Jump to content

De virginibus/I

Checked
E Wikisource
Liber I
saeculo IV

LIBER PRIMUS.

- CAPUT PRIMUM.

Ambrosius ab unoquoque verborum talentorumque suorum reddendam Deo rationem intelligens, ad scribendum mentem appellit; tum recensitis aliquot divinae misericordiae exemplis, provocat sese ad bene sperandum: sed mox illi officio imparem se esse confessus, ut secum tamquam cum evangelica ficu agatur, optat; quo tamen os censoribus opprimat suis, sperare se testatur verba sibi non defutura, qui loquatur Christum. (0187B)

1. Si, iuxta coelestis sententiam veritatis (Matth. XII, 36) , verbi totius, quodcumque otiosum fuerimus locuti, habemus praestare rationem: vel si unusquisque servus credita sibi talenta gratiae spiritalis, quae nummulariis dividenda forent, ut crescentibus multiplicarentur usuris, intra terram suam vel quasi timidus fenerator, vel quasi avarus possessor absconderit (Matth. XXV, 14 et seq.) , non mediocrem, domino revertente, offensam incidet; iure nobis verendum est, quibus licet ingenium tenue, necessitas tamen maxima eloquia Dei credita populi fenerare mentibus, ne vocis quoque nostrae poscatur usura: praesertim cum studium a nobis Dominus, non profectum requirat. Unde scribendi aliquid sententia fuit. Maiore siquidem pudoris periculo auditur vox nostra quam legitur; liber enim non erubescit.

2. Et quidem ingenio diffisus, sed divinae misericordiae provocatus exemplis, sermonem meditari audeo; nam, volente Deo, etiam asina locuta est (Num. XXII, 28) . Quod si mihi sub istius saeculi oneribus constituto assistat angelus, ego quoque muta diu ora laxabo; potest enim solvere impedimenta imperitiae, qui in illa asina solvit naturae. In arca veteris Testamenti virga floruit sacerdotis (Num. XVII, 8): facile Deo ut in sancta Ecclesia de nostris quoque nodis flos germinet. (0188B) Cur autem desperandum quod Dominus loquatur in hominibus, qui est locutus in sentibus (Exod. III, 4 et seq.) ? Deus nec rubum est dedignatus. Atque utinam meas quoque illuminet spinas! Erunt fortassis qui etiam in nostris sentibus aliquem mirentur lucere fulgorem, erunt quos spina nostra non urat; erunt quibus de rubo audita vox nostra solvat de pedibus calceamentum, ut impedimentis corporalibus exuatur mentis incessus. (0189A)

3. Sed haec sanctorum merita virorum. Utinam me sub illa infructuosa (Ioan. I, 48) adhuc ficu iacentem ex aliqua Iesus parte respiceret! ferret quoque post triennium fructus et nostra ficus (Luc. XIII, 6 et seq.) . Sed unde tantum peccatoribus spei? Utinam saltem ille Evangelicus Dominicae cultor vineae ficum nostram fortasse iam iussus excidere, remittat illam et hoc anno, usque dum fodiat, et mittat cophinum stercoris; ne forte de terra suscitet inopem, et de stercore erigat pauperem! Beati qui sub vite et olea equos suos alligant (Gen. XLIX, 11) , laborum cursus suorum luci et laetitiae consecrantes: me ficus adhuc, id est, illecebrosa deliciarum obumbrat prurigo mundi, humilis ad altitudinem, fragilis ad laborem, mollis ad usum, sterilis ad fructum. (0189B)

4. Ac fortasse miretur aliquis cur scribere audeo, qui loqui nequeo. Et tamen si repetamus quae legimus in Evangelicis Scripturis (Luc. I, 63, 64) et sacerdotalibus factis, ac nobis sanctus Zacharias propheta documento sit, inveniet esse quod vox non explicet, et stylus signet. Quod si nomen Ioannis reddidit patri vocem, ego quoque desperare non debeo quod vocem licet mutus accipiam, si loquar Christum: cuius quidem generationem iuxta propheticum dictum quis enarrabit (Esai. LIII, 8) ? Et ideo quasi servus, Domini familiam praedicabo; immaculatus enim Dominus immaculatam sibi familiam etiam in hoc pleno colluvionum fragilitatis humanae corpore consecravit.


- CAPUT II.

Docet libri sui auspicato proferri exordium, cum natalis dies esset virginis, beatae Agnetis videlicet: quam a nomine, a pudore, a martyrio elegantissime commendat: sed potissimum ab aetate; quippe quae annos duodecim nata, terrores, promissa, cruciatus, mortem denique ipsam virili prorsus constantia devicerit.

5. Et bene procedit, ut quoniam hodie natalis est virginis, de virginibus sit loquendum, et a praedicatione liber sumat exordium. Natalis est virginis, integritatem sequamur. Natalis est martyris, hostias immolemus. (0190A) Natalis est sanctae Agnes, mirentur viri, non desperent parvuli; stupeant nuptae, imitentur innuptae. Sed quid dignum de ea loqui possumus, cuius ne nomen quidem vacuum luce laudis fuit? Devotio supra aetatem, virtus supra naturam; ut mihi videatur non hominis habuisse nomen, sed oraculum martyris, quo indicavit quid esset futura.

6. Habeo tamen unde mihi subsidium comparetur. Nomen virginis titulus est pudoris. Appellabo martyrem, praedicabo virginem. Satis prolixa laudatio est, quae non quaeritur, sed tenetur. Facessant igitur ingenia, eloquentia conticescat, vox una praeconium est. Hanc senes, hanc iuvenes, hanc pueri canant. Nemo est laudabilior, quam qui ab hominibus laudari potest. (0190B) Quot homines, tot praecones, qui martyrem praedicant, dum loquuntur.

7. Haec duodecim annorum martyrium fecisse traditur. Quo detestabilior crudelitas, quae nec minusculae pepercit aetati: immo magna vis fidei, quae etiam ab illa testimonium invenit aetate. Fuitne in illo corpusculo vulneri locus? Et quae non habuit quo ferrum reciperet, habuit quo ferrum vinceret. At istius aetatis puellae torvos etiam vultus parentum ferre non possunt, et acu districta solent puncta flere, quasi vulnera. (0190C) Haec inter cruentas carnificum impavida manus, haec stridentium gravibus immobilis tractibus catenarum, nunc furentis mucroni militis totum offerre corpus, mori adhuc nescia, sed parata: vel si ad aras invita raperetur, tendere Christo inter ignes manus, atque in ipsis sacrilegis focis tropaeum Domini signare victoris: nunc ferratis colla manusque ambas inserere nexibus: sed nullus tam tenuia membra poterat nexus includere.

8. Novum martyrii genus? Nondum idonea poenae, et iam matura victoriae: certare difficilis, facilis coronari: magisterium virtutis implevit, quae praeiudicium vehebat aetatis. Non sic ad thalamum nupta properaret, ut ad supplicii locum laeta successu, gradu festina virgo processit, non intorto crine caput compta, sed Christo: non flosculis redimita, sed moribus. Flere omnes, ipsa sine fletu. (0191A) Mirari plerique quod tam facile vitae suae prodiga, quam nondum hauserat, iam quasi perfuncta donaret. Stupere universi, quod iam divinitatis testis existeret, quae adhuc, arbitra sui per aetatem esse non posset. Effecit denique ut ei de Deo crederetur, cui de homine adhuc non crederetur. Quia quod ultra naturam est, de auctore naturae est.

9. Quanto terrore egit carnifex ut timeretur, quantis blanditiis ut suaderet! quantorum vota ut sibi ad nuptias perveniret! At illa: Et haec Sponsi iniuria est exspectare placiturum. Qui me sibi prior elegit, accipiet. Quid, percussor, moraris? Pereat corpus quod amari potest oculis quibus nolo. Stetit, oravit, cervicem inflexit. (0191B) Cerneres trepidare carnificem, quasi ipse addictus fuisset: tremere percussoris dextram, pallere ora alieno timentis periculo, cum puella non timeret suo. Habetis igitur in una hostia duplex martyrium, pudoris et religionis. Et virgo permansit, et martyrium obtinuit.


- CAPUT III.

ariis e capitibus virginitatis laudes petuntur, sed hinc imprimis quod e coelo Verbum elicere in terram ipsa meruerit; unde postea eius studium quod sub antiquo foedere in paucis floruerat, propagatum est in innumeris.

10. Invitat nunc integritatis amor, et tu, soror sancta, vel mutis tacita moribus, ut aliquid de virginitate dicamus; ne veluti transitu quodam perstricta videatur, quae principalis est virtus. (0191C) Non enim ideo laudabilis virginitas, quia et in martyribus reperitur, sed quia ipsa martyres faciat.

11. Quis autem humano eam possit ingenio comprehendere, quam nec natura suis inclusit legibus? Aut quis naturali voce complecti, quod supra usum naturae sit? E coelo accersivit quod imitaretur in terris. Nec immerito vivendi sibi usum quaesivit e coelo, quae sponsum sibi invenit in coelo. Haec nubes, aera, angelos, sideraque transgrediens, Verbum Dei in ipso sinu Patris invenit, et toto hausit pectore. Nam quis tantum cum invenerit, relinquat boni? (0192A) Unguentum enim exinanitum est nomen tuum: propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. I, 1) . Postremo non meum est illud, quoniam quae non nubent, neque nubentur, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) . Nemo ergo miretur si angelis comparentur, quae angelorum Domino copulantur. Quis igitur neget hanc vitam fluxisse de coelo, quam non facile invenimus in terris, nisi postquam Deus in haec terreni corporis membra descendit (IV Reg. II, 11) ? Tunc in utero virgo concepit, et Verbum caro factum est, ut caro fieret Deus (Matth. XVII, 3) .

12. Dicet aliquis: Sed etiam Elias nullis corporei coitus fuisse permixtus cupiditatibus invenitur. (0192B) Ideo ergo curru raptus ad coelum, ideo cum Domino apparet in gloria, ideo Dominici venturus est praecursor adventus (Malac. IV, 3) . Et Maria tympanum sumens pudore virgineo choros duxit (Exod. XV, 20) . Sed considerate cuius illa speciem tunc gerebat. Nonne Ecclesiae, quae religiosos populi coetus qui carmina divina concinerent, immaculato virgo spiritu copulavit? Nam etiam templo Hierosolymis fuisse legimus virgines deputatas. Sed quid Apostolus dicit? Haec autem in figura contingebant illis, ut essent indicia futurorum (I Cor. X, 11) ; figura enim in paucis est, vita in pluribus.

13. At vero posteaquam Dominus in corpus hoc veniens, contubernium divinitatis et corporis sine ulla concretae confusionis labe sociavit, tunc toto orbe diffusus corporibus humanis vitae coelestis usus inolevit. Hoc illud est quod ministrantes in terris angeli (Matth. IV, 11) declararunt futurum genus, quod ministerium Domino immaculati corporis obsequiis exhiberet. Haec est coelestis illa militia, quam laudantium exercitus angelorum promittebat in terris. (0192C) Habemus ergo auctoritatem vetustatis a saeculo, plenitudinem professionis a Christo.


- CAPUT IV.

Negatur virginitatis decus in ethnicis ullis umquam exstitisse, puta in Vestalibus sacris deae Phrygiae ac Liberi patris, atque etiam in philosophis: ubi et de Pythagorea virgine, in qua tametsi laudatur animi magnitudo, continentia tamen desideratur; cum utraque in nostris virginibus emineat. (0193A)

14. Certe non est hoc mihi commune cum gentibus, non populare cum barbaris, non cum caeteris animantibus usitatum: cum quibus etsi unum eumdemque vitalem aeris huius carpimus spiritum, vulgarem terreni corporis participamus statum, generandi quoque non discrepamus usu; hoc solo tamen naturae parilis convicia declinamus, quod virginitas affectatur a gentibus, sed consecrata violatur: incursatur a barbaris, nescitur a reliquis.

15. Quis mihi praetendit Vestae virgines et Palladis sacerdotes? Qualis ista est non morum pudicitia, sed annorum: quae non perpetuitate, sed aetate praescribitur! Petulantior est talis integritas, cuius corruptela seniori servatur aetati. Ipsi docent virgines suas non debere perseverare, nec posse, qui virginitati finem dederunt. Qualis autem est illa religio, ubi pudicae adolescentes iubentur esse, impudicae anus? Sed nec illa pudica est, quae lege retinetur: et illa impudica, quae lege dimittitur. O mysteria! o mores! ubi necessitas imponitur castitati, auctoritas libidini datur. (0193B) Itaque nec casta est, quae metu cogitur: nec honesta, quae mercede conducitur: nec pudor ille, qui intemperantium oculorum quotidiano expositus convicio, flagitiosis aspectibus verberatur. Conferuntur immunitates, offeruntur pretia; quasi non hoc maximum petulantiae sit indicium, castitatem vendere. Quod pretio promittitur, pretio solvitur: pretio addicitur, pretio annumeratur. Nescit redimere castitatem, quae vendere solet.

16. Quid de sacris Phrygiis loquar, in quibus impudicitia disciplina est, atque utinam sexus fragilioris! Quid de orgiis Liberi, ubi religionis mysterium est incentivum libidinis? Qualis igitur potest ibi vita esse sacerdotum, ubi colitur stuprum deorum? Non habent igitur sacram virginem.

17. Videamus ne forte aliquam vel philosophiae praecepta formaverint, quae magisterium sibi omnium solet vindicare virtutum. (0193C) Pythagorea quaedam una ex virginibus celebratur fabula, cum a tyranno cogeretur secretum prodere, ne quid in se ad extorquendam confessionem vel tormentis liceret, morsu linguam abscidisse, atque in tyranni faciem despuisse; ut qui interrogandi finem non faciebat, non haberet quam interrogaret.

18. Eadem tamen forti animo, sed tumenti utero, exemplum taciturnitatis et proluvium castitatis, victa est cupiditatibus, quae tormentis vinci nequivit. (0194A) Igitur quae mentis potuit tegere secretum, corporis non texit opprobrium. Vicit naturam, sed non tenuit disciplinam. Quam vellet in voce munimentum sui pudoris existere! Eoque fortasse erudierat illam patientia, ut culpam negaret. Non igitur invicta undique; nam et tyrannus, licet non potuerit invenire quod interrogabat, tamen quod non interrogabat, invenit.

19. Quanto nostrae virgines fortiores, quae vincunt etiam quas non vident potestates: quibus non tantum de carne et sanguine, sed etiam de ipso mundi principe saeculique rectore victoria est! Aetate utique Agnes minor, sed virtute maior, triumpho numerosior, constantia confidentior, non sibi linguam propter metum abstulit, sed propter tropaeum reservavit. (0194B) Nihil enim habuit quod prodi timeret, cuius non erat criminosa sed religiosa confessio. Itaque illa secretum tantummodo celavit; haec probavit Dominum, quem quia aetas nondum poterat confiteri, natura confessa est.


- CAPUT V.

Virginitatis patriam coelum esse, auctorem vero Dei Filium: qui cum virgo esset ante virginem, ex virgine tamen editus virginem Ecclesiam duxit uxorem. Ab ipsa susceptos nos omnes esse, cuius dotes nonnullae commemorantur. Eiusdem filias hinc praecellere quod virginitas non subiiciatur praecepto, quodque ad pietatis cultum facultatem suppeditet quam expeditissimam. (0194C)

20. In laudationibus solet patria praedicari et parentes; ut commemoratione auctoris dignitas successionis exaggeretur: ego licet laudationem non susceperim virginitatis, sed expressionem; ad rem tamen pertinere arbitror, ut quae sit ei patria, quis auctor, appareat. Ac prius ubi sit patria definiamus. Si enim ibi est patria, ubi genitale domicilium: in coelo profecto est patria castitatis. Itaque hic advena, ibi incola est.

21. Quid autem est castitas virginalis, nisi expers contagionis integritas? (0195A) Atque eius auctorem quem possumus aestimare, nisi immaculatum Dei Filium, cuius caro non vidit corruptionem, divinitas non est experta contagionem? Videte igitur quanta virginitatis merita sint. Christus ante virginem, Christus ex virgine; a Patre quidem natus ante saecula, sed ex virgine natus ob saecula. Illud naturae suae, hoc nostrae utilitatis est. Illud erat semper, hoc voluit.

22. Spectate et aliud virginitatis meritum: Christus virginis sponsus, et si dici potest, Christus virgineae castitatis; virginitas enim Christi, non virginitatis est Christus. Virgo est ergo quae nupsit, virgo quae nos suo utero portavit, virgo quae genuit, virgo quae proprio lacte nutrivit, de qua legimus: Quanta fecit virgo Hierusalem! (0195B) Non deficient de petra ubera, neque nix a Libano, aut declinabit aqua valido vento quae portatur (Ierem. XVIII, 13 et seq.) . Qualis est haec virgo quae Trinitatis fontibus irrigatur: cui de petra fluunt aquae, non deficiunt ubera, mella funduntur? Petra autem est iuxta Apostolum Christus. Ergo a Christo non deficiunt ubera, claritas a Deo, flumen ab Spiritu. Haec est Trinitas quae Ecclesiam suam irrigat, Pater, Christus, et Spiritus.

23. Sed et iam a matre descendamus ad filias. De virginibus, inquit sanctus Apostolus, praeceptum Domini non habeo (I Cor. X, 4) . Si Doctor gentium non habuit, habere quis potuit? Et praeceptum quidem non habuit, sed habuit exemplum. Non enim imperari potest virginitas, sed optari; nam quae supra nos sunt, in voto magis quam in magisterio sunt. Sed volo vos, inquit, sine sollicitudine esse. (0195C) Nam qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo . . . et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat viro suo (I Cor. VII, 32-34).


- CAPUT VI.

Sanctus vir a se minime damnari matrimonium contestatus, tamen ut bona mulierum ac virginum inter se componat, primo quae mala fecunditatem comitentur, puta dolores pariendi, molestias educandi, addictam viro servitutem, nimiam formae atque ornamentorum curam, proponit: tum illis opponit maiorem virginum formae gratiam felicioremque fecunditatem; quibus eas Ecclesiae perquam similes fieri asseverat. (0195D)

24. Non ego quidem dissuadeo matrimonium, sed virginitatis attexo beneficium. Qui infirmus est, inquit, olera manducet (Rom. XIV, 2) . Aliud exigo, aliud admiror. Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. (0196A) Solutus es ab uxore? Ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27) . Hoc praeceptum est copulatis. De virginibus autem quid ait? Et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit, melius facit (Ibid., 38) . Illa non peccat, si nubat: haec si non nubat, aeterna est. Ibi remedium infirmitatis, hic gloria castitatis. Illa non reprehenditur, ista laudatur.

25. Conferamus, si placet, bona mulierum cum ultimis virginum. Iactet licet fecundo se mulier nobilis partu: quo plures generaverit, plus laborat. Numeret solatia filiorum, sed numeret pariter et molestias. Nabit et plorat. Qualia sunt vota, quae flentur! Concipit et gravescit. Prius utique impedimentum fecunditas incipit afferre, quam fructum. (0196B) Parturit, et aegrotat. Quam dulce pignus quod a periculo incipit, et in periculis desinit, prius dolori futurum, quam voluptati! Periculis emitur, nec pro arbitrio possidetur.

26. Quid recenseam nutriendi molestias, instituendi et copulandi? Felicium sunt istae miseriae. Habet mater haeredes, sed auget dolores. Nam de adversis non oportet dicere, ne sanctissimorum parentum animi contremiscant. Vide, mi soror, quam grave sit pati, quod non oportet audiri. (0196C) Et haec in praesenti saeculo. Venient autem dies, quando dicant: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt (Luc. XXIII, 29) . Filiae enim huius saeculi generantur, et generant: filia autem regni abstinet a voluptate viri, et a voluptate carnis; ut sit sancta corpore et spiritu.

27. Quid ergo famulatus graves et addicta viris servitia replicem feminarum, quas ante iussit Deus servire quam servos (Gen. III, 16) ? Quae eo prosequor, ut indulgentius obsequantur; quibus hoc si probae, merces est charitatis: si improbae, poena delicti.

28. Hinc (Cf. S. Aug. lib. IV, de Doctr. Christ. cap. 21) illa nascuntur incentiva vitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum viris displicere formidant, et de adulterio vultus meditantur adulterium castitatis. Quanta hic amentia, effigiem mutare naturae, picturam quaerere; et dum verentur maritale iudicium, prodere suum! Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est. Ita dum aliis studet placere, prius sibi ipsa displicet. (0196D) Quem iudicem, mulier, veriorem requirimus deformitatis tuae, quam te ipsam, quae videri times! Si pulchra es, quid absconderis? (0197A) Si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae, nec alieni gratiam erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu alteri vis placere. Et irasceris si amet aliam, qui adulterare in te docetur? Mala magistra es iniuriae tuae. Lenocinari enim refugit, etiam quae passa lenonem est; ac licet vilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat: tolerabilioraque propemodum in altero crimina sunt; ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur.

29. Iam quanto pretio opus est, ne etiam pulchra displiceat! Hinc pretiosa collo dependent monilia, inde per humum vestis trahitur aurata. Emitur igitur haec species, an habetur? Quid, quod etiam ad odorem variae adhibentur illecebrae! Gemmis onerantur aures, oculis color alter infunditur. (0197B) Quid ibi remanet suum, ubi tam multa mutantur? Sensus suos amittit mulier, et vivere posse se credit?

30. Vos vero, beatae virgines, quae talia tormenta potius quam ornamenta nescitis: quibus pudor sanctus verecunda suffusus ora, et bona castitas est decori: non humanis addictae oculis, alieno errore merita vestra pensatis. Habetis sane et vos vestrae militiam pulchritudinis, cui virtutis militat forma, non corporis: quam nulla exstinguit aetas, nulla eripere mors potest, nulla aegritudo corrumpere. Solus formae arbiter petatur Deus, qui etiam in corpore minus pulchro diligat animas pulchriores. (0197C) Non uteri onus notum, non dolor partus; et tamen numerosior soboles piae mentis, quae omnes pro liberis habet: fecunda successoribus, sterilis orbitatibus, nescit funera, novit haeredes.

31. Sic sancta Ecclesia immaculata coitu, fecunda partu, virgo est castitate, mater est prole. Parturit itaque nos virgo non viro plena, sed spiritu. Parit nos virgo non cum dolore membrorum, sed cum gaudiis angelorum. Nutrit nos virgo non corporis lacte, sed Apostoli (I Cor. III, 2) , quo infirmam adhuc crescentis populi lactavit aetatem. (0197D) Quae igitur nupta plures liberos habet quam sancta Ecclesia, quae virgo est sacramentis, mater est populis, cuius fecunditatem etiam Scriptura testatur dicens: Quoniam plures filii desertae magis quam eius quae habet virum (Esai. LIV, 1) ? Nostra virum non habet, sed habet sponsum; eo quod sive Ecclesia in populis, sive anima in singulis, Dei verbo, sine ullo flexu pudoris, quasi sponso innubit aeterno, effeta iniuriae, feta rationis.


- CAPUT VII.

Parentes ut ad virginitatem filias instituant, hortatur, eisque quot molestiae nascantur ex voluptate quam illi quaerunt in nepotibus, ponit ob oculos. Negat tamen a se prohiberi nuptias; quin immo illas contra haereticos earumdem adversarios tuetur: caeterum ipsis virginitatem anteponens, quanta sit virginum sponsi pulchritudo, quibusve ab eo muneribus illae donentur, explicat: tum expositis in eam rem Canticorum locis aliquot, inde morum ac virtutum praecepta exprimit virginum conditioni accommodata.

32. Audistis, parentes, quibus erudire virtutibus, quibus instituere disciplinis filias debeatis; ut habere possitis quarum meritis vestra delicta redimantur. (0198B) Virgo Dei donum est, munus parentis, sacerdotium castitatis. Virgo matris hostia est, cuius quotidiano sacrificio vis divina placatur. Virgo individuum pignus parentum, quae non dote sollicitet, non emigratione destituat, non offendat iniuriis.

33. Sed nepotes aliquis habere desiderat, et avi nomen acquirere. Primum suos tradit, dum quaerit alienos: deinde certis defraudari incipit, dum sperat incertos: confert opes proprias, et adhuc poscitur; nisi dotem solvat, exigitur: si diu vivat, onerosus est. Emere istud est generum, non acquirere, qui parentibus filiae vendat aspectus. Ideone tot mensibus gestatur utero, ut in alienum transeat potestatem? Ideo commendandae virginis cura suscipitur, ut citius parentibus auferatur?

34. Dicet aliquis: Ergo dissuades nuptias? (0198C) Ego vero suadeo, et eos damno qui dissuadere consuerunt; ut pote qui Sarae ac Rebeccae et Rachel, caeterarumque veterum coniugia feminarum pro documentis singularium virtutum recensere soleam. Qui enim copulam damnat, damnat et filios: et ductam per successionum seriem generis societatem damnat humani. Nam quemadmodum duratura in saeculum aetas succedere posset aetati, nisi gratia nuptiarum procreandae studium sobolis incitaret? Aut quomodo praedicari potest quod immaculatus Isaac ad altaria Dei victima paternae pietatis accessit (Gen. XXI, 2) , quod Israel humano situs in corpore Deum vidit (Gen. XXXII, 27) , et religiosum populo dedit nomen, quorum originem damnat? (0198D) Unum sane habent homines licet sacrilegi, quod in his etiam a sapientissimis probetur; quia coniugia damnando, profitentur se non debuisse nasci. (0199A)

35. Non itaque dissuadeo nuptias, sed fructus sacratae virginitatis enumero. Paucarum quippe hoc munus est, illud omnium. Nec potest esse virginitas, nisi habeat unde nascatur. Bona cum bonis comparo, quo facilius quid praestet, eluceat. (0199B) Neque meam ullam sententiam affero, sed eam repeto, quam edidit Spiritus sanctus per prophetam: Melior est, inquit, sterilitas cum virtute (Sap. IV, I) .

36. Primum enim quod nupturae prae caeteris concupiscunt, ut sponsi decore se iactent, eo necesse est impares sacris se fateantur esse virginibus, quibus solis contingit dicere: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3) . Quis est iste sponsus? Non vilibus addictus obsequiis, non caducis superbus divitiis: sed cuius sedes in saeculum saeculi. Filiae regum in honore eius. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, varietate circumamicta virtutum. (0199C) Audi igitur, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupivit Rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus (Ibid., 30 et seq.) .

37. Et adverte quantum tibi Spiritus sanctus Scripturae divinae testificatione detulerit, regnum, aurum, pulchritudinem: regnum, vel quia sponsa es regis aeterni, vel quia invictum animum gerens, ab illecebris voluptatum non captiva haberis, sed quasi regina dominaris: aurum, quia sicut illa materies examinata igne pretiosior est, ita corporis species virginalis Spiritui consecrata divino, formae suae acquirit augmentum: pulchritudinem vero quis potest maiorem existimare decore eius, quae amatur a Rege, probatur a Iudice, dicatur Domino, consecratur Deo: semper sponsa, semper innupta; ut nec amor finem habeat, nec damnum pudor.

38. Haec profecto vera pulchritudo est, cui nihil deest, quae sola meretur audire a Domino: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. (0199D) Sponsa, veni huc a Libano, veni huc a Libano, transibis et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir et Hermon, a latibulis leonum, a montibus pardorum (Cant. IV, 7, 8) . Quibus indiciis ostenditur perfecta, et irreprehensibilis virginalis animae pulchritudo, altaribus consecrata divinis, inter occursus et latibula spiritalium bestiarum non inflexa mortalibus, sed intenta mysteriis Dei meruisse dilectum, cuius ubera plena laetitiae: Vinum enim laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15).

39. Odor, inquit, vestimentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV, 10) . Et infra: Et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani (Ibid., 11) . Vide quem nobis tribuas, virgo, processum. (0200A) Primus enim odor tuus super omnia aromata, quae in Salvatoris missa sunt sepulturam (Ioan. XIX, 39) ; et emortuos corporis motus, membrorumque redolet obiisse delicias. Secundus odor tuus sicut odor Libani, Dominici corporis integritatem, virgineae florem castitatis exhalat.


- CAPUT VIII.


Locum sequentem Canticorum, Favus distillans, etc. , sic edisserit, ut inde ansam arripiat cum apibus sacras virgines comparandi.

40. Favum itaque mellis tua opera componant (Cant. IV, 11); digna enim virginitas quae apibus comparetur: sic laboriosa, sic pudica, sic continens. Rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit. Ros quoque virginis est sermo divinus; quia sicut ros, Dei verba descendunt. Pudor virginis est intemerata natura. (0200B) Partus virginis fetus est labiorum, expers amaritudinis, fertilis suavitatis. In commune labor, communis est fructus.

41. Quam te velim, filia, imitratricem esse huius apiculae cui cibus flos est, ore soboles legitur, ore componitur! Hanc imitare tu, filia. Verba tua nullum doli velamen obtendant, nullum habeant fraudis involucrum; ut et puritatem habeant, et gravitatis plena sint.

42. Meritorum quoque tuorum tibi aeterna posteritas tuo ore pariatur. Nec soli tibi, sed etiam pluribus congreges, (qui scis enim quando a te anima tua reposcatur?) ne receptacula horreorum frumentis coacervata dimittens, nec vitae tuae usui profutura, nec meritis, rapiaris eo quo thesaurum tuum ferre non possis. (0200C) Dives igitur esto, sed pauperibus; ut naturae participes tuae, participes sint etiam facultatum.

43. Florem quoque tibi demonstro carpendum, illum utique qui dixit: Ego flos campi, et lilium convallium. Tamquam lilium in medio spinarum (Cant. II, 1, 2); quod est evidentis indicii, spiritalium nequitiarium sentibus virtutes obsideri; unde nemo fructum referat, nisi qui cautus accedat.


- CAPUT VIII*.

Pergit alios e Canticis canticorum locos aptare subiecto argumento, et primum virginem ad Christum inquirendum exhortatus, ubinam ille inveniatur, exponit: tum descripta eiusdem secundum utramque naturam praestantia, quibus ab eo perfectionibus Sponsa exornetur, quibusve muniatur praesidiis, aperit: postremo eamdem cum angelis ob castitatem confert, nec non illi eorum parti quos e coelo intemperantia deturbavit, praefert.

44. Sume igitur alas, virgo, sed spiritus; ut supervoles vitia, si contingere cupis Christum: In altis habitat, et humilia respicit (Psal. CXII, 5) ; et species eius sicut cedrus Libani, qui comam nubibus, radicem terris inserit. (0201A) Principium enim eius e coelo, posteriora eius in terris, fructus coelo proximos edit. Scrutare diligentius tam bonum florem, necubi eum in pectoris tui convalle reperias; humilibus enim frequenter inhalatur.

45. Amat generari in hortis, in quibus eum Susanna dum deambularet, invenit: mori prius, quam violari parata (Dan. XIII, 7) . Qui sint autem horti, ipse demonstrat dicens: Hortus conclusus, soror mea Sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; eo quod in hortis huiusmodi impressa signaculis imagine Dei, sinceri fontis unda resplendeat; ne volutabris spiritalium bestiarum sparsa coeno fluenta turbentur. Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur, ne pateat ad rapinam. (0201B) Itaque sicut hortus furibus inaccessus vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat. Hic est odor quem Iacob patriarcha flagravit, quando meruit audire: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) . Nam licet plenus omnibus fere fructibus patriarchae sancti fuerit ager; ille tamen fruges maiore virtutis labore generavit, hic flores.

46. Accingere itaque, virgo, et si vis huiuscemodi tibi ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis. Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis (Psal. CXL, 3) ; ut etiam tu possis dicere: Tamquam malus in lignis nemoris, ita fraternus meus in medio filiorum. (0201C) In umbra eius concupivi et sedi, et fructus eius dulcis in faucibus meis (Cant. II, 3) . Inveni quem dilexit anima mea, tenui eum, et non relinquam (Cant. III, 4) . Descendit fraternus meus in hortum suum, ut manducet fructum pomorum suorum (Cant. V, 1) . Veni, fraterne mi, exeamus in agrum (Cant. VII, 11) . Pone me ut sigillum in cor tuum, et velut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6) . Fraternus meus candidus et rubeus (Cant. V, 10) . Decet enim ut plene noveris, virgo, quem diligis, atque omne in eo et ingenitae divinitatis et assumptae mysterium incorporationis agnoscas. Candidus merito, quia patris splendor: rubeus, quia partus est virginis. Color in eo fulget et rutilat utriusque naturae. Memento tamen antiquiora in eo divinitatis insignia, quam corporis sacramenta; quia non coepit a virgine, sed qui erat, venit in virginem. (0201D)

47. Ille discretus a militibus, ille lancea vulneratus (Matth. XXVII, 29 et seq.) , ut nos sacri vulneris cruore sanaret, respondebit tibi profecto (est enim mitis et humilis corde (Ioan. XIX, 34) , blandus aspectu): Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, aspira hortum meum, et fluant aromata mea (Cant. IV, 16) . Ex omnibus enim partibus mundi odor sacratae religionis inolevit, dilectaeque virginis membra flagrarunt. (0202A) Formosa es, proxima mea, ut bona opinio: pulchra, ut Hierusalem (Cant. VI, 3) . Non caduci itaque corporis pulchritudo vel morbo peritura, vel senio; sed nullis obnoxia casibus opinio bonorum numquam moritura meritorum, virginibus est decori.

48. Et quoniam non humanis iam, sed coelestibus, quorum vitam vivis in terris, digna es comparari: accipe a Domino praecepta quae serves. Pone me ut sigillum, inquit, in cor tuum, et velut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6) : quo signatiora prudentiae tuae factorumque documenta promantur, in quibus figura Dei Christus eluceat, qui paternae ambitum exaequans naturae, totum quidquid a Patre divinitatis assumpsit, expressit. (0202B) Unde etiam apostolus Paulus in Spiritu nos dicit esse signatos (Ephes. I, 13) ; quoniam Patris imaginem habemus in Filio, sigillum Filii habemus in Spiritu. Hac Trinitate signati caveamus diligentius, ne quod accepimus pignus in cordibus nostris, aut morum levitas, aut ullius adulterii fraus resignet. (0202C)

49. Sed facessat hic sacris virginibus metus, quibus tanta praesidia tribuit primum Ecclesia, quae tenerae prolis sollicita successu, ipsa quasi murus abundantibus in modum turrium increscit uberibus, donec soluto obsidionis hostilis incursu, pacem validae iuventuti, maternae praesidio virtutis, acquirat (Cant. VIII, 10) . Unde et Propheta ait: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7) .

50. Tum ipse pacis Dominus postquam validioribus brachiis commissa sibi vineta complexus, palmites suos gemmare conspexerit, vultu praesule, nascentibus fructibus auras temperat, sicut ipse testatur dicens: Vinea mea est in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti qui servant fructum eius (Cant. VIII, 12) .

51. Supra ait: Sexaginta potentes in circumitu propaginis eius, strictis armatos ensibus, et eruditos praeliaribus disciplinis (Cant. III, 7, 8) ; hic mille et ducentos. Crevit numerus, ubi crevit et fructus; quia quo sanctior quisque, eo communitior. (0202D) Sic Elisaeus propheta exercitus angelorum praesidia sibi adesse monstravit (IV Reg. VI, 17) : sic Iesus Nave ducem militiae coelestis agnovit (Iosue V, 14) . Possunt igitur fructum in nobis custodire, qui possunt etiam militare pro nobis. Vobis autem, virgines sanctae, speciale praesidium est, quae intemerato pudore sacrum Domini servatis cubile. Neque mirum si pro vobis angeli militant, quae angelorum moribus militatis. Meretur eorum praesidium castitas virginalis, quorum vitam meretur.

52. Et quid pluribus exsequar laudem castitatis? (0203A) Castitas etiam angelos fecit. Qui eam servavit, angelus est: qui perdidit, diabolus. Hinc religio etiam nomen accepit. Virgo est, quae Deo nubit: meretrix, quae deos fecit. Nam de resurrectione quid dicam, cuius praemia iam tenetis? In resurrectione autem neque nubent, neque ducent uxores: sed erunt sicut angeli, inquit, in coelo (Matth. XXII, 30) . Quod nobis promittitur, vobis praesto est, votorumque nostrorum usus apud vos. De hoc mundo estis, et non estis in hoc mundo. Saeculum vos habere meruit, tenere non potuit.

53. Quam praeclarum autem angelos propter intemperantiam suam in saeculum cecidisse de coelo, virgines propter castimoniam in coelum transisse de saeculo? (0203B) Beatae virgines, quas non illecebra sollicitat corporum, non colluvio praecipitat voluptatum! Cibus parcimoniae, potus abstinentiae docet vitia nescire, qui docet causas nescire vitiorum. Causa peccandi etiam iustos saepe decepit. Hinc populus Dei postquam sedit manducare et bibere, Deum negavit (Exod. XXXII, 6) . Hinc Loth concubitus filiarum ignoravit, et pertulit (Gen. XIX, 33) . Hinc inversis vestigiis filii Noe patris quondam pudenda texerunt (Gen. IX, 22) : quae procax vidit, modestus erubuit, pius texit, offensurus si et ipse vidisset. Quanta vini est vis, ut quem diluvia non nudaverunt, vina nudarent!


- CAPUT IX.

Ultima virginitatis laus proponitur, avaritiae nimirum immunitas. (0203C) Huius occasione sanctus Praesul sorori in mentem revocat, quanta sit illius felicitas quae non cogatur luxui atque vanitati, quibus nupturae mancipantur, morem gerere.

54. Quid illud? Quantae felicitatis est, quod nulla vos habendi cupiditas inflammat? Pauper quod habes poscit, quod non habes non requirit. Fructus laboris tui thesaurus est inopi, et duo aera si sola sint, census est largientis.

54 *. Audi ergo, soror, quantis careas. (0204A) Nam cavere quid debeas, nec meum est docere, nec tuum discere; perfectae enim virtutis usus magisterium non desiderat, sed informat. Cernis ut pomparum ferculis similis incedat, quae se componit ut placeat, omnium in se vultus et ora convertens, eo ipso quo studet placere, deformior; prius enim populo displicet, quam placeat viro. At in vobis reiecta decoris cura plus decet: et hoc ipsum quod vos non ornatis, ornatus est.

55. Cerne laceras vulneribus aures, et depressae onera miserare cervicis. Non sunt allevamenta poenarum discrimina metallorum. Hinc collum catena constringit, inde pedem compes includit. Nihil refert auro corpus oneretur an ferro. Sic cervix premitur, sic gravatur incessus. Nil pretium iuvat; nisi quod vos mulieres, ne pereat vobis poena, trepidatis. (0204B) Quid interest, utrum aliena sententia, an vestra vos damnet? Hinc vos etiam miserabiliores quam qui publico iure damnantur, quod illi optant exui, vos ligari.

56. Quam vero miserabilis illa conditio, quod tamquam mancipii forma venalis, nuptura licitatur; ut qui pretio vicerit, emat. Tolerabilius tamen mancipia veneunt, quae saepe sibi dominos eligunt: virgo si eligat, crimen est; si non eligat, contumelia. Quae quamvis pulchra sit et decora, et timet et cupit videri: cupit, ut se charius vendat: timet, ne hoc ipsum dedeceat quod videtur. Quanta autem votorum ludibria, et ad procorum eventus suspecti metus, ne pauper illudat, ne dives fastidiat, ne pulcher irrideat, ne nobilis spernat!


- CAPUT X.

Obiicientibus frequentium Ambrosii ad virginitatem exhortationum nullum fructum esse ut satisfaciat, adducit exempla cum aliarum virginum, tum Mauritanensium ac Bononiensium: sed harum imprimis virtutes ac propagandae virginitatis ardorem laudat.

57. Dicet aliquis: Tu nobis quotidie virginum canis laudes. Quid faciam qui eadem quotidie cantito, et proficio nihil? Sed non mea culpa. (0205A) Denique de Placentino sacrandae virgines veniunt, de Bononiensi veniunt, de Mauritania veniunt, ut hic velentur. Magnam rem videtis. Hic tracto, et alibi persuadeo. Si ita est, alibi tractemus, ut vobis persuadeamus.

58. Quid, quod etiam qui me non audiunt, sequuntur: qui audiunt, non sequuntur? Nam plerasque virgines cognovi velle, et prohiberi etiam prodire a matribus, et quod est gravius, viduis, cum quibus hic mihi sermo est. Nempe si hominem vellent amare filiae vestrae, per leges possent eligere quem vellent. Quibus igitur hominem eligere licet, Deum non licet?

59. Contuemini quam dulcis pudicitiae fructus sit, qui barbaricis quoque inolevit affectibus. (0205B) Ex ultimis infra ultraque Mauritaniae partibus deductae virgines hic sacrari gestiunt; et cum sint omnes familiae in vinculis, pudicitia tamen nescit esse captiva. Profitetur regnum aeternitatis, quae moeret iniuriam servitutis.

60. Nam quid de Bononiensibus virginibus loquar, fecundo pudoris agmine, quae mundanis se deliciis abdicantes, sacrarium virginitatis incolunt? Sine contubernali sexu, contubernali pudore provectae ad vicenarium numerum, et centenarium fructum, relictoque parentum hospitio, tendunt in tabernaculis Christi, indefessae milites castitatis: nunc canticis spiritalibus personant, nunc victum operibus exercent, liberalitati quoque subsidium manu quaerunt. (0205C)

61. Quod si investigandi virgines inoleverit odor (namque prae caeteris speculandi venatum pudoris explorant), totis curarum vestigiis praedam latentem usque ad ipsa cubilia persequuntur: aut si liberior alicuius volatus affulserit, totis omnes videas assurgere alis, concrepare pennis, emicare plausu; ut casto pudicitiae choro cingant volantem, donec albenti delectata comitatu, in plagas pudoris et indaginem castitatis domus patriae oblita, succedat.


- CAPUT XI.

Ut optabile sit virgini favere parentes suos, eam tamen laude maiori dignam esse, quam iis reluctantibus divinus amor ad hoc propositum instigaverit. Non timendam igitur nec vim parentum nec patrimonii iacturam; quod memorabili nobilis ac piae virginis facto confirmatur. (0205D)

62. Bonum itaque si virgini studia parentum quasi flabra pudoris aspirent: sed illud gloriosius, si tenerae ignis aetatis etiam sine veteribus nutrimentis sponte se rapiat in fomitem castitatis. Dotem negabunt parentes: sed habes divitem sponsum cuius contenta thesauro, patriae successionis emolumenta non quaeras. Quanto dotalibus praestat compendiis casta paupertas!

63. Et tamen quam audistis aliquando propter studium integritatis, legitimae factam successionis extorrem? Contradicunt parentes: sed volunt vinci. Resistunt primo, quia credere timent: indignantur frequenter, ut discas vincere: abdicationem minantur, ut tentent si potes damnum saeculi non timere: quaesitis blandiuntur illecebris, ut videant si variarum mollire te non queat blanditia voluptatum. (0206B) Exerceris, virgo, dum cogeris. Et haec tibi prima certamina, anxia parentum vota proponunt. Vince prius, puella, pietatem. Si vincis domum, vincis saeculum.

64. Sed esto maneant vos damna patrimonii: nonne caducarum et fragilium dispendia facultatum futura coeli regna compensant? Quamquam si verbis coelestibus credimus, nemo est qui reliquerit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in hoc tempore: in saeculo autem venturo vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) . Crede fidem tuam Deo: quae homini pecuniam credis, fenerare Christo. Bonus depositae spei custos multiplicatis fidei tuae talentum solvit usuris. (0206C) Non fallit veritas, non circumscribit iustitia, non decipit virtus. Quod si non creditis oraculo, vel exemplis credite.

65. Memoriae nostrae puella dudum nobilis in saeculo, nunc nobilior Deo, cum urgeretur ad nuptias a parentibus et propinquis, ad sacrosanctum altare confugit. Quo enim melius virgo, quam ubi sacrificium virginitatis offertur? Ne is quidem finis audaciae. Stabat ad aram Dei pudoris hostia, victima castitatis: nunc capiti dexteram sacerdotis imponens, precem poscens, nunc iustae impatiens morae, ac summum altari subiecta verticem. Num melius, inquit, maforte me quam altare velabit, quod sanctificat ipsa velamina? Plus talis decet flammeus, in quo caput omnium Christus quotidie consecratur. (0206D) Quid agitis vos, propinqui? (0207A) quid exquirendis adhuc nuptiis sollicitatis animum? Iamdudum provisas habeo. Sponsum offertis? Meliorem reperi. Quaslibet exaggerate divitias, iactate nobilitatem, praedicate potentiam: habeo eum cui nemo se comparet, divitem mundo, potentem imperio, nobilem coelo. Si talem habetis, non refuto optionem: si non reperitis, non providetis mihi, parentes, sed invidetis.

66. Silentibus caeteris, unus abruptius: Quid si, inquit, pater tuus viveret, innuptam te manere pateretur? (0208A) Tum illa maiori religione, moderatiore pietate: Et ideo fortasse deficit, ne quis impedimentum possit afferre. Quod ille responsum de patre, de se oraculum, maturo sui probavit exitio. Ita caeteri eadem sibi quisque metuentes, favere coeperunt, qui impedire quaerebant: nec dispendium debitarum attulit virginitas facultatum, sed etiam emolumentum integritatis accepit. Habetis, puellae, devotionis praemium: parentes, cavete offensionis exemplum.