Jump to content

De virginibus velandis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De virginibus velandis
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

Tertul.DeViVe 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prooemium.

Nullus fere est inter omnes Tertulliani montanisticos liber, in quo majorem vim adhibeat ad defendendam disciplinam Montanistarum a culpa novitatis, quam tractatus de Velandis Virginibus; hinc inter primordia temporis ab ipso apud Montanistas acti exaratum fuisse merito creditur. Arbitratur quidem perdoctus Remigius Ceillierus librum de Velandis Virginibus omnium novissimum esse, quia in nullo alio opere, nequidem in libro de corona, ubi cap. 14 ipsa materia ibi pertractata id exegisse videtur, illum citat Tertullianus. Verum haec conjectura nihil probat, eo quod liber de Corona ante hunc de Velandis Virginibus exaratus fuit, in aliis autem operibus hunc allegandi quampiam occasionem habuisse Tertullianum haud perspicimus; sed utut haec sint, evidens saltem est, hoc opusculum in schismate scriptum fuisse; siquidem Montani genium nimis aperte sapit; mox enim cap. 1, ait: Justitia primo fuit in rudimentis; dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per Paracletum componitur in maturitatem. Occasionem hunc exarandi libellum Tertulliano dedit consuetudo ecclesiarum quarumdam tum Occidentis, tum plurium aliarum Graeciae seu Orientis virgines in Ecclesia velandi, cum e contra in Africana ecclesia pleraeque virgines christianae aperto capite incederent. Quare in hoc libro contra patriae suae morem, in qua solae nuptae velabantur, ostendit, eum contra veritatem praescribere non posse, quod quidem juxta adnotationem Cl. Dupinii verum est cum agitur de dogmate, non vero cum de disciplina parvi momenti. LUMP.

ARGUMENTUM.

-- Tertullianus, ob quamdam, ut videtur, cum graecis disputationem de virginibus velandis, conviciis exceptus, et pro haeretico exagitatus, in suos insectatores, consuetudinem jactitantes, ab initio invehitur, declamatque veritati consuetudinem praescribere non posse.

Hinc asserit consuetudinem virgines velandi esse meliorem, nec in Scriptura sacra reprobatam, imo ab Apostolo commendatam, disciplina Ecclesiae confirmatam, multis sanctorum exemplis suffultam, ipsismet virginum haud velatarum periculis sancitam. EDD.

CAPUT PRIMUM.

Proprium jam negotium passus meae opinionis, latine quoque ostendam, virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum, ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita, in usum per successionem corroboratur, et ita adversus veritatem vindicatur. Sed Dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem cognominavit. Si semper Christus, et prior omnibus: aeque veritas sempiterna et antiqua res. Viderint ergo quibus novum est quod sibi vetus est. Haeresim non tam novitas quam veritas revincit. Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo. Caeterum suo vitio quis quid ignorat. Quod autem ignoratur, fuit tam requirendum, quam recipiendum quod agnoscitur. Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis, et irreformabilis, credendi scilicet in unicum Deum omnipotentem, mundi conditorem, et Filium ejus Jesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum sub Pontio Pilato tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in coelis, sedentem nunc ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem. Hac lege fidei manente, caetera jam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia Dei. Quale est enim ut diabolo semper operante et adjiciente quotidie ad iniquitatis ingenia, opus Dei aut cessaverit, aut proficere destiterit? cum propterea Paracletum miserit Dominus, ut quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur, et ordinaretur, ei ad perfectum perduceretur disciplina, ab illo vicario Domini Spiritu Sancto. Adhuc, inquit, multa habeo loqui vobis, sed nondum potestis ea bajulare: cum venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem, et supervenientia renuntiabit vobis (Jo. XVI, 12). Sed et supra de hoc ejus opere pronuntiavit. Quae est ergo Paracleti administratio nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod Scripturae revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine aetate, et omnia tempus expectant. Denique Ecclesiastes: Tempus, inquit, omni rei (Eccles. III, 17). Aspice ipsam creaturam paulatim ad fructum promoveri. Granum est primo, et de grano frutex oritur, et de frutice arbuscula enititur: deinde rami et frondes invalescunt, et totum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de germine solvitur, et de flore fructus aperitur; is quoque rudis aliquandiu et informis, paulatim aetatem suam dirigens, eruditur in mansuetudinem saporis. Sic et justitia (nam idem Deus justitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura Deum metuens: dehinc per Legem et Prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per Paracletum componitur in maturitatem. Hic erit solus a Christo magister et dicendus et verendus. Non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a Christo. Hic solus antecessor, quia solus post Christum. Hunc qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt. Hunc qui audierunt usque nunc non olim prophetantem, virgines contegunt.

CAPUT II.

Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias ejus, plures Ecclesiae virgines suas abscondunt. Est et sub hoc coelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat. Sed eas ego Ecclesias proposui, quas et ipsi Apostoli vel Apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam. Habent igitur et illae eamdem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quod observabimus, quid deligemus? Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus jus pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus Deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta. Semel dixerim, una Ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque nostrorum est. Caeterum dividis corpus. Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae Dei conveniret. Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli Deo notas, quibus, praeter quod a Deo, non ab hominibus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est. Virginem magis laudando, quam vituperando confundas: quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae. Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Ejusdem libidinis est videri, et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.

CAPUT III.

Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos usque ad proxime utrique consuetudini communicabatur. Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere: quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris, indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum, multoque institutorum, opus suum fecit. Ambiunt virgines hominum adversus virgines Dei, nuda plane fronte in temerariam audaciam excitatae. Et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae, quanto Christi solius ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae incedunt: et malunt scandalizari, quam provocari. Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum. Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem. Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae soli Deo captans placere, agnoscant malum suum, quae de tali bono scandalizantur. Quid enim si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, continentia revocanda est? et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? Cur non magis hae querantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentatitiae virginitatis? Propter ejusmodi igitur capita nundinatitia, trahantur virgines sanctae in Ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus enim et hoc pati nolunt. Omnis publicatio virginis bonae, stupri passio est. Et tamen vim carnis pati, minus est; quia de officio naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine, sublato velamine didicit amittere quod tuebatur. O sacrilegae ma nus, quae dicatum Deo habitum detrahere potuerunt! Quid pejus aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti puellam a capite, et tota jam virgo sibi non est: alia est facta. Exsurge igitur, veritas, exsurge, et quasi de patientia erumpe: nullam volo consuetudinem defendas; nam jam et illa, sub qua te fruebaris, expungitur. Te esse demonstra quae virgines tegis. Ipsa Scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si enim nosset, nunquam esset.

CAPUT IV.

Quatenus autem et de Scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis, nullam mentionem virginum ab Apostolo factam ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas: cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus, declarat. Itaque non contineri eas lege velandi capitis, ut non nominatas in hac lege; imo ex hoc revelari, quia non jubentur, quae nec nominantur. Sed et nos eamdem argumentationem retorquemus. Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico, et mulieris, id est non virginis, ex caussa distinctionis, in his in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem, ostendit conditionis communionem. Caeterum potuit hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit: Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit, tacendo inalteravit. Nec tamen, quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam volunt. Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt, nisi eadem sit caussa, quae alibi, ut sufficiat semel dictum? Illa autem caussa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo (I Cor. VII, 32). Quare? Quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta, et corpore et spiritu. Nupta autem, id est, non virgo, cogitat quomodo placeat viro. Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens locum in isto capitulo, in quo neque de nuptiis, neque de animo et cogitatu mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velando. Cujus nullam volens esse discrepationem, Spiritus Sanctus, uno nomine mulieris, etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando, a muliere non separavit, et non separando conjunxit ei a qua non separavit. Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et caetera nihilominus in eo vocabulo intelligi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis? Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est: quoniam sermo laciniosus, et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus, comprehendentibus in se specialium intellectum. Ergo jam de vocabulo ipso. Naturale vocabulum est foemina, naturalis vocabuli generale mulier. Generalis etiam speciale, virgo, vel nupta, vel vidua, vel quot etiam aetatis nomina accedunt. Subjectum igitur est generali speciale, quia generale prius est: et subsessivum antecessivo, et portionale universali: et in ipso intelligitur cui subjicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur. Sic nec manus, nec pes, nec ullum membrorum desiderat significari, corpore nominato. Et si mundum dixeris, illic erit et coelum, et quae in eo, sol et luna, et sidera, et astra, et terra, et freta, omnis census elementorum. Omnia dixeris, cum id dixeris quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando, quidquid est mulieris nominavit.

CAPUT V.

Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud, nisi ei soli quae virum passa sit; probari a nobis oportet, proprietatem ejus vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quod communiter etiam virgines censeantur. Cum hoc genus secundi hominis a Deo factum est in adjutorium hominis (Gen. II, 18); foemina illa statim mulier est cognominata, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc virgo. Vocabitur, inquit, mulier (Gen., II, 23). Habes itaque nomen, non dico jam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est. Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset: quoniam et adjicit: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carne una. Ostendant igitur primo ubi sit subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est quod interea vocabulum acceperit? Non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae fuisse. Caeterum quale est, ut quae in futurum vocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur? Omnibus animalibus Adam nomina imposuit, et nemini ex futura conditione, sed ex praesenti institutione, cui conditio quaecumque serviret, hoc appellata, quod a primordio voluit; quid ergo tunc vocabatur? Atquin quotienscumque in Scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et nunquam virgo cum virgo. Hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est. Nam cum Scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem ejus, nec hoc de futuro sapit quasi mulierem dixerit ejus in praesagio uxoris, sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro ex carne mea vocabitur mulier. Hinc ergo tacita conscientia naturae, ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit, nescientibus hominibus (sicut et alia multa, quae ex Scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere), uti mulieres nostras dicamus uxores. Quanquam et improprie quaedam loquamur; nam et Graeci qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris. Sed malo hunc usum ad Scripturae testimonium deputare. Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne, et os ex ossibus, vocatur secundum originem mulier ejus, ex cujus substantia incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor conditione nomen est mulieris. Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse. Constituto igitur nomine novae foeminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit jam ad propheticam rationem, uti diceret: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem. Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas foeminas futuras, quas in matrice generis foeminini nominarit. Alioqui, non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, propter Evam. Ergo non ad Evam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est. De maritorum enim conditione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi: quod in Evam cadere non potuit, quia nec in Adam. Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod ipse rationem ejus nominis edidit. Cum enim dixisset: vocabitur mulier, addidit: quoniam ex viro suo sumpta est, et ipso adhuc virgine. Sed dicemus et de viri nomine suo loco. Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est: praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali jam vocabulo, quia naturale praecesserat. Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc erit vocabulum nupturae: ex nupta enim mater. Ita hic quoque ostenditur, non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae conditionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc partem.

CAPUT VI.

Videamus nunc si et Apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observet, sexui deputans illud, sic mulierem vocans virginem Mariam, quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim ad Galatas: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV, 4); quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres (Luc. I, 28). Sciebat et Angelus mulierem etiam virginem dici. Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est: quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab Angelo et ab Apostolo mulierem pronuntiatam: desponsata enim quodammodo nupta: tamen inter quodammodo, et verum, satis interest duntaxat in loco: nam alibi ita sane habendum est. Nunc vero non quasi jam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus foeminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam. Illud enim praejudicet necesse est, a quo forma descendit. Caeterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua foemina, sed qua marita; jam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo esse desierit hoc nomine. Quod si ex virgine natus est, licet ex desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. Hic certe nihil prophetice dictum videri potest, ut futuram mulierem, id est, nuptam Apostolus nominarit dicendo, factum ex muliere. Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est, virum passam: sed illa quae erat praesens, quae erat virgo, et mulier vocabatur per vocabuli hujus proprietatem, secundum primordii formam, virgini, et ita universo mulierum generi defensam.

CAPUT VII.

Convertamus ad ipsas jam rationes recensendas, per quas Apostolus docet velari foeminam oportere, an eaedem etiam virginibus competant: ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis caussae in utraque parte deprehenduntur. Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua sit mulier illa quae nupsit: nisi si virgo, tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi (I Cor. XI, 5), utique et virgini. Proinde viderit saeculum aemulum Dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quemadmodum et puero permissum. Ergo cui aeque non convenit radi sive tonderi, aeque convenit operiri. Si gloria viri est mulier, quanto magis virgo, quae et gloria sibi est! Si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit. Si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo justius virgo, ad quam pertinet quod in caussa est. Si enim propter angelos (I Cor. XI, 8, 10), scilicet quos legimus a Deo et coelo excidisse ob concupiscentiam foeminarum; quis praesumere potest tales angelos, maculata jam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat? Nam et Scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt cis; conspicati autem filii Dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Hic enim nomen mulierum graecum uxores sapit, quia de nuptiis mentio est. Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur. Nam nuptae, maritorum nuncupantur, cum potuerit dixisse uxores hominum, aeque non adulteros nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significavit supra natas. At hic angelis nuptas aliud eas nescio quam natas, et dehinc nuptas. Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad coelum scandala jaculata est, ut cum Deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum, caeteris quoque angelis erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, jam nec hominum oculis offerendam. Sed et si contaminatas jam foeminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent. Si autem et naturae praejudicium adjicit Apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est; utique hoc maxime virginis insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut cumulata in verticem, ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.

CAPUT VIII.

Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet: scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum, quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum angeli exorbitarint, quia gloria et imago Dei sit, quia caput ejus Christus (I Cor. XI, 2, 7). Itaque cum de viro et muliere Apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit: eadem ratione scilicet virginem in muliere intelligendam sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri. Sic Adam, etiam adhuc integer, vir in Genesi est cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia de viro suo sumpta est (Gen. II, 23). Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eva mulier. De utraque parte satis ad universam speciem cujusque sexus Apostolus pronuntiavit, et breviter et plene, tam instructa definitione. Omnis, inquit, mulier (I Cor. XI, 5). Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis? omnis conditionis, omnis dignitatis, omnis aetatis. Siquidem omne totum est, et integrum, et nulla sui parte defectum. Pars autem mulieris et virgo est. Aeque et de viro non velando: Omnis, inquit (I Cor. XI, 4). Ecce duo diversa nomina, vir et mulier, omnis uterque. Duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde nudandi. Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? Si viro mulier non est, nec vir investis est. Si non operitur virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non sit. Ejusdem virginitatis aequa sit venia. Sicut virgines non coguntur velari, ita pueri non jubeantur revelari. Cur ex parte definitionem Apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec retractamus quare non et puerum nominarit: ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. VI, 16). Ostendit contentionem aliquam de ista specie fuisse, ad quam exstinguendam toto compendio usus est: neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et ipsi Corinthii intellexerunt. Hodie denique virgines suas Corinthii velant; quid docuerint Apostoli, qui didicerunt, approbantes.

CAPUT IX.

Videamus nunc, an, sicut naturae et caussae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectent. Non permittitur mulieri in ecclesia loqui (I Cor. XIV, 34; I Tim. II, 12), sed nec docere, nec tinguere, nec offerre, nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem vindicare. Quaeramus an aliquid horum virgini liceat. Si virgini non licet, sed in omnibus eadem conditione subjicitur, et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit, quod omni foeminae non licet? Quid praerogativae meretur adversus conditionem suam, si qua virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit? Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit dignius honorari aliqua praerogativa virilis aut gradus, aut officii. Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. Sed ea auctoritate illic sedet intecta, qua et virgo. Ad quam sedem praeter annos sexaginta (I Tim. V, 9) non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet, ut experimentis omnium affectuum structae, facile norint caeteras et consilio et solatio juvare, et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae foemina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est.

CAPUT X.

Sic nec de aliquibus insignibus. Caeterum satis inhumanum, si foeminae quidem per omnia viris subditae, honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes, quod et ipsos faceret illustres. Debebunt etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos Barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, aut stigmata Britonum: aut ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant. Certi sumus Spiritum Sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si foeminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem, etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset; quorum quanto sexus avidior et calidior in foeminas, tanto continentia majoris ardoris laboratior, ideoque dignior omni ostentatione: si ostentatio, virginitatis est dignitas. Non enim et continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive qui ex consensu contumeliam communem jam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, continentia vero virtute. Non concupiscendi, cui concupiscendo inoleveris, grande certamen est. Cujus autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus. Quomodo ergo non magis viris aliquid tale Deus in honorem subscripsisset, vel quia familiariori, scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis foeminae.

CAPUT XI.

Sed quod supra intermisimus, ex parte subsecutae disputationis, ne cohaerentiam ejus dispergeremus, nunc responso expungemus. Ubi enim gradum fiximus de Apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intelligendam (I Cor., XI, 5), responderi ex diverso habebat, ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere. Non ita est autem, sed ex quo se intelligere coeperit, et censum naturae suae intrare, et de virginis exire, et pati novum illud quod alterius aetatis est. Nam et principes generis Adam et Eva (Gen. II), quamdiu intellectu carebant, nudi agebant (Gen. II). At ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam erubescendum. Itaque sui quique sexus intellectum tegmine notaverunt. Sed et si propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere, et nuptias pati. Ex illo enim virgo desinit, ex quo potest non esse. Et ideo penes Israel illicitum est ad virum tradere, nisi post contestatam sanguine maturitatem: ita ante hunc indicem acerba res est. Igitur si tamdiu virgo, quamdiu acerba est, desinit virginem cum matura cognoscitur, et ut non virgo jam legi applicatur, sicut et nuptiis. Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae (Gen. XXIV, 64), quae cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse, quem de longinquo prospexerat , non sustinuit dexterae colluctationem, nec osculi congressionem, nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem. O mulierem jam de Christi disciplina! Ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri, quemadmodum stuprum. Nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant. De caeteris vero, id est, quae desponsatae non sunt, viderit parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, viderit et ipsum continentiae votum. Nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem, suaque debita maturitati luentem. Alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. Aspice nuptam jam illam tuam virginem, et animam expectatione, et carnem transfiguratione, cui tu secundum paras maritum. Jam et vox obsolefacta est, et membra completa sunt, et pudor ubique vestitur, et menses tributa dependunt: ac tu mulierem negas, quam muliebria pati dicis! Si congressio viri mulierem facit, non tegantur, nisi post ipsam nuptiarum passionem. Atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur. Si autem ad desponsationem velantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritus, per commune conscientiae pignus, quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt, et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse! Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae jura sua aetatibus reddant. Nam foeminas quidem a duodecim annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes. Materfamiliae vocatur licet virgo, et paterfamiliae licet investis. A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit Deus naturae quam noster.

CAPUT XII.

Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam, de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne. Hae sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus, habenti tegumen intrinsecus. Tegantur etiam superiora, cujus inferiora nuda non sunt. Vis scire quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immature compressam in habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu, facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur. Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. Quid quod etiam hae nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur, a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt: vertunt capillum, et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem. Jam et consilium formae a speculo petunt, et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolant, pallium extrinsecus jactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem. Sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur.

CAPUT XIII. Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput velent. Certe in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant, et in vicis virgines videri sicut audent in ecclesiis. Laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarent. Eadem natura foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud Dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem; utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi Deo? Si ut ipsi Deo: tam idoneus est ad conspicienda quae in occulto fiunt, quam justus ad remuneranda quae soli sibi fiunt. Denique praecipit, nihil debuccinemus eorum quae apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus. Quod si unius victoriati, vel quamcunque eleemosynae operationem, sinistra conscia facere prohibemur (Matth. VI), quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem Deo offerimus, ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illam ipsam naturam consecramus. Ergo quod non potest videri propter Deum fieri, quia sic fieri Deus non vult, sequitur ut hominum gratia fiat: utique primo illicitum, ut gloriae libidinosum. Gloria enim illicitum est eis, quorum probatio in omni humiliatione constat. Et si a Deo confertur continentiae virtus; Quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Si vero non accepisti, quid habes quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a Deo datam tibi non esse, quod illam non soli Deo praestas. Videamus ergo quod humanum est, an firmum sit et verum.

CAPUT XIV.

Referunt aliquando dictum a quadam, cum primum quaestio ista tentata est: Et quomodo caeteras sollicitabimus ad hujusmodi opus. Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non Dei gratia vel merita cujusque. Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat Deo, sive commendat? Confessa est igitur gloriam esse in caussa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio; ubi sollicitatio, illic coactio; ubi coactio, illic necessitas; ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum caput non tegunt ut sollicitentur gloriae caussa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio enim illas, non religio producit: aliquando et ipse venter Deus earum, quia facile virginis fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi adtrabunt. Prolatae enim in medium, et publicato bono suo elatae, et a fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non latent ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant, quantum honoris habuerunt. Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite: et tunc jam alieno ambulat habitu, id est quem sibi vindicat virginitas: permanet nihilominus in habitu, vel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione prodatur. Consciae mulieritatis jam indubitatae, audent nudo capite ad Deum adire. Sed aemulator Deus et Dominus, qui dixit: Nihil occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26), plerasque etiam in conspectum deducit. Non enim confitebuntur, nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit, quae non timet fieri, quaeque jam facta potest virginem mentiri sub Deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur! Scit Deus quod jam infantes et perfici et perduci ad partum integros duxerit, debellatos aliquandiu a matribus. Facillime semper concipiunt, et felicissime pariunt hujusmodi virgines, et quidem simillimos patribus. Haec admittit flagitia coacta et invita virginitas. Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica, patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi, utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter jam placere desiderare.

CAPUT XV.

Sed enim vera, et tota, et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam; etiam foeminarum oculos pati non vult; alios ipsa oculos; habet, confugit ad velamen capitis, quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus tentationum, adversus jacula scandalorum, adversus suspiciones, et susurros, et aemulationem, ipsum quoque livorem. Nam est aliquid etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur: ipsius est enim, boni odium, interdum Deo deputamus: illius est enim superbiae judicium, extollentis humiles, et deprimentis elatos. Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde Deum: illius lividum ingenium, hujus censorium lumen: et gaudebit sibi soli et Deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit si tentationibus gradum obstruxerit. Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Jam se etiam mulierem negat, quae virginem celat.

CAPUT XVI. In his consistit defensio nostrae opinionis secundum Scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest, vel qui diversae sententiae color est? Dei est Scriptura, Dei est natura, Dei est disciplina. Quidquid contrarium est istis, Dei non est. Si Scriptura incerta est, natura manifesta est, et de ejus testimonio Scriptura incerta non potest esse. Si de natura dubitatur, disciplina quid magis Deo ratum sit ostendit. Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil perosius gloria, et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et Scriptura, et natura, et disciplina, quod ratum Deo inveneris, sicut juberis omnia examinare, et meliora quaeque sectari (I Thess. V, 21). Superest etiam ut ad ipsa convertamur, quod libentius ista suscipiant. Oro te, sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput: si mater, propter filios: si soror, propter fratres: si filia, propter patres; omnes in te aetates periclitantur. Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid ex his quae intus sunt, ut soli Deo exhibeas veritatem, quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo: illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem. Christus est, qui et alienas sponsas et maritatas velari jubet, utique multo magis suas.

CAPUT XVII.

Sed et vos admonemus alterius pudicitiae, mulieres quae in nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut quia rejicere illam non potestis, alio modo destruatis, neque tectae, neque nudae incendentes. Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, nudae. Aliae modice linteolis, credo, ne caput premant, nec ad aures usque demissis cerebro tenus operiuntur. Misereor, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint. Sciant quia totum caput mulier est. Limites et fines ejus eo usque porriguntur, unde incipit vestis; quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur. Ipsae enim sunt quas subjectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet (I Cor. X, 10): velamen jugum illarum est. Judicabunt vos Arabiae foeminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato, contentae sint dimidiam frui lucem, quam totam faciem prostituere, quas propterea infelicissimas ait romana quaedam regina, quod adamare magis quam adamari possint, cum sint vel ex alterius infelicitatis, et quidem frequentioris, immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare foeminae possint. Et ethnicae quidem disciplinae meracior, et, ut ita dixerim, barbarior modestia. Nobis Dominus, etiam revelationibus, velaminis spatia metatus est. Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices quasi applauderet verberans: Elegantes, inquit, cervices, et merito nudae; bonum est usque ad lumbos a capite veleris, ne et tibi ista cervicum libertas non prosit. Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris. Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae, quae inter psalmos, vel in quacumque Dei mentione retectae perseverant! Meritone etiam quae in oratione ipsa facillime fimbriam, aut villum, aut quodlibet filum cerebro superponunt, et tectas se opinantur, tanti caput suum metiuntur? Aliae, quibus plane major est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, caetera altegradia. Hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere. Ita dum in capite secura est, nuda qua major est, capitur tota cum capite. Tales erunt et istae minus, quam utile est, tectae. Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem Dei mentionem: qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite foeminarum. Haec cum bona pace legentibus, veritatem consuetudini praeponentibus, pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cujus hoc opusculum est.