Jump to content

De unitate ecclesiae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De unitate ecclesiae
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus IV

CypCar.DeUnEc 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

Occasione schismatis Novatiani, ut suos Carthaginienses deterreret, alioqui non multum ab illo abhorrentes, propter Novatum et alios quosdam suae Ecclesiae presbyteros totius tragoediae auctores, librum hunc conscripsit Cyprianus. Atque in primis, postquam, adversus illorum insidias communitos, ad constantiam hortatus est, hereseon causam esse docet quod caput Ecclesiae non quaeritur, primatus Petri contemnitur, et cathedra ac Ecclesia una et Episcopatus unus deseritur. Deinde tum Scripturis tum figuris Veteris et Novi Testamenti unitatem Ecclesiae comprobat. Porro Novatiani ambitionem in invadendo Episcopatu Romano, velut aliud agens, paucis prosecutus, late deducit neque pro eorum paucitate contra Ecclesiam quidquam facere illud Matth. XVIII: « Ubicumque fuerunt duo vel tres collecti in nomine meo, etc.; neque martyrium illis posse prodesse extra Ecclesiam. Post haec docet non mirari eos oportere quod vigerent haereses, jam olim a Christo praedictae (obiter interjectis schismaticorum suppliciis); neque quod confessores quidam Romani schismati consentirent, quippe cum ante obitum nemo beatus sit, et in ipso Apostolorum coetu Judas proditor exstiterit; vitanda item schismaticorum et haereticorum consortia. Ad pacem denique et unanimitatem per Scripturas hortatur.

I. CUM moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), cumque esse nos jubeat ad innocentiam simplices, et tamen cum simplicitate prudentes (Ib. X, 16), quid aliud, fratres dilectissimi, quam providere nos convenit, et sollicito corde vigilantes, subdoli hostis insidias intelligere pariter et cavere ne qui Christum sapientiam Dei Patris induimus, minus sapere in tuenda salute videamur? Neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis ac dejiciendis Dei servis aperta impugnatione grassantur. Facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen animus ante praestruitur quando se adversarius confitetur. Plus metuendus est et cavendus inimicus cum latenter obrepit, cum, per pacis imaginem fallens, occultis accessibus serpit; unde et nomen serpentis accepit. Ea est ejus semper astutia, ea est circumveniendi hominis caeca et latebrosa fallacia. Sic ab initio statim mundi fefellit, et, verbis 194 mendacibus blandiens, rudes animas incauta credulitate decepit. Dominum ipsum tentare conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit. Intellectus tamen est et retusus; et ideo prostratus, quia agnitus atque detectus. II. Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi viventis insistere; ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, sed, ad periculum providi, accepta immortalitate potiamur. Immortalitate autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugnatur et vincitur, Christi mandata servemus, ipso monente et dicente: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17). Et iterum: Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14, 15). Hos denique fortes dicit et stabiles, hos super petram robusta mole fundatos, hos contra omnes tempestates et turbines saeculi immobili et inconcussa firmitate solidatos. Qui audit, inquit, verba mea et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim fuit super petram (Matth. VII, 24, 25). Verbis igitur ejus insistere, quaecumque et docuit et fecit discere et facere debemus. Caeterum credere se in Christum, quomodo dicit qui non facit quod Christus facere praecepit? Aut unde perveniet ad praemium fidei, qui fidem non vult servare mandati? Nutet necesse est et vagetur, et, spiritu erroris abreptus, velut pulvis quem ventus excutit ventiletur; nec ambulando proficiet ad salutem, qui salutaris viae non tenet veritatem. III. Cavenda sunt autem, fratres dilectissimi, non solum quae sunt aperta atque manifesta, sed et astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid vero astutius, quidve subtilius, quam ut Christi adventu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux Gentibus venit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritalis admitterent, aperirent ad Deum oculos suos caeci, infirmi aeterna sanitate revalescerent, claudi ad Ecclesiam currerent, muti claris vocibus et precibus orarent, videns ille idola derelicta et per nimium credentium populum sedes suas ac templa deserta, excogitaverit novam fraudem, ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos? Haereses invenit et schismata, quibus subverteret fidem, veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos detinere non potest in viae veteris caecitate, circumscribit et decipit novi itineris errore. Rapit de ipsa Ecclesia homines; et, dum sibi appropinquasse jam lumini atque evasisse saeculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum Evangelio Christi et cum observatione ejus et lege non stantes, Christianos se vocent, et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment, blandiente adversario atque fallente, qui, secundum Apostoli vocem, transfigurat se velut angelum lucis (II Cor. XI, 14), et ministros suos subornat velut ministros justitiae, asserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, antichristum sub vocabulo Christi; ut, dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtilitate frustrentur. Hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad veritatis originem non reditur, nec caput quaeritur, nec magistri coelestis doctrina servatur. IV. Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum: Ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Et tibi dabo claves 195 regni coelorum: et quae ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 18, 19). Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 15). Super illum unum aedificat Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: accipite Spiritum sanctum; si cujus remiseritis peccata, remittentur illi, si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 21-23), tamen, ut unitatem manifestaret, unam cathedram constituit, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et caeteri Apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra una monstretur. Et pastores sunt omnes, et grex unus ostenditur, qui ab Apostolis omnibus unanimi consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur. Quam unam Ecclesiam etiam in Cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat et dicit: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae (Cant. VI, 9). Hanc Ecclesiae unitiatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui Ecclesiae renititur et resistit, qui cathedram Petri, super quem fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 4-6). V. Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat. Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia quoque una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur. Quomodo solis multi radii, sed lumen unum; et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum; et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: a fronte praecide rivum, praecisus arescit. Sic et Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit; unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen caput est et origo una, et una mater foecunditatis successibus copiosa. Illius foetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur. VI. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. Haec nos Deo servat, haec filios regno quos generavit assignat. Quisquis ab Ecclesia segregatus, adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur: nec perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi. Alienus est, profanus est, hostis est. Habere jam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noe fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit evadit. Monet Dominus et dicit: Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit (Matth. XII, 30). Qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit. Qui alibi praeter Ecclesiam colligit Christi Ecclesiam spargit. Dicit Dominus: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et iterum de Patre et Filio et Spiritu 196 sancto scriptum est: Et hi tres unum sunt (I Joan. V, 7). Et quisquam credit hanc unitatem de divina firmitate venientem, sacramentis coelestibus cohaerentem, scindi in Ecclesia posse et voluntatum collidentium divortio separari? Hanc unitatem qui non tenet, Dei legem non tenet, non tenet Patris et Filii fidem, vitam non tenet et salutem. VII. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non dividitur omnino nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi quis Christum indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta atque indivisa tunica possidetur. Loquitur ac dicit Scriptura divina: De tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit (Joan. XIX, 23, 24). Unitatem illa portabat de superiore parte venientem, id est de coelo et a Patre venientem, quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam simul et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. Possidere non potest indumentum Christi qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Contra denique cum, Salomone moriente, regnum ejus et populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter servum meum David et propter Hierusalem civitatem quam elegi ut ponam nomen meum illic (III Reg. XI, 31, 32, 36). Cum duodecim tribus Israel scinderetur, vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero, quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohaerens divisa a possidentibus non est. Individua, copulata, connexa ostendit populi nostri, qui Christum induimus, concordiam cohaerentem. Sacramento vestis et signo declaravit Ecclesiae unitatem. VIII. Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi? Monet ipse in Evangelio suo et docet dicens: Et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut plures greges? Apostolus item Paulus, hanc eamdem nobis insinuans unitatem, obsecrat et hortatur dicens: Obsecro, inquit, vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10). Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 2, 3). Stare tu et vivere putas posse de Ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diversa domicilia condentem, cum dictum sit ad Rahab, in qua praeformabatur Ecclesia: Patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit (Josue II, 18, 19). Item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus, qui in figura Christi occiditur, in domo una edatur. Loquitur Deus dicens: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Exod. XII, 46). Caro Christi et sanctum Domini ejici foras non potest, nec alia ulla credentibus praeter unam Ecclesiam domus est. Hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denuntiat Spiritus sanctus in Psalmis dicens: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7). In domo Dei, in Ecclesia Christi, unanimes habitant, concordes et simplices perseverant. IX. Idcirco et in columba venit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione 197 violentum, hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse; cum generant, simul filios edere, cum commeant, volatibus invicem cohaerere, communi conversatione vitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unanimitatis implere. Haec est in Ecclesia noscenda simplicitas, haec charitas obtinenda, ut columbas dilectio fraternitatis imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ovibus aequetur. Quid facit in pectore christiano luporum feritas et canum rabies et venenum lethale serpentum et cruenta saevitia bestiarum? Gratulandum est cum tales de Ecclesia separantur, ne columbas, ne oves Christi saeva sua et venenata contagione praedentur. Cohaerere et conjungi non potest amaritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluvia cum serenitate, pugna cum pace, cum foecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum tranquillitate tempestas. Nemo existimet bonos de Ecclesia posse discedere: triticum non rapit ventus, nec arborem solida radice fundatam procella subvertit; inanes paleae tempestate jactantur, invalidae arbores turbinis incursione evertuntur. Hos execratur et percutit Joannes apostolus dicens: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). X. Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. Fieri vero haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut, dum corda nostra et mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. Per Apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: Oportet haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis (I Cor. XI, 19). Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur. Sic et ante judicii diem hic quoque jam justorum atque injustorum animae dividuntur, et a frumento paleae separantur. Hi sunt qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt, qui, se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui, nemine episcopatum dante, episcopi sibi nomen assumunt; quos designat in Psalmis Spiritus sanctus sedentes in pestilentiae cathedra (Psal. I, 1), pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes, et corrumpendae veritatis artifices, venena lethalia linguis pestiferis evomentes; quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17), quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale virus infundit. XI. Contra ejusmodi clamat Dominus, ab his refraenat et revocat errantem plebem suam, dicens: Nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dicunt eis qui abjiciunt verbum Dei: Pax erit vobis et omnibus ambulantibus in voluntatibus suis. Omnis qui ambulat in errore cordis sui, non venient super eum mala. Non locutus sum ad eos, et ipsi prophetaverunt. Si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea, et si docuissent populum meum, convertissem eos a malis cogitationibus eorum (Hier. XXIII, 16, 17, 21, 22). Hos eosdem denuo Dominus designat et denotat dicens: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi lacus detricos, qui non possunt aquam portare (Ibid. II, 13). Quando aliud baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se posse opinantur. Vitae fonte deserto, vitalis et salutaris aquae gratiam pollicentur. Non abluuntur illic homines, sed potius sordidantur; nec purgantur delicta, sed immo cumulantur. Non Deo nativitas illa, sed diabolo filios generat. Per mendacium nati Veritatis promissa non capiunt: de perfidia procreati fidei gratiam perdunt. Ad pacis praemium 198 venire non possunt, qui pacem Domini discordiae furore ruperunt. XII. Nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit Dominus: Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth. XVIII, 19, 20). Corruptores Evangelii atque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, partis memores, et partem subdole comprimentes; ut ipsi ab Ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt: Dominus enim, cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: Dico, inquit, vobis quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quacumque petieritis, continget vobis a Patre meo qui in coelis est. Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Ibid.), ostendens non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. Si duobus, inquit, ex vobis convenerit in terra; unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante praemisit, ut conveniat nobis fideliter et firmiter docuit. Quomodo autem potest ei cum aliquo convenire cui cum corpore ipsius Ecclesiae et cum universa fraternitate non convenit? quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi quos constat a Christo et ab ejus Evangelio separari? Non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt. Et cum haereses et schismata postmodum nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt. Dominus autem de Ecclesia sua loquitur, et ad hos qui sunt in Ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si, secundum quod mandavit et monuit, duo aut tres licet, collecti unanimiter oraverint, duo aut tres licet sint, impetrare possint de Dei majestate quod postulant. Ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego, inquit, cum eis sum, cum simplicibus scilicet atque pacatis, cum Deum timentibus et Dei praecepta servantibus. Cum his duobus vel tribus licet esse se dixit, quomodo et cum tribus pueris in camino ignis fuit (Dan. III), et quia in Deum simplices atque inter se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios spiritu roris animavit. Quomodo Apostolis duobus in custodia clausis (Act. V), quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit, ipse, resolutis carceris claustris, ut verbum quod fideliter praedicabant multitudini traderent, ad forum rursus imposuit. Quando ergo in praeceptis suis ponit et dicit: Ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, non homines ab Ecclesia dividit qui instituit et fecit Ecclesiam, sed exprobrans discordiam perfidis, et fidelibus pacem sua voce commendans, ostendit magis esse secum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus plurimis, plusque impetrari posse paucorum concordi prece quam discordiosa oratione multorum. XIII. Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat vobis peccata (Marc. XI, 25). Et ad sacrificium cum dissensione venientem revocat ab altari, et jubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntem Deo munus offerre (Matth. V, 24), quia nec ad Cain munera respexit Deus (Gen. IV, 5): neque enim pacatum habere Deum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum, quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? An secum esse Christum cum collecti fuerint opinantur, qui extra Christi Ecclesiam colliguntur? XIV. Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur. Esse martyr 199 non potest qui in Ecclesia non est: ad regnum pervenire non poterit qui eam quae regnatura est derelinquit. Pacem nobis Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata servari mandavit. Exhibere se non potest martyrem qui fraternam non tenuit charitatem. Docet hoc et contestatur Paulus apostolus dicens: Et si habuero fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio. Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidit (I Cor. XIII, 2, 5, 7, 11). Numquam, inquit, excidit charitas. Haec enim semper in regno erit, haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit. Ad regnum coelorum non potest pervenire discordia; ad praemia Christi, qui dixit, Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos (Joan. XV, 12), pertinere non poterit qui dilectionem Christi perfida dissensione violavit. Qui charitatem non habet, Deum non habet. Joannis beati apostoli vox est: Deus, inquit, dilectio est; et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16). Cum Deo manere non possunt qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt. Ardeant licet flammis et ignibus traditi vel objecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae; nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest. Sic se christianum esse profitetur quomodo et Christum diabolus saepe mentitur, ipso Domino praemonente et dicente: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos fallent (Marc. XIII, 6). Sicut ille Christus non est, quamvis fallat in nomine, ita nec christianus videri potest qui non permanet in Evangelii ejus et fidei veritate. XV. Nam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum coeleste consequitur quisquis in his omnibus invenitur, nisi recti et justi itineris observatione gradiatur. Denuntiat Dominus et dicit: Multi mihi dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia exclusimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus? Et tunc dicam illis: Numquam vos cognovi; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth, VII, 22, 23). Justitia opus est ut promereri quis possit Deum judicem: praeceptis ejus et monitis obtemperandum est, ut accipiant merita nostra mercedem. Dominus in Evangelio suo, cum spei et fidei nostrae viam compendio breviante dirigeret: Dominus Deus tuus, inquit, Deus unus est; et: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et de tota anima tua, et de tota virtute tua. Hoc est primum mandatum; et secundum simile huic: Diliges proximum tuum tamquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Marc. XII, 29-31). Unitatem simul et dilectionem magisterio suo docuit, prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit. Quam vero unitatem servat, quam dilectionem custodit aut cogitat, qui, discordiae furore vesanus, Ecclesiam scindit, fidem destruit, pacem turbat, charitatem dissipat, sacramentum profanat? XVI. Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat; sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haereticae perversitatis et schismatum venenata pernicies, quia et sic 200 in occasu mundi fieri oportebat, praenuntiante per Apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: In novissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta, et erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, impii, sine affectu, sine foedere, delatores, incontinentes, immites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati, voluptates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis, virtutem autem ejus abnegantes. Ex iis sunt qui repunt in domos, et praedantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et quomodo Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt Veritati, sed non proficient plurimum. Imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 1-9). Adimplentur quaecumque praedicta sunt, et appropinquante jam saeculi fine, hominum pariter ac temporum probatione venerunt. Magis ac magis adversario saeviente error fallit, extollit stupor, livor incendit, cupiditas excaecat, depravat impietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat. XVII. Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret. Ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt, ita caeteri fratres ab ejusmodi caveant, quia et haec ante praedicta sunt, instruente Domino et dicente: Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia (Marc. XII, 23). Vitate, quaeso vos, fratres, ejusmodi homines, et a latere atque auribus vestris perniciosa colloquia velut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Et iterum: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (I Cor. XV, 33): Docet Dominus et admonet a talibus recedendum. Caeci sunt, inquit, duces caecorum. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Aversandus est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab Ecclesia separatus. Perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. III, 11). An esse sibi cum Christo videtur qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a cleri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat. Hostis altaris, adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, Dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam, divina animadversione punitur. XVIII. Sic Chore et Dathan et Abiron, qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas pro suis statim conatibus pependerunt (Num. XVI, 27). Terra, compagibus ruptis, in profundum sinum patuit, stantes atque viventes recedentis soli hiatus absorbuit. Nec tantum eos qui auctores fuerant Dei indignantis ira percussit, sed et caeteros ducentos quinquaginta participes ejusdem furoris et comites, qui coagulati cum iisdem simul ad audaciam fuerant, exiens a Domino ignis properata ultione consumpsit, admonens scilicet et ostendens contra Deum fieri quidquid improbi fuerint ad destruendam ordinationem Dei humana voluntate conati. Sic et Ozias rex, cum thuribulum ferens (II Paral. XXVI, 19), et contra legem Dei sacrificium sibi violenter assumens, resistente sibi Azaria sacerdote, obtemperare nollet et cedere, divina indignatione confusus et leprae varietate in fronte maculatus est (IV Reg., V), ea parte 201 corporis notatus offenso Domino ubi signantur qui Dominum promerentur. Et filii Aaron, qui imposuerunt altari ignem alienum, quem non praeceperat Dominus, in conspectu statim Domini vindicatis extincti sunt. XIX. Quos imitantur scilicet atque sectantur qui, Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis inducunt; quos increpat Dominus et objurgat in Evangelio suo dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 9). Pejus hoc crimen est quam quod admisisse lapsi videntur; qui tamen in poenitentia criminis constituti Deum plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic Ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere conatus est multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. Certe peccasse se hic et intelligit, et lamentatur et plangit; ille tumens in pectore suo, et in ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat: et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus, martyrium postmodum consecutus, potest regni promissa percipere; ille, si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire. XX. Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare. Neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli, aut contra tentationes et pericula et incursus atque impetus saeculares adhuc in saeculo positum perpetua securitate defendit. Caeterum numquam in confessoribus fraudes et stupra et adulteria postmodum videremus, quae nunc in quibusdam videntes ingemiscimus et dolemus. Quisquis ille confessor est, Salomone major aut melior aut Deo charior non est: qui tamen quamdiu in viis Domini ambulavit, tamdiu gratiam quam de Domino fuerat consecutus obtinuit; postquam dereliquit Domini viam, perdidit et gratiam Domini. Et ideo scriptum est: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). Quod utique Dominus non minaretur auferri posse coronam justitiae, nisi quia, recedente justitia, recedat necesse est et corona. XXI. Confessio exordium gloriae est, non meritum jam coronae; nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22), quidquid ante finem fuerit gradus est quo ad fastigium salutis ascenditur, non terminus quo jam culminis summa teneatur. Confessor est; sed post confessionem periculum majus est, quia plus adversarius provocatus est: confessor est; hoc magis stare debet cum Domini Evangelio per Evangelium gloriam consecutus a Domino. Ait enim Dominus: Cui multum datur, multum quaeritur ab eo; et cui plus dignitatis adscribitur, plus de illo exigitur servitutis (Luc. XII, 48). Nemo per confessoris exemplum pereat, nemo injustitiam, nemo insolentiam, nemo perfidiam de confessoris moribus discat. Confessor est. Sit humilis et quietus, sit in actu suo cum disciplina modestus; ut qui Christi confessor dicitur, Christum quem confitetur imitetur. Nam, cum dicat ille: Qui se extollit humiliabitur, et qui humiliat se exaltabitur (Luc. XVIII, 14), et ipse a Patre exaltatus sit, quia se in terris Sermo et Virtus et Sapientia Dei Patris humiliavit, quomodo potest extollentiam diligere qui et nobis humilitatem sua lege mandavit, et ipse a Patre amplissimum nomen praemio humilitatis accepit? Confessor est Christi, sed si non 202 postea blasphemetur per ipsum majestas et dignitas Christi. Lingua Christum confessa non sit maledica, non sit turbulenta, non conviciis et litibus perstrepens audiatur, non contra fratres et Dei sacerdotes, post verba laudis, serpentis venena jaculetur. Caeterum, si culpabilis et detestabilis postmodum fuerit, si confessionem suam mala conversatione prodegerit, si vitam suam turpi foeditate maculaverit, si, Ecclesiam denique, ubi confessor factus est, derelinquens et unitatis concordiam scindens, fidem primam perfidia posteriore mutaverit, blandiri sibi per confessionem non potest, quasi sit electus ad gloriae praemium, quando ex hoc ipso magis creverint merita poenarum. XXII. Nam et Judam inter Apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum Judas postmodum prodidit. Non tamen idcirco Apostolorum fides et firmitas cecidit quia proditor Judas ab eorum societate defecit. Sic et hic non statim confessorum sanctitas et dignitas comminuta est quia quorumdam fides fracta est. Beatus Paulus apostolus in Epistola sua loquitur: Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 3, 4). Stat confessorum pars major et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae Dominicae veritate; nec ab Ecclesiae pace discedunt qui se in Ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt; atque hoc ipso ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod, ab eorum perfidia segregati qui juncti confessionis consortio fuerunt, a contagio criminis recesserunt, vero illuminati Evangelii lumine, pura et candida Domini luce radiati, tam sunt in conservanda Christi pace laudabiles, quam fuerunt in diaboli congressione victores. XXIII. Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat. Si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores, in caeca et obstinata dementia permanentes, non potuerit ad salutis viam consilium salubre revocare, caeteri tamen vel simplicitate capti, vel errore inducti, vel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti, a fallaciae vos laqueis solvite, vagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum viae coelestis agnoscite. Contestantis Apostoli vox est: Praecipimus vobis, inquit, in nomine Domini nostri Jesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thess. III, 6). Et iterum dicit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum (Ephes. V, 6, 7). Recedendum est a delinquentibus, vel immo fugiendum, ne, dum quis male ambulantibus jungitur, et per itinera erroris et criminis graditur, a via veri itineris exerrans, pari crimine et ipse teneatur. Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et fides una, et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separari, divulsis laceratione visceribus, in frustra discerpi. Quidquid a matrice discesserit, seorsum vivere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit. XXIV. Monet nos Spiritus sanctus et dicit: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur insidiose. Declina a malo et fac bonum, quaere pacem et sequere eam (Psal. XXXIII, 13-15). Pacem quaerere debet et sequi filius pacis, a dissensionis malo continere linguam 203 suam debet qui novit et diligit vinculum charitatis. Inter sua divina mandata et magisteria salutaria, passioni jam proximus Dominus addidit dicens: Pacem dimitto vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Hanc nobis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conservatione promisit. Si cohaeredes Christi sumus, in Christi pace maneamus. Si filii Dei sumus, pacifici esse debemus. Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Pacificos esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes. XXV. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura divina quae dicit: Turba autem eorum qui crediderant anima et mente una agebant (Act. IV, 32). Et iterum: Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu et fratribus ejus (Act. I, 14.). Et ideo, quia efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Domini misericordia postulabant. XXVI. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta est. Domos tunc et fundos venumdabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia Apostolis offerebant. At nunc de patrimonio nec decimas damus; et cum vendere jubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit. Et idcirco Dominus, tempora nostra respiciens, in Evangelio suo dicit: Filius hominus cum venerit, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII)? Videmus fieri quod ille praedixit. In Dei timore, in lege justitiae, in dilectione, in opere fides nulla est: nemo futurorum metum cogitat; diem Domini et iram Dei et incredulis ventura supplicia et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat: quod metueret conscientia nostra, si crederet; quia non credit omnino, nec metuit. Si autem crederet, et caveret: si caveret, evaderet. Excitemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, et, somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus. Simus tales quales esse nos ipse praecepit dicens: Sint lumbi vestri accincti et lucernae ardentes in manibus vestris; et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit aperiant ei. Beati servi quos adveniens Dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35-37). Accinctos nos esse oportet, ne, cum expeditionis dies venerit, impeditos nos et implicitos apprehendat. Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat, ut ipsum nos ad lucem claritatis aeternae de hac saeculi nocte perducat. Expectemus solliciti semper et cauti adventum Domini repentinum, ut, quando ille pulsaverit, evigilet fides nostra, vigilantiae praemium de Domino receptura. Si haec mandata serventur, si haec monita et praecepta teneantur, opprimi dormientes diabolo fallente non possumus, servi vigiles Christo dominante regnabimus .