Jump to content

De unctione capitis et de pedibus lavandis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De unctione capitis et de pedibus lavandis
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AucInc.DeUnCaE 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De unctione capitis et de pedibus lavandis

In baptizatis chrismatis infusio quid significet. Ut promissa in Baptismo sedulo impleantur.

Huc usque de mysteriis locuti sumus, quae vel ante Baptismatis sacramentum, vel in ipso Baptismate celebrantur: nunc vero de his acturi sumus, quae jam baptizatis sancta institutione complentur. Impleto enim Baptismate caput vestrum chrismate, id est, oleo sanctificationis infundimus: per quod ostenditur, baptizatis regalem et sacerdotalem conferri a Domino dignitatem. Nam in Veteri Testamento hi qui legebantur in sacerdotio vel in regno, sancto ungebantur oleo: et unctione capitis alii regnandi in populo Dei, alii sacrificia offerendi accipiebant a Domino potestatem. Sicut sanctum David, et caeteros reges unctos legimus a Prophetis, et de privatis in reges olei sanctificatione mutatos: sic et sanctum Aaron a Moyse unctum legimus, ex laico in sacerdotem Domini sancto oleo consecratum. Unde et in Psalmo canitur, Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII, 2). Sed illud in Veteri Testamento oleum, temporale regnum, temporale sacerdotium conferebat; in hac enim vita erat administrandum, quae paucorum annorum curriculo terminatur: hoc autem chrisma, id est, haec unctio quae vobis imposita est, illius vobis regni, illius sacerdotii contulit dignitatem, quod cum semel collatum fuerit, nunquam est finiendum. Miramini forte quod diximus vos illo chrismate regnum futurae gloriae et sacerdotium consecutos. Non ego vobis, sed apostolus Petrus, imo per Apostolum Christus, collatam hanc pronuntiat dignitatem. Sic enim loquitur ad fideles, id est, qui Baptismate abluti et chrismate consecrati sunt: Vos autem genus regale et sacerdotate, gens sancta, populus acquisitionis; ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile tumen suum (I Petr. II, 9). Considerate ergo honorem quem in illo estis mysterio consecuti, et cavete ne forte qui post peccata per Baptismum filii regni facti estis, rursus peccando, quod absit, velitis effici filii gehennae. Quomodo enim irasci putatis Deum, si post beneficia ejus, post indulgentiam peccatorum, velitis ad peccandum reverti; et qui adoptati estis in Dei filios, iterum quasi servi contemnentes Deum, velitis facere diaboli voluntatem?

Impletis autem omnibus sacramentis, etiam mandatum vobis et exemplo et sermone tradidimus. Lavimus enim singulorum pedes, ad imitationem vos nostram, imo ipsius Domini et Salvatoris nostri, provocantes, ut quemadmodum nos vestros pedes lavimus, ita etiam vos pedes fratrum et hospitum lavare debeatis; non solum hospitales vos esse doceamus, sed etiam humiliter hospites ita honorantes quos in vestra suscepistis hospitia, ut erga eos servorum implere non erubescatis officium. Quod si injuriosum quis putat, et diabolico inflatus tumore mandatum Domini facere dedignatur: et, quamvis ille in saeculo nobilis, pauperes et in hoc mundo contemptibiles Christiani lavare pedes erubescit; qui et hoc praecepit, et fecit, imo antequam praeciperet, facere dignatus est: siquidem praemisit exemplum, ut facilius commendaret imperium. Sic enim in Evangelio legimus de Domino Jesu: Sciens, inquit, quod omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus. Et rursum, Postquam autem lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua; et cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, quanto magis et vos debetis alterutrum lavare pedes? Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego facio vobis, ita et vos faciatis. Amen, amen dico vobis, quia non est servus major domino suo, nec apostolus major eo qui misit illum. Si haec scitis, beati estis si feceritis ea (Joan. XIII, 3-5; 12, 17). Considerate ergo, fratres dilectissimi, cujus infelicitatis, cujus insaniae sit, ut dedignetur servus conservo, discipulus condiscipulo pedes lavare; quando omnium Dominus et magister servorum et discipulorum pedes lavare dignatus est. Ille se humiliavit inferioribus; nos vero humiliari dedignamur aequalibus et saepe melioribus. Quod non aliunde, quam de incredulitate evenit futurorum. Si enim vere et toto animo crederemus, per haec Domini praecepta, quae brevi vitae nostrae tempore custodimus, ad aeterna et coelestia nos praemia pervenire; non solum non erubesceremus omnia opera humilitatis implendo, verum etiam gloriaremur.

Commendate ergo firmiter memoriae vestrae quod audistis a nobis, et quod nobis, imo Domino promisistis: nec ulla unquam tribulatio praesentis vitae recordationem vobis vestrae auferat sponsionis. Implete omnia quae audistis imperia: implete omnia vestra quae promisistis. Nolite similes effici populo Judaeorum, qui cum audissent praecepta Dei, recte quidem dixerunt, Omnia quae mandavit nobis Dominus, audiemus, et faciemus ea; sed quod bene promiserant, neglexerunt. Placuerunt enim Deo, quando se mandata ejus servaturos promiserant. Sic quidem legimus dixisse ad Moysen populum Israel: Accede, tu, et audi omnia quanta loquitur Dominus Deus noster ad te, et tu loqueris ad nos. Omnia quanta loquitur ad nos Dominus Deus noster, et audiemus, et faciemus. Et dixit ad Moysen Dominus, Audivi vocem sermonum populi hujus quanta locuti sunt. Quis dabit cor eorum sic esse in eis, ita ut metuant me, et observent praecepta mea omnibus diebus (Deut. V, 27-29)? Placuerunt ergo, ut diximus, Deo, quando quidem polliciti sunt se mandata ejus esse facturos: sed displicuerunt, quando quidem posita sibi mandata, et quae promiserant servare, transgressi sunt. De ipsis enim propheta loquitur dicens, Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei (Psal. LXVII, 36). Hoc est enim ore Deum et non corde diligere, quod promittunt se Dei voluntatem esse facturos, mentiuntur lingua sua, et ad faciendam diaboli refugiunt voluntatem, omnipotentem Deum ad iracundiam provocantes, qui se irrideri non patitur. Qui cum et opera hominum quamlibet in occulto facta conspiciat, qui cum verba omnia quamlibet secreto insusurrantes audiat, qui cum omnes omnium cogitationes intelligat et agnoscat, severissime judicabit. Qui hic ideo non semper contemptores suos punit, quia in futuro decrevit esse judicium, ubi aeterna condemnatio et perpetua servatur peccantibus poena. Ibi erit fletus oculorum, et stridor dentium. Ubi, sicut ipse Dominus ait: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Vos autem, fratres dilectissimi, credimus in nomine Domini, quod non transitorie audiatis verba nostra, imo divina: quia quod vobis dicimus, ex sanctis et divinis eloquiis mutuamur. Speramus in Domino, quod facietis omnia quae promisistis, Deo adjuvante vos in sanctis operibus, ipsius Domini nostri Jesu Christi gratia; cui est gloria et honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.