Jump to content

De villa Noviliaco (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De villa Noviliaco
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125



De villa Noviliaco

De villa Noviliaco (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.1124B

De villa Noviliaco

125.1121D| Defuncto Pippino rege VIII Kalendas Octob. in monasterio sancti Dionysii, filii ejus Carlomannus et Carolus, secundum dispositionem patris sui, et consilium regni primorum, diviserunt inter se regnum paternum, et elevati sunt in reges VII Idus Octob. Carlomannus in Suessionis, et Carolus in Noviomo, sicut in Annali regum scriptum habemus.

Anno quarto regni sui infirmatus est Carlomannus 125.1122D| infirmitate qua et mortuus est in Salmuntiaco, et ante obitum suum per praeceptum regiae suae auctoritatis, quod habemus, tempore Tilpini archiepiscopi, tradidit villam Noviliacum cum omnibus ad se pertinentibus, pro animae suae remedio et loco sepulturae, ad Ecclesiam Rhemensem sanctae Mariae, et basilicam sancti Remigii, in qua et sepultus est Post cujus obitum, Carolus frater ejus praecepto, quod 125.1123A| habemus, suae auctoritatis ipsam traditionem confirmavit.

Defuncto Tilpino archiepiscopo anno vigesimo tertio postquam Carlomannus Rhemensi Ecclesiae villam Noviliacum tradidit, tenuit domnus rex Carolus Rhemense episcopium in suo dominicatu, et dedit villam Noviliacum in beneficio Anschero Saxoni, qui nonas et decimas ad partem Rhemensis Ecclesiae de ipsa villa usque ad mortem suam persolvit, et defuncto domno Carolo, sed et ipso Anschero, postquam Carlomannus praefatam villam cum omni integritate Rhemensi Ecclesiae tradidit, semper ipsa Ecclesia inde vestituram, sicut praedictum est, per annos triginta septem habuit.

Post obitum domni Caroli, et defuncto ipso Anschero, 125.1123B| domnus Ludovicus imperator donavit ipsam villam Noviliacum Donato in beneficio. Qui Donatus, interveniente Bigone, per subreptionem quasi de fiseo regis quasdam colonias de ipsa villa obtinuit in proprietatem per praeceptum domni Ludovici imperatoris: et quando Lotharius filius domni Ludovici imperatoris Cabillonem veniens eam expugnavit, Donatus a villa supra Matronam, quae Pomarius vocatur, ab imperatore defecit, et illi mentitus ad Lotharium confugit, et veniente hostiliter imperatore Ludovico ad villam quae Calciacus dicitur, Lotharius ad eum cum suis constrictus venit, et sacramentum ipse et sui ab imperatore quaesitum illi juraverunt. Inter quos et Donatus, de infidelitate ejus comprobatus, ipsi imperatori quaesitum 125.1123C| sacramentum juravit, et comitatum Miridunensem et villam Noviliacum cum suis appendiciis imperator ab eo abstulit, et Athoni, qui fuerat ostiarius Caroli imperatoris, in beneficium dedit. Donatus autem in vita imperatoris Ludovici nec comitatum recepit, nec de proprietate sua ullam firmitatem promeruit. Post obitum domni Ludovici imperatoris, diviso regno inter fratres, et pace facta inter eos, et mortuo Athone, dedit Carolus Donato in beneficium Noviliacum. Processu denique temporis commendavit Donatus filium suum Gotselinum Carolo regi: cui in benficium dedit Carolus villam Noviliacum cum appendiciis suis. Deinde Landrada uxor Donati, sed et filii eorum, pergente Carolo rege 125.1123D| ad obsidendos Normannos, qui in Insula quae Oscellus dicitur residebant, cum aliis defecerunt. Quorum honores et proprietates a Francis auferri, et in fiscum redigi judicatae sunt. Unde Landranda et filii ejus eatenus auctoritatem Caroli regis non obtinuerunt. De quibus rebus anno vigesimo regni sui Carolus villam fiscalem praecepto suo, quod habemus, Orbacensi monasterio dedit.

Anno trigesimo secundo regni sui venit domnus Carolus rex gloriosus in Basilicam sancti Remigii, ubi ostendi ei locum sepulcri Carlomanni regis, et praecepta ipsius Carlomanni et Caroli avi de villa Noviliaco, et auctores sacrorum canonum, qualiter damnent Spiritus sancti judicio eos, qui eleemosynas 125.1124A| defunctorum retinent, et Ecclesiis tradere demorantur, qui ut infideles ab Ecclesia abjiciendi, et quasi egentum necatores, nec credentes judicium Dei habendi judicantur. Et reddidit praecepto suae auctoritatis, quod habemus, Rhemensi Ecclesiae ipsam villam cum omnibus ad se pertinentibus, quam tunc Bernaus post fratrem suum Rothaum in beneficio habebat.

Postea pervenit ad ejus notitiam, quod quidam homines de ipsa villa Noviliaco, per subreptionem, tam apud patrem suum quam et apud eum, res et mancipia in proprietatem obtenta tenerent, Landrada scilicet uxor quondam Donati, Guntharius, Hugo, et Waltrudis, et Elampodus filius ejus, Rotbertus, et Boso; et misit suos missos ad hoc inquirendum: 125.1124B| et inquisitione facta, et veritate, sicut ei dictum fuerat, inventa, quoniam praedicti ad rationem non venerunt sicut banniti fuerunt, jussit ut praecepta Carlomanni et Caroli, sed et suum praeceptum, coram suis fidelibus in generali placito suo apud Duziacum in causis palatinis legerentur. Unde fideles ejus, tam comites quam et Vassi dominici, quorum nomina scripta habemus, sed et caeteri omnes qui adfuerunt, relectis eisdem praeceptis, judicaverunt ut quicunque de rebus et mancipiis ipsius villae Noviliaci, per cujuscunque praeceptum, vel quocunque modo, post donationem Carlomanni, qua cum omnibus appendiciis suis, vel cum omni integritate, ipsam villam Noviliacum, sicut tunc in fisco erat, ad Ecclesiam Rhemensem tradidit, et post 125.1124C| confirmationem fratris ejus Caroli in proprietatem obtinuit, si commutationem ostendere non posset, qualiter res et mancipia de ipsa casa Dei juste et rationabiliter commutata fuissent, quia non de fisco regio, sed de ecclesiasticis rebus et mancipiis per donationem obtinuit, ipsae res et mancipia, quae de villa Noviliaco obtenta fuerunt, ad ipsam casam Dei restituerentur, sicut in praecepto restitutionis ipsius domni Caroli, quod habemus, plenius continetur.

Sed quando domnus Carolus Romam perrexit, et domnus Ludovicus frater ejus ad Attiniacum venit, per quosdam ex nostris apud domnam Richildem reginam, et apud domnum Ludovicum filium domni 125.1124D| Caroli regis, obtinuerunt Donati et Landradae filii, ut villa Noviliacum cum suis appendiciis eis consignaretur, non attendentes quia, sicut in capitulis Augustorum scriptum habetur, tales de regis proprietate ut infideles judicandi sunt, et secundum leges ecclesiasticas de rebus ecclesiasticis sacrilegi judicantur.

Reversus autem domnus Carolus imperator Rhemos veniens, cum tale factum audivit, satis graviter tulit, et misit suos missos, qui scilicet dictam villam Rhemensi Ecclesiae et advocato nostro restituerunt, sicut plenius scriptum habemus.