Jump to content

De virginibus/II

Checked
E Wikisource
Liber II
saeculo IV

- CAPUT I.

Ambrosius hoc libro virginum mores instituendos esse cum agnosceret, cur exemplorum viam sibi proposuerit, docet: inde praesumptionis invidia abs se quam modestissime derivata, cur scripto potius quam voce id aggressus sit, monet.

1. Superiore libro quantum virginitatis munus sit, voluimus (non enim potuimus) explicare; ut per se coelestis gratia muneris invitet legentem. Secundo libro virginem institui decet, et tamquam competentium praeceptorum magisteriis erudiri. (0207C)

2. Sed quoniam nos infirmi ad monendum sumus, et impares ad docendum (debet enim is qui docet supra eum qui docetur excellere), ne vel susceptum deseruisse munus, vel nobis arrogasse amplius videremur, exemplis potius quam praeceptis putavimus imbuendam: licet amplius proficiatur exemplo; quoniam nec difficile quod iam factum est aestimatur, et utile quod probatum, et religiosum quod haereditario quodam paternae virtutis usu in nos est successione transfusum.

3. Quod si quis nos praesumptionis arguit, arguat potius sedulitatis; quia rogantibus virginibus ne hoc quidem putavi negandum. Malui enim me in periculum deduci pudoris, quam non obsequi voluntati earum, quarum studiis etiam Deus noster placido se indulget assensu. (0208B)

4. Sed neque praesumptio notari potest, quoniam cum haberent unde discerent, affectum potius quam magisterium quaesiverunt meum: et excusari sedulitas; quoniam cum haberent auctoritatem martyris ad observantiam disciplinae, non superfluum iudicavi, si nostri sermonis blanditiam derivarem ad professionis illecebram. Ille docere facilis, qui severo vitia coercet affectu: nos qui docere non possumus, blandiamur.

5. Et quoniam pleraeque absentes nostri desiderabant sermonis usum, volumen hoc condidi: quo profectae ad se vocis meae munus tenentes, deesse non crederent, quem tenerent. Sed proposita persequamur.


- CAPUT II.

Virginibus exemplum Mariae proponitur, cuius variae virtutes enumerantur, castitas, humilitas, vitae asperitas, secessus amor; quae quidem virtus ubi testimonio Evangelico probata est, inde etiam eius pietas erga propinquas, discendi sedulitas, atque adeundi templi studium commendatur. Narratur denique quemadmodum illa tot muneribus exornata, innumeris virginibus obviam ventura sit, nec sine magnifico triumpho ad thalamum Sponsi, et coelestia altaria quibus ob castitatem similes fuere, deductura.

6. Sit igitur vobis tamquam in imagine descripta virginitas vita Mariae, de qua velut speculo refulgeat species castitatis et forma virtutis. Hinc sumatis licet exempla vivendi, ubi tamquam in exemplari magisteria expressa probitatis, quid corrigere, quid effingere, quid tenere debeatis, ostendunt. (0209A)

7. Primus discendi ardor nobilitas est magistri. Quid nobilius Dei matre? quid splendidius ea, quam Splendor elegit? quid castius ea quae corpus sine corporis contagione generavit? Nam de caeteris eius virtutibus quid loquar? Virgo erat (Cf. S. Aug. lib. IV de Doct. Christ. c. 21) non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum: corde humilis, verbis gravis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior: non in incerto divitiarum, sed in prece pauperum spem reponens: intenta operi, verecunda sermone, arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere: nullum laedere, bene velle omnibus, assurgere maioribus natu, aequalibus non invidere, fugere iactantiam, rationem sequi, amare virtutem. (0209B) Quando ista vel vultu laesit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? quando derisit debilem? quando vitavit inopem; eos solos solita coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia? Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum: non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior; ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum; ut mens nostra nullis repagulis corporalibus impedita, tamquam lucernae lux intus posita foris luceat. (0209C)

8. Quid ego exsequar ciborum parcimoniam, officiorum redundantiam: alterum ultra naturam superfuisse, alterum pene ipsi naturae defuisse: illic nulla intermissa tempora, hic congeminatos ieiunio dies? Et siquando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius, qui mortem arceret, non delicias ministraret. Dormire non prius cupiditas quam necessitas fuit; et tamen cum quiesceret corpus, vigilaret animus: qui frequenter in somnis aut lecta repetit, aut somno interrupta continuat, aut disposita gerit, aut gerenda praenuntiat.

9. Prodire domo nescia, nisi cum ad Ecclesiam conveniret, et hoc ipsum cum parentibus, aut propinquis. (0209D) Domestico operosa secreto, forensi stipata comitatu; nullo meliore tamen sui custode quam se ipsa: quae incessu affatuque venerabilis, non tam vestigium pedis tolleret, quam gradum virtutis attolleret. Ut tamen alios habeat virgo membrorum custodes suorum, morum autem suorum se habeat ipsa custodem: plures erunt de quibus discat, si ipsa se doceat quae virtutes magistras habet: quia quidquid egerit, disciplina est. Sic Maria intendebat omnibus, quasi a pluribus moneretur: sic omnia implebat virtutis officia, ut non tam disceret, quam doceret. (0210A)

10. Talem hanc evangelista monstravit (Luc I, 27) , talem angelus reperit, talem Spiritus sanctus elegit. Quid enim in singulis morer, ut eam parentes dilexerint, extranei praedicaverint, quae digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur? Haec ad ipsos ingressus angeli inventa domi in penetralibus, sine comite, ne quis intentionem abrumperet, ne quis obstreperet; neque enim comites feminas desiderabat, quae bonas cogitationes comites habebat. Quin etiam tum sibi minus sola videbatur, cum sola esset. Nam quemadmodum sola, cui tot libri adessent; tot archangeli, tot prophetae? (0210B)

11. Denique et Gabriel eam ubi revisere solebat, invenit: et angelum Maria quasi virum specie mota trepidavit, quasi non incognitum audito nomine recognovit (Ibid., 28 et seq.) . Ita peregrinata est in viro, quae non est peregrinata in Angelo; ut agnoscas aures religiosas, oculos verecundos. Denique salutata obmutuit, et appellata respondit: sed quae primo turbaverat affectum, postea promisit obsequium.

12. Quam vero religiosa in propinquas fuerit, Scriptura divina significat (Ibid., 45) . Nam et humilior facta est, ubi se a Deo cognovit electam, et statim ad cognatam suam in montana processit: non utique ut exemplo crederet, quae iam crediderat oraculo: Beata enim, inquit, quae credidisti (Ibid., 56) . Et tribus cum ea mensibus mansit. Tanti autem intervallo temporis non fides quaeritur, sed pietas exhibetur. (0210C) Et hoc posteaquam in utero parentis exsiliens puer matrem Domini salutavit, prius compos devotionis, quam naturae.

13. Inde tot sequentibus signis, cum sterilis pareret, virgo conciperet, loqueretur mutus, adoraret magus, exspectaret Simeon, sidera nuntiarent, Maria mobilis ad introitum, immobilis ad miraculum: Conservabat, inquit, haec omnia in corde suo (Luc. II, 19) . Quamvis mater Domini, discere tamen praecepta Domini desiderabat: et quae Deum genuerat, Deum tamen scire cupiebat.

14. Quid, quod annis quoque omnibus ibat in Hierusalem solemni die paschae, et ibat cum Ioseph? (Ibid., 41.) Ubique in virgine comes singularum virtutum est pudor. Hic individuus debet esse virginitati, sine quo non potest esse virginitas. (0210D) Nec ad templum igitur Maria sine pudoris sui custode processit.

15. Haec est imago virginitatis. Talis enim fuit Maria, ut eius unius vita omnium sit disciplina. Si igitur auctor non displicet, opus probemus; ut quaecumque sibi eius exoptat praemium, imitetur exemplum. Quantae in una virgine species virtutum emicant? Secretum verecundiae, vexillum fidei, devotionis obsequium: virgo intra domum, comes ad ministerium, mater ad templum. (0211A)

16. O quantis illa virginibus occurret, quantas complexa ad Dominum trahet, dicens: Haec thorum filii mei, haec thalamos nuptiales immaculato servavit pudore! Quemadmodum eas ipse Dominus commendabit Patri; nimirum illud repetens suum: Pater sancte, istae sunt quas custodivi tibi, in quibus Filius hominis caput reclinans quievit; peto ut ubi ego sum, et ipsae sint mecum (Ioan XVII, 24) . Sed si non solis sibi debent prodesse, quae non solis vixerunt sibi: haec parentes, haec redimat fratres. Pater iuste, mundus me non cognovit, istae autem me cognoverunt, et mundum cognoscere noluerunt (Ibid., 25) .

17. Quae pompa illa, quanta angelorum laetitia plaudentium, quod habitare mereatur in coelo, quae coelesti vita vixit in saeculo! (0211B) Tunc etiam Maria tympanum sumens, choros virginales excitabit cantantes Domino quod per mare saeculi sine saecularibus fluctibus transierunt (Exod. XV, 20) . Tunc unaquaeque exsultabit dicens: Et introibo ad altare Dei mei, et ad Deum qui laetificat iuventutem meam (Psal. XLII, 4) . Immolo Deo sacrificium laudis, et reddo Altissimo vota mea (Psal. XLIX, 14) .

18. Neque enim dubitaverim vobis patere altaria Dei, quarum mentes altaria confidenter dixerim, in quibus quotidie pro redemptione corporis Christus immolatur. Nam si corpus virginis Dei templum est, animus quid est, qui tamquam membrorum cineribus exagitatis, sacerdotis aeterni redopertus manu, vaporem divini ignis exhalat? (0211C) Beatae virgines, quae tam immortali spiratis gratia, ut horti floribus, ut templa religione, ut altaria sacerdote!


- CAPUT III.


Ut Maria vitae informandae, sic Thecla mortis obeundae exemplar dicitur. Hanc a bestiis ad quas damnata fuerat, non solum nihil passam, sed e contrario cultam et adoratam esse. At ne quas superiora exempla deterreant, recentius quoddam narrandum proponitur.

19. Ergo sancta Maria disciplinam vitae informet, Thecla doceat immolari: quae copulam fugiens nuptialem, et sponsi furore damnata, naturam etiam bestiarum virginitatis veneratione mutavit. (0212A) Namque parata ad feras, cum aspectus quoque declinaret virorum, ac vitalia ipsa saevo offerret leoni, fecit ut qui impudicos detulerant oculos, pudicos referrent.

20. Cernere erat lingentem pedes bestiam cubitare humi, muto testificantem sono quod sacrum virginis corpus violare non posset. Ergo adorabat praedam suam bestia: et propriae oblita naturae, naturam induerat quam homines amiserant. Videres quadam naturae transfusione homines feritatem indutos, saevitiam imperare bestiae: bestiam exosculantem pedes virginis, docere quid homines deberent. Tantum habet virginitas admirationis, ut eam etiam leones mirentur. (0212B) Non impastos cibus flexit, non citatos impetus rapuit, non stimulatos ira exasperavit, non usus decepit assuetos, non feros natura possedit. Docuerunt religionem dum adorant martyrem: docuerunt etiam castitatem, dum virgini nihil aliud nisi plantas exosculantur, demersis in terram oculis, tamquam verecundantibus, ne mas aliquis vel bestia virginem nudam videret.

21. Dicet aliquis: Cur exemplum attulisti Mariae, quasi reperiri queat matrem Domini quae possit imitari? Cur etiam Theclae, quam gentium Doctor instituit? Da huiuscemodi doctorem, si discipulam requiris. Huiuscemodi recens vobis exemplum profero, ut intelligatis Apostolum non unius esse doctorem, sed omnium.


- CAPUT IV.

Antiochena virgo, cum sacrificare idolis recusaret, ad lupanar damnata, inde militis christiani opera, mutatis inter se vestibus, sine ullo pudoris damno evadit; at cum ille propterea duceretur ad supplicium, haec e vestigio rediens, constanter de palma cum eodem contendit, qua tandem uterque donati sunt.

22. Antiochiae nuper virgo quaedam fuit fugitans publici visus: sed quo magis virorum evitabat oculos, eo amplius incendebat. (0213A) Pulchritudo enim audita nec visa plus desideratur, duobus stimulis cupiditatum, amoris et cognitionis: dum et nihil occurrit quod minus placeat, et plus putatur esse quod placeat, quod non iudex oculus explorat, sed animus amator exoptat. Itaque sancta virgo, ne diutius alerentur potiendi spe cupiditates, integritatem pudoris professa, sic restinxit improborum faces, ut non iam amaretur, sed proderetur.

23. Ecce persecutio. Puella fugere nescia, certe pavida, ne incideret insidiatores pudoris, animum ad virtutem paravit: tam religiosa, ut mortem non timeret: tam pudica, ut exspectaret. Venit coronae dies. Maxima omnium exspectatio. Producitur puella, duplex professa certamen, et castitatis, et religionis. (0213B) Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare coeperunt quemadmodum specie castitatis religionem tollerent; ut cum id abstulissent quod erat amplius, etiam id eriperent quod reliquerant. Aut sacrificare virginem, aut lupanari prostitui iubent. Quomodo deos suos colunt, qui sic vindicant: aut quemadmodum ipsi vivunt, qui ita iudicant?

24. Hic puella non quod de religione ambigeret; sed de pudore trepidaret, ipsa secum: Quid agimus? Hodie aut martyr, aut virgo: altera in nobis invidetur corona. Sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo, si meretricem colas: quemadmodum virgo, si adulteros diligas, quemadmodum virgo, si amorem petas? Tolerabilius est (22, q. 5, cap. Tolerabilius) mentem virginem quam carnem habere. (0213C) Utrumque bonum, si liceat: si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo simus. Et Rahab meretrix fuit, sed postquam Deo credidit, salutem invenit. (Iosue II, 9 et seq.) . Et Iudith se, ut adultero placeret, ornavit (Iudith. IX, 1 et seq.) ; quae tamen quia hoc religione, non amore faciebat, nemo eam adulteram iudicavit. Bene successit exemplum. Nam si illa quae se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam; fortassis et nos servando religionem, servabimus etiam castitatem. Quod si Iudith pudicitiam religioni praeferre voluisset, perdita patria, etiam pudicitiam perdidisset. (0213D)

25. Itaque talibus informata exemplis, simul animo tenens verba Domini, quibus ait: Quicumque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Marc. X, 39); flevit, tacuit, ne eam vel loquentem adulter audiret: nec pudoris elegit iniuriam, sed Christi recusavit. Aestimate utrum adulterare potuerit corpus, quae nec vocem adulteravit. (0214A)

26. Iamdudum verecundatur oratio mea, et quasi adire gestorum seriem criminosam atque explanare formidat. Claudite aurem, virgines. Ducitur puella Dei ad lupanar. Sed aperite aurem, virgines. Christi virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque virgo Dei est, templum Dei est: nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam.

27. Fit ingens petulantium concursus ad fornicem. Discite martyrum miracula, sanctae virgines, dediscite locorum vocabula. Clauditur intus columba, strepunt accipitres foris: certant singuli, quis praedam primus invadat. At illa manibus ad coelum levatis, quasi ad domum venisset orationis, non ad libidinis diversorium: Christe, inquit, qui domuisti Danieli virgini feros leones (Dan. XIV, 39) , potes etiam domare hominum feras mentes. (0214B) Chaldaeis roravit ignis (Dan. III, 50) , Iudaeis se unda suspendit (Exod. XIV, 21) , misericordia tua, non natura sua. Susanna ad supplicium genu fixit, et de adulteris triumphavit (Dan. XIII, 42) : aruit dextera quae templi tui dona violavit (III Reg. XIII, 4) : nunc templum ipsum attrectatur tuum; ne patiaris incestum sacrilegii, qui non passus es furtum. Benedicatur et nunc nomen tuum; ut quae ad adulterium veni, virgo discedam.

28. Vix compleverat precem, et ecce vir militis specie terribilis irrupit. Quemadmodum eum virgo tremuit, cui populus tremens cessit? (0214C) Sed non illa immemor lectionis: Et Daniel, inquit, supplicium Susannae spectaturus advenerat: et quam populus damnavit, unus absolvit (Dan. XIII, 45 et seq.) . Potest et in hoc lupi habitu ovis latere. Habet et Christus milites suos, qui etiam legiones habet (Matth. XXVI, 53) . Aut fortasse percussor intravit. Ne vereare, anima, talis solet martyres facere. O virgo, fides tua te salvam fecit!

29. Cui miles: Ne, quaeso, paveas, soror. Frater huc veni salvare animam, non perdere. Serva me, ut ipsa serveris. Quasi adulter ingressus, si vis, martyr egrediar. Vestimenta mutemus; conveniunt mihi tua, et mea tibi: sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciet, mea te virginem. Bene tu vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum, qui abscondat feminam: trade, qui consecret martyrem. Induere chlamidem quae occultet membra virginis, servetque pudorem. (0214D) Sume pileum quod tegat crines, abscondat ora. Solent erubescere qui lupanar intraverint. Sane cum egressa fueris, ne respicias retro, memor uxoris Loth quae naturam suam, quia impudicos licet castis oculis respexit, amisit (Gen. XIX, 26) . Nec vereare ne quid pereat sacrificio. (0215A) Ego pro te hostiam Deo reddo, tu pro me militem Christo. Habes bonam militiam castitatis, quae stipendiis militat sempiternis: Ioricam iustitiae, quae spiritali munimine corpus includat: scutum fidei, quo vulnus repellas: galeam salutis; ibi enim est praesidium nostrae salutis, ubi Christus: quoniam mulieris caput vir, virginis Christus.

30. Et inter haec verba chlamydem exuit. Suspectus tamen adhuc habitus et persecutoris et adulteri. Virgo cervicem, chlamydem miles offerre. Quae pompa illa, quae gratia, cum in lupanari de martyrio certarent! (0215B) Addantur personae, miles et virgo, hoc est, dissimiles inter se natura, sed Dei miseratione consimiles; ut compleatur oraculum: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25) . Ecce agna et lupus non solum pascuntur simul, sed etiam immolantur. Quid plura? Mutato habitu, evolat puella de laqueo, iam non suis alis, ut pote quae spiritalibus ferebatur: et (quod nulla umquam viderunt saecula) egreditur de lupanari virgo, sed Christi.

31. At illi qui videbant oculis, et non videbant, ceu raptores ad agnam, ceu lupi fremere ad praedam. Unus qui erat immodestior, introivit. Sed ubi hausit oculis rei textum: Quid hoc, inquit, est? Puella ingressa est, vir videtur. Ecce non fabulosum illud cerva pro virgine, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram, quod aquam Christus in vinum convertit (Ioan. II, 9) : iam mutare coepit et sexus. Recedamus hinc, dum adhuc qui fuimus, sumus. (0215C) Numquid et ipse mutatus sum, qui aliud cerno, quam credo? Ad lupanar veni, cerno vadimonium: et tamen mutatus egrediar, pudicus exibo, qui adulter intravi.

32. Indicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine, qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgo, sed etiam martyres exierunt. Fertur puella ad locum supplicii cucurrisse, certasse ambos de nece, cum ille diceret: Ego sum iussus occidi, te absolvit sententia, quando me tenuit. At illa clamare coepit: Non ego te mortis vadem elegi, sed praedem pudoris optavi. Si pudor quaeritur, manet sexus: si sanguis exposcitur, fideiussorem non desidero, habeo unde dissolvam. In me lata ista sententia, quae pro me lata est. (0215D) Certe si pecuniae te fideiussorem dedissem; et absente me, iudex tuum censum feneratori adiudicasset; eadem me sententia convenires, meo patrimonio solverem tuos nexus. Si recusarem, quis me indignam indigna morte censeret? Quanto maior est capitis huius usura! (0216A) Moriar innocens, ne moriar nocens. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redii, quis me audet excludere? Si moram feci, quis audet absolvere? Plus legibus debeo, rea non solum fugae meae, sed etiam caedis alienae. Sufficiunt membra morti, quae non sufficiebant iniuriae. Est in virgine vulneri locus, qui non erat contumeliae. Ego opprobrium declinavi, non martyrium. Tibi cessi vestem, non professionem mutavi. Quod si mihi praeripis mortem, non redemisti me, sed circumvenisti. Cave, quaeso, ne contendas, cave ne contradicere audeas. Noli eripere beneficium, quod dedisti. Dum mihi hanc sententiam negas, illam restituis superiorem. Sententia enim sententia superiore mutatur. Si posterior me non tenet, tenet superior. (0216B) Possumus uterque satisfacere sententiae, si me prius patiaris occidi. In te non habent aliam quam exerceant, poenam: in virgine obnoxius pudor est. Itaque gloriosior eris, si videaris de adultera martyrem fecisse, quam de martyre adulteram reddidisse.

33. Quid exspectatis? Duo contenderunt, et ambo vicerunt: nec divisa est corona, sed addita. Ita sancti martyres invicem sibi beneficia conferentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum.


- CAPUT V.

Amicorum duorum e secta Pythagorea memorabile factum cum laude recensetur; superiori tamen ostenditur esse postponendum: ubi etiam de Dionysii in spoliandis idolis irrisione, nec non de deorum in tolerandis illius sacrilegiis infirmitate disseritur, posita ex adverso quam Deus olim coepit de Ieroboam, severa ultione.

34. At etiam philosophorum gymnasia Damonem et Pythiam Pythagoreos in coelum ferunt, quorum unus cum esset morti adiudicatus, commendandorum suorum tempus poposcit: tyrannus autem astutissimus, quod reperiri non posse existimaret, petivit ut sponsorem daret, qui pro se feriretur, si ipse faceret moram. Quid de duobus praeclarius, nescio. Utrumque praeclarum. Alter mortis vadem invenit, alter se obtulit. Itaque dum reus moram supplicio faceret, fideiussor vultu sereno mortem non recusavit. Cum duceretur, amicus revertitur, cervicem substituit, colla subiecit. (0216D) Tunc admiratus tyrannus chariorem philosophis amicitiam quam vitam fuisse; petivit ut ipse ab his quos damnaverat, in amicitiam reciperetur. Tantam virtutis esse gratiam, ut et tyrannum inclinaret.

35. Digna laude, sed minora nostris. (0217A) Nam illic ambo viri; hic una virgo, quae primo etiam sexum vinceret: illi amici, isti incogniti: illi tyranno uni se obtulerunt, isti tyrannis pluribus, hoc etiam crudelioribus, quod ille pepercit, isti occiderunt: inter illos in uno obnoxia necessitas, in his amborum voluntas libera. Hoc quoque isti prudentiores, quod illis studii sui finis amicitiae gratia, istis corona martyrii; illi enim certaverunt hominibus, isti Deo.

36. Et quoniam rei istius fecimus mentionem, par est contexere quid de diis suis senserit, quo magis infirmos iudicetis, quos irrident sui. Namque is cum venisset in templum Iovis, amictum aureum quo operiebatur simulacrum eius, detrahi iussit, imponi laneum, dicens aurum hyeme frigidum, aestate onerosum esse. Sic deum irrisit suum, ut nec onus ferre posse, nec frigus putaret. (0217B) Idem cum Aesculapii barbam vidisset auream, tolli imperavit, incongruum esse appellans ut filius barbam haberet, patre non habente. Idem simulacris tenentibus aureas pateras ademit, allegans accipere se debere, quod dii darent: Quoniam haec sunt vota, inquit, hominum, ut a diis quae bona sunt, adipiscantur: nihil autem auro melius: quod tamen si malum est, habere deos non debere: si bonum est, habere magis homines debere, qui uti scirent.

37. Ita ludibrio habiti sunt, ut neque Iupiter vestem suam defendere potuerit, nec barbam Aesculapius, nec Apollo pubescere adhuc coeperit, neque omnes qui dicuntur dii, retrahere potuerint pateras quas tenebant: non tam furti reatum timentes, quam sensum non habentes. (0217C) Quis igitur eos colat, qui nec defendere se quasi dii, nec abscondere quasi homines possunt?

38. At in templo Dei nostri cum Ieroboam, rex sceleratissimus, dona quae pater eius posuerat, auferret, ac super sanctum altare libaret idolis; nonne dextera eius quam tetendit, aruit, nec sua ei quae invocabat, idola profuerunt? Deinde conversus ad Dominum, rogavit veniam, statimque manus eius quae aruerat sacrilegio, sanata est religione (III Reg. XIII, 2 et seq.) . Tam maturum in uno et misericordiae divinae et indignationis exemplum exstitit, ut sacrificanti subito dextera adimeretur, poenitenti venia daretur.


- CAPUT VI.

Libri secundi conclusio, qua testatur Auctor modestissimus, si quid hactenus boni scripserit, id totum in virginum merita referendum: sui autem officii fuisse asseverat, antequam severiora traderet praecepta, earam animos orationis atque exemplorum suavitate mulcere; quod et humano usu, et divinorum codicum auctoritate demonstrat.

39. Haec ego vobis, sanctae virgines, nondum triennalis sacerdos munuscula paravi, licet usu indoctus, sed vestris edoctus moribus. Quantus etenim adolescere usus potuit tam parva initiatae religionis aetate? Si quos hic flores cernitis, de vestrae vitae collectos legite sinu. Non sunt haec praecepta virginibus, sed de virginibus exempla. (0218B) Vestrae virtutis effigiem nostra depinxit oratio, vestrae gravitatis imaginem quasi in speculo quodam sermonis istius cernitis refulgere. Vos si quam nostro gratiam inhalastis ingenio, vestrum est quidquid iste redolet liber. Et quoniam quot homines, tot sententiae: si quid defaecatum est in sermone nostro, omnes legant: si quid decoctum, maturiores probent: si quid modestum, pectoribus inhaereat, genas pingat: si quid florulentum, aetas florulenta non improbet.

40. Debuimus sponsae excitare amorem; scriptum est enim: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) . Debuimus in nuptiis calamistris quibusdam crines saltem orationis ornare; scriptum est enim: Plaude manu, et percute pede (Ezech. XXI, 14) . Debuimus perpetuos spargere thalamos rosis. (0218C) Etiam in his coniugiis temporalibus nubenti prius plauditur, quam imperatur; ne ante dura offendant imperia, quam blanditiis amor fotus inolescat.

41. Equorum vis plausae sonitum discit amare cervicis, ne recuset iugum. Denique prius assuescitur verbo lasciviae, quam verbere disciplinae. Ast ubi colla subdiderit iugo; et habena constringit, et stimulus urget, et compares trahunt, et iugalis invitat. Sic etiam virgo nostra debuit prius amore pio ludere, aurea thori coelestis fulcra mirari in ipso vestibulo nuptiarum, et postes frondium sertis cernere coronatos, et chori strepentis interius haurire delicias; ne se prius Dominico iugo timefacta subduceret, quam vocata inclinaret. (0218D)

42. Veni igitur huc a Libano, Sponsa, veni huc a Libano, transibis et pertransibis (Cant. IV, 8) . Saepius euim nobis iste versiculus recantandus est; ut vel Dominicis vocata verbis, sequatur, si qua non credit humanis. (0219A) Hoc nos magisterium non invenimus, sed accepimus; sic instituit mystici carminis doctrina coelestis: Osculetur me ab osculis oris sui, quia ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 1, 2) . Totus iste deliciarum locus ludum sonat, plausum excitat, amorem provocat. Ideo, inquit, adolescentulae dilexerunt, et attraxerunt te: retro odorem unguentorum tuorum curramus: Induxit me Rex in tabernaculum suum (Ibid., 3) . Ab osculis coepit, ut ad tabernaculum perveniret. (0220A)

43. At illa tam patiens duri laboris, exercitataeque virtutis, ut aperiat manu claustra, in agrum exeat, in castellis maneat; in principio tamen retro odorem currit unguenti: mox cum in tabernaculum venerit unguentum mutatur a castellis. Denique quo vadit, vide: Si murus, inquit, est, aedificemus super eum turres argenteas (Cant. VIII, 9) . Quae ludebat osculis, iam turres erigit; ut pretiosis sanctorum turrita fastigiis, non solum hostiles frustretur incursus, verum etiam bonorum propugnacula struat tuta meritorum.