feras furibundis excitat undas,
Aequoreque elato funus crudele minatur:
Rectori amisso pereunt moderamina clavo,
Agmini flabrifero ruit acta in fluctibus arbos,
Velaque mixta vadis undas opulenta sequuntur,
Puppis et omne latus victa compage solutum
Admittit celerem rimis rapientibus hostem,
Gurgite jam summa tabularum immergive plenum
Fert mare vas, ferturque mari dorso aequoris aequum;
135.0776A| Proxima mors non corda quatit, quin proripit instans;
Nil nisi supremum cernunt, summae oscula pacis
Mutua dant, pia dona viae solatia sumunt,
Committuntque animas qui corpora morte coarctat
Flectitur omnipotens trepidis clementia rebus,
Pro miro servare modo discrimine censens,
Quorum adiens stupido tremefecit corda pavore,
Sic plena octo natat lympharum hominumque diebus
Cymba, Deo peragens proprium modo remige cursum;
Incolumes nono, dum Cotronense receptat
Gregorii littus socios, quos Maximianus,
Ut lintrem egressus sequitur, petit illa profundum;
Jam non ferre valens hominum sine pondere fluctus,
135.0776B| Gregorii meritis homines quae vexit et undas.
Maximiani haec ille tamen delegat honori,
Propria dum vitans fratrum praeconia pangit,
Queis aliisque pio Christi sub amore rogatus
Enodat, retegitque viri mysteria clausa
Sermonum invicti, per praelia mille probati,
Discutit enucleansque aenigmata diva revelat,
Sacramenta aperit, secreta patentia reddit,
Syrmateque eximio per plura volumina condit.
Tunc quoque surgentem ventura in lumina pestem
Atterit, et veri jaculis fando obruit, atque
Oppressam penitus prima sub origine mergit;
Sicque triumphator repetens feliciter urbem,
Clade laborantem, recreat solaminis orbam,
Pastor et eligitur, pastore per anxia rapto.
135.0776C| Dum refugit simplex, indignum culmine tanto
Se censens, apicemque humilis non pondera vitans
Sceptrigerumque petens tentat se fasce resolvi,
Numine percipitur supero, vacuantur inanes,
Irrita vota preces, populi acta feruntur in aulam;
Laetificant regem grati sub honore patroni,
Legatique hilares gratantia jussa reportant.
Principis annisu, clero, populoque petente,
Lectus ad excelsum Christo moderante cacumen,
Commoda quae plebi, quae sint sibi congrua tractat,
Dansque laboranti verbi solamina vulgo
Culminis exilium, atque fugam meditatur honoris;
At servat clausas vigilum custodia portas,
Nec latet urbicolas humilis quid defuga volvat;
135.0776D| Attamen excubiis cunctis vigilantior ille
Per medios fugit ignaros, luditque videntes,
Cratera septus latebramque recedit adeptus,
Et manet abstrusus, donec jejunia plebis
Votaque Romulidum coelis nova signa merentur,
Nam ductrix quondam populi peropaca columna
Astris irradians, perfundit luce columnam
Ecclesiae, populique ducem depromit apertis
Illustrans radiis; cives visuntur adire,
Atque redire poli tractus per lumina clari.
Cernitur id soli dignus qui forte repertus
Incola sylvarum, turbae mundoque remotus,
Quique Dei tectum notat hoc pro tegmine templum.
His tandem profugus signis, ac lumine notus
Aethereo capitur, tractusque ad limina Petri
135.0777A| Ducitur, indutusque pio decoratur amictu,
Evehitur sacris, divaeque admittitur arae,
Sancto insignitur superi charismate doni,
Quoque redundabat perfusus flamine summo,
Praesul apostolicae praefertur honore cathedrae.
Fascibus et dignus digne sibi credita tractat,
Dumque reprensus ut indigne tam digna refutans
Culpatur deses quasi Ravennate Joanne,
Apta rependit, opus condens pastoribus aptum
Ecclesiae, panditque decens ut vivere rector,
Atque docere habeat, sese servare, suosque,
Quam caute, quam discrete, quam degat honeste.
Inde nec absistit monitis, scriptisque docere,
Appositos ac sepositos vocat ore manuque,
Exemplo, verboque polorum ad culmina ductans,
135.0777B| Coelica disponens per subdita lumina corda,
Enodatque latens thecis celantibus aurum,
Virtutes notat indiciis, vitaque priorum
Pandit, et exercens armat decoratque catervas,
Flamine sumpta pio divo repletus ab ore
Pabula dat gregibus. Testatur scriba minister,
Dictorum exceptor, retegens livore coactus
Obtrectatorum, quae visa arcana probarit
Scripta Petrus, supero afflatu, ne fusa crementur,
Morte secutura, juvans se pandere visa,
Quique fidem faciens secreta ut detegit, efflat:
Post patris haec obitum, vetitus vivente, revelans
Ut nive candidior capiti residere columba
Transpuncto monstrata styli terebramine velo
Mystica coelorum dum colligit organa praeco,
135.0777C| Ore trahens superi divina aenigmata rostri,
Oromatum reserat queis Esechielis operta.
Non illum marcor, non febribus insitus ardor,
Viscera vel concisa dolor, seu gressibus haerens,
Sollicitudo urbis, charorum cura clientum
Haud revocat coeptis, et corda et corpora curat,
Fata inopis horrore famis periisse putati
Flexit, ut exstinctum propria quem caede necasset:
Undique collectis et quo succurrere possit,
Quinquaginta libris quondam frumenta paravit.
Omni poscenti tribuebat; amore tenebat
Nil detentus opum, probat id heremita nutritor
Muricipis, comite hoc contentus, et omnia mundi
Caetera despiciens, sortem praenosse precatus,
Mercedis, cum Gregorio, cui gloria consors
135.0777D| Eligitur, nec magna putans qui prospera saecli
Tempserat, esse parem mundi splendore cluenti
Accipit hunc gazae melius tractare talenta
Nec sibi quin aliis tutari commoda vitae
Quam solatricem sibi se defendere cattam
Qui grates referens promissa implerier orat,
Et cum Gregorio lucis sibi domata ferri.
Nec modo praesentes, procul hic quin nutrit egentes,
Monticolis notum Sinai quod rupe remotis,
Oceano quoque divisis toto orbe Britannis.
Anglorum dum mente capit gens pabula coeli,
Quae conspecta foro texatur congrua regno,
Avellenda umbris, sacrandaque lumine lucis,
Educenda ira, pietate vocanda superna,
135.0778A| Atque Dei laudes cantu depromere digna,
Tendere quo gressum doctor verbique minister
Approperat fieri, populo retrahente moratus,
Stare loco nolens discit saliente locusta
Ast ubi posse referre pium fert infula votis,
Almificos legat colere haec inculta colonos,
Expurgare feris, ditanda novalia spinis,
Cordis arare solum percultae vomere linguae,
Rura replere sati cumulando semine verbi.
Ipse quod emittit, pluresque referre maniplos
Ut valeat, studet hortatu, precibusque laborat,
Muneribusque juvat, miracula plura parentur
Legatis praestat, gentem cum principe salvat,
Unius atque parum regni curasse salutem;
Insuper augentur populi regesque propinqui;
135.0778B| Barbara corda feras discunt deponere mentes;
Barbaraque ora Dei certant depromere laudes;
Sternitur Oceani pia sub vestigia fastus;
Indomiti ferro, miti sermone domantur;
Bellis intrepidi, metuunt per verba ligari;
Terrea despiciunt, coelestia mentibus ardent:
Hujus quae meritis clarescunt praestita Patris
Qui merito genti sancitur Apostolus illi.
Insuper et pueros ejusdem gentis abactos
Externis pretio redimens regionibus aptat
Aetherei lotos fidei, superoque decori.
Sardiniae quoque ruricolis errore vetusto
Dum volet involvi, pigra praesulis increpat ora,
Quod votis cessisse probans pia munera lucis.
Proinde Hebraeis rapiens ad coelica donis
135.0778C| Ornatuque animae decorans et vestibus ornans
Insuper et pueris heresis quos dira fovebat
Patris sollicitam satagit praetendere curam.
Sentit et Hesperiae rectoris tegmina tellus,
Ereptasque urbes recipit Romana potestas.
Laudibus hinc laudes cumulans centonis et instar
Carmina comprendens divina volumina cogit
Sacrorum, atque preces cumulans quo sacra gerantur
Insinuat voto, ridentes mystica vultus
Perculit, atque oculis mysteria sanguine pandit
Rubea, carnalique refert sacra carnea cordi,
Triticeamque docet mutari in carne farinam,
Ac ligno cretum converti in sanguine vinum;
Haec carnis promens oculis ubi pectora firmat,
135.0778D| In priscam reparat divina litamina formam;
Nec minus egregie pallarum prodita pannis:
Sanguine quos sacro secreto ac robore supplet,
Muneris et summi dono delegat opimo,
Ossea sanctorum poscentis pignora missis,
Quos temere inspectos nimis indigneque retectos
Ac nihili ductos patienti mente retrectat,
Atque preces geminans arcana stupenda revelat,
Dumque secat ferro, miri dat fluxa cruoris.
Legatos stupidat, sternitque ad vota fideles,
Et prius erectos tribuit benedicere pronos
Ac laudare Deum tam diva insignia dantem.
Instruit hoc sacris inter libamina pallas
Aris applicitas Christi qui nomine fusus
135.0779A| Sic tecta sanctum virtute bibisse cruorem;
Hosque aliosque replens fidei splendore videntes,
Certa rependit item signans jam munera certis.
Quae dum gestantes Domino magnalia fantur,
Gaudia dant, desideriis qui dona verenti
Dona capit, comit, veneratur, adornat amore,
Magnaque ad haec Christi miracula dantur honore.
His pollens opibus humiles Pater almus alebat
Exemplis, monitis, virtutibus, atque superba
Ore terens Domino substernere corda parabat.
Experti sensere magi quibus urere visum
Magnifici sessoris equum Phlegetonte, subustis
Flagitii stimulis, lumen quos luminis actu
Deserit obstructos, proprioque furore petuntur
Salvo Patris equo, prudens quos censor abacta
135.0779B| Menti pernicie reddit, sed furva manere
Praecipit aeternum, tenebras ne luce potiti
Assuetas repetant, puro quoque fonte piatis
Decernit geminum pietatis munere victum.
Mos equidem fuerat papae menti insitus almae
Frangere crudeles, tutari prona sequentes
Dicta probat, probat elatus feritate tyrannus
Ruricolas ac rura terens quae forte reperta
Primati subjecta Petri, monitusque beati
Legatosque Patris spernens popularier urbem;
Currebat cui pastor oves tutamine servans,
Occurrit terrore premens: affamine sternit;
Accipit ille pio divum sermone vigorem,
135.0780A| Menteque mutatus veniam mox subditus orat,
Subjectumque vovet famulum, sentitque benignum
Melliflua bonitate Patrem, spatiumque meretur
Tutoris precibus languore sub ultima versus,
Ad vitam viresque redit, vitaeque tuendae
Consilium suasit meliorque in caetera vivit.
Nec modo praesentes tanta pietate fruuntur;
Tartareas longo tortus quin tempore in umbras
Insolitam Trajanus opem, mirabile dictu!
Gentili capit inflexi probitate patroni,
Quem votis redimit, lacrymarum flumine tingit,
Susceptasque preces discit, non talia deinde
Praesumat visis superis et fatibus audit.
Inclyta apostolicae concinnans munera thecae
Attollit, sacris delegat, cultibus ornat,
135.0780B| Exturbans hereses harum loca crimine purgat,
Idque triumphantem gaudet vidisse Suburra.
Cujus nec tacitus templum occultusque relinquit
Spiritus egrediens irrumpente agmina porco,
Increpitant strepitus magno concussa fragore;
Moenia percurrens invitus deserit hostis.
Victoris sub honore polo velamine nubis
Admisso tegitur vernans divinius altar,
Nectaris Ecclesiam implet odor, vestigia terror
Arcet, et emisso resplendent coelitus igne
Lampades insignique iterantur lumina flamma,
Restinctaeque faces repetita luce coruscant.
CAPUT XV. De miraculis ejus monasterii.
135.0779|
135.0779C| Hujus ad effigiem miracula diva patrantur,
Et candela poli nonnunquam accenditur igne.
Ejus coenobii praelatus honore Joannes
Luxuriae addictus vinclis dum saeva frequentat,
Tristi percutitur segnis languore podagrae;
Qui medicinalis tormenti ardore subustus,
Dum desperatus crescente gravedine pestis,
Sordibus abscedit, castoque inservit honori,
Redditur aptatae Domino parcente saluti:
Ille canis velut impurus, vomitumque resorbens,
Contemptum repetit morbi post tempora saevum,
Lubricaque, et luxua, et sordida crimina tractat,
Nec mora Gregorii seniori visio cuidam
Accedens, ipsa monitus dat nocte relapso,
Poeniteat, turpi convectos crimine census
135.0779D| Dispergat, mox luce dies quem tertia tollet.
Tum stupidum, tantique patris mandata paventem
Poenituit facti, gazas qui spargere certans,
Correptus languore die per visa notato
Uritur ingentis violento torminis igne,
Oreque projiciens linguam suprema trahebat
Flamina; custodes obeunti assistere dantur,
Atque sacerdotes Domino dare vota recedunt;
Regressi post sacra stupent leniora ferente:
Nomen et inclamant, oculos mox evibrat ille
Subridendo quaerens se vocibus exagitatum,
Judiciis Christi qui prima a luce diei
Astiterit certans cum perpetis hoste salutis.
135.0780C| Omnibus objectis quoque quiverit orsa referre,
Andraeae cum Gregorii solamine functus,
Mensurasque monasterii potusque cibique
Consuetae pietatis opem solitasque lucernas
Altithroni ante pedum se cuncta tulisse scabellum.
Oppositorum unum tantum purgare nequisse,
Cesserit unde pudore actus, cruciamine tritus,
Prodere rem jussus vatem legasse patronum
Fatur Gregorium, nulli se pandere probrum
Functorum imo domos, meritumque resignat agentum,
Obtrectatores audisse per omnia fratres,
Judicio obstrictum sed famina reddere nulla
Se potuisse fatens, parcant obeuntibus ultra
Ferre cavilla quibus tam multa feruntur ab hoste
Et tam districti properant ad judicis ora
135.0780D| Presbytero demum sibi qui suprema notarat
Pandere poscenti summi sibi crimen agonis,
Is caput avertens gemitu proclamat anhelo:
« Andraea, pereas isto miserabilis anno,
Qui me consilia in tam saeva pericla dedisti. »
Tum medicum vitae spondentem lucra repellens,
Psallere deposcit fratres ut cernere possit
Quas prius angelicas conspexerat ipse catervas;
Has contemplari sese, pallensque tremensque
Fratribus ut poterat signans, humana relinquit,
Magno dimittens monachos terrore subactos.
Ruris et Andraeas conductor Barbiliani,
Ad vocem mox presbyteri maledicta ferentis,
135.0781A| Decidit in lectum, et longo languore solutus,
Carnibus exuitur; conjux foetore gravata
Tabe viri absumpti, sed non efflare valentis;
Hortatur facinus quo sint tam dira revelet
Voce ingesta sibi praelati fata trahentis.
135.0782A| Ast ubi confessus quaedam monimenta tulisse
Chartarum cum proposito pretioque dedisse
Indignis, retegit mox carcere, corpore texit,
Supplicii cunctis proprii luctamine prodens
Gregorii legum lanii quid ferre merentur.
CAPUT XVI. De ministro qui ejus imminuit eleemosynam.
135.0781|
135.0781A| Hic etiam qui consuetas minuisse probatur
Dapsilis impensas inopum solamina patris,
Praemisso praecone capit mandata beati
Dura, dies sibi pro dempta pietate resectos:
Dumque fidem minus impendit pro tempore dictis,
135.0782A| Pariete flagrantem solus subito aspicit ignem,
Quem manibus tentans avertere, carpitur ipse:
Ardore interius febrisque calore voratur,
Atque gravi finem vitae fervore capessit.
CAPUT XVII. De monachis ipsius monasterii.
135.0781|
135.0781B| Templo Gregorius quo fundere vota solebat
Spiritus infestus teter, virtute fidei
Robusti ejicitur monachi, licet ictibus actus
Insomnis vani per visa minantia teli.
Ducere post lethi qui fauce pericula visus,
Accipit in visu patris mandata beati
Vivere si curet morituris fata revelet;
Pandere promittit fungentum et nomina sumit;
Ore patris recipit digitos, quibus ulcere rupto
Excreat innatam dira putridine pestem.
Moxque secuta salus mortis hunc faucibus arcens
Aggregat hymnidicae nullo sperante catervae.
Rem stupidis prodit, dicta astruit ordo migrantum,
Praesul, coenobio praelatus, ut ultimus audit
Se quoque percensum, languore sequente coactus,
135.0781C| Credere disponit propriae rem territus aedis.
135.0782B| Tumque monasterium ingrediens mutatur honore
Et monachi sumens habitum mundi abnegat actum
Andraea tandem sese visente beato
Atque obitus horam patrio sermone notante,
Laetus obit, peragi sibi mox funebris poscens,
Luminibus latis dignis et odoribus auctis,
Ut sancti possent Fabiani festa rependi.
Gregorium insano monachus pro fratre precatus,
Conspectus fugiente hominum, loca vasta terendo
Aspicit in visu dantem solamina patrem
Quod cernens lacrymas votum susceperit ejus,
Et sanum sibi germanum cum luce reducet,
Presbyter ut clausus venia resolutus abibit.
Crastina lux promissa probat mandante sacerdos
Laxatur papa fraterque reversus amanti,
135.0782C| Redditur incolumis servitque manendo fidelis.
CAPUT XVIII. De purificatione fundi ejusdem.
135.0781|
135.0781C| Spiritus hostilis praedictum Barbilianum
Vastabat fundum, simulatus stemmate taurum,
Noxius agricolis instans, ac fronte fatigans,
Custodesque, bovesque suis praesepibus arcens;
Dispersis aliis unus terrore bubulcus
Actus adit monachos trepidus, rem pandere gestit;
Inter et effandum, rupto sermone, recedit
Aufugiens, dominisque celer mirantibus exit.
Mane dein rediens pecudis se horrore fugatum
135.0782C| Infestantis ait tota discrimina nocte
Fervida se passum, mergi ut de ponte renutans,
Fugerit, atque aviis inter molimina prensis
Portarum claustris tuitus sit praesule quodam.
Ipse quoque apparens cuidam per visa suorum
Gregorius, ruri benedictam spargier undam
Praecipit, et facto labes invisa recessu,
Fines visa dein gyrare, intrare nec ausam.
CAPUT XIX. De visione Tetgaudi episcopi.
135.0781|
135.0781D| Tetgaudus quidam praesul, privatus honore,
Romam adiens, hoc hospitium praebente subivit
Coenobio, papa; cui somni pauca trahenti,
Visus adesse pater, minitantiaque edere jussa:
Exeat atque cito properans sua septa relinquat.
Excutitur stratis, orat, phantasmata retur,
Atque iterum dormit; rursus pater imminet astans
Pontificali habitu: « Nostris abscedere claustris
Non (inquit) jussi domino quae dote dicavi
Principis Andraeae quae diversoria nolim? »
135.0782D| Ille ferens a pontifice haec sibi jura manendi
Cessa, capit mulctam Christo plectente sub ipso
Sumpturos tam qui petiit, quam qui dedit anno;
Intremit evigilans, facta prece, reddere somno
Se tentat, sonitumque repente capit subeuntum
Limina, valde pavens fingitque sapore gravatum
Ingrediens ita Gregorius, dextramque tenendo
Andraeae, appropians latori luminis (inquit).:
« Corripe prostratum. » Correptus at ille resedit:
« Aspice nos (sanctus trepido), quia bis mea dicta
135.0783A| Temnens, hunc Domini procerem deducere cogis,
Ni mox abscedas hodie, privabere vita
Instante hebdomada sociis simul omnibus auctis.
At si jussa sequens pares, evadere poenas
Nunc poteris subitas; neque tu neque quis tamen horum
135.0784A| Degentum hic tecum, jam rura paterna reviset. »
Proripit hinc se mox stratis, ac visa revelat,
Egreditur septis; complentur famina factis;
Hospitii nam jure carens, adiensque Sabinos,
Cum comitatu ipso vita privatur in anno.
CAPUT XX. De eo qui meretrices monasterio ipsius introduxit.
135.0783|
135.0783A| Sic etiam meruit sentire domesticus ille
Supponis poenam, qui claustra recludere scortis
Non timuit, cui suspenso spiramine diro
Gregorius visus: « Mala non tibi caetera (dixit)
Sufficiunt, inimice Dei, quae plurima nostris
135.0783B| Gessistis septis? Meretrices insuper istuc
135.0784A| Introferre ausus fluxae seu ludicra scenae,
Crede mihi idcirco praesente peribis in anno. »
Qui se promittens sceleratos ponere mores,
Deponi reddique solo mandatur ab alto.
At quia dissimulat pravos componere sensus,
135.0784B| Perditione sua vatis probat edita vera.
CAPUT XXI. De visione sancti Anareae.
135.0783|
135.0783B| Nec minus ejusdem sensit Supponis alumnus
Ille necem quo direpta est domus apta cubandi,
Qui sibi nocte senem visum et se discutientem
Increpitans, fatuumque vocans moderamine virgae
Leniter attactus, telluri sternitur imae;
Moxque senem quidam per somnia clericus ipsum
Aspiciens audit, surgat, comitique revelet,
Exeat ut claustris, sese nec provocet irae
Sanus ut ire queat, famulumque resumere caesum
Quaerenti quis sic sub imagine posse renosci,
Asserit afficte, intuitus quam lumine sumpto
135.0784B| Comperit Andream sanctum sibi jussa dedisse,
Signatoque loco prostratum ultore superbum
Semianimem inveniens, clamoribus acciet omnes,
Ac sub apostolico dat nomine famina fuso,
Hocque sibi juncto pandit mandata patrono,
Ille vocans monachos culpae de crimine quaerit,
Hujus et hortatu convulsam percipit aedem
Abscedens restaurari jubet amplius illuc
Hospitio non praesumens divertere sumpto,
Domatis at vulsor letho procumbit amaro.
CAPUT XXII. De eo qui fontem ipsius inquinavit.
135.0783|
135.0783C| Presbyter ille etiam claustro praelatus eidem
Qui fontem retegens scorto fabricare lacunam
Infelix non erubuit furvumque paravit,
Ultricem vitare manum non posse probavit;
Terribilem quem prostibulo traxere ministri
Pontificis jussu Romani talia fantes
Se gerere, attonito papam nec adesse querenti
Pandunt Gregorium quem laesit fonte retecto
Actibus indignis, auditque jubere rubricis
Se centum caedi, quarum cruciatus acerbis
Verberibus, febriumque calens angore citatus
135.0784C| Aeger equo impositus septis redhibetur anhelus;
Indicat admissum, poena laniatur aperta;
Inter et assiduae pestis cruciamina sexto
Jam prolata die tandem miserabilis efflat;
Multisque expertum documentis tabe subactos
Polluti sceleris non longum his vivere claustris.
Fertur adhuc istic libra, et mensura beati
Servari patris, attentet si quilibet ex hoc
Externum nitens in opus componere panes,
Ad numerum non perveniet servire suetum,
Mensis qui superare solet mirante ministro.
CAPUT XXIII. De visione Joannis levitae.
135.0783|
135.0783D| Talia dum serit historiae levita Joannes
Ecce sacerdotis quemdam sub imagine somnis
Stare cachinnantem cernit, cur scribat eorum
Acta solutorum, quorum non viderit ora?
Iste refert sese fidentius edere vera,
Quod nec blanditiis nec sit livoribus actus
Ignotum facie lectu describere notum;
Ille fremens et quod valeat hostile minatus
Usibus istius partam servire lucernam
Pressit, et in tenebris hunc atque pavore coegit.
135.0784D| Mortis et ancipiti posito nutamine sanctus
Visus Gregorius, stipatus utrinque beatis,
Dextrorsum, papa Nicolao, almoque ministro
Laevorsum, Petro, radiatus lumine multo,
Increpitans: « Modicae fidei quare dubitasti? »
Hostem papa notat digito Nicolaus apertum,
Quem face Gregorius lata comitante ministro
Infuscans perhibet non hunc nigrasse, sed atrum
Ostendisse, levansque sibi solamine fidum,
Abscedit magnoque locum dat lumine plenum.
135.0785A| Evigilans visor pueros ciet ante jacentes,
Nec valet erigere stratis licet orsa serentes
135.0786A| Dum lux aethereas dimissa refluxit in auras.
CAPUT XXIV. De visione Mauritii imperatoris.
135.0785|
135.0785A| Mauritio induperatori perversa serenti
Legibus, athletasque suos mutare vetanti
Militiam Christo, cohibens animo obstitit alto.
Indignans divina sibi decreta minanti,
Rex in pontificem tractat versare furorem;
Cum subito monachus quidam venerandus amictu
Nudum deportans gladium gladio periturum
Prodit Mauritium; librato sensibus ille
Prodigio precibus terrores vertit et acta
Prava sibi reddi praesenti poscit in aevo
Tormine, quo careat poenae sine fine futurae.
Talia Gregorio patribusque precamina multis
135.0785B| Allegans, augens lacrymis quoque vota profusis.
135.0786A| Nec mora concutitur visis stupet aere rigenti
Fixae prae foribus statuae se assistere Christi,
Vocis ad effigiem (date Mauricium) aure fragorem
Percepisse pavens, raptus propiusque ministris
Exhibitus, capit arbitrio deliberet ipse,
Probra sibi praeponat, ubi male gesta rependi
Eligit hic in praesenti terrore futuri.
Mox tradi jussus cum prole et conjuge Phocae
De grege militiae, sumitque oracula sanctis
Diva viris, concessa sibi pia dona salutis
Naufragio doxae tamen et discrimine vitae
Glorificat Dominum, grata sub lege tyrannus
135.0786B| Et subit illatam divino numine mulctam.
CAPUT XXV. De humilitate ipsius sancti Gregorii.
135.0785|
135.0785B| Hic pater indignum se visibus asserit altis,
Et se dejiciens superari luce minoris
Commemorat, prosternenti sese sibi, per se
Joanni astratus jacuit, dum surgeret ille,
Dicta sua extenuans ad patris larga profata
Magni Augustini, vocitat purgamina farris,
Ac vetat ipsa legi praesens dum corpore vivit.
Sumpserat hic sancti Joannis praesule quodam
Tradente oblatam summo pro munere vestem,
Paschasii cum dalmatica, quae illata sub ara
135.0785C| Servatur, pluviam optatam quoque prodita prodit;
135.0786B| Et simul excussae densant, redduntve serenum;
Lampades accensae crebro divinitus illic;
Coelica dona Dei cumulatum et pandit olivum.
Has inter pietatis opes, coelestia mactus
Flamine regna petit, quaesitaque praemia sumit,
Sidereo mutans humanum culmine culmen,
Romulidas ope qua fovit bonitatis alumnos
Desertorum inopes clamant solamine voces:
Successoris opus, solida obtrectatio papae,
Livoris rigidi monitu correptio crebro
135.0786C| Lata, probri finis, querulae tutela catervae.
CAPUT XXVI. De successoribus beati Gregorii
135.0785|
135.0785C| Gregorianae qua vigebat gloriae
Sabiniani testis est decessio,
Ignita quamvis addat aulae lumina,
Foroque farra det famis sub tempore.
Secutus istum praeminet Bonifacius,
Nec efferenti jura cedens gratiae.
Arcem retentat ac favorem principis
Una meretur, et statuta praerogat
Ut praesulatus sacra fiat aptio.
Successor hujus sorte, jure et nominis
Variis licet gravetur actus cladibus,
Ornare sed legata sudat munia,
135.0786C| Summamque Christi praedicare gloriam,
Hostis profani dissipare insaniam
Fanum unde cuncta quod tenere numina
Stulti putarunt obtinens, eliminat
Portenta divum, sacrat almam regiam
Rectoris aethrae matris atque virginis,
Addens honorem testium Christi omnium;
Hinc festa sancit, et colenda praecipit,
Sectatur orbis, atque ritum suscipit.
Secutus ille colle Gregorius pio,
Propriam catervae gaudet aedem pauperum
Dicare, Christi dote ditans ubere.
CAPUT XXVII. De sanctis Deusdedit, Bonifacio et Honorio episcopis.
135.0785|
135.0785D| Jura Deusdedit inde Patrum subit alma priorum,
Sacrorum clerique altor, revocator, amator,
Dispositor, pax Italiae quo tempore vernat.
Quae, ne securam nimium pigra otia mergant,
Terretur trepido terrae vibrante tremore:
Affinitur vulgus clade impediente vocatos
135.0786D| Patre obeunte rogae, clero stipendia dantur
Hinc pius ac mitis Moysis laude notatus,
Eligitur sacris princeps Bonifacius aris,
Tutor testamentorum, vel templa petentum
Pignora sanctorum levat, atque baptisma dicatum
Erigit, obsequiis digno disponit honore,
135.0787A| Busta ornat, cleroque stipem dependit opimam:
Supplicium reprobos sequitur, victoria justos.
Consule qui surgit patre praesul Honorius actis
Pluribus effulget claris, doctorque benignus
Resplendet cleri, reparatque colitque decorem
Sedis apostolicae, argento sacra domata comit,
Attollitque trabes, templum tegit aere petito,
135.0788A| Edit praeterea plures, stabilitque labantes,
Nomine justorum reparatque ac munerat aedes,
Ditia dona dicat, cumulat, largitur et offert,
Sabbata cuncta sacrat prece, carmine, laudibus effert,
Hinc numerosa polis bona centuplicata receptat
CAPUT XXVIII. De sancto Severino papa et successoribus ejus.
135.0787|
135.0787A| Inde Severinus Phaebo per signa relato
Ecclesiae post jacturas internaque bella,
Sede Petri allectus renovat sacra lapsa ruinis,
Mansuetus, clemens, altorque benignus egentum,
135.0787B| Dona pio cumulat clero, conquirit alumnos;
Post captivorum miseranti corde redemptor,
Externas quoque alit patrias bonitate Joannes
Istria quae novit, Martino abbate, sequestro,
Dalmatiam tutans etiam clementia papae,
Hinc grata mercede capit pia pignora Patrum,
Excolit haec fabricis, praeclare et luce metalli
Subjectosque fovet praesensque, migransque ministros.
Theodorus pius inde pater, tutorque petentum,
Civiles inter fremitus, privataque bella
Permanet immotus, constans, castus atque fidelis,
Dejectis parcens, complectens recta sequentes;
Debellans damnansque feros et ad atra relapsos,
Errantes revocans, precibusque minisque coercens
135.0787C| Contemptum feriens, et colla procacia mulctans,
Pignora sancta levat, veneransque educit arenis,
Disponit templis, auro argentoque decorat,
Erigit atque dicat, fabricas dat munere claras.
Hinc validus veri testis Martinus honorem
Supplet apostolicum, dignoque agit agmine bella,
Tentatus probris Domini, fastuque superbo,
Atque tumore lacessitus, quo scita paterna
Vulsa, furor sacras Christo conversus in aras,
Diruit, alma piam vertens altaria pacem;
135.0788A| Coguntur super his patres, divoque senatu
Consulitur, verum excutitur, plectuntur iniqui,
Praesidiisque ignes contra defenditur orbis;
Et clypeis diversa datis per climata mundi,
Increscunt et jam adversae contraria partis
135.0788B| Praelia, regnatorque sacri ducis impetit arcem;
Mittitur exarchus socios laqueare fideles,
Atque tenere patrem; vetat hoc concordia fratrum,
Unanimum, plebisque amor; hinc quoque fraude potitus,
Tutatur sacrae tectus caligine nubis,
Cum videat reliquos solum spectare satelles
Non valet eximium, quem cogitat ense necandum,
Frustratis necis insidiis, componere pacem
Cogitur instructor fraudis confusus apertae.
Turbine bellorum quo post, mortisque redacto,
Dirigitur trucior manifesto jussa furore
Qui implet, apostolicumque viri proculcat honorem;
Huncque aris adimens, Graias perducit in urbes.
135.0788C| Segregat urbe data, nequit sed mente beata;
Depellit solio, valet haud depellere voto:
Romae et Constantinopoli manet arbiter idem,
Clementisque pie vestigia sancta secutus,
Chersones subit exilium; quo sidera nacto,
Quam fidus rigido, quam sit pius usus agone
Confessor, Christoque placens, et ad ultima perstans,
Plurima signorum radiis miracula pandunt.
CAPUT XXIX. De sancto Eugenio papa.
135.0787|
135.0787D| Eugenius quem prodiderant cunabula sacris,
Tranquillus mitisque nitet, fatuque benignus,
Dapsilis indiguis, sanctus probitate, venustus
135.0788D| Cleri altor, justi cultor, pietatis amator,
Semper fucorum cum plebe canente refutat.
CAPUT XXX. De sanctis Vitaliano et Adeodato episcopis.
135.0787|
135.0787D| Vitalianus cultor almae regulae
Responsa legans sedis urbi regiae,
Reparat sacrorum prisca privilegia,
Et dona Petro diriguntur aurea;
Romae receptum ad sacra ductat Caesarem,
Vigensque digno sanctitatis munere,
Superna claro scandit auctus culmine.
Succedit almus Adeodatus pater,
Cunctis benignus, mansuetus omnibus.
135.0788D| Fovens egenos, commodus, praestabilis
Hoc bella coepta reprimuntur praesule,
Surgunt tyranni, diruuntur ocius,
Rebellionum barbaris urbs traditur.
Restaurat iste dedicatque fabricas
Actas ruina, destinatque milites
Castris polorum, providetque commoda.
Decessione cujus orti turbines
Crepitusque coeli tanta totque fulmina
135.0789A| Stupefacta tot non ante visis territa,
Ruens gregatim obiverit mortalitas,
Pecudes, simulque humana lapsa corpora
Precibus profusis, dum quiescit ultio,
Recidiva miro colliguntur ordine,
Sidus refulgens ardet alto vertice,
135.0790A| Secuta plures pestis auffert funere
Dum domus optionis instat foedere,
Templi meatum qui decorat marmore,
Reformat atque largus aedes, ordinem
Auget sacrorum, spargit atros, congregat
Prudens benignos ac Ravenna colligit.
CAPITULA LIBRI UNDECIMI.
135.0789|
I.-- De sanctis Agathone, Leone et Benedicto episcopis.
II.-- De quinto Joanne Conone ac caeteris.
III.-- De sexto Joanne et successoribus ejus.
IV.-- De Constantino papa.
V.-- De secundo Gregorio papa et Bonifacio doctore et martyre
VI.-- De Zacharia papa.
VII.-- De secundo Stephano papa.
VIII.-- De tertio Stephano papa.
IX.-- De Adriano papa.
X.-- De tertio Leone papa.
XI.-- De Paschali papa.
XII.-- De sancto Eugenio secundo et Sergio papa.
CAPITULA LIBRI DUODECIMI.
I.-- De quarto Leone papa et Benedicto.
II.-- De sancto Nicolao papa, et Benedicto papa, Joanne quoque Ravennate.
III.-- De secundo Adriano papa, et Hincmaro praesule nostro rege quoque Carolo.
IV.-- De tertio Adriano papa, et Fulcone nostro praesule Carolo quoque Augusto.
V.-- De Stephano papa, et Formoso translatione quoque sancti Calisti ad nostram urbem.
VI.-- De Bonifacio papa et sexto Stephano, Theodoro quoque papa.
VII.-- De nono Joanne, sanctis quoque Sergio, Benedicto atque Christophoro.
CAPITULA LIBRI DECIMI TERTII.
I.-- De sanctis Theodoro, Acontio, Servulo et Januario.
II.-- De sanctis Deusdedit, Victoriano, Anastasio, Redempta, Galla, Romula et Mosa.
III.-- De sanctis diversorum locorum Italiae, Honorato, Libertino et caeteris.
IV.-- De sanctis Equitio, Constantio, Marcellino Nonnoso et Bonifacio.
V.-- De sancto Fortunato episcopo.
VI.-- De sanctis Martyrio et Severo.
VII.-- De sacerdote qui defunctus furem vinxit sepulcro.
VIII.-- De sancto Benedicto et miraculis ejus.
IX.-- De sancto Paulino.
X.-- De sancto Dacio episcopo.
XI.-- De sancto Frigdiano.
XII.-- De sancto Populonio.
XIII.-- De sancto Herculano.
XIV.-- De sancto Isaac monacho.
XV.-- De sanctis Florentio et Eutichio.
XVI.-- De sancto Martino.
XVII.-- De monacho nomine Quadragesimo.
XVIII.-- De Benedicto monacho et Mena.
XIX.-- De quadraginta rusticis et eis qui caput caprae noluerunt adorare.
XX.-- De sanctis Aconcio et Florido.
XXI.-- De Sanctulo.
XXII.-- De sanctis Specioso et Gregorio fratribus, sanctoque Spe.
XXIII.-- De quodam presbytero Nursiae et Probo episcopo, Stephano quoque abbate.
XXIV.-- De duobus monachis Valentianis abbatis, et sancto Surano atque diacono quodam.
XXV.-- De sanctis Mellito, Theophanio et Petro.
XXVI.-- De sanctis Severo et Egistio, caeterisque Ravennae martyribus.
XXVII.-- De sancto Germano Antisiodorensi episcopo.
XXVIII.-- De sanctis Theodosio, Donato, Secundiano et Romulo.
XXIX.-- De sanctis Hermagoro et Fortunato.
XXX.-- De sanctis Cantio, Cantiano, Cantianilla et Probo.
CAPITULA LIBRI DECIMI QUARTI.
I.-- De sancto Michaele archangelo.
II.-- De sanctis Aristone, Justo, et sociis eorum.
III.-- De sanctis Prisco, Antonino, Aristeo atque Paulino.
IV.-- De sancta Juliana.
V.-- De Spoletana sancti Pauli ecclesia.
VI.-- De Eleutheria martyre.
VII.-- De sancto Joanne confessore.
VIII.-- De sancto Cassiano martyre.
IX.-- De sanctis Syro Hiventio martyribus.
X.-- De sanctis Martino et Augustino episcopis.
XI.-- De ecclesia sancti Zenonis Veronensi.
135.0791|
XII.-- De sancta Christina.
XIII.-- De sancto Ambrosio.
XIV.-- De sanctis Gervasio et Prothasio.
XV.-- De virtutibus sancti Ambrosii.
XVI.-- De sanctis Nazario et Celso, Vitali et Agricola.
XVII.-- De transitu S. Ambrosii.
XVIII.-- De sancto Columbano.
XIX.-- De sancto Attala.
XX.-- De sanctis Bertulfo et Eustasio.
XXI.-- De sanctis Blidulpho et Meroveo monacho.
XXII.-- De Baudagario et caeteris quibusdam sanctis monachis.
INCIPIT LIBER UNDECIMUS.
CAPUT PRIMUM. De sanctis Agathone, Leone et Benedicto episcopis.
135.0791|
135.0791A| Hinc laeti surgunt Agathonis tempora patris,
Moesta quidem Phoebes pallore obituque Quiritum.
Laeta sed Ecclesiae pace abjectuque ferorum.
Dum reges patresque Petri consortia sedis
Exposcunt, hilarans legatis Roma sororem
Imbuit, et consanguineos sibi nectit alumnos,
Seductorem abjicit, primam pietate cathedram
Illustrat Petri, telisque expurgat apertam;
Imbre venenifero turgens quae nevit Arachne,
Abradit reprobos, apto colit ordine dignos.
Junior inde Leo Graio Latioque lepore
Cultus, et organicis assuetus voce choreis
Plebem ad celsa vocat, concessa ad lucra talenta
Spargit, largus inops, inopumque piissimus altor.
135.0792A| Sextae scita probat synodi, damnatque rebelles,
Subjectos refovet, sedis pia jura receptat,
Paulo templa dicat, donis et cultibus ornat,
Deliquium lunae sequitur decessio papae.
Instructus sacris Benedictus sacra secundus
Jura capit, divo sophiae qui fonte redundans,
Ore manuque dati munus cognominis implet,
Regminis et dignus larga bonitate renidet:
Mansuetus, patiens, pronae virtutis amator.
Templorum reparat lapsus, dependit amictus,
Multiplicat cultus, attollit munere census,
Caesareo florent pariter pater urbsque favore;
Signa polo rutilant Bebiique incendia flagrant;
Mactus honore sacer regni fastigia captat.
CAPUT II. De quinto Joanne, Conone ac caeteris.
135.0791|
135.0791B| Stirpe Syra veniens, quintus Romana Joannes
Culmina sortitur, generalis foedere voti
Strenuus et doctus, moderata et mente serenus.
Quique vices sedis, Graecis, libaverat hujus,
Concilio patrum pietate jugaverat urbes,
Pace nitet patriae: priscis dum Punica regna
Redduntur Dominus, gentes sub pace residunt,
Firmantur sacrata patrum consulta priorum;
Sanctorum turmae solantur munere dite;
Scinditur exempto hoc coetus diversa petentum.
Nec parti pars obsequitur, nec bella facessunt,
Donec angelicum cleri decreta Cononem
Attollunt, optantque virum per cuncta probatum,
Relligionis opus perfecto corde secutum.
Ilicet in laudem istius cum plebe Quirites
135.0791C| Dum coeunt digne, scandit sublimia dignus,
Regia dona pius caput Augustique favorem,
Et licet aegrotus coelestia munia tractat.
Nec longum emerito requies collata labori,
Plebs iterum in duo dividitur, nec jungere dextras
Diversis potis est, donec, miserante superno
Numine, praeligitur sedatis Sergius armis,
Litigiis divisa tamen cui vota relictis,
Solus qui rigida, ac versuta mente renitens
Insidiis nocuit, furtim dispendia finxit,
Se miser evertit, quavis se fraude subegit
135.0792B| Clancula quem post auguria, et cantamina tollunt.
Praesul ab incepta studiis qui creverat altis
Cleri militia, gradibusque ad summa vocatus
Subierat, votisque piorum ad singula fusis
Pignora floruerat, virtute et culmine floret;
Nec cedit sceptris, nec jussa profana veretur.
Immotus perstans, abduci sede jubetur;
At Petri auxilio pollens, et amore Quiritum,
Servatur cathedrae, servatque satellitis hostis
Propitius vitam, probris qui pellitur urbe;
Rex etiam regno, pia plebs ita pace potitur.
Munera diva crucis secretis abdita thecis
Huic Domino retegente patent, venerantur honore,
Deinde pio sacrisque coluntur tempore fixo.
Hic pater insignes renovat conditque decoris
135.0792C| Egregii fabricas, sacrorum percolit aedes,
Cultus instituit, pretiosa monilia cudit;
Ossa patris monitus levat attollitque Leonis,
Apparat ornatus dignos, agit ordine ritus;
Multiplicatque preces, cumulatque et destinat hymnos.
Erratus Aquileiensis discrimina plebis
Corrigit; absolvit, sanat, disponit, adunat,
Pacificatque greges, unique reducit ovili,
Supremo fert pastori pastorque renidet
Conspicuus, doctisque urbes pastoribus ornat.
CAPUT III. De sexto Joanne et successoribus ejus.
135.0793|
135.0793A| Sextus ab hinc Graeca sequitur de gente Joannes
Liberat exarchum, mediumque furentibus infert
Se turmis, prohibetque ferum sedatque tumultum;
Barbariem posthac abigit latisque receptat
Muneribus captos, pacisque serena reformat,
Templa pius veneranda colit, clerum ordine comit.
Nominis ipsius Graia quoque stirpe sacerdos
Succedens doctus, salsoque lepore disertus,
135.0794A| Parietibus decus instaurat, pia busta venustat,
Nobilitat formis, vasis sacra ditat et auro,
Jacturam Ecclesiae reparat, vi rapta receptat,
Poenitet erroris regem recipitque decorem;
Quo patre praecepto erigitur Sisinnius aris,
Mente ac carne gravis, studiosus moenibus urbis,
Nec mora languoris fastus quoque pondera ponit.
CAPUT IV. De Constantino papa.
135.0793|
135.0793B| Mitia corda gerens hinc Constantinus honorem
Indeptus, nunc moesta subit, nunc laeta resumit.
Saevitiamque famis felicia tempora purgant;
Temptores patris multa plectuntur amara,
Quod notat ambusta livescens cautio carta.
Parens imperiis pater Attica moenia regis
Sanctorum comitante petit per caerula coetu;
Trinacriam ingresso dum vir clarissimus aegris
Occurrit vix subsistens ad munia membris,
Robora laeta capit, gaudetque repente medella,
Theodorus, viso sacrorum principe, sumpta.
Hinc jam primates impendia digna Pelasgi
Papae dependunt, aulae obvia culmina currunt,
Attollunt, capiant, gaudent, venerantur, honorant:
135.0794B| Caesar et ipse caput, regno redimitus, adorat;
Inter et amplexus celebres festa agmina plaudunt;
Fertur honos coelo, dantur pia munera Christo.
Jura reformantur, delicti culpa piatur.
Laetus et angoris supero solamine liber,
Praecipuae sedis repetit fastigia praesul;
Inde nec infandos apices, nec sceptra cruenta,
Seu monitus captat, nec regna minnela curat;
Errantes revocat, redeuntes pace serenat;
Transmittit Domino gentilia regmina summo;
Subjectos vegetat, civilia praelia sedat,
Vasa dicata novat, reparata audire meretur
Culmina, pacificis gaudet cessisse Tonanti
Imperii regimen, rectos subiisse decorem.
  135.0793| (Quae sequuntur, abhinc usque ad initium libri tertii decimi, col. 833 edidit Mabillonius in Actis SS. ord. S. Bened. III, 569).

CAPUT V. De secundo Gregorio papa et Bonifacio doctore ac martyre.

135.0793C| Gregorius post haec sumit sacra jura secundus,
Vir caelebs, doctus, sensu facundus et ore:
Jam pridem imperio notus, jam dogmate clarus,
Corde pio prudens, virtutis robore constans,
Hostis aberrantum, defensor recta sequentum;
Interiora studens, sed non externa relinquens.
Moenia qui aggrediens urbis reparare, coquendis
Calcibus insistit; trabibusque labore petitis,
Basilicam Pauli renovat, restaurat et aram,
Et colit ornatu, relevat prohibetque ruinas
Templorum plures, lapsumque reducit honorem.
Sanctorum turmas revocat, coeli agmina cogit.
Germanas vocat [e] tenebris ad lumina gentes;
Quis praesul verbique sator Bonifacius almi
Dirigitur, mortisque novo sole effugat umbram.
135.0793D| Gallorum Ecclesias pietatis luce venustat,
Rhemensem, et dignas quas censet fascibus ornat.
Martyrioque auctus, virtutis agone coruscat.
Primitiae gentis Germana ab origine princeps
Culmen apostolicum petit, et sacra limina Petri.
135.0794C| Pontificis monitis summi exhortante tyrannum
Praestita firmantur primae patrimonia sedi.
Civiles strepitus urgentiaque extera bella
Cynthia terrifico praemonstrat tincta cruore.
Scinditur imperium, rectus praefertur iniquo;
Belligeraeque manus fuso agmine sanior exit
Pars victrix; pacis veneranda insignia surgunt,
Priscorumque fides celebri decoratur honore.
Tibridis horrificis ripas superantibus undis,
Frugiferas circum glebas ferus occupat imber,
Pervaditque vias, hortos, munimina, villas;
Evertitque casas, terretque abigitque colonos;
Arbusta ac segetes; rapit altae moenia Romae.
Inde subit vallum, et muros transcendit, et ipsas
Lymphans lympha tenet fluctu bacchante plateas.
135.0794D| Non illis agros licitum exercere diebus
Agricolis, infausta terunt moesta agmina festa
Papa gravi motus querularum murmure vocum
Insistit precibus, legatque ad sidera vota.
Nec coeptis animum removet certamine victum,
135.0795A| Dum cogit propriis Tiberim se reddere metis.
Increpitat Bardos, fera pectora munere et ore
Demulcens, mites consultibus et prece servans
Imbuit, aedificat; hujusque opera apta receptant.
Surreptorum aufert opus; fraus fraude labascit.
Externos etiam benedictio lata triumphos
Concelebrat papae, victores spongia Francos
Dum reddens Agarenorum tutatur ab armis,
Participes ferri neque laesos vulnere tantum,
Prostratis tali vacuis pro tegmine paucis.
Constantinopolim longa obsidione gravatam
Haec fera barbaries belloque fameque repressa,
Incoeptis obstante Deo confusa, reliquit.
Concilium crudele calet, dolus in nece Patris
Cuditur; imperii mox hostibus oppida cedunt.
135.0795B| Proditur impietas, plectuntur numine summo
Participes, laqueisque suis foveaque parata
Captantur, feritasque in vertice versa furorum est.
Ecclesiam spoliari opibus protectio papae
Impedit; unde iterum primatum fraude petitus
Eripitur, Christique immunem dextra tuetur.
Nec toties fraus victa silet; sumuntur in ipsum
Arma Deum, decorisque jubetur Iconia prisci
Vastari, quacunque notat pictura triumphos.
Augusto faveat praesul, vel gratus amore
Decidat, aut gradibus celsoque recedat honore.
Rejicit, expugnat, temnitque profana sacerdos,
Intrepidusque manet ferventibus undique telis.
Haeret pastori grex impia jussa refutans,
Fortiter et vita pro praesulis atque salute
135.0795C| Decertans; error damnatur: ponere regem
Papa vetat, bonitate ratus scelera improba verti.
Sternuntur seductores, abiguntur iniqui.
Consilium ferale, Dei moderamine cassum
Destruitur, sed fraude ferum clementia Patris
Protegit, atque sacerdoti suffragia crescunt;
Barbaricamque manum jungit sibi Roma sodalem,
Auxilioque Patris vitae discrimina prodit.
Praesul at egregius potiora levamina quaerens,
Prodiga pauperibus largitur dona patronis,
Incumbens precibus, votis et sedulus instans.
Nec durus populo, grates dependit amori,
Hortaturque piis fidos persistere coeptis.
Sic sibi, sic Domino servabat corda suorum.
135.0795D| Tum Sutrinse doli captum per retia castrum
Assiduis papae monitis scriptisque benignis
Redditur, atque Petri Paulique offertur honori.
Primatum diram feritatis foedere fraudem
Luciferum capimus flammis signasse cometam
Consultum crudele subit, Romamque ducesque
Barbaricae subici manui; tradatur iniquis
Justus, in insontem sontes grassentur honorem.
135.0796A| Consilii pars impletur, capiendaque restat
Roma, sacer dum se solum pro civibus offert,
Praesidioque haerens supero, regem petit hostem,
Quaerentisque neci dare se conspectibus infert,
Quem Christo moderante piis affatibus urgens,
Emoliit fera corda, vigens pietate benigna
Sternit, et exsultat vestigia sacra tyrannum
Austerae posito mentis petiisse tumore;
Promisisse gregi, nil se latum ire sinistri,
Regalesque Petri cultus cessisse decori;
Dimisso suplicasse humilem diademate regem.
Obtinet inde petens recipi rex praesulis hostem.
Accipit exarchum Pater, infensumque tuetur;
Eripit adversis, fulcris solatur amicis,
Servat consiliis, regit exornatque triumphis.
135.0796B| Caesaris ingrati fraudes sub funere papae
In patulum veniunt, qui stemmata ducta figuris
Palmarum Christi fuscare, vel ignibus atris
Obruere insistens, punit defendere nisos:
Pontificemque pium Germanum assensa jugare
Vitantem, sacris abicit, sociumque furoris
Aris adsciscit. Quem scriptis arguit urgens
Praesul apostolicus, nec deterrere procacem
Absistit: sit, ni redeat, pellendus honore.
Nec silet Augusto, facinusque remittere suadet.
Inclyta praeterea Patris hujus tradita gesta
Templa Dei circa, cultumque operamque sacrorum.
Ille monasteriis coetus legesque relictas
Restituit, ponens proprio nova castra paratu.
Maternamque domum divinis ritibus aptat,
135.0796C| Et facit haeredes coeli in patrimonia cives.
Ornatus adhibet, gemmis sacra vasa decorat:
Pauperibus largitur opes. Subit aethera dives:
Tristitiam terris migrans, dat gaudia coelis.
  De Gregorio papa tertio.
Culminis hunc sequitur virtutum et nominis haeres:
Mansuetus, sapiens, divina lege renidens;
Laudibus expertus, sensusque nitore politus:
Hortator cultorque boni, tutorque fidei;
Prodigus indiguis, et paupertatis amicus;
Captivorum emptor, pupillorum bonus altor;
Relligionis, amore vigens, pia pectora solans.
Insistens Patris exsequiis de funere raptus
Eximitur, lectusque ad regmina summa vocatur.
135.0796D| Admonet increpitans reges in signa salutis
Crudeles, pavidum monitusque efferre verentem
Legatum censens, opus integrat, improba damnat
Imperia, Ecclesiaeque monilia rite tuetur,
Quae scriptis monitisque jubet veneranda reponi.
Arguit hinc proceres iterum crebroque monendo.
Nec legatorum pedicis quit mens sacra Patris
Averti, penetrant dum scripta palatia, reges
135.0797A| Juraque captantem fervore monentia sontem.
Imperat Augustis, dat Christi insignia signis.
Erigit ecclesiae specimen, cultumque decoris
Augens, admittit justorum pignora toto
Orbe petita soli, meritos decernit honores,
Continuasque preces grata et praeconia fundi.
Aggregat implentum coelestia munia turmas:
Instaurans rutilis ditat sacraria donis,
Ornat cultura, quamplurima lapsa reformat.
Dilatans fabricas, largo locupletat honore.
135.0798A| Civibus auxilium Domini ac suffragia regis
Providet humani, Francorumque advocat aulam
Moenia restaurat, tutamina praeparat urbi,
Bella premit sedans animos; prece, munere mulcet
Ecclesiae compage ligat titubantia membra.
Sic bene dispositis directo tramite rebus,
Internis atque externis moderamine comptis,
Instructisque poli castris ac lumine cultis,
Emeritus petit aeternam post bella quietem.

CAPUT VI. De Zacharia papa.
135.0797|
135.0797A| Zacharias sanctus sanctum, mitisque benignum,
Clementem sequitur clemens, et parcere promptus,
Irasci tardus, saevis pia reddere suetus.
135.0797B| Ut genitos pater amplectens vulgusque, sacrosque,
Ponere non trepidans animam sese hostibus offert.
Mirificat turbas, premit enses, rapta receptat;
Victos eripiens, inimicos pace serenat.
A quibus obsequium sumens, victorque regressus
Laetificat plebem, Christoque rependit honorem.
Motibus hinc iterum crudis diroque furore,
Barbaricis animis in tristia bella relapsis,
Praesul item petitur, servandis currere gnatos.
Nec remoratur iners; legatis munere pacem
Procurat, non obtenta Christo urbe relicta
Pacis abit; patriae fidens orator et altor
Praemittit socios, propero quos calle secutus
Excipitur pompis regali culmine latis.
Turgida divino charismate pectora sedans,
135.0797C| Quaesitis gaudet, religiones luce venustat,
Perceptaeque refert Christo praeconia palmae.
Delatum decus excelsi sub honore triumphi
Attollens Dominus, versutum subtrahit hostem,
Admovet haeredem, cumulat per longa quietem.
Tempora pace Pater florens, sacra domata sarcit;
Atria dilatans, opibus sacraria replet.
Instaurat fabricas, venerandis templa figuris
Ornat, lapsabunda novat, priscum auget honorem.
Aulaeis dat apostolicas vernare columnas:
Codicibus divis armaria sancta refercit,
Ditat sacra, colit partis penetralia lychnis.
Veste Petri gemmis auroque gravi induit aram,
Auratis operit velis, varioque decore.
Argento ditem appendit rutilante coronam.
135.0797D| Regalem solito legatis visitat urbem,
Illustrans fidei titulis, dans vincula pacis.
Adventu quorum turbatio cedit, abacta
Fraus; scelus, insidiae, fallacia victa fecessunt;
Redditur et Domino palmis urbs subdita prisco.
Discussisque dolis directi pacis honore
Comuntur merito, referuntque petita patrono.
135.0798A| Francorum regis regali stemmate tempto,
Addicit genitus sese et sua munera Petro,
Atque jugum Christi prona cervice capessit,
135.0798B| Ut vacet assiduus coeli sub munia servus;
E domino famulus, supplex de rege minister,
Sectari ut summi valeat vestigia Regis.
Hic Pater ablegandorum sub regna profana
Nexorum, motus mentem pietate paterna,
Impensa recipit cunctos mercede redemptos;
Et rapiens manicis, dat libertate potiri,
Atque frui votis, soli servire Tonanti.
Barbaricos iterum motus et temperat iras,
Emollitque animos, auroque et munere linguae
Urbes et redimit patriam, removetque furorem.
Immutat regem, parit e praedone datorem,
De rapido mitem, de partu tigridis agnum,
Captantemque capit, suplicemque ad limina Petri
Perducit; fastus fugienti ac regna, superna
135.0798C| Christi addit juga cervici, mundique furentis
Eruit insano junctis affectibus aestu,
Informatque Deo cultu servire quieto.
Repperit hic magnum pretio fulgente talentum
Claustris sacrorum; testis caput inclytus olim,
Quo coeli posito Georgius alta paravit
Regna, et perpetua splendentem luce coronam.
Aurea thesaurum sustollunt vela repertum,
Et populo partae gaudente reconditur aulae:
Qua pius innumeras Rector praestare salutes
Dignatur meritis pretiosi martyris altis.
Allegata sacris locupletia praedia cedunt,
Quae Pater amplificans donis et foedere mercis
Instruit, exornans fabricis, cultuque decoris;
Sanctorum subicit templis, et dedicat aris;
135.0798D| Innectit vinclis, firmatque perennia scitis.
Immemor haud inopum, divas dum percolit aulas,
Dirigit accumulatque rogas, ac perfovet aegros,
Instituens census coeli mercede ferendos
Justorum loca sancta novat, priscamque reformat
In speciem, tegit excultis altaria coelis.
Presbyteros clerumque fovens, tutatur alumnos,
135.0799| Tranquillaque suos praestat gaudere quiete.
Ausoniae solers transmittit lumina Graecis,
135.0800| Gregorii divo dudum quae prompta lepore.
Dignaque dans imis, capitur monimenta supernis.
CAPUT VII. De secundo Stefano papa
135.0799|
135.0799A| Dura subit Stefanus Petro sacrata secundus,
Praelecto taciti subita vi funeris acto.
Almos a puero suetus tolerare parentes
Creverat iste, datus gradibus per singula cleri
Munia. Levitico dum claret jure minister,
Ecclesiae vigilans curis, sancita tuetur.
Subventor tutorque inopum, defensor ovilis.
Constans praeco Dei, veteris reparator et auctor
Tutelae indiguis latae; quorum struit aedes,
Innovat eversas, et xenia destinat, aptat:
Divinoque ministerium sibi numine partum,
Interno externoque colens disponit honore.
Consiliis gentes pravis in bella feruntur:
Germanum quibus arcendis ad foedera pacis
Legat, danda simul socios et munera jungens.
135.0799B| Pacta velut plures statuunt servanda per annos,
Astu revera properi frangenda reatus.
Quae mox exacto Phoebes quater orbe tyrannus
Irrumpens, Patri atque gregi furiosa minatur.
Mittuntur mites rabido spe foederis urso:
Pacificosque agnos Christi fera bellua temnens,
Dimittit vacuos. Domino sed vota resignans
Dirigit antistes, lacrymas super aethera legans.
Caesareus mox missus adest, mandata furenti
Deportans regi, resipiscere, rapta referre.
Admonitus blandis grassator inania reddit,
Vafra refert, nisuque truci direpta retentat.
Dumque humana tepent, suffragia quaerere dignum
Diva Pater ducit, sociorumque agmina jungens
135.0799C| Aggregat Ecclesiam; monet exorare supernum
Clementemque Patrem; votis ac fletibus instat
Ipse simul; cineres addit, vestigia nudat;
Celsa petunt, importuna prece sidera pulsant.
Utque preces coelum digne impetrare penetrent,
Actibus in sanctis comites persistere mandat;
Cedere cuncta piis decernit sabbata votis.
Deditus ipse sacris altaria cultibus ornat,
Muneribus ditat, fabricis atque aedibus auget,
Culmina restaurat; sed nec suplicamine cessat.
Concilium capit interea, depromere causam
Francorum regi, Christoque Petroque fideli.
Accipit hanc miserando pius Pippinus, opemque
Ferre parans, promptus legatos dirigit Urbi,
Dignari tantum poscens se visere Patrem.
135.0799D| Pastor amore gregis fervens, egressus ovile
Quaerit pacem ovium per turbida lustra ferarum.
Gratia coelestis, chari solatia cleri,
Caesarei mandata apicis, proceresque quiritum,
135.0800A| Francorumque duces papam comitantur euntem.
Aethereus coelo praefulgurat hostibus ignis
Climate Francorum, stragemque minatur iniquis,
Praevia praetendens ductamina luminis almo.
Callidus absterrere lupus conamina justa
Nititur; invictus persistit pro grege ductor.
Munera fert hosti atque preces; obduruit ille
Corde Pharaonis, nec oves dimittere captas
Consentit monitus, queruli nec vota patroni
Admittit. Praesul nequaquam ferrea cernens
Pectora molliri, saevae se abjungit hyaenae,
Qua vocat egregii pietas mitissima regis
Intendens iter, almifico stipante senatu;
Praeteriensque dolos, ductori munera Christo
Laudibus ingeminat; glaciales transmigrat Alpes.
135.0800B| Francigenae properant primates, obvia papae
Millia festinant, genitis rex atque jugali
Accelerat junctis, terraeque astratus adorat
Angelicum Patrem, coelestia jura ferentem.
Fungitur officiis pronus, pedes ipse beatum
Ductat equo vectum, laudesque et carmina dantem
Rectori regum regali suscipit aula.
Assidet, observat, devota precamina sumit,
Atque libens votis favet, ac parere paratum
Se perhibens, gaudet Petri servire clienti.
Dumque hiemis prohibente gelu repedare,
Sancte tui, martyr Dionysi, limina servat.
Vexatus languore gravi, pereunte medella
Auxilii artificis, trahere extima fata putatur.
135.0800C| Is meliora sequens medicinae robora certae,
Supremum poscit medicum, sacrata frequentat
Templa, requirit opem Patrum sibi adesse piorum.
Deditus et precibus praemissi martyris aede,
Visitur a propriis Petro Pauloque patronis.
Cum quibus et praesens testis Dionysius astans,
Suadetur Patribus languenti ferre levamen.
Ille piis parens monitis, comitantibus aegro
Accedit sociis, pacem denuntiat, aufert
Corde metum, spondet reditum in sua moenia laetum,
Praecipit incolumis surgat, Domino dicet altar
Nomine apostolico, referat praeconia Christo.
Luce salutifera, divo quoque nectare fotus,
Exsilit ereptus, praeceptaque munia nitens
Faxere, non sana censetur hebescere mente:
135.0800D| Donec visa refert, sicque edita martyris implet.
Inque apicem regni patremque et pignora sacrans,
Unguine munifico ditat, stirpemque futuram
135.0801A| Culmine sublimat, regali jure decorat.
Ornat honore locum, locupletat cultibus aram.
Tum rex cum regni satrapis claroque senatu
Rebus consultans trepidis succurrere papae,
Unanimes Christi Petrique ad munia reddit.
Haud ullis valet averti serpentis iniqui
Fraudibus, haud fratris vafro molimine missi
Consiliis; quin germano discrimina praefert
Ecclesiae, fixoque studens certamine niti,
Praesulis in votis legat mandata tyranno,
Foedere sub pacis Cephae sublecta rependat:
Terque eadem repetit. Neque cor mollire gelatum
Muneribus suasisque valet, nec proficit ullo
Ad pacem rigidum moderamine flectere pectus.
135.0801B| Unde gregans turmas Francorum agit agmina, causam
Ipse acturus apostolicam, mediamque terebat
Recto calle viam cum papa; procacia nitens
Pectora mitificare, petit fera corda moveri
Regis item missis, cum quis mandata precesque
Dirigit, obtestans fundendo a sanguine parcat.
Ille minas contra Patri regique relegat.
Ast hi spem Domino totam committere certi,
Se Christo tutore tegi, cui bella geruntur.
Cujus opem princeps poscens, promissa protervo
Munera fert tribuenda humili Patrique gregique.
Sicque duci sese allegans fidoque patrono,
Coeptum carpit iter, mittens praecedere quosdam,
Ac servare aditus, arctoque astare meatu.
Comperiens hostis regem praecurrere, paucos
135.0801C| Junctis hos cuneis subito insperatus adorsus
Stratum se ire putat, stragis sed damna reportat.
Victus et a paucis, cum pluribus ipse peremptis
It, solaque fugae positis spe nititur armis,
Atque tremens urbis sese vellamine claudit.
At justi perversorum munimine verso
Diripiunt praedas. Post caedem vindicis ensis
Rex Patre prosequitur, fultus celantibus hostem
Incumbit muris, pacem dum papa precando
Foedera pellacis compellit inire fidelem,
Reddere jurantis quae rapta retentat inique.
Sic sua rex repetens Francorum regna, beato
Dat socios Patri Romana ad moenia fidos.
Jamque revertenti populorum examina currunt
Obvia pastori, grates laudesque ferentes
135.0801D| Eximias Christo. Cleri populique catervae
Excipiunt Patrem praeclara tropaea vehentem.
Hie studens recreare gregem, neglecta referre
Munia, nocturnis reparat psallentia sacris,
Carmina digna choris auget, solatia praebet
Commoda, devotis certent ut degere psalmis.
Hostis at assuetas volvens sub pectore fraudes,
Ingeminat facinus, perjuria nota frequentat.
135.0802A| Crescere temnit onus, nihili feralia pendit:
Invadensque relicta, nefas cumulare laborat,
Atque trahit regni secum sub tartara vires
Arma rapit, cuneos cogit, misera agmina,
Ecclesiae contra columen, fert praelia Petro,
Et sacra sacrilego circumdat moenia ferro.
Praesul amatori Christi notat improba regi
Pippino, acta trucis contra pia castra draconis.
Expedit ille manus, ultriciaque exerit arma,
Jure calens in perjuros certaminis aequi.
Caesareisque et legatis et jussibus obstans,
Nec precibus ceditve minis, aut munere victus;
Terribilem sese pravis acri impete praebens.
Insistit trepidis, dum clauso extorquet ab hoste
Jura reformari, recipit redditque beato
135.0802B| Oppida rapta Petro, reprimitque tumentia colla.
Hesperiae moderans regiones pace serenat,
Gaudentes sub apostolicis se dedere frenis.
Papa Deo grates referens, turrim erigit aulae,
Argentique colens radiis investit et auri.
Aere tubas fuso attollit, quibus agmina plebis
Admoneat laudes et vota referre Tonanti.
Prospera Cunctipotens auget, removetur et hostis;
Praesulis ad nutum reges et regna reguntur;
Bella soporantur, surgunt sacro ordine fastus
Publica res crescit, dilatat pastor ovile,
Fallaces cavet insidias, ablata receptat.
Educensque novas Cephae splendore columnas,
Fabricat ecclesias, Petro, fratri, genitaeque;
Quas fabricis ornat, donisque nitentibus auget,
135.0802C| Atque Petronillae, regis monitu, ossa venustat.
Actibus his clarus, palmarum et lumine mactus,
Praemia celsa petit Petro ductore beatus.
  De Paulo papa.
Germanus Stephano succedit in ordine Paulus,
Cum quo devotus pietate et luce sophiae
Claruerat rutilans, individuusque sodalis
Haeserat in finem, cui mox moderamina cedunt,
Dispersa renuente manu, ceu sole tenebris.
Hic pius ac mitis tribulatis ferre levamen
Certabat, languore graves inopumque grabatta
Visere consuetus, tacitae sub tegmine noctis;
Carceribus nexos adimens, redimensque subactos
Fenoribus, pupillorum pater ac viduarum;
Catholicae tutor fidei; quo tramite reges
135.0802D| Admonet, hortatur, petit, insistitque reponi
Schemata sanctorum Dominique polita nitore.
Mausolea colens justorum provehit urnis;
Atque urbi reddens, cineres sublimat in aulis.
Is proprios sacrare lares sub culmine Christi
Pignoribus studuit, comens et nomine Patrum
Silvestri ac Stephani, multorum luce piorum
Insuper illustrans, opulento et munere supplens,
135.0803A| Hymnidicisque dicans laudis sine fine choreis.
Basilicam primis hic Patribus edidit urbis,
Qua genibus saxo applicitis signata tropaea,
Martyrii jam libandi dum vota profundunt.
135.0804A| Struxit et orandi catus ac sua membra locandi
Servandique locum, variis templi ora metallis
Ornans, atque Dei Genitricis imagine ditans.
Qua tandem emeritus tumulum post funera sumit.

CAPUT VIII. De tertio Stephano papa.
135.0803|
135.0803A| Tertius hinc Stephanus, sacris feritate remota
Culminis invasi, Pauli sortitur honorem:
Strenuus et doctus, decessorum almus alumnus.
Qui presso latrone, Deique examine plexis
Furibus, et tanti sceleris ductoribus actis,
Concordi voto parilique favore senatus,
Primatum cleri bellique urbisque aurorum
Deligitur, digno praesulque sacratur amore.
Errorum nebulas quo discutiente, cientur
Undique pontifices, ipsoque vocante gregatur
Concilium Romae, Patrum sacra jura tuentum.
Opprimitur scitis error, multatur et auctor.
Poenitet illicite junctos in sacra ministros.
Perverso censetur onus resecatur iniquum,
Criminis exemplum, divinaque jura dicantur.
135.0804A| Depulso Roma, Ravennam proximus horror
Invadit, premiturque pio fervente rigore
Praesulis, a justo nulla improbitate reflexi.
Usus ab obsequiis Teucrorum numine summo
Ravennate lupum missorum exturbat ovili,
Pastorique pii moderaminis ostia pandit.
Hancque sibique datam cauta bonitate regendam
Instruit Ecclesiam, clerique reformat honorem,
Praesulibusque Petri missas disponit in ara
Rite die fieri lucis, Dominoque quotannis
Gloria coelorum angelico pangatur ab hymno.
Ornat apostolicas argenti cultibus aulas,
Utque valet servans proprios tutatur alumnos,
Deceptos patria defendere mente laborat,
Saevorumque dolos studiis sedare benignis
CAPUT IX. De Adriano papa.
135.0803|
135.0803A| Praeclari generis praestanti sanguine cretus
Hunc sequitur constans Adrianus pectore firmo.
Defensor fidei, patriae protector et urbis:
Solator tutorque inopum, canonumque librator.
Qui prius a puero, frenans se corpore casto,
Cyniphioque terens sacra tegmine membra domarat.
Laude vacans Domini jejunia crebra jugabat,
Sedulus et curam pro posse gerebat egentum.
Actibus his radians ascitis praesule, clero
Jungitur, ac pollens animis, gradibusque levatus,
Ordineque imbutus sacris levita sacratur.
Sic magis atque magis gliscente decore coruscans,
Luce operum, verbi populis alimenta ministrat.
135.0803C| Civibus unde pio nimium dilectus amore,
Praesule mox functo legitur succedere dignus.
Nec mora depulsos urbi laribusque reducit,
Carceribus trusos tenebris vinclisque resolvit,
Et cunctis pariter gaudentibus ad sacra surgit
Culmina, praecipuum meritis indeptus honorem.
Continuo vafri suspensus fraude colubri,
Caute vera refert falsis moderatus et orsa.
Pacem non renuit, refugit dum crimina pacis.
Nec trepido lapsu verborum mergitur undis;
Immo fidem missis censet rebusque probandam.
Sustinet haud Bardus venerandi oracula papae.
At furit anteferens capiendo praelia pacto,
Invaditque urbes, famulos, loca, praedia Petri.
135.0804A| Mox querulae Patri voces lacrymaeque feruntur,
Pastorum crudas agitante dracone rapinas.
Legatos crudo dat scripta sequentia furi,
Desinat insidiis, perverse invasa remittat.
Ille petita negat fieri, nisi praesule viso
Foedera dante sibi, nitens hunc cogere, litis.
Francigenae esse caput genti, regnoque fugaces
Ungeret ut pueros, patruus cum sceptra teneret
Urbis patricius, Patrisque et plebis amicus.
Iste cavens laqueos, nullo seducitur astu.
Semina ferre odiis, captatoremque capessi
Mandat, ne rapiat mites quos voverat agnos.
Quique homicida reusque probatur sanguinis atque,
135.0804C| Dum scelus ulcisci antistes medicamine leni
Attentat, Patribus populoque petente piamen
Papa inhibente perit, poenisque levare volente
Perpetuis animam, coeloque referre novatam.
Pestifer interea non parcit, sanguine, praeda,
Ignibus, insidiis, Petri lacerare clientes.
Saepe quibus super admonitus hortamine blando,
Legatis etiam sacris celebrique senatu,
Nil tacitis dignum precibus tantoque patrono
Reddit; quin vacuos Christi depellit alumnos,
Praesentemque sibi Patrem jubet ire beatum.
Ille profecturum se fert, latro rapta rependat.
Qua libitum mandet, remorato missa revellat.
Ni faciat, sibi pontificis non ora videnda.
135.0805A| Haec regis, haec sacricolae legatio papae.
Nec semel aut tantum his saepe monere tyrannum;
Quin satagit Patribus sacrato ex ordine missis.
Ille minas contra, terrores, bella, rapinas
Fert, Petrique greges furibundo turbine quassat.
Insuper et propriis fugitivo milite turmis
Adjuncto properat Patri vim ferre benigno:
Oppositis donec portis ac moenibus auctis,
Robore directo reverens anathemate pulsus.
Confususque domum versa improbitate recedit
Miserat antistes regi mandata Sicambro,
Pressurae auxilium quaerens hunc ferre labori.
Legatis Carolus studiosius omnia discens,
Pacificis monet infestum prece, suasibus hostem,
135.0805B| Muneribus quoque discussa feritate ferendis.
Sed neque sic mulcere datur cor durius aere
Unde manum validam cuneorum robore cogens,
Durus abit censor, dum spernitur ipse rogator.
Accedit septis, iterum quoque munera praefert,
Pastoresque petit pacis bellique sequestros.
At nec sic tumidi ferventia pectora sedat,
Firmis qui fabricis praecludens limina regni.
Arcebat Francos aditu, claustrisque repulsi
In sua praecipitem meditantur regna regressum.
Una moram reditus tantum nox forte ferebat;
Cum subito terror superi rectoris adactus,
Judicio crudi percellit corda rebellis,
Tabificans comitum trepidatio pectora vertit.
Mox tacite spretis propere sub nocte tabernis,
135.0805C| Fulcra fugae, rebus contempta in castra relictis,
Agmina cuncta simul nullo sectante capessunt.
Cernentes Antenoridae sine agone triumphum,
Quos divina fugat manus, insectantur iniquos,
Et praedatorum capiunt laeto impete praedas.
Clauditur illusor septis tutacula quaerens,
Sparguntur trepidi comites diversa petentes:
Cordibus ac tacti quidam meliora sequuntur,
Et sub apostolica posito ditione capillo,
Dant se, servitiisque ejus sine fine fideles
Sese mansuros, votis testantur anhelis.
At Petro duce rex victor vestigia pressans,
Palantum campis procerum regisque fugacis
Attonitam turmis cingit ferroque Papiam,
Terribilisque Padum subit, et Ducominunam
135.0805D| Obsidione quatit, plures capit eminus urbes.
Devotos recipit refugas, et limina Cephae
Visere maturans, Romam Pascha expetit esse.
Cujus in occursum populi Pater obvia mittit
Agmina, gratantesque choros puerosque canoros
Frondibus ac palmis comtos viridantis olivae.
Praefert signa, cruces, quas ut pius aspicit, alto,
Quo vectatur, equo, pernix rex desilit, atque
Cum satrapis quaesita pedes ad limina pergit:
Exceptusque sacro digne exspectante patrono,
135.0806A| Scandendis supplex gradibus fert oscula sinclis,
Amplexusque Patrem sanctum, dextraque prehensa
Almifica, celebrem Petri conscendit in aulam.
Laudes dant celsas clerus sociique quirites,
Qui venit, edentes, benedictus nomine Christi.
Sicque pii proceres astrati ad pignera Petri,
Suppremo laeti Domino sua vota profundunt.
Ingrediens urbem princeps, suffragia quaerit
Poscere sanctorum, venerandaque visere templa,
Paschaque conspicuis magno celebratur honore
Principibus ritu solito stationibus aptis.
Pacta Petro praesul renovari foedera mandat,
Cessaque jamdudum reparantur culmina juri
Sedis apostolicae, scriptisque manenda feruntur.
His fretus rex obsessum vincire latronem
135.0806B| Deproperat, prompto quatiens data moenia bello.
Major at interius strages fervente furore
Fit pestis, quam bellantis manus inferat hostis.
Tandem aequus capit injustum, subduntur iniqui
Fascibus et stulti: sapiens sceptrisque potitus
Abducit Bardum Francorum in regna tyrannum.
Ast Pater Ecclesiae, Christique nitoris amator,
Luce fruens pacis, cultu, Salomonius haeres,
Ornamenta domus Domini procurat honesto.
Aurea gemmarum varians hic stemmate vela,
Eximit angelico vinclis ductamine Petrum,
Terga pavimenti sternens argentea reddit:
Aulaeisque domum, multo quoque lumine comit.
Porticibus gradibusque colens et marmore secto,
Applicitisque novans trabibus, clarisque figuris
135.0806C| Templa nutritoris decorans rutiloqne metallo
Irrigat ipse Petri, multo sudore novatis
Ductibus undarum, repetitis atria lymphis.
Auro interna tegens opulentis vasibus explet,
Ditiaque eximiis ducuntur stemmata signis.
Erigit aere datas praestanti culmine portas,
Basilicamque solo proprio cui condit et actu
Pigneribus multis rutiloque nitore venustans,
Splendorem titulis aris adytisque reformat,
Andreae reparans argento illuminat aulam.
Urnamque exornat Pauli, numerosaque pendit
Vela, et marmoreis fulgoribus atria pingit.
Auroque argentoque datis polit intima formis,
Culmina restituit, fabricisque peribola cingit,
Inclytaque altari vasorum munera cudit.
135.0806D| Reginae coeli gemmis intexit et auro
Egressum, superi petiit quo limina regni,
Multiplicat cultus, strophiorum nectit amictus.
Templa colens purgat, renovat spatiosaque format;
Nobilitans lustrat, donis locupletibus ornat.
Basilicae Salvatoris segmenta coaptat,
Lapsuram revocat, fontes vestibulaque auget.
Aurea vasa parat, sacraeque monilia mensae.
Tecta novans Stephani, cumulat decoramina velis.
135.0807A| Clementis reparat jam proxima tigna ruinae.
Culmina cum pallis Laurentius excipit aulis.
Huicque reformantur nova templa piaeque catervae.
Levitae effigies auro ac sacra vasa renident.
Porticus Ecclesiae porta fabricatur ab urbis.
Marci tecta pari vernant felicis et actu,
Silvestrique domum simili restaurat honore.
Arcus argenti, calices Marco struit auri.
Amplicat Aedisti locupletans dotibus aedem.
Restruit ecclesiam Cyriaci, aulamque Susannae.
Veste Valentinus, Pancratius atque coluntur:
Huicque redintegratur opus venerabile templi.
Victoris domus aequali pietate resurgit.
Floret apostolici templo via lata decoris
Restructo; vario ac multo velamine compta,
135.0807B| Restaurata Petri Marcellinique sepulcra.
Argenti radiant Adriani templa nitore.
Quaeque novata micant, vasorum et munere pollent.
Tecta reducuntur Sixti sublata ruinis.
Agapiti, Eusebii, Rufinae, unaque Secundae,
Euplique, et Hierusalem vatisque Joannis
Felicisque levata nitent: titulumque Pudentis
Theoderique refert, catacumbas, domata Leuci,
Eugeniae, Sophiae, Praxedis, Felicitatis.
Epimachus, Zenon, Abdon, Bonifacius, Hermes,
Marcellusque, Saturninus, Jordanicaque ossa
Hoc rutilant cultu, septemque litaminis Agnae.
Hocque Secundinus, Pammachius atque refulget,
Cum nutrice Agnes, Nicomedes Hippolytusque,
135.0807C| Quattuor atque Coronati, templumque Sabinae,
Sergius ac socius revocato culmine gliscunt.
135.0808A| Ducit Anastasii meliorem ex ignibus aulam.
Vasa ministeriis, vestes cultusque reformans,
Martinae argento Serumque renidet amictu,
Restruitur Priscae titulus, pallaque refulget.
Cum reliquis Cosmae et Damiani pluribus arae
Cultibus ornantur, prisco redduntur honori:
Ditantur sacris obrizi vasibus auri.
Insuper et muris fert aurea dona levandis,
Moenia restituens impensis ditibus auri.
Disponens reparat, statuitque monastica jura.
Pauperibus fundos, oleas, vineta, casasque
Delegans Christi aeternum servire fovendis.
Excolit iste domum fabricis Patrumque suamque,
Multiplicat renovans diversa lavacra labore,
135.0808B| Virgineaeque rigat rivis populi agmine formae.
Atque ministeriis inopum solamine curat,
Diversis monachumque choris psallentia ponens
Restaurat, ditatque greges, ducibusque decorat.
Virgineis etiam reparat pia castra choreis,
Dotibus accumulans, et munia digna rependens.
Sic interna colens, externis addere curam
Ne cesset, monitis Augusta palatia visit,
Legatisque regit, sacra signa tenenda retexit.
Concilioque loco Patrum coeunte priorum,
Dogma pium centum ter quinquagintaque firmant.
Moesta madens spumis Tiberini Roma furoris
Tutoris petit auxilium, Patrisque juvamen.
Qui precibus pugnans, ubi fervida caerula sedat.
Rebus compositis, coelo terrestria mutat,
135.0808C| Et meritis cultam subit excellentibus aulam.
CAPUT X. De tertio Leone papa.
135.0807|
135.0807C| Tertius huic fastu Leo mox succedit et actu.
Scripturis pollens, animi probitate renidens;
Viribus invictis, lepido sermone disertus;
Mentis honore catus, pietatis munere largus.
Aegrotos refovens, solaminaque apta ministrans.
His renitens opibus, charus populoque Deoque,
Erigitur propere scandens ad summa cathedrae.
Hic humilis quoque mansuetis, durusque superbis
Prodigus abjectis miserendi, justus iniquis.
Ampliat augmentans cleri ecclesiaeque decorem.
Aurea dona Petro gemmas, pallasque, coronas
Multiplicans, aulae pariter tegumenta reformat,
Luminibus lustrans multis, rutilisque figuris.
Hoc Pauli irradiat, hoc plurima templa nitore,
135.0807D| Ponderibus fabricisque opus exaequare patroni,
Vel superare studens, numerosa dote laborat.
Non fert invidiam rabidus celare chelydrus.
Apparat insidias, laqueos atque arma ministrans,
Instruit occultas fucato figmine fraudes,
135.0808C| Applicat obsequiis praestructos felle draconis.
Officium praestant, et melle venena colorant.
Inter vota precum laudisque insignia, diros
Expromunt gladios, saevisque furentibus ursis
In gregis auctorem, plebes sparguntur ovinae
Insiliuntque ferae doctoris in arietis ora.
Unguibus insonti pollutis sanguine fervent
Dilaniare sacras truculento pollice malas,
Irrupta geminas exstinguere fronte lucernas,
Faucibus eductum sacrorum vellere plectrum.
Nec satis est ori semel injecisse mucronem.
Cruda manus loca muneribus vacuata retentat,
Plagisque affectum variis multoque cruore
Respersum rapiunt, tractumque sub antra retrudunt;
135.0808D| Custodes adhibent laceram defendere praedam.
Verbere tentatum sed non miseratio summa
Deseruit famulum, Petrus nec sprevit alumnum.
Redditur huic coelo lumenque refunditur actum,
135.0809A| Reflagransque pares lux intrat mira fenestras,
Elinguis loquitur, redeunt linguae organa secto.
Insuper accumulat Rector suffragia passo,
Admittitque viros Patrem revocare fideles.
Arcibus atque Petri cernente, loquente relato,
Excelsus benedictus, agens miracula solus,
Acclamat populus, laudans promissa ferentem;
In se fidenti cui fit lumenque, salusque,
Os et lingua Deus, tutans et numine firmans,
Confortansque virum, felicia gaudia dando
Devotis, tremebunda feris discrimina belvis.
Nec saevire tamen scelus aut supplere quiescunt.
Irrepunt domibus, praedis bacchantur et armis.
Providet at Dominus rapto solamina servo:
Spoletique ducem cuneorum robore septum
135.0809B| Dirigit obsequiis, mirantem munera coeli.
Quae passum respersa ruunt invisere cives,
Diversique gradus, aetates, vulgus, honores
Urbibus Hesperiae pro mira tropaea serentes.
Haec quoque trans Alpes in Gallica rura resignant,
Stipantes Patrem supero splendore micantem.
Clarificant divina pio magnalia regi.
Qui proceres genitumque suos praecedere gressus
Legans, ipse celer sequitur fieri obvius altae
Virtutis sacro clarissima dona ferenti.
Undique laus roboat, tonat undique gloria Christo,
Hymnisonis mistus grates laudesque frequentat
Rex turmis; refluunt lacrymae per gaudia fusae.
Magnificatur opus populis mirabile Christi,
135.0809C| Fertur apostolicum palmae super aethera culmen,
Et Petri famulus digno celebratur honore.
At furor immitis vacuos tutore per agros
Sacrilego luxu grassatur et ignibus atris:
Augmentansque malum furtis furit insidiarum,
Fraudibus insequitur pulsum lacerantibus hostem.
Nec longum sedet almus apex absente duello.
Hoste quati caeco maculari crimine furvo
Haud patitur; bellum repetit, campumque reposcit,
Exsertusque urbem positumque retentat agonem.
Comperto ducis adventu, grex obvius ire
Pastori fervens properat; simul agmine facto
Egregii Patres, clerus, claraeque catervae
135.0809D| Dividui sexus, variae regionis et oris,
Laudibus attollunt celebrantque acromate Patrem,
Culmineque exceptum suprema sede reponunt.
Fascibus ille licet pollens, objecta piare
Haud renuit, dat se inquiri, dat et hostibus ausum
Dicendi. Nihil adversus dum tramite veri
Ferre queunt, Francis tandem censoribus acti
Mittuntur regi: Karolus quoque cognitor urbem
135.0810A| Aggreditur, primosque vocat sacri ordinis, atque
Stemmatis Aeneadum Teucrorum et lumina regni.
Nec tamen ulla Petri censent fastigia sedem.
Immunis haec cunctorum se crimine cunctis
Expiat applicitis. Proceres praeconia Christo
Laeta ferunt, regique poli natale frequentant.
Laudibus eximiis summique nitoris honore
Sumit apostolica augustam rex sede coronam.
Conclamatur honos Romanis Patribus auctus,
Imperiique nitent Francorum sceptra decore,
Regis et ad regnum genitus sacro unguine surgit.
Rex mensas argento offert rutilante coruscas,
Aurea vasa super gemmis stellantibus addens,
Altar cum basibus radians, et tegmine culto
Crux claris Evangeliumque micant hyacinthis.
135.0810B| His Christus donis, Genitrix, proceresque coluntur
Sacrilegi dantur lanii, censente senatu
Exsortes agris, alterna piacula fassi.
Pace fruens praesul, fabricis ac cultibus instat,
Impensisque piis non cessat comere templa,
Muneribus, velis, aris, vasisque, lavacris.
Pauli tecta soli subito collapsa tremore
In melius revocat, cultuque reformat honesto.
Haec et multa subhinc numerosis dotibus augens,
Jura precum cumulat, servandaque Gallica tradit
Ascendens iter Domini praeeuntia vota.
Sic decus Ecclesiae postquam fervente propagat
Assiduus nisu, pietatis munere; compta
Emeritus superi splendoris sumitur aula.
  De Stephano quarto.
135.0810C| Extulerat gradibus Stephanum, conscendere cernens
Moribus ac probitate virum cui cura tenere
Actibus et vita, verbi quae luce serebat
Utilis unde sacris aptusque Petrique probatus,
Ferre vicem dignus divae praeponitur arci.
Servandaeque studens paci, firmandaque jura
Ecclesiae curans, Francorum illustria promptus
Regna petit, cui celsa piis mox regia servit
Obsequiis culto, donisque potentibus uso.
Effert hinc nostram coeli, qua Francica lumen
Gens subiit fidei Ecclesiam, Remense venustans
Officiis templum: Lodowico stemmata regni
Caesareosque addens augustae lucis honores,
Remigiique apicis fastu sublimat alumnos.
135.0810D| Caesare quae poscit meritis gaudente capessit:
Insuper accedunt donorum insignia macto.
Quin etiam sedes et jura domestica confert
Imperii consors Romani et culminis haeres,
Haeredem faciens in Francica praedia Petrum.
Papa Redemptoris sectans vestigia servis
Crimina laxantis, sublataque regna rependens,
Extorres patria revehit pietate paterna.
135.0811A| Et quantum datur, Ecclesiam splendoribus ornat,
Vasa crucesque colens, sacra peripetasmata condens.
135.0812A| Nec longum terris exsul coelestia flagrans
Linguitur; at raptus tenebris, adjungitur astris.

CAPUT XI De Paschali papa.
135.0811|
135.0811A| Susceptum propero Paschalis honore secutus
Resplendet, studiis castus, pius, inclytus, insons;
Magnanimis, largus, hilaris, devotus, honestus,
Mansuetusque; preces vigil ac jejunia tractans;
Susceptor peregrinorum, solator egentum.
Unde datus meritis monachorum effulserat abbas,
Excrescensque operum fulgore, suprema vocatur
In jura Ecclesiae centesimus auspice summo,
Romanoque simul votis coeunte senatu.
135.0811B| Hic positus praecepta Patrum vel legis habenas
Robustus solersque tenet, celebrisque promulgat
Scita gubernator, blandus probitatis amicus,
Sacrarum restaurator cultorque domorum,
Conditor almorum passi quae pignora nactus.
Ampliat iste stipem clero, fert munera coelo,
Nexibus educit per regna remota subactos,
Ponderibusque auri vinclorum pondera solvit.
Africa transvectos, redditque Hispania captos:
Gaudet quaeque suos respectans patria natos.
Martyris hic papae Sixti solemniter ornans,
Membra Petri meritis florente recondit in aula.
Is quoque sanctorum Processi et Martiniani
Deponens cineres, digno pertractat honore,
135.0811C| Muneribusque colens patroni illuminat aedem,
Argentique libras auri dat pondera signis.
Vascula, vela parans, claves quoque fabricat auro.
Contigit ignivomi furibunda fraude draconis
Flammarum peregrina globos per culmina ferri.
His simul absumptis Romana in moenia spirans,
Porticibus Petri fervens irrepserat aestus.
Pressa obliviferum proflabant pectora poclum,
Nuntia dum papae haec secreta silentia rumpunt.
Ille fide fidens, rapido petit atra volatu,
Bella triumphantis perstringens arma furoris.
Stat magnus velut oppositus mons, igne reliso
Obsistens flammis, precibusque incendia sternit,
Exstinguitque feros Cepha tutore vapores.
Orando pugnans, campum neque linquit agonis,
135.0811D| Noctis dum tenebras votis evincit et ignes.
Detrimenta dolens inopum, vastata reponit,
Restituens passis culpae quae flamma vorarat:
Aurea dona ferens, vestes victusque reformans.
Silvarum superadjicitur data copia tectis
Ut prius edendis. Et ne de fraude patrata
Vel damno Ecclesiae truculentus gaudeat hostis;
Rapta focis Petri reparatur porticus aucta,
135.0812A| In melius surgens, potiore educta nitore.
Praesul apostolicos aulaeis inserit actus,
Et mirabilium templi colit ora decore.
Culmina Praxedis renovans, variaque venustem
Luce, triumphalem fulgoribus erigit arcum.
Plurimaque excipiens cariosis pignora bustis,
Eruta justorum revocatae destinat aulae,
Servorumque Dei coetum simul aggregat almum,
Instituens Graio pangi modulamine laudes,
135.0812B| Ruraque dat sacris servitorum usibus apta.
Zenonis iste locans cineres, oracula condit,
Accumulans decus argento auroque refulgens
Historiisque colens gemmarum et lumine palmas
Luciferae dominatricis restaurat et addit
Moenia, muneribus velisque et cultibus ornat.
Caeciliae cernens incumbere casibus aedem,
In meliora levat restructis culmina septis.
Defessum precibus quem coelica visere virgo,
Affarique probat dignum tamen increpat, ut quid
Liquerit incoeptum quaerendi membra laborem,
Quae sublata putat popularis credulus aurae.
Ut se res habeat referens, nomenque roganti
Annotat, hortaturque piis persistere coeptis,
135.0812C| Gaudeat invento dum munere. Nam placet, inquit,
Aeterno Domino, cujus splendoris amore
Me passam constat, noviter quo me ipse repertam
At te constructi templi munimine condas.
His dictis, celeri repetit coelestia saltu.
Papa revelato laetus tam lucis aperte
Indicio, indagans thesauri cessa talenta;
Repperit eximiis pretiosa monilia gemmis.
Hic Nordmannorum nostrum delegat Ebonem
Barbaricae genti, lucis vitaeque ministrum.
Aurea virgineum celabant tegmina pignus:
Carbasa martyrii rutilabant sanguine clari.
Quae Pater almificis manibus pia munera tractans,
Colligit inducens urbi instrumenta salutis:
Atque locans thalamo candentia membra decoro.
135.0812D| Infertur simul inventus virtutis amator
Sponsus, lucrato pacti cum fratre pudicis.
Maximus, Urbanus, consors quoque Lucius arae
Depositi. Turmae capiunt pietate nitentes,
Hymnidicesque choros digno solamine fultos,
Vinetis, agris, domibus, famulisque levatos
Cultibus argentum invehit plus mille librarum
Aucta paludamentorum dos multa decentum.
135.0813A| Virgineasque novans praesul splendore catervas
Restituit prisco, res addens usibus aptas;
Diversisque aulis diversos auget honores.
Aurea dona ferens vasis, inconibus aris,
135.0814A| Argentoque colens artus, altaria, conchas;
Marmoreum cumulat decus, ornamentaque Serum.
Haec polo terris sata centuplicata receptat.
CAPUT XII. De S. Eugenio secundo, Valentino, Gregorio IV, et Sergio papa.
135.0813|
135.0813A| Sorte ministerii Eugenius perfungitur alter,
Corde pius, sensu doctus, sermone disertus;
Jocundus, largus, meditator sedulus almi,
Aequus, avaritiae contemptor, litis et osor.
Sub quo pace nitens atque ubertate redundans
Tripudiat mundus, regimen quantum datur ornans.
Hic Pater ecclesiam rituli splendore Sabinae
Cessi olim decorat, donis locupletibus auget.
Expulsos dudum cives pietate paterna
135.0813B| Excipiens reduces, cumulato munere ditat.
Pontifici nostro, pridem data jussa relegat,
Barbara corda colat monitis, corroboret actis.
Haecque inter celeri super astra vocamine rapto,
Huncque Valentino cursu breviore secuto,
Gregorii quarto lustratur nomine Roma.
Qui licet obsistens, cunctis tamen ordine visus
Abripitur dignus, summaque in sede locatur.
Sparserat ille quidem passim virtutis odorem
Jampridem, celebris, solers, probitate refertus,
Sensibus ornatus, salsoque lepore modestus,
Dogmate catholicus, moderato regmine justus;
Aetheriae cultor legis, speculator ovilis;
Pauperibus viduisque pater, miserator et attor.
Terrea despiciens, meritis coelestia quaerens;
135.0813C| Sanguine praeclarus, sancto praeclarior actu.
Sollicitus, sacra jura, preces, jejunia tractans.
Hunc quae virtutum rapiunt ad culmina pennae.
Has quoque sublimi non cessat comere fastu,
Dum decus amplificans templis, cultumque, nitores,
Restaurans decorat sacras ornatibus aedes.
Transfert Gregorium clarosque in lumina testes
Profert, muneribusque aris vernisque venustat.
Marci basilicam renovans multo auget honore,
Quam prius excoluit votis, nunc dotibus ornans.
Hanc pluresque alias opulento fenore ditans,
Ductibus undarum reparat fomenta parari,
Atque domum Petri prisco de more rigari.
Ecclesiam divae virtutum luce Parentis
135.0813D| Effulgere videns, devoto attollit honore.
Laudibus instructas adhibet statuitque catervas,
Praemunitque domum, donis locupletibus explens.
Disponensque altar, sanctorum busta coarctat.
Diversas revocat fabricas, cellasque, gradusque,
Atria, picturas, exedras, claustra, lavacra.
Praeterea curas arcendis corde volutans
Hostibus, instaurare novis stat moenibus urbem.
Fundatamque locans firmis educere muris
Persistit, proprioque vocat de nomine, quondam
135.0814A| Hostia quae priscis gliscens sit dicta colonis.
Instruit inde sibi Romae sociisque futuris
Aedes hospitii, ditansque ornansque dicatas
Coelicolis aulas, coeli sustollitur aula.
Sergius hinc vacua discussa nube tumultus
Sortitur cathedram, celebri censente senatu,
Culminis hunc fastu praecelso et regmine dignum:
Ut pius a puero castis qui fotibus altus,
Artibus instructus, claris Patribusque nitebat.
135.0814B| Praemissis aptus, pollens et charus alumnus,
Germine praefulgens, purus probitate fidei,
A Christo missus, populis virtute supremus:
Ore cor expromens alacri mentemque benignam,
Strenuus Ecclesiae rector, defensor, et altor
Indigni coetus, commissi tutor ovilis.
Dispersos pietate gregans, servansque gregatos:
Labilium temptor, Sophiae robustus amator.
Tranquillus, patiens, culpas ignoscere largus,
Culminis infensum vindictae surripit hostem.
Sicque simul cunctis gaudentibus ardua scandit.
Francicus Induperator ubi fastigia nactum
Hunc audit, genitum Romana ad moenia mittit,
Hesperiae quasdam sociis populantibus urbes.
Nimbosis subito vernans obducitur aether
135.0814C| Nubibus, ignea tela micant, juvenumque ferorum
Corda metu sternunt, nonnullos funere pressant.
Augusti sobolem praestanti praesul honore
Suscipit. Interea stipantum daemone quemdam
Prospiciens raptum, tactus spiramine summo
Valvas papa jubet templique repagula claudi,
Versus et ad procerem, monitis ita fertur adortus:
Sincera si mente venis, si corde benigno,
Ecclesiae si pro regnique urbisque salute;
Haec nostro tandem penetra sacra limina jussu.
Sin secus, haud nostra has pandet tibi cessio portas.
Testato se nulla dolis molimina princeps
Volvere, mandatis referantur pessula Patris:
Ingressique aulam laudes ac vota Tonanti
135.0814D| Dant Antenoridae Aeneadaeque, superna canentes.
Papa tuens urbem immunem, regemque coronans,
Disponit sceptra, Augusti dat regmina proli.
Pontifices comitesque repugnantes sibi, celso
Praeterit eloquio, rutili ferit impete veri,
Mitificans tumidas pietatis robore mentes.
Nec Petri proprios puero servire clientes
Caesarei patitur juris; quin culmina servans,
Damnatis veniam, censoribus edit honorem,
Oraturque alta procerum cervice subacta,
135.0815A| Pacis et instructor populo veneratur ab omni.
Ille Deo haec reputans, aras et templa venustis
Exornat fabricis, cultis dat tegmina veris,
Muneribus ditat, sanctorum pignera condit,
Dedicat erectam locupletans dotibus aulam.
Adsciscit stabilitque greges aeterna petentes,
Restituitque scholam divina laude canoram:
Et bene dispositis cathedrae subit aethera rebus.
Hostis at antiquus tabens livore quietis,
Lucis et Ecclesiae, crudelia convibrat arma,
Instimulatque Agarenorum de gente latrones,
Qui mare transgressi Ausoniae penetralia lustrant,
135.0816A| Ac Romam usque pererrantes (dirum scelus!) audent
Templa patronorum Petri Paulique sacrorum
Sacrilego nisu caeco temerare furore,
Et manibus spoliare feris, vacuare nitore
Donorum, exitusque sui gaudere vigore.
Dumque improviso properant sua gaudia fato,
Aequora trans exsultantes in Punica ferre
Regna; triumphandi verso ordine gurgite mersi
Absorptique undis ultrice vorantur abysso,
Atque maris Rubri prisco praecelsa triumpho,
Sedis apostolicae pollentia culmina florent.
INCIPIT LIBER DUODECIMUS.
CAPUT PRIMUM. De quarto Leone papa et actibus ejus, sanctoque Benedicto papa.
135.0815|
135.0815B| Multiplicat Dominus moestae solamina plebi,
Aspirans animis venerandi jura Leonis
Poscere praeponi, quarto hoc se nomine comi.
Qui vir apostolicis clarus fulgebat in actis
Mansuetus, patiens, largus, pius, atque benignus;
Insons, justitiae cultor, plebis moderator,
Scrutator legis, vigil, oratuque suetus;
Serpentis servans oculum, mentemque columbae;
Relligione nitens et amans, pietate renitens,
Indiguos refovens, sese et lucra terrea temnens.
Sponte datus studiis puerilibus ibat ab annis
Perfectum usque virum; monachos interque probatos
Integer elucens monachus, probitate supremus,
Degit ut extremus, quibus ad sublimia vectus
135.0815C| Virtutum gradibus, ritulo splendebat honore.
Hisque micans meritis, Patribus raptatur ad alta.
Praemissis claraque manet virtute cohaerens,
Dum subit eximium Ecclesia cogente tribunal.
Hinc quoque prae signis radians, velut alta lucerna
Enitet, illustrans animas sedemque nitela.
Aulas muneribus, culmen virtutibus ornans;
Pendula restaurans, et consistentia tutans:
Usibus instituens, fabricis et honore venustans:
Vespertina jubet Petro praeconia pangi;
Laude palam decorans abeuntis festa diei.
Terret humus vibrata hominum trepidantia corda.
At Pater almificis insistens pectore votis,
Si qua videt removenda, movet; disponit honores,
135.0815D| Sacratosque gradus misti aggregat agmine vulgi.
Pontifici nostro Hincmaro bis pallia legans,
Dat primum festis, ad sedula vota secundum:
Ulli quod nunquam testatur cedere Patrum.
Quae rabidis ausus manibus divellere praedo
Barbarus, is digno satagit reparare nitore,
In fabricis vasis, velis, crucibusque, coronis:
135.0816B| Interea retro caecis horrore cavernis
Lethifer exoritur serpens, gelidique veneni
Rex basiliscus atrox lethi pernicis inustor
Grassatur latebris, mortem propiantibus afflans,
Sternere funesto validus quoque lumine visos.
Territus immani populus lue, nuntiat hostem
Haud accessibilem Patri. Suffragia nota
Ille petens, jugibus votis jejunia nectit.
Tandem clara dies reginae assumptio coelis
Regiparentis adest, via dira per antra ferebat
Virginis ad templum: comitatus papa canoro
Agmine procedens, horrendi obscura cubilis
Aggreditur, cunctis paventibus, unus adortus
Accedit, saevaeque specus fera limina calcat.
Inque polos mentem, palmas et lumina ducens,
135.0816C| Effusis Christum lacrymis precibusque vocavit:
Et plebem prece contutans, ad sacra profectus
Debita persolvit, mortemque piamine vincens,
Oratu pestem penitus vanescere cogit:
Perniciem perdens, ubi sancta precamina fundit.
His exturbatus foveis, ferus ignea volvit
Corde venena draco, flammisque retentat abactis
Ereptum sibi jamdudum Petro auspice vicum,
Paschalisque reformatum quod dote cluebat,
Gregorii meritis habitatum gente lucrata.
Vires ingeminans in moenia pervolat ignis,
Proxima quaeque vorans. Populorum examina contra
Frangere bacchantes conantur nisibus aestus.
Flatibus at saevis incendia celsius acta
135.0816D| Aedibus absumptis audent petere atria Cephae.
Auditu praesul perculsus corda sinistro,
Concitus occurrens, flammarum in praelia fertur,
Obvius atque glebis certamina dividit obstans:
Et crucis invictae digitis signacula prodens,
Altius efflantis spiramina proterit ignis
135.0817A| Cum prece, tum cruce ferales superante vapores.
Signiferi nec ferre valens insignia fervor,
In se collisus, cineres considit in imos.
Restituens eversa Pater, vacua atque refercit
Culmina, muneribus coetus restaurat, honores
Amplificat donis, sancit rata, roborat acta.
Octavam stabilit festi celebrarier almae
Reginae superi Regis sine more Parentis.
Devotum larga populum datione decorat,
Templaque provisis pietate nitoribus ornat.
Exsuperant numerum sacras oblata per aedes.
Antiquo muros reparans munimine firmos
Restruit et portis, regit, obicibusque serisque:
Turresque educens, fabricis sublimibus aptat.
Insuper et portum miro munire paratu
135.0817B| Aggreditur, peragitque opus eximiumque decensque,
Ut le subjectis praesentibus atque futuris.
Praestruit hic callem, ne invadere fervidus urbem
Hinc queat hostis, agitque procul navalia furta.
Pignora multorum passim neglecta piorum
Repperiens, levat, affectu conditque benigno.
Horum plura locans templo quod rexerat olim,
Basilicaeque Coronatis priscum addit honorem
Quattuor, amplificatque decus, cumulatque patronos:
Multiplicat cultus aris, et ditia dona.
Huic aliisque ferens complurima pluribus aulis,
Gens inimica fretum, praedasque retentat iniquas,
Qua tulerat lethum, cupiens Petri arce tropaeum.
Solamen rebus diraeque cupidinis haustus
135.0817C| Ferre calens, Italos pervadere nititur agros.
Insperata suis Deus ut suffragia servis
Providet, ac gentes pelagi secreta colentes
Advehit, hostiles contra pugnare phalanges.
Quos Pater auxilii annisu venisse probatos
Excipit, et sacris refovet, benedicit et armat:
Prosequitur lacrymis, precibus tutatur et auget.
Qui strati ut decorant humili suplicamine papam,
Hostibus intrepidi occurrunt. Potiora triumphi
Aetherei monstrare studens aeterna potestas,
Evocat adversis contraria flabra carinis.
Applicitas quae littoribus propellere cumbas
Insurgunt, tolluntque polo furesque ratesque.
Fluctibus hinc raptae, mersis verguntur arenis:
Absorptique vadis, coelo pugnante marique,
135.0817D| Divinam sensere manum prohibere petitis
Sese oris; lapsi gladioque fameque necantur.
Servitiis quidam Aeneadum pietate jubente
Servantur, gaudentque piis servire ferini.
Praeveniens caecos inimici militis actus
Papa sagax, inter decorandum cultibus aulas
Moenibus aggreditur Petri munire sepulcrum,
Aequivoci decessoris conamina Patris.
Quod nutu Domini Francique juvamine regis
Nisu perficiens agili, sancta agmina cogit.
Et cinere aspersos, pedibus per moenia nudis
Circumducit ovans coetus plebisque magistros:
135.0818A| Expletumque precum munit munimine castrum,
Illaesum perstare petens et ab hoste quietum,
Sive triumphorum benedici munere poscens.
Sicque Deo grates referens, Petrique cathedram
Laudibus almisonis ornans, donisque venustans,
Magnificis Patres, cunctae dat gaudia plebi.
Praesidium ipse novans aliud, peregrina receptat
Corsica, quos mittit populorum examina Cephae.
Hinc rebus bene dispositis, portu, urbe, soloque
Ausoniae tuto, digna mercede potitur.
Orphana plebs Patris abscessu solamine captam,
Se deflens, Patribus claris cum milite junctis,
Jesum corde petit prono, se Praesule digno
Solari; nec abest Dominus haurire moratus
Servorum gemitus, dum spirat mentibus uno
135.0818B| Ore simul cunctos Benedictum poscere Patrem,
Aetherio qui rore ferax, puerili visus ab aevo
Gliscere fecundi studiorum munere fructus.
Lucis aquas portare capax, retinere fidelis,
Promulgare sagax, pacis sectator honestus,
Compatiens jussis, humilis parere benignis,
Carnea proculcans, tenebrarum vicerat astus.
His radians meritis in sancto clara senatu
Jura capit, Patribus veneranda luce sophiae
Conjunctus, blandi refugit captacula mundi.
Indiguis dare opes doctus, jejunia, laudes,
Votaque ferventi Christi meditatur amore.
Ardua quis nactus summa ad fastigia lectus
Poscitur. Ille preces contra lacrymasque ferebat,
135.0818C| Pondere ne tanti suplicans premeretur honoris.
At pia plebs accensa Deo, persistere coepto,
Vimque inferre viro, sumptisque educere raptum
Certatim properans, hymnos et cantica diva
Voce ferens, hilari celsa in sacraria tollit:
Omnis et exsultans urbs gaudia clara frequentat.
Sicque simul cunctis vernantibus apta seruntur
Scita libris, celebrique Patrum signata notatu
Legantur, procerum rite insinuanda favori.
Callidus insurgit coluber, laqueatque ferentes,
Damnatoque ligat legatos culmina ferro.
Atque dolis nexos ad regmina Francica mittens,
Fascibus a summis Romanas suadet ad arces
Primates properare viros, ac fraude calentes.
His etiam quosdam nectens adsciscit ab urbe.
135.0818D| Jus legatorum diris quoque gentibus almum
Electi violant, missis custode retentis.
Insuper et plebem vafra caligine jussa
Moenibus eliciunt, Petrique micantibus urbem
Introeunt telis, subeunt pravo agmine templum.
Coelica signa terunt, saevis haec ignibus urunt,
Vastant aetherias populo plangente figuras.
Haud ea sufficiunt invasori; urbe subacta
Conscendit Lateranensem torvo impete sedem.
Depositus propriis, aliena cacumina captat,
Dejicit allectum solito, residetque repulsus.
Nec contrectanda tam cruda sorte cathedra,
135.0819A| Tegmine nudatus mentis, tetro angue ligatus,
Cultibus exspoliat virtutum luce cluentem,
Plagisque afficiens, subigit custodibus atris,
Damnatis damnatus agens damnata ministris.
Urbs gemitu fletuque fremens, ululatibus omnis
Insonat, ordo pius planctu sacraria replet,
Alta sacerdotes suspiria corde trahentes
Infundunt lacrymis pullas squaloribus aras,
Astrati tanta redimi improbitate rogantes.
Venerat alma dies sacrando culmine digna.
At decus indignis indigno quaeritur actis.
Legati siquidem procerum turgore frementes
Concilio insiliunt Patrum, punire minantes
Ensibus obstantes, baculisque elidere rectos.
Sed mens pontificum, ceu mons, immota resistit
135.0819B| Flamine fixa Dei, non consentire profano,
Cedere nec poenis, terrorem temnere mortis.
Cernentes animos divino robore nixos,
Consiliis hostes variis incoepta volutant.
Nunc blandis laqueare viros, nunc frangere duris
Enisi, nunc morte pios superare minati.
Illi tradere se potius per singula quaeque
Membra trucidandos, quam diro anathemate sterni
Dantes: increpitant rabidos, oracula pandunt
Diva super rebus, quis non obsistere fas sit.
Interea residere tumor, minui furor actus
Cordibus inspicitur, furiosa superbia frangi:
Solvitur improbitas, solvuntur limine coetus.
Tertia lux rediens templis Romana reducit
135.0819C| Agmina, cuncta petunt Benedictum accedere Patrem:
Hunc solum aptari reboanti voce resultant.
Mirantur magis infensae concordia partes
Pectora, clamque sibi populi capita alma cientes
Conflictus agitant, certamina caeca retractant,
Invictosque probant histos tum lumine veri
135.0820A| Lustrati cedunt, animo conamina tetra
Linquere, depositumque reum capta arce repelli.
Rejicitur raptor turpi per probra repulsa,
Gratificisque choris modulans plebs laeta triumphat,
Electumque decusatim splendore venusto
Affectum repetunt, et equo sessore dicato
Attollunt prisco, divum ad praesepe vehentes
Luce coronatum populi candore nitentis
Laetitiae, precibusque instant, jejunia clara
Concelebrant, manant lacrymae per gaudia ductae.
His hostes superi radiati lumine solis
Accedunt, tremulo compuncti corda pavore,
Ore ducis lecti vestigia digna petentes:
Fassi errasse, capique Patris bonitate rogantes.
Matris at ille sinu recipit, puraque benignus
135.0820B| Oscula mente ferens, blandis amplectitur ulnis.
Solaturque metum, gaudere coisse resectum
Christi praecipiens unitum numine templum.
Caesarei properant legati, praesulibusque
Conjuncti, cleroque simul populoque gregato
Vocibus hymnisonis septum gaudentis ovilis
Restituunt sedi virtutis honore petitae.
Sic redeunte die divo fulgore decora,
Oblatus Petri solio sacrisque dicatus,
Juris apostolici summoque cacumine mactus,
Aetheria ut radiat lux tempestate subacta,
Dat dignis Christi rutilare nitoribus aulam.
Luce micans supera, doctrina praeditus alta:
Interiora colens, at non externa refutans.
135.0820C| Templorum facies pretiosis munere signis
Illustrat, variis ditans fulgoribus ornat,
Vestibus, historiis, vasis, librisque coronis
Replet, lapsa novat, dudumque amissa reformat.
Tamque suis aras quam regum dotibus auctas
Dimittens, renitere poli festinat honore.
CAPUT II. De S. Nicolao papa, Benedicto papa, et Joanne Ravennate.
135.0819|
135.0819C| Sublato pastore Patres Romanaque pubes
Moestis incumbunt lacrymis, gemitusque resumunt,
135.0819D| Atque precum fervore vacant, jejunia tractant.
Excubiis instant, qui sit succedere dignus,
Virtutum pietate rogant, ostendier almum
Praeponique Patrem, superoque nitore vibrati,
Unanimes censent Nicolaum jure petendum,
Ut qui primaeva radiaverat indole sanctus:
Ludicra despiciens, animis inhonesta repellens,
Sobria suspirans, patienter seria volvens.
Sincerus, humilis, studiorum castus alumnus,
Moribus effulgens, animi dulcedine pollens.
Quis rutilans studiis praesagia clara ferebat,
Se gradibus quondam subiturum culmina celsis.
Hortatuque Patrum cleri consortia nactus,
Profecit cultu virtutum et honore sophiae.
Hinc Patribus suppar, praedecessoribus aptus
135.0820C| Emicat, annexusque pio famulatur honore.
Charior atque magis renitet, quo clarior exstat,
135.0820D| Consiliisque datus Benedicti praeminet unus:
Asseclis de mille jugem quem praesul habere
Legerat, hoc sanctis socio perfunctus in actis,
Optati extremum calicis dum percipit haustum.
Hujus et evectus humeris tumuloque locatus,
Dimissa comitem gaudet florere cathedra.
Aedibus abstractus Cephae pavidisque latebris
Qui solio erigitur renuens, humilique reclamans
Se voce immeritum tanto vernare decore.
Impote sed nisu. Nam mox grege, plebe, senatu
Cinctus et abductus, sacratur Caesare coram,
Augustoque astante sacros sortitur honores.
Et sacer alma gerens urbem candore coronat,
Laetificat regem, convescitur, abdita cordis
Lumina declarat, regis sibi nectit amorem.
135.0821A| Prosequitur dulci mentis bonitate modestae
Alterutrum, proceres sese amplis cultibus ornant.
Donis afficitur praesul, famulatibus uti
Cogitur Augusti, regem divalibus orsis
Imbuit, et proprias repetentes mutua sedes
Oscula dant pacis; discedunt corde jugati.
Moribus almificis degens et dogmate clarus
Papa lepore catus, votis atque actibus altus;
Indiguis largus, viduis miserisque benignus;
Tutator populi, cunctae fit amabilis urbi.
Ecclesias varia satagit ditare nitela,
Vasa ferens claris auri argentique talentis.
Historiis comit vestes, gemmisque venustat.
Secretoque novat formam urbem fonte rigantem,
Pontificum fundans aedes reparansque decorat.
135.0821B| Grajugenum regis legata ac dona receptat.
Scitatus veneranda urbi responsa serentes
Dirigit, Aeolidum corruptos munere caeco
Discutit, indagat: verum rea crimina cassat,
Judicii prave dejectum sede reformat,
Deponitque ausos leges temerare sacratas,
Et pia directo disponit jura vigore.
Mitificaque Ravennatem ratione Joannem,
Civibus exhortans posita mansuescere lite.
Cedere turbidulis, sudis insistere curis.
Dum nequit oratu crudam deflectere mentem,
Concilio quoque temnentem se ferre vocanti
Dat sacris sacro exsortem censente senatu.
Ille proterva sequens, mundi fastigia contra
Sollicitat, legatorumque inflatus honore
135.0821C| Sceptrigeri Romam comitatus milite tendit.
Mitibus admissis, vacua sed sorte recedit.
Hinc Pater expetitur plebem recreare Ravennae
Divulsam vice chirurgi ratione medentis.
Pastorem metuens aulam lacerator ovilis,
Caesaream repetit; sed abhorretur grege cauto,
Caesare devoto, fastumque remittere jussus,
Praeceptisque Patris subdi; ruit alta relisus
Corda importunis patronos poscere votis.
Dantur item duro actores; his perditus urbem
Aggrediens, papam solito libramine Sixtum
Sentit, et immota moderamen lance ferentem,
Legibus instructum, sapienter scita serentem.
Patribus adscitis invicta ut robora cernit,
135.0821D| Cervicem reprimens, seque in lamenta coarctans,
Legatos lacrymis miseri suspiria cordis
Lugubris ad Patrem gemitu legabat anhelo.
Compatiens censor, Dominique imbutus amore
Ad vitam revocantis ovem per devia lapsam
Quaerit aberrantem, recipit discrimina flentem,
Luctibus orantem, leges servare fatentem,
Crimina purgantem, famulatus jura voventem.
Absolvit laqueis, priscoque reformat honore.
Dicta scita, probat papae decreta senatus.
135.0822A| Turbine sedato dat limina cultibus alma,
Muneribusque micare piis, vernare figuris.
Invidia abjectum restaurat rite ministrum
Agni, sollicitus sponsae renitere decorem
Inclytus Ecclesiae paranymphus; quam sine ruga
Et macula sponso intactam perferre flagrabat.
Insistit studiis commissae regmina castis
Ducere, si qua putri squalerent labe, piare.
Regem discutiens gentis quo jure Sicambrae
Punit adulterii, fautores ense recidens
Morbiseco, pestique precum pietate medetur.
Legatos abolere nefas, pacemque referre
Dirigit elisae per Gallica rura columbae.
Luce procul visa, divo rutilare nitore
Certatim populi radiis lustrarier orant.
135.0822B| Aethereis Romam inde petit legatio crebra,
Crebrior et solito, coelique cibaria poscit.
Suscipiens dapibus satiat quos papa cupitis,
Irrigat ac paradisiacis sitibunda fluentis
Pectora, Bulgaricae fundit quoque flumina genti
Australi tribuens Boream vernare decore.
Sicque nothum inveniens aquilone rigescere, flammis
Ardoris superi missis accendere curat
Igniferis Patribus, comitatis luce valenti
Irradiare pios, exurere luminis hostes
Mirifici Patris, cui fert elemosyna nomen,
Indivisa comes vitae patrata Joannis,
Auribus archivo ex Graio resonare Latinis
135.0822C| Praestat, Anastasio jussis parente ministro.
Praesulibus restauratis Placentia pulso
Pervasore nitet; pastore Suessio floret.
Plectitur induperator atrox, Petri aemulus aulae.
Plectitur et papa damnatus judice moechus.
Patre recepta suo Graecorum urbs regia gaudet.
Priscorum Pater hic reparans insignia Patrum,
Templorum renovat fabricas, triclinia, cellas,
Bustaque sanctorum relevans splendoribus ornat.
Adsciscens fovet almificas stipe duplice turmas.
Afflictisque patrem dulci se pectore praebens,
Aerumnas refovet, parat opportuna medendis.
Ductibus atque reformatis rigat atria Cephae,
Gregorio partum restaurans robore castrum.
Praevalido fulcit, murisque ac milite munit,
135.0822D| Ut Domini populum ductans in castra polorum,
Regmine solerti justoque libramine vexit.
Indicium schedae mundi per climata latae:
Haerebant cui mente pia coelestia cura;
Excubiae assiduisque preces, jejunia votis.
Arridens quem fertilitas et copia rerum
Extulit, ostendit largum, docuitque benignum:
Hujus ut egressum flevisse elementa ferantur.
Quo tamen is gaudet, gaudent socia agmina coeli.
CAPUT III. De secundo Adriano papa, et Hincmaro praesule nostro, Carolo quoque rege.
135.0823|
135.0823A| Hinc sacra succedunt Adriani jura secundi.
Qui pius ac placidus laudatur, et ordine clarus,
Pauperibus largus, locupletibus atque benignus;
Omnibus et medius, nulli nisi charus habendus.
Compatiens passis, patientes improba servans,
Passorumque ferens causa, longinqua pererrat
Scriptis regna, monens rigidos, reparans quoque fractos,
Justitiaeque viam justo moderamine pandens,
Utque Patres superi Regis fastusque coercet.
Ac maculis purgare nigris regulae laborat
Nunc monitu blando, nunc asperitate cubile.
Pontificem is nostrum sumit regemque sodales,
Hincmarum et Carolum; sociosque laboris adoptat.
Sceptraque sic pariter tutari a crimine certat.
In multis etiam divina lege regendis
135.0823B| Hunc nostrum Patrem sibi fratrem adsciscit agonis.
  De Joanne papa VIII et Marino ejus successore.
Hoc rapto capit octavus segmenta Joannes
Culminis eximii, quique effulsisse beatis
Moribus adstruitur, doctrina ornatus et actis.
Judicii custos, recti pietatis amator.
De Christi segete crebro zizania pellens,
135.0824A| Et rationales per agros pia semina spargens:
Utpote doctiloquus, prudens, sensuque peritus,
Sollicitum qui se gregibus praebebat alendis.
Quo Patribus juncto solers subit alta Marinus
Regmina, qui placitus Domino et decus orbis habetur,
Augustis charus, populorum dignus amator:
Doctrinis renitens, sacris et semina diva
Cordibus infundens hominum per climata mundi.
Nam Graios superans, pulsis erroribus, unam
Reddidit Ecclesiam, scissumque coegit ovile.
Pontificem nostrum Folconem hic fascibus ornans,
Instruit ore, manu pastoris comere jura,
Justitiaeque ejus congaudet promptus amori.
Inque refutandis praestans suffragia pravis,
Fert se adjutorem, multam minitando superbis
135.0824B| Hunc fratrem velut amplectens, incommoda revelet,
Utque fidem monet exhibeat, scriptoque revelet.
Hujus et ad nutum Patribus mandata resignans,
Contemptore super jubet exercere vigorem:
Et parti istius precibus se dedere curans,
Francorum regem affectum retinere paternum
Hortatur, solans votisque juvamina praebens.

CAPUT IV. De tertio Adriano papa, et Fulcone nostro praesule Carlo quoque Augusto, et de Stephano V.
135.0823|
135.0823B| Tertius emissos Adrianus honore secutus,
Praesule jam dicto Folcone studente paratur
135.0823C| Remensi Pater Ecclesiae, tutator et altor.
Jura sibi decoris firmans ut roboret apti,
Et contra adversos solatia debita praestet,
Nostrumque affectu regem genitoris adoptet.
Praesulibus patrem pandens se rite benignum.
Quo cito praerepto, Stephanus de nomine quintus
Fascibus evehitur summis, qui praememoratum
Pontificem nostrum scriptis solando paternis,
Hunc dignum fratris, hunc nomine censet amici
Se promptum firmare ab eo quae rite petantur.
Ille tamen servum potius se destinat imum,
Attollitque Patrem, Dominique impendit honorem.
Exoransque rogatores pro culminis ejus
Reddit luce alios, ac flagrat adire videndum:
Barbaricae impediant acies nisi vota parati.
135.0823D| Ipsius ergo precum poscit munimine regnum
Tam crudo redimi saevae discrimine pestis.
Se quoque conari tota virtute reniti
Ejus apostolico tendentibus atra nitori.
Quae consanguineo magnati impendier audit
Widoni; sibi ceu fuerint impensa, capessit.
135.0824B| Remensi Ecclesiae Romana praestita sede
Intemerata jugi serventur honore, precatur:
135.0824C| Utpote juris apostolici per cuncta fideli,
Quam certare sibi contra omnia livida norit;
Tradita pauperibus, sacrisque addicta ministris,
Sed perversa feris direpta furentibus ursis,
Adjuvet allisis evellere faucibus atris.
Adgaudet summus redditque levamina praesul,
Seque probat fratris devotum in jure manere:
Hunc etiam et natum sub patris amore fovere,
Noxia quae patitur ceu propria flagra dolere,
Assiduisque ejus precibus pro pace rogare,
Atque petita modo vel tempore cedere digno,
Praesulibus pervasa jubet quo reddere cogant
Raptorem; sacris, referat nisi rapta, repellant.
Augusto scribens Carolo, praeconia Christo
Induperatoris pro sancto reddit amore.
135.0824D| Quo flagrans sublata diu patrimonia nostrae
Reddiderat sanctae summo sub nomine sedi;
Ac monet ut peragat quod adhuc hinc restat agendum,
Sumere perfecte queat ut mercedis honorem.
Folconi quoque gratificans, solamina confert
135.0825A| Affectuque monet coeptis insistere votis
Erga Romanam summi moderaminis arcem.
Conquestos se indigna pati, suffragia legat:
Istius ad Patris mandatque juvamina ferri.
Sic peregrinantes sub amore et nomine Petri
Suscipiat petit, ac foveat, tueatur, honoret.
Pace laboranti totius et ordine regni
Grates inde refert, crescatque hortatur ut instans.
Urbis Lingonicae questus delegat eidem,
Contra vota premi pastorum culmine plebem,
Nec digno impetrare Patrem molimine lectum:
Pontifici Lugdunensi mandata dedisse
Significans, aequo optatum sacraret honore.
Quo renuente diuque instante labore vacantis
Ecclesiae, se praelectum sacrasse petenti.
135.0825B| Quocirca properans, quae desunt impleat urbi,
Regmina praeficiat rectoris rite dicati,
Praesulibusque aliis papae decreta revelet.
Ille paratus ad haec, Patribus praecepta retexit.
Regi jussa notat, quo se prohibente moratur
Rex, donec Romam mittat, certamque resumat
Notitiam, post se nulla ratione premendum
Fert jussis ab apostolicis, neque tormine mortis.
Praeterea patriis poscit se jure doceri
Dogmatibus, papae digne ut sacra culmina servet.
135.0826A| Praesul apostolicus hujus quoque regmina firmans
Roborat Ecclesiae quae sunt data munera nostrae,
Jura antiquorum procerum concessa nitore.
Nemo horum quidquam minuens usurpet inique,
Nec praesul detur, canonum nisi lege petatur.
Haec si quis violet, nisus temerare statuta,
Sede Petri digne multa dictante prematur:
Edita conservans, benedici promereatur.
Pontifici huic nostro synodum delegat habendam
Cum nonnullarum regionum Patribus, atque
Inter Agrippinae trans Rhenensesque patronos
Audire aequandas justo moderamine causas.
Postmodo si valeat, praesens accedat, et ista
Cum multis aliis pariter pertractet agendis.
135.0826B| Hunc reliquos quoque Gallorum vestigia Patrum
Urbe Biturgensi super admonet improba ferri
Jura querente sibi, cui condoleant miserantes:
Increpitans, cur non reserent praesumpta silentes,
Qui se pro muro infestis opponere debent.
Justitiae zelo quocirca armentur, agonem
Aggressi Domini ad propriamque redire cathedram
Compellant praesumptorem, miseratio papae
Quam cedit duntaxat ei: si tempserit, omni
Sacrorum exsortem penitus se norit honore.
CAPUT V. De Stephano et Formoso, translatione quoque sancti Calisti ad nostram urbem.
135.0825|
135.0825C| Formosus Stephanum sequitur; cui grammata noster
Dirigit expositus supra quam saepe sacerdos,
Congaudens subiisse vices hunc regmine Petri.
Has sermone simul supplere decenter et actu
Qui valeat, solans vehat ad potiora cathedram.
Propitiumque Deum Ecclesiae testatur in hujus
Culmine monstrari, quod tam tractatur honeste.
Huic se subjiciens, famulatus omnis honorem
Spondet, et excusat quod eum non visere currat:
Atque refert grates, quod in solaminis orsa
Miserit, insinuans illum se optare videndum,
Et se ipsius in occursum quod signet iturum,
Proficuique offert decoris crementa daturum,
Ejus et ad nutum Stephani sese edere jussum.
135.0825D| Respersae Ecclesiae quaesitas robore poscit
Muniri, ejusdem vulsae ne quando rapinis
Demantur sacris, avidis praedonibus actae.
Magni pontificis Christi testisque Calisti
Membra sibi signis collata abbate Rodulpho
Cum rebus sancto applicitis, avellere quidam
Quas nitebatur. Super his consulta requirit,
Auxiliumque petit, pravi quo jure premantur.
Et quia compererat, quodam molimine summam
Turbari sedem; capiti ceu condolet artus,
135.0826C| Subjectis quoque praesulibus qui indebita poscant,
Ne indigne faveat, suadet, sub tramite pacis.
Ille rependit ad haec, studeant moderamina summi
Rectoris pariter verbis attollere et actis,
Juxta quod collata sibi fert gratia cuique:
Ne vacui sub ea servi culpentur haberi.
Quin aptos per eam fructus afferre laborent.
Illicita inhibeant, infandaque germina vellant,
Et cunctis Christi famulis suffragia praestent.
Cujus opis causa cupit hujus noscere curam,
Deplorans miseras clades hominumque labores,
Hostis et antiqui captantia retia fraudis,
Quis genus humanum crudeli pellicit astu.
Hinc haereses, hinc bella movens, et crimine gaudens,
135.0826D| Sanguine fervescens, odiorum litibus ardens,
Atque Orientales haereseum schismate rumpens.
Unde sacerdotes suadendo commonet, arma
Corripiant, arcamque levent discrimine saevo.
Conveniant igitur medium sibi poscere Christum,
Qui consulta ferat, det opem, faciatque salutem.
Ad quod pontificem rogitat contendere nostrum
Accingi, properare, moras disrumpere cunctas,
Auxiliumque malis mundo conferre ruenti.
Christus sit via, dux Christus, victoria Christus.
135.0827A| Nec satis est monuisse semel, monitusque paternos
Haud iterare piget, Matris succurrere cladi,
Disponi synodum generali jure gerendam,
Ad quam festinet nullo impediente retentus
Pondere desidiae, uberius simul omnia tractent,
Quae tractanda sient: oracula clarius edant.
Barbaricae gentis quis Francica regna procellis
Turbantur, nimium dolet; atque ut dextera summa
Has reprimat, procerum Christi suffragia poscit.
Privatae legis munimine jura petita
Remensi fert Ecclesiae retinenda docendo,
Ac prohibendo nefas, ne quis praesumat inique
Attrectare sacris possessa aut demere cassa.
Nullaque pontificum, regum, comitumve potestas
Illicite usurpans, proprios inflectat in usus
135.0827B| Quae sunt Ecclesiae, quam praesule forte vacantem
Nullus ut invadat, violentum aspiret in ausum:
Nec nisi condigno praesul statuatur honore,
Pontifices, reges, clerus, subjectaque plebes
Provideant, operante Deo ut bene tradita servent,
Amplificent, decorent, supera mercede propagent.
Dispositum digne praemisso praesule quisquam
Non mutilare decus, non immutare subintret:
Usibus at maneant servorum dedita Christi
Integra pontifici, dignis tractanda ministris.
Haec contra quisquis praesumpserit acta venire,
His se mulctatum scitis anathemate norit:
Servator vitam mereatur habere perennem.
Rebus Avennaci, super almi et jure Calisti,
Tum decreta pari provexit robore fulta.
135.0827C| Praeterea quod compererat per devia quosdam
Pontificum ferri, populisque exempla ruinae
Dedere, et increpitos non digna rependere suasis;
Quin et deteriora sequi, nec dira cavere:
Non sine se moerore gravi tolerare fatetur.
Ad pacem invitans exstinguere scandala quaerit,
Pontificum fastu Christus quia temnitur atro.
Noster et antistes dolet, arguit, increpat, angit.
Unde monens mandat junctos hunc cogere Patres,
Atque alios accire probos, decretaque legis
Pandere divinae, synodum celebrare vigore
Cesso juris apostolici munimine fultam,
Noxia vellendo gregibus, profutura serendo.
At si quid fuerit perversae litis obortum;
135.0827D| Praesulis eximii serventur cognitioni,
Dante Deo dignum valeant ut sumere finem.
Cui se concilio tentet subducere nemo,
Quisquis apostolici consors cupit esse favoris.
Bellorum motus per Francica regna coercens,
Primates monet Ecclesiae certare labore,
Totius curae madeant ne regna cruore,
Christicolae reges bellisve armentur iniquis.
Attrectare nefas aliena, invadere cessent.
Bella soporentur, commotio saeva prematur.
Dum Roma Folco redeat, pax sceptra gubernet.
Haec eadem exhortans ad pacem scribit Odoni,
Ne Carolum contra bellum moveatur iniquum,
135.0828A| Nec vetitos ineat fines, invadere nitens
Externi quae sunt juris, cupidusque rapinis
Abstineat, vitans rectos transcendere calles
Quae Domino placeant solerti mente retractet,
Ante oculos statuens ejus sub amore timorem.
Pace laborantis congaudens praesulis actis
Admonet his cauto Folconem insistere nisu,
Pax odiis ne inconsulte quaesita facessat,
Regia neu celsi generis scintilla teratur.
Crimina sceptrigeri prudenti arcenda medella,
Regmine pro regni ne pessima scandala surgant.
Hortatu Carolum solans gratanter honorat,
Gaudens hunc patriae provectum culmine sedis,
Atque petens Christo placitum per tempora longa
Crescere justitia, pietate, et luce sophiae.
135.0828B| Ac monet ut Dominum cordis prae lumine ponat,
Jussibus ipsius totis conatibus haerens.
Diligat et servet quae justa ac recta probarit
Admoveat justis aurem, divertat iniquis.
Sit virtute animi, carnis praestantior usu,
Corporis ac mentis hostes ut sternere possit.
Se quoque quae valeat spondens augmenta daturum.
Panem pro grato benedictum munere legat,
Quaesierat geminae quem rex sub dote salutis.
Solertes cum quis tractentur commoda mandat,
Immo sacerdotem Folconem ad talia mittat,
Cujus consiliis utillima quaeque decori
Edantur, regis cumulandi et culminis apta.
Quorumdam querulo nimium clamore petitus.
Urbem indigna pati queritur, metuique clientes:
135.0828C| Sedandis quibus exhibeat se Folco reposcit.
Comperto tandem is veri moderamine praesul,
Quam sit apostolicis fidus, quam jussibus ardens;
Parere aethereis gaudet, gratesque rependit,
Spondens se in quibus expediat praebere benignum:
Hujus et ad votum regum pressisse duellum.
Praesulibus regique ideo mandata dedisse,
Tutius ipse Petri valeat quo visere sedem.
Hunc quoque fratris honore colens, specialia legat
Munia charorum, tutandum poscit honorem,
Scandala proterere, et pacis connectere vincla:
Frenare implacidos, et ad almam cogere pacem,
Idque Petri latum fidat sibi munere donum.
Lambertum Augustum, Falconis carne propinquum,
135.0828D| Ut proprium se tutari solamine natum
Significans, nostri gratissima praesulis effert
Vota, quibus Petri veneratur honore cathedram.
Sacrilegos quosdam sacrati culminis atros
Carptores, summi capitis clarissima membra
Attemerare ausos, anathematis ense recisos
Notificans, monet hunc nodos dignae addere multae
Sceptrigeri quoque cognati pro culmine certet.
Sicque Parisiaco legans mandata patrono
Hos Anscherico notat esse omnino cavendos,
Ac vitanda nigri consortia dira furoris.
Ecclesiam solans Senonum pastore gementem
Addicto latebris, damnando criminis ausu:
135.0829A| In Domino sperare monet: patienter acerba
Spe decoris ferre aetherei virtute Tonantis.
Fidere se proprio solandam praesule viso:
Se damnasse feros Patribusque notasse terendos
Flamine divino, ne quis dein talia tentet.
Missurum se legatos, ubi tempora digna
Se tulerint, quis sedentur hujusce procellae.
Lingonici saevo raptori praesulis orsa
Dirigit, ut tamdem gestis resipiscat amaris,
Pontificem reddat, damnet quae dira patrarit.
Sin secus, aeternae plectetur tormine mulctae.
Sacrilegis super his patrios delegat Odoni
Sceptrigero monitus, ut sciat hos anathemate plexos:
Quos nec suscipiat, nec eis affamina jungat,
Ipsorum sese maculari crimine vitet.
135.0829B| Quin immo Ecclesiae praestans solamina tritae,
Protegat, auxilium impendens, ubi viderit aptum
Haec eadem Carolo mandata tenenda relegat.
Waltarium Senonum, temerantem oracula legum,
Corripit increpitans; Trecasinae intulit urbi
Regimina non lecti cur praesulis, atque recepti
Ex alia Ecclesia contra decreta paterna.
Quem removens, lectum statuit, moderamina tradit,
Sacratoque sacrum Ricveo impertit honorem:
Nullus ut obsistat scitis, comitatur euntem.
Huic Patri Carolus Formoso grammata legans,
Seque suique apicis committit jura tuenda:
Eximias referens grates sub honore favoris,
Se genus atque suum dignum quia laude putarit,
135.0829C| Provectumque ejus gratum sibi duxit habendum.
Noverit ergo sibi regem pro scire fidelem,
Devotum et famulum jussis servire paratum.
Ejus praesidio licitum sit fidere; tantum
Hostis apostolicam nequeat divertere mentem.
Augustum sibi conciliet, Christumque precetur
Pro se, proque sibi commissi regmine regni.
Cujus ut in partes accedere censeat, orat:
135.0830A| Ipsius aspectu solari ac famine possit.
Interea panem benedictum munere mittat,
Tutelae nuliique favens assentiat hosti.
Quin adversa premat sacro molimine, jure
Crescat ut ipsius sumptum munimine regnum.
Folco etiam praesul grates a sede vocatum
Se referens Petri, poscit suffragia regi.
Gratificans regis quod res suscepta benigne
Tractetur, patrio foveantur sceptra nitore,
Sollicitus pro regali quod germine papa.
Suggerit ergo petens, faveat ne partibus hostis,
Roboret id magis, exaltans, et viribus augens:
Accumulet precibus, votisque ad sidera missis.
Pulsari adjiciens hoc ab hostibus undique fusis.
Quos rogat arceri, pervasoresque repelli,
135.0830B| Praedones reprimi moderamine regminis almi:
Ne inter Christicolas bellum civile geratur,
Naufragio Ecclesiae ne gaudeat aemulus atrox,
Illicitos ibi subjectis nitentibus ausus.
Quid medicamenti impendat, consulta reposcit.
Lamberto induperatori sibi carne propinquo
Multimodam agnoscens curam dependere papam;
Gaudet, ac exposcit maneat dilectio talis.
Quem licet affinem nullo sibi jure colendum
Prodit, amicitia Patris nisi noverit auctum.
At Carolo regi petit hunc sub foedere necti,
Huicque ambos regum solatia pendere proli.
Damnatis queat et si quid medicaminis addi,
Quoque modo vel qua hos valeat curare medella;
135.0830C| Expromi sibi deposcit servire parato.
Praesul hic egregius Formosus laudibus altis
Evehitur, castus, parcus sibi, largus egenis;
Bulgaricae genti fidei qui semina sparsit.
Delubra destruxit, populum coelestibus armis
Instruxit, tolerans discrimina plurima, promptus.
Exemplum tribuens, ut sint adversa ferenda
Et bene viventi metuenda incommoda nulla.
CAPUT VI. De Bonifacio papa, et sexto Stephano, Theodoro quoque papa
135.0829|
135.0829D| Hinc subit ad modicum vates Bonifacius almus.
Ter quinos hic in arce dies explevit honoris:
Culmina mox mutans, superat fastigia celsa,
Inque brevi spatio quaesita cacumina scandens,
Inter apostolici proceres ascribitur albi.
Tum sextus Stephanus sacra regmina culmine carpit,
Durus qui nostris, propriis at durior instat.
Saeva quidem legat vivis, truciora sepultis.
Folconemque minis, Formosum concutit actis.
Concilium gregat infaustum, cui praesidet atrox:
Praedecessorem abjiciens ponensque patronum.
Visus abhinc meritis dignam incurrisse ruinam,
Carptus et ipse sacraque abjectus sede, tenebris
Carceris injicitur, vinclisque innectitur atris,
135.0830D| Et suffocatum crudo premit ultio letho.
Post hunc luce brevi Romani regmina surgunt.
Quattuor haud plenos tractans is culmina menses,
Aethere suscipitur; meritos sortitus honores.
Quo rapto breviore subit fastigia sorte
Dilectus clero Theodorus, pacis amicus.
Bissenos Romana dies qui jura gubernans
Sobrius et castus, patria bonitate refertus,
Vixit pauperibus diffusus amator et altor.
Hic populum docuit connectere vincula pacis.
Atque sacerdotes concordi ubi junxit honore,
Dum propriis revocat dissectos sedibus, ipse
Complacitus rapitur decreta sede locandus.
CAPUT VII. De sanctis Joanne, Sergio, Benedicto, Leone atque Christophoro.
135.0831|
135.0831A| Joannes subit hinc, qui fulsit in ordine nonus,
Pellitur electus patria quo Sergius urbe,
Romulidumque gregum quidam traduntur abacti.
Conciliis tamen is ternis docuisse refertur
Dogma salutiferum, novitasque aboleta malorum,
Et firmata fides doctrinis tradita Patrum.
Tum sacra consurgunt Benedicti regmina quarti,
Pontificis magni, merito qui nomine tali
Enituit, cunctis ut dapsilis atque benignus.
Huic generis nec non pietatis splendor opimus
Ornat opus cunctum, meditatur jussa Tonantis.
Praetulit hic generale bonum lucro speciali.
Despectas viduas, inopes, vacuosque patronis,
Assidua ut natos proprios bonitate fovebat:
Mercatusque polum, indiguis sua cuncta refudit.
135.0831B| Post quem celsa subit Leo jura, notamine quintus.
Emigrat ante suum quam luna bis impleat orbem.
Christophorus mox sortitus moderamina sedis,
Dimidio ulteriusque parum dispensat in anno.
  De Sergio et caeteris ad Leonem septimum.
Sergius inde redit, dudum qui lectus ad arcem
Culminis, exsilio tulerat rapiente repulsam:
Quo profugus latuit septem volventibus annis.
Hinc populi remeans precibus, sacratur honore
Pridem assignato, quo nomine tertius exit
Antistes: Petri eximia quo sede recepto
Praesule gaudet ovans annis septem amplius orbis.
Ipse favens cleri censura in culmine rapto
Falce ferit pervasores. Quo rebus adempto
Humanis in Anastasium sacra concinit aula,
135.0831C| Tertius hoc praesul renitet qui, nomine Romae,
Sedis apostolicae blando moderamine rector,
Sentiat ut Christum veniae sibi munere blandum.
Quando dein summam Petri subit ordine sedem,
Mensibus hanc coluit sex ut denisque diebus
Emeritus Patrum sequitur quoque fata priorum.
Surgit abhinc decimus scandens sacra jura Joannes.
Rexerat ille Ravennatem moderamine plebem.
Inde petitus ad hanc, Romanam percolit arcem
Bis septem qua praenituit paulo amplius annis.
Pontifici hic nostro legat segmenta Seulfo.
135.0831D| Munificisque sacram decorans ornatibus aulam,
135.0832A| Pace nitet dum patricia deceptus iniqua,
Carcere conjicitur, claustrisque arctatur opacis
Spiritus at saevis retineri non valet antris:
Emicat immo aethra decreta sedilia scandens.
Pro quo celsa Petri sextus Leo regmina sumens,
Mensibus haec septem servat, quinisque diebus:
Praedecessorumque petit consortia vatum.
Septimus hinc Stephanus binos praefulget in annos.
Aucto mense super, bisseno ac sole jugato.
Disposita post quod spatium sibi sede locatur.
Nato patriciae hinc cedunt pia jura Joanni;
Undecimus Petri hoc qui nomine sede levatur.
Vi vacuus, splendore carens, modo sacra ministrans.
Fratre a Patricio juris moderamine rapto,
135.0832B| Qui matrem incestam rerum fastigia moecho
Tradere conantem decimum sub claustra Joannem
Quae dederat, claustri vigili et custode subegit.
Artoldus noster sub quo sacra pallia sumit,
Papaque obit, nomen geminum fere nactus in annum.
Septimus exsurgit Leo, nec tamen ista volutans,
Nec curans, apicis mundi, nec celsa requirens:
Sola Dei quae sunt alacri sub pectore volvens,
Culminaque evitans, oblata subire renutans.
Raptus at erigitur, dignusque nitore probatur.
Regminis eximii, Petrique in sede locatur.
Sed minime assuetam linquit decoramine curam.
Deditus assiduis precibus, speculamine celsus.
Affatu laetus, sapiens, atque ore serenus.
135.0832C| Qui me visentem aetherei pia limina Petri
Jocunde excipiens, animo quaesita benigno
Admisit, favitque pie, studuitque modeste:
Famina grata serens, epulis recreavit utrisque,
Corporis atque animae; benedixit, et oscula libans
Ac geminans dono cumulatum muneris almi,
Pergere laetantem amplexu dimisit honore.
Quem Pater omnipotens alacrem cultuque venustum
Attollat, servetque diu, digno excolat actu.
Et cum praesulibus sanctis, consortia quorum
Promeruit, sedis praestet super aethera sedem:
Cum quibus aeternum maneat praeclarus in aevum.

  135.0832D| ( Huc usque Mabillonius. )

INCIPIT LIBER DECIMUS TERTIUS.
CAPUT PRIMUM De sanctis Theodoro, Acontio, Servulo et Januario.
135.0833|
135.0833A| Quis numerare queat quibus illustrata triumphis
Roma nitet Christi, dum nec magnalia Petri
Gesta domo se complecti valuisse resignet
Gregorius, vel proposito discedere cuncto,
Quis supplere putet se posse quod ille negavit?
Nunquid Theodorus famulorum cernere solus
Visentis vultum Domini vocemque loquentis
Aure sequi dignus, cujus se Petrus adesse
Servitiis patula praesentem luce probaret
Solus an obsequiis devotus Acontius ejus
Vixerat Ecclesiae quem dignum pandere signis
Duceret ac per eum paralytica membra levare?
Visa vel haec tantum quae digna salute puella
Moenibus aut in apostolicis tolerare laborem
135.0834A| Languoris novit patienter? Servulus unus
Rerum opibus pauper, meritorum munere dives,
Largus et indiguus, sola pietate virilis,
Et studiis fortis, Dominum laudare dolore
Obsitus invigilans, cujus patientia coelos
Exsultare facit, queis dedita dum petit astra
Mens pia coelestis spargit fragrantia tecta,
Hanc paradysiaco depromens nectare functam?
Solusve martyr templa Januarius
Vetat inquinari criminoso funere,
Mutare vellera suetus ut coloribus
Ardere se clamante dire spiritu
Propelleretur e sacris miserrime?
CAPUT II. De sanctis Deusdedit, Victorino, Anastasio, Redempta, Galla, Romula et Mosa.
135.0833|
135.0833B| Religionis opus solusne probabile Romae
Patrarat vates jamjam quem visere iturum
Ezechiel Danielque legunt notique patescunt,
Ille Deusdedit, aut sutor cui sabbata solum
Aedificare domum, fabricamque extendere visu,
Ornatus operis dignis aequantia factis?
Aut Victorinus lavit bene crimina solus
Fletibus, ut commissa pio solamine functus
Gauderet laxata sibi, fulgore vibratus
Quo monstraretur meritis caruisse tenebris?
Militis an tantum unius Romana probatur
Intra castra labor, placidas ut visere sedes
Sit meritus, solus visumque referre nitorem
Gallave patricio renitens genitore venusta,
Praeduce sed Petro, sponsoque venustior alto?
135.0833C| Vel puer armentis studiosus simplicitatis,
Quem vis prona dedit coelis, terrisque remissum,
135.0834B| Coeli discipulum linguarum dona probarunt,
Praedictique obitus mox funera verba secuta.
Numquid Anastasius, blandi res ponere mundi
Strenuus inventus Romanis arcibus unus,
Scrinia dimittens, qui castra monastica legit,
Emeritusque polis accitur rupe vocatus,
Moxque secuturi recitantur in ordine fratres,
Obtentus precibus nec voce notatus amicus?
Aut cum discipulis vitam praecone beato
Dignam Gregorio Romae egit sola Redempta,
Mentis honore nitens, et hirundine digna magistra?
Romula coelicorum solamine sola levari
Lumine lustrari, coelesti nectare pasci,
Aethereis fungi exequiis, et luce superna
Mosa Probi soror aut superis sola apta choreis
135.0834C| Ascisci, genitrice Dei visente vocari
Institui monitis, ipsaque petente resolvi?
CAPUT III. De sanctis diversorum locorum Italiae, Honorato scilicet, Libertino et caeteris.
135.0833|
135.0833C| At dum Gregorii venerando syrmate prompta
Claudere carminibus modulis diffusa ligare
Conor adortus iter tam celsum, tam juga tentans,
Ardua convexi vereor contingere clivi,
Prata beata datosque per inclyta gramina flores
Squalidus impuris trepidans irrumpere rivis.
Sed si flante Dei currant spiramine lapsi,
Aethere dulcifluo purgari spurca valebunt,
Ipsaeque aureolis stillae comentur arenis.
Quo tamen haec aditum tam laeta vireta petenti
Ausoniaene means per rura, per oppida quaeram
Ignotos nutante sinus attingere flexu,
An sincera patris lustrans vestigia tanti
Summatim recolam tangendo relata profuse,
135.0833D| Nota magis menti revocans quam tecta resignans?
Fluminis immensi quis derivare meatus
Tam valeat vastos? Ac ne per plura negasse
135.0834C| Proposito culpet, strictim libentur opima.
Divino vel Honoratum spiramine doctum
Linquemus, coelestis amor cui coelica suasit,
Aequoreae samnite dapes cui rupe parantur:
Multorum pater almorum qui vertice ruptam
Saxoso latere lubrici per prona ruentem
Fixit, et in Christi suspendit nomine molem,
Eripiens cellam, fratres necis impete servans.
Num Libertinum taceam qui assecla Honorati
Doctoris meritis effulsit et ipse beatus,
Prodigiisque micans dejectus equo flagra quondam
Dum pius impertit, facilem vi praestruit amnem
Siderea, tunsis lymphanti caede caballis
Praedonum, ponensque suum, dat ponere cunctos
135.0834D| Dum recipit recipi, mulctata sedilia praestat,
Pauperis et votum ligat, absolvitque phalanges:
Sic etiam Francos praedae fervore furentes
135.0835A| Involvens tenebris praesentem visibus abdit?
Quid puerum luci subtractum, matre querente,
Vimque ferente, reformatum vitaeque reductum,
Attactu caligae doctoris stemmate latae?
Cujus Honorati Libertinive feremus
Hoc, meritis fidei annisus sed matris uterque.
Hujus celsa viri signis patientia magnis
Effertur, correptorisque magistra magistri,
135.0836A| Discipulos celebres miranda in facta relinquens,
Quorum multa latent operum veneranda piorum,
Quae ducis eximii pressere silentia nobis;
At non furta vacant olerum, memorique renident
Laude retecta, Dei sub honore celebriter acta,
Gramine Servato, prenso angue, tuente latrone,
Suppliciis digno cruciatibus hoste soluto,
Spebus solato blandis, et munere foto.
CAPUT IV. De sanctis Equitio, Constantio, Marcellino, Nonnoso et Bonifacio.
135.0835|
135.0835A| Quid referam Equitium coelesti operante spadonem
Chirurgo, castisque viris ipsisque puellis
Ductorem, sanctaeque viae sine more magistrum,
Vergentem se imis, mentes ad celsa levantem,
135.0835B| Qui certans dum vectat oves ad ovile supernum,
Suscipiens plures, etiam quem daemone plenum
Corde videt Satanam vocitans assumere paret;
Utque probetur opus, capit intra septa latronem,
Dum vexatur ovis tentante lupi impete mentem:
Quo simul ejecto laqueis evellitur agna.
Nec longum fidei zelo fur carpitur igne,
Qui magicis cellam se suspendisse frequenter
Rettulit Equitii, valuisse ac laedere nullum.
Nec minus absorptam lactucae dapsilis hamo
Fruit [ f. Eximit] aethneis absorpti faucibus anguis.
Increpanti [ f. Poscenti] causasque aditus, horrore ferentis
Verbo Dei capiens jussus properare rigatum
Imbre salutari sitientis pectora plebis
135.0835C| Dum satagit galeis animas pietatis onustus
Lucrari Domino, vicos et castra peragrans,
Corporis abjectus specie sed mente venustus,
Subripitur papae praeconem lege premendum
Censurae subigat, tantisque coerceat ausis,
Mittitur ascitum; mutantur corda petentum:
Pectora tantorum inculti praesentia terret;
Arguitur praesul visusque horrore vibratur
Quid Domini vexet famulum, rapidoque volatu
Sceda meat prohibens iter, implens famina vatis
Invitum atque fatiscentem properare monentis.
Vixerit hic qualis testantur mira sepulcri.
Ruricolae arca supersidens vi turbinis acta
Atque repulsa procul; querula sic dum terit hostes
135.0835D| Voce lacessitus, tegit hostili agmine vernas,
Praesidiumque ferens servat tutamine multos.
Narcissi pariter constanti luce renidet,
Illustrans olei vice templa flagrantibus undis.
135.0836A| Temptor et ipse tui temptorum et gratus amicus
Magnus mirificis at mansuetudine major,
Quae tibi Marcelline, feram praeconia, praesul,
135.0836B| Virtutem languore sedens operate virilem,
Dum, fractus podagra, flammarum robora frangis?
Queis etiam expediam tranquille dura ferentem
Nonnosum titulis aequantem facta priorum
Magnorum ille patrum gestis, dum praeparat hortum
Acta mole procul rupis, sectatur Achivum
Gregorium sanctum; solidata lampade vitri,
Donatum; repplens olei parvo unguine vasa
Cuncta monasterii signo helisea rependit.
Sed neque dissimili renitet Bonifacius actu
Ille Ferentinas qui paupertate feracem
Attollens animum pressuras inter et acta,
Dum Domino grates dispendia reddere novit
Exiguis stillis apothecam et dolia replet
Ipsaque vix infusa mero sola munere spargunt,
135.0836C| Quae custos animi prohibens, se in corpore, pandi.
Barbaricis quoque vina viris in vase pusillo
Crescere dum praestat, nasci dat in usibus haustum:
Cymbala concutiens laudesque ex ore beati
Praeveniens Christi plectendus judice summo,
Praecinitur, quaesita planus solatia nactus.
Aurea perpesso arguitur dum damna nepote,
Aurea lucra refert, canit ardua damna nepoti:
Culminis auro affectatu removetur honore.
Quin parere sibi ratione carentia cogens,
Erucis tectum juratis liberat hortum.
Nec miranda adeo quae dignus honore sacerdos
Gesserit, acta quidem puero si mente librentur,
Ornante indiguos, sese nudante frequenter,
Horrea fruge data sanctis, exhausta rapinis;
135.0836D| Matris compassus lacrymis prece replet opima,
Quo raptu quoque gallinas atque eripit hoste,
Plectitur et rapta raptrix vulpecula praeda,
Non spernente Deo in minimis audire clientem
CAPUT V. De sancto Fortunato episcopo.
135.0835|
135.0835D| Nec Fortunati Tudertinae acta silenda
Praesulis insigni virtutum luce cluentis,
Qui prece subnixus hostilia saepe fugabat
Agmina spirituum, cuneos horrore subactis
Sedibus exturbans; sensit suffragia nupta
Carnea quam superans una dum nocte voluptas,
135.0836D| Degere secretam prohibet thalamisque remotam:
Audentem Domino sacrandum irrumpere templum
Martyris adventu vindicta severa coercet;
Quam nisus tegere abripitur tutator ab angue,
Thessalicis addicta malis legione Chelydri
Impetitur, nimioque fremens incenditur aestu;
135.0837A| Confessi tandem genitores crimina culpae,
Pontifici sistunt, rabidoque labore levatam
Nec longum post incolumem mundamque reducunt.
Hospitio ejectus privat dum prole parentem
Non bene tractantem bona perfidus hospes aperte
Haud admittendum notat hoc censore fugatum.
Lumina damnatis redhibens hic papa fenestris,
Eripuit quoque depulso jumenta furore,
Et quidquid petiit comitata est actio compos;
Approbat orsa Gothi, contempto patre, ruina
135.0838A| Post coxae attritum rigidi contritio cordis;
Corporis et plexu durae mollitio mentis;
Jussa patrocinii, velox solidatio membri,
Moxque secuta salus, actoque dolore medela,
Expertus quoque Marcellus de morte reductus
Ejus in adventu decreta sedilia linquens,
Voce levi rediens: hujus quid vota valerent!
At Fortunatus fuerat ceu corpore degens
Aegrotos solitus curare, absolvere nexos,
Pellere perniciem, nec adhuc post funera cessat.
CAPUT VI. De sanctis Martyrio et Severo.
135.0837|
135.0837A| Extulit et sanctum veneranda Valeria patrem
Martyrium, prunis panem tectum, atque favilla
Qui signo fidei non tactu insignit adacto.
135.0837B| Hacque sacerdotem accipimus regione Severum
Enituisse probis mirae pietatis et actis,
Aegrum fine operis vetitus qui visere tardans
135.0838A| Repperit ut functum, plangit necis utque reatum
Sicque datum lacrymis recipit tetrisque redemptum
Suppliciis, quem dum modica tristarier hora
135.0838B| Haud patitur Christus: redivivo ad vota patroni
Flere dat excessum, sic terrea linquere laetum,
Fletibus et propriis lotum et plangore Severi.
CAPUT VII. De sacerdote qui defunctus furem vinxit sepulcro.
135.0837|
135.0837B| Quam viguit dignus, quam claris actibus altus
Laudibus hac Domini pollens regione sacerdos
Qui functus furem vinxit tumulatus euntem
Mirari gaudent socii splendore magistri,
Vivens qui alma docet, defunctus furta coercet.!
Fur vivis metuens cerni tabente ligatur
Ponere nec potis est praedam, nec ferre retentam
Vivis dum stupidis adhibetur funere nexus,
Afferat, an rapiat dubitatur, pondere onustus;
Dum crimen fassus precibus datur ire solutus,
135.0838B| Et qui rapta vehens vincitur jure latenti,
Fasce palam posito, praestatur pergere liber.
Sic etiam Praenestinis in montibus ille
Ut vixit pater egregius dat cernere functus.
Mirantur gnati cujus data pacta sepulti,
Qui quod flabra trahens spondet, tumulatus adimplet,
Depositus deponendo loca cedit amico,
Admittens charum parta olim cede sodalem,
Ad vocem queruli, dum se aptant membra soluti.
CAPUT VIII. De sancto Benedicto et multis ejus miraculis.
135.0837|
135.0837C| Laude poli dignum meritis super aethera notum,
Syrmate Gregorii lepidoque volumine cultum,
Qua celebrem stolidi Benedictum laude feremus?
Climata per mundi cuncto venerabilis orbi
Qui radians Christi cuneos ad sidera mittit.
Qui puer alta legens, vicit probra corde senili;
Dum mundi flores ut pulveris arida calcans,
Splendorem generis tumidi cum luce leporis
Spernit, et incultus sapienter culta relinquens,
Rebus cum studiis coeli petit ardua missis.
Quoque animo, quam mente pia probat actio gesta,
135.0837D| Ipsaque mox actus etiam praeeuntia signa,
Et solidata capisterii fractura soluti,
Ventosi fuga rumoris, nutrixque relicta,
Secessus eremi, soloque habitata per annos
Tres specus, impensus Romani panis habena;
Presbyter admonitus paschalia prandia ferre,
135.0838C| Pastoresque in oves mutati corda ferina,
Nec tamen hac tentator abest, refugamque lacessit
Flagitii, facibusque libidinis urere membra
Mortificata parat, viscum laqueosque columbae
Culmina transgressae mundanaque arce relapsae
Ales avem nigra candente petit improba mitem,
Tetra venena animae nigrantibus incutit alis:
Sed crucis ad signum vacuas discedit in auras.
Pectus inexpertum flammarum jacta fatigant
Spicula, et obsessam vallat vis ignea mentem,
Irrepensque adytis, patitur vix pectore claudi,
135.0838D| Increscensque altum, consumpserat intima gazae,
Ni servator opum coeli secreta petentum
Indens consilium, dextram sub agone tulisset.
Dum veprium stimulis cohibentur tela furoris,
Igne urticarum Veneris depellitur ignis,
Et cedit fugiens mutata dolore voluptas.
135.0839A| Hoste triumphato, fraterni ductor agonis,
Expulsis rector vitiis tutorque dicatis
Egreditur vasis, altor doctorque salutis.
Fama volans nomen celebrando per ora ferebat
Extollens opus et claram virtute palaestram.
Agmina densa pium laetantur adire magistrum,
Linquere naufragium mundi, statione potiri
Portus salvifici, tutis se tradere castris.
Quae dux egregius castis moderatur habenis
Illicitos resecans actus, et tramite ductans
Directo cuneos dextra laevaque libratos.
Militiae fortes coeunt perstantque cohortes,
Recto calle sequi praecepta salutis amantes,
Lubrica sectari luxus flexosque meandros
Exhorrent, aequi regimen trutinaeque libramen
135.0839B| Certatim subeunt. Quidam atra venena coquentes
Insontis patris occasum meditantur operta
Fraude, sibi potius laetum opprobriumque parantes:
Quod proprio subeunt vitio, amittuntque patronum
Rupto vase crucis signo fusoque veneno.
Dimissis pater infidis subit ardua nota,
Qua fructus gliscens virtutibus edit opimos,
Dans duodena polo duodenis castra mereri
Singula militibus, praeter quos lacte rigabat,
Omnibus arcta viae coelestis limina pandens,
Illustres pariterque inopes ad culmina ductans,
Disponens, ornansque, regensque pii agmina belli,
Irradians promptos, cogens ad strenua tardos.
Certantes supero vallans munimine fulcit,
135.0839C| Insidias abigit, deterret lumine fures.
Aethiopis pueri ductamina caeca secutus
Assentit monachus; patris pia verbera passus,
Verbereque ereptus, caeso latrone receptus.
Athletis dux addit opes, dat commoda castris
Alto monte sitis, celsa de rupe profundit
Largifluas prece militibus sitientibus undas,
Principis atque probi manant ad nota fluenta,
Perpetuoque rigant apicis declivia lapsu.
Nec meritis impar Eliseo, dum docet actis
Tironem exercens, multetque levamine tristem,
Dat refluas ferri superari pondere lymphas.
Conscius et puerilis aqua rapiente pericli,
Dum jubet ereptum cursim properare ministro
Tramite non solito, cambisque liquantibus illum
135.0839D| Sectari magni tribuit vestigia Petri,
Crudeli revocans absorptum fauce clientem
Contuitum patris auxilium famulante sodali.
Sic etiam hostiles Christo vincente furores
Assiduis superans renitebat saepe triumphis,
Livorem tolerare sciens, vitare dolorem,
Solum inimicorum noscens moerere ruina.
Serpentis cellans a stupiditate columbae,
Obsequiis corvi nutantis felle veneni
Dimoto, bellatorum victricia victa
135.0840A| Tela puellarum, mitis discessio patris,
Interitus hostis, monitus gaudentis alumni
Invictae mentis tutissima pectora pandunt.
Robora belligeri celebres ex hoste triumphi
Insinuant, quis fana ruunt, quis victus Apollo
Conqueritur patulo, raptis ad coelica servis
Sese abigi, se expugnari, sibi jura revelli.
Inde lapis pressus Benedicti ad vota levatus,
Tellure egestum simulacrum in tecta culinae,
Militibus fallens jussis incendia fingit,
Quae ducis ad nutum vacuata fraude fatiscunt.
Quoque magis pugnat pellax illudere sanctum,
Vincendi devictus eo mage thema ministrat.
Nam quondam properans operantes visere fratres,
Dum subvertit opus lapidum, pueri ossa ruina
135.0840B| Comminuens tristesque adigit de morte dolore
Praemonitos; datur ipse pia moerere medela
Atque reformatum vitae gaudentibus almis
Moxque operi restauratum gemit improbus hostis.
Lumine coelesti replentur pectora patris.
Sollicitusque datis divino munere gnatis,
Absentum praesens actus et munia cernit.
Arguit errores, praesumpta cibaria pandit,
Pocula dinumerans, et diversoria monstrans.
Corrigit attonitos, parcensque emendat alumnos.
Sic solito sese jejuno viscere amico
Exprobrans votum comitis hortamine fractum,
Dum stupidat rubidum liquat in lamenta solutum.
Tentantis Totilae coelestia dona minister
Sic confusus abit, regalem ponere cultum.
135.0840C| Jussus. At ipse patrem pronus rex barbarus orans,
Audit ut acta et agenda sibi vel fata: recedit
Mitior, et presso fit post minus improbus aestu.
Tum pavidum solans Romam testantur amicum
Gentibus haud verti marcescere, quin sibi tandem
Turbinibus motuque soli crebrisque coruscis.
Clericus anguinis ereptus faucibus, almosque
Inhibitus tentare gradus; dum jussa reservat,
Incolumis restat; monitus ubi deserit, hosti
Redditus insanit, praedictaque tormina sumit,
Quae vir clausa Dei rimans penetralia dixit.
Diripienda monasterii praedone feroci
Indice comperiens Domino, cuncta usibus apta:
Tutatur lacrymis animas multa prece sumptas,
135.0840D| Ut moerore madens fido est confessus amico.
Infidum vini gerulum furta abdita pandens
Dum regit angue necis, dat prava tremescere fraudis.
Sic quoque dona sinu prave contrusa clientem
Increpitans captasse, probat se absentibus esse
Praesentem famulis, actusque libare suorum.
Atque etiam Domino jam spiritus unus inhaerens,
Verba capit cordis, meditata arcana tuetur,
Elatique premi mandans cruce corda ministri
Dum monet, officio puerum mensaque remotum
135.0841A| Instituens unum, reliquorum pectora servat.
Ore pusillanimes firmans, relevansque paventes,
Panis et indiguos, dum pollicitatur opima,
Promissam parat occulto solamine frugem,
Praedictumque refert numerosa fasce levamen.
Condendis etiam quodam quasi carcere liber
Spiritus advolitans castris, promissa rependit
Fratribus admonitis visu loca commoda metans,
Depactaeque viae sine corpore munia complens.
Quinetiam facili sontes sermone ligare,
Solvere vel meritis animas acceperat altis.
Virginibus notat id querulis illata minarum
Poena, sacris quoque libandis ostensa repulsa,
Reddita defunctis pia participatio Patris,
Dote sacramentis harum pro pace litata.
135.0841B| Haud secus et puerum castae probitatis alumnum
Visere carnales sancti absque favore parentes
Ausum, moxque neci addictum terraeque locatum;
Post noctem super inventum, rursusque repostum
Rursus et ejectum, dum sacramenta petitus
Allegat tumulo, positum consistere praestat.
Invito quoque dimissus migrare patrono,
Compellente dracone redit duce callis iniqui.
Et quem ductorem tenebris sectatur opertum.
Exierat Patris obtentu, dum cernit apertum
Insidiatorem, petit hoste urgente salutem.
Labe elephantina puerum sanieque fluentem
Advectum, celeri pulsa dat tabe saluti.
Fenore devincti reddendoque aere carentis
Pauperis angori solatia ferre petitus,
135.0841C| Dum miseretur opem, patria dare mente paratus
Pondera, nec praesto; suffragia nota frequentans
Obtinet assueto quaesita precamine dona.
Insuper atque moram compensat larga datoris
Dextera, pauperiem relevans, et debita pendens.
Attactu fugiunt morbi, depulsa recedit
Pestis, et ipse color maculis vacuatur ademptis,
Miratus celerem stupuit sumpsisse medelam,
Inque suam rediisse cutem. Cui pota venena,
Pellere dum nequeunt animam, candore pudenti
Atque leprae facie foedarant lurida membra,
Quae decus amissum sancto tractante resumunt.
Prompta manus largita penu consumpserat omne:
Vix olei parvum vitreo sub vase relictum
Usibus attribui mandans instantis amici,
135.0841D| Nil retinere parat, dum coelis crescere curat.
Compertoque pusillanimum mandata ministrum
Prodiga trangressum, praecelsa exire fenestra
Praecipit ampullam in praeceps tentore retentam.
Tuta sed illa ruens in saxa jacentia, sidit,
Nec lapidum sentit fragilis natura rigorem,
Nec patitur vergens commissi damna liquoris.
Quae simul effertur nullaesa levata petenti,
135.0842A| Arguiturque tenax, reliquos solamina placant.
Fenora sumuntur supera virtute profusa,
Oratu vacuum Patris et pietate repletur
Dolium, et exundans coelestia munera fundit.
Nec tantum precibus solitis tam mira patrare,
Quin solo visus nonnunquam promere nutu.
Id capitur monacho simulati fraude subacto
Mul medici plausuque manus alapaque recepto.
Rusticus ille etiam loris tortoris adactus
Indicat, intuitus sola virtute solutus.
Et Geta mansuescens, animosque adstratus omittens.
Exstant et supplici praeclara precamine gesta,
Ruricola ut nati quondam miserabile funus
Advectans ulnis, effundere vota coegit
135.0842B| Improbus, ingeminans et raptum morte reposcens:
Dum genibus flexis animam obtinet ille precatu.
Ignea restaurans gelidis alimenta medullis.
Vincitur at quondam nutu pietatis amicae,
Excelluntque piae renuenti vota sororis
Tendere nocte moras fratri sitientis ab ore
Mellifluo superae satiari nectare vitae.
Quae precibus coelum obnubens, liquat aera nimbis,
Murmure virgo tonat tacito, lacrymisque coacta
Nubila condensans, diffudit fletibus imbres.
Tempestate fugam sistit famulante, moratur
Et tenet invitum coelo Scholastica fratrem,
Atque triumphat ovans magnam sibi cedere praedam.
Solatuque animae vigilatae nocte potita
Laeta redit, gaudensque polo terrestria mutat,
135.0842C| Coelos celsa petens: quam fixus in aethere frater
Siderei cernit dum culminis alta petentem,
Atque columbino superantem sidera nisu;
Congaudens apici, grates dependere dignis
Decertat modulis, Christo praeconia pangens
Dirigit, et revocans recipit socialia membra,
Quaeque sepulcrali parto sibi condit honore:
Jungeret ut tumulus, coeli quos junxerat aestus.
Nec mirandum adeo subeuntem regna superna
Germanam vidisse animam, cui fabrica mundi
Cuncta oculis subjecta patet, radiante corusco
Aethereae lucis, totus qua cernitur orbis,
Ignea Germanum comitatu coelite fultum
Sphaera renitenti, qua visa inferre decori.
Currit ad intuitum accitus, partemque diacon
135.0842D| Servandus radii rapit ad miracula testis.
Caetera gesta Patris sectanda silentia nobis
Suppressere ducis, reliquorum bella petentis.
Dogmate quo viguit; monachorum regula pangit.
Cui praescita dies obitus, hoc munere dignus.
Prodita discipulis ipso retegente patescit
Strata decore via, splendoris honore coruscat,
135.0843A| Scandere monstratur qua coelica culmina justus
Emicat elatis manibus, sacrisque cibatus,
Tradens extremum per verba precantia flatum,
Inclytus aede precum tendens ad templa polorum.
Pignera delubro data quo depulsus Apollo,
Egregium celebri promunt victore triumphum.
Quae monitus transfert Aigulfi Mummolus actu
Hac de re missi, superae qui lucis honorem
Dum servare calet, per opaca silentia noctis
Munera consequitur longo quaesita labore.
Eripit, attollit, germanaque pignera junctis
Complicibus confert, simul haec ad munia divo
Legati jussu properant, et ad extima tendunt
Ausoniae sola, dum papae revocare suasi
Sectantur cunei Christo duce rapta talenta.
135.0844A| Quique tegit famulos, obcaecat amara frementes,
Ne coram positos valeant spectare petitos.
Raptim ferre jubet gazas sese auspice sumptas,
Datque videre hostem, nec posse viderier hoste.
Numine sic tuti, tollunt data praemia laeti,
Praedictis quae rapta Deo censente ruinis
Prodita resplendent Francis, simul ossa sororis,
Gallorum crebris urbes decorantia signis.
At loca culta Pater haud deseruisse videtur,
Immo rogatus adest, ultro quoque praemia confert.
Quae lymphata. . . saltusque et devia lustrans
Experta est mulier, spelaei ingressa cubile
Prima viro tirocinii quo exercita lucta:
Dum sapit egrediens, animi et data robora servans,
Pristina nec laesae retegit discrimina mentis.
CAPUT IX. De sancto Paulino .
135.0843|
135.0843B| Immensae pietatis opus qua laude feremus
Paulini per prona Dei vestigia Christi,
Tramite vix trito, at mira virtute secuti,
Dogmate fulgentis, contra hostica tela vigentis?
Princeps Ecclesiae viduae se addicit egenae:
Servus sponte datus, ponat quo vincula servus;
Colla jugo pressat, servi quo colla resolvat;
Captivum legat se, ut captum praedo remittat;
Servitiis instat regum, sed regmina librat;
Subjicitur Domino, sed praestat honore tyranno;
Culmina disponit, famulatur, et imperat idem;
Hortorum cultor, regum datur ordine rector,
Nutritorque olerum censet moderamina regum,
Imperitans populis flecti se altore tuetur
135.0844B| Graminis injuncti, saevumque amittere verber
Judicio servi dominorum sceptra regentis.
Erigitur rastris, cultis abducitur hortis,
Regibus excolitur, famulus dare vota rogatur.
Ille animas auro praeponens, pro grege capto
Poscit; adunantur dispersi, munereque aucti
Mittuntur patri, navesque dapesque feruntur;
Stipatusque ovium laetus redit agmine pastor.
Et qui pro famulo sese subjecerat uno,
Pluribus ereptis, liber cum plebe remigrat:
Servitio multos redimens quod legerat unus.
Cujus mirificam divino lumine vitam
Mors pretiosa probat, trepidaeque vibratio cellae,
Mella recessuri labiis admota Joannis.
CAPUT X. De sancto Datio episcopo.
135.0843|
135.0843C| Mediolanensis Datius quo robore fultus
Enituit fidei sensit gavisa Corinthus,
Flaminis expulsu queruli, laribusque receptis
Daemonis immani dudum feritate retentis
Hospitis ad nutum dira improbitate repulsa.
Lumine quo mentis viguit, qua luce refulsit
Canitie Canusinae jam lacteus urbi,
Fronte quidem caecus, rutilus sed corde Sabinus,
Barbarico claret Totila tentante ministro.
Dum necis gerulum letho cogensque inhibensque
Prodita lethiferi damnans aconita decor
Pressa crucis potat, stratoque datore triumphat.
Quam rutilet Narnis venerando Cassius ore,
Praemissus videt experiens rex crudus, omisso
Armigero, meritoque viri praestante recepto:
135.0843D| Sacrorum arcanis solitus quot adesse diebus,
Seque inter lacrymis secreta litare profusis,
135.0844C| Hostia viva Deo sacram mactatur ad aram;
Nec cassus labor almicolae seniore probatur
Attrito moniti requiem differre gerendis,
Dum sibi apostolico reddi sua praemia festo
Accipiens septem palma dilatus in annos,
Sacrificus tandem celsis datus emicat astris.
Andraeas vitae Fundanus episcopus almae
Lubrica correctis correctorem atra secutum,
Tetrisque instructum monitoribus eripit atris
Amotum dominis, laqueosque cavere monentem
Evellit laqueis; paradisique inclyta cedrus
Tartareis conculsa dolis, dum mutat, et haeret;
Aeterni nemoris frondosa cacumina firmat.
Quae vates moriens Constantius orsus Aquina
Inclamat toleranda, notant post mulio fallo,
135.0844D| Regminis atque sacri viduaeque vacatio sedis.
CAPUT XI. De sancto Frigdiano.
135.0845|
135.0845A| Cujus vigoris Frigdiani sanctitas
Lucana vernans fulserit sub regmina
Flumen, meatus derelicto tramite,
Rastrum jubentis prosecutum praedicat,
Sueta parcens dissipare praedia.
135.0846A| Sed nec minore comitur Placentia
Nitore, comprimente turgidas Pado
Lymphas, Sabini mitigato litteris
Parente jusso praesulari flumine.
CAPUT XII. De sancto Populonio .
135.0845|
135.0845A| Quam vixit celebris quondam Populonius hospes,
Quam praestans meritis praesul Cerbonius altis
Rex Gothus attentans, urso monstrante, tuetur,
Concelebratque virum tali doctore beatum,
Quem trux censuerat beluina fauce vorandum.
Flamine quem sancto funus viguisse resignat
135.0845B| Ante fugam partae jussum revocarier urnae:
Imbribus accinctum sicco sed tegmine latum,
Hostibus advectis, gerulis ad jussa revectis.
Nec minus effulsit Fulgentius Utriculensis,
Prodigio simili, sed adhuc mortalia gestans.
135.0846A| Insignis trepido instantis discrimine lethi,
Inque cicli spatio clausus, fervente calore
Sidereo, tectus sed nube repente corusca
Terribilique feris mitemque tuente clientem
Fulminibus, quae vincla fugat pellitque coronam;
Depulsisque lupis aries stat vellere sicco,
135.0846B| Turbinibus dum cuncta madent, dum saeva fatiscit
Aethere victa acies, pastor quo regmine tutus
Hostes prosubigit, victorum robora vincit,
Culmina prosternit, frangit subicitque tyrannum
Mitificans acrem coelo minitante leonem.
CAPUT XIII. De sancto Herculano.
135.0845|
135.0845B| Cujus rugitus Herculanum murmure
Perusina caesum contremiscit praesulem,
Mirata functi colla secta martyris
Solidata rursus ac coacta corpori,
Loris resecta refloruisse viscera,
135.0846B| Cutisque abacta reclivite grata tergora;
Simul soluto conditi cadavere
Pueri scatente vermium putredine;
Senis micare membra post quater dies
Decem reductos ceu die prima exitus.
CAPUT XIV. De sancto Isaac monacho.
135.0845|
135.0845C| Spoletum e Syria qualis perducitur nospes
Almipotens Isaac reperit Gregoria virgo
Tutore hoc thalamis fugiens defensa petulcis,
Terrigena tempto regi quae jungitur aethrae.
Sentit et aedituus votis infensus opimis,
Improba mox palmae cui flagra coercuit ultor
Hostis, agonistae virtutis proditor altae,
Illico pellendum, experto se milite, promens.
Certatim dum fertur honos, dum munera rura
Cuncta oblata fugit, vir paupertatis amicus,
Deserit urbicolas, legit abdita lustra ferarum.
Hic quoque discipulis callem sectantibus arctum
Sumere depensos ad victum suasus agellos,
Vitat pauperiem: metuens ne perderet almam;
135.0845D| Coelestem non esse fatens qui terrea quaerit.
135.0846C| Quoque caduca magis renuit, mansura capessit.
Mira patrat divoque vigens spiramine claret.
Haec olerum fures quondam fervore probantes,
Mutato rastris instant, qui furta petebant:
Parto se subigunt operi in contraria versi,
Vota sui obliti secretaque jussa secuti,
Crimina temnentes, pietatis munia dantes,
Quodque probro petiere proba mercede reportant,
Gaudentes operis inopino munere functi.
Sic etiam simulatis inopes aliena petentes
Propria contecti segmenta pudore capessunt.
Portitor infidus sic ora rubore salubri
Eripitur plexus, horrore a funere tutus.
Quas virtutis opes nonnunquam invicta tegebant
135.0846D| Gaudia, pugnacem stimulis servantia mentem.
CAPUT XV. De sanctis Florentio et Eutychio.
135.0845|
135.0845D| Queis viguit meritis frater Florentius ursi
Obsequium probat indomitae et solatia belvae,
Pastor inexpertus gregibus servire bidentum,
Parere addiscens monitis, jejunia ferre,
Praesentem servare cibum, coenae addere leges,
Livida luce manus signi servique peremptrix
135.0846D| Innocui, Domini vindicta secuta dolorem,
Vindictae et gemitus, mulctae data flumina fletu
Cernit et invisor levita servatus amator
Agmine viroso inveniens habitacula cingi
Hospitis impavidi cujus sub voce polorum
Culmina conclamant, roboans cui militat aether
135.0847A| Atque veneniferam, sternit perimitque coronam.
Caetera quaerenti suffragia certa parantur
Plumigerae subito series perlata cohortis
Funera dira levans et tristibus atria purgans
Eutychius, consors in calle superna petente
Hujus, turmarum dux instructorque piarum,
Qua probitate regens animas ad celsa vocarit
135.0848A| Panditur expleto claris certamine signis.
Ipsa etiam vestis divino munere testis
Accedit, meritis avertere vindicis iram
Sueta, calore hyperionio flagrantibus arvis,
Dum, prolata replens sitientia rura madore,
Nursica fecundis locupletat praedia nimbis.
CAPUT XVI. De sancto Martino.
135.0847|
135.0847A| Marsica Martini juga promeruere triumphos
Saepe videre geri, subici atri colla draconis
Pellere praestanti nitentis sede columnam
Coelestis rutilo vitae splendore nitentem.
Securi siquidem penetrans per crebro latebram,
Jungit se strato precibus, tendensque tremorem
Incutere oranti vinceda thema ministret;
135.0847B| Nec valet intectam temnentis stringere carnem;
Titanisque ubi ter metas consumit inane,
Accensus Phlegetontaei fervore furoris
Evomit horrificas devexa per invia flammas,
Dans sese in praeceps sparsis nemora ignibus urens:
135.0848A| Sic victi furiis victoris gloria claret.
Cui de rupe ferens prisco undam munere Christus
Quam charo famulum docet amplectatur amore.
Idque repentina muliebria fata ruina
Notificant laesisse Deum quae laesit alumnum:
Nec minus et pueri proh mira relatio lapsi
Per scabros tute scopulos, per prona ruentis
135.0848B| Rupis et avulsae saltus super obvia tecta,
Speluncam patris impulsu ne laederet actae;
Ipsa catena pedem, Benedicti ad jussa resolvens,
Saepe fatiscenti tribuit quae robora recti
Funiculoque dedit ferri traxisse vigorem.
CAPUT XVII. De monacho nomine Quadragesimo.
135.0847|
135.0847B| Quis quanti meriti cui Quadragesimus hospes
Extiterit monachus, fugiens venerandus honores,
135.0848B| Pulvere vivifico surgens probat ora fricatus
Vix letho precibus raptus lucique reductus.
CAPUT XVIII. De Benedicto monacho et Mena.
135.0847|
135.0847B| Campanus quoque quam nituit Benedictus ab igne
Criminis immunis, hostili panditur igne
135.0847C| Caetera vastantes flamma superante vapores;
Indicium accedit potius fervente furore
Invictae probitatis opus fornace probante,
Quoque magis petitur furiarum ardente calore,
Hoc magis effulgens auri resplendet honore,
Non audente rogo vel summa fervere veste.
Quam coluit sancte Samnitia culmina Menas,
135.0848B| Defensae profitentur apes, pressaeque rapinae,
Spretis supplicio verbis invasor adactus,
135.0848C| Mansueto fera prona manus, trux subditus hostis,
Subjecti ferulae fremebundi caedibus ursi
Caesoris lenibus fugientes mella flagellis.
Incestis trepidus latitanti munere caedis
Deprensus sceleris censurae luce stuprator
Hocque redarguto servati crimine plures.
CAPUT XIX. De quadraginta rusticis et eis qui caput caprae noluerunt adorare.
135.0847|
135.0847C| Ausonidum quo constiterint pia corda virorum
Robore ruricolae testantur viscere tempto
Fortes, sacrilego quos quadraginta prehensos
135.0847D| Barbara nec manus ense minax nec funeris horror
135.0848C| Aut necis asperitas valuit divellere Christo.
Hic quoque qui caesae ridentes sacra capellae
Dum capitis horrent orare insana caprini
135.0848D| Splendorem regni capitum mercede pararunt.
CAPUT XX. De sanctis Amantio et Florido.
135.0847|
135.0847D| Quam validae senior virtutis Amantius actu
Simplicitate nitens effulserit aegra levando
Tactu membra manus et apostolico altus honore,
Quam, crucis ad signum, virosa extinguere fortis
135.0848D| Floridus, enarrat dapium decoramine pastus
Multiplici praesul crebro et saturamine plenus,
Gregoriusque pater, verique nitoris amator
Apposito probat insano salvoque recepto.
CAPUT XXI. De Sanctulo.
135.0847|
135.0847D| Qua probitate vigens pietatis lumine clarus
Sanctulus enituit narrat vicinia testis
135.0848D| Ipse vel exactus votis extrema fatetur.
Namqui petens olei praelo renuente liquorem
135.0849A| Atque importunus Bardis cingentibus instans
Quod rogat impertit, confert quod quaerere visus,
Mitigat infensos placidus, laetusque furentes
Exhilarat lymphamque serens legit unguina laeta;
Pluraque qui paucis per se olim millia pavit
Multos pane cibans per servum recreat uno
Divina bonitate dato fessisque reperto
Aedicolis usti testis reparantibus aulam,
Quique die paucis posset satis esse vel una
In bis quinque esus numerosis sufficit unus,
Accrescens mensis cumulato fragmine panis.
Iste, Dei praestans celso sublimis amore,
Non dubitat propriam fratri dependere vitam
Subjectumque fugae suffragia sumere cogens,
135.0850A| Ipse occidendi properat vice tendere colla,
Subjectusque ensi ferientis continet ulnam,
Elatamque gelans emollit corda furentum,
Atque genu flexo dirorum pectora flectit,
Mitificat crudos, atroces subjugat hostes
Absolvensque reum, temerare hinc sancta vacantem,
Dimitti jubet innocuos, dat abire solutos;
Dumque neci unius se pro cervicibus offert
Jactura multos liber necis ipse resolvit.
Hoc lethale malum rapidi in sacra vasa furoris
Sanguinis hanc justi foveam saevamque charybdim
Martyr Pontifici fert Eutychus ante Redempto
Addiscitque Ferentinas ita fine propinquo
Humanam ferri sacrator ad ultima carnem.
CAPUT XXII. De sanctis Specioso et Gregorio fratribus sanctoque Spe.
135.0849|
135.0849B| Quam sancte atque pie Benedicti dogmate patris
Lustrati fratres Speciosus menteque nexus
Gregorius gazas coeli in secreta tulere
Illius egressus, hujus speculatio monstrat.
Ut patiens Christi sub verbere longanimis Spes
Constiterit, caecus facie sed corde renidens,
Exteriore carens haud interiore nitela,
Redditus expromit post longa volumina visus.
Annorum denis tandem quater orbibus actis
135.0850B| Notificatur huic, Domino retegente, laboris
Terminus, et claustris mandatur, lumine sumpto
Corporis, attiguis lumen respergere cordis,
Obsequio expleto remeans statione revisa,
Sacra petit mediusque accitis fratribus astans,
Cantica diva sonat cantusque exordia pangens,
Intentus precibus cum votis sidera scandit,
Atque columbino visus petere astra volatu
Proditur hac meta quam simplex acta palaestra.
CAPUT XXIII. De quodam presbytero Nursiae et Probo episcopo atque Stephano abbate.
135.0849|
135.0849B| Nursicus ille senex sociam qui limine pellit
Morte quoque adstrictus paleam velut igne pavescens
Accendi membris prohibet propiare solutis,
135.0849C| Quam bene, quam caste injunctum servavit ovile
Adventus Petri Paulique et gratia clamat
Laetitia repetita senis suprema trahentis
Flamina, decessusque nigra formidine liber.
Sed neque pontificis florentis culmine vitae
Urbe Reatina Probi, etsi pondere pressum,
Languoris supero frustratur lumine funus,
Dum Juvenalis Eleutheriique nitore tremiscens
Non valet assessor visentum ferre decorem;
Queis comitatus adit gaudens coelestia praesul.
135.0850B| Hanc secus internis rutilans virtutibus urbem
Contemptor Stephanus mundi quam robore firmo
Excellens animi patientis coelica rexit
135.0850C| Castra cluens finis clari depromit agonis.
Cernitur et gestis dictisque et amore nocentum
Messis ut incensae tranquilla mente levamen
Amittens dolet authori, sua damna refutans
Flagitiumque gemens cujus decoratur honore,
Exitus angelico quae non praesentia visus
Mortalis perferre valet, nec coelica suffert,
Dum pater emeritus comprendere scandit
Praemia perpetuae coelorum in regna coronae.
CAPUT XXIV. De duobus monachis Valentionis abbatis et sancto Suranno atque diacono quodam.
135.0849|
135.0849D| Barbaricae feritate manus de robore pensi
Quos alma imbuerat probitate Valentio fratres,
Dum functi alterno reboantes carmina psallunt,
Attonitis clara laniis quoque voce fatentur
Quam vere Domini vivant post funera servi.
Mons etiam absecto Surani vertice tonsus
135.0850D| Pectoraque excipiens tremulo vibramine motus
Hoc loquitur sceleris horrens discrimina saevi
Ac sufferre tremens pietatis pondera tantae.
Ipse quoque id caesor Marsi sub sacra ministri
Eventu pandit: merito caroque cliente
Abscisso, Domini crudeli addicitur hosti.
CAPUT XXV. De sanctis Mellito, Theophanio et Petro.
135.0849|
135.0849D| Quam simplex purusque piis Mellitus in actis
Splenduerit, visus atque aurea grammata signant;
Queis insignitum quo se solamine fretum
135.0850D| Humanis memorat jamjam se cedere laetum
Moxque secuturos venerando famine pangit.
Sicque Theophanius Centumcellensis habenas
135.0851A| Strenuus ut rexit, clemens et idoneus urbis,
Fine patet, dum discussa pia fata secutum
Tempestate liquet praemissa luce serenum;
Membrorum columen morbo sanieque fluentum
Tabentisque probat redolens fragrantia carnis.
Petrus morte capit monachus, ne morte secunda
135.0852A| Perditus intereat, cui flammea visa gehenna
Igneque mergendus, coeli revocante colono,
Regreditur monitusque probis se ita supprimit actis
Tartara conspexisse nitens ut vita loquatur;
Quo tendat, quam certa petat, quam nota tremiscat
Lingua simul testans et candida facta probantur.
CAPUT XXVI. De sanctis Severo et Egistio caeterisque Ravennae martyribus.
135.0851|
135.0851A| Christi Ravennam dedicatam legibus
Cephae cliente jussa dante diximus
Quo digna coelis ferre certat pignora
Severus horum martyr atque pontifex.
Cruore lustrat hanc comesque Egistius
Victor solutor ac Valentinus simul.
Hic Ursicinum, dum palestrae pondere
Jamjam labante bella post acerrima
Palmae sub umbra horrore lethi pendulum
135.0851B| Vitalis, almae prolis almus editor,
Gervasium cum fratre qui genuit polo
Suasis beatae roborat constantiae
Medicum medela recreando perpete
Quem colla regni ferre firmat munere
Honore funus ac decorat extimo,
Ipse et salutis nactus haurit poculum,
Jesu patenter invocato nomine,
135.0852A| Tentusque equino lancinatur tormine,
Ducis resultans ferre contubernia
Fovea supinus hinc profunda mergitur
Saxisque pressus terra opertus abditur
Aulaque lucis Ursicino jungitur.
Conjunx relicta martyris Valeria
Regressa Mediolana dum solatia
Repetit, litantes rustico incurrit Deo
Silvano agentes stulta stultius sacra;
135.0852B| Demissa fixo queis veredo poscitur
Coinquinatis accubare ferculis;
Refutat illa, infanda vitans prandia,
Et Christianam voce fatur publica;
Correpta quare caede multa tunditur,
Spiransque destinata vecta ad moenia
Vix semiviva sedibus reducitur
Biduoque restans parta scandit culmina.
CAPUT XXVII. De sancto Germano Antissiodorensi episcopo.
135.0851|
135.0851B| Germanus ipse praesul urbis gallicae,
Doctor sophiae fulgurans vibramine,
Post multa clari roboris magnalia,
Animaeque raptos bis Britannos funere
135.0851C| Huc pacis actus obtinendae gratia,
Exceptus aula gloriose fungitur,
Hicque, inter alta sanctitatis lumina
135.0852B| Deprompta letho, suscitat juvenculum
Volusiani nobilis clientulum,
Dominoque se visente, linquens terrea,
Superna scandit luce mactus culmina;
135.0852C| Queis clara splendet celsus inter sidera
Plebi fideli comitate regia.
CAPUT XXVIII. De sanctis Theodosio, Donato, Secundiano et Romulo.
135.0851|
135.0851C| Sic illa quondam marmoris rubri via
Rectoris alta praeparatur gloria
Ductu viantis per pavenda coelici
135.0851D| Pastoris ore fluctuantibus dati,
Arente dum tellure Theodosii
Pedibus paludem milites siccis terunt,
Nunquam datura quae putata est semitam
135.0852C| Presso tyranno calle inaestimabili,
Ductor fidelis laeta fert celeumata
Palmae datori digna dans praeconia
Mittensque festa saecularis gloriae,
135.0852D| Grates jugi ferendo persistit die.
Donatus et Secundianus Romulus
Sociique agone luminant concordiam.
CAPUT XXIX. De sanctis Hermagoro et Fortunato.
135.0851|
135.0851D| Marci discipulo radiata Aquileia nitescit,
Hermagoro tradente, bibens de flumine Petri,
Clara salutiferae qui post miracula lucis,
Dogmatis instantem studio fervente laborem,
135.0852D| Eductam fidei populorum fomite messem,
Plurima poenarum constanter tormina victa,
Cum Fortunato primo ad pia sacra ministro
Jacturam capitis coeli compensat honore.
CAPUT XXX. De sanctis Cantio, Cantiano, Cantianilla et Probo.
135.0851|
135.0851D| Hanc carne fratres nobilesque sanguine
Aniciorum luce clari coelite
135.0852D| Urbem venustant Cantianus, Cantius,
Sorore juncta Cantianilla ordine,
135.0853A| Istuc ab Urbe amore ducti gloriae
Cum paedagogo quo nitebant praeduce,
Doctore Probo [Proto] quo vigebant in fide,
135.0854A| Gladio recisi colla scandunt sidera
Roseo decore luculenti et lacteo.
INCIPIT LIBER DECIMUS QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. De sancto Michaele archangelo.
135.0853|
135.0853A| Limite Garganum attollit Campania collem
Lumine quem supero crebroque nitore venustans
Et templi fabrica Michael archangelus ornat:
Incolere hoc se depromens splendore frequenti
Virtutum humani generis pro luce datarum;
Quod probat ille sequens taurum nemora alta colentem
Armentis refugam, telo in contraria verso
Quod dederat fixus vi saucius agminis alti:
Idque probant cives facerent jejunia mandans
Auspiciisque docens divinum his quaerere nutum,
Cui summus se notificans fert nuncius orsa
Velle suo pandens rem gestam qui juga servet,
Qui colat electum reliquis prae montibus unum.
135.0853B| Assuescunt igitur votis accire ministrum
Luminis aetherei, templum penetrare nec ausi
Prae foribus devota gerunt ac laudibus instant;
Hostibus inde lacessiti suffragia poscunt
Praesidii angelici, Domino jejunia libant;
Nox interveniens dirimebat sola duellum.
Pontifici assistens dubiis archangelus aegro
Dum rebus retegit suscepta precamina coelo,
Tempora praefigit bello seque affore spondens,
Laetificat papam promissae munere palmae.
His freti jamjamque sinu quasi vota gerentes
Signis obvia signa ferunt, certamine fervent.
Cernere erat clivum magno vibrare tremore
Fulgura crebra volare, apicem caligine cingi
Et superos ignis flamma rutilare ministros.
135.0853C| Terrentur gentes, coelestiaque arma paventes
Diffugiunt passim telisque petuntur ab alto,
Neapolim lapsi subeunt trepidantiaque intrant
Moenia, rem replicant, expertaque fulmina tractant.
Prostratos recitant, Christi praeconia pangunt,
Numen magnificant, cervices subdere gaudent.
Hinc Sipontini grates et vota daturi,
Culmina celsa petunt inventaque moenia templi
Lustrantes impressa vident vestigia saxis
Clarificant coeli procerem praesentia cujus
135.0853D| Hoc patet indicio, decorant testudine marmor
135.0854A| Nobilitant ara atque dato cognomine comunt,
Sacras adjiciunt aedes, penetralia diva
Attentare timent pede, limen inire verentur.
Scitari unde sacer summumque requirere papam
Deligit an sacris egeat locus ipse dicari.
Scita pater reddit mandataque digna rependit.
Sic sananda homini tam sacri moenia templi
Tam celsi provisoris rogitanda voluntas,
Quaque die data praecipue victoria fulsit,
Hac instante preces humili pietate ferantur,
Jejuniis utrinque Deo perducere certum
Ad finem accepto ferat ut sua munera Christus.
Nox umbram terris revocarat sidera coelis,
Cum veniens, summis dubios moniturus ab astris,
135.0854B| Militiae princeps superae quaesita revelat
Orsa sacerdoti jamdudum jussa petenti:
« Non opus est vestrum nostra, inquit, templa dicare;
Editor ipse quidem dignoscar et ipse dicator.
Vos, tantum ingressi, populis astantibus, apta
Sacris vota frequentate et depromite laudes,
Muneribusque datis populus communicet aris,
Pandeturque locum memet sacrasse paratum.
Responsis alacres properant nova gaudia cives
Edere, basilicam subeunt, divina frequentant
Munia, miranturque domum virtute micantem
Angelica, rubroque altar velamine comptum
Non opus humanum textumve manumve notante.
135.0854C| Corda replent plebis pia gaudia, deditur almus
Ordo ministrorum laudes et carmina diva
Continuare die, noctu nam nemo nec ausus
Invigilare nec intro adytis vestigia ferre.
Stilla fluit saxo quo tegmine protegit aedem,
Lucida quae vitreae guttatim illabitur urnae:
Dulcis et ad morbos potu medicabilis hausta,
Quam, post sacra Dei, soliti gustare fideles,
Depellitque febres aegrisque medetur anhelis;
Praestanturque piis hic plurima dona salutis
Angelicis data subsidiis bonitate Tonantis.
CAPUT II. De sancto Aristone, Justo et sociis eorum.
135.0853|
135.0853D| Multis venuste martyres Campaniam
Comunt triumphis fulgurantes inclytis
Ex queis Ariston Justus atque complices
Crescentianus cumque Felicissimo
Urbanus ac Vitalis et Felix simul
135.0854D| Cum Martiana ac Symphorosa praenitent
Cruore tincta, vernat hac Antonius
In frusta fractus hisque flumen consecrans
Quo diluuntur, quod sepulchri dat vicem
CAPUT III. De sanctis Prisco, Antonino, Aristeo atque Paulino.
135.0855|
135.0855A| Attollit Capuam tradens nova dogmata Priscus
Antiquae rutilans Christi pietatis alumnus,
Cum quo Antonino, puerilia membra sacrante.
Martyrii palma colit hanc antistes Aristeus.
Felicis calamo decorat Paulinus agones,
Quos raptim tetigisse juvat Nolensis hic almus.
Presbyter astrictus Dravique obtutibus actus
Fictorum nihil esse docet portenta deorum;
Impulsus quoque sacrilegis libare figuris:
« Hostes estis, ait, vestrorum hoc munere divum
Queis me producto eveniet quod contigit illis
Felicem fratrem quibus exhibuisse doletis;
At Domini indagare mei si numina cordi est,
Juppiter o [ut] princeps ruat, ad Capitolia ducar. »
Auribus oppressis judex hunc robore mandat
135.0855B| Obtundi, celsumque dari aptarique catastae;
Truditur hinc caecis barathri siccisque tenebris
Nexibus astrictus, sternuntur acumina tergo
Aspera testarum recubantis vellere somnum,
Ac fractae lectum cocleae mucronibus armant.
Visitur his superis divoque nitore levatur,
Nocteque sub media scissa trabe dissilit orbis
Crura duplex tensi qui presserat axe soluto,
Adque sacerdotem ruptis mandatur ahenis,
Pontificemque suum egrediens perquirere liber,
Inventumque urbi laribusque educere caute
Et tectum refovere, domi dum turbo residat.
Qui senior nec ferre valens tormenta, ferarum
Lustra fovebat, agens vitam suprema trahentem,
135.0855C| Frigore confectum, famis et discrimina passum.
Inveniens Felix post crebra volumina saltus
Jam rigidum immotum gelidumque jacere cadaver,
Aestuat unde patrem relevet, flantem ultima curet,
Et, proh mira fides! pendere in sentibus uvam
Ecce videt stupidus quae grana jacentis in ore
Pressa senis recreant animum attolluntque refotum
Insolito dulcem fert aspera sylva saporem
Laetitiamque meri tribuerunt cuspide dumi.
Aggreditur Felix ulnis humerisque reportat
Rure patrem tugurii et vidualis culmine condit,
Occultumque fovet, cautusque alimenta ministrat.
Captus item martyr Circeio deditur exul
135.0855D| Saxa secare apici; damnatis vivere consors,
135.0856A| Mulctatus mulctata piat, pulsusque reducit
Ad portum maris insani dispendia passos
Naufragioque rapit Probum prolem atque maritam
Daemonica sobolem lymphanti peste jugalem,
Et simul ereptos Christo cum pluribus offert.
Regressus laribus dum tractat digna decenter,
Anguis item petitur rabido livore furentis.
Obscuratur atrox, praedo caecatur iniquus
Scrutator rogitat, caligine pressus, apertum,
Quaerit et alloquitur, videt ac sibi prodier orat,
Praesentemque tuens absenti mente requirit,
Palpat ut in tenebris puro fervore diei.
Demente eluso, latebrae petit intima Felix
Nec mora regreditur, vultus sub corde volutans
Captator stolidus; sed jussa obturat arachne
135.0856B| Introitum telis perniciter aere ductis,
Tutaturque pium, ludit velamine saevum,
Praedonemque levi ac dirimit discrimine praedam.
Frustrato cedente lupo, petit agnus ovile,
Fomentis altricis ovis sine more potitus:
Cujus subsidiis alitur minime ora tuetur;
Lac puerile capit servatque virile libramen.
Sic ternos agitans cursus lunaeque labores,
Pontificem post larvicolam dat credere Christum,
Eruit et templum divino numine versum,
Qui responsa dabat, fugiens ubi cedit Apollo.
Actibus his clarus, virtutis honore decorus,
Dum petitur cuncta praesul fervente caterva,
Pontificali alium renuens legit arce levandum.
135.0856C| Pacifice inde meat duodena volumina Phoebi
Hinc hominem magnis locuples virtutibus, exit,
Se velut oratu sternens altaribus almis,
Post celebrata die Christi mysteria sacro
Pace data cunctis subiens coelestia Felix,
Post crucis exactos multo sub agone triumphos
Felicis palmae titulis feliciter usus.
Presbytero datur Helpidio curante sepulchro
Pincensique solo renitet virtutis opimo.
Hoc quoque pontificem felicem luce potitum
Mirorum a puero culmenque decenter adeptum,
Martyrii sociis ter deno stemmate nexis,
Presbyter Helpidius Nolensi collocat aula.
CAPUT IV. De sancta Juliano
135.0855|
135.0855D| Irradiat Cumas fortis Juliana virago,
Quae, post obtritum bellis caput hostis iniqui,
Membra beata tulit variis exercita pugnis,
Quam pater auspicio luctae cruciatibus egit,
Verberibus tritam zelo laceravit amaro.
Praefecti sponsique dein tormenta fatigans,
Sulcatur virgis, quatitur suspensa capillis,
Vertice de summo plumbo perfusa liquato;
Carceris huic antro caecoque recepta barathro
135.0856D| Invenit hic cunctis truciorem horroribus hostem
Interna oppositis externaque bella moventem,
Internisque sciens invictam prodit aperte
Terrificos vultus miserique notamina cultus.
Stat tamen intrepide, manet imperterrita virgo,
Nec concussa tremit, nec desolata pavescit,
Confligensque palam palmae splendore nitescit.
Certantem quam bella stupens Nicomedia vidit,
Regna triumphantem gaudens Campania sumpsit.
CAPUT V. De Spoletana sancti Pauli ecclesia.
135.0857|
135.0857A| Spoletum rutilo Patrum splendore decoram
Praetulimus claramque piis celsamque palaestris.
Hanc etiam Pauli pollens Ecclesia lustrat
Et palma fidei, caligine luminat hostis,
Clausa lupi furiis, agni sed aperta triumphis,
135.0858A| Obcaecata minis ast illustrata trophaeis.
Frangere clausam adiens prohibetur inire patentem,
Quam dum lumen adit, tumidum caligo subegit,
Fureque caecato, fidei fulgore flagrante
Ecclesia invasu reprimuntur luminis hostes.
CAPUT VI. De sancto Eleutherio martyre.
135.0857|
135.0857A| Patris Eleutherii probitas hic clara coruscat,
Ad vitam lacrymas cujus revocasse cadaver
Testibus asseclis Gregorius asserit almus;
Nec silet obtenti per eum sibi dona vigoris,
Firmati columen stomachi jejunia rite
Ferre datum, positi vel vincere ponderis aequum.
At dum magna patrat premitur tamen ipse libratu
Divinae moderante manus qui, sede receptum
135.0857B| Applicitumque, nigro puerum spurcamine purgat,
Quem trucibus solvunt pia contubernia vinclis,
Insuetoque ferunt noctes ductare quietas,
Tripudians donis pater atque improvida jactans
Gaudia supprimitur, puero ad juga prisca relapso;
Quem lacrymae demum et redimunt jejunia fratrum
Perfecteque manet degens in caetera liber.
Germanum hic fratrem clarum probitate Joannem
Extulerat praescita piae cui gloria metae,
135.0858A| Qui signansque diem gaudensque ad praemia fertur
Mystica poscit ovans carmen prolibat et hymnos,
Ferre monens fratres, ciet ad regna alta sodalem:
« Urse, veni clamans! » socii nec mente capessunt
Dicta, nec advertunt quod fassus quem vocitarit,
Dum post scire datur semotum tramite longo
Decessisse patrem rebus cognominis hujus,
Momento hoc fultum venerandis actibus ipso
135.0858B| Suprema stat Eleutherii quo voce citatum.
Virgineam pater hic mentem dum dotibus ornat,
Christo defunctam, mundumque, patremque negantem
Aurea dona lutum sponsi splendore putantem,
Quam sic digna capit, regi quam grata super
Ruricola accepto increpituque latrone fugato,
Haud aliquid juris res in candoris habente
Vel temerare valente datum nisi virgine portum.
CAPUT VII. De sancto Joanne confessore.
135.0857|
135.0857B| Joannes Syriam virtutis culmine linquens
Ausoniamque petens, Penarensem illuminat urbem.
135.0857C| Perquirensque locum tutae et stationis agellum,
Psalterio lato sed mox ad vota relato,
Deligit hic sumpto collata habitacula signo;
Certior angelico quin famine protinus audit
Hunc tibi rite locum Domino praestante parandum,
Degendi portum cursusque viaeque levamen.
Canebat glacialis hyems, nemus omne rigebat
Duratum nudumque coma scriptumque pruina,
Illeque sub vidui residebat tegmine ligni;
Venatu fessi post longa volumina saltus,
Erroris dum nota petunt solamina longi,
135.0858B| Roboreos sine more vident frondere lacertos,
Vestirique dato non in sua tempora cultu.
135.0858C| Scitatus quis et unde domum quo jure moretur
Se Christi modo servitio venisse fatetur,
Hoc se jure locis, hoc sidere ruribus illis.
Visa ferunt populis, turmatim densa feruntur
Agmina, stipantes coeunt haec visere turmae;
Castra locantur humo solo gaudentia coelo,
Praeficitur certaturis certaminis auspex;
Aggregat atque regit Domino moderante catervas;
Sic quater undenos pollens virtutibus annos
Hinc sumptus requie renitet splendoris honore.
CAPUT VIII. De sancto Cassiano martyre.
135.0857|
135.0857D| Syllae forum qua Cassianus gloria
Illustrat, edit, concrepante carmine
Clemens palaestram disserens Aurelius,
Pictoris arte se docente et hospite.
Altor scolari hic praestitutus agmini,
Spernensque sacris supplicare formulis,
Impube vulgus erudire ut panditur,
Ludum jubetur morte ephebis praebeat
Quos supprimendo seriis offenderat,
135.0858D| Datusque saevis dissipandus parvulis,
Sumit severa mille vinctus vulnera.
Crescente poena dum fatiscit carnifex,
Pueris magistri per cutem ludentibus,
Quas ipse durus doctor ediderat notis,
Tandem moras luctantis olim spiritus
Miserans latebris mandat absolvi Deus
A tam cruento lancinatorum grege
Ad angelorum blanda tollens culmina.
CAPUT IX. De sanctis Siro et Hiventio martyribus.
135.0859|
135.0859A| Martyris aula Siri Genuensi splendet in urbe
Sordida rejiciens, veneranda et casta receptans,
Spurcari foedis renuens, quod funere tetro
Mediolanensis claret duraque repulsa
Defensoris ab Ecclesia diro agmine tracti
Spirituum hunc pedibus nexis pellente nigrorum
Horrifico violenta probri clamore querentem;
Aedicolae quo permoti trucibusque refracti
Vultibus utrem scrutantur post facta pavenda,
135.0860A| Ejectum inveniunt tumulo temploque cadaver.
Pontifices Ticinum Sirus atque Hiventius ornant,
Ermagoro legante, dati dare dogmata Christi
Partibus his evangelico Marcique ministro;
Hanc quoque primi urbem diva pietate sacrantes
Signis irradiant virtutum, munere ditant;
Lumina sparguntur late, Veronaque, Brixa
Laudaque lustrantur sacroque nitore coluntur.
CAPUT X. De sanctis Martino et Augustino episcopis
135.0859|
135.0859B| Nutriit haec Gallis Martinum lucis alumnum
Aethereae, decus Ecclesiae Christique coronae,
Inclyta qui fulget coelesti gemma nitore.
Huc Augustini eximii doctoris et almi
Catholicae fidei quadrato luminis orbi,
Eloquio Christi purgantis fluminis urbem,
Sumpta Leutbrandi studio pia membra feruntur,
Queis clausus tumidos vanosque triumphat honores
Erutus Ambrosio tenebris dare munera lucis.
Nec silet ore manuque piis res spemque relinquens:
Mundanas coeli sequitur per culmina regem;
Nudus nuda crucis sectans et terrea temnens,
135.0860B| Actibus egregiis instans, sacra jura volutans,
Nocte dieque Dei praecepta et famina pangens,
Praesentes sermone monens, calamoque remotes,
Presbyter eductus legit sibi celsa petentes,
Pauperibus Christi conjunctus amicis;
Praecessore sacris praelectus episcopus aris,
Mente pia semen docto serit ore supernum
Fortis et incolumis fere quadraginta per annos,
Inpraetermisse coelestia jura perorans
Suprema dum regna petit, quaesita senecta
Astra alacris scandens, sectantibus astra relinquens.
CAPUT XI. De ecclesia sancti Zenonis Veronensi.
135.0859|
135.0859C| Martyris Ecclesiam Verona Zenonis urbe
Gregorio, diva irradiant miracula, teste,
Undarum turgore furens quam lustrat Athesis,
Valiatam, cumulati inita nec lege fluoris
Insolito se more tenens, et aperta renutans,
135.0860C| Obice lymphanti claudens, nec fluctibus intrans,
Ostia declinans fluxuque patentia vitans,
Hauriri sese praebens penetrare nec audens,
Stat prodesse, fugit, fluctu parcente, nocere.
CAPUT XII. De sancta Christina.
135.0859|
135.0859C| Italicam Christina Tyrum Vulsinaque comens
Littora multiplici decoravit agone triumphum
Quae tenera gliscens aetate virilia tractat,
Aggrediensque deos robusta puella paternos
Vertit, comminuit, spargit, largitur egenis,
Confortata Deo divoque virilis amore.
Quam pater affligens alapis dat verbere carpi,
Disceptamque flagris dat ferro in carcere necti.
Affectus patrios rabiemque experta parentis,
Dum saevo longoque fluunt laceramine carnes,
Has illa in patris ora serens sata viscera reddit
Carnifici, mentem supero librat alta satori.
Annexa inde rotae tormenta flagrantia volvunt
Ignibus applicitam pinguique liquore madentem;
135.0859D| At Christo fugiens attingere membra dicata
Erumpensque globis oleo furit excita turbis
Flamma, truces spectatores saevasque catervas
Involvens, fervore necans, plexuque perurens.
Carceris hinc thalamo duroque recepta cubili
135.0860C| Coelestis fruitur pastus splendore, medela
Sanatur, medicante Deo, divo utitur actu.
Incolumis Christique reperta extollere laudes,
Pressa gravi vastis onerosi pondere saxi,
Gurgitibus sinibusque lacus immergitur imis
Angelico sed praesidio superoque vigore
Eruta crudelis vincit molimina patris.
Post alius fortem subit expugnare puellam,
Tartarei ductor belli diraeque palaestrae,
Suppliciisque petens decus insuperabile multis,
Phoebum orare jubet, cujus simulacra favillam
Illa repente facit precibus dum sidera transit.
Quae mirata trophaea Deum mox millia Christum
Subdita collaudant figmentaque vana relinquunt.
135.0860D| Successore patris prostrato, bella tyrannus
Tertius aggreditur flammasque extinguere flammis
Nititur accedens Vulcani horrore caminos:
Clauditur invicta ardenti fornace virago,
Sicque cinis penitus fieri data quinque diebus,
135.0861A| Ignibus immunis scelerum necat atra vaporum
Edomitisque focis perstat Christi hostia victrix.
Quod nequeunt clibani dantur supplere chelydri;
Marcescunt tamen aetherei virtute triumphi,
135.0862A| Verborum gladius plectrumque abscinditur oris,
Interior sed plena serit praeconia lingua;
Impetitur saevis totiens decorata sagittis,
Bellatrix pulsa et jaculis mens emicat astris.
CAPUT XIII. De sancto Ambrosio.
135.0861|
135.0861A| Comitur Ambrosii meritis urbs Mediolana,
Quam gestis atque ore colit virtutibus ornat,
Quae monitis Augustini, Pauline, resignas.
Hunc pater infantem coelesti examine cunis
Invasum miratur apum mox astra petentum
Praesagitque virum coelestia mella daturum.
At puer, ostentans sacro se more colendum,
Porgebat ludo venerari virgine dextram
Vaticinansque datum memorabat se ordine vatum.
Eductus ferulis rutilansque nitore sophiae
Auribus accitur procerum consulta notatum.
Ipse quoque ascitus princeps legumque magister,
Tutatur patriam, populos regit, ordinat urbes.
Hac ope Mediolana patens fastigia partes
Nititur exsectae Christi core ( sic ) vestis
135.0861B| Quo templum studio ingreditur scissasque phalanges
Pacificare parat, dum vota in plura feruntur;
Infantis vox Ambrosium dat honore sacrandum
Conversi qua dividui in diversaque rapti
Conveniunt in pacta viri, mens omnibus una
Inditur, Ambrosium sacro sibi jure dicandum
Conclamant utrinque simul concorditer omnes.
Ille fugam meditans saevum instaurare tribunal
Praecipit, applicitisque reis tormenta volutat;
Nec removere valet coeptisve abducere plebem
Clamantem: « Super addantur tua crimina nobis! »
Pondus inire legens sophiae revocatur, inepta
Sacrando sibi scorta adhibet nec vota reflectit
Cernentum ferrique sibi haec peccata rogantum.
135.0861C| Nisibus his cassis fugiendi tempora captat
Egressusque urbem sub vasta silentia noctis
Et Ticinum se ferre putans recto agmine gressum,
Mane repertus adest portae urbis Mediolanae;
Acta stupens aries Domini attolendus ovili
Inventus capitur, tentus servatur, adactus
Alligitur, gaudet raptari ad sacra Toparcham
Caesar et in comitem praedicta implerier orsa
Queis praesul veluti jussus dare jura mearat.
Effugit hinc iterum secreta habitacula quaerens,
Alta subire pavens, agnus censore minaci
135.0861D| Proditur exactus, purisque ablutus in undis,
135.0862A| Sincerae fidei candentia vellera subdit,
Singula militiae tractans quoque munia divae,
Omnibus ad summum laetantibus exit honorem,
Antistesque datus sancte sacrosancta ministrat,
Actibus effulgens Domini splendore coruscis.
Approbat id tacta gaudens paralytica veste
Et proprio rediens alieno vincta ducatu;
Atque indigna petit claram connixa lucernam
Vellere candelabro, lethum sibi stulta virago
Tracta veste rapit, temerariaque arma retundit;
Repperit hic etiam Eliae spiramine fervens
Hiezabel rabidos nigro livore furores
Qua fraudes hosti coluber molitur aperto
Exquirens odia, exilium parat, incitat auro
135.0862B| Culminibusque animos pactis in tela furoris.
Nec Jesus tamen athletam sua castra regentem
Deserit, adjutor validus sibi corda ferentum
Pellit ab insidiis hostem servatque clientem.
Latro quod expertus laqueique parator operti
Vicinum qui se Ecclesiae fert tollere raptum
Ut queat ejusdem facilis crimine culmen.
Cujus in adversum tentamina ducta tenorem
Quo putat abripere abripitur gestamine vectus,
Quoque die patrem ratus extorrem esse ferendum,
Exul abit, versa in proprio sibi vertice fraude.
Scit Domini monitis tamen hostem praesul amare
Proscriptumque levans opibus solatia confert,
Et licet ipse aequo plexum se judice clamet.
Non tamen atra manus pavet addere fraudibus arma
Pugnaces dum saeva viros dat femina valvas
135.0862C| Obstruere Ecclesiae sacramque repellere plebem.
At Dominus praestare solens ex hoste tropaea
Effera belligerum demutat corda virorum
Servare inventos, admittere limine fidos.
Idque parum, nisi cum populo vota arma profundant
Atque Deum simul attollat cum plebe satelles;
Pascantur pariter leo, bos, lupus, agnus et haedus.
Nec silet antistes tantos ingratus honores,
Comere gratificis insignia laudibus edens,
Et Christum modulis resonare celeumata tradens
Hymnidicis reboare choris ex quo alma suetus
135.0862D| Occiduus pangit sine limite carmina limes.
CAPUT XIV. De sanctis Gervasio atque Protasio.
135.0861|
135.0861D| Addit clarificare Deus se clarificantem
Cui celata diu pretiosa talenta revelat,
Dum se illi testes Domini Gervasius atque
Huic individue frater Protasius haerens,
Adversorum ad probra, notant, ad vatis honorem,
135.0862D| Luce coruscantes supera signisque micantes.
Christi laude datis famulorum lumine promptis
Pontifici precibus, posito somnoque gravato
Visi adstare palam juvenes candore nitentes
Atque polo manibus pansis ut vota ferentes.
135.0863A| Sollicitus sacer ac nutans ubi visa recedunt
Vera petit repeti, si vana, facessere ventis.
Augetur parco devotio, visa recurrunt,
Jam quoque marcentis vocem dum tertia galli
Nox redhibet, redeunt visi ac produntur ephoebi
Insomni ac stupido vacuoque ut corpore fesso
Tertius hos ductat Paulum quem schema figurat
Quique notans socios pandit sua jussa secutos
Saecli adversatos pompis, vestigiaque alti
Sectatos Domini, culmen sprevisse caducum,
Binaque conclusos quondam sic lustra dicasse
Servitioque Dei divaeque vacasse sophiae
Martyrio digno donec vernare probati;
Corpora quo fundit vota invenienda locello
Arcam exultandam templumque celebre parandum;
135.0863B| Nomina scitatus capit inventum ire libellum
Nomina quo meritumque legat sumptasque coronas.
Ille ciens fratres telluris, in ordine primus,
Terga aperit fodiendo; diu secreta patescunt
Munera nec corrupta situ nec tabe soluta
Utque diu posita hac fragranti nectare sparsa;
Expectata patet pandens promissa libellus:
Abdidit ut nato comitante haec rapta Philippus,
Edidit ut geminos Vitale Valeria patre,
135.0864A| Nomina mox actusque notat, patrimonia cuncta,
Pensa foro, indiguis famulisque ferenda solutis,
Sicque decem precibus lectuque vacare sub annis,
Ut datur ad palmam quonam certamine scandant,
Sacricolis ut delati, responsa negarint,
Digna deis tenti ut fanis sacra ferre monentur:
Vana prior figmenta docens, per flabra jubetur
Plumbi exire hominem; suadetur ac alter ad atra,
Is quoque suadentem miserum trepidumque resignans,
Fustibus atteritur, majorque ad bella levatur,
Compatiens hosti doctus paradigmate Christi,
Sicque datus gladiis cum fratre asciscitur astris.
Quorum ubi de trita tolluntur pignora tumba
Condita lecticis insignia plura salutis
135.0864B| Praestita defessis, titulo panduntur honoris
Martyribus lati, pietate et praesulis almi
Martyrum ( sic ) attrectat fidei velamina nisu,
Lucc reformatur caecus radiante Severus;
Curantur nigro obsessi spiramine plures,
Gratanterque revertentes vi luminis augent,
Ecclesiae minuunt pravi fomenta furoris,
Incipiuntque ferae sensim rarescere turbae,
Inque sacerdotem Christi excita tela relidi.
CAPUT XV. De virtutibus sancti Ambrosii.
135.0863|
135.0863C| Saevam intra quamvis aulam nigra murmura mussent,
Confusi recidunt tamen insultare parantes.
Recticolis Zabulo dum quidam arreptus eorum
Invitus dat vera licet, laude erigit hostem,
Conturbat socios, pietatem nescius effert,
Di a truces addunt comites, perimuntque sodalem,
Invisum veris cumulant sibi probra decorem,
Digno pontifici Christo decus omne ferenti,
Haec sibi qui praestat coelestia munera servo,
Qui supero adstantem munit dum famine plebem,
Cominus aethereus visus consistere civis,
Auri qui inferret populo quae jura serenda.
Aemulus haec cernit fervens infestus et acer
Invictusque suis pellaci creditus ore,
135.0863D| Omnia qui tetrae spernens molimina fraudis,
Quod ferus umbrabat coepit depromere lumen.
Contigit hoc vigili servanti oracula mente:
Ast alias tumide pactas prohibentibus aures
Regalis thalami tutoribus oria vere
Quaesita assensis fugientibus ore parato
Pontificis mox sed lapsis capuloque relatis,
Praesule tractante, haud audire valentibus illis,
Organa qui fidei fastu tempsere superbo.
Ipse sacerdotis Christus protector et ultor,
Ipse tuens famulum cuncto servabat ab astu.
Nec silet haec hostis vilent cui verbera carnis
Incenso igne stygis vindictae tormine vatis,
Angelico sese tutore terente beati,
135.0864C| Quid Zoroastreo succensus corda furoris
Sit suasus justo insidias fervore ferocis
Tendere sceptrigerae doctori, avertere castra
Ecclesiae, quo sacrificus fastigia nisus
Scanderat obscura tacitae caligine noctis
Culminibusque litans lites excire pararat,
Versis ac votis, odio pro caede petito,
Sanctus amor Patri natorum in corde flagravit.
Prodidit atque truces se delegasse ministros
Almifici invisam pravis extinguere vitam,
Nec saltem valuisse domus accedere septis
Undique munitae invicti fervoribus ignis,
Defenso justo, saevum inflammantibus hostem;
His stratas cessisse nigras congressibus artes.
Insurgunt manifesta caduntque relisa duella.
135.0864D| Nam quodam datus insontem jugulare satelles
Castificum stricto penetrans mucrone cubile,
Dum sacrum librat in jugulum defigere ferrum,
Attonitis arens nervis junctura rigescit
Nec valet elatam moderari motibus ulnam,
Dum tandem fassus crimen dominaeque furorem,
Quem dare adit morti redhibetur patre saluti.
Nec pavidus reges trepidusve orator adire
Hic pater extimuit, caeso quod rege tyrannus
Infremit admonitus sacrisque remotus ab aris
Innocuum dum poeniteat fudisse cruorem.
At quia contemnit consulta salubria vatis,
Non modo sidereos, imos quin ponit honores,
Et qui pontificem praecepta benigna ferentem
135.0865A| Spernit, femineo fractus terrore fatiscit.
Ast aliter Theodosius correptus et orsis
Increpitus duris audiri praesule dictus
Ac Domino indignus jussusque audire monentem
Decretum revocare datasque revellere leges,
Dum daret in Christi saevis pia castra triumphos,
Accipiens placide monitus austeraque jussa
Non nisi sub fidei titulo parere suasis
Obtinet annutans sacris accedere vatem.
Sic quondam super admissis errore piaclis,
Injuste innocuo multorum sanguine fuso,
Amotus templis divisque repulsus ab aris,
Praesule coelestem solum spectante decorem,
Haud horret suplici vilem pietate repelsam
Nec gaudet venia luctus nisi jure soluto,
135.0865B| Lege etiam scripta sacro latore probata
Quae valeat subitum scitis placare furorem
Subdenti monitis sceptra imperialia sacris.
Altera substrato victoria ducitur hoste:
Prae reliquis rex Ambrosium colit omnibus unum,
Prae cunctis in jura probat quem diva severum,
Utque pium digne perculsum verbere mulctae
Conciliat Domino, sic sacrilego hostis habetur.
Nec metuit vitans pravo ferre ora tyranno,
Arguit ac facinus austerae syrmate schedae,
Omnia cernentem proponens crimina damnat,
Immunemque trucis reddit se proditionis,
Munera rejiciens, etiam in prece pace negata
Impugnatori pacis hostique quietis.
Exciti his proceres infidi saeva frementes
135.0865C| Jumentis requiem Ecclesiam stratum ire minantur
Post sibi promissam stygio contamine palmam.
At Dominus justus sortes discriminat aequa
Lance datas, sceleris patitur nec sceptra valere
Sorte super justa ne dextra feratur iniquis,
Justitiae dignoque piis dat honore triumphos.
Rex ita devotus pedibus provolvitur almi
Tutoris famulique fidelis ad omnia Christi,
Calcandum sibi sceptrilegum qui straverat hostem,
Hujus se meritis protectans et prece tutum;
Moxque rei veniam facili datione capessunt:
Quae regi una pium ductabat gratia patrem.
Qui quanta bonitate vigens quam corde benigno
Astiterit miseris testantur saepe soluta
135.0865D| Vincula nexorum: studiis legatio fervens,
Callis et ipse labor longi, proceresque petiti,
Excitae moerore ferae patris improba flentis
Gaudia laetantum rapti discrimine sontis,
Ultio prosiliens, Stiliconis cessio supplex,
Redditus exilio supremae obnoxius irae.
Quo per eum plures missi quoque judice gaudent.
Felle cor impliciti haec etiam praetoria duri
Judicis obstructo portarum limine fantur
Lata in eum quoque moerentis oracula vatis,
Spe cassata hominum quam fastibus ille locarat,
Dum nequit Ecclesiam fugiens penetrare patentem.
Hic pater eximius pietatis culmine celsus
Quam fuerit virtute potens mira acta fatentur,
Spirituumque frequens depulsio clara nigrorum
135.0866A| Pansophius puer ipse legit post rupta cruenti
Retia praedonis lethi de fauce revulsus.
Hujus ab hoste pia ut potuit praesentia ferri
Monstratur Probi puero diro hospite capto,
Pontifici misso, nilque ejus in urbe gravato,
Moeniaque egresso truce possessore recepto,
Juratus dum se Ambrosium timuisse revelat
Raptor et hinc urbem secus expectasse veredum.
Quid patet iste queat Nicentius ordine clarus
Salvifico sentit capiens angore medelam,
Calcatusque pedem salvatum se fore gaudens
Attactu calcis donoque sequente salutis.
Quam celer oris honor, quam famina plena vigore
Miratum famulo Stiliconis flamine rapto
Crudeli arbitrii necdum sermone peracto
135.0866B| Hujus falsiloquis plures discrimina schedis
Constiterit passos nec vinclis digna secutos.
Nec non ille monens facili qui splene cachinnum
Alterius lapsu proprium observare monetur
Et lapsus non vana sua probat orsa ruina.
Successor decedentis quoque Simplicianus
Vim verbi tenui persentit voce relatus,
Idque procul positos stupor occupat ore serentes;
Barbara virtutem quoque praesulis ora loquuntur,
Francorumque ducis sumptus fuso hoste triumphus
Hujus amicitiis partum quem fama fatetur,
Currentem imperio valeat qui figere solem.
Quam viguit doctus, quam celso flamine plenus
Semina densa notant terras animantia coelo,
Regna replens rumor, compertaque fama,
135.0866C| Persarumque duces sophico fulgore cluentes
Multo calle fatigati fervore videndi
Eoo notum splendoribus urbe disertum,
Quorum quaesitis divina luce vibrandis
Cardine cum noctis lux est absumpta diei.
Symmachus ille etiam cujus labor omnis in ore,
Qui reges superasse putans splendore leporis,
Sacrilegos ritus repetebat et impia liba
Accipit ut cultum pietatis honore volumen,
Lumine coelesti divoque sapore refertum,
Haud dictis posthac qui reddere praesulis audet.
Marcomannorum probat hoc regina relictis
Errorum tenebris tantum rumore beati,
Percepto quaerens supero quae lumine spargi
135.0866D| Legatis sale se petit hoc condirier almo,
Accipiensque cati catechismum luce libelli
Stat pacem suadere curans persuasa jugandam
Romulidisque ferum subigit cum gente tyrannum.
Quo splendore Dei radians quo flamine pollens
Haec serat, annixus tabulis, Pauline beate,
Felici stupidus meruisti cernere visu,
Atque coronari justum rutilante benignae
Obnubique voluntatis, pro tegmine scuti,
Introgredique vides proba divum habitacula flumen,
Jura Dei rimans vates dum coelica tractat.
Qui quanto fervore Deo, quam fixus adhaesit
Pastoralis amor vigilans et cura resignat,
Pastio tuta gregum, rabies exacta luporum,
Paupertasque libens, Christoque impensa facultas,
135.0867A| Amplaque pauperibus patrimonia lata beatis,
Praedia quae juri Ecclesiae possessa dicantur,
Strenuitasque interventus, opis arduus actus,
Cunctae sollicitudo Dei stans sedula plebis,
Frugalis pietas, jejunia ferme per omnes
Continuata dies, precibus vigilantia castis
Et sanctum testatur opus, manuum labor aptus,
Dictati scriptique libri, verbi aequor arati,
Indiguis captisque manus data munera largae
Et sine fine manens fraterni cultus amoris:
Servitium in sacris solerti jure solutum
135.0868A| Vix quino satagente dein pastore gerendum.
Pensus et exactus prodit pia pectora luctus
Ac flentis bonitas aliena piacla jacentum
Editaque aspecto suspiria tristia probro
Urbibus orbatis lacrymae quam saepe litatae
Atque Deum semper sitientis corde profusae!
Non se morte quati cujus bonitate fatetur
Servum se ardentem, quanto Deus ambiat igne,
Lumine quo lustret mirorum culmine claret.
Id quoque sanctorum multo celata sub aevo
Pignora huic digno digne patefacta resignant.
CAPUT XVI. De sanctis Nazario et Celso Vitali et Agricola.
135.0867|
135.0867B| Quorum Nazarium Celsumque nitore levatos
Praetulimus divo mentem irradiante beati;
Quos vice thesauri jussi servare coloni
Commisso minime audebant discedere ab horto,
Dum gazas sacer ignotas custodibus auffert
Utque loco his apto merito splendore locatis
Gratificos coetus divino lumine repplet,
Civibus Ecclesiae superae applaudentibus urbis,
Ingemit hostis atrox torqueri se patre questus
Ambrosio, vocem strepitus qui ponere jussus.
Ponit et inflari Ambrosium nescire capessit:
Haud illum ipse, fides quin torqueat alta sacrorum
Ignis et invidiae doleat quod scandere coelum
135.0868B| Terrigenas unde ipse ruens volvatur in ima.
Vitali sed et Agricolae dat templa beatus
Florentinae urbi, quos larga Bononia mittit:
Qui fortes post plura trucis cruciamina flagri,
Eximium fixi cruce nanciscuntur honorem.
Pignora judaicas inter permixta latebras
Nonnullos ignota jacent mortalibus annos,
Donec pontifici diva se luce notantes,
Hoc patre laetantur digno retinere decore
Secernique nigris auri ceu fulgor arenis.
Laetitia populi cruciatibus agminis atri
Hos simul ara capit sanctorum lumina pandens
Divinae circa famulum bonitatis amorem.
CAPUT XVII. De transitu sancti Ambrosii.
135.0867|
135.0867C| Qua spem fundarat fungi ne morte paveret
Testatur felix obitus finisque beatus
Militiae palma dignae claraeque palaestrae,
Numine praescitus supero sociisque relatus.
Ille etiam risus divo radiatus ab ore
Arridere sibi Dominum quo cernit lesum,
Laudensi cum praesule ei dum vota profundit,
Auditasque preces jam gratia blanda revelat.
Queis animum semper fixus nec morte recedit,
Dum crucis in speciem distentus brachia coelis
Felicem votis animam comitantibus infert.
Vercellensis adest praesul coeleste vocamen
Excitus capiens somnis, ubi mox abiturum
Atque recessurum monitis prodentibus audit.
Lucis honoratus divae mysteria tradens;
135.0867D| Quae ut capit Ambrosius summam libaminis alti,
Laetus init vitaque cibatus in aethera surgit.
Transitus hic celebri Paschae splendore nitescit,
Israel tenebras exit qua nocte Canopi,
Coelicolae civem paradisi regna colonum
Festive excipiunt, agnis in flumine lotis
Fontis aquae vivae, patet almi gloria vatis,
Aspiciuntque subire thronum digitoque loquuntur
Illustri residere patrem fulgore nitentem.
Stella micans aliis funus lustrare patescit.
Ambrosiana quod ut terrae capit aula serendum,
Nigra caterva gemens causam cruciaminis edit.
135.0868C| Splendorem Ambrosii coeunt servire benigni,
Millia natorum superna ad munia currunt,
Fervida, stipantur diversi examina juris
Tangere gestamen, saltem appropiare laborant.
Nec charos latet absentes, nec linquit amantes,
Eois transmissa viris quod scheda profatur,
Visus ut assistens quae fert orantibus almis,
Imponensque manus pariterque precamina fundens;
Zenobio Florentinisque levamina portans,
Saepe rogatus adest, urbem discrimine solvit,
Defessos recreans, spe deinde salute reformans.
Mascezeli desperanti feritate pericli
Impetrat precibus, signansque aenigmate palmam,
Ter notat appulso tempusque locumque bacillo.
Gazarumque loco quaerenti lumina caeco
135.0868D| Claro albatorum comitatus honore virorum,
Apparens, sociis occurrere Mediolanam
Praecipit, ut valeat luce exsultare petita;
Paret ovans palpo quae non inviserat ante
Moenia calle petit recto, dictaque salutans,
Obvius ipse die patronos urbem ineuntes
Hanc Sisinnium. Alexandrum quoque, Martyriumque,
Mox promissa capit loculo sibi munera tacto.
Urbe Trientina quos praesul Anaunia rura
Lumine, sancte, jubes verbi lustrare virili;
Quae sacro dum rore rigant, indigna resultans,
135.0869A| Hostica turba furit flammans livore duellum,
Quaestibus atra ciet, nigra numina luctibus ornat,
Comprensosque pios spurcis maculare laborat,
Atque reluctantes flagris fere ad extima caedit.
Nox superest tantum, terras caligine pressas
Qua retegente color rebus dum sole refertur,
Oblatas claro lucrantur agone coronas.
Cappadocum de gente senex Sisinnius horum
Primus honore nitente, tuba caput ictus ahena
Confossus hominem quoque membra securibus exit,
Limine ab Ecclesiae coelorum culmina scandens.
Martyrius grates, tentus nec mobilis, effert
Salvifico Domino, sudibusque foratus acutis,
Verticis e plagis perstat saturare bipennes,
Dumque cruore madens agitur libare profanis,
135.0869B| Calle volans alio subit astra actore solutus.
Insultant caesis bacchantes, pendula collo
Martyris ora ligant tinnitu et voce crepantes
Prostratos ultor Christus quo vindicet, addunt;
Inter Alexander functos advertitur halans
Aspera quaeque subit tractus dum dira calentis
Ventum ad busta rogi condunt quo corpora crudi,
Spirantem ergo jubent libare vel igne flagrare.
Ille minas calcans rapit alto fine coronam.
Excita nec se abdit vindicta, nec incita dignam
Mox adhibet mulctam; coelum tamen abripit umbra
Proxima terrenis, terras velamine caecans,
Caecatosque umbrans populos, micat ignibus aer:
Fulmina crebra volant, lethum mortalibus aethra
Intentat trepidis; mendaces vera profari
135.0869C| Coguntur, fieri haec sanctorum luce fatentes,
Hi socii Ambrosii, capiunt his lumina caeci,
Caecantur saevi, rutilant splendore benigni,
135.0870A| Ambrosii meritis applaudunt agmina coeli,
Congaudent justi, livore teruntur iniqui;
Ore venenato famam qui carpere vatis
Tentarant, subito carpuntur vindice rapti
Inque oculis quorum nexas avellere mentes
Patris amore petunt, mulcta velluntur abacti.
Ast ille et meritis meritorum et lumine cretis
Effloret genitis, quorum Paulinus, honore,
Culminis egregii sapidique nitore leporis,
Ausoniam decorat trans et mare lumina portat.
Ecclesiae decus illustre, Augustinus, et orbis
Totius instructor fraudisque hostilis abactor,
Lumine qui cunctum replet almo et semine mundum;
Martinus specimen Gallorum ductor et altor
135.0870B| Candentum pius agnorum, columenque sactorum
Gemmaque pontificum, pollens tutela piorum,
Cujus ad exsequias divina potentia patrem
Transfert Ambrosium sed nec statione remotum.
Hesperiis astat Gallis, et funera curat;
Mediolani aris praesit Turonique sepulcris,
Urnae munus agit nec diva litamina linquit,
Corpore adest populo, spiramine servit amico.
Et quis cuncta patris narrare insignia tanti
Praevaleat, quorum qui scit, sapit omnia, summam?
Nam licet addantur dictis quamplura, residet
Maxima gestorum sed pars intacta sacrorum.
Utpote qui studio, doctrina et culmine vitae
Italiam eripiens tenebris ad dogmata vertit,
Catholicae fidei cuncto dans lumina mundo,
135.0870C| Nos quoque perpetui rapiens a turbine lethi
Perferat auxiliis aeterna ad gaudia lucis!
  135.0869| Quae sequuntur capp. 19 et 20 edidit Mabillonius, Act. SS. ord. S. Bened., tom. II, pag. 20 et seqq.

CAPUT XVIII. De sancto Columbano.
135.0869|
135.0869C| Diversae Hesperia patriae radiante nitescunt,
Diversis simul hostibus illustratur et ipsa.
Ambrosio insignem vates petit inclytus urbem
Gente Columbanus Scotorum et sanguine cretus.
Qui pius a puero vixit mirabilis aevo,
Christi castra locans, multoque haec milite replens.
Propositi metas hujus virtutis odorem
Nare sequens avida, paulo excessisse videbor.
Finis at hunc Italis quoniam impertivit agonis,
135.0869D| Ausoniis tandem placuit junxisse tropaeis.
Quem genitrix dum utero gestat procedere solem
Aspiciens gremiis, lumen praenoscere prolis
Illustrata datur sparsurae lumine terras.
Artibus imbutus claris, documenta palaestrae
135.0870C| Aggreditur superae, virtutibus optime fultus
Gallica rura petit, divina his semina portans,
Ore manuque vocans coelorum ad culmina cunctos.
Celsa petens gradibus, eremi secreta requirit,
Atque columbinis scandens subit ardua pennis.
Nec divae frustratur opis solamine servus,
Crastina praeceptis innixus commoda temnens.
Quaerentis Deus aegroto solatia fratri
Allevat angorem, legans optata vehentem
Defessis alimenta virum, nec missus inanis
135.0870D| Aut mercede carens iteris solator abire.
Aegri subventor medicamina conjugis orat,
Subsidiumque refert, quaesitaque dona reportat
Et patris ad votum reperit viguisse jugalem.
Inde Carantocus secretis visibus abbas
135.0871A| Admonitus sancto suffragia ferre laboris,
Accito famulo coelestia jussa retexit,
Expleat imperitans. Properat Marculfus, onustis
Lata ministrat equis, sed quo se tramite ducat
Inscius ignoransque petendus ubi incola degat.
Atque ita nutanti quid agat dum corde volutat,
Consilium menti ingeritur, jumenta viandi
Destinet officio, praeeant quo quae acta sequatur.
Vis recto divina regens animalia calle,
Ducit in optati Patris ora sequente magistro.
Sicque Dei famulum ductantibus ille veredis
Inveniens praesentat opus: gratesque Tonanti
Laudis utrinque datae: ditat benedictio vatis,
Ac revocat gerulum praeconia digna serentem.
Invisunt refugam mundi jam deinde frequentes,
135.0871B| Atque colunt plebes, pietatis honore petentes
Ditari, verbo refici, precibusque levari.
Ille favet votis, morbisque medetur anhelis,
Mirificat pellitque feras, procul effugat hostes
Septus, et intactus perstat feritate lupina,
Miti pace truces ausus rabiemque serenans.
Ursum quo pepulit, scopuli legit atra minacis,
Incolit haec solus, puero visente ministro.
Agreste hunc sustentat olus, fert pocula lympha.
Quam procul inde petens, longum puer ipse laborem
Ut queritur, saxi scrutari terga jubetur.
Dum Patris precibus coeli secreta petuntur,
Factum, et cum votis latices funduntur opimi,
Fons rupe exoritur montis hinc perpete lapsu,
Jam devexa rigans, et commoda munera praebens.
135.0871C| Castra replere Dei properantibus undique turmis,
Agmina metator cogens, loca providet apta,
Distribuit coetus, certans praemonstrat agonem,
Munia disponens, leges dat, juraque tractat,
Quae descripta docent qualis radiaverit auctor.
Ipse eremum peragrans gemino comitatus alumno
Indiguusque cibi, socios jubet ire petitum,
Signatoque loco victum deferre repertum.
Deproperant, loca dicta ineunt, fluviala cernunt
Munera, non proprio terris adstrata elemento.
Sumunt tres de quinque esoces, ad prandia tollunt.
Increpantur ut ingrati, qui prona refutent
Dona Patris, missi redeunt, contempta reportant.
Mandat item quondam capturae instare sodalem,
135.0871D| Atque locum signat, laxata ubi retia pandat.
Illi visum alias, nec caerula jussa lacessit,
Nec praedae concessa petens, miratur adactos
Instantesque haud posse capi sinuamine pisces.
Impactos spectat maculis, nullum eximit undis:
Consumptaque die casso sudore laboris
Regreditur fructu vacuus contemptor alumnus.
Arguitur spretis vano conamine jussis,
Et vada jam tandem decreta subire jubetur.
Paret abinde cliens et lina capacia solvens
135.0872A| Vix revocare valet capturae pondere farta.
Sicque hilaris Patrem reperit, data dona rependit.
Ursi spelaeo quondam ipse remotior haerens,
Languorum secreta teri per famina fratres
Addiscit stimulis, solum superesse ministros
Aegrotis servire datos. Horum ipse misertus
Peste repellenda petit hac Lussovia castra.
Attritis jubet exsurgant, famulatibus instent,
Immineant messi fervente labore terendae.
Surgunt praecepto soliti gaudere paterno,
Accedunt monitis, triturae insistere certant.
Virtuti suplici fugiens vis morbiba cedit,
Roboreque implentur pulso marcore medullae.
Adgaudens Pater obsequiis, recreare laborem
Mirantum jam posse suum decernit, ovanter
135.0872B| Instaurat mensas, dapibusque venustat opimis.
Gaudia concelebrat nullo residente dolore,
Ni solum infidis sectari jussa moratis.
Quorum desidia arguitur, pigredo notatur,
Atque animae languor carnis languore piatur:
Ac pestis mora praecinitur, longumque rotata
Volvitur anxietas, annus dum limina claudit.
Siccatis quondam stipulis sub tempore messis
Insurgant, inhibentque legi dona annua nimbi.
Insistunt pluviae, spes ipsa ablata metendi
Mentibus attonitis, iterum ne germina culmis
Insurgunt fetis famis in discrimina granis.
Ille sub haec Domino committere vota benigno,
Spemque librans Christo, sociis jubet arma capessant,
135.0872C| Messem ineant, curvis invadant falcibus arva.
Mirari comites, nemo audet promere contra
Quin faveant jussis, ruraliaque arma ferentes
Appellunt segeti: custodes ille per oras
Distribuit ruri, quos vita excelsior ornat
Quattuor excipiens Coniminum, Eunocum, Econamum
Sanguine Scottorum, Gurganum gente Britannum.
His ita dispositis operi cum fratribus abbas
Insistit: pro mira fides! toto aethere rores
Funduntur circa, sicco cadit haec seges agro,
Tostaque mirando sic cuncta reconditur aestu.
Primates steriles virtutem pauperis hujus
Sentiscunt, adeunt, quaesitaque gaudia prolis
Accipiunt, celebri laetantur honore parentum.
135.0872D| Wandalenus ovans Donato nomine et actu
Pignore florescit, sacer at Pater expiat undis,
Enutritque datum coelesti lacte clientem
Quem post pontificis Vesontio culmine tollit,
Quique Monasterium normaque et honore patroni
Constituens Christo, certantia castra coaptat.
Fenora natorum genitor pro pignore lato
Tutoris recipit meritis, ipsique parentes
135.0873A| Se obstringunt Domino: mater turmam aggregat almam
Castarum gaudens comitum se his esse sodalem.
Sufficitur Patri Cramelenus, et ipse beati
Abbatis splendore datus devotus amori,
Instituit coetum Patris hujus regmine cultum.
Inclytus iste Pater probitatis munere pollens
Quam locuples operum vixit, quam lucis abundans,
Afflictis impensa docent solamina crebra.
Theudegisolus hoc digito sibi falce reciso
Comperit, excipiens subitam medicante salutem
Ore Patris, fusa plagae per aperta saliva:
Fortior et coeptum repetens sine labe laborem,
Membro crediderat quod se amisisse recepto.
Nec minus egregiae perfunctus honore medelae
135.0873B| Pernicem conquirit opem cladisque levamen
Otia sectatus senior Winocus agreste,
Dum miratur opus Patrum Terrena gerentum,
Militiaeque viros superae sudare labore
Adstupet agricolae; cuneo saliente petitus
Frontis aperta gemit, fusoque cruore madescit.
At miserans Pater angorem, celeransque juvamen,
Inque cubans votis, properat purgare salivis,
Oreque conspersum reddit post sputa piatum.
Dumque fovens facili saevum linit unguine vulnus,
Curat, vixque cicatricum vestigia servat,
Salvificum digno hic sectatus tramite Patrem.
Frumenti dolet aerumna fraccescere fratres,
Sollicitum fidis comitem Pater erigit orsis:
Non linqui justum, subolem nec quaerere panem.
135.0873C| Dictis vota fidem faciunt, vacua horrea solo
Largitore Deo facili virtute replentur.
Nox subiit totum, vector nisi nemo repertus
Conditor immensus, large dans omnibus unus.
Sic quondam glebas rastro sarientibus adstans,
Sexaginta jubet geminorum munera panum
Cum potus quod parvum aderat solamine ferri.
Mirantur crevisse dapes vescentibus illis
Ruricolae, duplumque stupet legisse minister
Convivis saturis, escarum et fenora potus.
Nec solum proprios clemens ita servat alumnos:
Quin succurrit et externis, et vincula solvit
Aetheria, tactu famuli contrita fatiscunt
Ad jussum aera Patris, velluntur crimina fantes
135.0873D| Se purgaturos lacrymis jam sponte litandis.
Nexibus eductis lavat, ac vestigia tergit,
Et lotis agit ecclesiam, sed limine clauso
Non patet introitus trepidis, jamjamque propinquo
Agmine custodum repetentum ad tormina raptos.
Vincula qui jussis, precibus quoque limina pandit,
Claustraque cum votis reserat nutantibus aegris,
Ac simul ingressis solitis struit ostia septis.
Clavier haec hostesque suo munita vigore
Cernentes, metuunt divino numine tutos
Appetere, humanis aut subdere legibus actos.
135.0874A| Adversis etiam ille bonus, saevisque benignus
Excipitur, percussoris tormenta revincti
Nexibus internis ferro torpente relapso
Dejecti dextra, ante pedes miseratus, ademptum
Daemonico redhibet virtuti animusque furori.
Obvia bis saevi quondam atro flamine pleni
Ora tulere viri, prece mox quos ille redemit.
Vexati rabida veniunt ita quinque phrenesi,
Ilico quis praebet pulsa quoque peste salutem
Sic Patri juvenem viginti millibus actum
Currere pernici volucris virtute chelydri
Restituit precibus fixum votisque receptum.
Mater item eum prole ruit hac labe referta,
Nec mora, purgatas pariter Pater iste remittit.
Sicque Parisiacae bacchans in limine portae,
135.0874B| Hucque venire querens, moestis sibi vocibus hostem
Atque Dei famulum vulgato nomine prodens:
Fortibus imperiis diris dum viribus obstat,
Ore manum capit innocuo, linguaque repressa
Almifici digitis, jussus foetore sequente
Sulphuris Aetnaei affectum lacerumque relinquit.
Tempore jam multo Phoebei muneris expers
Hospite clarifico rutilantia dona resumit.
Frustratusque diu revocato lumine gaudet,
Ipse peregrinus peregrinum ut lumine captat.
Hic vir praepollens Christique Columba renidens,
Lumine quam clarus superoque nitore coruscus
Fulserit, innumeris radiantia culmina donis
Virtutum retegunt, volucresque feraeque loquuntur
135.0874C| Saltibus accitae, nisuque adulante receptae.
An non haec furto corvus clamasse relato,
Imperiique tremens visus terrere potentis,
Pergere ni jussus post reddita damna, nec ausus?
Ursus an insolito reboat non ista pavore
Jam praelibata verbo depulsus ab esca,
Tergora cervinae servans illaesa rapinae,
Et famulans sanctis sanctorum ad commoda jussis?
Nec solus notat haec testis, diversa feruntur
Huc attracta olidis animantia, nare sagaci
Nutibus atque repulsa Patris; dum pelle revulsa
Pabula nudatum sinitur praestare cadaver.
Sed nec dissimili regitur moderamine, pomis
Qui per discipulum cessis insistere parens
135.0874D| Parcere scit vetitis, cessatque inhiare rapinis.
Vivere decretis, escisque absistere partis.
Quam virtute patens verbi quam culmine praestans
Hic Pater enituit, et jussa et facta resignant.
Id quoque castorum retegit famulatus alumnum
Et quondam liquor emissus famulante cliente,
Nec tamen effusus pervadens claustra coronae
Spargit humum, quin insueto petit agmine coelum.
Tollitur in vacuum duplicatque cacumine trullum.
Jussa Patris decorans, famulique patrata venustans.
135.0875A| Sic farris modius superest quique usibus unus,
Dum simul indigno fertur mandante Patrono,
Divite rebus Acra monitis parente supernis,
Tertia jejunis redit exspectantibus ut lux,
Quadringentenos potusque cibique rependit.
Spem praeterque fidem vacuis fulcimine cuncto:
Gratiaque augetur cumulat dum Doda trecentos.
Quondam inopi victus coelis alimenta feruntur:
Destinat aethra cibos orantibus alite multo,
Plumigeram seriem non diffugiente volucre
Absque labore ferunt, epulis dant fervere mensas
Ditibus, atque palatinas dulcedine visis
Exsuperare dapes, triduoque hoc dapsile terris
Manna manet, frugum accedit dum copia quarto
Lata die, supero spiramine, Praesule jusso
135.0875B| Vicinas habitante plagas dare fercula sancto.
Sic et amicorum sociis solamine cassis
Ipse animo fidens fidum perquirit amicum,
Ecclesiamque petens aperiri munere dextram
Exposcit Domini: nec amicus vota moratus,
Pontificem mittit repletum ardore ferendi
Quae libeant vati, gratis data sumere poscit.
Ille bono grates Domino fert pectore prono,
Accitisque suis devote oblata capessit.
Inde fluenta legens Rheni, loca barbara visit.
Sarmatica Saevos adiens regione suetos.
Progrediens quoque sacrificos offendit, inanes.
Luminis aeterni lyphantia liba parentes.
Dolium erat magnum sacris gremiique capacis
Turbida cervisiae retinens libamina tetrae:
135.0875C| Quod Domini miles leni sufflamine solvens
Dissipat, erumpit pariterque fragorque liquorque:
Ut videas Sanctum fugere horrida flamina flatum.
Barbaries pavefacta stupet, falsisque recedens
Pars non parva Dei recipit juga suavia veri,
Inque fide infirmi firmantur robore facti.
Cogitat interea Sclavorum visere fines,
Luce pia lustrare animas ab origine caecas.
Angelus at visis astans, depingit in orbis
Schemate desertum tenui sub imagine mundum,
Ut dextram laevamve petat, fructusque labore
Quaesitos ineat. Sancto haec spiramine plenus
Viridimens, nec adesse videns quo vincula gentis
Solvantur Domino tempus laqueata, quiescit.
135.0875D| Coelicolis equidem qualis quantusque probetur,
Aequivoci casso pandit conamine custos.
Militiae optanti metam palmamque laboris
Quaesitam oranti fulva se luce revelans;
Corpore non, inquit, modo te producere possum,
Patre Columbano poscente, et flente repulsus.
135.0876A| Ocius ille jubet moerens properare ministrum,
Flagitet accitum raptim decurrere Patrem
Visere marcentem. Sacra flens aede repertus
Poscitur, accedit, causamque et vota requirit.
Ingrate precibus queritur sese ille teneri,
Ductori obstari lacrymis, retinacula solvat.
Jamque aditum coeli sitienti regna recludat.
Ille metu attonitus, fratres ciet aere petitos,
Atque recedenti quaesita viatica praebet,
Oscula fert, funus cognati complet amici.
Ipsi jam reges hujus sua subdere colla
Non renuunt monitis, hinc lividus hostis adactus
Invidiae stimulis molimina nota revisit,
Pectora sceptriferae supplens regumque parentis
Et quia vir Domini regis benedicere cretam
135.0876B| Crimine contemnit sobolem, regalia sceptra
Haud suscepturam memorans; regina furore
Hunc agitat diro, prohibens pia munera ferri,
Hospitiove capi socios, vel dote juvari
Arguere infessos monitor, vel frangere motus
Regis it irati, nec linquit dura magistri,
Nec probat hospitium, recipit nec munera regum,
Improba dona abicit, nutu data vascula rumpit
Intuitus virtute, dapes et pocula fundit.
Auditis stupidus tremebundo horrore tyrannus
Supplex adproperat, veniam sibi criminis orat,
Emendare admissa vovet, compescere spondet
Sollicitus labem, placatque hoc foedere Patrem.
Ast ubi castra Pater repetit, mox pacta soluta
Flagitium cumulant, consueta piacla retractat.
135.0876C| Almisator contra verborum verbera legat,
Grammata plena minis, acrique notamine mittit,
Quis mulier veteris repleta furore veneni
Ad furibunda palatinos ipsumque nepotem
Instimulat regem, pellat quo castra colentem,
Publica compellens ad jura vacare calentem.
Impulsus stimulis leges temerare toparcha
Attentat: contra invictus pius incola perstat,
Vaticinans omni pro erem cum stirpe libandum
Territus hoc celer egreditur rex famine sacris
Quae violatum ierat, non se, sectante coronam
Martyrii testans hujus contingere votis.
Quin eat, offendit quae ritu examina linquat,
Ad natale solum, venit quo calle, recedat.
135.0876D| Ille negat Christi ses ponte relinquere castra.
Rex abiens saevum quem novit ad ista ministrum
Deputat, hocque Patrem pulsum Vesontio captat,
Haec quoque mira gerens verbo vincimina solvit,
Ecclesiae reserat valvas prece, munit apertas,
Liberat exemptos, vertitque regitque redemptos.
135.0877A| Vim superam cives ipsi renitere tuentes,
Ejus ab aporia sese compescere censent.
Ille videns se nullo angi custode, reverti
Ad data castra petit, mediique in sole diei
Regreditur, mediam populo spectante per urbem.
Nec mora concutiunt proceres haec nuntia diros,
Instigantque initum passim cumulare furorem.
Legatur furiata cohors comitante tribuno
Vellere ductorem, exsiliique reducere mulctam.
Accedens truculenta manus caecatur in uno,
Caetera conspiciens, praesentem quaerit et ambit.
Impingunt in eum pedibus, velamine vestem
Contingunt, se cernentem neque cernere possunt.
Sidit ovans inter trepidi anxia flabra tumultus
Sed datur hoc spectare duci, qui forte renutans
135.0877B| Venerat ac nolens, solus tesidere legentem
In medio videt errantum, sed tegmine laetum.
Quos revocans repedare jubet, regique referre
Frustra agitare virum divo tutamine tectum.
Infremit haec capiens, auctoque furore tyrannus
Accumulat facinus . . . . ad pessima legans
Crudelis famulos peragenda negotia jussos.
Psallentem coetu inveniunt stipante canoro,
Exeat insinuant, venit quo tramite pergat.
Rennuit ille greges carosque relinquere natos.
Lictores utrimque timor conturbat et horror,
Hinc regis furor, hinc tanti reverentia Patris.
Compatiens pius indultor discrimine septis,
Egreditur, lamentantes comitantur alumni,
Avulsi quidam luctu potiore tenentur.
135.0877C| Hos solatori Domino tamen ille tuendos
Allegans, laudare monet sine fine Tonantem,
Altorem huncque patrem valeant ut habere foventem.
Ducitur exsilio, ferroque petitus inani
Vi tegitur supera, captum tortoribus hostem
Eripit, hunc priscae redhibens pluresque saluti.
Affatus quoque ductorem, quem spernat haberet
Ocius ut dominatorem, tempusque resignat,
Lothario careat dominis sub principe caris.
Tandem actus Ligeris fluctus jam lintre subire
Oceanique petiturus pervertere campos,
Dum lento scapham subeunt molimine fratres,
Egregium sancti comitem cognomine Luam
135.0877D| Custodum remo quidam audacissimus haurit.
Increpat atrocem ductor pro crimine dignam,
Praecinit et Christo luiturum vindice multam.
Famina lata sequens certi probat ultio vatis:
Moxque revisentem portum vorat unda protervum.
Ac pius arradens fluvialia terga carina,
Sicubi metatur, pronis fert lumina caecis,
135.0878A| Horrida spirituum depellit monstra nigrorum.
Puppe secans undas Turoni delabitur oris,
Visere sacra volens Martini avertitur aula,
Cum moerore gemens votis portum obtinet imis:
Remis acta avidis moderans se scapha resistit,
Arma gubernantum spreto rectore triumphans,
Littora sponte petens fert invito arva magistro.
Ductori supero grates pius advena pangens
Templa optata subit, sanctis noctem excubat aris,
Seque suosque Deo Martini munere legans,
Papa Leupario convivia inire rogatus.
Obsequitur sociis curans relevare dolorem,
Prandendumque inter replicans oracula firmat,
Pulsorem fuerat quae jam jaculatus in hostem:
Ante triennales memorans Hyperionis orbes
135.0878B| Cum natis pariter ruiturum Theodericum.
Hinc navem repetens fratres angore teneri
Invenit, addiscens furtum caligine passos.
Nec mora, Martini jacturam questus ad urnam
Regreditur, non se hic vigilasse fatetur
Ille suos sineret tolerare ut damna sodales.
Concutitur mox latro gravi quatiente flagello,
Exclamatque palam qua tecta nomismata celet.
Cernentes socii currunt, sublata rependunt,
Flagitio parci poscunt, horrore tremiscunt.
Remque Patris vere ut sacram tractare pavescunt.
Omnia pauperibus largito ac ferre parato
Indiguoque dapis, coelestia dona feruntur,
Gratificusque capit, pestesque et livida pellit.
Aequoreas tandem Ligeri delatus in oras,
135.0878C| Ad patriam revehi, Oceanumque subire jubetur.
Scottica navis adest quae res comitesque capessit
Licta Patris refugae nativa revisere rura.
Remigiis igitur zephyrisque faventibus acta
Findit terga maris, fluctusque adnititur altos
Cum subito mare nolle viri sentiscit, et imo
Exsiliens pelago saevis conatibus obstat,
Fluctibus atque ratim propellens reddit arenis.
Coerula subducens retegit, siccatque carinam,
Collectumque sibi finibus requiescit adactis.
Sistere sic triduo cogens sine gurgite cumbam
Nauclero cernente Dei quo numina casu
Res Patris exhausta, sociosque a puppe remittit.
Aequora mox adsunt, properantque resumere lintrem,
135.0878D| Optatisque vehunt per plana liquentia flabris,
Laudantes placitum cuncti praeferre Tonantis,
Mirari factum, vatem quo vellet abire
Mittere sponte suum, famulatu opibusque levare.
Missus Lotharii devotam competit aulam,
Quem rex munus ovans ac si coeleste receptat.
135.0879A| Flagitat ut maneat degendi habitacula praestat.
Regibus ille cavens lites augere, recusat,
Increpat errorem, regit apte regmine regem.
Interea bellum gemino meditante tyranno
Poscitur alterutro, neutro parere jubetur
Rex patris imperio, sceptra utriusque canuntur
Hujus regminibus terna intra tempora subdi.
Obsequitur princeps monitis, fidoque fidelis
Exspectat promissa animo, spes figitur aethrae,
Et patiens servat donec data culmina sumat.
Applicitis vatis sociis, solatia coepti
Fert iteris gelidas superare volentibus Alpes.
Quaque venit Pater egregius, virtute coruscat,
Horrida deturbat, sacratu mitia firmat.
Meldensi comitem se Chagnericus ab urbe
135.0879B| Ultro offert, ejusque dicat benedictio natam
Cum laribus Burgundo-Faram Christo indole junctam.
Quam pater infido tentans abscindere nisu,
Lumine percussam febribusque extrema trahentem
Ingemit, Eustasioque petit Patris hujus alumno
Hospite suscepto sanari peste remota.
Ille rogans iterat votum, fert inde medelam,
Quo pergente, necem legit haec quam frangere pactum.
Dum promissa ferat, sacra dum velamina captet,
Candida castra locat sponso quis militet Agno,
Agmina siderei coeant quo florida regni.
Matronam ipse means excepit honore Columba,
135.0879C| Autharii colitur devoti munere amici.
Cujus et hic subolem gemino splendore micantem
Matre ferente sacrans, fidei benedicit honore.
Regibus accepti, regali munere clari
Hinc adspirantes superis Christoque flagrantes,
Vitantesque voluptatum discrimina, coelum
Mente petunt, coelestiaque agmina cogunt.
Castra beata locant, juranis saltibus arunt,
Alter Resbacis Briegensis margine rivi.
Sic quoscumque Patris locuples benedictio munit,
Obtinus attollit coelorum in culmina finis.
Consiliis quicumque hujus parere faventes
Non renuere regi, gaudent sibi prospera ferri.
At consulta animi qui posthabuere paterni,
Expertes voti vacuo flevere dolore:
135.0879D| Ut rex ille repulsoris frater Patris almi,
Servitiis subici Christi qui sponte salubri
Dum vitat parendo Patri, substernitur hosti.
Nec dilata diu res, bella cientur utrimque,
Diversae alterutrum coeunt in praelia gentes.
Vir Domini solus vastam comitante ministro
Inierat tum forte eremum, residensque legensque
Appetitur subito, Domino moderante, sopore,
Atque videt reges inter quae bella calescant.
Excitus adstanti famulo arma flagrantia pandit,
135.0880A| Effundi nimium suspirat utrimque cruorem.
Pulsorem contra monet exorare minister:
Consilium Pater insulsum notat improba fassum,
Dum magis hostilem decernat amare salutem,
Atque rogare Deum, cujus haec bella librantur,
Numine qui justa disponit lance duellum.
Jam qui consultis renuit servire benignis
Terga parat fratri, captusque aviaeque subactus
Ponit gemmiferos muliebri forfice crines:
Et quae non voluit Christi substratus amori
Sumere, ludibrio praemonstrat signa coronae.
Nec mora, mactatus rabie laceratur hyenae:
Aetherio frater tactus consumitur igne.
Atque ita Lotharius cernens sibi sceptra parari
Sancto dicta Columbano subit, arma prehendit,
135.0880B| Debita cum turmis properans sibi regna capessit.
Regis adulterio genitam facili agmine prolem
Cum scelerum incentrice capit, necat, excipit aulae
Criminis altricem expostam, vectamque camelo
Indomitis innectit equis, terit impete raptis.
Sic sic veridici complentur famina Vatis.
Ergo Columbanus pennis animisque columbae
Regna superna petens, Gallorum transvolat Alpes,
Ausoniam ingrediens, Agilulfo rege decenter
Excipitur, subiens pia moenia, Mediolanum
Incolit, expurgatque hereses, atque arma ninistrans
Ecclesiae, recti meditatur dogmata callis.
Accipiensque a se rupti juga montis aceto
Mirifici splendore Petri comique colique:
Ocius haec superans, avido petit alta volatu:
135.0880C| Semirutamque aulam neglectu monticolarum
Offendens, prisco accelerat reparare decore,
Succisasque trabes scopulis per devia collis
Pondera quadragenorum per plana virorum,
Cum tribus aut geminis sine fuste vehebat alumnis.
Nec pondus veluti veherent, quin pondere vecti.
Sicque pio fratrum mentes hortamine firmans,
Incepto laetis operi persistere votis,
Ut qui velle Dei patulo fulcimine captent.
Culmina restaurat propere, sarcitque ruinas,
Atque monasterii diversa habitacula condit.
Lotharius vatis completa oracula cernens,
Eustasium monitis Lussovia castra regentem
Dirigit, almifici vestigia sacra magistri
Cum prece sectari lata suplicamine regis,
135.0880D| Quo redeat, votis degat, quaesitaque sumat
Gaudet hic adventu geniti, suadetque morari
Quantisper secum clarae pietatis alumnum.
Ad requiem comitum, doctrinae ad regimina fratrum:
Se repedare negans, retroque redire recusans.
Regi gratifico monitum post pergere legat,
Corrigat ut propriam morum moderamine vitam,
Sustentet socios Lussovia castra colentes,
Praesidiis foveat, regali munere comat.
135.0881A| Foedera grata hilaris rex captans honore venustat,
Castra superna fovet, delegata agmina fulcit,
Subsidiis explet, dominandi finibus auget.
At Pater ipse Columbanus dum clauditur annus,
Mandatis nova septa colit cellae Ebobiensis.
135.0882A| Nexibus hinc animam carnis tenebrisque solutam
Almifico coelis infert splendore decoram.
Pignera restructi per eum templi aede locantur.
Quam celsae meritum vitae, data signa loquuntur:
Strenuitatem animi praestans doctrina profatur.
CAPUT XIX. De sancto Attala
135.0881|
135.0881A| Magnifico Patri magnus succedit alumnus
Attala, cui celsam peperit Burgundia stirpem.
Pontifici datur hic genitore ferente colendus,
Artior angustum fervescit scandere callem.
135.0881B| Sic clam progrediens, monachorum castra peragrat,
Et potiora calens, dicto fert colla patrono,
Atque Columbano tradit se luce regendum.
Ille sibi nectens, quaesito lumine flammat,
Dum petitur virtute vicem supplere magistri,
Dignus ubi egregie pro castris praelia sanctis
Exercens, anguiva doli fert bella furentis.
Carpitur austerus tepidis durusque remissis,
Avellit teneros lateri fera lingua sodales,
Diripit, atque eremi per devia raptat operta.
Incentor doctorque mali saevo uritur igne,
Supplici clamans meritam se pendere poenam.
Nec facilem quit adire Patrem captando piamen,
Quin rapitur, mutusque animam dimittit in auras.
His pavidi comites repetunt Patris atria plures,
135.0881C| Atque ut oves trita capiuntur fauce lupina.
Ast qui tutorem fastu tempsere superbo,
Convulsi variis consumunt cladibus ausus.
Hi ferro plexi, rapidis hi fluctibus hausti,
Inveniuntque piam quotquot rediere medelam.
Praevalidis Patris istius modo vota patrantur,
Imperiis clarent, precibus modo digna profusis.
Haec Bobius quondam violentis imbribus auctus
Molibus effusus, lymphaque tumente rotatus
Approbat, indictus sacris removere furorem,
Vellere farriteri fabricam vexare molini
Inhibitus, posito leges statuente bacillo,
Et crucis ad signum monitis parente fluento,
Arduaque aggresso facilem fugiendo meatum.
Visa tropaea redit Sinoaldus prodere Patri.
135.0881D| Virtutem quoque magnifici probat ille magistri,
Ruricolae insistens operi, stifaeque medendae,
Cui laevae pollex dextra resecatur iniqua.
Jamque datus glebis, Patri dum promitur actum,
Educi tumulo ac passus per mille jubetur
Deferri, imbutusque sacris moderante salivis
Fracturae medico vitamque ferente sepultis,
Jungitur unifico viduatae glutine palmae,
Praecipiturque datam tacite tractare salutem.
Sic quondam puerum spirare suprema putatum
135.0882A| Visere, solatiis votisque juvare rogatus,
Adventu incolumem precibusque dat ire vigentem
Inter plura dein virtutum gesta piarum
Hunc Deus aerumnis censens absolvere anhelis,
135.0882B| Lumine lustrari pacis, fotuque quietis,
Tempora certa iteris signat jamjamque petendi.
Et licet ipse dies post quinquaginta meandum
Quo sit, non adeo monitis dicatur apertis;
Praeparat apta remansuris tamen, atque migranti
Septa monasterii densans tegmenta reformat,
Ac studet invalidum nihil ut lapsumve residat.
Emunit reparatque libros, nexatque solutos.
Excubiis precibusque vacans jejunia ductat,
Corpus contribulans animam coelestibus aptat.
Discipulo post nona novae reparamina messis
Visere flagrantes sese spectare parentes
Praecipit, atque mora nulla impediente reverti.
In geminisque viam sectans custodibus auctus;
Complecti genitrice datur sub luce diurna,
135.0882C| Nox equidem repedare monet, febrisque perurgens
Compellit clamare Patris se ardere querelis,
Exitioque rapi, mora si teneat redeundi.
Moxque die callem repetens remeante cupitum,
Salvatur remeans, febrium vis linquit euntem,
Sanatus Patrem reperit suprema trahentem.
Adventu tamen exhilarat, funusque paternum
Tormentum videt esse suum celeremque regressum.
At Pater extremos monitus pangensque notansque
Se cruce communit, crucis edita pronus adorat,
Attolensque crucem lacrymis et laudibus ornat.
Tum secreta petens veterum delicta proborum
Abstergi rogitat, fletuque rigante repurgat.
Sic inter gemitus triti et suspiria cordis
135.0882D| Attollens oculos, coelum sibi cernit apertum.
Glorificansque Deum grates dependit et odas.
Substiterat se clam testis qui visa referret,
Panderet acceptae qui diva levamina vocis.
Altera lux terris jam coelica dona ferebat,
Ille vocans summumque vale dans fratribus addit
Exhortans, coeptis maneant, potiora capessant.
Sic verbo genitos solans absolvitur imis
Et pia sidereae mentis fert flamina coelis.
CAPUT XX. De sanctis Bertulfo et Eustasio.
135.0883|
135.0883A| Hunc sequitur fervens sub relligionis amore,
Francica progenies altum quem sanguinis edit,
Arnulfo celebri Bertulfus stirpe cohaerens
Pontifici, quem celsa videns fastigia mente
Spernere coelesti, sectatur, et ardua saecli
Culmina contemnens, crucis arripit alta tropaea,
Eustasiumque petens Lussovia lege colentem
Castra Columbani, monitis attollitur almis,
Omnibus et gratus virtuti degit et aptus
Attala, sed Gallos Lussovium et ut petit agmen,
Utriusque Patris socia pietate favente,
Huic quoque se dedens Italos sortitur agones,
Permanet ac fidus. Postquam at Pater emigrat astris
Communi allegitur Fratrum fervore magister,
135.0883B| Perfovet atque regit divo moderamine sumptos.
Atra venena coquens impellit ad improba serpens
Corda propinquorum, vicino subdere suadens
Hunc sibi pontifici, sata nec sibi quaerere cessa.
Hinc proceres adit, hinc regem, nec vota facessit,
Nec coeptis resilit. Qua vi cogente beatus
Romulidam Pater aggreditur composcere papam.
Quaesitus normam recitat, praecepta resignat.
Antistes monitis adgaudet Honorius aptis,
Amplexusque virum, refovet, veneratur, honorat,
Juraque concedit, leges et regmina munit,
Invitusque redire sinit. Thuscana terebat
135.0884A| Marcenti arva gradu: languor Patrem, angor alumnos
Presserat haerentes, nec spem redeuntis habentes.
Roboris excubias nox fert columis . . .
Juris apostolici cultum Pater ordinat aeger,
Ac solito disponit agi sollemnia ritu.
Qui sibi qui sociis statuens insomnia servent.
Nox curas subigit, cunctos sopor obruit altus
Custodes etiam lethaea oblivia sternit.
Asseculis lictus Christo custode levatur,
Solaturque Petro dum principe visitur abbas.
Surgere praecipitur, sospesque redire jubetur,
Accipit et Petrum sese petiisse patronum.
Attonitus rogat excitum dare visa ministrum:
Ille negans illustratum se luce petita,
135.0884B| Hanc retegi poscit, precibusque extorquet anhelis,
Atque reperta notat, testisque accedit adacter.
It Pater ipse valens, aliosque dat ire valentes,
Daemonicas pellit pestes, purgat prece mentes.
Victorinus id expertus, datus obvius almo,
Nec mora curatus, grates studet edere sanus.
Sic puer oppressus saevoque latrone voratus,
Abbatis nutu redit atra fauce receptus.
Tabem etiam leprae supero depellit honore,
Et medicis desperatum, sacro unguine salvum
Post pia vota facit, postquam jejunia ducit.
Atque ita labe cutem, sanie sic viscera mundat,
Ut morbi post nulla decus vestigia linquat.
CAPUT XXI. De sanctis Blidulpho et Meroveo monacho.
135.0883|
135.0883C| Signa salutiferi nemoris haec inclyta laetis
Fructibus effulgent vitaeque fragrantia nectar
Aspirant devota Deo dum pignora gignunt.
Quorum persistens solido Blidulphus honore
Numinis insecti assertor coramque tyranno
Indivisibilem laudansque docensque decorem,
Culminis aetherei furias accendit iniqui;
In sua fata ducis secretius arma parantur,
Fraus tecta instruitur, bellum ferale movetur,
Veri praeco dolis petitur plagisque subactus
Fustibus obteritur crebris, dum sensa doloris
Mactatum liquisse patet; sic hospite fido
Quaesitus sensu atque flagris reperitur inanis,
Excitus ut somno miti dormisse sopore
Mitius atque unquam perhibens stat vulnere liber,
135.0883D| Inscius angoris, tenui vibice notentur
Membra licet, nescit diri meminisse duelli,
Nec temeratorem tamen ultio tempore multo
Visere dissimulat Bardum, quin daemone raptum
Compellit clamare pati se digna piacli,
Tanta fatens ausum ferre haec incendia justum,
135.0884C| Sacrilegis et qui faveat simili igne liquescat.
At dux ipse mali metuens sibi qualia cernit
Infligi meritis miserum cum munere castris
Destinat almificis; pater inclytus Attala dona
Respuit infidi, torto succurrere currit
Flagitat et fratres redimant diro igne flagrantem,
Incumbant precibus, votis tueantur anhelum;
Nexibus exemptus praestatur pergere sanus.
Nec longo tamen indignus perfungitur usu
Temporis ad veniam cessi quod perdere nugis
Quam servare legit lacrymis, jactansque cachinnis
Se gessisse probrum votis, mox febribus actus
Igne callet lethi clamansque furensque gehennae
Abripitur poenis submotus et aggere bustis
Ostentat tumulo quam dira patraverit ausu.
135.0884D| Nec minus excessisse notant, mulctaque resignant
Se offendisse Deum, Meroveum fonte prementes,
Qui, patre praelato Dertonam missus, opacum
Sternere dum certat luco densante sacellum,
Caesus fameolis rivi demergitur undis,
Nec subigi permissus aquis oneratur iniquis:
135.0885A| Sylvae ponderibus missus visusque sepultus,
Incolumis fluvio surgit fratresque revisit.
Sacrilegos cita poena ferit plagisque subactos
Afficiens variis: oculorum hos lumine privat,
Ignibus hos urit, nervorum hos nexibus angit;
Quorum post patribus quidam Bobiensibus acti,
Tormenta effugiunt lacrymis, alii probra poenis
Exsolvunt meritis inhibentque piacula flagris.
135.0886A| Hic socius quondam Leupardo frater adhaerens
Dum patris imperio vineae munimina densant
Quam multi juncto nequeunt attolere nisu,
Arboris armati pietate tulere columnam.
Hujus Leupardi vetitos vulpecula jussis
Attentans sorbere botros atque ore petitos
Morte sequente tenens promit discrimine crimen.
CAPUT XXII De Baudacario et caeteris quibusdam sanctis monachis.
135.0885|
135.0885A| Bertulfo Baudacarius moderante statutus
Vincti tutor capiens solamine missos
Dum panis parvum quod adest anatemque ministrat,
135.0885B| Ter denos modico magna sed mente paratu
Exhilarans fratres dapibus quoque ditibus explet.
His rutili radiis patrum, pietate corusci
Athletae subeunt alacres dicto agmine coelum
Quorum mente nitens hilari Tedoaldus et imo
Dum recubat strato coelestia mente peragrans
Advocat atque vale faciens laeto ore sodales
Alloquitur lenis, suprema viatica poscit
Seque notans pulchro extremum ornat carmine finem
Incipiensque melos, scandens virtute beati
Culmina virtutum, divumque videbitur altor:
Jam Deus in Sion claris animam inserit astris.
Sicagibodus ubi promptis sub patribus altum
Consectatus iter purus mansuetus et artus
Mania parendi votis pertractat amicis.
135.0885C| Dum jacet extremo ductans spiramina nisu,
Conspicit aethereo solem fulgore micantem
Ac nostri radios Phaebi splendore nigrantem,
Coelicolas astare viros, miransque doceri
135.0886A| Protinus hunc sese subiturum ineundo nitorem
Coetibus aequandum meruitque ediscere celsis
Et super hanc lucem sociis renitere coruscis;
135.0886B| At redeat summumque vale praesentibus edat,
Nec mora regrediens turmis societur amoenis.
Fratribus attonitis rediens monita extima supplet,
Visa rogata refert, accepta levamina promit,
Mystica sacra capit, nexis fert oscula charis
Funere curari petit ac coelestia scandit,
Felicique obitu vestigia clara relinquit,
Ostendens similem sectatos lumine callem
Perpetuae simili lucis splendore beari.
Omnes, hi patres coelesti pace cluentes
Quorum magnificos licet ima laude triumphos
Prosequimur vel qui pariter laetantur in aethra
Obtineant nostri laxamina certa reatus,
Divinum vitae regimen, morumque piamen,
Crimina vitare ac lacrymis admissa levare,
135.0886C| Fructiferos luctus gemitu quatiente litare,
Sordibus ut mundi reddamur lumine clari,
Coetibus aptandi superis sine fine beati
Cernere salvificum digni per saecula vultu.
  135.0885| Explicit.

  Sequitur in codice epitaphium Flodoardi, quod in Prooemiis jam dedimus.

(no apparatus)