Jump to content

De varietate librorum (Haymo Halberstatensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De varietate librorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 118


De varietate librorum

De varietate librorum (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 118.0958B

PROLOGUS HAYMONIS.

118.0875A| Cum sis unicum et sanctissimum verae humilitatis et compunctionis exemplar, et huic mundo crucifixus, tibique mundus sit crucifixus, petiisti crebro, mi domine reverendissime Pater Guilhelme, ut prata sacrarum Scripturarum omni cum velocitate percurrerem, et ex tibi his flosculos perpetuos ad animae tuae salutem proficuos, tam de amore coelestis patriae, et quibus ad eam bonorum operum passibus perveniatur, quam etiam de timore et qualitate supplicii perquirerem: quatenus mortificationem carnalium desideriorum fontesque lacrymarum, compunctionemque continuam, largiente bonorum omnium largitore, divinis excitatus admonitusque sententiis habere possis assidue. Scimus enim omnes qui crucifixam vitam tuam non incognitam habemus, quia 118.0875B| postquam a mundanis et palatinis vinculis absolutus es, et terrena et peritura reliquisti, et ad paupertatem feliciter advolasti, omnem vitam tuam huic 118.0876A| mundo esse mortificatam, et a cunctis exterius interiusque vitiis expurgatam, necnon et ab omnibus saecularibus curis desideriisque carnalibus divino ab igne pleniter excoctam, et sine aliqua intermissione cum continuis gemitibus et lacrymis te ad patriam cursu velocissimo festinare perpetuam. Igitur, beatissime sancte, jussioni tuae inobediens non ausus fui existere: nec volui omnino nec debui, licet elinguis omnique ex parte vita et sermone ineruditus, tamen luculentissimae Sanctitati Tuae, prout auctor et fons luminis donare dignatus est, parere non distuli, sed in tres libros nonnullas sententias ex sanctorum Patrum opusculis excerptas distinxi. Primus namque continet libellus de Qualitate coelestis patriae; secundus vero, quibus sanctis haec vita beata 118.0876B| acquiratur Operibus; tertius, de Qualitate supplicii poenisque perpetuis.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De qualitate futurae ac perpetuae vitae. 118.0875| De futura enim vita plus credendum est quam scribitur. Quia nec potest tantum inde proferri sermone, quantum potest mente complecti. (Prosp.) Et minus 118.0875C| concipit mentis quamlibet profunda complexio, quam se habet rei ipsius magnitudo. Ergo futura vita creditur beate sempiterna, et sempiterne beata, ubi est certa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, 118.0876B| felix aeternitas, aeterna felicitas; ibi amor perfectus, timor nullus, dies aeternus, alacer motus, et unus omnium spiritus de contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo permansione securus. Ubi ipsa civitas, quae est angelorum, sanctorum et hominum congregatio beata, meritis fulgentibus micat aeterna 118.0876C| salus exuberat, veritas regnat. Ubi nec fallit quisquam nec fallitur: unde nullus beatus ejicitur, quoniam nullus miser admittitur. Ad quam qui bonorum operum consummatione pervenerint beatis angelis 118.0877A| similes erunt, et simul cum Deo suo sine fine regnabunt. Quod hic crediderunt, ibi videbunt, sui Creatoris substantiam mundis cordibus contemplantes, aeterna exsultatione gaudebunt. Dilectione divina ac mutua delectatione possessi Deo suo in aeternum, et invicem sibi feliciter adhaerebunt, et in illa aeterna vita omnes sancti Deum videbunt, ubi sine fine gaudebunt. Ibi gaudebunt, ubi praemium reportabunt: ibi recepturi sunt praemium, ubi non solum devictis, sed etiam finitis hostibus triumphabunt: ibi triumphabunt ubi ulterius adversarium non timebunt. Ibi humanorum peccatorum tanta et tam perfecta erit munditia, ut habeant unde mundatori suo Deo gratias agant, non unde offensi aliquibus peccatorum sordibus erubescant. (Greg.). Quia ibi nec ulla peccata, 118.0877B| nec peccatores erunt, et qui ibi fuerint jam peccare non poterunt. Ibi enim gaudent, et sine fine gaudebunt. Ibi hymnidici angelorum chori, ibi et societas supernorum civium, ibi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium. Ibi providi prophetarum chori, ibi judex apostolorum numerus, ibi innumerabilium martyrum victor exercitus, tanto illic laetior, quanto hic durius afflictus. Ibi confessorum constantia praemii sui perceptione consolata. Ibi fideles viri quos a viriditatis suo robore voluptas saeculi emollire non potuit. Ibi sanctae mulieres quae cum saeculo sexum vicerunt. (Prosp.) Ibi pueri, qui hic annos suos moribus transcenderunt. Ibi senes, quos hic aetas debiles reddidit, et virtus operris non reliquit. Ibi quicunque erunt, etsi differentibus 118.0877C| meritis ab invicem distabant, omnes tamen una perfectione beati erunt. Quia singulis praemia sua sufficientia erunt, et capere amplius praemiis suis jam perfecti non poterunt: et in illa tanta beatitudinis regione nec majora merita sibi aliquis arrogabit, quia arrogantia ibi nulla erit: nec superiori inferior invidebit, quia invidia ibi esse non poterit Et ideo si ibi erit distantia mansionum, summa in illis erit unius perfectionis aequalitas, quibus erit regni coelestis una felicitas. Denarius quidem ille aequalis est illis omnibus quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea jubet donari omnibus, non ideo discernens qui minus et qui amplius laboraverunt (Matth. XX). [Aug.] Quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi 118.0877D| non est distantia, nec in aeternitate mansura, sed multae mansiones diversas meritorum in unitate aeterna significat dignitates. Alia enim gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum: stella enim a stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV). Tanquam stellae sancti diversas mansiones diversae claritatis, tanquam in coelo sortiuntur in regno, sed propter unum denarium nullus separatur a regno: atque ita erit Deus omnia in omnibus: ut quoniam Deus charitas est, per charitatem facit, ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero, quod ipse non habet. Non erit itaque invidia imparis claritatis, cum regnaverit in omnibus 118.0878A| unitas charitatis. (Greg.) Quamvis in illa retributione perpetua ea dignitas omnibus non sit, una tamen erit omnibus vita beatitudinis. Unde et per semetipsum Dominus dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV), sed tamen qui in eam conducti sunt, quamvis diversis horis venerint, unum tamen denarium perceperunt. Qua itaque ratione conveniant mansiones multae cum uno denario? nisi quia diversae quidem beatorum civium dignitates erunt, sed tamen una requies aeternae retributionis. Nam etsi dispar erit meritum singulorum, non erit diversitas gaudiorum. Quia etsi alter minus, atque alius amplius exaltatur, omnes tamen unum gaudium de Conditoris sui visione laetificat: et semel illius beatae vitae facti participes, inexplebiliter auctorem beatitudinis suae 118.0878B| conspiciunt. Et merito suae stabilitatis in aeternum felices effecti, de sua permansione securi sunt, qui summum solidumque gaudium, quo inexplebiliter perfruuntur, de divina contemplatione percipiunt, ac Deo suo infatigabiliter et amanter inserviunt. Ita perfecte beati, ut nec cupiant beatiores fieri ultra nec valeant. Erit enim illis in illa beata patria, intellectus sine terrore, memoria sine oblivione, cogitatio sine pervagatione, charitas sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte, facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et tota sanitas sine morbo. Ibi nec fletus ullus potest esse, nec gemitus. Habebunt ibi omnes sancti amorem perfectum, timorem nullum, gaudium sempiternum. Ibi 118.0878C| erit voluntas recta, cupiditas nulla. Quoniam fruendo coelestibus bonis, ad quae pervenire cupiebant, nihil eis deerit quod ulterius concupiscant, et illi perpetua regione securitatis ac pacis perfecte beati, nec timoris stimulos passuri sunt, nec doloris. Ibi erit omnium fidelium catholicorum salus plena, corruptibilitas nulla, et immortalitas beata. Ibi erit prudentiae ac sapientiae perfectio vera, rerum omnium cognitio tota. Ibi quicunque salvus fuerit, perire ultra, non poterit, sed animus Deo subjectus, cum carne sibi subjecta regnabit in pace sempiterna. Quae autem lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit illa supernae civitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, (Greg.) cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris sui assistere, praesentem vultum Dei cernere, 118.0878D| incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuae munere laetari?.. Nemo namque mortalium dicere aut cogitare potest, quanta in illa perpetua regione sint gaudia justorum, dicente Scriptura: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Diligamus ergo Deum, fratres charissimi, ejus videlicet mandata custodiendo.

Diligere enim Deum, mandata ejus custodire est. Ipse enim ait: Si quis diligit me, sermones meos servabit (Joan. XIV). Et Joannes in Epistola sua ait: Qui dicit: Quia diligit Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II). Curemus per omnia 118.0879A| mandata Dei, in quantum ipse dederit custodire, eleemosynas faciendo, orationibus, lacrymis, vigiliis jejuniisque insistendo. Bona quibuscunque possimus operando, ea quae mala sunt declinando, et quae sancta et Deo placita sunt, ipso adjuvante totis viribus operando, ut pervenire mereamur ad sanctam societatem angelorum civium, aeternam Hierusalem: in qua est electorum omnium societas sancta, solemnitas certa, requies secura, pax vera, vita perpetua. Ad quam illorum omnium qui in ea sunt meritis et precibus adjuti mereamur ascendere, eo donante qui per infinita vivit saecula. Amen.

CAPUT II. Quanta electorum sit gloria, videre Deum.

(Beda.) Nullus sermo explicare, nullus valet sensus 118.0879B| comprehendere, quanta sint gaudia justorum cum accesserint ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Hierusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, ipsumque civitatis ejusdem artificem et conditorem Deum, non per speculum et in aenigmate, sicut nunc, sed facie ad faciem conspexerint. De qua visione dicit beatus Petrus loquens de Domino fidelibus: In quem nunc quoque non videntes creditis: quem cum videritis exaltabitis laetitia inenarrabili et glorificata (I Petr. I). (Joan. Chrys.) Explicari non potest illius laetitiae magnitudo, ubi anima ad propriam generositatem regressa, cum fiducia coeperit jam videre Deum suum, cui congregatio sancta ex angelis atque archangelis, thronis et dominationibus, principatibus ac potestatibus assistet: 118.0879C| qualis gloria aeternum regem videre placatum nulla vox dicere sufficit, nulla cogitatio comprehendere potest. Effugit enim omnem sermonem, atque omnem sensum humanae mentis excedit decus illud, illa pulchritudo, illa virtus, illa gloria, illa magnificentia, illa majestas. O quam ineffabiliter felix nimiumque beatus, qui Deum in illa perpetua regione videre meruerit, ubi sine fine cum angelis et archangelis feliciter gaudebit.

CAPUT III. Quod antequam sancti ad futuram perveniant beatitudinem, perfecte Deum videre non possint.

(Prosp.) In illa beata vita quae futura est, Deum sicuti est perfecte videbunt sancti, ubi et ipsi erunt 118.0879D| vitae aeternae ac regni coelestis consecutione perfecti. Caeterum si hic perfecte potuisset substantiam Dei humana fragilitas contemplari, nunquam sanctus evangelista dixisset: Deum nemo vidit unquam (Joan. VI); non dixit: Nemo videbit. Denique ut evidenter ostenderet visionem Dei non negatam sanctis hominibus, sed dilatam, quod in praesenti tempore negavit, in futuro promisit, dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Nec hic dixit, Quoniam ipsi Deum vident. Igitur Deus, qui in hac vita sine alicujus alimenti assumptione nec potuit videri nec potest, in futura vita videndus est. Ibi est contemplationis divinae speranda perfectio, ubi erit bonorum omnium plenitudo. Et ideo 118.0880A| contemplativa vita, in qua Creatorem suum creatura intellectualis ab omni peccato purgata, atque ex omni parte sanata visura est, a contemplando, id est videndo nomen accepit. Quod si ita est illa vita, ubi Deus videri potest, ipsa contemplativa vita credenda est. In praesenti autem vita miseriis erroribusque plenissima, Deum videri sicuti est non posse, dubium non est. Nec moveat quod hic quoque a justis antiquis visum legimus Deum, quia non est in hac humiliatione nostra sic visus, sicut in illa claritate videndus est. Quandoquidem in forma visibilis creaturae in qua pro dispensatione temporum, ubi voluit, et quibus voluit, justis apparuit, nec potuit nec potest videri, sed poterit cum ad supernam patriam peregrinatio nostra pervenerit, et mortale nostrum 118.0880B| immortalitas beata vestierit, atque ad contemplationem divinam vel perceptionem coelestium praemiorum, omnes vere fideles, fides ipsa, quae hic futura credebantur, impleta perduxerit.

CAPUT IV. Quod hic per fidem potest, in futuro autem poterit Deus videri per speciem.

(Prosper.) Ait enim sanctus Apostolus: Per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V). Fides ergo est per quam ambulatur, et species quae videtur. Quia in hac vita ubi per fidem bene vivendo proficimus, bonorum operum quodammodo passibus ambulamus; in futuro autem pervenientes ad speciem jam non erit quo velut proficiendo ulterius ambulemus, sed ipsam speciem, ad quam per fidem spiritalem 118.0880C| ambulamus, pervenimus, insatiabili delectatione videbimus. In quantum autem valet humana mens, quam suus Creator ad suam fecit imaginem, studeat etiam hic intelligibiliter Deum videre per fidem, ut eum plenius videat cum pervenerit munere ipsius Conditoris sui ad speciem.

CAPUT V. In quanta claritate ab electis suis videbitur Deus in regno suo. (Beda.) In ea claritate qua discipuli viderunt Dominum fulgentem in monte (Matth. XVII), in ea peracto judicio ab omnibus sanctis in regno suo videbitur. Sed quod mortales adhuc, corruptibiles discipulorum oculi sufferre nequiverunt, tunc per resurrectionem 118.0880D| jam facta incorruptibilis, potenter intueri sufficit omnis Ecclesia sanctorum, de qua scriptum est: Regem in decore suo videbunt oculi ejus (Isa. XXXIII). Decorem illum, gloriam illam, pulchritudinem illam, magnificentiam illam, virtutem illam, claritatem illam, majestatem illam, qualis per omnia sit, nulla vox hominum dicere potuit aut potest. (Joan. Chrys.) Conferamus oculos ad illum montem in quo transformatus est Christus, et videamus splendorem ejus, illum quo tunc transformatione resplenduit, nec sic quidem inveniemus cunctam nobis illius claritatem futurique saeculi gloriam patefactam. Illa enim transformatio facta est non in quantum bonorum futurorum veritas habet, sed 118.0881A| quantum ferre oculi poterant intuitum. Sic enim in Evangelio dicit, quia resplenduit sicut sol (Matth. XVII). Incorruptorum autem gloria corporum, non hoc tantum splendoris emittit, quantum ex ista corruptibili luce procedit, nec talem lucem, qualem nunc mortales oculi capere possunt, sed tantus erit futurae lucis splendor, quantum corporeus ferre non possit aspectus, cum tamen illum tulerit qui in montis transformatione resplenduit. Unde ostenditur, quia tantum revelatum sit, quantum ferre mortalium oculi potuerunt. Nec tamen tulerunt ex integro, sed ceciderunt, inquit, in faciem suam super terram.

CAPUT VI. De resurrectione et vita sanctorum.

118.0881B| Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate. In quibus tanta facilitas quanta felicitas erit. Receptis cum incorruptione atque immortalitate corporibus, municipatum patriae coelestis accipient, atque ejus in aeternum cives effecti, promissa praemia reportabunt. Ibi eis exuberabit tanta laetitia, tanta coelestium gratia gaudiorum, ut remuneratori suo pro tantis muneribus gratias agant, et nullum fastidium ex ipsa affluentia bonorum perceptione sustineant. Ibi non latebit perfecte beatos aliquid secretorum, qui quod est longe praestantius, ipsum visuri sunt mundis cordibus Deum. Quandoquidem humana creatura ita perfecta erit, ut in melius 118.0881C| aut deterius ultra mutari non possit. Quidquid hic humanis corporibus vitiandis, aut ferarum morsus ademerit, aut improviso casus abstulerit, aut malarum valetudinum genera diversa decerpserint, aut humana crudelitas amputaverit, aut si ignis vel quaelibet alia res aliquid debilitatis intulerit, aut ipsa senectus etiam sanis onerosa negaverit, haec atque his similia corporum damna, una ibi resurrectio reparabit, atque ea corpora membris omnibus instaurata incorruptibilis sanitas obtinebit. Statum etiam illius sanctae resurrectionis ac perpetuae vitae consideremus, in quantum nobis considerare possibile est, et ut etiam vere est, comprehendere nullus sermo sufficiet, sed quantum possimus ex his quae legimus, et per aenigmata accipimus tenuem 118.0881D| quamdam opinionem de ea capiamus. Dicitur de ea quodam loco: quod aufugiet ibi dolor, et tristitia, et gemitus. Quid hac vita beatius, ubi non est paupertatis metus, non aegritudinis laedit injuria? (Aug.) Nemo irascitur, nemo invidet, nulla cupiditas exardescit, nullum ibi desiderium, nulla honoris pulsat ex potestate ambitio, sed omnis vitiorum labes sopita et penitus exstincta est, pax cuncta continet et laetitia. Tranquilla sunt omnia et quieta, jugis splendor et lux; non ista quae nunc est, sed tanto splendidior, tanto clarior, quanto splendidior nunc sol est lucerna. Nulla ibi nox, nullae tenebrae, concursus nullus nubium, nulla frigoris, nulla ardoris asperitas. Non est ibi senectus nec senectutis miseria, 118.0882A| sed omne quidquid corruptionis est exsulat, et gloria incorruptionis cuncta circumdat. Unde per Paulum dicitur: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII). (Greg.) Electos enim nunc poena corruptionis aggravat, sed tunc incorruptionis gloria exaltat et quantum ad praesentis necessitatis pondera nunc in Dei filiis de libertate nihil ostendit. Quantum vero ad subsequentis libertatis gloriam, tunc in Dei famulis de servitute nihil apparebit. Creatura ergo servitute corruptionis exuta et dignitate libertatis accepta, in filiorum Dei gloriam vertitur, quia unita Deo per spiritum, quasi hoc ipsum quod creatura est, transisse ac subegisse declaratur.

CAPUT VII. Quod detrimenta angelicae ruinae ex sanctis reparantur hominibus.

(Aug.) Ex redemptione hominum ruinae illius angelicae detrimenta reparantur. Et utique noverunt angeli sancti docti de Deo, cujus veritatis aeternae contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius civitatis exspectet. Propter hoc ait Apostolus: Instaurari omnia in Christo quae in coelis sunt et quae in terris (Ephes. I). In ipso instaurantur quippe quae in coelis sunt, cum id quod in angelis lapsum est, ex hominibus redditur. Instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt in aeternam vitam, a corruptionis vetustate innovantur. Illa enim superna civitas ex angelis et hominibus constat, ad 118.0882C| quam tantum credimus humanum genus ascendere, quantos illic contingit electos angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum in numerum angelorum Dei.

CAPUT VIII. Quod electi in aeterna patria cunctos recognoscunt bonos.

(Greg.) Electi autem in aeterna patria non solum eos agnoscunt bonos, quos in hoc mundo noverunt, sed velut viros visos ac cognitos recognoscunt bonos, quos nunquam viderunt. Nam cum antiquos patres in illa aeterna haereditate viderint, eis incogniti per visionem non erunt, quos in opere semper noverunt. Quia enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, 118.0882D| quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? Nam quidam noster religiosus vir, et vitae valde laudabilis, cum ante hoc triennium moreretur (sicut religiosi alii, qui praesentes fuere testati sunt) in hora sui exitus Jonam prophetam, Ezechielem quoque et Danielem coepit aspicere quos dum ad se venisse diceret, et depressis luminibus eis reverentiae obsequium praeberet, ex carne ductus est. Qua in re aperte datur intelligi, quae erit in illa incorruptibili vita notitia, si vir iste adhuc in carne corruptibili positus, prophetas sanctos, quos nimirum nunquam viderat, agnovit.

CAPUT IX. Quod beatorum animae mox ut corpore exeunt ad Christum pergunt.

(Greg.) Quod nunc ante restitutionem corporum in coelo recipi valeant animae justorum, neque de omnibus justis fateri possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorumdam justorum animae quae in coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur, in quo dilationis damno quid aliud innuitur, nisi quod de perfecta justitia aliquid minus habuerunt. Et tamen luce clarius constat, quia perfectorum justorum animae, mox cum hujus carnis claustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsam per se Veritas attestatur: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV). 118.0883B| Quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illuc procul dubio colliguntur et animae justorum. Et Paulus dissolvi desiderat et esse cum Christo (Philip. I). Qui ergo Christum esse in coelo non dubitat, nec Pauli animam esse in coelo negat. Qui etiam dissolutionem sui corporis atque habitationem patriae coelestis, dicit: Scimus quoniam terrestris domus hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, sed aeternam in coelis (II Cor. V).

CAPUT X. Quod nunc animarum sola beatitudine perfruuntur electi, post resurrectionem vero animarum simul et corporum.

(Greg.) Electi autem nunc animarum sola, postmodum 118.0883C| vero etiam corporum beatitudine perfruuntur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores pro Domino cruciatusque pertulerunt. Pro qua quippe geminata eorum gloria scriptum est: In terra tua duplicia possidebunt (Isai. LXI). Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum animabus scriptum est: Datae sunt illis singulae stolae albae et dictum illis, ut requiescerent ad modicum tempus (Apoc. VI), donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. Qui itaque nunc singulas acceperunt, binas in judicio stolas habituri sunt. Quia modo animarum tantummodo, tunc autem binae stolae albae, animarum simul et corporum gloria laetabuntur.

CAPUT XI. Quod per quinquagenarium perpetuitas futurae quietis nostrae mystice ostendatur.

(Beda.) Non sine magno mysterio quinquagenarius numerus in datione vel gratiae vel legis observatus est. Nam quinquagesima die paschae, et lex in monte populo data est, et gratia Spiritus discipulis in coenaculo missa est. Sed hoc nimirum numero perpetuitas futurae quietis ostenditur, in quo recte vel legis decalogus mandatur, vel Spiritus sancti gratia datur hominibus: ut aperte monstretur quia quicunque divinae legis jussa juvante Spiritus gratia perficiunt, ad veram profecto requiem tendunt. Ideo enim numerus quinquagenarius significationi internae quietis aptatur, quia ex septem septimanis et monade 118.0884A| perficitur. Sex quippe diebus in lege populus operari, septima quiescere: sex annis arare et metere, septimo jussus est cessare, quia et Dominu sex diebus mundi ornatum perfecerit, septimo ab opere suo cessaverit. Quibus omnibus mystice admonemur, quod hi qui in hoc saeculo (quod sex aetatibus constat) bonis operibus pro Domino instant, in sabbatum in futuro, id est, in requiem a Domino includuntur aeternam. Quod autem septem dies dicuntur, multiplicem ejusdem requiei abundantiam designat, in qua praemium illud sublime datur electis de quo Apostolus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Porro ipse dies quinquagesimus, qui septem septimanis 118.0884B| superest, et majori prae caeteris erat solemnitate venerabilis, tempus futurae resurrectionis indicat, in quo illa requies, qua nunc animae fruuntur electorum, corporum quoque receptorum gloria cumulabitur. Quinquagesimus etenim annus in lege (Lev. XXV) Jubilaeus, id est dimittens sive mutatus, appellari jussus est, in quo populus ab omni operatione quiesceret, omnium debita laxarentur, servi liberi redirent. Annus ipse majoribus solemniis, ac laudibus divinis eminentior ac caeteris existeret. Merito per hunc numerum illa summae pacis tranquillitas indicatur, quando (sicut Apostolus ait) canente novissima tuba mortui resurgent, et nos immutabimur in gloria. Ubi cessantibus hujus saeculi laboribus et aerumnis, dimissis omnium culparum debitis, in sola 118.0884C| divinae visionis contemplatione cunctus electorum populus in aeternum gaudebit, impleto illo desiderabili Domini ac Salvatoris nostri mandato: Vacate et videte quoniam ego sum Deus.

CAPUT XII. Quod per sextam feriam praesens vita, per sabbatum requies animarum, per Dominicam diem gloria resurrectionis ostenditur.

Septem etenim diebus universum tempus evolvitur. Aeterna etenim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur, scilicet octava est hujus octonarii numeri, causa est quod post sabbatum Dominus voluit a morte resurgere. Dies quippe Dominicus, qui tertius est a morte Dominica, a conditione dierum numeratur octavus, quia sabbatum sequitur. Unde et 118.0884D| ipsa Redemptoris nostri passio, et vera resurrectio, figuravit aliquid de suo corpore in diebus passionis suae. Sexta enim feria passus est, sabbato requievit in sepulcro, Dominico autem die resurrexit a mortuis. Praesens etenim vita nobis adhuc sexta est feria, quia in doloribus ducitur, et in angustiis cruciatur, sed sabbato quasi in sepulcro quiescimus, quia requiem animae post corpus invenimus. Dominico vero die, videlicet a passione tertio, a conditione ut diximus octavo, jam corpore a morte resurgimus, et in gloria animae etiam cum carne gaudemus. Quod ergo mire Salvator noster fecit in se, hoc veraciter signavit in nobis, ut nos et dolor in sexta, et requies in septima, et gloria excipiat in octava.

CAPUT XIII. Quae et quanta sit differentia inter duas vitas sanctae Dei Ecclesiae.

(Aug.) Duas itaque vitas sibi divinitus praedicatas commendatas novit Ecclesia: quarum una est in fide, altera in specie. Una in tempore peregrinationis, altera in aeternitate mansionis; una in labore, altera in requie; una in via, altera in patria; una in opere actionis, altera in mercede contemplationis; una declinat a malo et facit bonum, altera nullum habet a quo declinet malum, et magnum habet quo fruatur bonum. Una cum hoste pugnat, altera sine hoste regnat; una fortis est in adversis, altera nihil sentit adversi; una carnales libidines frenat, altera spiritualibus delectationibus vacat; una est vincendi cura 118.0885B| sollicita, altera victoriae pace secura; una in tentationibus adjuvatur, altera sine ulla tentatione in ipso adjutore laetatur; una subvenit indigenti, altera ibi est ubi nullum invenit indigentem; una aliena peccata, ut sua sibi ignoscantur, ignoscit; altera nec patitur quod ignoscat, nec facit quod sibi poscat ignosci. Una flagellatur malis ne extollatur in bonis, altera tanta plenitudine gratiae caret omni malo, ut sine ulla tentatione superbiae clareat summo bono. Una bona et mala discernit, altera sola quae bona sunt cernit. Ergo una bona est, sed adhuc misera, altera melior et beata.

CAPUT XIV. Quod per quadragesimalem afflictionem vita praesens, per quinquagesimam aeterna laetitia ostendatur.

(Beda.) Sancta Dei Ecclesia in quibusdam suis membris adhuc pro aeterna requie laborat in terris, in quibusdam vero omni finito labore cum Christo jam regnat in coelis. In memoriam utriusque vitae constituere patres nostri gemina haec congrua religionis solemnia, quadragesimam videlicet afflictionis et jejuniorum, instante jam Dominicae resurrectionis tempore, gaudiisque paschalibus, ut per eam nobis saepius ad memoriam revocarent, quia per labores et continentiam, per vigilias et orationes, per caetera quae Apostolus commemorat (Rom. VI) arma justitiae, ad vitae immortalis praemia debemus attingere. Porro quinquagesimam ab ipso Dominicae resurrectionis die inchoare, et gaudiis potius laudibusque 118.0885D| divinis, quam jejuniis voluerunt esse celebrem, quatenus annuis ejus festis dulcius admoneremur desiderium nostrum ad obtinenda festa, quae non sunt annua sed continua, non terrena sed coelestia semper accedere fixumque tenere. Quia non in tempore mortalitatis hujus, sed in aeternitate futurae incorruptionis vera nobis quaerenda felicitas, vera est invenienda solemnitas, ubi cessantibus cunctis angoribus tota in Dei visione ac laude vita geritur. Juxta hoc quod Propheta, corde pariter et carne in Deum vivum exsultans, aiebat: Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII).

CAPUT XV. Nemo perfecte beatus esse potest, antequam ad futuram perveniat beatitudinem. (Prosp.) In praesenti autem vita quantalibet quis excellentia sanctitatis emineat, quantalibet quis eminentia perfectionis excellat, potest quidem fieri pro modulo hujus vitae perfectus, sed non est sic de sua perfectione securus, ut non debeat de casu esse sollicitus: et utique ubi est sollicitudo non est absoluta beatitudo, quae nequaquam perfecta credenda est, si secura non fuerit, nec secura erit nisi omnem sollicitudinem securitas aeterna consumpserit. Quapropter qui dicuntur in hac vita beati, spe beatitudinis futuri beati sunt; ipsa autem re non hic, sed in illa vita beati futuri, quia ibi omnium beatorum 118.0886B| beatitudo perfecta erit, ubi humana natura sui gloriam Conditoris et suam perfecte beatificata visura est, atque ei sine ullo defectu suae beatitudinis adhaerebit.

CAPUT XVI. Tunc omnium electorum perfecte erit cor et anima una, quando Deus erit omnia in omnibus. (Beda.) Sicut in primordio nascentis Ecclesiae in Hierosolymis quondam multitudinis credentium erat cor et anima una, et erant illis omnia communia (Act. IV), ita in illa summae pacis visione multitudini credentium Deum erit cor et anima una, diligendi ac laudandi eum, cujus se gratia viderint esse salvatos: et ibi veraciter erunt omnibus omnia 118.0886C| communia, quia, sicut Apostolus ait, erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV). [Prosp.] Ibi omnes quicunque fuerint unum corpus erunt, et singuli de sua et de singulorum felicitate gaudebunt. Haec est vera et beata unanimitas sanctorum angelorum et hominum beatorum in illa perpetua regione, quibus est una voluntas gloriam regni Dei dicere, et potentiam virtutis ejus eloqui.

CAPUT XVII. Quod sancta Hierusalem coelestis ex parte aeterna, et ex parte captiva sit (Aug.) Sancta Hierusalem coelestis ex parte aeterna; et ex parte captiva est. In angelis aeterna, in hominibus captiva. Non enim omnes illius civitatis cives captivi sunt, sed qui inde peregrinantur ipsi 118.0886D| captivi sunt. Homo cujus est Hierusalem, sed venditus sub peccato, factus peregrinus. Sicut enim populus ille de terra Hierusalem in captivitate ductus est in Babylonia, et post septuaginta annos rediit ad civitatem suam: septuaginta anni significant omne tempus quod septem diebus evolvitur; ita cum transierit omne tempus tunc redimus et nos ad patriam nostram, aeternam Hierusalem, ubi sunt cives nostri angeli, ab ipsis nostris peregrinamur in terra. In peregrinatione suspiramus, in civitate gaudebimus.

CAPUT XVIII. Quam ardenter desiderare debent regionem suam coelestis patriae peregrini. (Aug.) Coelestem ad patriam peregrinus ille ardenter 118.0887A| redire desiderabat, qui dolens gemensque dicebat: Heu mihi! quia incolatus meus longinquus factus est (Psal. CXIX). Ac si diceret: Domine, multum a te recessi, peregrinatio mea facta est longinqua. Nondum veni in patriam illam ubi cum nullo malo victurus sum. Nondum veni ad illam societatem angelorum ubi scandala non timebo. Quare autem nondum sum ibi? quia incolatus meus longinquus factus est. Incolatus peregrinatio est. Incola dicitur qui habitat in terra aliena, non in civitate sua. Longinquus factus est incolatus meus. Et ubi longinquus? Aliquando, fratres mei, cum peregrinatur homo inter meliores vivitque, in patria sua forte viveret, sed non sic est quando de Hierusalem illa coelesti peregrinamur. Mutat enim homo patriam, et aliquando illi in peregrinatione bene est. 118.0887B| Invenit amicos fideles peregrinando quos in patria invenire non potuit; inimicos habuit ut de patira pelleretur et peregrinaretur, invenit quod non habebat in patria. Non sic est patria illa Hierusalem ubi omnes boni, quicunque inde peregrinatur inter malos est. Nec recedere a malis potest nisi cum redierit ad societatem angelorum, ut ibi sit unde peregrinatur, ubi omnes justi et sancti qui fruuntur verbo Dei sine lectione, sine litteris. Quod enim nobis per paginas scriptum est, per faciem Dei illi cernunt. Qualis patria? Magna patria, et miseri, peregrini ab illa patria. Sed quid ait iste? Longinqua facta est peregrinatio mea. Iste jam volens redire cognoscit infelicitatem peregrinationis suae, quia cognovit illam; 118.0887C| redit, et ad beatam desiderat ascendere patriam.

CAPUT XIX. Qualiter plangere debent captivi patriam suam aeternam Hierusalem. (Aug.) Gemamus omnes, gemamus singuli in hac captivitate, in hac mortalitate, suspiremus, desideremus patriam nostram Hierusalem coelestem. Tendamus ad Conditorem nostrum, ejusdem civitatis fabricatorem, petamus ei bonorum operum sumptus, ut mereamur pervenire ad eum, et in domo ejus habitare omnibus diebus vitae nostrae, hoc est perenni 118.0888A| vita. Hanc domum aeternam, quam ex Deo habemus in coelis, diligebat ille qui dicebat: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. LXXXIII). Et iterum: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atrio Domini. Quia melior dies una in atriis tuis super millia (Ibid.). Nam et ipse ad Dominum sitienter pervenire desiderabat, cum dicebat: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Quando veniam et apparebo ante faciem Domini? (Psal. XLI.) In hac enim positi peregrinatione ploremus coram Domino qui fecit nos, quia ipse Dominus Deus noster. (Aug.) In hac aerumnosa retenti mortalitate cum omni contritione cordis et corporis redire desideremus ad illam supernam Hierusalem, 118.0888B| quae est mater omnium nostrum. Ab illa peregrinamur in hac miseranda vita, ad ejus reditum suspiremus. Tandiu miseri et laborantes sumus, donec ad illam redeamus, ubi videre possimus Deum deorum in sancto monte Sion.

CAPUT XX. Quod nemo mortalium dicere potest quanta justorum sint gaudia in coelo. (Aug.) Humanus sermo nec explicare potest nec cogitare quae et quanta sint gaudia in coelo, testante Paulo apostolo: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Diligamus igitur ex toto corde omnibusque viribus Deum, ipsam quam electis suis promisit beatitudinem desiderantes. Terrena 118.0888C| omnia et transitoria nobis pro amore coelestis patriae vilescant, totis animae viribus tendamus illuc, internis cordis affectibus suspiremus illuc. Petamus omnes cum lacrymis, petamus singuli Deum, ut inhabitemus in domo ejus omnibus diebus vitae nostrae, et mereamur videre bona ejus in terra viventium. Haec de qualitate futurae beatitudinis, ex divinis sanctorum Patrum libris pauca excerpta sufficiant. Nunc igitur quibus ad eam bonorum operum passibus currendum sit, adjuvante Domino carpendo flores ex catholicorum Patrum edictis demonstremus.

LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De laude charitatis, et quod ipsa sit mater omnium virtutum. 118.0887| (Aug.) Charitas est mater, fons et origo omnium sanctarum virtutum, et omnis praecepti finis. De qua dicit Apostolus: Finis autem praecepti est charitas de puro corde et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I). Ad charitatem autem refertur omne praeceptum. Unde Dominus ait: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Joan. XIII). [Greg.] Omne enim mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt. Quia quidquid praecipitur in 118.0888D| sola charitate solidatur. Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur. Nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Praecepta ergo Dominica et multa sunt, et unum. (Aug.) Multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Charitas quippe Dei est, et proximi. Et utique in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Adde Evangelium, adde apostolos; non enim abunde vox ista: Finis praecepti est charitas (I Tim. I). Et: Deus charitas est, et qui manet in charitate (dicente apostolo Joanne) in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). [Prosp.] Est autem charitas recta 118.0889A| voluntas ab omnibus terrenis ac praesentibus prorsus aversa, juncta Deo inseparabiliter, et unita igni quodam sancti Spiritus a quo est, et ad quem refertur, incensa. Inquinamenti omnis extranea, corrumpi nescia, nullo vitio mutabilitatis obnoxia, supra omnia quae carnaliter diliguntur excelsa, affectionum omnium potentissima, divinae contemplationis avida, in omnibus semper invicta, summa actionum bonarum, salus morum, finis coelestium praeceptorum, mors criminum, vita virtutum, virtus pugnantium, palma justorum, anima sanctarum mentium, causa meritorum bonorum, praemium perfectorum. In peccatis suis mortuos suscitat, languentes sanat, perditos instaurat, spem desperatis inspirat; pacificas mentes inhabitat, fructuosa in poenitentibus, 118.0889B| laeta in proficientibus, gloriosa in perseverantibus, victoriosa in martyribus, operosa in omnibus omnino fidelibus. Quam fides concipit, ad quam spes currit, cui profectus omnium servit. Ex qua quidquid est boni operis vivit, sub qua obedientia crescit, per quam patientia vincit, propter quam carnalia blandimenta devotio religiosa contemnit, sine qua nullus Deo placuit, cum qua nec potuit aliquis peccare nec poterit. Haec est charitas vera, germana, perfecta, quam excellentiorem viam nominat sanctus Apostolus (I Cor. XII). Et vere ipsa est via quae ducit per se ambulantes ad patriam. Quia sicut sine via nullus pervenit quo tendit, ita sine charitate, quae dicta est via, non ambulare possunt homines sed errare.

CAPUT II. Quod charitas ad innumera bona multiformiter extendatur. Plenitudo legis, ut Paulus ait apostolus, dilectio est (Rom. XIII). De hac iterum dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI). Lex etenim Christi quid congruentius intelligi potest, quam charitas? quam tunc vere perficimus, cum fraterna onera ex amore toleramus. Unde et per beatum Job dicitur, quod multiplex sit lex ejus (Job. XI). Quid etenim hoc loco Dei lex accipi, nisi charitas debet? per quam semper in mente leguntur praecepta vitae qualiter in actione teneantur. Sed haec 118.0889D| eadem lex multiplex dicitur, quia studiose per sollicitudinem charitas ad cuncta virtutum facta dilatatur quae a duobus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Hujus namque legis initium dilectio Dei est, ac dilectio proximi. Sed Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde, tota anima, et ex tota fortitudine diligi Conditor jubetur (Exod. XX). Qua in re notandum est, quod divinus sermo cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subjungit, ex toto: ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat, sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam justum dicitur: Quod ab alio tibi odis fieri, vide 118.0890A| ne tu alteri facias. Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis (Matth. VII). Quibus duobus, scilicet utriusque Testamenti mandatis per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur; ut malum quod pati non vult quisque, non faciens cesset a nocendi opere. Ut rursus bonum quod sibi fieri appetit impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate. Sed hae nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur; ne vel ad inferenda quae non debet, desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, 118.0890B| et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet, ne ambitio cogitationem laniet, cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet; ne cor luxuria polluat, et subjectum desideriis per illicita corrumpat; ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet; ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula suavitatis pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat; ne odium malitia excitet, et usque ad jaculum maledictionis irritet. Rursum cum cogitat ut ea alteri faciat, quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona, ut bonis meliora respondeant: ut erga procaces mansuetudinis longanimitatem exhibeat; ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat; ut discordes ad pacem 118.0890C| veniant; ut concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat; ut indigentibus necessaria tribuat; ut errantibus viam rectitudinis ostendat; ut afflictos verbo et compassione mulceat; ut accensos in hujus mundi desideriis, increpatione restringat; ut minas potentium ratiocinatione mitiget; ut oppressorum angustias quanta praevalet ope, levet; ut foris resistentibus opponat patientiam, ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a justitiae studio non enervet. Sic adulationum zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat. Ut ingratos beneficiis ad amorem provocet, ut gratis quoque ministeriis in amore servet; ut proximorum mala cum corrigere non 118.0890D| valet, taceat; ut quae, cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae tacet toleret, ne tamen in anima virus doloris occultet; ut sic malevolis minus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a jure rectitudinis excedat; ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a bono exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat, ne cum terrena largitur, suam plus quam necesse est inopiam, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret. Bene ergo voce beati Job, lex Dei multiplex dicitur (Job XI). Quia nimirum cum una eademque 118.0891A| sit charitas, si mentem plene ceperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit.

CAPUT III. Quae et quanta bona operata sit charitas in sanctis Patribus. (Orig.) Charitas namque per Abel, et electa Deo munera obtulit, et fratris gladios non reluctando toleravit. Charitas Enoch et inter homines vivere spiritualiter docuit, et ad sublimem vitam ab hominibus etiam corpora abstraxit. Charitas Noe, despectis omnibus solum Deum placabilem ostendit, ut quae arcae fabricam studio longi laboris exercuit, et mundo superstitem pio opere exercendo superavit. Charitas per semet Japhet humiliter verenda patris 118.0891B| crubuit, et superjecto dorsis pallio, quae non videbat abscondit. Charitas Abrahae dextram, quia ad mortem filio obediendo extulit, hunc prolis innumerae gentium patrem fecit. Charitas Isaac mentem, quam semper ad munditiam tenuit, caligantibus aetate oculis, ad videnda longe post ventura dilatavit. Charitas Jacob compulit, et amissum bonum filium medullitus gemere, et pravorum filiorum praesentiam sub aequanimitate tolerare. Charitas Joseph docuit a fratribus venundatum, et libertate animi infracta, servitium perpeti, et eisdem post fratribus mente non elata principari. Charitas Moysen delinquente populo et usque ad petitionem mortis in precibus stravit, et usque ad interfectionem populi per zeli studium erexit, ut et pro pereunte plebe sese morti objiceret, 118.0891C| et contra peccantem protinus vice Domini irascentis saeviret. Charitas Phinees brachium in ultione peccantium erexit, ut arrepto gladio coeuntes transfigeret, et iram Domini iratus placaret. Charitas Jesu exploratorem docuit, ut et prius contra falsiloquos cives veritatem verbo defenderet, et hanc postmodum gladio contra hostes alligaret. Charitas Samuel et in principatu humilem praebuit, et integrum in dejectione servavit, qui cum persequentem se plebem diligeret, ipse sibi testimonio exstitit, quia culmen ex quo dejectus est non amavit. Charitas David ante iniquum regem, et humilitate commovit ad fugam, et humilitate replevit ad veniam, quia persecutorem suum et timendo fugit ut Dominum, et tamen cum potestatem feriendi reperit, 118.0891D| non agnovit inimicum. Charitas Nathan et contra peccantem regem in auctoritatem liberae increpationis sustulit, et cum regis culpa deesset, in petitione humiliter stravit. Charitas per Isaiam nuditatem carnis in praedicatione non eruhuit, et subducto carnali velamine mysteria superna penetravit. Charitas Heliam, quia fervoris zelo vivere spiritaliter docuit, ad vitam quoque et corporaliter abstraxit. Charitas Eliseum, quia magistrum diligere simpliciter instituit, magistri spiritu dupliciter implevit. Per charitatem Jeremias ne in Aegyptum populus descenderet, restitit; sed tamen et inobedientes diligens quo descendere prohibuit, et ipse descendit. Charitas Ezechielem, quia prius a terrenis desideriis 118.0892A| se sustulit, post per cincinnum capitis aere libravit. Charitas in Danielem, qui a regis dapibus gulam compescuit, ei et esurientium ora leonum clausit. Charitas tribus pueris, quia in tranquillitate positis incendia vitiorum subdit, tribulationis tempore et flammas fornacis temperavit. Charitas in Petro et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda minoris verba humiliter audivit. Charitas in Paulo, et manus persequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio, longe se impares et priores sensu audenter increpavit.

CAPUT IV. Quibus modis charitas consistat. 118.0892B| (Pelag.) Charitas quatuor modis consistit, hoc est: in dilectione quae prima est; secunda ut nosmetipsos secundum Deum amemus; tertia proximos; quarta etiam inimicos. Deum ergo plus quam nos diligere, proximum sicut nos, inimicum sicut proximum.

CAPUT V. Quod sine charitate nulla bona prosunt. (Prosp.) Paulus inquit apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habuero, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII). Hominum vel angelorum linguas inanem facundiam quorumdam significatam debemus accipere, qui docendi officium vanitate placendi magis 118.0892C| quam consulendi charitate suscipiunt, et dicta sua magis cupiunt laudari quam fieri; nec de sanctitate operis, sed de sermonis elucubrati venustate solliciti sunt. Merito hi tales aeramento sonanti, aut tinnienti cymbalo comparantur, qui in modum tinnientis aeramenti vel cymbali praeclara quaeque magis appetunt sonare quam facere. Et si habuero, inquit Apostolus, prophetiam, et noverim omnia mysteria et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum (Ibid.). Non ad hoc ista dicit, quasi aliqua bona sine charitate habere aliqui possint, sed quia nihil prosint habentibus ea, si a charitate defecerint. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem 118.0892D| autem non habuero, nihil mihi prodest (Ibid.). Charitas ergo habenda est ipsa et sectanda, sine qua nec eleemosynae, nec occisio corporis, nec illa omnia superius dicta, vel alia quaelibet bona perducunt aliquos ad salutem. Quia quaelibet bona actio vel passio, nisi ex fide, quae per dilectionem operatur, exstiterint, nobis prodesse non poterunt. Quapropter nihil eis peccati damnabilis remanere poterit, nec deerit aliquid boni, quibus charitas, omnis inquinamenti mundatio, et bonorum omnium mater, adfuerit.

CAPUT VI. Qualiter verba beati Pauli apostoli de charitate intelligenda sint. (Greg.) Charitas patiens est, benigna est: non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII). Patiens quippe est charitas, quia illata mala aequanimiter tolerat. Benigna vero est, quia pro malis bona largiter ministrat. Non aemulatur: quia per hoc, quod in praesenti mundo nihil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Non inflatur, quia cum praemium internae retributionis anxie desiderat, de bonis se exterioribus non exaltat. Non agit perperam, quia 118.0893B| quo se in solum Dei et proximi amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat, ignorat. Quid sit autem, perperam agere, sanctus Basilius inter caetera ita definiens ait: Quidquid non propter usus necessarios, sed vel ornatus causa, vel decoris alicujus fit, hoc est perperam agere. (Greg.) Non est ambitiosa charitas; quia quo ardenter intus ad sua satagit, foras nullatenus aliena concupiscit. Non quaerit quae sua sunt, quia cuncta quae hic transitoria possidet, velut aliena negligit, cum nihil sibi esse proprium, nisi quod secum permaneat agnoscit. Non irritatur, quia et injuriis lacessita ad nullos ultionis suae motus excitat, dum magnis laboribus majora post praemia exspectat. Non cogitat malum, quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne odium radicitus 118.0893C| eruit, versare in animo quod inquinat nescit. Non gaudet super iniquitate, quia quo sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exsultat. Congaudet autem veritati, quia ut caeteros diligens, per hoc, quod rectum in aliis conspicit, quasi de augmento proprii provectus hilarescit. (Prosp.) Omnia suffert, quia omnes inquietos vel inquietudines fundata animi tranquillitate suffert. Omnia credit, quia post hanc vitam, poenas divinitus comminatas credit non metuendo. Omnia sperat, quia praemia praemissa sperat gaudendo. Omnia sustinet, quia revelationem filiorum Dei desiderat fortiter sustinendo. (Pelag.) Charitas nunquam excidit: non excidit dicit, id est elapsa non est, vel non excessit. Ipsa enim sola permanet in futurum, vel 118.0893D| recte, quia vera est, non mutabitur.

CAPUT VII. Qualiter charitas erga Deum, et qualiter erga proximum sit exhibenda. Ergo si charitatem Deo exhibeamus et proximo de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, facile peccato resistimus, bonis omnibus abundamus, saeculi blandimenta contemnimus, et omnia quae difficilia sunt humanae fragilitati vel aspera etiam, cum dilectione perficimus, si tamen Deum charitate quae nobis ab illo, ex toto corde, ex tota anima et totis viribus diligamus. Ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus diligit Deum. Quem si ex toto corde diligamus, 118.0894A| nihil erit in nobis unde peccati desideriis serviamus. Et quid est diligere Deum, nisi illo occupari animo, concipere fruendae visionis ejus effectui peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum quem in se censuit diligendum. Illi vero ex toto et plus quam se diligunt Deum, qui pro ejus amore, suae ad tempus saluti non parcunt, seipsos tribulationi ac periculis tradunt. Nudari facultatibus propriis, patriae suae extorres fieri, parentibus et uxoribus et filiis renuntiare parati sunt, et ut in totum dicam, ipsam corporis mortem non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes a corporis sui vita magis quam a Deo vita vitae suae discedere. Proximos nostros sicut nos diligere debemus: non illi tantum proximi nostri credendi sunt, 118.0894B| quos nobis gradus sauguinis jungit, sed proximi nostri credendi sunt omnes homines naturae nostrae participes. Secundum nos proximos omnes diligimus, cum ad mores bonos et ad aeternam vitam consequendam sicut nobis eorum saluti consulimus, cum nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus, et, sicut nobis subveniri optaremus, ita eis pro viribus subvenimus, aut si facultas defuerit, voluntatem subveniendi tenemus. Quapropter haec est proximi tota dilectio, ut bonum quod tibi conferri vis, velis et proximo. Etenim profectus tuos esse credas, et de peccatis aliorum tanquam de propriis misericorditer lugeas. (Basil.) Haec est enim charitas quam habere debemus invicem, sicut Dominus ostendit et docuit, dicens: Diligite invicem sicut et ego dilexi vos. 118.0894C| Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XIII). Si autem et animam poni oportet, quanto magis in aliis votum et studium debet intelligi, sine dubio non secundum humanas voluntates, sed secundum illum prospectum in quo est commune omnium propositum placandi Dominum.

CAPUT VIII. Quod ne tantae virtutis sit charitas, ut omnem legem et universa mandata Dei in ea possimus complere. Quantae autem virtutis sit charitas in consequentibus ponit Apostolus cum ait (Rom. XIII): Qui enim diligit proximum, proximu, legem implevit. Nam non adulterabis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est 118.0894D| aliud mandatum in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Et ad ultimum rationem tanti hujus boni breviter colligens, ait: Dilectio proximi malum non operatur: plenitudo legis est dilectio (Ibid.). Supra dixerat, quia qui diligit proximum, legem implevit. Et quia difficile videbatur, quomodo quis posset omnem legem in uno sermone complere, plenissimam reddit rationem, dicens: Dilectio proximi malum non operatur. Et ideo plenitudo legis est dilectio. Pone ergo per singula mandata legis dilectionem, et vide quam facile cuncta complentur. Nunquid qui diligit proximum, occidere eum potest? Certum est quod nemo quem diligit interficit. Est ergo dilectio per quam impletur mandatum quo 118.0895A| praecipitur, Non occides. Similiter et qui proximum suum diligit, in uxorem ejus adulterium non committit. Et qui diligit proximum suum, quae ejus sunt non furatur. Et qui diligit proximum suum, adversus eum non dicit falsum testimonium. Similiter et caetera mandata legis, si sit erga proximum dilectio, absque aliquo labore servantur. Potest et ita intelligi, quod proximus noster sit Christus secundum Evangelii sententiam; qui venit et jacentes nos vulneratos a latronibus et nudatos a daemonibus, jumento corporis sui superposuit, et ad stabulum Ecclesiae detulit, et caetera. Hunc ergo proximum, si diligamus omnem legem et universa mandata, in ipsius amore complemus.

CAPUT IX. Qualiter per charitatem in Deo diligitur amicus et propter Deum diligitur inimicus. (Greg.) Si quis quemlibet amat sed propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se putat. Charitas autem vera est cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui etiam eos diligere a quibus non diligitur, scit. Probari autem charitas per solam odii adversitatem solet. Unde et per semetipsum Dominus dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt (Matth. V). Ille ergo securus amat, qui propter Deum et illum amat, a quo se intelligit non amari; difficile quippe est omnem vim charitatis exprimere, cum omnia Dei praecepta sola possideat charitas, dicente beato Augustino: 118.0895C| Totam magnitudinem et altitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus. Haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissima, in hospitalitate largissima, inter veros fratres latissima, inter falsos patientissima. Sufficiant autem haec quae de charitate scripta sunt; nunc autem de caeteris virtutibus, prout auctor lucis dare dignabitur, insistendum est.

CAPUT X. De spe. (Cassiod.) Spes est bonorum spectatio futurorum quae exprimit humilitatis affectum et sedulae servitutis 118.0895D| obsequium. Spes autem vocata quod sit pes progrediendi quasi est pes. Unde econtrario dicitur desperatio, cui nulla est progrediendi facultas. Quia dum quisquis peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Ille enim fiducialiter exspectat, qui ejus mandata fideliter servat.

CAPUT XI. Quod illis tantummodo proficit spes qui ab actione prava quiescunt. (Isid.) Qui male agere non desistunt vana spe indulgentiam de Dei pietate requirunt, quam recte quaererent si ab actione prava cessarent. Metuendum valde est ut neque per spem veniae quam promittit 118.0896A| Deus perseveranter peccemus, neque quia juste peccata distringit, veniam desperemus, sed utrumque periculum evitemus, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus. Omnis quippe justus spe et formidine nitet, quia nunc illum ad gaudium spes erigit, nunc formidinem terror gehennae addicit.

CAPUT XII. De spe non ponenda in homine. (Aug.) Spe enim, ut ait Apostolus, salvi facti sumus (Rom. VIII). Non enim est spes ponenda in homine, quia maledictus omnis, sicut divina testantur eloquia, qui spem suam ponit in homine (Jer. XVII). Ac per hoc, et in seipso qui spem suam ponit, hujus maledictionis vinculo innectitur. Ideo non nisi 118.0896B| a Domino Deo petere debemus, quidquid speramus vel bene operaturos, vel pro bonis operibus adepturos. Ponamus igitur spem in Domino, instruente David dicente: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII). Et iterum: Spes mea in Deo est (Psal. LXI).

CAPUT XIII. Qualiter spes crescit inter adversa. (Greg.) Tanto namque spes in Deum solidior surgit, quanto pro illa quisque graviora pertulerit. Quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient 118.0896C| in exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXXV).

CAPUT XIV. De fide. (Prosp.) Fides enim est justitiae fundamentum, quam nulla opera bona praecedunt, et ex qua omnia bona procedunt. Ipsa nos a peccatis omnibus purgat, mentes nostras illuminat, Deo reconciliat, cunctis participibus naturae nostrae consociat, spem nobis futurae remunerationis inspirat, auget in nobis virtutes sanctas, ac nos in earum possessione confirmat.

CAPUT XV. Quod nisi per fidem, quae per dilectionem operatur, nemo potest venire ad requiem. 118.0896D| Nemo potest ad veram pervenire beatitudinem, nisi per fidem. Sine fide enim, ut ait Scriptura, impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Fidem scilicet illam quae per dilectionem operatur, quia ut Jacobus ait apostolus: Fides sine operibus mortua est (Jac. II). Et iterum: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Nunquid poterit fides salvare eum? (Ibid.) Fides sine operibus otiosa est. Beatus autem est qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Frustra sibi de sola fide blanditur, qui bonis operibus non ornatur. Multi fide tantum Christiani sunt, opere vero a Christiana doctrina dissentiunt. Est autem fides virtus praeclara, per quam sancti Patres 118.0897A| uniti sunt Deo: lege ad Hebraeos Epistolam (Hebr. II) Pauli apostoli, et invenies.

CAPUT XVI. Quae sit differentia inter fidem et spem. (Aug.) Est itaque fides bonarum rerum et malarum, quia et bona creduntur et mala et hoc fide bona non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum et praesentium et futurarum. Credimus enim Christum mortuum, quod jam praeteriit; credimus sedere ad dextram Patris, quod nunc est; credimus venturum ad judicandum, quod futurum est. Item fides et suarum rerum est, et alienarum. Nam et se quisque credit aliquando esse coepisse, nec fuisse utique sempiternum. Et alios atque alia nec solum de aliis hominibus multa, quae ad religionem pertinent, 118.0897B| verum etiam de angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium, qui earum spem gerere perhibetur. Quae cum ita sint propter has causas, distinguenda erit fides a spe, sicut vocabulo, ita rationabili differentia. Nam quod attinet ad non videre, sive quae creduntur, sive quae sperantur, fidei speique commune est. In Epistola quippe ad Hebraeos (Hebr. II), qua teste usi sunt illustres catholicae regulae defensores, fides esse dicta est cognitio rerum quae non videntur. Quamvis quandoque se quisque non verbis, non testibus, non denique ullis argumentis, sed praesentium rerum evidentiae dicit credidisse, hoc est fidem accommodasse. Non ita videtur absurdius ut recte reprehendatur in verbo, eique dicatur: vidisti? 118.0897C| ergo non credidisti; unde putari potest, non esse consequens ut non videatur res quaecunque creditur. Sed melius hunc appellamus fidem quam divina eloquia docuerunt: earum scilicet rerum quae non videntur. De spe quoque Apostolus ait: Spes quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Cum ergo nobis bona futura esse creduntur, nihil aliud quam sperantur. Jam de amore quid dicam, sine quo fides nihil prodest? Spes vero esse sine amore non potest. Denique, ut ait apostolus Jacobus: Et daemones credunt et contremiscunt (Jac. II): nec tamen sperant vel amant, sed potius quod speramus et amamus, credendo venturum esse formidant. Propter quod et 118.0897D| apostolus Paulus, fidem quae per dilectionem operatur, approbat atque commendat (Gal. V), quae utique sine spe non potest esse. Proinde nec amor sine spe est, nec sine amore spes, nec utrumque sine fide.

CAPUT XVII. Quod inter se differant spes, fides et charitas. Nunc autem manet, ait apostolus Paulus, spes, fides, charitas. Tria haec, major autem horum est charitas (I Cor. XIII). Fides in spem proficit, spes vero ad charitatem. In praesenti vero sunt tria, in futuro sola charitas sanctorum et angelorum et Dei (Prosp.). Quidquid fides et spes promiserat consummabit. Majus ergo est quod semper erit, quam quod aliquando 118.0898A| cessabit. Caeterum prophetiae et mysteriorum omnium notitia vel scientia, nec non et ipsa fides vel caetera talia, quae non perfectionem fidelium, sed fragilitate necessaria indicantur, in illa perfectione justorum, quo in charitate radicati contendunt, pervenientibus necessaria esse non poterunt, sed sola charitas ibi perfecta erit, cum perfectos Deo, a quo donata est, conjunxerit.

CAPUT XVIII. De oratione. (Cypr.) Dominus enim noster Jesus Christus non tantum verbis, sed et factis orare nos docuit. Ipse orans frequenter et deprecans, et quid nos facere oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: Ipse autem fuit secedens in solitudines 118.0898B| et adorans. Et iterum: Exivit in montem orare, et fuit pernoctans in oratione Dei (Matth. XIV; Luc. VI). Quod si ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare. Et si ille per totam noctem jugiter vigilans et continuis precibus orabat, quanto magis nos in frequentanda oratione debemus nocte vigilare. De hoc et beatissimus Ambrosius episcopus ait: Quod autem Dominus Jesus pernoctans fuit in oratione Dei, forma tibi praescribitur quam debeas aemulari. (Ambr.) Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctet? Quid te facere convenit, cum vis aliquod officium pietatis adoriri, cum Christus missurus apostolos, prius orare curavit.

CAPUT XIX. De laude et utilitate orationis. (Joan.) Quam autem laudabilis et utilis valdeque necessaria sit oratio, sanctus Joannes Constantinopolitanus antistes inter caetera dicit: Oratio ecclesiastica solvit vincula Petri. Oratio Pauli dilatavit praedicationis fiduciam. Oratio caminum ignis exstinxit. Oratio conclusit ora leonum. Oratio seditionem compescuit. Oratio paradisum aperuit. Oratio coeli cardines reseravit. Oratio sterilem fecundavit. Oratio Cornelii coelos penetravit. (Isid.) Oratio publicanum justificavit. Oratio frequens diaboli jacula submovet. Oratio frequens et continua diaboli tela exsuperat. Oratio frequens flammas vitiorum exstinguit. Oratio grandis est animae munitio. (Basil.) Per orationes purissimas omnia nobis utilia tribuuntur a Domino, 118.0898D| et cuncta noxia procul dubio effugantur.

CAPUT XX. De reverentia et devotione orationis. (Cypr.) Quando autem stamus ad orationem, ut sanctissimus martyr Cyprianus ait, invigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quidquam tunc animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem praefatione praemissa, parat mentes fratrum dicendo: Sursum corda; ut dum respondeat plebs: habemus ad Dominum, admoneamur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire 118.0899A| patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud in mente, quando intentione sincera Deum debeat non vocis sonus, sed animus et sensus orare. Quae autem segnitia est alienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare, quam quod cum Deo loquaris? (Bened.) Nam et cum quali devotione et reverentia sit orandum beatissimus et sanctissimus pater Benedictus demonstrat dicens: Si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. Et non in multiloquio, sed 118.0899B| in puritate cordis et compunctione lacrymarum nos exaudiri sciamus.

CAPUT XXI. Quod ipsa est acceptabilis Deo oratio quae sine odio fraterno funditur. (Greg.) Cum stabitis ad orationem, inquit Dominus, dimittite si quid habetis adversus alterum (Marc. XI). Hinc iterum dicit: Nisi remiseritis hominibus peccata, nec Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Hinc rursum ait: Date et dabitur vobis; dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI). Hinc constitutione postulationis conditionem posuit pietatis dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Ille recte sui delicti veniam postulat, cum hoc quod 118.0899C| prius in ipso delinquitur relaxat. Dimittamus enim quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis. Relinque proximo tuo, ait Salomon, nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur (Eccli. XXVIII). Ait enim apostolus Paulus: Volo itaque viros orare in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et disceptatione (I Tim. II). (Ambros.) Pacificum animum in oratione esse debere, ut ad effectum deducatur oratio. Sanctae enim manus sunt quando cor mundum est.

CAPUT XXII. Qualiter semper sine aliqua intermissione orare possumus. (Beda.) Ait enim Dominus: Oportet semper orare et non deficere (Luc. XVIII). Et apostolus Paulus dicit: 118.0899D| Semper gaudete et sine intermissione orate (II Thess. II). Quis autem potest ita semper orare, et sine defectu vel intermissione precibus insistere, ut nec alimentum sumendi, aut dormiendi tempus habeat? Aut ergo dicendum est eum semper orare et non deficere, qui canonicis horis quotidie juxta ritum ecclesiasticae traditionis psalmodiis, precibusque consuetis Deum laudare et rogare non desistit; et hoc esse quod Psalmista dicebat: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Aut certe omnia, quae justus secundum Deum gerit et dicit, adorationem esse reputanda. Quia enim justus sine intermissione quae justa sunt agit, ac per hoc sine intermissione justus orabit, 118.0900A| nec unquam ab oratione cessabit, nisi justus esse desistat. Sive enim manducet et bibat, aut dormiat justus, aut operetur, aut loquatur, aut aliud quid faciat, si ad gloriam et laudem Dei, et secundum ejus voluntatem facit, oratio est.

CAPUT XXIII. Quod cum oratione omnia sunt agenda. (Ambros.) Servus enim Dei assiduus esse debet in oratione, et, ut ait apostolus Paulus, sine intermissione orare (I Thess. II). Quia sedulae preces provocant animum judicis ad dandum misericordiam. Nam et idem Apostolus admonet dicens: Instate orationi, vigilantes in ea (Col. IV); (Cypr.) docens scilicet et ostendens, eos impetrare quod postulant de Deo posse quod videat Deus in oratione vigilare. (Aug.) 118.0900B| Neque die vaces neque nocte, sed cum somnus de oculis tuis ceciderit, tunc sensus tuus in oratione vigilet. (Hieron.) Sicut enim militi sine armis ad bellum exire non convenit, ita homini Christiano procedere quolibet sine oratione non expedit. Egredientes de hospitio armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat. Quidquid Christianus inchoat antea orationem ad Deum dirigat. Quidquid perficit, et hoc cum oratione perficiat. Et semper sensu, mente, voce, et opere omnipotentem Deum oret, ut ea quae recta et ei placita sunt, faciat, sibi cogitare, velle, dicere pariter et facere, et usque ad boni operis perseverantiam, vitamque perpetuam feliciter pervenire concedat. Frequenter namque orationi insistat, et mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu 118.0900C| quotidie in oratione Deo confiteatur, et caveat ne ad hoc rursus proruat quod se fletibus planxisse cognoscit. Meminisci enim debet quod dicitur: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII). Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare. Ac si aperte dicat: Cum mala gesta defleveris, nequaquam rursum facies quod in precibus iterum plangas.

CAPUT XXIV. Quod oratio tunc pretiosior fit cum eleemosyna conjuncta fuerit. (Cypr.) Orantes autem non infructuosis nec rudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est cum precatur Deum sterilis oratio. Nam cum omnis arbor 118.0900D| non faciens fructum bonum excidatur et in ignem mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, qui nulla operatione fecundus est. Et ideo divina Scriptura instruit, dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. XII). Nam qui in die judicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operationem venienti benignus auditor est. Sic denique Cornelius centurio, cum oraret, meruit audiri: fuit faciens multas eleemosynas in plebe, et semper orans Deum. Huic circa nonam horam astitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam coram Deo (Act. X). [Greg.] Cito 118.0901A| orationes ad Deum ascendunt, quae ad eum merita nostri operis imponunt. Unde et per Jeremiam prophetam dicitur: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum (Jer. III). Ad Deum quippe corda cum manibus levare, est orationis nostrae studium cum merito boni operis imponere. De hoc et sanctus Leo papa. (Leo.) Oratione enim et propitiatio Dei quaeritur, jejunio concupiscentia carnis exstinguitur, eleemosynis peccata redimuntur. In orationibus fides permanet recta, in jejuniis innocens vita, in eleemosynis mens benigna.

CAPUT XXV. De jejunio exterioris interiorisque hominis. (Aug.) Jejunium universam esse dicimus corporis castigationem. Non est tantummodo jejunandum a 118.0901B| concupiscentia ciborum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. Qui igitur corpori suo jejunia devotus injicit, principaliter renuntiet vitiis. Cupiditatum fomites comprimat, frangat impetus mentis, libidines vincat, faces avaritiae ardentis exstinguat, latiusque factis vim dilectionis extendat, atque in alimenta pauperum abrupti apparatus impendia largiatur. Omnia ergo corporis nefanda peccata animi virtute calcentur, ut et anima sanctitate corporis adjuvetur. (Isid.) Hoc est enim perfectum et rationabile jejunium, quando noster exterior homo jejunat, interior orat. Facilius per jejunium oratio penetrat coelum: jejunia fortia tela sunt adversus tentamenta daemoniorum. Cito enim per abstinentiam devincuntur. Jejunia cum bonis operibus Deo acceptabilia 118.0901C| sunt. Qui autem cibis abstinent et prave agunt daemones imitantur, quibus esca non est, et nequitia semper est. Ille enim bene abstinet cibis qui et a malitiae actibus, et a mundi jejunat ambitionibus. (Cass.) Unde et Cassianus ita inter caetera definiens: Nec solum nobis istud jejunium visibilium ciborum ad perfectionem cordis, et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque jejunium copulatum. Habet namque et illa suos noxios cibos quibus impugnata etiam sine escarum abundantia ad luxuriae praerupta devolvitur. Detractio, cibus est ejus et quidem persuavis. Ira etiam cibus est ejus, licet minime lenis, ad horam tamen infelici esu pascens ac pariter lethali sapore prosternens. Invidia cibus est mentis, et vana gloria cibus est ejus. Omnisque 118.0901D| concupiscentia et pervagatio cordis instabilis, pastus quidam est animae noxiis escis eam nutriens. Si enim corporaliter jejunantes perniciosissimis animae vitiis implicemur, nihil nobis proderit carnalis afflictio pretiosiore parte pollutis. Oportet ergo exteriorem hominem jejunantem, interiorem quoque similiter cibis noxiis temperare.

CAPUT XXVI. Quod illud est perfectum jejunium, quod cum oratione et misericordia commendatur. (Aug.) Necessaria animae nostrae sunt jejunia, sicut vulneribus medicina. Medelam enim conferunt vitae perpetuae, ita tamen ut duarum rerum testimonio 118.0902A| commendentur, id est oratione et misericordia. Quod per solum jejunium prodesse non posse facundissimus doctor Cassianus in vicesima prima collatione propheticis demonstrat testimoniis, ita quorumdam, inquit, per prophetam Dominus jejunium detestatur, ex quorum persona cum sibi objiciens ante dixisset: Quare jejunavimus et non aspexisti? humiliavimus animas nostras et nescisti? Confestim subjiciens prodidit causas cur non mererentur audiri: Ecce, inquit, in diebus jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque in hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Nunquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem 118.0902B| animam suam? Nunquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere? Nunquid istud vocabis jejunium et diem acceptabilem Domino (Isa. LVIII)? Deinde infert, dicens quomodo acceptabilis fiat continentia jejunantis, atque evidenter enuntiat per se solum jejunium prodesse non posse, nisi has quae subjiciuntur causas habuerit consequentes. Nonne hoc est, inquit, jejunium quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes; dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justiti 118.0902C| a tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet, clamabis, et dicet: Ecce adsum (Ibid.). Videtis ergo jejunium nequaquam principale bonum a Domino judicari, eo quod non per ipsum, sed per alia opera bonum ac Deo bene placitum fiat. Et rursum ex accedentibus causis non solum vanum, verum etiam odibile censetur, dicente Domino: Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum (Jer. XIV). [Greg.], Illud ergo jejunium Deus approbat, quod ad ejus oculos, manus eleemosynarum levat. Quod cum proximi dilectione agitur, quod ex pietate conditur, hoc ergo quod tibi subtrahis alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur. Hinc etenim per prophetam Dominus dicit: Cum jejunaretis et plangeretis, nunquid 118.0902D| jejunium jejunastis mihi? Et cum comeditis et bibitis, nunquid non vobis comeditis et vobismetipsis bibitis (Zach. VII)? Sibi enim comedit et bibit, qui alimenta corporis, quae sunt communia bona Conditoris, sine indigentibus percipit. Et sibi quisque jejunat, si ea quae ad tempus subtrahit non pauperibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Hinc per prophetam Joel dicitur: Sanctificate jejunium (Joel. I). Jejunium quippe sanctificare est adjunctis bonis aliis, dignam Deo abstinentiam carnis ostendere.

CAPUT XXVII De eleemosyna. (Aug.) Qui enim vult ordinate dare eleemosynam, 118.0903A| a seipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo. Propter hoc renascimur ut Deo placeamus, cui merito displicet, quod noscendo contraximus. Haec est prima eleemosyna quam nobis debemus.

CAPUT XXVIII. Quod multiplex sit eleemosynarum virtus. (Aug.) Date eleemosynam, ait Dominus, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, 118.0903B| deliberanti consilium, et quod cuique necessarium indigenti, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere, in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus quod ab illo laesus vel offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur; non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit, et aliqua emendatiora poena plectit, eleemosynam dat, qui misericordiam praestat. (Cypr.) Raphael quoque angelus ut eleemosyna libenter ac largiter fiat hortatur, dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. XII). Quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata. Ostendit orationes nostras ac jejunia minus posse, nisi eleemosynis adjuventur. Deprecationes solas 118.0903C| parum ad impetrandum valere, nisi factorum et operum accessione socientur. Revelat angelus et manifestat et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaciores fieri, eleemosynis vitam e periculis redimi, eleemosynis animas a morte liberari. (Isid.) Duae namque sunt eleemosynae: Una corporalis, egenti dare quidquid potueris; altera spiritalis, dimittere a quo laesus fueris.

CAPUT XXIX. De laude et utilitate eleemosynarum. Vendite, inquit Dominus, quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XI). Et iterum: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XII). Et Salomon ait: Redemptio animae viri, divitiae suae. 118.0903D| Qui autem miseretur pauperi, beatus erit (Prov. XIII). Et iterum Scriptura: Conclude eleemosynam in sinu pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo (Eccli. XXIX). Ignem ardentem exstinguit aqua, ita et eleemosyna peccatum. Et iterum: Qui obturat aures suas ne audiat pauperem, et ipse invocabit Dominum, et non erit qui exaudiat eum (Prov. XXI). (Cyprian.) Neque enim misericordiam Dei mereri poterit, qui misericors ipse non fuerit, aut impetrabit de divina pietate aliquid in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. Quod iterum in psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL). Nam et Daniel regi Nabuchodonosor 118.0904A| legitur tale dedisse consilium: Propterea, rex, placeat tibi consilium meum, et peccata tua eleemosynis redime, et injustitias tuas miserationibus pauperum, et erit Deus parcens peccatis tuis (Dan. IV). Quod si peccata sua redimere voluisset, potuisset utique evadere mala quae perpessus est. Deus enim eleemosynas pauperum feneratur, et cum datur minimis Christo datur. Ipse enim judicio suo dicturus est: Esurivi et dedistis mihi manducare; sitivi et dedistis mihi potum; nudus fui, et vestistis me; hospes, et collegistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me, et caetera. Et: Quod fecistis uni de minimis meis, mihi fecistis. Et tunc audient vocem illam beatam: Venite, benedicti Patris mei, percipite praeparatum vobis regnum ab origine mundi (Matth. XXV).

CAPUT XXX. Quod per eleemosynam omnium peccatorum tribuatur remissio. Beatus namque Tobias filium monens ut eleemosynam faceret, ait inter alia: Ex substantia tua, fili mi, fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis, quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras (Tob. IV).

CAPUT XXXI. Quam pie ac salubriter ad eleemosynae studium divina nos instruat Scriptura. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna, omnibus facientibus eam (Tob. IV). Hinc et per quemdam sapientem dicitur: Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere. Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti (Eccli. X). Igitur quicunque de virtute eleemosynae plura noscere cupit, legat librum sanctissimi martyris Cypriani, quem de Eleemosyna scripsit; et beati Maximini, Taurinensis episcopi, librum quem et ipse de Eleemosyna scripsit, et sufficienter inveniet.

CAPUT XXXII. De humilitate. (Basil.) Humilitas quidem haec est, ut omnes homines aestimemus superiores nobis, et omnibus nos inferiores et viliores non solum humili pronuntiemus sermone, sed etiam intimo credamus cordis affectu.

CAPUT XXXIII. De laude humilitatis. Dominus ac Redemptor noster ut ad humilitatem nos provocaret, per Evangelium suum formam nobis humilitatis ostendit, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Ipse etenim per prophetam dicit: 118.0905A| Ad quem autem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem sermones meos? (Isa. LXVI) Hinc beatus Petrus apostolus ait: Omnes autem invicem humilitatem insinuate. Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V). Esto in humilitate fundatus, esto omnium novissimus. Humilia te ut exalteris. Minimum te fac omnibus, nulli te praeponas, nulli te superiorem deputes. Aestima omnes superiores esse tibi, quamvis summus sis. Humilitatem tene, quia si humilitatem tenueris, gloriosus eris. Quantum enim humilior fueris, tantum te sequitur altitudo gloriae. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltatus humilieris. Humilitas autem casum nescit, humilitas lapsum non novit. Qui enim sibi vilis est ante Deum magnus est. Et qui sibi displicet 118.0905B| Deo placet. Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei. Tantum enim eris ante Deum pretiosior, quantum fueris ante oculos tuos despectior. Porta quoque semper verecundiam in vultu de recordatione peccati. Pulvis es, in pulvere sede. Cinis es, in cinere vive. In summo honore summa tibi sit humilitas, non te extollat honor. Tanto majori humilitate perspicuus esto, quanto magis fueris dignitate praelatus. (Greg.) Occasio igitur perditionis nostrae facta est superbia diaboli, et argumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis enim noster inter omnia conditus videri super omnia voluit elatus, Redemptor autem noster magnus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus. Ergo dicatur humilibus, quia dum 118.0905C| se dejiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt. Dicatur elatis, quia dum se erigunt, in apostatae angeli imitationem cadunt.

CAPUT XXXIV. Quod per auctoritatem humilitatis sancti viri culpas delinquentium feriunt. Sancti enim viri per auctoritatem humilitatis nullis potestatibus contra veritatem agentibus parcunt. Sed quos attolli per elationem conspiciunt, per spiritus auctoritatem premunt. Hinc est enim quod a deserto Moyses veniens Aegypti, regem ex auctoritate aggreditur dicens: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subjici mihi? Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Cui dum plagis oppressus 118.0905D| Pharao diceret: Ite, sacrificate Deo vestro in terra: aucta protinus auctoritate respondit: Non potest ita fieri, abominationem enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro (Exod. V). Hinc enim est quod peccantem regem Nathan aggreditur, cui prius similitudinem perpetratae praevaricationis objiciens, eumque reum per proprii judicii vocem tenens, protinus subjunxit, dicens: Tu es ille vir qui fecisti hanc rem (II Reg. XII). Hinc est quod vir Dei ad destruendam idololatriam Samariam missus, Jeroboam regem super altare thura jacientem, non regem veritus, non formidine mortis pressus, contra altare intrepidus auctoritatem liberae vocis exercuit, dicens: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce 118.0906A| filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum (III Reg. XIII). Hinc est quod Achab superbus, idolorum servitio subactus, cum increpare Eliam praesumeret, dicens: Tu es ille qui conturbas Israel? Elias protinus superbi regis stultitiam objurgatione liberae auctoritatis percussit, dicens: Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim (III Reg. XVIII). Hinc est quod Eliseus veram magistri celsitudinem sequens, eumdem Achab ad se cum Josaphat rege venientem ex reatu perfidiae confudit, dicens: Quid tibi et mihi? Vade ad prophetas patris tui et matris tuae. Et: Vivit Dominus exercituum in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, 118.0906B| nec attendissem quidem te, nec respexissem (IV Reg. III). Hinc est quod idem vir Naaman ad se cum equis et cunibus venientem ante ostium fixit, et talentorum copia ac vestium fulto non occurrit, non januam domus aperuit, sed ut lavare septies in Jordane debuisset per nuntium jussit. Unde et idem Naaman iratus recedebat dicens: Putabam quod egrederetur ad me (IV Reg. V). Hinc est quod Petrus cum eum sacerdotes et principes, etiam per flagella saevientes, in Jesu nomine loqui prohiberent, cum magna protinus auctoritate respondit dicens: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV). Hinc est quod Paulus cum resistentem contra veritatem sacerdotum 118.0906C| principem cerneret, eumque minister illius alapa percussisset, non maledictum perturbatus intulit, sed repletus Spiritu, libera voce prophetavit, dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate: et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? (Act. XXIII.) Hinc est quod Stephanus contra vim persequentium auctoritatem vocis exercere nec moriturus expavit, dicens: Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis sicut et patres vestri (Act. VII). Sed quia sancti viri ad verba tantae altitudinis, zelo veritatis, non autem vitio elationis exsiliunt, ipsi patenter indicant qui factis dictisque aliis, et quanta humilitate polleant, et erga eos quos redarguunt quanta charitate ferveant, manifestant. Superbia quippe 118.0906D| odium generat, humilitas amorem. Verba itaque quae amor exasperat, profecto ex fonte humilitatis manant. Quomodo ergo Stephanus proferre increpationem per elationem potuit, qui pro eisdem, quos increpaverat, ad deteriora crescentibus, seque lapidantibus flexis genibus oravit, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum? (Act. VII.) Quomodo Paulus contra gentis suae sacerdotem ac principem asperitatis verba superbiens, intulit, qui humilitate se etiam discipulorum servitio substernit, dicens: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum. Nos autem servi vestri per Christum? (I Cor. I.) Quomodo Petrus per elationem principibus restitit, quorum errorem compatiens, 118.0907A| velut reatum excusat, dicens: Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic (Act. III). Quos ad vitam misericordia trahit, dicens: Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Ibid.). Quomodo Eliseus videre Naaman ex elatione noluit, qui non solum se conspici, sed teneri se etiam a muliere, permisit? De qua scriptum est: Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes ejus, et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam, anima enim ejus in amaritudine est (IV Reg. IV). Quomodo Elias superbo regi increpationis verba propter tumorem intulit, qui ante illius currum humiliter cucurrit, sicut scriptum est: 118.0907B| Accinctusque lumbis currebat ante Achab? (III Reg. XIII.) Quomodo Jeroboam praesentiam ex elatione despexit, qui arentem dextram ejus saluti pristinae protinus ex pietate reparavit, sicut scriptum est: Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem clamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum, et exaruit manus ejus? (Ibid.) Et paulo post: Oravit vir Dei faciem Domini, et reversa est manus ejus ad eum, et facta est sicut prius fuerat (Ibid.). Quia superbia gignere virtutes nescit, quanta ex humilitate prodiit vox increpationis ostenditur, quam signa comitantur. Quomodo Nathan contra David regem per verba increpationis tumuit, qui cum increpanda culpa in terram ejus conspectui pronus stravit, sicut scriptum 118.0907C| est: Nuntiaverunt regi dicentes: Adest Nathan propheta; cumque introisset ante conspectum regis, adoravit illum pronus in terra? Quomodo Moyses regi Aegyptio libere resistens eum despicere potuit, qui Deo familiariter colloquens, sequentem se Jethro cognatum humilis adoravit, cujus etiam consilio tantam obedientiam praebuit, ut post secreta Dei colloquia magnum lucrum duceret, quod foris ab ore hominis audiret? Ex aliis ergo sanctorum factis discimus quid de aliis pensare debeamus. Sancti etenim viri nec ex elatione sunt liberi, nec ex timore submissi, sed cum eos rectitudo ad libertatem vocis erigit, consideratio infirmitatis propriae in humilitate custodit. Culpas quippe delinquentium, et si ex alto increpantes feriunt semetipsos tamen 118.0907D| apud se subtilius judicantes, quasi in abjectos ponunt. Et quo prava in aliis insequuntur, in eo ad reprimendos se atrociores reddunt. Rursumque quo sibimet meliora agentibus nequaquam parcunt, eo vigilantius aliena reprehendunt. Quid enim de humana potentia mirari poterunt qui semetipsos quoque despiciunt, etiam cum intime per eam arcem sublimitatis apprehendunt? Idcirco igitur bene foris dijudicant altitudinem terrenae celsitudinis, quia intus oculum non gravat pondus tumoris.

CAPUT XXXV. De patientia. (Cypr.) Patientia vera est aliena mala aequanimiter 118.0908A| perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit. Scriptum quippe est: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII). Patiens namque est, ut aliena mala toleret. Benigna vero est, ut ipsos etiam quos portat amet.

CAPUT XXXVI. De laude patientiae. (Cypr.) Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit adversa, Spiritum sanctum fovens, et coelestibus ac divinis cohaerens contra facta carnis et corporis (quibus anima expugnatur et capitur) virtutum suarum propugnaculo 118.0908B| reluctatur. Late patet patientiae virtus, et ubertas ejus et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur, sed ex undantibus venis per multa gloriarum itinera diffunditur. Nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad consummandam gloriam, nisi inde consummationis accipiat firmitatem. Patientia est quae nos Domino et commendat et servat. Ipsa est quae iram temperat, quae linguam frenat, quae mentem gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumorem violentia comprimit, incendium simultatis exstinguit. Coercet potentiam divitum, inopiam pauperum refovet. Tuetur in virginibus beatam integritatem, in viduis laboriosam castitatem, in conjugatis et maritatis individuam castitatem. Facit humiles in 118.0908C| prosperis, in adversis fortes, contra injurias et contumelias mites. Docet delinquentibus cito ignoscere, si ipse delinquas, diu et multum rogare. Tentationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones et martyria consummat. Ipsa est quae fidei nostrae firmamenta firmiter munit. Ipsa est quae incrementa spei sublimitate perhibet. Ipsa dirigit ut tenere possimus viam Christi, dum per ejus tolerantiam ingredimur. Ipsa efficit ut perseveremus filii Dei, dum patientiam patris imitamur. Haec enim Christianitatis summa est, ut amantibus vicissitudinem, laedentibus patientiam rependamus. Qui ergo fuerit patientior ad injuriam potentior constituetur in regno.

CAPUT XXXVII. Exempla sanctorum Patrum de patientia. 118.0908D| (Cypr.) Petrus, super quem Ecclesia Domini dignatione fundata est, in Epistola sua ponit et dicit: Christus passus est pro vobis, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur non remaledicebat, cum pateretur non comminabatur. Tradebat autem se judicanti injuste (I Petr. II). Invenimus denique et patriarchas et prophetas, et justos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude virtutum suarum, quam quod patientiam forti et stabili aequanimitate tenuerunt. Sic Abel originem martyrii et passionem justi hominis initians 118.0909A| primus et dedicans, adversus fratrem fratricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur. (Bern.) Noe per centum annos in aedificationem arcae longos sustinuit labores, sed hos patienter et sine murmuratione pertulit. (Cypr.) Sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum fidei primus instituens, tentatus in filio non dubitat nec cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia devotionis obsequitur. Et Isaac ad hostiae Dominicae similitudinem praefiguratus, quando a patre immolandus offertur, patiens invenitur. Et Jacob fugatus a fratre de domo sua patienter excedit, et majore patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem muneribus pacificis ad concordiam revocat. Joseph venundatus a fratribus 118.0909B| et relegatus, non tantum patienter ignoscit, sed et gratuita frumenta venientibus largiter et clementer impertit.

(Greg.) Moyses ab ingrato et perfido populo contemnitur frequenter et pene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum deprecatur. Samuel vero ab scelerato populo de principatu ejicitur, et tamen pro eisdem lacrymosis precibus patiens Dominum supplicat. (Cypr.) In David vero, ex quo secundum carnem Christi nativitas oritur, quam magna et mira et Christiana patientia, habuisse in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere concupiscentem, potuisse occidere, et tamen subditum sibi et traditum maluisse servare, nec rependisse inimico vicem, sed occisum adhuc 118.0909C| insuper et vindicasse. (Joan. Chrys.) Isaias propheta patiens a perfidis sectus esse perhibetur. Jeremias propheta nervo religatus, sed cuncta pro Domino patienter pertulisse legitur. Ezechiel in captivitate positus patiens per omnia fuisse cognoscitur. Daniel in lacum leonum mittitur, et patiens in omnibus tribulationibus pro Dei amore fuisse reperitur. Tres pueri in camino ignis missi pro Dei amore patienter sustinuerunt, unde et in sancta Ecclesia celebre nomen promeruerunt. Job orbitate filiorum percussus, substantiaque innumera privatus, tormentis gravioribus corporis sui afflictus, ab uxore multis opprobriis vexatus, ab amicis irrisus, nunquam ex ore suo indignum protulit sermonem, sed omnia patienter pertulit. Tobias caecitate percussus, ab 118.0909D| uxore improperatus, nunquam ex ejus ore sermo murmurationis exivit, sed patiens in omnibus semper fuisse cognoscitur. Machabaei martyres innumera pro lege Dei sui patienter sustinuerunt tormenta. Joannes Baptista ab impiissimo Herode rege in carcerem truditur, ibique patienter pro veritatis assertione capite plectitur. Petrus apostolorum princeps (sicut in Actis apostolorum legitur) cum caeteris suis coapostolis saepe flagellatur pro Divinitatis cultu, patiens et gaudens semper fuisse reperitur. Unde dicit Scriptura: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quod digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. IV). Paulus apostolus multa pro Christi amore passus est, quae etiam enumerari 118.0910A| difficile est: carceres, vincula, verbera, flagella, supplicia. A Judaeis lapidatur, virgis caeditur, praecipitatur, latrones incurrit, ab inimicis fratribus insidias perfert; intus timor est, foris pugna. Patitur famem, nuditatem, calumnias, insidias, tribulationes. Bestias tolerat, et quid opus est multa dicere? quotidie moritur, et tamen in his omnibus gaudet et gloriatur, atque patiens et exsultans dicit: Gaudeo autem in passionibus meis (Col. I). Et iterum: Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus (Rom. V). Si ergo tanta patiens gaudebat et gloriabatur, quae erit venia, quae excusatio his qui pro parvis injuriis ac verberibus, aut qualib uscunque tribulationibus, quae utique illis inferiores sunt, impatientes existunt? Joannes apostolus et evangelista 118.0910B| in dolio ferventi missus, et in insula Pathmos exsilio relegatus, cuncta adversa sibi illata patienter propter amorem Christi tolerat. Stephanus ab apostolis diaconus ordinatus, inter manus lapidantium corde pacifico pro suis ipsis inimicis, fixis in terra genibus, deprecatur. Ecce enim cognoscimus, divina nos instruente Scriptura, quia sancti patres nostri qui nos praecesserunt, per virtutem patientiae coelestes coronas promeruerunt. (Greg.) Servate ergo, fratres, in mente patientiam, eamque, cum res exigit, exercete in operatione, nulla vestrarum rerum vos damna perturbent. Si enim fixa mente mansura damna pertimescitis, damna rerum transeuntium gravia non putatis. Si aeternae retributionis gloriam conspicitis, de temporali injuria non doletis. Tolerate ergo adversarios 118.0910C| vestros, sed ut fratres diligite quos toleratis.

CAPUT XXXVIII. Testimonia sacrarum Scripturarum de patientia. Dominus ac redemptor noster, qui princeps pacis a propheta appellatur (Isa. IX), in cujus secundum carnem nativitate angelorum cecinit exercitus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Qui antequam ad coelestia carne ascenderet ait: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Sic et apostolus Paulus ait: Patientia vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (Hebr. X). Item: Pacem sequamini cum omnibus et sanctimoniam, sine 118.0910D| qua nemo Deum videbit (Hebr. XIII). Hinc Jacobus ait: Patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se (Jac. I). Hinc Salomon ait: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XVI). Pacem igitur, charissimi, habeamus, quia pacificos et concordes Deus in domo sua habitare praecepit, ut qui filii Dei esse coepimus, in Dei pace maneamus, et quibus spiritus unus est, unus sit et animus et sensus (Cypr.). Beatissimus namque martyr Cyprianus elegantissimum de Bono patientiae scripsit librum, quem qui legere voluerit, pleniter 118.0911A| in eo, quale sit bonum patientiae, invenire poterit.

CAPUT XXXIX. De tolerantia. (Greg.) Si filii electorum sumus, restat necesse est ut per eorum exempla gradiamur. Bonus enim non fuit qui malos tolerare recusavit. Hinc namque est quod de semetipso beatus Job asserit dicens: Frater fui draconum et socius struthionum (Job. XXX). Hinc per Salomonem Sponsi voce sanctae Ecclesiae dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II). Hinc ad Ezechielem Dominus dicit (cap. II): Fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas; quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. 118.0911B| Hinc Petrus beati Lot vitam glorificat dicens: Et justum Lot oppressum a nefandorum injuria ac luxuriosa conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant (II Petr. II). Hinc Paulus discipulorum vitam et laudat et roborat, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in meridie, verbum vitae continentes (Philip. II). Hinc Joannes Pergami Ecclesiae attestatur dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae: et tenens nomen meum, non negasti fidem meam (Apoc. II). Ecce, fratres charissimi, pene omnia percurrendo cognoscimus, quia bonus non fuit, quem malorum pravitas non probavit, ut enim ita loquar, ferrum nostrae animae 118.0911C| nequaquam producitur ad subtilitatem acuminis, si hoc non eraserit alienae lima pravitatis. Toleremus igitur adversarios nostros, sed sine cessatione amemus quos toleramus, eisque quaecunque possumus bona hilari animo tribuamus. Quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. Hinc Dominus in Evangelio ait: Diligite inimicos vestros; bene precemini his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Matth. V).

CAPUT XL. Qualis debeat esse tolerantia servorum Dei tempore tribulationis. 118.0911D| Oportet te, o Christiane, inter odia cordium, inter probra linguarum, inter ipsas persequentium manus aequali, imo laetiori, semper corde versari. Et si tibi ablatae fuerint facultates tuae, dic: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et hinc abscedam (Job I). Adde et illud apostolicum: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI). Audis te maledici et infamari apud homines et contumeliis onerari, recordare et ante oculos pone verbum Domini, quibus ait: Vae vobis, cum benedixerint vobis omnes homines (Luc. VI). Et iterum. Gaudete et exsultate, cum ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter filium hominis (Ibid.). Expulsus es patria et domo, recordare quia non habemus 118.0912A| hic permanentem, sed futuram inquirimus. Quid te ergo patriam putas perdidisse qui in tota terra peregrinus es? Sed et si aegritudinem incurristi gravissimam, utere apostolico illo sermone, quo ait: Nam etsi is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem (II Cor. IV). In carcerem inclusus es et mors crudelis imminet et intentatur, adduc ante oculos Joannem in carcere cervice caesum, et tamen prophetae caput saltatrici puellae in mercedem libidinis datum. Haec ergo singula cum inferuntur injuria, sed eorum quae pro his retribuuntur gloria, non solum a peccatis absolvitur qui hoc patitur, sed et justitias acquirit, tantum est ut fides eum constantiaque non deserat.

CAPUT XLI. De indulgentia. Ait Dominus: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester, qui in coelis est, peccata vestra. Sin autem non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Hinc Petrus ait: Non reddentes matum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditatis possideatis (I Petr. III). Hinc Paulus ait: Cum patientia supportantes invicem (Ephes. IV), et donantes vobismetipsis. Si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis, ita et vos facite, nulli malum pro malo reddentes. Hinc divina Scriptura dicit: Ne quaeras ultionem, nec memor eris injuriae 118.0912C| civium tuorum (Levit. XIX). Hinc Salomon ait: Ne dicas: Reddam malum, pro malo; exspecta Dominum et liberabit te (Prov. XX). Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Igitur quicunque remissionem suorum vult accipere peccatorum, dimittat omnibus in se peccantibus; quia talem unusquisque indulgentiam accepturus est a Domino, qualem et ipse dederit proximo suo.

CAPUT XLII. De misericordia. Misericordia, compatiendo alienae miseriae, vocabulum sortita est. Omnia peccata misericordiae opibus expurgantur, sed jam caveat peccare qui misericordiam impertitur. Caeterum nulla est delicti venia, 118.0912D| cum sic praecedit misericordia, ut eam sequantur peccata. Nullus autem in alieno misericors esse potest, qui prave vivendo in se misericors non est. Qui enim sibi nequam est, cui bonus? Nulla scelera misericordiis redimi possunt, si in peccatis quisque permanserit. Tunc autem fructum misericordiarum consequitur indulgentia, cum ab scelerum opere desinitur. Misericordes igitur simus ad omnes, ut et ipsi misericordiam consequamur a Domino, ipso dicente: Beati misericordes, quoniam ipse misericordiam consequentur (Matth. V). Et iterum: Estote igitur misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI). Hinc Paulus ait: Estote autem invicem benigni, misericordes: induite vos sicut electi Dei viscera 118.0913A| misericordiarum (Ephes. IV). Hinc Salomon ait: Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae (Prov. XXI). Hinc per quemdam sapientem dicitur: Qui facit misericordiam, offert sacrificium (Eccli. XXXV).

CAPUT XLIII. De compassione. Per Evangelium namque suum admonet nos Dominus dicens: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis: haec est enim lex et prophetae (Matth. VII). Quod tibi accidere non vis, nec proximo tuo cupias evenire. Condole in alienis calamitatibus, satiare fletibus, in alienis laboribus, in tribulatione alterius, et tu esto tristis. Talis esto 118.0913B| aliis quales optas esse circa te alios. Quod non vis pati non facias, nec inferas alio mala, ne patiaris similia. Ita clemens esto in alienis delictis sicut in tuis, ut nec aliter te, nec aliter alios penses. Et sic alios judica ut judicari cupis. In tribulatione positis subvenire non cesses, dolentem consolari, ne dimittas.

CAPUT XLIV. De castitate. Castitas enim fructus suavis est, pulchritudo inviolata sanctorum castitas, securitas mentis, sanitas corporis. Nisi enim unusquisque castus perseveraverit, ad perpetuam requiem pervenire, et Deum videre non poterit, testante Paulo apostolo: Pacem sectamini 118.0913C| cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII). Hic quoque evidenter sine sanctimonia (qua solet integritatem mentis vel puritatem corporis appellare) pronuntiavit Deum penitus videri non posse. (Cassiod.) Hinc per eumdem apostolum dicitur: Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in honore et sanctificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV). Amemus igitur castitatem, quia castas mentes castaque corpora Deus inhabitat, luxuriosas autem et immundas condemnat. Quanta enim bona quis fecerit, licet oret, licet noctes in orationibus et vigiliis pervigiles ducat, licet omnem substantiam suam pauperibus tribuat, 118.0913D| licet inedia et per jejunia longa corpus suum atterat, licet caetera divina praecepta adimpleat, si castitatem non habuerit, nihil ei proderit. Unde et Dominus in Evangelio praecepit dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII). Duo autem sunt quae jubentur, et lumbos restringere, et lucernas tenere, ut et munditia sit castitatis in corpore, et lumen veritatis in operatione. Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest, si autem is qui bona agit adhuc luxuriae inquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeeminet necdum se per bona opera exercet. Nec castitas ergo magna est sine bono opere, nec opus bonum est aliquid sine castitate.

CAPUT XLV. De obedientia. Obedientia est via sancta quae sectatores suos ad coelestem perducit patriam; per hanc viam Dominus noster Jesus Christus propter nos et propter nostram salutem ambulare dignatus est, de quo Paulus dicit Apostolus: Factus est Christus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). Per hanc Abraham patriarcha cucurrit, cum ad imperium Domini dilectum filium ad immolandum duxit. Per hanc apostoli sancti Petrus et Andreas ad vocationem Domini, relictis retibus, secuti sunt eum. Per hanc viam Matthaeus secutus est Dominum, relicto telonaico lucro. Per hanc viam sanctam omnes patriarchae, prophetae, apostoli, martyres, caeterique electi 118.0914B| meruerunt pervenire ad Deum. Licet arcta sit et angusta via, tamen viatores suos ad perpetuam perduxit vitam, dicente Domino: Arcta et augusta est via quae ducit ad vitam (Marc. VII). Non enim durum tibi et asperum videatur, cum audis arctam et angustam viam esse obedientiam, sed magis gaude propter hoc quod subsequitur: quae ducit ad vitam. Si enim homines propter regis jussionem aut alicujus potentis hominis, in exteras regiones, et etiam in transmarina et peregrina, et omnino incognita, et valde periculosa loca, propter aliquod temporale lucrum (quod cum habuerint statim illis abstrahi potest), in tantum obedientes existunt ut etiam per innumeras regiones et patrias, per difficultates terrarum, per aspera et dura itinera, per periculosa naufragia 118.0914C| fluminum, per terribiles undas fluctusque marinos, inter hostiles gladios, inter latronum insidias, inter inimicorum incursus, voluntarie et alacriter discurrunt, et haec omnia sustinent, dimissa propria regione, dimissis parentibus, patre, matre, fratribus, sororibus, propinquis, uxoribus, filiis, domibus, mancipiis , cunctaque substantia, quos licet plangant amici, lugeant parentes, plorent filii, contristentur mancipia, nescientes utrum eos amplius jam visuri sint, an non illos nihil horum a jussione illius qui jussit potest retrahere, sed tota intentione potentis hominis, qui hodie est et forsitan crastina non erit, obedientiam exhibent? Sicut enim jam diximus, ideo haec omnia tolerant, ut pro his commodum aliquod lucri terreni accipiant, si illi hoc faciunt propter hominem 118.0914D| potentem post pauca moriturum, et propter lucra illa periturum, quid nos miseri in die judicii Deo nostro in excusatione nostra dicturi sumus, qui ejus sanctis ac salubribus jussionibus inobedientes existimus, et monitis salubribus patrum nostrorum non obtemperamus? Quod enim homines saeculi faciunt propter rem perituram, faciant milites Christi propter gloriam sine fine mansuram. Quod enim illi obedientes existunt propter inanem extollentiam, fiant servi Christi obedientes propter indeficientem excellentiam. Quod enim illi obedientes fiunt propter perituram gloriam perituri hominis, fiant famuli Christi obedientes, propter perpetuam gloriam perpetui Redemptoris. Nulla igitur segnitia, nulla insolentia, 118.0915A| nulla tarditas, nulla pigritia, a bono obedientiae opere nos retrahat, quia etsi aspera est via qua itur, tamen beata est patria ad quam pervenitur. Obedientes igitur simus patribus et senioribus nostris in quantum secundum Deum exhibent jussionem; si autem contra Deum est quod imperant, dicamus eis humiliter et reverenter: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V).

CAPUT XLVI. Qualiter subditi obedientes sint praepositis suis. Existimamus igitur, fratres charissimi, hilari animo, mente promptissima obedientes praelatis et patribus nostris, quia divina vox imperat nobis per Paulum apostolum dicens: Obedite praepositis vestris in Domino et subjacete eis (Hebr. XIII). Quanto enim humiliores 118.0915B| et obedientiores fuerimus, tanto levius super nos ac dulcius jugum Domini sentiemus. Quanto obedientiores fuerimus praepositis et patribus nostris, in tantum obediet Deus orationibus nostris. Citius enim exauditur una obedientis oratio quam decem millia contemptoris. Sancta enim intentione et cum omni velocitate jussis seniorum nostrorum obtemperemus, et mox ut aliquid nobis imperatum a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciamus in faciendo, quia obedientia quae majoribus perhibetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit: Qui vos audit, me audit (Luc. X). Pro Dei autem amore omni obedientia nos subdamus majoribus nostris, ut imitatores valeamus esse Domini nostri, de quo dicit Apostolus: Factus est Christus obediens usque ad 118.0915C| mortem (Phil. II).

CAPUT XLVII. Quomodo invicem obedire debemus. Invicem obedire debemus, sicut servi Domini secundum quod praecepit Dominus, quia qui vult in vobis esse magnus, fiat omnium novissimus, et omnium servus (Matth. XX). Quibus addidit, ut magis nos inclinet ad humilitatem: Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Ibid.). Sed et illud quod ab Apostolo dictum est: Per charitatem spiritus servite invicem (Gal. V).

CAPUT XLVIII. Qui vere Deum diligunt ultra vires suas obedire desiderant. Qui fideliter et pure Deum diligit, et certus est de 118.0915D| retributione Domini, nec sufficere sibi putat ea quae injunguntur, sed semper augmenta operis quaerit, et majora quae injunguntur desiderat et exoptat, etiamsi supra vires esse videatur quod facit, nec aliquando securus est tanquam opere expleto, sed e contrario sollicitus est et anxius tanquam qui nihil dignum praeceptis Evangelicis egerit, memor illius Dominici sermonis dicentis: Cum autem feceritis omnia quaecunque praecepi vobis, tunc dicetis: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XVII).

CAPUT XLIX. De laude et qualitate obedientiae. Sola namque virtus est obedientia, quae virtutes 118.0916A| caeteras menti inserit, insertas custodit. Unde et primus homo praeceptum quod servaret, accepit, cui se si vellet obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine labore perveniret. Hinc Samuel ait: Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum (I Reg. XV). Obedientia quippe victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Sed quia nonnunquam nobis hujus mundi prospera, nonnunquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est, quod obedientia aliquando, si de suo habeat aliquid, nulla est; aliquando autem, si de suo aliquid non habeat, minima. 118.0916B| Nam cum hujus mundi successus praecipitur, et cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera, libidini propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientiae meritum sibi minuit, quia ad ea quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit.

Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua, etiam sua vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid 118.0916C| omnimodo non habere, quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordine etiam ex desiderio jungitur. Et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus ex mente separatur. Sed hoc virtutis pondus melius ostendimus, si coelestis patriae duorum heroum memoramus. Moyses namque cum in deserto oves pasceret a Domino per angelum in igne loquente vocatus est, ut eripiendae omni Israelitarum multitudini praeesset. Sed quia apud se mente humilis exstitit, oblatam protinus tanti regiminis gloriam expavit, moxque ad infirmitatis patrocinium recurrit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens; ab heri enim et nudius tertius, ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris linguae 118.0916D| factus sum (Exod. IV); et se postposito alium deposcit, dicens: Mitte quem missurus es (Ibid.). Ecce cum auctoritate linguae loquitur et ne tanti regiminis potestatem suscipiat, elinguem se esse causatur. Paulus quoque divinitus fuerat admonitus, quando Hierosolymam ascendere deberet, sicut ipse Galatis dicit: Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam, assumpto Barnaba et Tito. Ascendi autem secundum revelationem (Gal. II). Isque in itinere cum prophetam Agabum reperisset, quanta se adversitas in Hierosolymis maneret, audivit.

Scriptum quippe est: Virum cujus haec zona est, sic alligabunt in Jerusalem Judaei (Act. XXI). A Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari 118.0917A| sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu (Ibid.); neque enim pretiosiorem facio animam meam. Perceptione igitur revelationis Hierosolymam pergens, adversa cognoscit, et tum libenter appetit, audit quae timeat, sed ad haec ardentior anhelat. Moyses itaque ad prospera de suo nihil habet, quia precibus remittitur ne Israeliticae plebi praeferatur. Paulus adversa etiam ex suo voto ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Ille praesentis principalitatis gloriam, Deo jubente, voluit declinare. Iste, Deo aspera et dura spondente, se studuit ad graviora praeparare. Praeeunte ergo utrorumque ducum infracta virtute, instituimus ut si obedientiae palmam apprehendere veraciter nitimur, 118.0917B| prosperis hujus saeculi ex sola jussione, adversis autem etiam ex devotione militemus. Sciendum vero est nunquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini, ne contingeret, interdixit. Sed ut per melius obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilius exhiberet.

CAPUT L. De opere manuum. Oportet enim militem Christi operari manibus suis, 118.0917C| ita ut quibuslibet variis officiorum artibus, laboribusque studium suum impendat, sequens loquentem Apostolum qui dicit: Neque panem gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die laborantes (I Thess. III). Et iterum: Qui non vult operari non manducet (Ibid.). Per otium enim libidines et noxiarum cogitationum nutrimenta concrescunt. Per laboris vero exercitium vitia nihilominus elabuntur. Patriarchae namque greges paverunt, et gentiles philosophi sutores et sartores fuerunt. Et Joseph justus, cui virgo Maria desponsata exstitit, faber ferrareus fuit. Si quidem et Petrus apostolorum princeps piscatoris gessit officium, et omnes apostoli corporale opus faciebant, unde vitam corporis sustentabant. Si igitur tantae auctoritatis homines, laboribus et 118.0917D| operibus etiam rusticanis inservierunt, quanto magis nos, quos oportet non solum vitae nostrae necessaria propriis manibus exhibere, sed etiam indigentiam aliorum laboribus nostris reficere, secundum Apostolum dicentem: Qui furabatur, jam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patientibus (Ephes. IV). Nam et idem beatus apostolus Paulus ob hoc manibus suis operatus est, ut nobis operandi praeberet exemplum. Ait enim inter caetera: Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos (II Thess. III). Pandit causam cur tantum laboris sibi indixerat: Ideo, inquit, ut formam daremus vobis ad imitandum 118.0918A| nos. In Actibus apostolorum legitur quod cum venisset Paulus Corinthum non patiatur se permanere nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod ejusdem artis essent opifices quam et ipse solitus erat exercere. Ita enim habet: Post haec Paulus egressus ab Athenis, venit Corinthum: et inveniens quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem ejus, accessit ad eos, eo quod ejusdem essent artis, et manebat cum eis, et operabatur: erant enim scenofactoriae artis (Act. XVIII). Et non tantum operatus est quantum soli sibi, sed etiam his qui cum eo erant, possit sufficere. Scriptum est enim in Actibus apostolorum quod, procedens Mileto et exinde mittens Ephesum, convocansque ad se presbyteros Ecclesiae Ephesiorum, et dans praecepta 118.0918B| quemadmodum regere Ecclesiam Dei, se absente, deberent, ait enim: Argentum et aurum nullius concupivi, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos (Act. XX). Nam et multa vitia amputat operatio manuum. Scriptum est enim: In desideriis est omnis otiosus. Et iterum: Otiositas inimica est animae, et fomes Sodomitica ex otiositate crevisse cognoscitur, ut propheta loquitur, dicens: Haec fuit iniquitas Sodomae quod panem suum in saturitate et otio comedebant (Ezech. XVI). Pertimescamus igitur otiositatis malum, insistamus bonis manuum nostrarum opibus, Psalmographi adimplentes sententiam: Labores manuum tuarum quia 118.0918C| manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII). Sicut enim nullum ferme a Dei servis otii tempus excipere convenit, ita meditationi quidem spiritali finem imponere. Nam pariter exercere necesse est corporis animaeque virtutes: exterioris scilicet hominis stipendia, interioris vero spiritalia alimenta. De hoc beatus Augustinus eximius doctor inter caetera ait: Cantica vero divina cantare etiam manibus operantes facile possunt, et ipsum laborem tanquam divino celeumate consolari. An ignoramus omnes opifices in quibus vanitatibus, et plerumque etiam turpitudinibus textricarum fabularum donent corda et linguas suas cum manus ab opere non recedant? Quid ergo impedit servum Dei manibus operantem, in lege Domini meditari, et psallere nomini Domini 118.0918D| altissimi?

CAPUT LI. Quod nihil eis prosit qui facultates suas abjiciunt, si voluntates proprias non relinquunt. Nihil illis prodest qui facultates abjiciunt, si voluntates proprias non relinquunt, cum sit longe praestantius voluntatibus propriis renuntiareque rebus. Res suas etiam mundi hujus philosophi abjicere potuerunt, et nunc quilibet haeretici possunt. Sed nec illi, cum suae voluntati fierent amatores secundum voluntatem Dei vixerunt, et isti Dominicae voluntati suae voluntatis studio contradicunt. Non ergo ea res nos Deo commendat, quam et inimici Dei faciunt, 118.0919A| sed illud quod non nisi vere Christiani et per hoc amatores Dei proficiunt. Hi sunt qui voluntatibus suis rebusque projectis se suo creatori ex toto corde subjiciunt, ac suum velle ex ejus voluntate suspendunt, et ideo quidquid eis sensus carnis sequendum faciendumque suggesserit, justitiae capti delectatione contemnunt.

CAPUT LII. Qualiter vivere debeant qui Christum imitari desiderant. Et ideo si in illo esse volumus quod esse debemus, sicut Joannes apostolus dicit: Quomodo ille ambulavit et nos spiritaliter ambulemus (I Joan. II). Quid est ambulare sicut ille ambulavit, nisi contemnere omnia prospera quae contempsit, non timere 118.0919B| adversa quae pertulit, libenter facere quae fecit fieri, docereque mandavit, sperare quae promisit, sequi quo ipse praecessit, praestare beneficia etiam ingratis? Non retribuere secundum merita sua malevolis, et orare pro inimicis, amare bonos, misereri perversis, invitare adversos, suscipere in charitate conversos, et aequanimiter pati subdolos ac superbos.

Ad hoc etiam pertinet quod ait apostolus Paulus: Si consurrexistis cum Christo, ea quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Col. III). Illi resurgunt cum Christo, qui moriuntur, sicut ille, peccato, et tamen distinctione servata, quod ille mortuus est peccato, non suo, sed nostro. Unusquisque autem nostrum non omnium moritur peccato, sed suo. Quid est peccato mori, nisi damnandis 118.0919C| operibus omnino non vivere? nihil concupiscere carnaliter, nihil ambire, ut sic mortuus carne nulli jam detrahit, nullum aversatur aut despicit, nullius pudicitiam callida circumventione corrumpit, nemini violentus existit, neminem calumniatur aut opprimit; non invidet bonis, aut insultat afflictis. Non luxuriae carnis inservit, non vinolentiae deditus in se bibendi sitim bibendo magis ac magis accendit; non odiorum fascibus inardescit, non compendia injusta sectatur, non potentibus ac divitibus adulatur, non inquieta curiositate raptatur, non domesticae sollicitudinis cura distenditur, non officiosis occurrentium salutationibus delectatur, nec superborum injuriis fatigatur; non eum superbia inflat, non ambitio ventosa praecipitat, non vana gloria turpiter 118.0919D| jactat, non desiderium gloriosae opinionis inflammat, non distinctio alieni actus illaqueat, non ad societatem turpitudinis amor invitat, non rabies immanis furoris exagitat, non sumptuosarum deliciarum studium mactat, non ardor animosae contentionis exanimat. Non facit impudentem audacia, iniquum injustitia, ferum inclementia, varium inconstantia, pertinacem contumacia, insanum vesania, deliciosum gula, rebellem inobedientia, vanum jactantia, infidelem perfidia, lenem felicitas, saevum crudelitas, manduconem turpem edacitas, impatientem mobilitas, mobilem instabilitas, vagum spiritalis infirmitas, iracundum animositas, suspiciosum perversitas, verbosum vanitas, irrisorem malignitas. Qui remotus 118.0920A| est a saecularibus prorsus illecebris, remotus ab inimicitiis, remotus ab insidiis alienis, remotus a rapinis vel occultioribus vel apertis, remotus a malitiis sive perijuriis, postremo remotus ab omni genere flagitiorum sive facinorum quibus carnaliter viventes Deum offendunt, et mortui peccato non serviunt; sicut, inquam, carne mortuus nec facere potest ista quae dixi, nec pati, ita his et talibus vitiis omnino non vivunt, qui ut vivant Deo, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt.

CAPUT LIII. De activa vita. Activa vita est studiosum Christi famulum justis insistere laboribus, et prius quidem seipsum ab hoc saeculo immaculatum custodire, mentem, linguam, 118.0920B| manum, ac membra corporis caetera ab omni inquinamento culpae tentantis continere, ac divinis perpetuo subjugare servitus. Deinde etiam proximi necessitatibus juxta vires succurrere, esurienti cibum, potum sitienti, algenti vestitum. Ministrando egenis, vagosque in domum recipiendo, infirmum visitando, mortuum sepeliendo, eripiendo inopem de manu fortioris ejus. Egenum et pauperem a rapientibus eum eruendo, erranti viam veritatis ostendendo, ac caeteris se mancipando fraternae dilectionis obsequiis, insuper et usque ad mortem pro justitia certando.

CAPUT LIV. De contemplativa vita. Contemplativa vita est charitatem quidem et proximi 118.0920C| tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio Conditoris inhaerere, ut nihil agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat, ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere.

CAPUT LV. Quae et quanta sit in hac carne vitae contemplativae perfectio, vel qualiter ei perfruendi mundi contemptores inhaereant. Proinde vitae contemplativae sectator ad Conditorem suum corde illuminandus accedat, ipsi contemplando 118.0920D| atque insatiabiliter perfruendo vigilanter inserviat. Ipsum jugiter concupiscat, pro amore ejus omnia quibus inde averti potest fugiat, omnes cogitationes suas ac totam spem ex illius delectatione suspendat, litterarum divinarum sacris meditationibus vacet, in eis se divinitus illuminatus oblectet, ibi se totum velut in speculo quodam refulgente consideret, quod in se pravum deprehenderit corrigat, quod rectum teneat, quod deforme componat, quod pulchrum servet, quod sanum excolat, quod infirmum assidua lectione corroboret. Domini sui praecepta infatigabiliter legat, inexplebiliter diligat, efficaciter impleat, et quid sibi cavendum, quidve sectandum sit ab eis sufficienter instructus agnoscat. 118.0921A| Mysteriis earumdem divinarum Scripturarum perscrutandis insistat, Christum ibi promissum legat, repraesentatum videat, prophetatam perditionem populi contumacis intelligat, impleri lugeat, de salute gentium gaudeat. Ex praeteritis quae praedicta et impleta teneat, futuris promissionibus credat. Ab strepitu negotiorum saecularium remotissimus ea ferventer excogitat quibus animum suum in desiderium futurae remunerationis inflammet, studiis spiritalibus, quibus in dies singulos melior ac melior fiat, invigilet. Amet otium sanctum, in quo exerceat animae suae negotium, mortuum sibi deputet mundum, ac se mundi blandientis illecebris exhibeat crucifixum. Delectatione spectaculorum praesentium incomparabiliter anteponat sui Creatoris 118.0921B| intuitum, semper proficientem, successum in fastigium divinae contemplationis attollat. Nunquam ad momentum quidem a promissionibus futuris considerandis aversus ad terrena respiciat. Eo aciem mentis indesinenter intendat, quo pervenire desiderat. Beatitudinem vitae futurae ante oculos animi sui proponat et diligat. Nec metuat aliquid temporale nec cupiat, ne aut metus amittendae rei temporalis, aut cupiditas acquirendae rei intentionem mentis ejus emolliat. Non eum blanda corrumpant, nec adversa concutiant, non inflet opinio secunda, nec sinistra dejiciat, nec falsa vituperatio sive laudatio, aut augeat gaudia ejus, aut minuat. Non gaudeat de temporalibus omnino nec lugeat, inter laeta ac tristia invictus unam faciem animi constantissime obtineat, 118.0921C| nec pectori ejus stabilem firmitatem quidquid promittit mundus aut minatur excutiat, sed idem semper ac sibi similis perseverans, mundi hujus damna simul ac lucra non sentiat. Et cum haec atque his similia contemplativae vitae desiderio affectus impleverit, nec se hic jam ex omni parte perfectum, sed perficiendum in illa beata vita quae futura est immobiliter credat, atque ad se, ubi Dei substantiam revelata facie videre possit, extendat.

CAPUT LVI. Quid inter se differant activa et contemplativa vita. Activa vita autem cum corpore deficit; quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? 118.0921D| Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo vita aufertur activa, contemplativa autem hic incipit ut in coelesti patria perficiatur. Quia amoris ignis qui hic ardere incipit, cum ipsum quem amat viderit, in amore amplius ignescit. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur. Activa vita laboriosa desudat in certamine, contemplativa vero, pacatis vitiorum tumultibus, optata in Christo quiete perfruitur. Ad activam vitam pertinet inter humana proficere, et rebelles corporis motus rationis imperio temperare. Ad contemplativam supra humano desiderio perfectionis ascendere, et indesinenter augendis virtutibus incubare. Habet activa perfectum, 118.0922A| contemplativa fastigium; haec facit hominem sanctum, illa perfectum. Hujus vitae est nulli prorsus injurias irrogare; illi erogatas aequanimiter sustinere. Imo, ut proprius dicam, exsecutor activae studet in se peccantem dimittere, contemplativae vero sectator offensis quibus pulsatur nec omnino concutitur, ignorare magis paratus quam donare. Iste iram patientiae virtute compescit, immoderatis cupiditatibus parcimoniae frenum imponit. Tangitur desideriis carnalibus nec consentit, pulsatur hujus mundi curiositate nec rapitur, quatitur diabolica impugnatione nec vincitur, et Deo suo devota mente subjectus, non atteritur diversis tentationibus, sed probatur. Ille omnes afflictiones quibus vita mortalium variatur, sanctis virtutibus vincit. Cupiditatum ac perturbationum 118.0922B| omnium liber beata quiete perfruitur, et illecebris ac voluptatibus factus expedita mente superior, ineffabili gaudio divinae contemplationis efficitur. Iste suscipiendo peregrinum, vestiendo nudum, gubernando subjectum, redimendo captivum, tuendo violenter oppressum, jugiter se ab omnibus iniquitatibus suis emaculat, et vitam suam bonorum operum fructibus ditat. Ille facultatibus suis in usus pauperum distributis semel exspoliavit se mundo et admovit se totis viribus coelo. Res mundi mundo projecit, et seipsum Christo devota mente restituit, a quo immortales divitias sibi donari orat ut pauper, protegi se quotidie postulat ut infirmus, immortalitatis indumento vestiri cupit ut nudus. Defendi se ab impugnatione invisibilium hostium supplicat ut fragilitate 118.0922C| carnis oppressus, et coelestem sibi donari patriam desiderat ut peregrinus. Activa vita habet sollicitum cursum, contemplativa gaudium sempiternum. In hac acquiritur regimen, in illa percipitur. Haec facit pulsare bonorum operum, velut quibusdam manibus, januam; illa vocat consummatos in patriam. In hac contemnitur mundus, in illa videbitur Deus. Et, ut multa praeteream quae commemorare non valeo, in hac vita qui immundis spiritibus exstiterint fortiores, in illa contemplativa vita quae summo beata est, remunerante Domino, fiunt angelis sanctis aequales atque in aeternum cum illis regnabunt in illa superna civitate felices.

CAPUT LVII. De compunctione cordis. 118.0922D| Compunctio cordis est humilitas mentis cum lacrymis exoriens de recordatione peccati et timore judicii. Illa est conversis perfectior compunctionis affectio quae a se desideriorum affectus repellit et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit. Haec est enim homini baptizato vera compunctio cordis, magna agere et humilia loqui, juste agere et super peccatores timere ac tremere. Sicut enim ignis omne animae vitium perurit et adimit, ita compunctio cordis quantacunque repererit mala, absterret universa et penitus delet. Concupiscentiarum flammas si invenerit, ut fluvius mundans exstinguit et enecat. Curarum multitudines et perturbationes si videat, ut flagello quodam exturbat et 118.0923A| effugat, et procul esse a domiciliis animae jubet, ac sicut pulvis non potest stare ante faciem venti, ita nihil malarum cogitationum in anima residere potest, ubi cordis compunctio affuerit.

CAPUT LVIII. Quod duo sunt genera compunctionis. Duo namque genera compunctionis quibus semetipsos fideles in ara cordis immolant. Quia nimirum Domini sitiens anima prius timore compungitur, post amore. Prius enim se in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his pati supplicia aeterna pertimescit. At dum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. Et qui 118.0923B| prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae societas beatorum spirituum, quae majestas aeternae visionis Dei, et amplius plangit quia a bonis perennibus deest, quam flebat prius, cum mala aeterna metuebat. Utramque autem nostrae compunctionis hostiam gratanter accipere dignatus est Christus, qui et pro peccato lugentibus atque afflictis clementer errata dimittit, et pro ingressu vitae coelestis tota mentis intentione ferventes aeterna suae visionis luce reficit.

CAPUT LIX. Quod contrariae sint inter se cordis compunctio et deliciae, et quod magna in David fuerit compunctio. Sicut impossibile est ut ignis inflammetur in aqua, ita impossibile est compunctionem cordis vigere in deliciis. Contraria haec enim sibi invicem sunt et peremptoria. Illa enim mater est fletus, haec mater est risus; illa constringit, ista dissolvit. Illa animae alas innectit et volare facit ad coelum, haec plumbi pondus imponit et demergit in infernum. Propheta namque David corde compunctus, judicii futuri intra semetipsum memoriam retexens, diemque illum semper in oculis habens, nunquam a tribulatione animi et compunctione cordis vacabat: quaeque nos vix aliquando et satis raro ad memoriam revocamus, illius mens et cogitatio habebat semper intra se, et Dei judicia totis mentibus intremebat. Nam et idem 118.0923D| beatus David rex erat, sed tamen cunctis quae eum circumstare et constringere videbantur abruptis, ita erat in potestate positus, tanquam omnibus esset ipse subjectus, et in purpura quasi in cilicio jacebat, cinere conspersus, et corde compunctus. Aula regalis erat ei tanquam eremi vastissima solitudo. Haec autem omnia agebat in eo cordis compunctio. Vis scire quantus in eo timor sit divini judicii? Audi quod dicit: Iniquitates si observabis, Domine, quis sustinebit? (Psal. L.) Noverat enim et valde noverat quia in multis criminibus obnoxii sumus Deo. Et quia etiam parva peccata, et ea de quibus etiam nec suspicamur, deducuntur ad judicium, et ideo magna in eo erat cordis compunctio. Quatuor sunt qualitates 118.0924A| affectionum, quibus mens justi taedio salubri compungitur, hoc est, memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in hujus vitae longinquitate, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire.

CAPUT LX. De recordatione peccati. Bonum est homini semper ante oculos propria adhibere delicta, secundum Psalmi sententiam: « Peccatum meum contra me est semper. » Sicut enim non oportet reminisci peccati affectum, sic semper necesse est suum in deflendo memorare peccatum. Servi Dei tanta recordatio debet esse peccati, ut ea quae gessit semper lacrymans confiteatur. Unde et Psalmista 118.0924B| dicit: Conversus sum in aerumna mea dum configitur spina. Peccatum meum tibi cognitum feci, et dixi: Pronuntiabo adversus me injustitias meas Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI).

CAPUT LXI. De confessione peccati. Salomon ait: Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII). Hinc beatus Job ait: Quapropter et ego non parcam ori meo (Job. VII). Ori etenim suo parcit, qui confiteri malum quod fecit erubescit. In labore quippe os mittere est, hoc ad confessionem perpetratae iniquitatis occupare. Sed justus ori suo non parcit, quia nimirum 118.0924C| iram judicis districte praeveniens, verbis contra se propriae confessionis saevit. Hinc Psalmista ait: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV); Hinc scriptum est: Dic iniquitates tuas ut justificeris (Eccli. XLIII). Ex eo unusquisque justus esse incipit, ex quo sui accusator exstiterit. Confessio enim poenitentiam monstrat; poenitentia satisfactionem ostentat; satisfactio veniam sibi divina pietate conciliat. Nec enim poterit indulgentia tribui, nisi iram Dei possit confessione placare. O veneranda pietas Dei! peccamus et parcit, delinquimus et ignoscit, offendimus et adhuc placatus exstitit. Unde qualis erga justos sit monstrat, dum talem se erga peccatores ostentat. Nec peccator poterit jam excusari, qui confessionem per quam venia nascitur, non properavit 118.0924D| amplecti, quo possit reus gemino crimine detineri, dum primo legem contempsit ut delinqueret, et confessionis media amplecti noluit ut periret. Rape tu, quisquis es, remedia, qui peccando divina contempsisti praecepta. Confessio afferat salutem, cui contemptus attulerat mortem. Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres, delictum suum dum adhuc qui delinquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest. Dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes apud Dominum grata est, convertamur ad Dominum mente tota, et poenitentiam criminis veris doloribus exprimentes Dei misericordiam deprecemur. Illi se anima prosternat, illi mens tota satisfaciat, illi spes omnis incumbat. Rogare autem qualiter 118.0925A| debeamus dicit ipse: Revertimini ad me in toto corde vestro, simulque in jejunio, et fletu, et planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Joel. II). Ad Dominum toto corde redeamus, iram et offensam ejus jejuniis et fletibus, sicut admonet ipse, placemus.

CAPUT LXII. De poenitentia. Beatus Joannes, praecursor Domini nostri, quo nemo major inter natos mulierum surrexit (Matth. XI); de quo propheta dixerat: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. III), hanc primam vocem emisit, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). Unde advertimus 118.0925B| Christum fuisse locutum per ipsum. Ergo, dilectissimi, una nobiscum omnes suscipite in praecordiis vestris misericordiam Domini nostri dicentis: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. O dulcedo, ut inter poenitentiam et regnum coelorum nihil sit intermedium. Agamus ergo poenitentiam a facinoribus nostris, et in puncto patebit nobis regnum coelorum. Sic ait beatus propheta: Desinite a malitiis vestris, discite bonum facere, peccata enim vestra inter vos et Deum separant (Isa. LIX). Ergo si inter Deum et hominem peccata separant, tollantur per poenitentiam e medio peccata, et homo conjunctus est Deo, instruente et docente Apostolo: Qui autem adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI). Sed dicet aliquis: Quomodo de medio tollere possum 118.0925C| peccata? Audi praecursorem Domini vociferantem et docentem: Facite fructus dignos poenitentiae: jam enim securis ad radices arboris posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III). Et qui sunt fructus digni poenitentiae, nisi ut facias quae contraria sunt peccato? Serviebas idololatriae vel daemonibus, nunc jam conversus servi Deo per fidem. Eras adulter et fornicator, nunc econtrario esto castus. Ebrietati eras deditus, nunc sobrietatis obtine locum. Eras fraudulentus et raptor, nunc esto fidelis et largus. Eras tumidus et superbus, modo esto mansuetus et mitis. Avarsus eras et mendax, nunc esto pius et verax. Ecce qui sint fructus digni poenitentiae, ut qui antea agebas contraria Deo, modo contraria agas diabolo, 118.0925D| secundum sententiam Domini dicentis: Nec ego te condemnabo. Vade, et amplius jam noli peccare (Joan. VIII). Et iterum: Remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum (Luc. VII). Hortatur etiam nos Dominus per Joannem apostolum ad poenitentiam dicens: Memento unde excideris, et age poenitentiam, veniam et fac prima opera. Et si non egeris poenitentiam, veniam et movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. II). Quod utique ei dicitur, quem constat cecidisse, et quem hortatur rursus per bona opera exsurgere. Alio item loco poenitentiae tempus datur, et poenitentiam non agenti Dominus comminatur. Habeo, inquit, adversum te pauca, quia permittis mulierem Jezabel quae se dicit prophetam esse, docere et seducere 118.0926A| servos meos, fornicari et manducare de idolothitis. Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et poenitere non vult a fornicatione sua. Ecce ego mitto eam in lectum, et qui cum ea fornicati fuerint in maxima tribulatione erunt nisi poenitentiam egerint ab operibus suis. Quod utique ad poenitentiam non hortaretur, nisi quia poenitentibus indulgentiam pollicetur. Et in Evangelio: Dico, inquit, vobis, sic erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis quibus non est opus poenitentiae (Luc. XV). Nam cum scriptum sit: Dominus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I); utique qui neminem vult perire, cupit peccatores poenitentiam agere, et per poenitentiam denuo ad vitam redire. Dejecit nos 118.0926B| diabolus et elisit per peccatum, oportet utique resurgere per poenitentiam et rursum stare contra eum. Nam beatus David cecidit in adulterium peccatum gravissimum, sed et homicidium conjunxit adulterio. Et quid post haec nunquid permansit jacens? Nonne surrexit, et iterum stetit contra inimicum, et ita eum subjecit ut etiam post mortem merita ejus profuerint posteris suis? O poenitentia, salus animae, restauratio virtutum, dissipatio vitiorum, expugnatrix daemoniorum, obstrusio inferorum, porta coelorum, via justorum, refectio beatorum! Beatus qui te amat, felix qui te tenet, nimiumque beatus et felix qui te usque ad ultimum vitae suae diem custodit! Tu mortuos in peccatis suscitas, tu desperatos de praecipitio mortis evocas, et ad spem reformas. 118.0926C| Tu sectatores et operarios tuos ad spem incitas, ad fidem provocas, ad charitatem Dei et proximi instigas. Tu facis in prosperis humiles, in adversis fortes. Tu contra opprobria et irrisores mites facis. Tu persecutiones et injurias toleras, passiones et flagella patienter sustines. Tu iram frenas, linguam mitigas, pacem custodis, mentem gubernas. Tu in virginibus et Deo sacratis beatam custodis integritatem, in viduis laboriosam castitatem, in conjugatis individuam castitatem. O poenitentia, castissima mater, doce filios tuos tenere et amare castitatem, fugere luxuriam, immunditiam et omnem libidinosam corporis titillationem. Nullum enim perpetuam perducis ad gloriam, nisi fuerit castus, humilis, patiens atque benevolus. O poenitentia, mater 118.0926D| piissima, procrea et produc de sancto utero tuo gemitus assiduos, suspiria largissima, singultus continuos, excute ex oculis tuis lacrymas profusas, noli cessare, noli pigritare, quousque rapidissimo cursu ad diem pervenias ultimum.

CAPUT LXIII. Qualis debeat esse modus poenitentiae. Poenitentiam quippe agere est, et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen avaritiae adhuc aestibus anhelet? aut quid prodest 118.0927A| si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat. Sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat, et qui plangit vitium perpetrare vitia timeat. Nam cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis qui meminit in maximis deliquisse. Magna enim justitiae pars est seipsum nosse, quod parvus est, ut ex eo divinae virtuti subdatur humilis ex quo suam infirmitatem agnoscit. Bene se judicat in hac vita, ne judicetur a Deo damnatione perpetua. Tunc autem judicium de se quisque sumit, cum 118.0927B| per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat. Amaritudo poenitentiae facit animum et sua facta subtilius discutere, et dona Dei quae contempsit flendo commemorare. Nihil autem pejus quam culpam agnoscere nec deflere. Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit. Quod oportuit non gessit, et gessit quod agere non oportuit. Ille poenitentiam digne agit, qui reatum suum satisfactione legitima plangit, condemnando scilicet ac deflendo quae gessit. Tanto in deplorando profundius, quando exstitit in peccando proclivior, quantumvis quisquis sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertatur, consequi posse veniam creditur. Et quantumvis per poenitentiam, 118.0927C| propitiatio peccatorum sit, tamen sine metu homo esse non debet, quia poenitentiae satisfactio divino tantum pensatur judicio, non humano. Proinde quia miseratio Dei occulta est, sine intermissione flere necesse est. Neque enim unquam oportet poenitentem habere de peccatis securitatem. Igitur respiciamus tandem, et Dominum nostrum Jesum Christum, tanquam boni servi et utiles requiramus, nec desperemus dum in hac luce vivimus, veniam nos non posse per poenitentiam promereri. Post mortem enim poenitentiae medicamenta non proderunt, in hac vero luce positi etiamsi in extrema aetate adhibeas poenitentiam veram, mihi crede, curaberis. Ideo diabolus omnia movet et agit, ut animum nobis desperationis inducat. Scit enim vel si in parvo 118.0927D| tempore quis poenitudinem gerat, quamvis sit brevis non erit tamen infructuosa conversio. Sed, sicut is qui calicem aquae frigidae porrexerit, nequaquam fructum mercedis amittit, ita et is qui pro male gestis praeteritis poenitudinem egerit, licet minus digna videatur ad peccatorum pondus poenitentia, tamen quantuluscunque ille nutus poenitendi fuerit vel conversionis momentum, expers non erit remunerationis bonorum. Nihil enim boni operis, quamvis sit exiguum, despicietur apud justum judicem Deum, et jam si non potuerit explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulumcunque tamen et quolibet brevi tempore gestam, non respuet poenitentiam, suscipiet et jam ipsam, nec patitur quantumvis exiguae conversionis 118.0928A| perire mercedem. Hoc enim judicare vide tur Isaias, ubi de populo Judaeorum talia quaedam dicit: Propter peccatum modice contristavi eum et percussi eum, et averti faciem meam ab eo, et contristatus est et ambulavit tristis, et sanavi eum et consolatus sum eum. Evidentius autem testimonium dabit etiam rex ille impius, qui cupiditatis quidem suae praedam uxoris nequitia quaesivit, sed perturbatus ipsius sceleris immanitate poenituit, et cilicio facinus suum flevit atque ita erga se Dei misericordiam provocavit, ut cunctis eum absolveret malis. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad Eliam: Vidisti quomodo compunctus est Achab a facie mea, et quia flevit in conspectu meo, non inducam mala in diebus ejus (III Reg. XXI). Sed post hunc ite 118.0928B| rum Manasses, qui omnes tyrannos immanitate scelerum superavit, qui cultum divinae religionis et observantiam legis everterat coelesti cultu vacuatam. Hic ergo impietate scelerum supergrediens omnem memoriam, quia tamen poenituit, inter amicos Dei postmodum numeratus est. Nam et filius prodigus, qui substantiam suam cum meretricibus consumpsit, per poenitentiam recepit prioris gloriae statum. Vides ergo quanta sit utilitas poenitentiae? quanta conversionis spes? Nullum est enim peccatum, nulla iniquitas, quae non medicamento poenitentiae sanetur, si conversio pura et sincera fuerit. Donec sumus in hac vita, quantacunque nobis acciderint peccata, possibile est omnia ablui per poenitentiam, post mortem autem nulla erit utilitas poenitentiae. Nullus 118.0928C| peccator desperet de misericordia Dei, sed dum adhuc vivit, agat poenitentiam pro peccatis suis, et erit misericors Dominus delictis et facinoribus suis.

CAPUT LXIV. De laude et utilitate poenitentiae. Provida mente et profundo cogitatu cognosci debent duo rerum distincta negotia, id est quantum distet inter bonum et malum. Nec aliunde haec cognitio quae a primordio repetenda est, quod aliud sit malum, quando peccatum committitur, aliud autem sit bonum quo poenitentiam agimus pro commisso. Haec est discretio utriusque negotii, serpens in paradiso peccatum suasit Evae, poenitentiam reclusit, et inde est boni et mali origo. Quis Deo dignior 118.0928D| quam David? et tamen deliquit, qui cecidisset de culmine nisi fuisset compunctus. Quis sceleratior Manasse? et hunc poenitentiam revocavit. Poenituit Deum quod Saulem elegerit regem, quapropter? Nisi quia idem poenitentiam ignoravit. Quis sapientior Salomone? sed nesciens poenitentiam, perdidit gratiam. O poenitentia, quae peccata, miserante Deo, remittis, et paradisum reseras, quae contritum sanas, omnem tristem exhilaras, vitam de interitu revocas, statum restauras, honorem renovas, fiduciam reformas, gratiamque abundantiorem refundis. O poenitentia, quid de te novi referam? Omnia ligata tu solvis, omnia soluta tu reseras, omnia adversa tu mitigas, omnia contrita tu sanas, omnia 118.0929A| confusa tu lucidas, omnia desperata tu animas. O poenitentia, rutilantior auro, splendidior sole, quam non vincit peccatum, nec deflictio superat, nec desperatio delet. Poenitentia respuit avaritiam, horret luxuriam, fugit furorem, firmat amorem, calcat superbiam, linguam continet, componit mores, odit malitiam, excludit invidiam. Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre; si violentus quaerat quae habet, non vetat; si vestem demat, non refragatur. Percutienti maxillam praebet et alteram, angariatus ultro adjiciet, castigatus gratias agit, provocatus tacet, exasperatus blanditur. Superiori supplex est, inferiori subjacet. In corde ejus contritio est, in ore confessio, in opere tota humilitas. Haec est perfecta et fructifera 118.0929B| poenitudo. Sic poenitentiae praestitum est, Deus esurienti nutritor est, sitienti potator. Sapienti quod stultum putatur sapit, quod triste est placet, quod molle est displicet, quod fluxum est horret. O poenitentia, misericordiae mater, et magistra virtutum, magna ubera tua quibus reos resolvis, ac reficis delinquentes, lapsos relevas, recreas desperatos. Per te David, post flagitium felix, iterum recepit Spiritum sanctum. Per te Manasses, post cruenta facinora, ecce meruit esse receptibilis. Per te Petrus apostolus, postquam ter negavit, data est ei indulgentiae dextera. Per te filius prodigus regressus ad patrem, non solum amplexum osculumque pater num, sed etiam epulum vituli saginati insigne promeruit adipisci. Per te mulier fornicaria uberes 118.0929C| stillavit lacrymas, fontemque sui baptismatis protinus lavit pedes Christi, crinibus quidem tersit. Per te Ninive civitas magna populusque integer barbarorum subito Deum sapuit, virtutemque tuam sensit, odorem tuum accepit, saporem tuum strinxit, dulcedinem tuam gustavit, cilicium tuum contraxit, lacrymas tuas profudit, gemitum tuum suspiriumque persensit, fructus ubertatis tuae abundanter exhibuit, et sic opera tua non solum decretae mortis discrimen evasit, sed etiam vitae incognitae coronam accepit. Dum igitur in hac vita sumus, agamus poenitentiam cum lacrymis et orationibus, jejuniis, eleemosynis, caeterisque bonis operibus pro peccatis et sceleribus nostris, ne sine fine in perpetuis cruciemur poenis, ubi non est poenitentia, nec ulla indulgentia, 118.0929D| sed ira et sine cessatione tormenta.

CAPUT LXV. De laude et utilitate lacrymarum poenitentiae. Omnipotens enim Deus contritionem quaerit, fletibus flectitur, lugentes laetificat, poenitentibus praesto est, magnus profectus est lacrymarum. Plorando servus propitiat dominum, filius lacrymis mitigat patrem, et asperam matrem plorans parvulus mulcet. Ita ergo et peccator profusis lacrymis removet iram Dei reformatus in ipso. Petrus namque trinam negationem lacrymis diluit. Scriptum est enim: Et recordatus Petrus, etc., flevit amare (Marc. XXVI). David enim dicit: Venite, adoremus et ploremus 118.0930A| coram Domino qui fecit nos (Psal. XCIV). Et iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, et potum meum cum fletu miscebam, stratumque meum per singulas noctes lacrymis rigabo (Psal. CI). Et iterum: Deus, vitam meam nuntiavi tibi; posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. LV). Oportet igitur nos salutem nostram lugere perditam, atque animam nostram mortuam lamentari, ut cum de hoc saeculo abstracti fuerimus, ad vitam mereamur pervenire perpetuam.

CAPUT LXVI. Qui sint fructus digni poenitentiae, vel qualiter pati vim regnum coelorum potest. (Greg.) Beatus Joannes Baptista et Domini nostri Jesu praecursor ad turbas loquitur dicens: Facite 118.0930B| ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III). In quibus verbis notum est, quod amicus sponsi non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Aliud namque est fructum facere, aliud dignum poenitentiae facere. Ut enim secundum dignos poenitentiae fructus loquamur, sciendum quia quisquis illicita nulla commisit, huic jure conceditur ut licitis utatur. Sicque pietatis opera faciat, ut tamen si non voluerit, ea quae mundi sunt non relinquat; at si quis in fornicationis culpa, vel fortasse (quod est gravius) in adulterium lapsus est, tanto a se licita debet abscindere, quanto se meminit et illicita perpetrasse. Neque enim par fructus boni operis esse debet ejus qui minus, et ejus qui amplius deliquit, aut ejus qui nullis, et ejus qui in 118.0930C| quibusdam facinoribus cecidit. Per hoc ergo quod dicitur: Facite ergo fructus dignos poenitentiae, uniuscujusque conscientia convenitur, ut tanto majora quaerat bonorum opera lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. Quia vero ad magna nos opera Joannes admonet dicens: Facite fructus dignos poenitentiae (Matth. III); et rursum: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III); jam patenter datur intelligi quid est quod Veritas dicit: A diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI). Quae supernae verba sententiae nobis sunt magnopere perscrutanda. Nam quaerendum est quomodo vim regnum coelorum perpeti possit. Quis enim coelo violentiam irrogat? 118.0930D| et rursus quaerendum est si pati vim regnum coelorum potest. Cur eamdem vim a diebus Joannis Baptistae et non etiam antea pertulerit? Sed cum lex dicat: Si quis haec vel illa fecerit morte moriatur, cunctis legentibus liquet, quia peccatores quosque poena suae severitatis perculit, non autem per poenitentiam ad vitam perduxit.

Cum autem Joannes Baptista, Redemptoris gratiam praecurrens, poenitentiam praedicat ut peccator, qui ex culpa est mortuus per conversionem vivat, profecto a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur. Quid est autem regnum coelorum nisi locus justorum? Solis enim justis coelestis patriae praemia debentur, ut humiles, casti, mites, atque misericordes ad gaudia 118.0931A| sempiterna perveniant. Cum vero quis vel superbia tumidus, vel carnis facinore pollutus, vel iracundia accensus, vel crudelitate impius, post culpas ad poenitentiam redit, et vitam aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. A diebus ergo Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, quia qui poenitentiam peccatoribus indixit, quid aliud quam regno coelorum fieri violentiam docuit. Recogitemus ergo, fratres charissimi, mala quae fecimus, et nosmetipsos assiduis lamentis atteramus, haereditatem justorum, quam non tenuimus per vitam, rapiamus per poenitentiam. Vult a nobis omnipotens Deus talem violentiam perpeti. Nam regnum coelorum rapi vult nostris fletibus, quod nostris meritis non debetur. 118.0931B| A spei ergo certitudine nulla nos malorum nostrorum qualitas, nulla quantitas frangat. Praestat magnam veniae fiduciam latro ille venerabilis, qui non inde vene rabilis unde latro: nam latro ex crudelitate, venerabilis ex confessione. Cogitate ergo, cogitate quae sint incomprehensibilia omnipotenti Deo misericordiae viscera. Latro iste cruentis manibus abstractus est a fauce itineris, suspensus est in patibulo crucis, ibi confessus est, ibi sanatus est, ibi audire meruit: Hodie mecum eris in paradiso. Quid est hoc? quis tantam bonitatem dicere Dei, quis aestimare sufficiat? de ipsa poena criminis pervenit ad praemia virtutis. Idcirco autem omnipotens Deus electos suos in quibusdam lapsibus cadere permisit, ut aliis in culpa jacentibus, si toto ad eum corde consurgunt, spem veniae reddat, et eis 118.0931C| per lamenta poenitentiae viam pietatis aperiat. Exerceamus ergo nosmetipsos in lamentis, exstinguamus fletibus, dignis poenitentiae fructibus, culpas, tempora indulta ne pereant, quia qui multos a suis impietatibus jam sanatos aspicimus, quid aliud quam supernae misericordiae pignus tenemus. Immensam misericordiam Conditoris nostri aspicere debemus, qui nobis velut in signo ad exemplum poenitentiae posuit eos quos per poenitentiam vivere post lapsum fecit. Perpendo etenim Petrum, considero latronem, aspicio Zacheum, intueor Mariam, et nihil in his aliud video, nisi ante oculos nostros posita spei et poenitentiae exempla. Fortasse autem in fide lapsus est aliquis, aspiciat Petrum qui amare flevit, quod timide negaverat. Alius contra, proximum in malitia crudelitatis 118.0931D| exarsit, aspiciat latronem qui et in ipso mortis articulo ad vitae primia poenitendo pervenit. Alius 118.0932A| avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit, aspiciat Zacheum, qui si quid alicui abstulit, quadruplum reddidit. Alius libidinis igne succensus, carnis munditiam perdidit, aspiciat Mariam quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit. Ecce Omnipotens ubique oculis nostris quod imitari debeamus objicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo jam displiceant vel experta. Libenter obliviscitur omnipotens Deus quod nocentes fuimus, paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. Inquinati post aquas salutis renascamur ex lacrymis. Itaque juxta primi pastoris vocem: Sicut modo geniti infantes lac concupiscite (I Pet. II). Redite, parvuli filii, ad sinum matris vestrae aeternae sapientiae. Sugite larga ubera pietatis Dei. Transacta plangite, 118.0932B| imminentia vitate. Redemptor noster momentaneos fletus vestros aeterno consolabitur gaudio.

CAPUT LXVII. De perseverantia boni operis. Virtus boni operis perseverantia est, et voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Incassum quippe bonum agitur si ante vitae terminum deseratur. Ex praecepto legis (Levit. III) cauda hostiae jubetur offerri. In cauda quippe finis est corporis. Et ille bene immolat qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Hinc Joseph inter reliquos fratres talarem tunicam habuisse describitur (Gen. XXXVII). Tunica vero usque ad talum, est 118.0932C| bonum opus usque ad consummationem. Tunc enim placet Deo nostra conversatio, cum bonum quod inchoamus, perseveranti fine complemus. Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est. Non inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur. Semper in vita hominis finis quaerendus est, quia Deus non respicit quales ante fuerimus, sed quales circa finem vitae erimus. Unumquemque enim Deus de suo fine, non de vita praeterita judicat. Persistamus igitur, charissimi, omni cum intentione in divinis obsecrationibus, ut ea quae ei placita sunt, faciat nos cum sua benedictione inchoare, et usque ad perseverantiam bonae perducere consummationis, qui est α et ω, principium et finis, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre vivit et 118.0932D| regnat Deus, in unitate Spiritus sancti per infinita saecula saeculorum. Amen.

LIBER TERTIUS. PRAEFATIO. 118.0931D| De igne purgatorio et de adventu Christi ad judicium necnon et de aeterno cruciatu tertius hic inchoat libellus, qui ex sanctorum Patrum opusculis, largiente Domino, constat esse excerptus. Excellentissimam 118.0932D| paternitatem tuam obnixe deprecor ut divinam suppliciter aeterni Judicis majestatem indeficiensque implores, ut una tecum a tantis merear eripi malis, et ad vitam pervenire perpetuam. Amen.

CAPUT PRIMUM. Quod pro quibusdam levibus culpis ignis purgatorius esse ante judicium credendus est. Pro quibusdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod Veritas dicit: Quod si quis in Spiritu sancto blasphemiam dixerit, non remittetur ei in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII). In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen ut praedixit hoc de parvis minimisque peccatis, credendum est fieri posse. Sicut est assiduus otiosusque sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, qui vix sine culpa ulla 118.0933B| ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant, sciunt: aut in non gravibus rebus error ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam et cum Paulus dicat Christum esse fundamentum atque subjungatur: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificaverit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse tamen salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III). Quamvis hoc de igne tribulationis in hac nobis vita adhibitio possit intelligi, tamen si quibus haec digne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est, quia 118.0933C| illum dixit per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora, idcirco duriora, atque tunc jam insolubilia, sed ligna, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae facile igne consumuntur. Sciendum tamen hoc est quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.

CAPUT II. De salvandis per ignem, id est de his qui super fundamentum, quod est Christus, aurum, argentum, lapides pretiosos, seu et de his qui lignum, fenum, stipulum aedificant. 118.0933D| De his qui superaedificant super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed lignum, fenum, stipulam; de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, cum fundamenti merito non peribunt. Sic est intelligendum, ut his manifestis non videantur esse contraria. Ligna quippe et fenum, et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium quamvis licite concessarum. Tales cupiditates autem amitti, sine animi dolore non possunt. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est, ut nihil ei anteponatur, et malit homo, qui tali dolore uritur, rebus quas ita diligit, magis carere quam Christo, per ignem fit salvus. Si autem res ejusmodi 118.0934A| temporales ac saeculares tempore tentationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit, quia hoc priore loco habuit, cum in aedificatione prius non sit aliquid fundamenti. Ignis autem de eo loco, de quo est locutus Apostolus, talis debet intelligi, ut ambo per eum transeant, id est qui aedificant super hoc fundamentum aurum, argentum et lapides pretiosos, et qui aedificant ligna, fenum, stipulam. Cum autem hoc dixisset adjunxit: Unius, cujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III). Si cujus opus permanserit, quod superaedificavit mercedem accipiet. Si cujus autem opus exustum fuerit, damnum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Non unius ergo eorum, sed utriusque opus ignis probabit. Est quidem ignis tentatio 118.0934B| tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). Iste ignis in hac interim vita facit, quod Apostolus ait: Si accedat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quae sunt Dei, quomodo placeat Deo, hoc est aedificanti super Christum fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos: alteri autem cogitanti quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, hoc est aedificanti super fundamentum, ligna, fenum, stipulam, illius opus non exuritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur. Exuritur autem hujus opus, quoniam sine dolore non pereunt, quae cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra conditione proposita, eis mallet carere quam Christo, nec timore amittendi talia deserit 118.0934C| Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem, quia urit eum dolor rerum quas dilexerat amissarum, sed non subvertit, neque consumit fundamenti stabilitatem, atque incorruptione munitum, tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est. Et utrum ita sit quaeri potest, et aut invenire aut latere nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium. (Quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt; tanto tardius citiusque salvari) non tamen tales, de quibus dictum est quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter poenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint.

CAPUT III. Quod alter sit ignis purgatorius, alter ille perpetuus, in quo peccatores sine fine cruciantur. Alter enim est ignis ille futurus, de quo impiis, Domino judicante, dicendum est: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Alter iste qui purgatorius proprie appellatur, propter eos qui per eum salvi fiunt. Per illum enim qui futurus est impiorum nullus salvabitur, quia, juxta quod scriptum est, Ibunt hi in ignem aeternum. Per istum autem ignem qui et probat et purgat, salvatio promittitur manifesta, de quo dictum est: Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III). In illum enim aeternum 118.0935A| ignem soli sinistri novissima et perpetua damnatione mittentur. Iste autem ignis purgatorius dexteros probat, sed alios eorum sic probat ut aedificium quod supra Christi fundamentum ab eis invenerit esse constructum, non exurat atque consumat. Alios autem alit, id est, ut quod superaedificaverunt ardeat, damnumque inde patiantur. Salvi fiant autem qui Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti charitate tenuerunt. Ab illo enim igne perpetuo nemo salvabitur, quia in supplicium aeternum illi omnes ibunt, ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.

CAPUT IV. Quod hi qui per ignem purgatorium salvantur, non uno eodemque spatio cruciatum spiritus sustinebunt. 118.0935B| Sicut non omnes reprobi qui mersuri sunt in igne aeterno, una eademque supplicii qualitate damnandi sunt, sic omnes qui per purgatorias poenas salvi esse creduntur in uno eodemque spatio cruciatum spiritus sustinebunt, ut quod in reprobis agitur discretione poenarum, hoc in istis qui per ignem salvandi sunt agetur. Sed tanto illis minus vel majus ignis purgatorii extendetur supplicium, quanto hic minus vel amplius bona transitoria dilexerunt.

CAPUT V. Quod alii in hac vita poenas purgatorias, alii post mortem patiuntur. Nos quidem in hac mortali vita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, sed temporales poenas. Alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii et nunc 118.0935C| et tunc. Verumtamen ante Judicium illud verissimum novissimumque patiuntur, non autem omnes veniunt in sempiternas quae post illud judicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam quod in isto non remittitur, in futuro saeculo ne aeterno supplicio puniatur, remittitur. Purgatorius autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque Judicium, et ignem illum in quo omnes impii, Christo judicante, mersuri sunt, antecedant.

CAPUT VI. Contra eos qui per fidem solam absque bonis operibus per ignem purgatorium salvi esse creduntur. Creduntur a quibusdam et jam hi, qui nomen Christi 118.0935D| non relinquunt, et ejus lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantiscunque sceleribus vivant, qui nec diluant poenitendo, nec eleemosynis redimant, sed in eis usque ad ultimum hujus vitae diem pertinacissime perseverent salvi per ignem futuri, licet per magnitudinem facinorum et flagitiorum diuturnorum mereantur aeterno igne puniri; sed qui hoc credunt, licet catholici sint, tamen humana quadam benevolentia mihi falli videntur. Ea enim fides salvare potest, de qua Paulus apostolus ait: In Christo Jesu neque circumcisio quidquam valet neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Gal. V). Si autem male operatur, procul dubio, secundum Jacobum apostolum, 118.0936A| mortua est in semetipsa qui rursum ait: Si fidem dicat quis se habere, opera autem non habeat, nunquid poterit fides salvare eum? (Jac. II.) Porro autem si homo sceleratus propter solam fidem per ignem salvatur, et si sic est accipiendum quod ait beatus Paulus apostolus: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III); si poterit ergo salvare fides sine operibus, et falsum erit quod dixit ejus coapostolus Jacobus, falsumque erit et illud quod idem ipse Paulus: Nolite, inquit, errare, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Si enim in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem 118.0936B| Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt?

CAPUT VII. Quod qui poenis purgatoriis sunt deputati pro eis in hac vita supplicante Ecclesia expiatur. Spiritus illi qui non tam perfectae sanctitatis hinc exeunt ut ire in paradisum statim dispositionem suorum corporum possint, nec tam criminose ac damnabiliter vivunt, ut ita in suis criminibus perseverent, ut cum diabolo et angelis ejus damnari mereantur, Ecclesia pro eis hic efficaciter supplicante a poenis medicinalibus expiati, corpora sua cum beata immortalitate recipient, ac regni coelestis facti participes, in eo sine ullo defectu suae beatitudinis permanebunt.

CAPUT VIII. Quod aliqui justi, ut de corpore exeunt statim beata requie suscipiuntur, alii flammis purgatorii excipiuntur. Sunt plures in Ecclesia justi qui post carnis solutionem, continuo beata paradisi requie suscipiuntur, exspectantes in magno gaudio, in magnis congaudentium choris, cum recepto corpore veniant et appareant ante faciem Dei. At vero non multi propter bona quidem opera, ad electorum sortem praeordinati, sed propter mala aliqua, quibus polluti de corpore exeunt, post mortem severe castigandi excipiuntur flammis ignis purgatorii, et vel usque ad diem judicii longa hujus examinatione a vitiorum sorde mandantur, vel certe prius amicorum fidelium precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibus et hostiae salutaris oblationibus absoluti poenis, et ipsi ad beatorum perveniunt 118.0936D| requiem.

CAPUT IX. Quod animae fidelium defunctorum, si culpae insolubiles non sunt, pietate suorum viventium adjuvantur, cum pro illis sacrificium et caetera bona offeruntur. Tempus illud inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est quo animae in abditis receptaculis contineantur, sicut unaquaeque digna est, vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne dum viveret. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium non relevrai cum pro illis sacrificium mediatoris offertur-vel eleemosynae fiunt. Sed eis haec prosunt, si cum viverent, 118.0937A| haec sibi ut postea prodessent meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut ista non requirat post mortem. Est vero talis in bono, ut non requirat ista, est rursus talis in malo, ut nec his valeat cum ex vita transierit. Quocirca hic omne meritum comparatur quo possit post hanc vitam relevari quispiam, vel gravari. Nemo autem se praeparet qui hic neglexit cum obierit Dominum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia illi apostolicae sunt adversa sententiae qua dictum est: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum (Rom. XIII). Quia etiam hoc meritum sibi quisque cum in corpore viveret, comparavit, ut ei possent ista prodesse. Non enim omnibus prosint. Et quare non omnibus prosunt? 118.0937B| nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore. Cum ergo sacrificia sive altaris, sive quarumcunque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis, gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio. Idem doctor alio loco inter caetera ait: Quatuor sunt quae adjuvant homines post mortem, id est oblationes sacerdotum, orationes justorum, eleemosynae charorum, jejunia amicorum. Nec ista tamen adjuvant post mortem illis, qui non in hac vita hoc promeruerint 118.0937C| (Greg.). De hoc enim beatus Gregorius papa ait: si culpae insolubiles post mortem non sunt, multorum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare, ita ut hoc nonnunquam ipsae defunctorum animae videantur expetere. In quarto ejusdem beati Gregorii Dialogorum libro legitur, quod quidam spiritus pro peccatis suis in caloribus deputatus, qui quasi homo videbatur, cuidam praesbytero panem sibi porrigenti ait: Pro peccatis meis, Pater, omnipotenti Deo hunc panem offer, et tunc te exauditum esse cognosce, cum huc veneris et minime me inveneris. In quibus verbis disparuit. Idem vero presbyter hebdomada continua se pro eo in lacrymis afflixit, salutarem hostiam quotidie obtulit, et post illuc reversus, jam minime eum invenit. Qua 118.0937D| ex re quantum prosit animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur, cum hanc et ipsi mortuorum spiritus a viventibus petunt, et signa indicant quibus per ea absoluti videantur. Nam quidam monachus Justus nomine, artis medicinae imbutus (sicut beatus Gregorius papa in praedicto refert libro) ductus fuit ad ignis poenam, pro eo quod contra vitae regularis auctoritatem tres aureos absconsos in medicamine illicite haberet. Post dies vero triginta obitus ejus, placuit praedicto venerabili patri Gregorio, qui tunc monachus in eodem monasterio sub vitae regularis custodia degebat, ut per illos dies triginta nullus praetermitteretur dies, quo non pro absolutione illius salutaris hostia immolaretur, quod et factum est. 118.0938A| Idem vero frater qui defunctus fuerat, nocte quadam fratri suo germano nomine Copioso per visionem apparuit, et qua die tricesima, cum pro sua absolutione sacra hostia fuerat immolata communionem se recepisse, etiam a poenis se jam liberatum esse indicavit. Tunc res apte claruit, quia frater qui defunctus fuerat, per salutarem hostiam supplicium evasit.

In praedicto namque legitur libro, quod cum quadam die beatus Germanus Capuanus episcopus, pro medicinali corporis sui necessitate, in Angulares Thermas lavaret, Paschasium, sanctae Romanae sedis diaconum in caloribus stantem vidit, et quid illic faceret inquisivit. Cui ille pro qua causa post mortem in hoc poenali loco esset deputatus indicavit, et postmodum dixit: Quaeso te, pro me Dominum deprecare, 118.0938B| atque in hoc te cognoscas exauditum, si huc rediens me non inveneris. Qua de re vir Domini Germanus se in precibus strinxit, et post paucos dies rediens jam praedictum Paschasium in loco eodem minime invenit, quia autem non malitiae sed ignorantiae errore peccaverat, purgari potuit post mortem a peccato. Quod tamen credendum est, quia ex illa eleemosynarum suarum largitate hoc obtinuit ut tunc potuisset, promereri veniam, cum jam nihil potuisset operari. (Greg.) Si insolubiles culpae non fuerint (sicut jam supra dictum est) ad absolutionem prodesse maxime, etiam mortuis victima sacrae oblationis potest, qui hic vivendo hoc obtinuerint; sed sciendum est quia illis sacra victima mortuis prosit, ut eos etiam post mortem bona adjuvent, quae hic 118.0938C| pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum est, quod tutior via sit, ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat, dum vivit ipse per se. Beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere.

CAPUT X. Quod aliquando de culpis animas justorum solus pavor egredientis purgat. Plerumque de culpis minimis ipse solus pavor egredientis animas justorum purgat, sicut de quodam sancto viro narratur, qui ad mortem veniens vehementer timuit, sed post mortem discipulis in stola alba apparuit, et quod sit praeclare susceptus indicavit. Legimus enim quod idem beatus Pater Gregorius 118.0938D| ad purgationem morientis fratris, qui tres aureos absconsos illicite retinuerat, de quo jam supra dictum est, hoc consilium dedisse illius monasterii praelato: Vade, ait (Greg., libr. IV Dialog.) et nullus ex fratribus se ad eum morientem jungat, nec sermonem consolationis ex cujuslibet eorum ore percipiat; sed cum in morte constitutus fratres quaesierit, ei suus frater carnalis dicat, quod pro solidis quos occulte habuit, a cunctis fratribus abominatus sit, ut saltem in morte de culpa sua mentem illius amaritudo transverberet, atque a peccato quod perpetravit, purget. Idem vero monachus cum pervenisset ad mortem, atque anxie quaereret fratribus commendari, nullusque e fratribus ei applicare et loqui 118.0939A| dignaretur, ei carnalis frater, qui tunc aderat ibi, cur ab omnibus abominatus esset, indicavit. Qui protinus de reatu suo vehementer ingemuit, atque in ipsa tristitia e corpore exivit. Nullatenus enim hoc beatus Gregorius facere juberet, nisi ad purgationem morientis hoc prodesse cognovisset. Huc usque de igne purgatorio, abhinc de extremo judicio insistendum est.

CAPUT XI. De valde tremendo Christi adventu ad judicium. Audiamus quomodo prophetis nuntiantibus (ut annuntiari hominibus fas fuit) praedicetur Christi adventus. Ait ergo quidam ex eis: Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit. Ignis ante ipsum 118.0939B| ardebit, et in circuitu ejus procella valida. Vocavit coelum sursum, et terram discernere populum suum (Psal. XLIX). Alius vero qui et poenarum species nobis indicat, hoc est Isaias, audi quomodo dicat: Ecce dies Domini veniet insanabilis, dies furoris et irae, ut ponat orbem terrae desertum, et peccatores perdat ex eo (Isa. XIII). Stellae autem coeli et Orion, et omnis ornatus coeli lumen suum non dabit, et obscurabitur sol in ortu suo, et luna non dabit lumen suum; et mandabo universo orbi mala et impiis peccata eorum, et perdam contumeliam iniquorum, et injuriam superborum humiliabo. Et erunt qui relicti fuerint pretiosi magis quam aurum ab igne, et homo pretiosior erit quam lapis sapphirus. Coelum enim quatietur et terra movebitur a fundamentis 118.0939C| suis, propter furorem irae Domini Sabaoth, in die qua supervenerit furor ejus (Isa. XIII). Sed et Malachias, propheta consona his loquitur, dicens: Ecce venit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem adventum ejus? aut quis supportabit conspectum ejus? Quoniam ipse ingreditur ignem conflatorium, et sicut paleam ventilantium sedebit conflans et purgans sicut aurum et sicut argentum (Malach. IV). Et iterum dicit: Ecce dies Domini veniet ardens ut clibanus, et exuret eos, et erunt omnes alienigenae, et omnes qui faciunt iniquitatem, ut stipulam incendet eos dies illa, quae venit dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur radix, neque palmes (Malach. III). Alius vero vir desideriorum ita dicit: Et ecce videbam et throni positi sunt et antiquus 118.0939D| dierum sedebat, et indumentum ejus candidum sicut nix, et capilli capitis ejus sicut lana munda: throni ejus ignis exurens. Fluvius igneus currebat ante ipsum. Judicium constituit et libri aperti sunt (Dan. VII). Et paulo post: Et vidi, inquit, in visione noctis, et ecce in nubibus coeli sicut Filius hominis veniebat, et de usque ad vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus ablatus est, et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum, et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient. Et potestas ejus, potestas aeterna quae non transibit, et regnum ejus non corrumpetur. Inhorruit Spiritus meus. Ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me (Ibid.). Cum ergo haec agi coeperint, pandentur sine 118.0940A| dubio coeli portae, imo potius ipsum coelum auferetur e medio tanquam si tabernacula alicujus velamina colligantur, scilicet ut reparetur et transformetur in melius. Tunc ergo omnia metus habebit, timorque ac tremor implebit universa. Tunc etiam ipsos angelos formido quassabit, et non solum angelos sed fortassis et archangelos, et thronos et dominationes et principatus et potestates. Hoc enim indicatur in eo quod dicit, et virtutes coelorum movebuntur. Conservi enim sunt eorum qui judicandi sunt, et vitae hujus posituri rationem. Si enim apud judices saeculi cum civitas una judicanda est, pavent caeterae et contremiscunt, etiam si nihil periculi metuant, quanto magis cum orbis terrae universus ad judicium veniet, et judicandus a judice, qui teste non egeat, 118.0940B| qui argumenta non quaerat, qui oratorem causae non postulat. Sed his omnibus procul amotis, ipse et gesta et verba et cogitationes denudet, atque in medium collocet, et cuncta velut in talibus quibusdam depicta oculis eorum quae commiserunt, ea atque omnium qui assistere videntur ostendat. Quomodo tunc commovebitur, et in metu erit universa creatura? . . .

CAPUT XII. Quod secundus Salvatoris adventus non in humilitate ut prius, sed in gloria demonstrandus sit. Sicut enim fulgur exit ab oriente (dicente in Evangelio Domino) et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis (Matth. XXIV). Hoc quoque sciendum est, quod secundus Salvatoris adventus, non in humilitate ut prius, sed in gloria demonstrandus 118.0940C| sit. Et post pauca infert Dominus et dicit: Sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum; et stellae cadent de coelo et virtutes coelorum commovebuntur (Ibid.). Non diminutione luminis alioquin legimus solem septuplum habiturum luminis, sed comparatione verae lucis omnia videbuntur visuri tenebrosa. Si itaque iste sol, qui nunc per totum orbem rutilat, et luna quae secundum est luminare, et stellae quae ad solatium noctis accensae sunt, omnesque virtutes, quibus angelorum multitudines intelligimus in adventu Christi inter tenebras reputabuntur, decutiatur supercilium eorum qui se sanctos arbitrantes praesentiam judicis non formidant, et tunc (inquit Dominus) parebit signum Filii hominis in coelo. Signum hic autem crucis intelligamus ut videant, 118.0940D| juxta Zachariam et Joannem, Judaei quem compunxerunt. Aut vexillum victoriae triumphantis, quia tunc plangent omnes tribus terrae. Plangent hi qui municipatum non habent in coelis, sed scripti sunt in terra.

CAPUT XIII. Qualiter intelligendum est, quod Christus venturus de coelo, judicaturus sit vivos et mortuos Jam vero de Christo confitemur futurum, quoniam de coelo venturus est, et vivos judicaturus ac mortuos. Non pertinet ad vitam nostram quae hic geritur, quia nec in rebus gestis ejus est, sed in fine saeculi gerendis. Ad hoc pertinet, quod Apostolus secutus adjunxit: Cum Christus apparuerit, vita vestra, 118.0941A| tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. III). Duobus autem modis accipi potest quod vivos et mortuos judicabit: sive ut vivos intelligamus, quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus, mortuos autem qui de corpore priusquam veniat exierunt vel exituri sunt. Sive vivos justos, mortuos injustos, quoniam justi judicabuntur. Aliquando enim judicium Dei ponitur in malo, unde illud est: Qui autem male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V). Aliquando autem et in bono, secundum quod dictum est: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII). Per judicium quippe Dei fit ipsa bonorum malorumque discretio, ut liberandi a malo, non perdendi cum malis, boni ad 118.0941B| dextram segregentur. Propter quod ille clamat: Judica me, Deus; et quid dixerit veluti exponens: Et discerne, inquit, causam meam de gente non sancta (Psal. XLII).

CAPUT XIV. Quod nullas excusationes pro bonis operibus obtendere poterimus in diem judicii Age jam ad ultimum judicium venerimus ab eo judice judicandi, qui nec falli occultatione criminum potest, nec ad impunitatem promerendam muneris alicujus oblatione corrumpi, cum coeperint omnium secreta revelari, et non solum actus et verba sed etiam ipsae cogitationes ostendi, quid faciemus sub tanti judicis majestate? quid excusationis obtendere poterimus? qua nos defensionis arte purgabimus? 118.0941C| quae nobis subventura est poenitentia quam in hac carne contempsimus? quae nos defensura sunt opera bona, quae in hac vita non fecimus? Ad quos apostolos, aut ad quos alios sanctos confugituri sumus, quorum exempla simul ac verba despeximus? an forte aliquid ibi fragilitas corporis excusabit? Sed excusatione eorum reclamabunt omnium exempla sanctorum, qui fragilitatem carnis in carne viventes, quod fecerunt utique facere posse docuerunt, maxime quia nec ipsi peccato sua virtute, sed Domini miserantis auxilio restiterunt: qui se et non quaerentibus, ut quaeratur atque in eum credatur ostendit, et credentes in se ne a peccato vincantur invicta protectione defendit. Quid ergo responsuri sunt, si eis Dominus dicat: Si potuistis, quare non 118.0941D| restitistis desideriis peccatorum? si non potuistis, quare meum contra peccata non quaesistis auxilium? aut vulnerati, quare poenitendo non adhibuistis vulneri vestro remedium? Nunquid ad haec obmutescemus? Quid autem excusationis restet? Non habentibus dicit: Ligate eos manibus et pedibus et mittite eos in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium, ibi vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur.

CAPUT XV. Quod etiam minima peccata deducuntur ad judicium futurum, nisi fuerint in hac vita per poenitentiam deleta. Parva etenim peccata, et ea de quibus etiam nec 118.0942A| suspicamur, deducuntur adjudicium, nisi in hac vita per poenitentiam, et caetera bona opera fuerint expurgata. Nam et otiosis verbis de quibus nos minime cavemus Dominus dicit: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII). Quid nos miseri facturi sumus in illo die, qui omnibus malis involuti sumus? Nec desperemus, sed agamus poenitentiam ut nostra deleantur peccata.

CAPUT XVI. De gemino divino judicio. Et quod in ultimo judicio Christus mitis apparebit electis, et terribilis reprobis. Geminum est divinum judicium. Unum quod et hic judicantur homines et in futuro. Alterum, quod 118.0942B| propterea hic judicantur, nec illic judicentur, ideoque quibusdam ad purgationem temporalis proficit poena. Quibusdam vero hic inchoat damnatio, et illic perfecta speratur perditio. In judicio reprobi humanitatem Christi in qua judicaturus est videbun ut doleant, divinitatem vero ejus non videbunt, ne gaudeant. Quibus enim divinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur. Pro diversitate conscientiarum et mitis apparebit in judicio Christus electis, et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, talem et judicem habebit, ut manente in sua tranquillitate Christo, illis solis terribilis appareat, quos conscientia in malis accusat.

CAPUT XVII. Quod in judicio futuro duo erunt ordines electorum, et duo reproborum. Duo sunt ordines electorum in judicio futuro. Unus judicantium cum Domino, qui reliquerunt omnia, et secuti sunt illum, de quibus dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos, super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Alius ordo judicaturus a Domino, qui non quidem omnia sua pariter reliquerunt, sed de his tamen quae habebant quotidianas dare eleemosynas pauperibus, Christi curabant, unde audituri sunt in judicio. Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi, et potastis me. Nudus eram et 118.0942D| vestistis me, etc. (Matth. XXV.) Sed et reproborum in judicio duo ordines futuros Domino narrante comperimus: unum eorum qui fidei Christianae mysteriis initiati, opera fidei exercere contemnunt, quibus dicendum est in judicio testatur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, etc. (Ibid.) Alterum eorum qui fidei mysteria Christianae vel nunquam suscepere, vel suscepta per apostasiam rejecere, de quibus dicit: Qui autem non credit jam judicatus est (Joan. III), quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Qui cum nec verbo tenus Christum colere voluerunt, nec verba saltem ejus quibus coarguantur in judicio merentur 118.0943A| audire. Sed ad hoc tamen veniant in judicium ut cum eis, qui judicantur peccatoribus in damnationem mittantur aeternam.

CAPUT XVIII. Quid inter se differant duo electorum ordines in judicio, et duo reproborum, et quid unicuique opponatur ordini. Duae sunt differentiae vel ordines hominum in judicio, hoc est electorum et reproborum, qui tamen dividuntur in quatuor. Perfectorum ordo unus est, qui cum Deo judicat, et alius qui judicatur. Utrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum partitur in duobus, dum hi qui intra Ecclesiam sunt mali, judicandi sunt, et damnandi. Qui vero extra Ecclesiam inveniendi sunt non sunt judicandi, sed 118.0943B| tantum damnandi. Primus igitur ordo eorum qui judicantur et pereunt, opponitur illi ordini bonorum de quo sunt qui judicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non judicantur et pereunt, opponitur illi ordini perfectorum, in quo sunt hi qui non judicantur et regnant. Tertius ordo eorum qui judicantur et regnant, illi ordini est contrarius, de quo sunt qui judicantur et pereunt. Quartus ordo eorum est qui non judicantur et regnant, opponitur illi e contrario quo illi sunt, qui non judicantur et pereunt.

CAPUT XIX. De peccato quod aut hic expiatur, aut in futuro reservatur judicio. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies judicii, cum venturus est judex vivorum et mortuorum. 118.0943C| Sicut e contrario judicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur, profecto in futuro saeculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis quae in hac vita peccantibus irrogantur, nec servantur in fine ait Apostolus: Si autem nosmetipsos judicaremus, a Domino non judicaremur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor XI).

CAPUT XX. Quod qualis hic quisque egreditur, talis in judicio praesentatur, excepto quod de levibus culpis ignis purgatorius ante judicium esse creditur. (Greg.) In Evangelio dicit Dominus: Ambulate dum lucem habetis (Joan. XII). Per prophetam quoque ait: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis 118.0943D| adjuvi te (Isa. XLIX). Quod Paulus apostolus exponens dicit: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Salomon quoque ait: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare. Quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia, erit apud inferos, quo tu properas (Eccli. IX). David quoque ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXXXV). Ex quibus nimirum sententiis constat, quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur: sed tamen de quibusdam levibus culpis esse ante judicium ignis purgatorius credendus est, sicut jam supra scriptum est. Nemo igitur, dum in hac praesenti vivit vita, negligat operari bona quae potest, quia post hanc vitam, si voluerit, jam 118.0944A| non poterit (Cass.). Quia ergo et venturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic autem mors ipsa cum venerit vincetur, si priusquam veniat semper timeatur.

CAPUT XXI. Quam districte aeternus judex venturus sit in die judicii, et quod nimis tremenda sit dies illa. (Greg.) Districtionem venturi judicis Paulus considerans ait: Horrendum est incidere in manum Dei viventis (Hebr. X). Hinc Psalmista exprimit dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit. In conspectu ejus ignis ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIV). Districtionem quippe tantae justitiae, tempestas ignisque comitantur. Quia 118.0944B| tempestas examinat quos ignis exurat. Illum ergo diem, fratres charissimi, illum ante oculos ponite, et quidquid modo grave creditur, in ejus comparatione levigetur. De illo enim die per prophetam dicitur: Juxta est dies Domini magnus, juxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Soph. I). De hac die iterum Dominus per prophetam dicit: Adhuc semel et ego non solum terram, sed etiam coelum movebo (Agg. II). Illum ergo diem tota intentione cogitate, vitam corrigite, mores mutate, mala tentantia resistendo vincite, perpetrata autem fletibus punite; adventum namque aeterni judicis tanto securiores 118.0944C| quandoque videbitis, quanto nunc districtionem illius timendo praevenietis.

CAPUT XXII. Quod longanimitatem et patientiam Dei nullus negligat, quia districte in judicio judicabit. (Greg.) Nemo longanimitatem Dei negligat. Quia tanto districtiorem justitiam in judicio exercebit quanto longiorem patientiam ante judicium praerogavit. Hinc etenim Paulus dicit: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II). Hinc Psalmista ait: Deus judex justus, fortis et longanimis (Psal. VII). Dicturus quippe longanimem praemisit justum, ut quem vides peccata 118.0944D| delinquentium diu patienter ferre, scias hunc quandoque et jam districte judicare. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Altissimus autem est patiens redditor. Patiens autem redditor dicitur, quia peccata hominum patitur et reddit. (Aug.) Nam quos diu ut convertantur, tolerat, non conversos durius damnat. Ergo qui aeterno vult sine fine carere supplicio, necesse est ut Dei sine intermissione obediat praecepto.

CAPUT XXIII. De distantia perpetuitatis bonorum scilicet et malorum. Post resurrectionem vero factam universo impleto judicio suo fines habebunt civitates duae, una scilicet Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum; 118.0945A| utraque tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit ulla esse peccandi vel ulla conditio moriendi. (Prosp.) Istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quando utrique sine fine, sed in beatitudine isti, in miseria vero illi, ut jam nec remunerati praemium finiant, nec damnati supplicium. Quandoquidem propterea incorruptio et immortalitas dabitur, etiam corporibus miserorum, ut nec ipsi aeternam poenam finiant, nec ipsos consumat immortalis poena sed puniat. Ideo beata incorruptione et immortalitate justorum corpora donabuntur, ut ét ipsi in gloria, et in ipsis gloria aeterna permaneat.

CAPUT XXIV. De inferno, quod subtus terram esse creditur. Nonnulli namque in quadam terrarum parte infernum esse putaverunt, alii vero hunc sub terra esse existimant, sed tamen hoc animum pulsat, quia idcirco infernum dicimus, quia inferius jacet: quod terra ad coelum est, hoc esse inferius debet a terra. Unde et fortasse per Psalmistam dicitur: Liberasti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV). Infernus superior terra, infernus vero inferior sub terra esse videtur. Et Joannis vox in ea aestimatione concordat, qui cum signatum librum septem sigillis vidisse se diceret, quia nemo inventus est dignus neque in coelo neque in terra, neque subtus terram aperire librum, et solvere signacula ejus, adjunxit: Et ego flebam multum (Apoc. V). Quem tamen librum 118.0945C| postmodum per leonem de tribu Juda dicit aperiri. In quo videlicet libro, quid aliud quam sacra Scriptura signatur, quam solus Redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo cuncta mysteria, quae in ea fuerant clausa, patefecit. Et nullus in coelo, quia neque angelus, nullus in terra, quia neque homo vivens in corpore, et nullus subtus terram dignus inventus est, quia neque animae corpore exutae aperire nobis, praeter Dominum, sacri eloquii secreta potuerunt. Cum ergo ad solvendum librum nullus subtus terram inventus dignus dicitur, quid obstet non video ut subtus terram esse infernus credatur.

CAPUT XXV. De gehenna. (Beda.) Nomen gehennae in veteribus libris non invenitur, sed primum a Salvatore ponitur. Quaeramus ergo quae sit sermonis hujus occasio. Idolum Baal fuisse juxta Hierusalem ad radices montis Moriae, in quibus Siloa fluit, legimus. Haec vallis et parvi campi planities irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus. In tantam autem populus Israel dementiam venerat ut deserendo templi vicinia, ibi hostias immolaret, et rigorem religionis deliciae vincerent, filiosque suos incenderent daemoni vel initiarent; et appellabatur lucus ipse Gehenon, id est vallis filiorum Ennon. Hoc Regum volumen, et Paralipomenon, et Jeremias 118.0946A| scribunt plenissime. Et comminatur Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur Topheth et Baal, sed vocetur Polyandron, id est tumulus mortuorum. Futura ergo supplicia et poenae perpetuae, quibus peccatores cruciandi sunt, hujus loci vocabulo denotantur. Duplicem esse gehennam nimii ignis et frigoris in Job plenissime legimus.

CAPUT XXVI. Quod duplex damnatorum poena sit in gehenna, id est mentis simul et corporis. Duplex damnatorum poena est in gehenna, quorum et mentem urit tristitia, et corpus flamma juxta vicissitudinem, ut qui mente tractaverunt quod perfecerunt corpore, simul et animo puniantur et corpore. 118.0946B| Ignem gehennae ad aliquod non habere, hoc est habere, lumen ad damnationem, ut videant impii unde doleant; et non habere ad consolationem ne videant unde gaudeant.

CAPUT XXVII. Quod unus gehennae ignis, non aequaliter omnes cruciet peccatores. Unus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Uniuscujusque enim quantum exigit culpa, tantum illic sentiet poenae. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi consistunt, nec tamen ejusdem solis ardorem aequaliter sentiunt, quia alius plus aestuat atque alius minus; ita illic in uno igne non unus est modus incendii, 118.0946C| quod hic diversitas corporum, hoc illic agit diversitas peccatorum, ut ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat.

CAPUT XXVIII. De poenarum distantia. Mitissima sane omnium eorum erit poena, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt. Tanto autem ibi quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem. Remanentibus itaque angelis et hominibus reprobis in aeterna poena, tunc sancti scient plenius, quid boni eis contulerit gratia, tunc rebus ipsis evidentius apparebit, quod in Psalmo scriptum est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C). Quia nisi per indebitam misericordiam 118.0946D| nemo liberabitur, et nisi per debitum judicium nemo damnabitur.

CAPUT XXIX. Quare dicatur ignis inexstinguibilis. (Chrys.) Ignis autem hic qui in praesenti vita est, consumit cuncta quae recipit. Perpetuus ille ignis quos susceperit semper cruciat, et poenae suae semper integros servat. Propterea enim inexstinguibilis dicitur, non solum quia ipse non exstinguitur, sed quia nec eos quos susceperit exstinguit, nec perimit. Scriptura etenim didicit, quia et peccatores induant corruptionem, scilicet non ad honorem vitae sed ad diuturnitatem supplicii profuturam. Hujus autem poenae 118.0947A| vim et ignis illius potentiam nulla vox exponere, nullus sermo poterit explanare. Nihil est enim in rebus corruptibilibus sive bonis sive malis illi simile, verumtamen ut aliquam imaginem ignis illius vel ex poena hujus capiamus, illi comparavimus.

CAPUT XXX. Quod sine fine sint tormenta malorum. Sicut autem finis non est, gaudii bonorum, ita et finis non est tormentorum malorum. Nam cum Veritas dicat: Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV), quia verum est quod promisit, falsum procul dubio non erit, quod minatus est Deus.

CAPUT XXXI. Contra eos qui dicunt, idcirco Deus peccantibus aeternam minatus est poenam, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret. (Greg.) Si falsum est quod minatus est, ut ab injustitia corrigeret, etiam falsa est pollicitus, ut ad justitiam provocaret. Sed quis hoc dicere vel insanus praesumat? Et si minatus est quod non erat impleturus, dum asserere eum misericordem volumus, fallacem (quod dici nefas est) praedicare compellimur. (Aug.) De hoc beatus Augustinus inter caetera ait: Frustra itaque nonnulli, imo quidem plurimi, aeternam damnatorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt. Non quidam Scripturis adversando divinis, sed pro suo motu dura quaeque moliendo, et in leniorem flectendo sententiam quae putatur in 118.0947C| eis terribilius esse dicta quam verius. Num enim obliviscetur (inquiunt) misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? hoc quidem in sancto legitur psalmo. Sed de his sine ullo scrupulo intelligitur, qui vasa misericordiae nuncupantur. Quia et ipsi non pro meritis suis, sed, Deo miserante, de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur posse finiri eorum, de quibus dictum est sic: Ibunt isti in supplicium aeternum: nisi et isto modo putetur quandoque habitura finem felicitas, cum subjungatur: Justi autem in vitam aeternam (Matth. XV).

CAPUT XXXII. Quod justum sit ut culpa, quae cum fine perpetrata est, sine fine puniatur. (Greg.) Hoc recte diceretur, si districtus judex non corda hominum sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utique, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare: ostendunt enim, quia in peccato semper vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita nunquam voluerunt carere peccato.

CAPUT XXXIII. Quod in illa aeterna damnatione mors sit sine morte, et mori velle et non posse. (Greg.) Supplicia namque aeterna in se diversos, et 118.0948A| ultra vires cruciant, et eis vitae subsidium exstinguentes servant, ut sic vitam terminus puniat quatenus semper termino cruciatus per tormenta proferat, et sine fine definiens duret. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. (Aug.) De hoc inter caetera conspicuus doctor Augustinus ait: Nihil est pejus in morte, quam esse in morte sine morte, et mori velle et mori posse.

CAPUT XXXIV. Quomodo anima immortalis sit dum constat quod in perpetuo igne moriatur. (Greg.) Sicut duobus modis vita dicitur, ita duobus modis etiam anima debet intelligi. Aliud est 118.0948B| namque quod in Deo vivimus, aliud vero quod in hoc quoque conditi vel creati sumus, id est, aliud est beate vivere, aliud essentialiter. Anima itaque et mortalis esse intelligitur, et immortalis. Mortalis quippe, quia beate vivere omittit; immortalis autem, quia essentialiter vivere nunquam desinit, et naturae suae vitam perdere non valet, nec cum in perpetua fuerit morte damnata. Illic enim posita beata esse perdet, et esse non perdet. Ex qua re semper cogitur, ut et mortem sine morte, et defectum sine defectu, et finem sine fine patiatur, quatenus ei et mors immortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus.

CAPUT XXXV. Quod animae iniquorum mox ut de corpore exeunt, ad infernum descendant. Si esse sanctorum animas in coelo attestatione sacri eloquii credimus, oportet ut et iniquorum animas in inferno per omnia esse credamus. Quia ex retributione aeternae justitiae ex qua jam justi gloriantur, necesse est per omnia ut et injusti cruciantur. Nam sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est, quod a die exitus sui ignis reprobos exurat.

CAPUT XXXVI. Quod animam egredientem e corpore, sive sancti angeli, seu daemones acceperint, secum semper sine ulla permutatione retineant. Scriptura etenim dicit: In quamcunque partem ceciderit lignum, sive ad austrum, sive ad aquilonem, 118.0948D| ibi erit (Eccle. XI); scilicet, quia cum hominis animam mortis tempore egredientem a claustro carnis sive sanctus seu malignus spiritus acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit, ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis ultra ad remedium ereptionis ascendat.

CAPUT XXXVII. Quod reprobi, quorum causa communis est in opere, ad loca etiam communia post mortem deducantur. Si autem reprobi, quorum causa communis est in opere, ad loca etiam communia post mortem non deducerentur, nequaquam judex veniens dicturum se messoribus esse perhiberet: Colligite zizaniam, et 118.0949A| ligate eam in fasciculos ad comburendum (Matth. XIII). Messores quidem angeli, zizaniam ad comburendum in fasciculos ligant, cum pares paribus in tormentis similibus sociant, ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, avari cum avaris, fallaces cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum infidelibus ardeant. Cum ergo similes in culpa ad tormenta similia adducuntur, qui eos in locis poenalibus angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad comburendum ligant.

CAPUT XXXVIII. Quod sicut boni bonos in requie, ita mali malos recognoscunt in tormentis. Sicut autem boni bonos in requie, ita mali malos in tormentis cognoscunt. Si enim Abraham Lazarum 118.0949B| minime recognovisset, nequaquam ad divitem in tormentis positum de transacta ejus contritione loqueretur dicens, quod mala receperit in vita sua (Luc. XVI). Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam dives in tormentis positus fratrum suorum et jam absentium meminisset. Quomodo enim praesentes non posset agnoscere qui etiam per absentiam memoria curavit exorare? Qua in re et illud quoque ostenditur, quia et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives a divite Abraham cognoscitur, cui dictum est: Recepisti bona in vita tua (Ibid.). Et electus Lazarus a reprobo divite est cognitus, quem mitti precatur ex nomine dicens: Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam (Ibid.). In qua videlicet 118.0949C| cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit, ut boni amplius gaudeant, qui secum eos laetari conspiciunt quos amaverunt: et mali cum eis torquentur quos in hoc mundo despecto Deo dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat.

CAPUT XXXIX. Utrum animae sanctorum orent pro inimicis suis, qui in aeterno cruciantur igne. (Greg.) Orant pro inimicis suis animae electorum eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod Apostolus ait: Ut det illis Deus poenitentiam ad cognoscendum veritatem; et resipiscant a 118.0949D| diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II). Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari? Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est non oretur pro diabolo, angelisque ejus aeterno supplicio deputatis. Quae nunc et jam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia de eis utique quos aeterno supplicio deputatos jam noverunt, ante illum judicis justi conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes justi mortuis et damnatis 118.0950A| injustis minime compatiuntur, cum adhuc aliquid judicabile de sua causa sese perpeti et jam ipsi noverunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, cum ab omni vitio corruptionis exuti ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes per hoc quod justissimo judici inhaerent vis destructionis absorbet, ut omnino eis non libeat quidquid ab illius aeternae regulae subtilitate discordat.

CAPUT XL. De non renatis et eorum cruciatu. Quicunque vero ab illa perditionis massa, quae facta est per hominem primum non liberatur, per unum mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne, sed 118.0950B| ut cum diabolo ejusque angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitate suorum corporum resurgant, quicunque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt, inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo erit in eis corpus incorruptibile si dolere poterit. Nam non est vera vita, nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio, nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, et, ut ita dicam, mors ipsa non moritur, et ubi dolor perpetuus non interimit sed affligit, ipsa corruptio non finitur. Haec in sanctis Scripturis secunda mors dicitur, nec prima tamen, quae suum corpus anima relinquere cogiturnec 118.0950C| secunda qua poenale corpus anima relinquere non permittitur, homini accidisset, si nemo peccasset.

CAPUT XLI. Quod ex angelis facti daemones propter superbiam de coelis projecti, irrevocabili percussi sunt poena. Daemones vero qui nunc sunt, fuerunt aliquando sine peccato creati, et ad serviendum Deo suo feliciter instituti, voluntate propria depravati noluerunt permanere quod facti sunt. Et cum se contra suum Creatorem typo superbiae localis hostiliter extulissent, de superna coeli regione, projecti sunt, quos divina sententia eo sub judicio condemnavit, ut quia noluerunt perseverare cum possent, nec velint reparari, nec possint. Si quidem praevaricationis eorum 118.0950D| (quod fuit irrevocabilis judicii) animadversione percussi sunt, et ad damnationem justissimam profecto pertinuit, quod voluntatem redeundi ac facultatem penitus amiserunt. Sicut e contrario voluntatis sanctorum angelorum fuit, quod malis sponte cadentibus ipsi in sua dignitate manserunt.

CAPUT XLII. Quod gehenna non propter homines, sed propter diabolum facta est. Non autem nos ad hoc fecit omnipotens Deus, ut nos gehennae tradat ignique perpetuo. Regnum coelorum propter nos, gehenna propter diabolum facta. Et hoc ita esse ex Evangeliis docebo. Ipse etenim 118.0951A| Dominus dicit his qui a dextris sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum est vobis a constitutione mundi (Matth. XXV). Illis autem qui a sinistris sunt, dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est, non dixit vobis, sed diabolo et angelis ejus (Ibid.). Sic ergo, propter diabolum gehenna ignis, propter hominem regnum coelorum a constitutione mundi praeparatum est. Tantum est, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum, persistendo in malis pertinaciter, excludamur.

CAPUT XLIII. Quid sit reproborum manus et pedes ligari, et quid exteriores tenebrae, et quid fletus et stridor dentium, et caetera. 118.0951B| (Prosper.) Dicet autem rex ministris in futuro de reprobis: Ligate eos manibus et pedibus, et mittite eos in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium, ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Matth. XXII; Marc. IX). Et quid est obmutescentes manibus et pedibus ligare, nisi in aeternum ubi Deum confiteatur actione privari? Sic in exteriores tenebras mitti nihil aliud erit, nisi a Domino, qui est mentium lumen, expelli. Fletus autem et stridor dentium acerrimos eorum dolores ostendunt, qui supplicio sempiternae mortis addicti, non vivendi sensum habituri sunt, sed dolendi quorum continuus gemitus, cruciatus aeternus, dolor summus, poenalis sensus torquent animas nec extorquent, puniunt corpora damnata nec finiunt. Quos ideo sibi 118.0951C| deputatos ignis inexstinguibilis non exstinguet, ut permanente sentiendi vita poena permaneat, et ad dolendum magis quam ad vivendum aeternis corporibus compeditos habeat, quos in flammis vivacibus immortalitas secundae mortis occidat. Jam vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, ad totam referuntur damnati hominis poenam, quem inefficacis poenitentiae ignis exurit, et consumentis conscientiam vermis immortalitas rodit.

CAPUT XLIV. Quod nulla sit post mortem utilitas poenitentiae. Donec enim sumus in hac vita, fratres, quantacunque nobis acciderint peccata, possibile est ablui omnia per poenitentiam. Cum autem abducti fuerimus 118.0951D| ab hoc saeculo, ibi etiam si valde poenitet (et valde eum poenitebit) sed nulla erit utilitas poenitentiae. Et licet sit stridor dentium, licet ululatus et fletus, licet fundamus preces et innumeras obsecrationes, et si proclamemus, nemo audiet, nemo subveniet, sed ne extremo quidem digito aquam quis infundet linguae nostrae positae in flammis, sed audiemus illud quod dives ille audivit ab Abraham: Quia chaos magnum confirmatum est inter nos et vos, et neque hinc illuc transiri potest, neque inde huc (Luc. XVI). Dum autem in hac luce vivimus, veniam nos posse promereri per poenitentiam sciamus, in inferno tantum ut diximus poenitentiae medicamenta non proderunt.

CAPUT XLV. Quae et quanta mala habeant hi qui in gehenna dicuntur occidi. (Prosp.) Omnes qui in gehenna dicuntur occidi, non id cum illis agitur, ut maximis consumpti doloribus aliquando deficiant, sed ut in illis poenaliter vivant. Haec et his similia libenter audire vel legere debemus, jugiter ante oculos mentis adducere, futura credere, sine ulla perturbatione metuere. Cogitare quale malum sit ab illo gaudio divinae contemplationis excludi, beatissima sanctorum omnium societate privari, patriae coelestis extorrem fieri, mori vitae beatae, morti vivere sempiternae, in ignem aeternum cum diabolo et ejus angelis expelli. Ubi sit mors secunda damnatis exsilium, vita supplicium, non 118.0952B| sentire in illo igne quod illuminat, sentire quod cruciat. Exundantis incendii terribiles crepitus pati, barathri fumantis amara caligine oculos obcaecari, profundo gehennae fluctuantis immergi, edacissimis in aeternum dilaniari vermibus, nec finiri.

CAPUT XLVI. Quod tanta sint in inferno tormenta, ut nulla vox exponere, nullus valeat sermo explanare. (Greg.) Beatus enim Gregorius papa in libro Moralium nono, in quo de verbis sancti Job tractare videtur, ubi ait: Antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine (Job X), ita de perpetuis poenis diffiniens, ait: Quod autem terrae tenebrosae nomine, nisi tetra tartari claustra signantur, 118.0952C| quae aeternae mortis caligo operit, quae damnatos quosque in perpetuum a vitae luce disjungit nec immerito infernus terra dicitur, quia quicunque ab eo capti fuerint stabiliter ab eo tenentur. Scriptum quippe est: Generatio praeterit et cognatio advenit, terra vero in aeternum stat (Eccl. I). Recte igitur inferni claustra tenebrosa terra nominantur, quia quos puniendos accipiunt, nequaquam poena transitoria, vel fantastica imaginatione cruciant, sed ultione solida perpetua damnatione servant. Quae aliquando tamen laci appellatione signantur, propheta attestante, qui ait: Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (Ezech. XXXI). Infernus ergo et terra nominatur, quia susceptos stabiliter tenet, et lacus dicitur, quia hos quos semel 118.0952D| ceperit, semper fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. Sanctus autem vir seu sua, seu humani generis voce dimitti se postulat antequam vadat, non quia ad terram tenebrosam, qui culpam deflet, iturus est, sed quia ad hanc procul dubio qui plangere negligit vadit. Sicut debitori suo creditor dicit: Solve debitum priusquam debito constringaris: qui tamen non constringitur si quod debet solvere non moratur. Ubi et recte subditur: Non revertar. Quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat quos semel in locis poenalibus justitia judicantis damnat. Quae adhuc subtilius loca describuntur, cum dicitur: terram miseriae et tenebrarum. Miseria ad dolorem pertinet, tenebrae ad 118.0953A| caecitatem. Ea ergo quae a conspectu districti judicis expulsos tenet, miseriae et tenebrarum terra perhibetur. Quia foris dolor cruciat, quos divisos a vero lumine intus caecitas obscurat. Quamvis miseriae et tenebrarum terra intelligi et aliter potest. Nam haec quoque terra in qua nascimur, est quidem miseriae, sed tenebrarum est. Quia multa hic corruptionis nostrae mala patimur, sed tamen in ea per conversionis gratiam ad lucem redimus, Veritate suadente, quae ait: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII). Illa vero simul miseriae et tenebrarum terra est, quia quisquis ad toleranda ejus mala descenderit, nequaquam ad lucem ulterius redit. In cujus adhuc descriptione subjungitur: Ubi umbra mortis et nullus ordo (Job X). Sicut 118.0953B| mors exterior ab anima dividit carnem, ita mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis. Quia damnatus quisque cum aeterno igne succenditur ab aeterno lumine tenebratur. Natura vero ignis est, ut ex se ipso et lumen exhibeat, et concremationem, sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem habet, et lumen non habet. Hinc enim est quod Veritas reprobis dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Quorum rursus omnium corpus in unius persona significans, dicit: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII). Si itaque ignis qui reprobos cruciat, lumen habere potuisset, is qui repellitur, nequaquam mitti in 118.0953C| tenebras diceretur. Hinc de eis Psalmista ait: Super eos cecidit ignis et non viderunt solem (Psal. LVII). Ignis autem super impios cadit, sed sol igne candente non cernitur. Quia illos quos gehennae flamma devorat a visione veri luminis caecat, ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret. Quatenus auctori suo corpore et corde deliquerunt, simul corde et corpore puniantur. Et utrobique poenas sentiant, qui dum hic viverent pravis suis delectationibus, ex utroque serviebant. Unde bene per prophetam dicitur: Descenderunt ad infernum cum armis suis (Ezech. XXXII). Arma quippe peccantium, sunt membra corporis, quibus perversa desideria, quae concupiscunt, exsequuntur. Unde recte per Paulum dicitur: Neque exhibeatis membra 118.0953D| vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI). Cum armis ergo ad infernum descendere est, cum ipsis quoque membris quibus desideria voluptatis expleverunt aeterni judicii tormenta tolerare: ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc suis delectationibus subditi undique contra justitiam juste judicantis pugnant. Mirum vero valde est, quod dicitur, ubi nullus ordo. Neque enim omnipotens Deus, qui mala bene disponit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit. Quia ipsa quoque supplicia, quae ex lance justitiae prodeunt, inferri sine ordine nequaquam possunt, quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis, et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe 118.0954A| scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio (Sap. VI). Hinc in Babylonis damnatione dicitur: Quantum exaltavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormenta et luctum. Si igitur juxta modum culpae poena distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur. Et nisi tormentorum summa meritorum acta dirimerent, nequaquam judex veniens dicturum se messoribus esse perhiberet: Colligite zizania et ligate eam fasciculis ad comburendum (Matth. XIII). Si enim nullus in suppliciis ordo servabitur, cur comburenda zizania in fasciculos ligatur? Sed nimirum fasciculos ad comburendum ligare, est hos qui aeterno igni tradendi sunt, pares paribus sociare, ut quos similis culpa inquinat, par etiam poena constringat, 118.0954B| et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt, nequaquam dispari tormento crucientur, quatenus simul damnatio conterat, quos simul elatio sublevabat. Quosque non dissimiliter dilatabat ambitio, non dissimilis afflictio angustet: et par cruciet flamma supplicii, quos in igne luxuriae par succendit flamma peccati. Sicut enim in domo Patris mansiones multae sunt pro diversitate virtutis, sic damnatos diverse supplicio gehennae ignibus subjicit disparitas criminis. Quae scilicet gehenna quamvis cunctis una sit, nec tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus, quia juxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris: sic damnatis et una est gehenna quae 118.0954C| afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit. Quia quod hic agit disparilitudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Quomodo ergo nullus inesse ordo supplicii dicitur, in quibus profecto quisque juxta modum culpae cruciatur? . . . Sed sanctus vir postquam umbram mortis intulit, quanta sit confusio in damnatorum mente subjungit. Quia ipsa quoque supplicia, quae ordinata per justitiam veniunt, ordinata procul dubio in corde morientium non sunt. Ut enim paulo superius diximus, damnatus quisque foris flamma succenditur, intus caecitatis igne devoratur: atque in dolore positus exterius interiusque confunditur, ut sua deterius confusione crucietur. Repulsis ergo ordo in supplicio non erit, quia in eorum morte atrocius ipsa confusio mentis 118.0954D| saevit. Quanta enim mira potentia judicantis aequitas ordinat ut poena animum quasi inordinata confundat. Vel certe ordo abesse suppliciis dicitur, quia quibuslibet in poena rugientibus propria qualitas non servatur. Unde et protinus subinfertur, et sempiternus horror inhabitans in hujus vitae tormentis, timor dolorem non habet, et dolor timorem non habet. Quia nequaquam mentem metus cruciat, cum pati jam coeperit quod metuebat. Infernum vero et umbra mortis obscurat, et sempiternus horror inhabitat, quia ejus ignibus traditi, et in suppliciis dolorem sentiunt, et doloris angustia pulsati semper pavore feriuntur: ut et quod timent tolerent, et rursus quod tolerant sine cessatione pertimescant. De his etenim 118.0955A| scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX). Hic flamma quae succendit illuminat, illic (ut superius verbis Psalmistae docuimus) ignis qui cruciat, obscurat. Hic metus amittitur, cum tolerari jam coepit, quod timebatur. Illic et dolor dilaniat et pavor angustat. Horrendo igitur modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, damna cum obscuritate. Si sic videlicet a damnatis sentiri pondus summae aequitatis debet, ut qui a voluntate Conditoris nequaquam sunt veriti discrepare dum viverent, in eorum quandoque interitu ipsa a suis qualitatibus etiam tormenta discordent. Quatenus qui se impugnent cruciatus augeant, et cum varia prodeunt multipliciter sentiantur. Quae tamen supplicia in se diversos et ultra vires cruciant, et eis 118.0955B| vitae subsidium exstinguentes servant, ut sic vitam terminus puniat, quatenus semper terminum cruciatus per tormenta proferat, et sine fine deficiens duret. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors perimit et non exstinguit: dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat: flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit. Quantum per notitiam praesentis vitae colligitur supplicia ordinem non habent, quia non suam per omnia qualitatem tenent. Quamvis illic ignis ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquod lucet. Nam sequaces quoque suos in tormento secum reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore 118.0955C| deliquerunt. Quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverant, ipsorum quoque interitus eos in augmento suae damnationis affligat. Quod profecto Evangelio teste collegimus in quo, Veritate renuntiante, dives ille quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere, quinque fratrum describitur meminisse: qui Abraham petiit ut ad eorum eruditionem Lazarum mitteret, ne illuc eos quandoque venientes per poenam cruciaret (Luc. XVI). Qui igitur ad doloris sui cumulum propinquorum absentium meminit, constat procul dubio, quia eos ad augmentum supplicii, paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum se secum quoque reprobos aspiciat cremare, qui ad doloris sui cumulum eum quem despexerat Lazarum in sinu Abrahae vidit? Si 118.0955D| ergo ut poena cresceret et vir electus apparuit, cur non credendum sit quod videre in supplicio eos etiam, quos contra Dominum dilexerat, possit? Quare colligitur, quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt, miro judicii ordine secum tunc in tormentis videbunt: ut poenam propriae punitionis exaggeret, illa auctori praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata. Ignis itaque qui in obscuritate cruciat credendus est, quia lumen ad tormentum servat. Quod si approbare testimoniis in sua expressione non possumus, superest ut e diverso doceamus. Tres quippe Hebraeae gentis pueri Chaldaei regis imperio succensis camini ignibus, ligatis manibus pedibusque projecti sunt. Quos tamen cum 118.0956A| idem rex in camini incendio exploraret illaesis, vestibus deambulantes vidit. Ubi aperte colligitur quia mira dispensatione Conditoris, ignis qualitas in diversa virtute temperata, et vestimenta non attigit, et vincula incendit: sanctisque viris et ad inferendum tormentum flamma friguit, et ad solutionis mysterium exarsit. Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit, ita e diverso gehennae flamma reprobis, et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam: ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et ad doloris cumulum dilecti qualiter crucientur ostendat. Quid autem mirum si gehennae ignem credimus habere supplicium simul obscuritatis et luminis, quando experimento novimus 118.0956B| quia et taedarum flamma lucet obscura. Tunc edax flamma comburet, quos nunc carnalis delectatio polluit. Tunc infinite patens inferni barathrum devorat, quos nunc inanis elatio exaltat atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverint, tunc duce suo reprobi ad tormenta pervenient. Et quamvis angelorum et hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat, quos uno in crimine reatus ligat. Quod bene ac breviter insinuat propheta, qui ait: Ibi assur et omnis multitudo ejus, et in circuitu ejus sepulcra illius. (Ezech. XXXII). Quis namque Assur superbi regis nomine nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur: qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta sua multitudine ad inferni claustra descendit? Sepulcra autem 118.0956C| mortuos tegunt, et quis alius mortem acrius pertulit, quam is qui Conditorem suum despiciens vitam reliquit? Quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt ejus procul dubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra sunt ejus, quia in quorum se mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta conjungit. Et quoniam nunc in semetipsis reprobi malignos spiritus illicite perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis ardebunt. Huc usque in hoc capitulo verba sancti Gregorii papae de perpetuis poenis posita sunt. Nunc autem Joannis Chrysostomi eloquia sunt ponenda. Ait autem inter caetera.

Hujus autem poenae vim et ignis aeterni potentiam nulla vos exponere, nullus sermo poterit 118.0956D| explanare. Nihil est enim in rebus corruptibilibus, sive bonis sive malis, illi simile, verumtamen ut aliquam imaginem ignis illius et poenae capiamus; recordare quando quis febrium nimio ardore succenditur, quae angustiae, qui cruciatus corporis atque animae insideant, et ex hac temporali poena metire quanta sint illa supplicia, quae aeternus ignis inflammat, quae fluvius igneus percurrens ante illud tribunal horrificum, undis poenalibus irrogabit. Ibi quid agemus? quid respondebimus? nihil enim nisi stridor dentium, nisi ululatus et fletus, et sera poenitentia, cessantibus undique auxiliis et undique invalescentibus poenis, sed nec solatium quidem usquam ullum. Nulli enim occurrent oculis nostris, nisi soli poenarum 118.0957A| ministri, et facies ubique dira tortorum, et, quod est omnium tetrius, nec aeris quidem ipsius erit ullum solamen aut lucis. Circumdabunt enim nos poenarum loca, tenebrae exteriores. Sed ignis ille, sicut naturam non habet consumendi, ita nec illuminandi, sed ignis obscurus et flamma tenebrosa. In his autem positis quis tremor, imo quae resolutio viscerum, divulsioque membrorum, quae aut quantae omnibus sensibus truces poenae nullus nunc sermo poterit explicare. Sunt enim diversae ac variae poenarum facies, et pro peccatorum quantitate singulis quibusque multiplicantur poenae. Quod si dicas, quomodo tot malis sufficiet corpus ad poenam, finem temporis nescientem? Considera quae in hac vita interdum accidunt, et ex his parvis magna cogita: quomodo 118.0957B| interdum videmus nonnullos longissima aegritudine confici, nec tamen eis ex eo vitae terminum dari? Aut si corpus morte aliquando dissolvitur, sed anima non consumitur. Unde constat quod cum immortalitatem et jam corpus acceperit, nec animam poena nec corpus ultra jam perimat. Nam in praesenti quidem vita evenire non potest, ut poena corporis et vehemens esse poterit et perpetua, sed alterum cedit alteri, quia corporis fragilitas utrumque non patitur. Ubi vero utrumque corruptela caruerit, poena quidem accepta potestate desaeviet, sed nullum finem incorruptio quaesita suscipiet. Non ergo putemus quia suppliciorum nimietas ipsa dabit finem dolorum, sed (ut diximus) peccata quidem poenas accendunt, incorruptio vero animae et corporis nullum 118.0957C| suppliciis terminum dabit. Dic ergo nunc quanta tempora luxuriae, quae deliciarum spatia comparare vis talibus poenis? Centum placet annos deliciis demus, adde alios centum si libet, adde et decies centum: quae erit ex his ad aeternitatem compensatio? Nonne omne tempus vitae hujus, quo deliciis frui videmur, et indulgere libidini, quasi noctis unius somnium ad aeternitatis comparationem videtur? Deliciae quidem hujus vitae velut umbra pertranseunt, et velociter fugiunt, poenae vero perpetuo manent. Nunc autem revoca cogitationem tuam ad illud divini judicii tribunal horrendum, quod ardens fluvius flammeis ambit fluentis, ubi fletus et stridor dentium, ubi tenebrae exteriores, ubi ille vermis conscientiae qui nunquam moritur, et ignis qui nunquam 118.0957D| exstinguitur.

Recordare parabolam Lazari et divitis illius, qui purpura indutus et bysso, unam nunc aquae guttam invenire non potuit, et hoc cum esset in ardoris necessitate constitutus (Luc. XVI). Dic, quaeso te, quid plus habet vita ista, quam somnium? Sicut enim qui in metallis condemnati, vel in alia qualibet poena positi. cum forte post multum laborem vitae paululum 118.0958A| relaxati fuerint in somnium et dormierint, vident se inter plurimas dapes positos epulis copiosissimis perfrui, at ubi surrexerint, nihil sibi gratiae ex delectatione somnii intelligunt resedisse. Ita dives ille quasi somnium habuit hujus vitae divitias, ubi discessit nihil cum illo nisi praeteritorum poenitudo et praesentium poena permansit. Haec recordare nunc, amice, et illum gehennae ignem, his quae te nunc exagitant flammis libidinum et cupiditatis oppone. Est enim hoc mirabile quoddam medicamenti genus ut ignis ignibus restinguatur. Si enim restincti non fuerint isti qui nunc te exagitant, illos tibi aeternos ignes acriores et inexstinguibiles reddent. Ille vero ignis quos susceperit semper cruciat, et poenae suae semper integros servat. Propterea autem inexstinguibilis 118.0958B| dicitur, non solum quia ipse non exstinguitur, sed quia nec eos quos susceperit, exstinguit aut perimit. Ne ergo etiam nos in istos veniamus animae cruciatus, expergiscamur aliquando, dum tempus est. Et ecce nunc tempus acceptum, nunc dies salutis, nunc est poenitendi facultas, et tempus quo et fructus consequitur poenitentem. Recordandae namque sunt nobis multitudines peccatorum, recordandae quoque conscientiae maculae. Rogemus Dominum ut possimus lugere nosmetipsos, et peccatorum nostrorum pondus resolvere multitudine lacrymarum. Et ita posthac non semper flendum est et nihil agendum. Apprehendamus igitur aliquam vitam Deo placitam, et ad coelum ducentem, ne forte cum malis nostris descendamus ad infernum, ubi nemo est qui 118.0958C| confiteatur ei, et ibi patiamur ea, quae impii patiuntur, cum nullus fuerit jam qui exoret pro nobis. Dum enim sumus in hac vita, agamus cuncta quae possumus bona; cum autem abierimus illuc, ubi neque amicus, neque frater, neque pater idoneus erit ad liberandum eum, qui suppliciis deputatur. Quomodo enim qui in luce est accedit ad eum qui tenebris detinetur? Ubi cum nullum sit nobis ex sanctorum consolatione refrigerium, aeternas tamen expendimus poenas effectibus inextricabiles, immortalibus flammis.

Ecce quae maneat damnatos poena cognovimus, et instruente nos sacro eloquio, quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, quantusque in obscuritate pavor sit, nullatenus ambigimus. 118.0958D| Sed hoc prodest, si lacrymis nostris, et orationibus, jejuniis, eleemosynis, et caeteris bonis operibus nostra redimamus peccata, ut a poenis liberati perpetuis ad vitam mereamur pervenire perpetuam: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, per infinita vivit et regnat saecula. Amen.

(no apparatus)