Migne Patrologia Latina Tomus 16
AmbMed.DeVir2 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De virginitate
213
CAPUT PRIMUM.
Ubi Salomonis judicium inter duas mulieres latum historico modo enarravit, addit hoc ipsum idcirco litteris mandatum esse, uti noscamus vel reconditissima in lucem promi. Deinde ad mysterium conversus, falsam matrem de tentatione, veram de fide, machaeram de verbo Dei exponit. Denique ad historiam Jephthe lectorem parat. 1. Nobile apud veteres Salomonis illud fertur fuisse judicium (III Reg. III, 16 et seq.), cum a duabus litigantibus mulieribus interpellatus esset: quarum altera conversa per somnum, cum infantem oppressisset suum, postulabat alienum: altera veri amoris conscia, et culpae nescia, filium jure proprium vindicabat. Utraque igitur perseveranter nitente, cognitoris haesit intentio; non enim poterat Salomon arbiter esse interioris arcani, cum petentis utriusque mens esset occultior. Eventu conventus ambiguo machaeram promi jussit, mandatoque ministris quo simularent triste ministerium, dividi jussit infantem, ut singulae mulieres singulas partes adipiscerentur: quo audito, illa quae petebat alienum, non solum acquievit, sed etiam divisionem parvuli depoposcit, nullo affectu conventa materno. Illa vero quae suum sciebat infantem, non vinci metuens, sed orbari: nec jam solatio proprio, sed pignori suo consulens, orare hoc coepit ut incolumis magis puer traderetur alienae, quam sectus in partes matri propriae redderetur. Unde Salomon qui non majestate divina, sed argumentis ut homo interiorem 214 interrogabat affectum; illi potius judicavit parvulum esse reddendum, quam veram matrem dolor proprius prodidisset: illam vero quam morituri parvuli misericordia non movebat, exsortem pronuntiavit esse naturae, quam exsortem vidit esse pietatis.
2. Veritas ergo non latuit, sed tamen per simulationem alterius fluctuavit: diuque etiam bona mater eventu haesit ambiguo, dum judicii periclitatur incerto. Haec licet in figura superioribus sint facta temporibus, scripta sunt tamen ad correptionem nostram; ut intelligamus prodi omnia posse quae ficta sunt, et omnia composita revelari. 3. Duae igitur istae (quoniam propositum est nobis hoc loco non tractare de mulieribus), duae, inquam, istae fides est, atque tentatio. Tentatio, inquam, communis ab initio auctor erroris, quae postquam posteritatem suam carnalis vitio conversationis, et somno mentis amisit, posteritatis fructus auferre conatur alienae. Itaque dum tentatio litigat, fides fluctuat; donec machaera Christi latentes distinguat affectus. Quae est haec machaera Christi? Illa de qua scriptum est: Gladium veni mittere in terram (Matth. X, 34). Est enim gladius, de quo scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransivit gladius (Luc. II, 35). Quis autem sit hic gladius, quae machaera, cognosce: Verbum inquit, acutum, et validum, et penetrabilius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, et spiritus, artuumque, et medullarum (Hebr. IV, 12). Bonus gladius verbum Dei: bonus gladius, ut pote scrutator cordis et renis, qui mendacium a veritate discernat, atque eos quorum animam pertransierit non interficiat, sed reservet. 215 4. Haec igitur de Regnorum dicta sint libro, assumpta de causa, de historia recensita, de conscientia usurpata, ex fide prompta. Nunc decursae ex libro Judicum inspiciamus seriem lectionis. Non enim otiosis parricidium fuit auribus audiendum. Itaque repetamus historiam.
CAPUT II.
Nuncupatum a Jephthe in pugna votum, reditus ejusdem adepta victoria, et filiae occursus memorantur: in quo etsi factum damnandum, in solvendo tamen voto fides non improbanda. Cur Deus cum Abrahae sacrificium prohibuisset, Jephthe parricidium non impedierit, disputatur.
5. Jephthe judex Judaeorum fuit. Is eventu belli conflictatus ambiguo, praeliorumque veritus incerta, votum vovit hujusmodi (Judic. XI, 30, 31), si adversarios depulisset, ut quidquid ei primum intra domus suae limen occurrisset, hostiam immolaret Deo, suorum praesuli triumphorum. Itaque bello potitus, fusisque hostibus, domum rediit, cui in ipso vestibulo filia memor pietatis, ignara oblationis occurrit. Sed recordatus illico pater, et propriae sponsionis admonitus, ingemuit solvendi muneris sponsionem. Heu me, inquit, filia, perdidisti me; ego enim aperui os meum de te ad Dominum. Tum illa: O pater, si in me aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi ita ut exivit de ore tuo (Ibid., 35 et seq.). Duorum tamen tantum mensium inducias postulavit, donec in montem ascenderet, et super virginitatem suam fleret. Deinde duobus post exactis mensibus, remeavit ad patrem. Votum ille complevit; his enim verbis utendum est, quando Scriptura divina effectum rei non prodidit, sed refugit parricidii mentionem. 6. Quid igitur? Hoc probamus? Minime gentium. Sed tamen etsi parricidium non probo, adverto praevaricandae metum et formidinem sponsionis. Denique ad Abraham dictum est: Nunc scio quia amas Dominum Deum tuum; quia non pepercisti unico filio tuo (Gen. XXII, 12). Habes igitur indicium, quo docetur praevaricandum temere non esse promissum. Verum Deo parricidium non probari in eadem asseritur lectione; cum pro filio ovis subjicitur (Ibid., 13), ut ipsa potius quam filius feriretur. 7. Habuit igitur Jephthe quod sequeretur exemplum, quia Dominus sanguine non delectaretur humano. In uno enim oraculo ad Abraham prompto docuit filiorum salutem religionis obsequio posthabendam: offerri a parentibus Deo debere filios, non debere jugulari. Certe cum hic filia tam sollicita fuerit de patris voto, cur pater non dubitaverit de filiae parricidio: et cum illa paternum caverit mendacium, iste filiae non caverit interitum? 8. Dicet aliquis: Qua ratione illic Deus non permiserit parricidium fieri, hic sit passus impleri? Numquid acceptor personarum Deus? 216 Non, sed meritorum atque virtutum. Certe dum consilium esset ambiguum, signari debuit oraculo quid et ad praesens factum, et in reliquo conveniret exemplum. Ubi vero jam praecessisset exemplum, necessarium non judicavit oraculum; cum facti forma veteris quid fieri oporteret, ostendit. 9. Aut fortasse quia non una forma meritorum, ideo non una forma factorum. Pater doluit, flevit filia: uterque de Dei miseratione dubitavit. Non doluit Abraham, nec consuluit parentis affectum. Ubi audivit divinitatis oraculum, non distulit sacrificium, sed maturavit obsequium. Non dubitavit Isaac (Ibid., 3 et seq.), cum imparibus sequeretur patrem passibus: non flevit, cum ligaretur: non dilationem poposcit, cum offerretur. Et ideo misericordia largior, ubi fides promptior. Et bene non flevit factum patris; quia risus est matris (Gen. XXI, 6). Pro qua devotionis exsultatione ovis pro illo jussa est immolari, quia se ipse non distulerat immolandum: nec de Dei miseratione ambiguus, nec de sui devotione sollicitus. Nemo igitur inventus est, qui tam cruentum patris revocaret affectum; quia omnis promissi muneris conveniebat officium.
CAPUT III.
Miratur sanctus vir quod cum Jephthe parricidium nemo prohibuerit, aliqui virginitatis votum impleri prohibeant; quin etiam ipsemet accusetur, quod ne virgo sacra nuberet, vetuerit. Id officii sui fuisse non tantum Baptistae exemplo et Scripturae praeceptis, sed etiam ipsis gentilium institutis probat: ac demum praedicat ex eo virginitatem, quod virgines resurgentem Christum primae viderint.
10. Sacrificium itaque sanguinis immolatur, et nemo est qui resistat: sacrificium castitatis offertur, et qui prohibeat, invenitur. Pater parricidium promisit, et solvitur: pater integritatem filiae vovit, et tam piae oblationis invidetur affectus. Illic filia dolens sanguinem suum obtulit pro patria sponsione: hic tam pium promissum nec haereditario munere, nec propria solvitur voluntate. 11. Quo in negotio etiam nos vocamur in culpam. Quam tandem? Quia nuptias prohibuimus illicitas? Vocent ergo in eamdem culpam etiam Joannem Baptistam. Et cum aliud nihil forte habeamus quod probetur in nobis, hoc solum condemnetur in nobis, quod probatum est in propheta. An erubescendum protulimus auctorem? Quam vero causam aliam habuit ille martyrii, repetite animo. Causa illius passionis certe haec fuit: Non licet, inquit, tibi eam uxorem habere (Matth. XIV, 4). Si hoc de uxore hominis, quanto magis de virgine consecrata! Si hoc regi dictum est, quanto magis dicendum privatis! Gratias itaque divinitati, quod hic nullus Herodes, atque utinam nulla Herodias! 217 12. Non licuit ergo pro virginitate sermonem dicere? Et cur scriptum est: Judicate pupillum, et justificate viduam (Esai. I, 17)? Et cur scriptum est: Patris orphanorum, et judicis viduarum (Psal. LXVII, 6)? Ergo castimoniae et integritati deditas deseremus, aut etiam condemnabimus? 13. At certe ipsis gentilibus inter aras et focos venerabilis solet esse virginitas: et in quibus nulla meritorum est pietas, nulla mentis integritas; in iis tamen carnis virginitas praedicatur. A profanis igitur ceremoniis virgines nemo prohibebit, ab Ecclesia Dei virginitas arcebitur? Illic coguntur, quod non docentur: hic interdicitur, quod non licet non doceri? Illic praemiis revocantur a nuptiis, hic ad nuptias coarctabuntur injuriis? Illic violentia fit, ut capiantur: hic fiet violentia, ne profiteantur? et potest esse patientia sacerdotum, ut non vel morte oblata, si ita necesse est, integritatis sacrificium vindicetur? 14. Considerate quia virgines prae apostolis resurrectionem Domini videre meruerunt. Certe hoc docuit hodierna quae decursa est lectio; nam cum in novo monumento, sicut Joannes dixit, corpus positum esset Domini nostri Jesu Christi (Joan. XIX, 41, 42): in suo autem monumento, sicut est secundum librum Evangelii Matthaei, posuisset Joseph Domini corpus (Matth. XXVII, 25 et seq.), observabant virgines. Bene et Matthaeus monumentum dixit novum; ne ex monumento veteri resurrexisse alius crederetur. Bene etiam secundum spiritum in monumento justi positum est; quia Christus a mortuis in novo justi resurgit affectu. Bene etiam secundum litteram alienum monumentum fuit; quia suum monumentum Dominus non quaesivit. Habeant tumulum, qui sub lege sunt mortis: victor mortis suum tumulum non habebat; non enim ille sepulcrum mortis desiderabat, qui de morte trophaea referebat. Vidit ergo Maria resurrectionem Domini: et prima vidit, et credidit. Vidit et Maria Magdalena, quamvis adhuc ista nutaret.
CAPUT IV.
Magdalenae dubitantis occasione virgines ad fidem cohortatur: et quae de Christi cum ipsa colloquio leguntur apud Joannem Evangelistam, spiritali sensu jucundissime percurrit.
15. Hoc loco non mediocrem advertite quaestionem, ne dubitare de resurrectione Domini, virgines, debeatis. Videte quod meritum non sola carnis virginitas facit, sed etiam mentis integritas. Denique Maria Magdalena Dominum prohibetur tangere quia nutabat 218 de resurrectionis fide. Illa igitur tangit Christum, quae fide tangit. 16. Magdalena autem stabat ad monumentum foris plorans (Joan. XX, 11). Quae foris est, plorat; nam quae intus est, plorare non novit. Plorat autem, quia corpus non videt Christi: et periisse putat; quia ipsa non cernit. Ergo Maria foris: sed non Petrus, non Joannes foris. Denique illi currentes intraverunt; et ideo non ploraverunt, et gratulantes recesserunt. Illa quae non introivit, flevit, non credidit, fraude sublatum putavit, nec cum Angelos cerneret, credendum arbitrabatur. Et ideo dicunt ei Angeli: Mulier, quid ploras? quem quaeris (Ibid. 13)? Hoc Angeli dicunt, et Dominus postea iisdem verbis repetivit; ut sciatis quia angelorum verba mandata sint Domini. 17. Denique eadem, ut dixi, etiam Dominus verba repetivit dicens: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Quae non credidit, mulier est; nam qui credit, in virum perfectum resurgit, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Mulier, inquit: non de sexu, sed de cunctatione convicium est. Et bene mulier, quae nutabat; quia jam virgo crediderat. Quid ploras? hoc est: Tu tibi es causa plorandi, tu tibi auctor es flendi, quae es Christi incredula. Ploras, quia non vides Christum: crede, et videbis. Adest Christus, nec umquam iis a quibus quaeritur deest. Quid ploras? hoc est, non lacrymis opus est, sed fide prompta, et Deo digna. Noli cogitare mortalia, et non plorabis: noli cogitare peritura, et flendi causam habere non poteris. Cur inde ploras, unde alii gratulantur? 18. Quem quaeris? hoc est: Non vides quia adest Christus? Non vides quia Christus est Dei virtus, quia Christus est Dei sapientia, quia Christus est sanctitas, quia Christus est castitas, quia Christus est integritas, quia Christus natus est ex virgine, quia Christus ex Patre, et apud Patrem, et in Patre semper, natus non factus, nec degener, sed semper dilectus, verus Deus ex Deo vero? 19. Tulerunt, inquit, Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. XX, 15). Erras, mulier, quae putas ab aliis Christum de monumento esse sublatum, et non potestate propria resuscitatum. Sed nemo tulit Dei virtutem, nemo tulit Dei sapientiam, nemo tulit venerabilem castitatem. Non tollitur Christus de monumento justi, nec de suae virginis secreto, et piae mentis arcano: et si qui volunt tollere, auferre non possunt. 20. Tunc ait illi Dominus: Maria, respice ad me (Ibid., 16). Quando non credit, mulier est: quando converti incipit, Maria vocatur, hoc est, nomen ejus accipit, quae parturit Christum; est enim anima quae spiritaliter parit Christum. 219 Respice, inquit, ad me. Qui Christum respicit, emendatur: errat autem, qui Christum non videt. 21. Et ideo illa conversa respexit, et dixit: Rabbi, quod interpretatur magister. Qui respicit, convertitur: qui convertitur, plenius intuetur: qui videt, proficit. Et ideo magistrum appellat, quem mortuum esse credebat: alloquitur quem putabat amissum. 22. Noli, inquit, me tangere (Ibid., 17), hoc est, etsi correctionis tentamenta sunt; non tangit tamen Christum nutantis affectus. Noli, inquit, me tangere, hoc est, noli tangere Dei virtutem, Dei sapientiam, reverendam integritatem, honorabilem castitatem. 23. Sed vade ad fratres meos. Quid est aliud dicere, nisi: Jam noli foris flere? Vade ad electos et ad observantissimos sacerdotes; et dic illis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum. Quid est aliud dicere, nisi: Ne mulier hinc moveas quaestionem? Certe a perfectioribus quaere, dicent tibi quae distinctio sit inter Patrem meum et Patrem vestrum. Nam qui juxta divinam generationem Pater mihi est, is juxta adoptionem Pater vester est. Patrem meum dicendo, a creaturis se Dei Filius separavit: Patrem vestrum dicendo, adoptionis spiritalis gratiam designavit. Ita et Deum meum dicendo, mysterium suae Incarnationis ostendit; ut quem Patrem naturaliter habet, Deum appellet propter suscepti corporis sacramentum: Deum quoque vestrum cum dicit, profectum in nobis suae operationis ostendit.
CAPUT V.
Redit a digressione ad suam defensionem, et sibi objecta non tantum agnoscit, verum etiam ulterius intendit, cupere etiam nupturas ad virginitatis studium revocare sponte professus.
24. Et vere Deus noster factus est nobis, ex quo passus est Christus; quando, ut alia omittam, pro integritate servanda mori virgines sunt paratae. Nihil de causa, nihil de persona loquor; ubi enim Domini gratia, ibi debet esse pax Domini. Nec quemquam publice arguo, sed me ipsum defensatum venio. Accusati enim sumus, et nisi fallor, accusatores nostri plerique de vobis sunt. Horum ego affectus redarguere malo, quam personas prodere. Criminis autem invidia haec est, quia suadeo castitatem. Qui hoc non libenter accipit, ipse se prodit. 25. Virginitatem, inquit, doces, et persuades plurimis. Utinam convincerer, utinam tanti criminis probaretur effectus! Non vererer invidiam, si efficaciam recognoscerem. Atque utinam me exemplis potius argueretis, quam sermonibus caederetis! Sed vereor ne praevaricatores mihi apposuisse videar, qui me alienis commendent laudibus. 26. Initiatas, inquit, sacris mysteriis, et consecratas integritati puellas nubere prohibes. 220 Utinam possem revocare nupturas! utinam possem flammeum nuptiale pio integritatis mutare velamine! An indignum videtur, ut sacratae virgines a sacrosanctis altaribus non abducantur ad nuptias? Et quibus licet sponsum eligere, non licet Deum praeferre? In me ergo facti conditio mutatur, ut pro opprobrio mihi cedat, quod semper spectavit ad gratiam sacerdotum, jacere semina integritatis, et virginitatis studia provocare.
CAPUT VI.
Ad virginitatem provocare nec improbum esse, nec novum, nec inutile: quorum primo capite paucis absoluto, alterum scilicet novum non esse Christi sententia, judicio apostolorum, ac puerulorum, exemplo docet: tum damnandas non esse nuptias monens, earum tamen multas et graves molestias declarat; utque neutram harum conditionum quisquam traducat, prudenter suadet.
27. Quaero enim utrum quasi improbum hoc, an quasi novum, an quasi inutile reprehendatur. Si quasi improbum, improba ergo vota sunt omnium, improba vita est angelorum, quam gratia resurrectionis imitatur; qui enim non nubunt, neque ducunt uxores, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30). Qui hoc utique reprehendit, resurrectionis vota condemnat. Itaque improbum videri non potest, quod hominibus pro praemio constitutum est: nec potest ejus rei species displicere, cujus veritas et in fructu est, et in voto.
28. Sed esto, non sit improbum, numquid novum est? Nos enim nova omnia quae Christus non docuit, jure damnamus; quia fidelibus via Christus est. Si igitur Christus non docuit quod docemus, etiam nos id detestabile judicamus. Discutiamus ergo utrum Christus integritatem docuerit, an repudiandam putaverit: Et sunt, inquit, spadones, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Est ergo praeclara militia, quae regno coelorum militat. Itaque jam tunc Dominus docuit esse debere intemerata studia castitatis. 29. Unde et Apostoli eam caeteris praeeminere cernentes: Si ita est, aiunt, causa viri cum uxore, non expedit nubere (Ibid., 10). Quo dicto et graviora judicaverunt onera vinculi conjugalis, et verae integritatis gratiam praetulerunt. Sed Dominus qui sciret praedicandam omnibus integritatem, imitandam paucis: Non omnes, inquit, capiunt verbum istud, sed quibus datum est (Ibid., 11), hoc est, non est communis plurimis, et vulgaris integritas: nec pro infirmitate permittitur, sed pro virtute conceditur. Denique cum dixisset: Et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Ibid., 12); ut ostenderet hoc non mediocris esse virtutis: Qui potest, inquit, capere capiat. 30. Et ideo post hoc verbum offeruntur pueri ad benedicendum, qui corruptelae expertes, integritatis munus immaculata aetate servarent. 221 Talium enim est regnum coelorum, qui in puerilem castimoniam tamquam in naturam infantium corruptelae ignoratione remeaverint. Est ergo etiam coelesti voce probata virginitas, Dominicisque expetenda praeceptis. 31. Quo loco magisterium divinae vocis imitemur. Nam cum in superioribus conjugium memoraverit non esse solvendum, nisi ex causa fornicationis, in posterioribus integritatis gratiam donumque contexuit (Ibid., 9); ut doceret non damnandas esse nuptias, sed probandas; nuptiis tamen ipsis integritatis studia praeferenda. Quis enim tam aversus a vero, qui nuptias damnet? Sed quis tam alienus a ratione, qui conjugii onera non sentiat? Etenim mulier innupta et virgo cogitat quae sunt Domini; ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34). 32. Et praeter has molestias, quamvis nubendo non peccet, contritionem tamen habebit carnis hujusmodi: graves enim partus labores, gravis creandorum et erudiendorum liberorum molestia. Quibus ante praescripsit, ne quis hujusmodi averteretur injuriis; multae enim in partus doloribus constitutae, conjugio se renuntiare dicunt: multi etiam matrimonii onera non ferentes, alieno ab uxore avertuntur affectu. Et ideo Apostolus ante praemisit: Ligatus es uxori? Noli quaerere solutionem (Ibid., 27). Et bene ait: Ligatus es; quodam enim vir et uxor nexu inter se amatorio copulantur, et quibusdam invicem sibi habenis amoris astricti sunt. 33. Bona igitur vincula nuptiarum, sed tamen vincula: bonum conjugium, sed tamen a jugo tractum, et jugo mundi; ut viro potius cupiat placere, quam Deo. Bona etiam vulnera charitatis, et osculis praeferenda: Utilia enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Denique Petrus vulnerat (Matth., XXVI, 51), Judas osculatur (Ibid., 49): illum oscula condemnant, hunc vulnus emendat: illius osculis proditionis venena funduntur, istius lacrymis culpa lavatur. Itaque ut ostenderet sermo propheticus bona vulnera charitatis, Ecclesia dicit in Canticis canticorum: Quia vulnerata charitatis ego sum (Cant. II, 5). 34. Nemo ergo vel qui conjugium elegit, reprehendat integritatem: vel qui integritatem sequitur, condemnet conjugium. Namque hujus sententiae adversarios interpretes damnavit jamdudum Ecclesia, eos scilicet qui audeant solvere copulam conjugalem. Audite enim quid dicat sacrosancta Ecclesia: Veni, fratrer meus, exeamas in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas, videamus si floruit vitis (Cant. VII, 11, 12). Multos ager fructus habet, sed ille melior est qui et fructibus redundat et floribus. Est ergo Ecclesiae ager diversis fecundus copiis. Hic cernas germina virginitatis flore vernantia, illic tamquam in campis silvae viduitatem gravitate pollentem, alibi tamquam uberi fruge conjugii Ecclesiae 222 segetem replentem mundi horrea, ac veluti maritatae vineae fetibus torcularia Domini Jesu redundantia, in quibus fidelis conjugii fructus exuberat.
CAPUT VII.
Tertium caput aggressus, nempe virginitatem non esse inutilem, negat ullum hinc reipublicae afferri damnum; quin immo ubi maxime ille status floreat, ibi copiosissimam civium esse frequentiam docet: quod ut secus esset, hunc tamen eo non improbandum; cum in uxoribus caste viventibus id non culpetur. Postquam vero eorum qui juventuti nuptias hinc fieri difficiliores objiciebant, demonstravit inanitatem, iis qui virgines serius velandas esse contendebant, respondet hic episcopi requiri prudentiam: at solam aetatem considerandam non esse martyrum exemplis, ac puerorum ad Christum accedentium, probat.
35. Nec improbum igitur, nec novum integritatis est studium. Videamus ne forte inutile judicetur; nonnullos enim dixisse audivi quod periit mundus, defecit genus humanum, conjugia labefacta sunt. Quaero quis tandem quaesivit uxorem, qui non invenerit? Quando fuerint bella pro virgine? Quis umquam pro virgine sit peremptus? De conjugiis autem ista nascuntur, ut perimatur adulter uxoris, raptor praeliis appetatur. Ista reipublicae semper damno fuerunt. Pro virgine sacra nemo damnatus est; quia castitatem non poena cohibet, sed religio auget, fidesque conservat.
36. Si quis igitur putat consecratione virginum minui genus humanum, consideret quia ubi paucae virgines, ibi etiam pauciores homines: ubi virginitatis studia crebriora, ibi numerum quoque hominum esse majorem. Discite quantas Alexandrina, totiusque Orientis, et Africana Ecclesia quotannis sacrare consueverint. Pauciores hic homines prodeunt, quam illic virgines consecrantur. Ex ipsius igitur orbis terrarum usu non inutilis virginitas existimatur, praesertim cum per virginem salus venerit, orbem fecundatura Romanum. 37. Quod si quis hoc prohibet, prohibeat igitur pudicas uxores degere, quia frequentius possunt parere incontinentes. Nulla peregrinanti marito fidem servet; ne damnum faciat prolis futurae, et partus frequentioris amittat aetatem. 38. Sed difficilior fit via adolescentibus ad nuptias impetrandas. Quid si forte commodior? Quaero enim cum his aliquem habere tractatum, qui arcendae virginitatis sententiam gerunt. Itaque qui sunt isti, discutere debemus: utrum qui uxores habent, an qui non habent? Si qui habent, timere non debent; uxores enim eorum jam virgines esse non possunt. Si qui non habent, non sibi injuriam faciant, quod ejus tantum 223 nuptias speraverint, quae nuptura non esset. An fortasse patres pro filiarum conjunctione solliciti, moleste ferunt virgines consecrari? Nec hi quod vereantur, habent; si sequantur consilium. Inter paucas suae citius eligentur. 39. Aiunt etiam plerique maturioris aetatis virgines esse velandas. Neque ego abnuo sacerdotalis cautionis esse debere, ut non temere puella veletur. Spectet plane, spectet aetatem sacerdos, sed fidei vel pudoris. Spectet maturitatem verecundiae, examinet gravitatis canitiem, morum senectam, pudicitiae annos, animos castitatis: tum deinde si matris tuta custodia, comitum sobria sedulitas. Si haec praesto sunt, non deest virgini longaeva canities: si haec desunt, differatur puella moribus quam annis adolescentior. 40. Non ergo aetas rejicitur florentior, sed animus examinatur. At certe Theclam non senectus, sed virtus probavit. Et hinc quid plura contexam, cum omnis aetas habilis Deo, perfecta sit Christo? Denique non virtutem aetatis appendicem dicimus, sed virtutis aetatem. Nec mirere in adolescentulis professionem, cum legeris in parvulis passionem; scriptum est enim: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). An dubitamus si eum usque ad continentiam sequatur adolescentia, quem usque ad mortem confitetur infantia? Et quasi incredibile putamus, si puellae nubiles Christum sequantur ad regnum, quem etiam pueri sequebantur in deserto; sicut legimus quia saturata sunt de quinque panibus quatuor millia hominum, exceptis inquit, pueris et mulieribus (Matth. XIV, 21). 41. Nolite ergo a Christo arcere infantes; quia et ipsi pro Christi nomine subiere martyrium: Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14). Vocat eos Dominus, et tu prohibes? De ipsis enim Dominus ait: Sinite eos venire ad me. Nolite adolescentulas arcere, de quibus scriptum est: Propterea adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 2). Et induxerunt te in domum matris suae (Cant. VIII, 2). Nolite postremo a Christi charitate etiam parvulos separare, quem etiam intra matris uterum adhuc positi exsultatione prophetica fatebantur. (Luc. I, 41). 224
CAPUT VIII.
Aetatem omnem quaerendo Christo habilem esse supra docuit, hic nullum locum ad id opportunum non esse ostendit. Cur occidente sole aegri afferantur ad Christum, is autem quaeratur orto jam die? ubi et de jactantia vitanda praecipitur. Ad sequendum per diem Christum exhortatio: eum vero nec in foro, nec in plateis, ubi vulnerari ac spoliari dicitur Sponsa, reperiri.
42. In ipsis adhuc Ecclesiae principiis turbae requirebant eum. Qua ratione? Quia manus, inquit, imponens curabat eos (Luc. IV, 40). Nec tempus ad sanandum, nec locus quaeritur. Omnibus enim locis omnibusque temporibus non est praetermittenda medicina. Intra domum Maria ab angelo benedicitur (Luc. I, 28); intra domum David ungitur in prophetam (I Reg. XVI, 3). Ubique Jesus curat, ubique sanat: in itinere, in domo, in deserto. In itinere curatur quae fimbriam tetigit (Matth. IX, 20): in domo principis Synagogae filia resuscitatur (Marc. V, 41): in deserto turba sanatur. Denique sic habes: Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis his manus imponens curabat eos (Luc. IV, 40). Sanabat ergo et in deserto, et occidente jam sole, et sanabat, manus imponens; ut et Deum se et hominem demonstraret. Non immerito igitur facta jam die turbae requirebant eum. 43. Video ordinem. Sole occidente, aegri deferunturad Christum: facta autem die, turbae requirebant eum, Quando enim nisi per dies quaeritur Christus? Nam qui in luce ambulat, non recedit a Christo. Itaque nox habebat adhuc aegrotantium gemitus, dies jam fidem plebis, jam laetitiam sanatorum; ut quod scriptum est, compleretur: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6). Quae enim turbae major gratia, quam ut etiam in desertum locum Christum sequatur? 44. In quo ille docet a perfecto abesse debere jactantiam: non enim sanandorum copiam, sed operum jactantiam declinabat. Et nos igitur si salvi esse desideramus, vel si jam meremur sanitatem, procul a luxuria, procul a lascivia; tanquam in arido vitae istius et jejuno solo quadam siti corporis fugitantem deliciarum Christum sequamur. 45. Sequamur per dies. Adest Ecclesiae dies, quem Abraham vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Sequamur ergo per dies Christum; non enim in noctibus reperitur. In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum, 225 et non inveni eum: vocavi eum, et non obaudivit me (Cant. III, 1). 46. In foro aut in plateis Christus non reperitur. Denique nec illa eum in foro et in plateis potuit reperire, quae dixit: Exsurgam, ibo, et circumibo civitatem, in foro et in plateis, et quaeram quem dilexit anima mea. Quaesivi eum, et non inveni eum: vocavi eum, et non obaudivit me (Ibid. 2). Nequaquam igitur ibi quaeramus Christum, ubi invenire non possimus. Non est Christus circumforaneus. Christus enim est pax, in foro lites: Christus justitia est, in foro iniquitas: Christus operator est, in foro inane otium: Christus charitas est, in foro obtrectatio: Christus fides est, in foro fraus atque perfidia: Christus in Ecclesia est, in foro idola. Et ut illa vidua quam in alio perstrinximus libro (De viduis c. 9 et seq.), cognoscat non obtrectandi me locutum illa studio, sed monendi: meque non asperum, sed sollicitum; gratia reconciliationis accipiat: in Ecclesia vidua justificatur, in foro circumvenitur. Fugiamus ergo forum, fugiamus plateas. 47. Prudentiam autem notam assume tibi, ut custodiat te a muliere alinea et mala . . . . Per fenestram enim de domo sua in plateas prospicit (Prov. VII, 4 et seq.). Fugiamus plateas. Non enim injuria tantummodo est non invenisse quem quaeras; sed etiam plerumque ubi non oportet quaesisse, vulnus est: quaesisse in domibus virorum qui sibi falso doctorum nomen assumunt: quaesisse procacius quam verecundius. 48. Ergo caveamus exemplo Ecclesiae illius, ne nos custodes inveniant, qui circumeunt civitatem: Invenerunt, inquit, me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt, et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum custodes murorum (Cant. V, 7). Non in se, filiae; non, inquam, in se, filiae, sed in nobis vulneratur Ecclesia. Caveamus igitur ne lapsus noster vulnus Ecclesiae fiat; ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8). Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit. Quod denique jubet te dare, si quis a te tunicam petat, ut dimittas ei et pallium (Matth. V, 40), id est, insigne philosophiae tuae tradas, et quasi amictu prudentiae tuae eum qui ante nudus fuerit, circumvestias. CAPUT IX. Quaerendum Christum in montibus aromatum atque in deserto: hujus fecunditas, exposito cur flos atque lilium dicatur Christus, describitur: et induci in domum vini, ordinarique in se charitatem cupere narratur Ecclesia.
49. Ibi igitur, filiae, Christum quaeramus, ubi quaerit Ecclesia, in montibus boni 226 odoris, qui excelsorum sublimitate factorum suavem vitae odorem pro meritorum verticibus exhalant. Fugit enim plateas, fugit conventus, et strepitus fori, juxta quod scriptum est: Fuge, fraternus meus, et similis efficere cervo aut hinnulo cervi in montibus aromatum (Cant. VIII, 14). Serpentinis enim invisus colubris et fugitans canum, atque humi reptantibus infestus serpentibus, nescit habitare nisi in sublimitate virtutum, nescit commorari nisi in talibus Ecclesiae filiabus, quae possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15); sed quibusdam odor mortis in mortem, in iis qui pereunt: quibusdam odor vitae in vitam, in iis utique qui odorem resurrectionis Dominicae vivida fide spirant. 50. Isti sunt aromatum montes, qui Domini corpus Jesu acceperunt, et in linteis cum aromatibus ligaverunt (Joan. XIX, 40); quicumque enim crediderunt quia Jesus mortuus est, et sepultus est, et resurrexit, hi excelsum verae cacumen fidei virtutum fastigiis extulerunt. Ubi ergo Christus quaeritur? In pectore prudentis scilicet sacerdotis. 51. Et quoniam de deserto tractatus hic sumitur, ubi quaerendus sit, etiam ipse demonstrat, dicens: Ego flos campi, et lilium convallium. Tanquam lilium in medio spinarum (Cant. II, 1, 2). Ecce alium locum, in quo solet Dominus diversari; immo non in uno, sed in pluribus. Ego, inquit, flos campi; quia patentem simplicitatem purae mentis frequentat. Et lilium convallium; flos enim humilitatis est Christus, non luxuriae, non voluptatum, non lasciviae, sed flos simplicitatis, flos humilitatis. Tanquam lilium in medio spinarum. Nonne inter asperitates laborum, contritionesque animorum boni flos odoris exsurgit; quia contrito corde Deus placatur? 52. Hoc est desertum, filiae, quod ducit ad regnum, hoc est etiam desertum, quod floret ut lilium; juxta quod scriptum est: Laetare, sterilis, et exsulta, desertum, et floreat ut lilium (Esai. XXXV, 1). In hoc deserto, filiae, arbor illa bona fructifera, quae bonos fructus facit (Matth. VII, 17), incipit brachia factorum suorum diffundere, verticem divinitatis attollere. Juxta quam nostrae ligna silvae frutescant; quia sicut arbor mali inter ligna silvae, ita fraternus meus inter medium filiorum (Cant. II, 3). Et videns hoc Ecclesia laetetur et gaudeat dicens: In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis. 53. Videns, inquam, hoc Ecclesia, et fidei nostrae jam laeta successu dicat: Inducite me in domum vini et ordinate in me charitatem (Ibid. 4). Charitas non potest esse sine fide; tres enim sunt velut vades Ecclesiae, spes, fides, charitas. Cum spes praecesserit, fides fundata fuerit, ordinatur charitas, Ecclesia copulatur. 227 CAPUT X. Ut Christi mereamur in nos adventum, Spiritum sanctum invocari debere; illum enim non semper venire, neque ad omnes: sed ad eam animam quae ita terrestrem exuerit tunicam, ut ipsam postea non resumat. Pedum lotio quid significet; et quod dicit Sponsa, quomodo inquinabo illos? Denique spiritales animae pedes hoc loco intelligendos esse demonstratur.
54. Didicisti ergo ubi Christum requiras; disce etiam quemadmodum possis mereri, ut ille te quaerat. Excita Spiritum sanctum dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster; aspira hortum meum et profluant aromata mea (Cant. IV, 16). Descendat fraternus meus in hortum suum, et manducet fructus pomiferarum suarum (Cant, V, 1). Hortus Verbi animae vernantis affectus est, et in pomiferis virtutis est fructus. 55. Venit ergo; et sive manduces, sive bibas, si Christum invocas, adest dicens: Venite, manducate panes meos, et bibite vinum meum (Proverb. IX, 5); sive etiam dormias, pulsat ad januam. Venit, inquam, frequenter, et per prospectum mittit manum suam: sed non semper nec ad omnes; sed ad eam animam quae potest dicere: Nocte exui me tunicam meam (Cant. V, 3). Etenim in hac saeculi nocte prius tibi corporalis vitae amictus est exuendus, exuit enim se carne Dominus, ut pro te de dominationibus et potestatibus mundi istius triumpharet. 56. Quomodo induam illam (Ibid.)? Vide anima Deo devota quid dicat. Sic se actus corporis et terrenos exuit mores, ut nesciat quomodo, etiamsi velit, rursus possit induere. Quomodo induam illam? hoc est, qua verecundia, quo pudore, qua postremo memoria? Consuetudo enim boni usum pravitatis veteris amisit. 57. Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Ibid.)? Didicisti in Evangelio quod pedes lavare fidei mysterium humilitatis insigne sit; juxta quod scriptum est: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, quanto magis vos debetis alter alterius pedes lavare (Joan. XIII, 14)! Sed hoc ad humilitatem pertinet. Quantum vero ad mysterium, pedes debet lavare suos qui vult partem habere cum Christo: Si enim non lavero, inquit, tibi pedes, non habebis partem mecum (Ibid. 8). Cum hoc Petro dicitur, quid de nobis censetur? 58. Qui lavit igitur pedes, non necesse habet iterum lavare; et ideo caveat ne inquinet eos. Et bene sancta Ecclesia dicit: Lavi pedes meos. Non dicit: Quomodo iterum lavabo eos; sed, quomodo iterum inquinabo eos? quasi oblita maculae veteris, oblita contagii. Admonet igitur in ministerio corporali quemadmodum spiritale debeamus actuum nostrorum diluere vestigium. Itaque pedes cum semel laveris aeterni fontis irriguo, et mysterii mundaveris sacramento; cave ne iterum corporeae cupiditatis illuvie, lutulentique actus terrenis sordibus inquinentur. 59. Isti sunt pedes quos David lavit in spiritu, 228 qui te docet quemadmodum eos inquinare non possis, dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2). Utique hic non corporis, sed animi intellige pedes. Quomodo enim terrenus homo in coelo haberet corporis pedes? Hierusalem enim, sicut Paulus te docuit (Hebr. XII, 22), in coelo est. Et idem te docuit quemadmodum in coelo stare possis, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20); conversatio morum, conversatio factorum, conversatio fidei. CAPUT XI. Bonum esse ad accessum Christi trepidare ac festinare: eum non cum venerit solum, sed et prius quam veniat, solitum deferre mercedem, ut myrrha digiti ac manus fluant, hoc est, ut credamus Christum non vidisse corruptionem, cum sit unguentum effusum nomen ejus. Hoc unguentum quod semper flagrabat apud Patrem, in tempore Filius effudit: sed exinanitum fuit in Judaeis, et a gentilibus collectum, cumque etiamnum fluat quotidie, diligenter excipiendum est, ut animam nostram totam penetret.
60. Quisquis sic vivit, potest dicere: Fraternus meus misit manum suam per prospectum, et venter meus turbatus est ad illum: surrexi aperire fratri meo (Cant. V, 4). Bonum est ut ad adventum Domini interiora turbentur. Si ad angeli adventum Maria turbata est (Luc. I, 29), quanto magis ad Christi nos turbamur adventum! Influentibus quippe divinis, corporeus peregrinatur affectus, et usus ille exterioris hominis exolescit. Et tu turbare, et tu festina. Festinantes illi agnum manducare praecipiuntur (Exod. XII, 11). Surge, aperi, ad januam Christus est, vestibula domus tuae pulsat: si aperueris, introibit, et introibit cum Patre. 61. Nec solum cum ingressus fuerit, mercedem relinquit; sed etiam prius quam ingrediatur, mercedem praemittit. Adhuc anima turbatur, adhuc parietes domus suae palpat, adhuc ostium quaerit ubi Christus est, adhuc solvit vinculum carnis, et corporis claustra, adhuc Christus foris pulsat: Manus autem, inquit, meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni in manibus clausurae (Cant. V, 5). Quam myrrham stillant animae manus, nisi illam quam obtulit justus ille Nicodemus magister in Israel (Joan. III, 1 et seq.), ille qui meruit lavacri primus audire mysterium, qui attulit mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum, et misit in corpus Jesu (Joan. XIX, 39): perfectum utique odorem fidei attulit? 62. Hunc odorem fragrat anima quae Christo aperire incipit, ut accipiat primo odorem Dominicae sepulturae, et credat quia caro ejus non vidit corruptionem, nec odore aliquo mortis emarcuit: sed aeterni illius floris, et semper virentis odore condita surrexit. Quomodo enim poterat vel in carne marcescere, cujus nomen unguentum exinanitum est (Cant. I, 2)? Exinanivit se, ut spiraret tibi. 63. Semper unguentum hoc erat, sed erat apud Patrem, erat in Patre. Olebat tantum angelis 229 et archangelis, tamquam intra vas coeli. Aperuit os Pater dicens: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai. XLIX, 6). Descendit Filius, repleta sunt omnia novo odore Verbi. Eructavit cor Patris Verbum bonum (Psal. XLIV, 2), fragravit Filius, Spiritus sanctus exhalavit, atque per omnium se corda diffudit; Diffusa est enim charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5). 64. Ipse Dei Filius in corpore tamquam in vase odorem primo cohibebat, suum opperiens tempus, sicut ait: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem (Esai. L, 4). Venit hora, et aperuit os, exinanivit unguentum, quando virtus exibat de eo. 65. Hoc unguentum exinanitum est super Judaeos, et collectum est a gentibus: exinanitum in Judaea, et redoluit in omnibus terris. Hoc unguento uncta est Maria, et virgo concepit, virgo peperit bonum odorem, Dei Filium. Hoc unguentum effusum est super aquas, et sanctificavit aquas. Hoc unguento uncti sunt tres pueri, et humorem iis flamma roravit (Dan. III, 23). Hoc Daniel unctus est, et leonum ora mollivit, feritatemque permulsit (Dan. VI, 22). 66. Fluit hoc unguentum quotidie, et numquam deficit. Accipe vas tuum, virgo, et accede, ut possis hoc unguento repleri. Accipe unguentum aestimatum trecentis denariis, sed gratis datum, non venditum; ut omnes haberent gratis. Virgo, ungere: noli contristari sicut Judas (Joan. XII, 5), quia hoc unguentum effunditur, sed consepeli in te Christum. Claude sane vas tuum, ne unguentum effluat. Claude integritatis clave, loquendi verecundia, abstinentia gloriandi. 67. Hoc quae habet unguentum, Christum recipit, et ideo quae habebat, ait: Aperui, inquit, fratri meo, frater meus transivit (Cant. V, 6). Quomodo transivit? Id est, mentis interna penetravit, sicut dictum est Mariae: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35). Vivum enim Verbum Dei, sicut gladius acutus, penetrans, et corporalium repagula cogitationum, et cordis interna rimatur (Hebr. IV, 12). CAPUT XII. Omnibus et maxime virginibus Christum exspectandum: si vero ille tardaverit, quod semper animae fit socordia, surgendum et donorum ab eo jam acceptorum contemplatione invocandum Spiritum sanctum; extemplo enim Sponsum responsurum. Quid sit quod caput ac cincinnos suos humidos dicat? quo loco inseritur a capillorum cincinnis dehortatio. Deinde ubi animam rursus ad servandam innocentiam, et capiendum ex actibus ac fide odorem spiritalem impulit, spondet eam sic placituram, accessurumque ad ipsam Christum, neque se illi nisi tentationis causa subducturum; atque adeo tentatores esse spernendos.
68. Et tu igitur, anima, una de populo, una de plebe (neque enim Christus stupet 230 aliqua saecularium discrimina dignitatum, ne auratam vestem, aut monile pretiosum, aut nobilia coruscantium gemmarum serta miratur, quorum dispendiis saepe lis movetur in Ecclesia, pax fugatur), certe tu una de virginibus, quae corporis tui gratiam splendore mentis illuminas (propior enim es quae Ecclesiae compararis), tu, inquam, in cubili tuo, et nocturno tempore constituta, semper meditare Christum, et ejus adventum omnibus sperato momentis. 69. Si tardare tibi videtur, exsurge. Tardare videtur, cum diu dormis: tardare videtur, cum ab oratione vacas: tardare videtur, cum vocem non excitas psalmis. Primitias vigiliarum tuarum Christo dicato, primitias actuum tuorum Christo immola. Audisti in superioribus quia vocavit te, dicens: Veni a Libano, Sponsa, veni a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8); transibis in saeculum certatura, pertransibis ad Christum triumphatura de saeculo. Audisti quia te a leonum et pardorum, id est, a spiritalium nequitiarum incursionibus separavit: audisti quia placet ei tuarum pulchritudo virtutum: audisti quia vestimentorum tuorum aromata, hoc est, bonum odorem integritatis omnibus odoribus praetulit: audisti quia hortus es conclusus, suavium pomiferarum refertus fructibus. Pete igitur ut aspiret tibi Spiritus sanctus, aspiret super cubile tuum, atque odorem piae mentis, et gratiae spiritalis accumulet. Respondebit tibi: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). 70. Audis vocem pulsantis ad januam, et dicentis: Aperi mihi, soror mea: surge, proxima mea, columba mea, perfecta mea (Ibid.): charitate proxima, simplicitate columba, virtute perfecta; quia caput meum repletum est rore. Sicut enim ros coeli nocturnas amovet siccitates, ita ros Domini nostri Jesu Christi nocturnis et saecularibus tenebris aeternae vitae stillavit humorem. Hoc est caput quod aestu mundi nescivit arescere; unde ait: Quia si in humido hoc faciunt, in arido quid facient (Luc. XXIII, 31)? Hoc igitur caput rorat aliis, sibi abundat. Et bene abundat caput Christi; quia caput tuum Christus est, qui plenus est semper, nec liberalitatibus exhauritur suis, aut diuturna deficit largitate. In hoc caput ferrum non ascendit, quod est instrumentum belli, insigne discordiae. 71. Nunc specta, et vide ros ille qualis sit, scilicet non vulgaris humoris: cincinni autem sunt in eo guttarum noctis. Noli, proxima mea, accipere cincinnos corporalium capillorum (Cant. V, 2). Non illi ornamenta, sed crimina sunt: lenocinia formae, non praecepta virtutis. Alios cincinnos Nazaraeus habet, in quibus ferrum non ascendit, quos nemo praecidit: qui non calamistris compositi, et arte digesti, sed multiplici crispantes virtutum nitentium gratia refulserunt. Disce in historia quales Nazaraeus cincinnos habeat, quos quamdin Samson habuit intactos, numquam vinci potuit (Judic. XVI, 17). Cincinnos perdidit, et meritum virtutis amisit. 231 72. Audita igitur voce Verbi, quam exueras tunicam nocte, ne quaeras quemadmodum induas eam; offenditur enim, et frequenter offertur per nequitiam spiritalem. Quemadmodum, inquam, induas eam, obliviscaris, et nescias: et quasi jam Dominus assistat, exsors corporalium vinculorum turbata consurgas: internam orationibus praepares mentem dum surgis; ut ex humilibus ad superna contendas, et studeas fores tui cordis aperire: dum manus tuas tendes ad Christum, fidelem tua gesta spirabunt odorem. 73. Admove igitur manus naribus tuis, et odorem actuum tuorum indefessa ac pervigili alacritate mentis explora. Mulcebit te odor dexterae tuae, et flagrantiam resurrectionis tua membra redolebunt, myrrham digiti tui sudabunt, hoc est, fidei verae gratiam spiritalia gesta flagrabunt. Capis ergo, virgo, ex interiore tuo corpore voluptatem, et ipsa tibi dulcis, ipsa tibi suavis es, et ipsa tibi (quod peccantibus saepe contingit) non incipis displicere; plus enim tibi placebit nuda simplicitas, corporeae fraudis exuta tegminibus. 74. Talem te Christus desideravit, talem te Christus elegit. Aperto itaque ingreditur ostio; neque enim potest fallere, qui se ingressurum esse promisit. Complectere igitur quem quaesisti: accede ad ipsum, et illuminaberis: tene illum, roga ne cito abeat, obsecra ne recedat; Verbum enim Dei currit, fastidio non capitur, negligentia non tenetur. Obeat anima tua in verbo ejus, et coelestis sermonis insiste vestigio; cito enim transit. 75. Denique quid ait illa? Quaesivi eum, et non inveni illum: vocavi eum, et non obaudivit me (Cant. V, 6). Ne putes displicere te, quae vocasti, quae rogasti, quae aperuisti, quod tam cito abiit: sinit nos saepe tentari. Denique turbis rogantibus ne recederet, quid ait in Evangelio? Et aliis civitatibus oportet me evangelizare verbum Dei; quia ideo missus sum (Luc. IV, 43). Sed etiam si tibi ille abiisse videtur, exi, rursus explora (Cant. V, 7). 76. Noli Jam Deo devota illos metuendos circumforaneos intelligibiles timere custodes, noli timere eos qui circumeunt civitatem, noli vulnera formidare, quae sequentibus Christum nocere non possunt. Etiamsi corpus tuum, hoc est, vitam corporis tui auferant, vicinus est Christus: quem cum inveneris, ubi cum eodem commorari debeas agnosce, ne forte a te discedat; cito enim deserit negligentes. 232 CAPUT XIII. Discendum nobis esse ab Ecclesia quo pacto Sponsus teneri queat, vinculis scilicet charitatis et suppliciorum beneficio: introducendum etiam eum in interiorem domum, sed virtute prius exornatam. Per quam fenestram manum mittere dicatur Sponsus, et quemadmodum fenestrae virgini sint parandae? Eam quoque januae suae silentii seras apponere debere, quod magno suo malo Eva non fecit. Tunc mortificationis ac resurrectionis myrrham sudaturam; si modo virgo illa talis fuerit, qualis esse jubetur ab Apostolo: sed Christum inquiri velle, atque odio habere garrulitatem.
77. Quis igitur te nisi sancta Ecclesia debet docere quemadmodum Christum teneas? immo jam docuit, si quae legis, intelligas: Quam modicum, inquit, fuit, cum transivi ab ipsis, donec inveni quem dilexit anima mea: tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III. 4). Quibus igitur Christus tenetur? Non injuriae nexibus, non restium nodis: sed vinculis charitatis, mentis habenis stringitur, et animae tenetur affectu. Si vis et tu tenere Christum, quaere jugiter, nec poenam metuas; inter supplicia enim frequenter corporis, inter ipsas persecutorum manus Christus melius invenitur. Quam modicum, inquit, fuit, cum transivi ab ipsis. Exiguo enim spatio, brevique momento cum persecutorum manus evaseris, nec succubueris potestatibus mundi, tibi Christus occurret, nec te diu tentari patietur. 78. Quae sic Christum requirit, quae Christum invenit, potest dicere: Tenui eum, nec relinquam eum; donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae me concepit (Ibid.). Quae est domus matris tuae et cubiculum ejus, nisi internum tuae secretumque naturae? Hanc domum serva, hujus domus mundato penetralia; ut enim immaculata domus fuerit, nec ullius adulterinae conscientiae sordibus inquinata, spiritalis domus in sacerdotium sanctum lapide angulari coagmentata consurgat, et Spiritus sanctus habitet in ea. Quae sic Christum requirit, quae sic Christum obsecrat, non relinquitur ab eo, immo etiam frequenter revisitur; est enim nobiscum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20). 79. Ergo Christus repertus est, et tenetur: et repertus est ille qui per fenestram tuam manum misit. Quae est fenestra nostra (Cant. V, 4), nisi per quam opera Christi videmus, oculus scilicet animi, et mentis obtutus? Et ideo, virgo, per fenestram tuam Christus introeat, Christus manum suam mittat per fenestram, tibi veniat Verbi, non corporis amor. Si igitur per fenestram tuam manum mittit Dei Verbum, vide quemadmodum fenestras tuas praepares, vide quemadmodum ab omni pulvere delictorum detergere debeas. Nihil tetrum habeat, nihil adulterinum fenestra virginis. Procul stibium et caeteras affectati nugas decoris, procul adulterini amoris illecebras. Similis aurium clausura est, quibus non suspendenda onera, non figenda vulnera: sed unus ornatus est, audire quod prosit. 233 80. Januam quoque tuam disce temporibus obserare nocturnis, non facile quisquam patentem reperiat. Sponsus ipse vult clausam esse, cum pulsat. Janua nostra os nostrum est, Christo propemodum soli debet aperiri: nec aperiatur, nisi ante pulsaverit Dei Verbum. Denique ideo scriptum est: Hortus conclusus, soror mea Sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12); ne facile aperiat os suum, nec vulgari designet alloquio. Neque enim de ipsis divinis decet, nisi Verbo Dei interpellata, respondeas. Quid tibi cum caeteris? Soli Christo loquere, soli fabulare Christo. Si enim ut mulieres in Ecclesia taceant, scriptum est (I Cor. XIV, 34), quanto magis non decet patere virginis januam, non decet viduae patere fores! Cito insidiator pudoris obrepit, cito verbum excidit, quod revocare desideres. 81. Si Evae clausa fuisset janua, nec Adam deceptus fuisset, nec respondisset interrogata serpenti (Gen. III, 2 et seq.). Introivit mors per fenestram (Jerem. IX, 21), hoc est, per Evae ostium. Ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter, postremo si ubi non oportet loquaris. Clausae sint igitur labiorum fores tuorum, et obseratum maneat vocis vestibulum: tunc fortasse reserandum, cum audieris Dei vocem, cum audieris Dei verbum. 82. Tunc tibi myrrha sudabit (Cant. V, 5), tunc tibi baptismatis aspirabit gratia; ut ab elementis mundi commoriare cum Christo, et cum Christo resurgas. Quid adhuc, inquit, velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptionem ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.); corruptela enim abesse debet a castis: itaque carnis et mundi sepelite curam. Qui cum Christo resurrexistis, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est (Coloss. III, 1). Cum Christum quaeritis, Patrem Deum videtis; Christus enim in dextera Dei sedet. 83. Sed ea quae Christum requirit, non debet esse vulgaris, non debet esse in foro, non in plateis, voce querula, gressu lubrica, facilis auditu, vilis aspectu. Terrenum tibi Apostolus consortium negat, et ultra naturae propemodum terminos alis ad coelum docet spiritalibus evolandum. Quae sursum sunt, inquit, sapite, non quae super terram (Ibid., 2). Sed quia hoc impossibile erat in hoc corporis velut claustro reclusis; et quia defunctis corporibus, anima fertur ad superiora revolare, alligata dum vivimus quadam nostrae lege naturae, ideo addidit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Ibid., 3). Si abscondita est cum Christo in Deo, non appareat mundo; Christus enim mortuus est mundo, vivit Deo. 84. Vide nunc quemadmodum desiderari amet Christus, confabulationes non amet. Aperuit 234 ergo virgo illa suas fores Dei Verbo: sed transivit, inquit, et exivit anima mea in verbo ejus (Cant. V, 6). Exivit a mundo, exivit a saeculo, remansit in Christo. Quaesivi, inquit, eum, et non inveni eum (Ibid.); amat enim Christus diu requiri. CAPUT XIV. Sponsam inveniri a custodibus coelestis Hierusalem in quam illi ingrediendum, et qua ratione? Ejusdem civitatis lumen, muri, portae, ac cives explicantur. Quomodo intelligatur anima spoliari a sanctis angelis: quomodo etiam quae Christum in foro et plateis mysticis quaesitum invenerit, ab eisdem angelis vulneretur? Quibus jungitur alia pallii utiliter ablati expositio.
85. Invenerunt illam custodes murorum. Fortasse sunt et alii custodes, quos magis intelligere debeamus. Est enim civitas quae portas murorum clausas non habet, de qua dictum est: Et portae ejus non claudentur per diem (Apoc. XXI, 25); nox enim non erit amplius in ea, afferent gloriam et honorem gentes in illam. Illa est ergo civitas Hierusalem quae in coelo est (Hebr. XII, 22), intra quam jam quasi perfecta et immaculata servaris; non enim intrat in eam omne commune. Communis castitas non est, communis pudicitia non est, quae in libro vitae scribitur (Apoc. XXI, 27). 86. Si igitur invenimus civitatem, ingrediamur in eam, videamus lumen ejus, videamus muros, videamus tribus, videamus fundamenta muralia, videamus etiam custodes murorum. Sed quomodo ingrediamur in eam? In hac civitate vita est, et una est via quae ducit ad vitam: via autem Christus est; ergo Christum sequamur. Sed ipsa in coelo est civitas. Quomodo igitur ascendamus ad coelum, docet Evangelista qui dicit: Et duxit me Spiritus in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo (Apoc. XXI, 10). Ascendamus ergo spiritu; quia caro ascendere ad eam non potest. Ascendamus nos interim ad coelum, ut ad nos postea de coelo illa descendat, in qua lumen est simile lapidis pretiosissimi, ut lapidis jaspidis et crystalli (Ibid., 11). Habet murum magnum et altum. 87. Didicisti lumen, didicisti murum: disce portas, disce custodes. Habet, inquit, portas duodecim; et in portis angelos duodecim, in quibus duodecim tribuum filiorum Israel superscripta sunt nomina (Ibid., 12). In portis patriarcharum nomina continentur, in muro apostolorum; fundamenta enim civitatis, apostoli (Ibid. 14): et lapis angularis est Christus, in quo omnis structura consurgit. Deus extra, Deus intus, Deus ubique est; habet enim, inquit, civitas majestatem Dei (Ibid., 11). Ergo et vos, sanctae virgines, et quicumque justi estis, 235 et immaculatam animae geritis castitatem, cives sanctorum estis et domestici Dei. Sed tunc nobilitatem istam patriae possidebitis, si Christum intra civitatis hujus septa quaeratis, ingressi per fidem actusque pretiosos, patriarcharum clarificati lumine, fundati super apostolos, versantes inter angelos. 88. Quomodo igitur isti custodes angeli sunt, qui castae animae pallium tollunt (Cant. V, 7)? Aliud pallium virginum est, aliud adolescentiae circumforaneae. Illa quae in foro Christum requirit, pallium etiam quod habebat, amisit; prudentia enim non in foro, non in plateis, sed in Ecclesia possidetur. Et fortasse (ut cum ipsis quoque veniamus in gratiam, atque omnium misericordem Deum esse doceamus; quia et illi Christum aliquando reperiunt, si tamen jugiter quaerant) pallium hoc amictus est corporis. 89. Ergo qui quaesivit in cubili Christum (si tamen sic quaesivit, sicut ille qui dixit: Sic memor fui tui super stratum meum (Psal. LXII, 7); si quaesivit in noctibus, juxta quod scriptum est: In noctibus extollite manus vestras in sancta (Psal. CXXXIII, 2); si quaesivit in civitate, in foro et in plateis: in civitate Dei nostri: in foro fortasse in quo judex ille divini juris sedet, in plateis unde collecti sunt qui ad coenam Dominicam convenerunt) potest, custodientibus civitatem Dei angelis, dum diu quaerit, occurrere. 90. Quin etiam ex coelesti custodum natura coelestem intelligere possumus civitatem, coeleste forum justitiae sempiternae: non viles plateas, sed fortasse in quibus superfluere fons ille consuevit, de quo scriptum est: Superfluant tibi aquae de tuo fonte, et in plateis tuis diffundantur tuae aquae (Prov. V, 16). Qui sic ergo Christum requirit, ad angelos pervenit. 91. Sed si bonis ad angelos meritis pervenitur; cur qui pervenerit vulneratur? Est et gladius bonus, cujus gladii bonum vulnus. Vulnerat Dei verbum, sed non ulcerat. Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis; ideoque dixit: Vulnerata charitatis ego sum (Cant. II, 5). Quae perfecta est, vulnerata est charitatis. Bona sunt igitur Verbi vulnera, bona sunt amantis vulnera: Utilia enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Vulnerata charitatis Rebecca est, quae, relictis parentibus, migravit ad sponsum (Gen. XXIV, 58 et seq.): vulnerata charitatis Rachel, quae zelavit sororem, amavit maritum (Gen. XXX, 1). Sorori enim quod abundabat filiis, ipsa adhuc sterilis invidebat; quia typum gerebat Ecclesiae, cui dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et exclama quae non parturis (Esai. LIV, 1). 92. Invenerunt ergo custodes, et vulneraverunt eam, et tulerunt ei pallium, hoc est, actus corporalis involucrum sustulerunt, ut nuda mentis simplicitas quaereret Christum; quia nemo potest amictu vestitus philosophiae, in habitu scilicet sapientiae saecularis Christum videre. Et bene tollitur ei amictus philosophiae; ne quis eam per philosophiam depraedetur (Coloss, II, 8). Bene tollitur ei pallium, quae ad Christum propinquat; ut Deum visura mundo corde ingrediatur: Beati 236 enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth, V, 7). Denique ubi mundavit cor, Verbum reperit, Deum vidit. CAPUT XV. Ad quaerendum Deum animam excitat, explicatoque cur ea feminino vocabulo dicatur, monet divinum favorem esse implorandum, ut eadem ab illo gubernetur instar cujusdam currus; illi enim quatuor motus esse tamquam totidem equos, a quibus raptatur: quos docet ratione ac prudentia moderandos.
93. Quaere ergo illum, virgo, immo quaeramus omnes; anima enim sexum non habet: sed ideo fortasse femineum nomen accepit, quod eam violentior aestus corporis agit: ipsa autem impetus carnis amore sui molli quadam et blanda ratione demulcet. 94. Ergo orationibus et obsecrationibus Deum invitare debemus ut quasi bonus auster afflare dignetur. Verbique nobis auram coelestis aspiret: quae fructiferas arbores non turbare vento gravi, sed leni spiramine flatuque molli consuevit agitare. Unde scriptum est: Posuit me currus Aminadab (Cant. VI, 11); eo quod anima nostra dum jungitur corpori, velut quidam equorum frementium currus rectorem sui quaerit aurigam; Aminadab enim pater Naason fuit, sicut in Numeris legimus (Num. I, 7), qui erat princeps populi Juda: cujus figura refertur ad Christum, qui verus populi princeps animam justi velut currum agitator ascendens, Verbi habenis gubernat; ne violentorum equorum furore in abrupta rapiatur. 95. Sunt enim ejus velut quatuor equi, quatuor affectiones, ira, cupiditas, voluptas, timor. Quibus furentibus cum coeperit agi, nequaquam seipsa cognoscit: corruptibile enim corpus animam gravat, et tamquam irrationabilium animalium currus invitam rapit, volventibus curis velut quodam impetu proruentem, donec memoratae corporis passiones Verbi virtute mitescant. Haec verbi tamquam boni agitatoris est providentia, ne illi animae quae in se non est morti obnoxia, corpus mortale conjunctum agitationem sui faciat esse difficilem. 96. Primo igitur hos veloces motus corporis domitet, et nexu rationis infrenet: dein caveat ne dispari motu se velut equi implicet, ut bonum aut improbus decoloret, aut tardus impediat, aut turbidus inquietet; fremit enim equus malitiae, seseque jactando currum laedit, gravat jugalem. Hunc bonus auriga demulcet, et in campum veritatis immittit, fraudis declinat anfractum. Tutus ad superiora cursus est, periculosus ad inferiora descensus. Inde quasi emeriti qui bene portaverint jugum Verbi, usque ad Domini praesepe ducuntur, in quo non fenum est esca, sed panis qui descendit e coelo. 97. Hujus currus rotae sunt, de quibus dixit propheta: Et spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20); eo quod currus animae teres et rotundus sine ulla offensione volvatur. 237 CAPUT XVI. Verbum in hortum nucis quae tentationis figura est, invitatur; ut fidei ac virtutum odores capiat, melque manducet. In Christo omnibus omnia suppetere: ac proinde exemplo haemorrhoissae mulieris accedendum ad ipsum cum firma fide, cujus mirabiles effectus praedicantur. Adjiciendam fidei humilem quoque confessionem; nec eis qui Christo detrahant, respondendum: sed ejusdem mulieris more dicendum: Non laboravi, etc. Postremo ad conciliandam feminae confitenti auctoritatem Petri et Pauli exempla ad eamdem virtutem pertinentia proponuntur.
98. Sed ne longius labamur, invitatur Dei Verbum in hortum nucis (Cant. VI, 10), in quo fructus propheticae lectionis, et sacerdotalis est gratia, quae amara in tentationibus, dura in laboribus, in virtutibus interioribus fructuosa est. Unde etiam virga Aaron nucea floruit (Num. XVII, 8), non jam natura sua, sed virtute secreta. Descendat ergo in hortum suum, ut vindemiet fidem, capiat odores, pabulum coeleste reperiat, suavitatem nostri mellis epuletur dicens: Vindemiavi myrrham meam cum aromatibus, manducavi panem meum cum melle meo (Cant. V, 1). Quod diversarum virtutum concretum floribus, illarum apum quae sapientiam praedicant (Prov. VI, 8), consono opere congregatum sancta Ecclesia in favis condit, ut cibus Christi sit.
99. Omnia igitur habemus in Christo. Omnis anima accedat ad eum, sive corporalibus aegra peccatis, sive clavis quibusdam saecularis cupiditatis infixa, sive imperfecta adhuc quidem, sed intenta tamen meditatione proficiens, sive multis aliqua sit jam perfecta virtutibus: omnis in Domini potestate est, et omnia Christus est nobis. Si vulnus curare desideras, medicus est: si febribus aestuas, fons est: si gravaris iniquitate, justitia est: si auxilio indiges, virtus est: si mortem times, vita est: si coelum desideras, via est: si tenebras fugis, lux est: si cibum quaeris, alimentum est. Gustate igitur, et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9). 100. Speravit in eo illa, quae fluxu sanguinis laborabat, et contiuuo sanata est: sed quia fidelis accessit (Luc. VIII, 43 et seq.). Et tu cum fide, filia, vel fimbriam ejus attinge. Jam saecularium fluxus voluptatum, modo torrentis exundans, Verbi salutaris calore siccabitur; si cum fide tamen accedas, si pari devotione divini sermonis extremam saltem fimbriam comprehendas, si tremens procidas ante Domini pedes. Ubi sunt pedes Verbi, nisi ubi corpus est Christi? O thesauris omnibus opulentior fides! o virtutibus corporis omnibus fides fortior! o medicis omnibus salutarior! Simul ut accessit mulier, virtutem sensit, medicinam impetravit; ut si oculum lumini admoveas, illuminatur antequam sentias, et operatio lucis praevenit apparatum. Passio inveterata, passio immedicabilis, quae et artis omnem vicerat excogitationem, et pecuniarum subministrationem, 238 solo fimbriae curatur attactu. Illius igitur feminae tibi, virgo, et in adeundo servanda verecundia, et in fide imitanda devotio est. 101. Quanta vero illa gratia, quod ea quae videri erubescebat, vitium tamen non erubuit confiteri! Noli ergo lapsus occulere tuos, fatere quod ille jam novit: noli erubescere quod non erubuerunt prophetae. Audi Hieremiam dicentem: Sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14). Sic et illa dixit, cum contingeret fimbriam; Sana me, Domine, et sanabor: Salva me, Domine, et salvabor; quia gloria mea tu es; sola enim sana est, quam tu sanaveris. 102. Si quis tamen tibi dicat (quia sic plerumque tentantur fideles): Ubi est verbum Domini? Veniat (Ibid., 15); dictum est enim et Domino: Descendat nunc de cruce, et credimus ei: confidit in Domino, liberet nunc eum, si vult (Matth. XXVII, 42, 43). Si quis ergo tibi insultando hoc dixerit, et te in fabulas voluerit evocare, noli respondere ei; noluit enim talibus respondere Christus. Solum Christum interroga; illis enim si dixeris, non credent: si interrogaveris, non respondebunt tibi. Dic soli Verbo: Non laboravi sequens post te, et diem hominis non concupivi (Jerem. XVII, 16). 103. Hoc dixit illa mulier, et stetit sanguis. Quamvis fatigata, quamvis aegra, quae diu quaesierat Christum, dixit tamen: Non laboravi sequens post te; neque enim laborat, quae Christum sequitur, cum laborantes ad se ut requiescant, evocet (Matth. XI, 28). Ergo ipsum sequamur. Quamdiu ipsum sequimur, non laboramus: quia non est labor in Jacob (Num. XXIII, 21). Et in Esaia: Qui exspectant Dominum. . . . current, et non laborabunt (Esai. XL, 31). 104. Deinde cum quaereret Christus quis tetigisset eum (Luc. VIII, 45), nonne tibi videtur illa dixisse: Quid interrogas, Domine? Tu scis: quae prodeunt per labia mea, ante faciem tuam sunt; et ideo non confundor peccata propria confiteri. Confundantur qui persequuntur me, et non confundar ego (Jerem. XVII, 18). 105. Non confusus est Petrus dicere: Exi a me, Domine, quia peccator sum ego (Luc. V, 8); vir enim sapiens et gravis, in quo esset Ecclesiae firmamentum, et magisterium disciplinae, nihil utilius sibi esse prospexit, quam ne secundantis operis extolleretur eventu. Et ideo: Exi, inquit, a me, Domine (II Cor. XII, 7). Non rogat ut deseratur, sed ne infletur. 106. Paulus quoque de carnis stimulo gloriatur, quod sibi ne extolleretur, provisum est. Illecebrosa jactantia est, quam etiam Paulus veretur: lubrica, quae etiam in Paulo cavetur. Sed non iste facili mobilis casu, qui revelationibus timebat extolli; et ideo quasi fortis athleta laetatur quod vulnere corporis emere didicerat animae sanitatem. 239 CAPUT XVII. Cavendam jactantiam suadet cum aliis exemplis, tum potissimum apiculae; habere enim animam nostram suos volatus, quibus mundo facta superior, Deo aeternisque virtutibus jungatur. Has supra mundum esse docet exemplo Christi, ad cujus atque apostolorum imitationem animam urget. Ne tamen videatur exemplar sublimius, hortatur ut fiat Christi discipula, quo oratione adjuvetur: interim diligentiam adhibeat, ac vitia varia relinquat foris.
106. Ergo et tu si munera divina superfluere in te et redundare cognoveris, tuam metire virtutem, gratiam Deo redde, contemplationemque corporis, velut navis saburram suscipe; ne te in tantis mundi fluctibus jactantiae alicujus aura circumferat. Apis illa sapiens cum aeris motus suspectos habet, lapillis saepe sublatis, per inania se librat nubila; ne leve alarum remigium praecipitent flabra ventorum. Paulus et Barnabas putaverunt se gravari, cum cernerent adorari (Act. XIV, 12, 13). Et tu cave, virgo, illius apiculae modo, ne alarum tuarum volatum aura mundi hujus extollat. 107. Habet enim anima volatus suos. Et ideo dictum est: Qui sunt isti, qui sicut nubes volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esai. LX, 8)? Habet ergo anima spiritales volatus, quae brevi momento totum percurrit orbem; liberae enim sunt cogitationes prudentium: quanto ad altiora et diviniora se subrigunt, tanto magis sine ullo terrenae molis impedimento feruntur. Itaque adhaerens Deo, et imaginis in se referens coelestis effigiem, ubi cursus suos ab equorum perturbatione placidaverit, in illum aethereum purumque locum plausu spiritalium evecta pennarum, despicit omnia quae in hoc mundo sunt: et aeternis intenta virtutibus, supra mundum labitur. Supra mundum enim justitia est, supra mundum charitas, supra mundum castitas, supra mundum bonitas, supra mundum sapientia: et si in hoc mundo sit, supra mundum tamen est. 108. Supra mundum erat justitia, cum omnia regna mundi et universam ejus gloriam diabolus offerret (Matth. IV, 8). Supra mundum fuit, qui de mundo nihil attigit. Denique ait: Venit hujus mundi princeps, et in me, inquit, inveniet nihil (Joan. XIV, 30). Discite ergo in hoc mundo supra mundum esse: et si corpus geritis, volitet in vobis ales interior. Supra mundum est ille, qui tollit Deum in corpore suo. 109. Sed Deum imitari non possumus. Imitemur apostolos, quos mundus odio habuit; quia 240 non erant de hoc mundo (Joan. XV, 19). Hos imitare, hos sequere. Sed arduum putas humana virtute supra mundum ascendere. Bene asseris; nam et apostoli non quasi consortes, sed quasi discipuli sequendo Dominum, supra mundum esse meruerunt. Et tu esto Christi discipula, Christi aemula: et pro te rogat, qui pro illis rogavit. Non enim pro apostolis tantum, inquit, rogo; sed pro iis qui credent per sermonem eorum in me; ut omnes unum sint. Unum igitur nos esse vult Dominus, ut supra mundum simus omnes; ut una sit castitas, una voluntas, una bonitas, una gratia. His enim alitur et augetur animae volatus. 110. Ergo non pigrescamus, sed de terrenis consurgamus; ea est enim natura pennarum, ut agitando se virtutem capiant. Eo juvatur volatus, quo anima delectatur, quae si semper Deum sequatur, atque in domo Domini habitare desideret, et ejus delectatione pascatur, ac miraculis virtutum alatur coelestium; foris relinquet invidiam, quae extra chorum est angelorum, foris cupiditates corporis, quae templum Dei maculare non debent. Et ideo quoniam templum Dei sumus, materiales a nobis sollicitudines abdicemus. CAPUT XVIII. Quod a poetis animae currus, equi et alae attribuuntur, id petitum a propheta Ezechiele. Hujus quatuor animalium formas quibus quatuor exprimuntur Evangelistae, quatuor etiam cardinalium virtutum figuras esse ostenditur. David etiam de animae alis pulchre dixisse. Accendit ergo nos ad volatum sanctus Antistes, et quae fugienda moneat Icari lapsus, nobis aperit. Deinde volandi difficultate proposita, docet si actus nostri sibi consenserint, fore ut videamus Christum in throno, qui nos dirigat: cum vero legatur modo montem solitus ascendere, modo navim; hac ansam nactus, navis ac piscationis Petri mysticam enodat sententiam.
111. Ac ne forte philosophica alicui aut poetica usurpasse videamur, ut currus, equos, alas animae diceremus, quae illi magis assumpsere de nostris; domesticis nos usos subsidiis propheticae series lectionis ostendit, quae in hunc modum a sancto Ezechiele scripta est: Et facta est illic super me manus Domini, et vidi, et ecce spiritus surgens veniebat ab Aquilone, et nubes magna erat in eo, et ignis refulgens, et lumen in circuitu ejus sicut lumen electri in medio ignis, et lumen in eo, et in medio sicut similitudo quatuor animalium (Ezech. I, 3 et seq.). 241 112. Vides igitur animalia jam quatuor esse descripta. Cujusmodi sint animalia ista debemus advertere: Similitudo, inquit, vultus eorum facies hominis, facies leonis a dextris illis quatuor, et facies vituli a sinistris illis quatuor, et facies aquilae desuper illis quatuor, et alae eorum extensae (Ibid. 10, 11). 113. Hic quoque animam describi accepimus, cujus quatuor animalia, quatuor affectiones sunt: sed non ita, ut illae quas supra descripsimus; adhuc enim illae erudiuntur animae, processumque accipiunt: hic jam perfecta describitur. Denique illae invitantur ad coelum, haec in coelo est cum Dei verbo. Habet autem quatuor affectiones, id est, similitudini hominis, leonis, vituli, et aquilae comparandas. Quas formas pro librorum Evangelicorum proprietate accepimus figuratas. Et ideo hic quoque in homine rationabilis, in leone impetibilis, in vitulo concupiscibilis, in aquila visibilis per figuras animalium species affectionis expressa est. 114. Nam in omni sapiente viro Prudentes Graeciae esse memoraverunt λογιστικὸν, θυμηθικὸν, ἐπιθυμητικὸν, διορατικὸν: Latini vero prudentiam, fortitudinem, temperantiam, atque justitiam. Prudentia enim rationis humanae est: fortitudo vim quamdam ferocientis virtutis habet, mortisque contemptum: temperantia sacratae vinculo charitatis, mysteriorumque contemplatione coelestium, negligit corporis voluptates: justitia in alto quodam suggestu locata videt, exploratque omnia: quae aliis potius nata quam sibi, non tam suas utilitates quam publica emolumenta rimatur. Meritoque anima operata justitiam, formam aquilae accipit, quod terrena defugiens, totaque coelesti sublimis et intenta mysterio, resurrectionis gloriam pretio aequitatis adipiscitur. Propter quod ad eam dictum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5). 115. Est ergo et juxta David, alis spiritalibus anima fulta, quam eousque volucrem nobis voluit declarare, ut alibi quoque diceret: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7). Et alibi: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2). Habet igitur alas anima suas, quibus se possit libera levare de terris. Alarum autem remigium non materialis compago pennarum, sed continuus ordo bonorum factorum est; qualis ille Dominicus, cui bene dicitur: Et in umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2). Non solum enim manus illae Domini affixae cruci in modum volantis extentae, sed etiam facta coelestia, velut umbra refrigerante salutis aeternae, mundi ferventis incendia temperarunt. 116. Ergo quia volandi nobis data est copia, 242 excitet in se unusquisque gratiam Dei, ac posteriora obliviscens, priora appetens, ad destinata contendat (Phil. III, 13). Procul a militiae honoribus, procul ab aestibus mundi; ne quod fabulae ferunt, aestu solis cera resoluta Icareos volatus penna relabente destituat. Nam licet gravitas dictorum absit; poetico tamen sale declarare voluerunt prudentium maturitati tutos esse volatus per saeculum, juvenilem vero levitatem obnoxiam cupiditatibus mundi, refluentibus pennis, et, per oblivia veritatis, meritorum compage resoluta, majore pernicie in terram relabi. 117. Haud facilis volatus omnibus: difficilis etiam discordantibus internis animalibus vitae cursus humanae est. At si sibi actus nostri ordo conveniat, videbit et in nobis propheta rotam illam unam super terram conjunctam animalibus quatuor. Videbit ergo rursus Ezechiel; videt enim adhuc et viget, et vigebit. Videbit, inquam, rotam in medio rotae super terram sine offensione labentem (Ezech. I, 15, 16). Rota enim super terram vita est corporis ad animae aptata virtutem, et ad Evangelicum cohaerenti cursu formata praeceptum: rota autem in medio rotae, veluti vita intra vitam; quod sanctorum sibi vita non dissonet, sed qualis fuerit superioris aetatis, talis sit et sequentis: vel quod in hac vita corporis vitae volvatur usus aeternae. 118. Cum ista congruerint, tunc divina vox resultabit, tunc super similitudinem throni similitudo sicut species hominis apparebit (Ezech. I, 26). Hic homo Verbum est, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Hic homo nostrorum est agitator animalium, nostrorum rector est morum, qui pro nostrorum ratione meritorum, aut currum plerumque aut montem ascendit, aut navim: sed navim in qua aut apostoli navigant, aut piscatur Petrus (Luc. V, 3 et seq.); nec enim vilis est navis, quae ducitur in altum (Matth. XVII, 1), hoc est, ab incredulis separatur. Cur enim navis eligitur in qua Christus sedeat, turba doceatur, nisi quia navis Ecclesia est, quae pleno Dominicae crucis velo sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo? 119. In hac navi piscatur Petrus: et nunc retibus, nunc hamo piscari jubetur. Grande mysterium! Spiritalis enim videtur esse piscatio, qua doctrinae hamum mittere jubetur in saeculum; ut primum illum martyrem Stephanum de mari elevet, qui censum Christi in interioribus contineret; martyr enim Christi thesaurus Ecclesiae. Martyr igitur ille qui de mari ad coelum primus ascendit, captus a Petro ministrer altaris, non reti, sed hamo levatur; ut rivo sui sanguinis elevaretur ad coelum. Cujus in ore thesaurus erat, cum Christum in confessione loqueretur. 243 Quis enim thesaurus in nobis est, nisi Dei Verbum? Dei ergo et retibus et hamo piscatur perfectior; ut reti concludat, hamo adurat: sed reti turba concluditur, hamo singularis elegitur. O si mihi liceret illum hamum vorare, qui adureret os meum, et levi daret salutem vulnere! CAPUT XIX. Hortatur virgines, ut subeant retia sapientiae, id est regnum coelorum, quo ducere jubetur Petrus. Alia ejusdem praecepti datur acceptio, ut cor viri per altum intelligamus atque Ecclesiam: mox proponitur et tertia de ipso Christo; unde et respondet idem apostolus incassum per noctem se laborasse. Quomodo etiamnum eadem Christus ac Petrus dicant. Denique subjungitur exhortatio ut si pretium quod Christo debemus, totum solvere minus liceat, saltem nos ejus beneficio non indignos exhibeamus; ne queratur frustra sanguinem se profudisse, ac locum subiisse corruptionis.
120. Intrate igitur, filiae, in apostolorum retia, quae non hominis auctoritate, sed Dei voce laxantur; rete enim sapientiae spiritalis atque doctrinae regnum coelorum est, quia scriptum est: Simile est regnum coelorum reti misso in mare (Matth. XIII, 47). 121. Audistis hodie dicentem Dominum Jesum Simoni: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam (Luc. V, 4). Ante non ducebat in altum Petrus, quando piscabatur in stagno. Etsi mare erat, altum non erat (Ibid., 5); altum mare Scriptura nescit. Quid ergo sit altum, accipe: Aqua alta consilium in corde viri (Prov. XVIII, 4); Altum cor vir est, ubi nihil vadosum est. Duc ergo in altum disputationis tuae fideique remigium, duc in cor viri. Per parabolam hic vocat ad Ecclesiam Petrum, quem secundum Matthaeum simplici vocavit sermone dicens: Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). 122. Est et aliud mysterium: Duc in altum; quia ante in arena erat, quando in Synagoga erat. Alta non erat aqua Judaeae. Denique Samaritana et puteum altum putabat dicens: Et puteus altus est, unde mihi dare habes aquam vivam (Joan. IV, 11)? Non ergo ducere in altum poterat, quando cum Judaeis credebat, qui etiam de puteo aquam haurire non poterant. Ideo dicitur Petro: Duc in altum, hoc est, duc ad Christum; altus est enim Christus, de quo dicitur ad Joannem a Patre: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis (Luc. I, 76). Duc ergo ad Christum. Et bene altum, in quo est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33). Duc in altum; qui altus super altum custodit, et exaltat. 123. Ibi ergo altae aquae, ubi Christus est, hoc est, fides. Altae aquae, quae timent Dominum, quales illae: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te 244 aquae, et timuerunt (Psal. LXXVI, 17). Apud Judaeos aqua alta non erat, quia non erat in corde viri. Ideoque Dominus ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XIV, 8). In corde amat esse Christus: Sicut enim fuit Jonas in venire ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XXII, 40). 124. Denique ut scias quia de fide dicit: Duc in altum; ait Petrus: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, sed in verbo tuo laxabo retia (Luc. V, 5). Noctem habebat Petrus, antequam Christum videret. Nondum enim ei venerat dies; quia veram non viderat lucem. Synagoga nox est, dies Ecclesia est. Unde et Paulus dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Bona lux, quae perfidiae excussit caliginem, fidei diem fecit. Dies factus est Petrus, dies Paulus, ideoque hodie natali eorum Spiritus sanctus increpuit dicens: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3), hoc est, ex intimo thesauro cordis fidem praedicant Christi. Et bonus uterque dies, qui nobis verum lumen evomuit. 125. Haec in Evangelio legimus. Et fortasse in coelo hodie de nobis Christi et Petri iste sit sermo. Quotidie Piscatur Petrus, quotidie ei dicit Dominus: Duc in altum. Videor mihi audire dicentem Petrum: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus. Nox fuit, pauciores ad vigilias convenerunt. Laborat in nobis Petrus, quando nostra laborat devotio: laborat et Paulus. Denique audistis dicentem hodie: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? Nolite facere ut pro vobis laborent apostoli. Ergo dicunt ei: Per totam noctem laborantes nihil cepimus. Nullus certe de ditioribus jejunavit. Quibus hodie bene respondit Petrus: In timore hoc incolatus vestri tempore conversamini, scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Jesu (I Petr. I, 18, 19). Non ergo aurum et argentum vos liberavit, sed probatio fidei multo pretiosior auro, quod perit. 126. Bonus servus pretium studet reparare Domino, quod pro se solutum est. Noli aurum parare, filia, noli argentum. Non divitiis istis te Christus redemit. Paratum habeto pretium. Non semper exigeris, sed semper debes. Sanguinem solvit, sanguinem debes. Ille pro te solvit, tu pro te redde. Eramus oppignorati malo creditori peccatis; contraximus chirographum culpae, poenam sanguinis debebamus: venit Dominus Jesus, suum pro nobis obtulit; sed non potes sanguinem reddere. 127. Bonus quidem servus debet pretium suum reparare Domino suo: si non potest pretium reddere, vel hoc faciat, ne pretio videatur indignus. Ergo et tu dignam te gere tali pretio; ne veniat Christus qui te mundavit, qui te redemit; 245 et si te in peccatis invenerit, dicat tibi: Quae utilitas in sanguine meo (Psal. XXIX, 10)? Quid profecit tibi, dum descendo in corruptionem? 128. Sed ne mireris quomodo descenderit in corruptionem, cujus caro, ut alibi scriptum est (Act. II, 24 et seq.), non vidit corruptionem. Descendit quidem in locum corruptionis, qui penetravit inferna: sed corruptionem incorruptus exclusit. CAPUT XX. Petit preces, piscationem suam cognoscens prosperam esse non posse sine favore Dei, cui gratias quod sibi auxilium mittere sit dignatus, agit. Suis se retibus non uti significat, sed Petri et Pauli, a quibus optat virgines vivificari. Quam utile Joanni fuerit omnia pro Christo deseruisse, cujus persona quo fuit vilior, eo major illi haberi debet auctoritas. Quantum etiam illud quod Moysi ac Eliae piscatores a Christo sociantur. Horum cum Moyse jucunda instituitur collatio.
129. Verum ut jam ad superiora redeamus, rogate ut et mihi dicatur: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Quis enim est, qui sine Deo piscetur hanc plebem; praesertim cum tantae tempestates et procellae mundi hujus obsistant? Sed quando vult Dominus, jubet laxare retia, et capitur multitudo piscium: nec solum una, sed etiam altera navis impletur; quia plures Ecclesiae immaculata plebe complentur. Et bene accidit quia nos laboraturos Dominus sciebat, et auxilium de sociis ministravit. Adest piscator Ecclesiae Bononiensis aptus ad hoc piscandi genus. Da, Domine, pisces; quia dedisti adjutores. 130. Nec tamen nostris, sed apostolicis utimur retibus. In illos sinus, et quosdam apostolicarum disputationum recessus vestrum, o filiae, cogatur agmen. Vivificet vos Petrus, filiae: qui et pro vidua intervenit (Act. IX, 39, 40), quanto magis pro virgine! Qui diutius viduas flere non passus, motus earum lacrymis, resuscitavit altricem. Vivificet vos Paulus, qui vos praecepit honorari (I Tim. V, 3), qui ait: Bonum est si sic maneant sicut et ego (I Cor. VII, 8). Honore provocat, magisterio docet, invitat exemplo (Matth. IV, 20 et seq.). 246 Vivificet ille, qui relictis suis omnibus, secutus est Dominum: secutus est Petrus, secutus est Joannes. 131. Vide quid piscator etiam iste profecerit. Dum in mari lucrum suum quaerit, vitam invenit omnium. Lembum deseruit, Deum reperit: scalmum reliquit, Verbum invenit: lina laxavit, fidem vinxit: plicavit retia, homines elevavit: mare sprevit, coelum acquisivit. Hic ergo piscator dum ipse turbato agitatur salo, mobili mentes statione nutantes fundavit in petra. 132. Astruamus igitur piscatoris artem frequentius, ut plenius de virtute credamus. Fuerit minister ignobilis, ut sit evangelista nobilior: paupertate egenus, ut virtute locupletior: vilis ad honorem videatur, sed pretiosus ad fidem. Quanto minus creditur piscatori, tanto amplius creditur; quia non sua, sed divina sunt, quae locutus est. Obsequitur plebeia conditio, exspectationem aufert sapientiae saecularis, opinionem auget sapientiae spiritalis. Qui Legem non didicit, et quae Legis sunt sapit, ipse sibi Lex est: qui Legem non didicit, et ultra Legem loquitur, ab eo accepit, a quo ipsa Lex venit (Rom. II, 14, 15). 133. Quae tam repentina dignitas? Piscatores duo in monte Domini (Matth. XVII, 1 et seq.), uni latori Legis, exsecutori alteri conferuntur. Videte qualis sit iste piscator. Moyses quidem terrena omnia et mundanae sapientiae altitudinem supergressus, usque ad coelum et sidera prudentia mentis ascendit: piscatoris istius mens non nubibus caligatur, non temporibus includitur, non mysteriis naturae coelestis excluditur; sed omnem corporalem materiam supergressa, Verbum apud Deum vidit, et quod Verbum ipsum Deus esset, aspexit (Joan. I, 1 et seq.): nec obtutu carnis in Petro infirmata trepidavit, sed Dei Filium etiam in homine deprehendit (Matth. XVI, 17); ut assumptio corporis ad jus divinitatis assumentis adscita, in nomen transiret auctoris. 134. Et Moyses quidem cum dicit: Et dixit Deus. . . . et fecit Deus (Gen. I, 3 et seq.); Patrem, Filiumque signavit: sed ille non ignorabat, ego adhuc ignorabam. Denique post Legem populus erravit, post Evangelium credidit. Magna in diversis virtutibus Dei gratia. In illo, quia mundum descripsit: in isto, quia mundum ignoravit.