De verbis Psalmi (Hincmarus Rhemensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De verbis Psalmi
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125

De verbis Psalmi

De verbis Psalmi (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0962A

De verbis Psalmi

125.0957A| Domino LUDOVICO regi glorioso HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, plebis Dei famulus.

Nuper quando in Tusiaco cum domino meo rege Carolo unico fratre vestro locuti estis, sicut bene reminisci valetis, quadam die, accersito Altfrido venerando episcopo, apud exiguitatem meam, secundum sapientiam vobis a Deo datam, de quibusdam sacrae Scripturae abditis et difficilioribus sententiis quaerere et subtiliter investigare coepistis, de quibus, prout Dominus dedit, et opportunitas temporis ac loci permisit, respondere curavi. Sed inquisitio vestra eo usque processit, ut et quaesitum atque dissertum foret, cum juxta veritatem Scripturae Genesis omnia opera Dei bona sint valde (Gen. I); quod 125.0957B| et confirmat Apostolus dicens: Omnia sunt munda mundis (Tit. I, 15); et: Nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4); cur in lege (Levit. XI) quaedam immunda et non percipienda Dei populo describantur. Et cum quaestio traditione catholicorum exstitit absoluta, interrogastis quid sibi vellet quod in Psalmo canitur: Herodii domus dux est eorum (Psal. CIII, 18). Ad quae praeoccupant vocem meam, ut Saxo genere ac per hoc naturalis prudentiae suatim me paratior in sermone, Altfridus Venerandus episcopus dixit, quod Interpretum septuaginta translatio diceret: Fulicae domus est eorum. Post quem cum respondere inciperem, quia duo sunt genera herodiorum, sicut et duo sunt genera pelicanorum, unde in centesimo primo psalmo ad discretionem 125.0957C| cum additamento canitur: Similis factus sum pelicano solitudinis (Psal. CI, 7), quia est et alterius generis, fluvialis scilicet pelicanus, supervenit dominus meus rex Carolus unicus frater vester, et commonente illo perrexistis ad annuntiandum vestris fidelibus, quapropter conventus vester exstiterit: et in eundo servituti meae vestris bonis desideriis injungere placuit, et promisisse me memini, ut quod tunc inde respondere debueram, scripto alligare, et dominationi vestrae studerem transmittere. Quod quia antea exsequendi opportunitatem non habui, nunc breviter quae ex magnorum inde traditione didici, vestrae sapientiae auribus intimare, et promissionis meae debitum exsolvere procuravi. De hoc unde agitur, interpretante beato Hieronymo, Hebraica 125.0957D| veritas ita habet: Saturabuntur ligna campi, cedri Libani quas plantasti, ibi aves nidificabunt, milvi abies domus ejus (Psal. CIII, 16). Septuaginta autem Interpretum translatio, quam tertio, plurimis eam falsantibus, beatus emendavit Hieronymus, primo 125.0958A| quidem Romae, secundo Bethleem ad Paulam et Eustochium ipsis petentibus, deinde ad Sunniam et Fretelam scribens, sicut in ejus invenitur epistolis, et quam ipse exposuit, quave Hierosolymitae et Orientis Ecclesiae, sed et nunc Galli utuntur, ita dicit: Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit, illic passeres nidificabunt, herodii domus dux est eorum. Translatio vero communis, quae et vulgata, sic habet: Saturabuntur omnia ligna campi, et cedri Libani quas plantasti, illic passeres nidificabunt, fulicae domus dux est eorum. De qua translatione beatus Hieronymus in praefata epistola ad Sunniam et Fretelam ita dicit (epist. CXXXV): « Breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem, quam Origenes et Caesariensis Eusebius, omnesque Graeciae 125.0958B| tractatores κοινὴν, id est communem appellant atque vulgatam, et a plerisque nunc Λουκιανὸς dicitur, aliam septuaginta Interpretum, quae in hexaplis codicibus reperitur, et a nobis in Latinum sermonem fideliter versa est, et Hierosolymae atque in Orientis Ecclesiis decantatur. » Et item idem in eadem epistola: « Κοινὴ autem ista, hoc est communis editio, ipsa est quae et Septuaginta. Sed hoc interest inter utramque, quod κοινὴ, pro locis et temporibus, et pro voluntate scriptorum, vetus corrupta editio est: ea autem quae habetur in hexaplis, et quam nos vertimus, ipsa est quae in eruditorum libris incorrupta et immaculata septuaginta Interpretum translatio reservatur. Quidquid ergo ab hac discrepat, nulli dubium est quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordat. » 125.0958C| Hanc autem communem editionem, quae dicit Fulicae domus dux est eorum, qua tunc temporis omnes pene utebantur Latini, exposuit B. Augustinus, et post eum Propser, deinde Cassiodorus. De qua volucre dicit B. Augustinus: « Fulica, sicut omnes novimus, marina avis est; vel in stagnis est, vel in mari est. Habet quamdam domum, non facile in littore terrae, aut nunquam; sed in iis quae in media aqua sunt: plerumque ergo in petris quas aqua circumdat. » S. quoque Prosper: « Domus, inquit, fulicae quae marina est avis, non est in terrae foraminibus, neque in ramis arborum, sed in petra quae aqua sit circumdata: petra vero intelligitur Christus. » Et Cassiodorus ex B. Augustini et Prosperi in expositione de Sensibus: « Fulica mansueta 125.0958D| avis et nigra est, anate quidem parvior, sed corporis positione consimilis, quae in stagnis delectabiliter commoratur. Haec ad baptizandos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratia perseverant. Horum itaque mansiones, id est baptismatis perseveratio, dux 125.0959A| est passerum qui in cedris nidificant: scilicet quia omnium Christianorum sacer fons dux est, dum eos ad coelorum regna perducit. » In libris denique Physicorum, qui de naturis volucrum, animalium, et serpentium, et arborum, atque herbarum scripserunt, de eadem ave ita relegi: « Fulica, inquiunt, dicta est quod caro ejus leporinam sapiat. Lagoos enim lepus dicitur: unde et apud Graecos λαγωὸς vocatur. Est enim avis stagnensis, habens nidum in medio aquae, vel in petris quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo, quae dum tempestatem persenserit, fugiens in vado ludit. » Sed et in eisdem libris legi quae subjungere procurabo, unde puto, sicut et vos poteritis conjicere, quia Symmachus fulicam pro herodio transtulit. 125.0959B| Scribunt enim iidem physici, dicentes diomedias aves a sociis Diomedis appellatas, quos ferunt fabulae in easdem volucres fuisse conversos, forma fulicae similes, magnitudine agnorum, colore candido, duris et grandibus rostris. Sunt autem circa Apuliam, in insula Diomedia inter scopulos littorum et saxa volitantes. Judicant inter suos et advenas. Nam si Graecus est, propius accedunt et blandiuntur: si alienigena, morsu impugnant et vulnerant, lacrymosis quasi vocibus dolentes vel suam mutationem, vel regis interitum. Nam Diomedes ab Illyriis interemptus est. Hae autem aves Latine diomediae vocantur, Graeci eas herodios dicunt. Hinc beatus Hieronymus in praefata epistola ad Sunniam et Fretelam dicit: « Pro herodio, quod in Hebraeo dicitur asida, 125.0959C| Symmachus ἰκτῖνον, id est milvum, interpretatus est. Denique et nos ita vertimus in Latinum: Ibi aves nidificabunt, milvi abies domus est: quod scilicet semper in excelsis et arduis arboribus nidos facere consueverit. Unde et sexta editio manifestius interpretata est: Milvo cupressus ad nidificandum. Pro abietibus autem et cupressis in Hebraeo ponitur barusim, quod magis abietes quam cupressos significat. » Et quia duo sunt, sicut vobis tunc dixi, herodiorum genera, demonstrant beatus Hieronymus atque sanctus Gregorius. Unum videlicet majus, quod nunc ex verbis physicorum ostendi, de quo et B. Hieronymus in expositione hujus versus dicit: « Illic, inquiens, passeres nidificabunt, sapientes aedificabunt herodii, hoc est herodii domus dux est eorum. Major est 125.0959D| enim omnium volatilium, qui aquilam vincit et comedit. Alterum minus, de quo est in libro Job scriptum: Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris (Job XIX, 13). » Unde beatus dicit Gregorius (Moral., lib. XXXI, cap. 5): « Quis herodium et accipitrem nesciat aves reliquas quanta volatus sui velocitate transcendat? Struthio vero pennae eorum similitudinem habet, sed volatus eorum celeritatem non habet. A terra quippe elevari non valet, et alas quasi ad volatum specie tenus erigit, sed tamen nunquam se a terra volando suspendit. » Et item: « Accipitris quippe et herodii parva sunt corpora, sed pennis densioribus fulta, et idcirco cum celeritate transvolant, quia eis parum inest quod aggravat, 125.0960A| multum quod levat. At contra struthio raris pennis induitur, et immani corpore gravatur, ut etsi volare appetat, ipsa pennarum paucitas molem tanti corporis in aere non suspendat. Haec quoque ipsa struthionis penna ad pennas herodii et accipitris similitudinem coloris habet, virtutis vero similitudinem non habet. Illorum namque conclusae et firmiores sunt, et volatu aerem premere virtute suae soliditatis possunt: at contra struthionis pennae dissolutae, et volatum sumere nequeunt, quo ab ipso quem premere debuerant aere transcenduntur. »

Hinc juxta litteram de fulica et herodiorum generibus ex magnorum scriptis vestrae dominationi secundum jussionem vestram scribere studui. Caeterum quia nec vos jussistis, nec indigetis, quem 125.0960B| Dominus docet qui docet hominem scientiam, et a cujus facie est sapientia et intellectus, juxta typicam vel moralem intelligentiam quae hinc catholici doctores tractaverunt, vobis latius scribere non praesumpsi, ne referretur mihi illud poeticum: Tu ne forte feras in silvam ligna viator. Sed ne in totum praeterisse mysticum sensum viderer, quaedam potius significare quam exponere censui. Saturabuntur, inquit Psalmus, ligna campi, id est plebes populorum, gratia spiritali, et cedri libani, id est nobiles atque sublimes mundi, quas Dominus plantavit (Psal. CIII, 17), qui etiam de divitibus et illustribus multos justificavit, qui dicunt: Ipse fecit nos et non ipsi nos, quia sicut nos homines et illustres, ita nihilominus et justos fecit. Illic passeres 125.0960C| nidificabunt, scilicet in istis cedris Libani, quas gratia Dei plantat et satiat, nidificabunt passeres, hi videlicet qui elegerunt humilitatem, et relictis quae habebant aut venditis, nihil sibi in hoc saeculo reservarunt, sed divitum Christianorum domibus agrisque susceptis necessariis solatiis adjuvantur. Qui tamen licet in cedrorum altitudine requiescant, non ipsis cedris ducibus utuntur, sed domus herodii dux est eorum. Herodius enim majoris generis, ut verbis Hieronymi diximus, major est omnium volatilium, qui aquilam, quae rex volatilium sicut leo est bestiarum, vincit et comedit. Saepe enim in Scripturis per aquilam significatur diabolus, et juxta evangelicam veritatem, fortem armatum custodientem atrium suum, et in pace sua possidentem, 125.0960D| id est fortem diabolum, mundum qui in maligno positus est, usque ad adventum Salvatoris male pacato potientem imperio, fortior superveniens Christus vicit, et universa ejus arma in quibus confidebat abstulit, et spolia ejus, quod est insigne triumphantis, distribuit, quoniam astutias ejus dextruxit, et hominibus deceptis ab eo salvatis, captivam ducens captivitatem dona distribuit (Luc. XI), id est Spiritus sancti dona, quae Apostolus enumerat, pro uniuscujusque captu donavit. Cujus herodii domus, id est rectores Ecclesiae, dicente Paulo quae domus sumus nos, duces passerum, mundi videlicet contemptorum, super egenum et pauperem intelligentium, sumptibus sustentatorum 125.0961A| esse noscuntur. Et nec in minore herodii genere haec intelligentia abhorret a vero, cum dicitur: Herodii domus dux eorum. Quia juxta Apostolum, Christus, cum dives esset propter nos pauper factus est, ut nos ipsius inopia ditaremur (II Cor. VIII, 9). Et propheta de illo dicit: Vidimus eum et non erat aspectus, et caetera, usque dum, nec reputavimus eum (Isa. LIII, 3). Qui nobis reliquit exemplum ut sequamur vestigia ejus. Cujus herodii domus dux est passerum, id est mundi contemptorum: quia saepe etiam in saecularibus, in quorum cordibus per fidem habitat Christus, et in quorum opere ipsius lucent exempla, non solum ecclesiastici vel monachi, in subditis praelati, in privatis regia potestate praecelsi, videre valent quod imitentur: verum et 125.0961B| unde se reprehendant et erubescant, quia sunt interdum minores merito, qui sunt majores nomine, et laudabiliores sanctitatis infructuoso honore. Unde propheta dicit: Erubesce, Sidon. Ait enim mare, fortitudo maris dicens (Isa. XXIII, 4). Per Sidon quippe, religionis nomine quasi quadam fortitudine muniti et decorati, per mare autem saeculares intelliguntur, qui ut verus herodius velocitate volatus et magnanimitate virtutis, quasi capiens volucres semen juxta viam comendetes, id est daemones verbum de corde audientium tollentes ne credentes salvi fiant, coercet et comprimit, ne tantum possint tentare homines, velut docet: Discite, inquiens, a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29), parvi sunt apud se in corde, et apud homines laude. 125.0961C| Qui etsi cura rei familiaris ac terrena fragilitate aggravati, quandiu in hac vita sunt sine culpae contagio esse non possunt, tamen cum eis inest quod 125.0962A| deprimat, multa virtus bonae actionis suppetit quae illos in superna sustollat. Unde cum maximo timore ac tremere, cumque maxima sollicitudine continue considerare atque timere debemus, ne nos qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur, ab auctore mundi gravius inde judicemur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo esse humilior atque ad serviendum promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Sciens quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur, et juxta Scripturae sententiam: Potentes potenter tormenta patientur, exiguo concedetur misericordia (Sap. VI, 7).

Accipite ista succinctius dicta. Si autem jusseritis, 125.0962B| et de hoc et de aliis Scripturae sacrae sententiis, et pro imposito ministerio, et pro debita vobis obedientia, quoniam apostolica auctoritas obedire in Christo et subjectos regi nos esse debere commendat, sciens scriptum vobis: Interroga sacerdotes legem meam (Agg. II, 12); et nobis: Audiens ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me (Ezech. XXXIII, 7), quae ad salutem et instructionem eruditionis vestrae proficere poterunt, libentissime quantum ipse dederit, qui fideli servo promittit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11), et verbis et litteris disserere et vobis explanare curabo.

Tempora concedat Christus felicia regni
Hujus et aeterni rex, tibi chare mihi.
Floreat aeternis tecum sapientia donis,
125.0962C| Ut tibi permaneat laus, honor, atque salus.
Dextera te Christi semper defendat ubique.
Vive Deo felix et sine fine vale.