De viris illustribus (Isidorus Hispalensis)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De viris illustribus
Saeculo VII

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 83

IsiHis.DeViIl2 83 Isidorus Hispalensis565-636 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

1. Quamvis superius plurimi veterum tractatorum inter Graecos et Latinos scriptores doctissimi annotentur tamen reor ipse etiam paucorum memoriam facere, quorum lectionem recolo me attigisse. I. 139 Xystus, papa Romanus. II. Macrobius, diaconus. III. Philastrius, ep. Brixiensis. IV. Theodorus, ep. Mopsuestenus. V. Osius, episc. Cordubensis. VI. Toranius Rufinus, presbyter Aquileiensis. VII. Verecundus, ep. Africanus. VIII. Victorinus, episcopus. IX. Itatius, episcopus Galleciae. X. Eusebius, ep. Dorolitanus. XI. Cerealis, ep. Castellanens. in Africa. XII. Ferrandus, diaconus Carthag. XIII. Petrus, episcop. Ilerden. XIV. Marcellinus, presbyter. XV. Itatius Clarus, ep. Hispanus. XVI. Siricius, pont. Romanus. XVII. Paulinus, presbyter Mediolan., postea ep. Nolanus. XVIII. Proba, uxor Adelphii. XIX. Joannes Chrysostomus, episc. Constantinop. XX. Sedulius, presbyter. XXI. Possidius, ep. Africanus. XXII. Primasius, ep. Africanus. XXIII. Proterius, ep. Alexandrinus. XXIV. Paschasinus, ep. Siciliensis. XXV. Julianus Pomerius. XXVI. Eugipius, abbas Lucullanensis. XXVII. Fulgentius, ep. Ruspensis in Africa. XXVIII. Eucherius, ep. Lugdunensis Franciae. XXIX. Hilarius, ep. Arelatensis. XXX. Apringius, ep. Pacensis, in Hisp. XXXI. Justinianus, imperator. XXXII. Facundus, ep. Hermianensis. XXXIII. Justinianus, ep. Valentinus. XXXIV. Justus, ep. Urgellitanus. XXXV. Martinus, ep. Dumiensis. XXXVI. Avitus, ep. Viennensis. XXXVII. Dracontius. XXXVIII. Victor, ep. Tunnensis. XXXIX. Joannes, ep. Constantinop. XL. Gregorius, papa Romanus. XLI. Leander, ep. Hispal. XLII. Lucinianus, ep. Carthagin. XLIII. Severus, ep. Malacitanus. XLIV. Joannes, ep. Gerundens. XLV. Eutropius, ep. Valentinus. XLVI. Maximus, ep. Caesaraugustan. Hactenus Isidorus. Hinc Braulio, ep. Caesaraug. XLVII. Isidorus, ep. Hispal.

CAPUT PRIMUM. 2. Xystus episcopus Romanae urbis, et martyr, composuit ad instar Salomonis librum Proverbiorum, tam brevi eloquio, ut 140 in singulis versiculis singulae explicentur sententiae. Cui quidem opusculo haeretici quaedam contra ecclesiasticam fidem inseruerunt, quo facilius, sub nomine tanti martyris, perversorum dogmatum reciperetur assertio. Sed is qui catholicum sese meminit, probando legat, et ea quae veritati contraria non sunt recipiat. Quidam autem putant eumdem librum ab haereticis, non a Xysto, fuisse dictatum. Refellit autem hanc opinionem beatissimus Augustinus, qui in quodam opere suo ab eodem martyre hoc opus compositum esse fatetur.

CAPUT II. 3. Macrobius diaconus studium sancti Cypriani ingeniumque secutus, complexus est congrua ex utroque Testamento adversus versutias haereticorum capitula, de scilicet Dei Patris majestate, et Filii Dei adventu, ejus incarnatione, sive passione, resurrectione, et ascensione in coelos, parique modo, et de electione gentium, et reprobatione Judaeorum. Deinde subjecit etiam caetera ad utilitatem vitae et disciplinae religionis pertinentia, omnia haec in centum distincta capitulis.

CAPUT III. 4. Philastrius, Brixiensis episcopus. Hic longe ante beatissimum Augustinum edidit librum de Haeresibus, singulas quasque demonstrans, sive quae in populo Judaeorum ante incarnationem Christi fuerunt, quas viginti octo enumerat, sive quae post Domini adventum Salvatoris, adversus catholicam fidem exortae sunt, quas idem centum viginti octo esse describit, sicut de eo idem vir magnae gloriae Augustinus, et doctor clarissimus, meminit. 141

CAPUT IV. 5. Theodorus, Mopsuestenae urbis episcopus, ita clare, copioseque scientiae doctrina refulsisse refertur, ut praedicaretur (si referre fas est) mille voluminum summam in Graeco conscripsisse, adversus omnium haereticorum errores. Hunc Acephalorum episcopi in praejudicio Chalcedonensis concilii, Justiniano 142 principe compellente, damnare post mortem cum Iba et Theodoreto episcopis censuerunt. Dum constet eum laudabilium virorum testimoniis clarissimae Ecclesiae doctorem fuisse. Vixit usque ad imperium senioris Leonis.

CAPUT V. 6. Osius, Cordubensis ecclesiae civitatis Hispaniarum episcopus, eloquentiae viribus exercitatus. Scripsit ad sororem suam de laude virginitatis epistolam pulchro ac diserto comptam eloquio; composuitque et aliud opus de interpretatione vestium sacerdotalium quae sunt in Veteri Testamento, egregio quidem sensu et ingenio elaboratum. In Sardicensi etiam concilio quamplurimas edidit ipse sententias.

7. Hic autem post longum senium vetustatis, id est, post 143 centesimum primum annum in ipso jam limine vitae a fidei limitibus subruens, serpentis jaculo concidit. Nam accersitus a Constantio principe, minisque perterritus, metuens ne senex et dives damna rerum vel exsilium pateretur, illico Arianae impietati consensit, et vocabulum homousion, quod simul cum Patribus sanctis caeteris Ecclesiis sequendum tradiderat, arreptus impietatis furore, damnavit: cujus quidem vitam, ut meruit, confestim exitus crudelis finivit.

CAPUT VI. 8. Toranius Ruffinus scripsit ad quemdam Paulinum presbyterum de Benedictionibus patriarcharum triplici intelligentia librum satis succinctum, et clara brevitate compositum. Hic autem juxta mysticum sensum, ea quae de Dan, filio Jacob, scripta sunt, non recte de Domino nostro interpretatur, dum procul dubio ad Antichristum eadem pertinere sanctorum Patrum probet assertio.

CAPUT VII. 9. Verecundus, Africanus episcopus, studiis liberalium litterarum disertus, edidit carmine dactylico duos modicos brevesque libellos, quorum primum de Resurrectione et Judicio scripsit, alterum vero de Poenitentia, in quo lamentabili carmine propria delicta deplorat.

CAPUT VIII. 10. Victorinus episcopus composuit et ipse versibus duo opuscula 144 admodum brevia: unum adversus Manichaeos reprobantes Veteris Testamenti Deum, veramque incarnationem Christi contradicentes; alium autem adversus Marcionistas, qui duo principia, id est, duos deos fingunt: unum malum, justum creaturarum conditorem et retributorem factorum; alterum bonum, animarum susceptorem et indultorem criminum.

CAPUT IX. 11. Itacius, provinciae Gallaeciae episcopus, secutus chronicam Eusebii Caesariensis episcopi, sive Hieronymi presbyteri, 145 quae usque hodie in Valentis Augusti imperium edita declaratur, dehinc ab anno primo Theodosii Augusti usque in annum imperii Leonis octavum subjunctam sequitur historiam, in qua magis Barbararum gentium bella crudelia narrat, quae premebant Hispaniam. Decessit sub Leone principe, ultima jam pene senectute, sicut etiam praefationis suae demonstratur indicio.

CAPUT X. 12. Eusebius, Dorolitanae urbis episcopus. Hic in coetu Chalcedonensis concilii contra Dioscorum haereticum Alexandrinae urbis episcopum librum obtulit, ac praesenti synodo omnes Dioscori errores et blasphemias recitavit. Hunc enim ac sanctum Flavianum Constantinopolitanum episcopum idem Dioscorus in Ephesina secunda synodo excommunicationis sententia dejecerat, eo quod pro orthodoxa fide contra haeresin repugnarent. Unde postea idem Eusebius in Chalcedonensi synodo innumerabilium malorum ejus crimina, vel blasphemias detegens, damnationis ejus sententiam super eum a sancto concilio imprecatur, scilicet, ut quod juste ille aliis intulerat, in eo juste retorqueretur.

CAPUT XI. 13. Cerealis, Castellanensis Ecclesiae episcopus. Hic, dum apud Carthaginiensem Africae provinciae urbem venisset, de fide sanctae Trinitatis cum Maximiano, Ammonitarum episcopo, concertatus est, respondens propositionibus ejus, non eloquiorum argumentis, sed de testimoniis sanctarum Scripturarum. Exstat hoc ipsum ejusdem opusculum novem et decem responsionum capitulis praesignatum.

CAPUT XII. 14. Ferrandus, Carthaginiensis Ecclesiae diaconus, 146 multum in sacris Scripturis floruisse asseritur, multasque cum beato Fulgentio propositiones alternis epistolis habuisse narratur. Iste ad Pelagium et Anatolium Romanos diaconos consulentes eum, utrum liceat quemquam damnare post mortem, edidit rescriptum, ubi inter alia sic locutus est, dicens: « Quid prodest dormientibus Ecclesiam perturbare? Si quis adhuc in corpore mortis hujus accusatus et damnatus, antequam mereretur absolvi, de Ecclesia raptus est, absolvi non potest humano judicio. Si quis accusatus et absolutus in pace catholicae Ecclesiae transivit ad Deum, condemnari non potest ulterius humano judicio. Si quis accusatus ante diem sacri examinis repentina vocatione praeventus est, intra sinum matris Ecclesiae constitutus, divino intelligendus est judicio reservari, et de hoc nullus homo potest manifestam proferre sententiam, cui si Deus indulgentiam dedit, nihil nocet nostra severitas; sed si supplicium praeparavit, nihil prodest nostra benignitas.

CAPUT XIII. 15. Petrus, Ilerdensis Hispaniarum Ecclesiae episcopus, edidit diversis solemnitatibus congruentes orationes, et missas eleganti sensu, et aperto sermone.

CAPUT XIV. 16. Marcellinus, Italiae presbyter, scripsit Theodosio Minori, Arcadioque imperatoribus, opusculum unum, in quo retexit gesta episcoporum qui ad destructionem homousion Arimini convenerunt; quique ita totum mundum perfidia impii dogmatis turbaverunt, ut vix pauci antistites existerent qui in inviolabili fidei cultu perseverarent. Exponit quoque de Ario, dum ad synodum pergeret cum Alexandro disputaturus, qualiter conversus in via ad necessariam causam, viscera ejus fuissent diffusa. De fine quoque Osii Cordubensis urbis episcopi, qui, metu imperatoris, fidem praevaricatus, perfidiae assertor et impietatis effectus fuerat 147 assecutor, sic talia profert. Nam post impiam, inquit, Osii praevaricationem, dum sanctus Gregorius, Eliberitanus episcopus, in Cordubensi urbe juxta imperiale decretum fuisset adductus, ac minime vellet illi communicare, commotus Osius dicit Clementino Constantii praefecto vicario, ut mitteret eum in exsilium. At ille inquit: Non audeo episcopum in exsilium mittere, nisi prius eum ab episcopatu dejeceris.

17. Ut autem vidit sanctus Gregorius quod Osius vellet ferre sententiam, appellat Christum totis fidei suae visceribus, exclamans ita: Christe Deus, qui venturus es judicare vivos et mortuos, ne patiaris hodie humanam proferri sententiam adversus me minimum servum tuum, qui pro fide nominis tui, ut reus assistens, spectaculum factus sum; sed tu ipse, quaeso, in causa tua hodie judica, ipse sententiam proferre dignare per ultionem. Non ego, quasi metuens exsilium, fugere cupio, cum mihi pro tuo nomine nullum supplicium grave sit, sed ut multi praevaricationis errore liberentur, cum praesentem viderint ultionem. His dictis, ecce repente Osius residens fastu quasi regalis imperii, cum sententiam conaretur exprimere, os vertit, distorquens pariter et cervicem, ac de sessu in terram eliditur, atque illico expiravit. 18. Tunc, admirantibus cunctis, etiam Clementinus ille gentilis expavit, et licet esset judex, tamen timens ne in se simili supplicio judicaretur, prostravit se ad pedes sancti viri, obsecrans ut sibi parceret, qui in eum divinae legis ignorantia peccasset, et non tam proprio arbitrio quam mandantis imperio. Inde est quod solus Gregorius ex numero vindicantium integram fidem, nec in fugam versus est, nec passus est exsilium, unusquisque enim timuit de illo ulterius judicare. 148

CAPUT XV. 19. Itacius, Hispaniarum episcopus, cognomento et eloquio clarus, scripsit quemdam librum sub Apologetici specie, in quo detestanda Priscilliani dogmata, et maleficiorum ejus artes, libidinumque ejus probra demonstrat, ostendens Marcum quemdam Memphiticum magicae artis scientissimum, discipulum fuisse Manis et Priscilliani magistrum. Hic autem cum Ursacio episcopo ob necem ejusdem Priscilliani, cujus accusatores exstiterant, Ecclesiae communione privatus, exsilio condemnatur, ibique die ultimo fungitur, Theodosio Majore et Valentiniano regnantibus.

CAPUT XVI. 20. Siricius, clarissimus pontifex, et Romanae sedis antistes, scripsit decretale opusculum directum ad Eumerium Tarraconensem episcopum. In quo, inter alias ecclesiasticas disciplinas, constituit haereticorum baptisma nequaquam ab Ecclesia rescindendum. Reperimus et aliam ejus epistolam ad diversos episcopos missam, in qua condemnat Jovinianum haereticum, atque Auxentium, caeterosque eorumdem sequaces. Praefuit Romae annos quatuordecim. Obiit Theodosio et Valentiniano regnantibus.

CAPUT XVII. 21. Paulinus, presbyter, explicuit in Benedictionibus patriarcharum triplici intelligentiae genere librum satis succincta brevitate 149 compositum. Idem etiam, petente Augustino, conscripsit Ambrosii vitam signis florentem, atque doctrinis et meritis apostolorum non imparem. Siquidem et Constantius episcopus Germani vitam contexuit, obitumque Paulini Oranius edidit.

CAPUT XVIII. 22. Proba, uxor Adelphii proconsulis, femina, idcirco inter viros ecclesiasticos posita sola, pro eo quod in laude Christi versata est, componens centonem de Christo, Virgilianis coaptatum versiculis. Cujus quidem non miramur studium, sed laudamus ingenium. Quod tamen opusculum inter apocryphas Scripturas inseritur. 150

CAPUT XIX. 23. Joannes, sanctissimus Constantinopolitanae sedis episcopus, cognomento Chrysostomus; cujus oratio, et plurimam cordis compunctionem, et magnam suaviloquentiam tribuit, condidit Graeco eloquio multa et praeclara opuscula. E quibus utitur Latinitas, duobus ejus de lapsis libellis, scriptis ad quemdam Theodorum, lamentis et exhortationibus plenis, utpote illum a bona conversatione dejectum. Et quia monachi vitam cum eo in uno eodemque monasterio exercuerat, ideo conversationis ibi factae eum in libris ipsis admonuit, provocans eum ad propositum, atque ostendens, nulli peccatori, vel impio, si ad poenitentiam redeat, desperandum.

24. Legimus ejusdem et librum alium, cujus praenotatio, est Neminem posse laedi ab alio, nisi a semetipsa. Ad personam quoque cujusdam nobilissimae matronae Gregoriae reperitur opus ejus insigne de conversatione vitae, et institutione morum, sive de compugnantia virtutum et vitiorum. Est etiam et alius liber ejusdem apud Latinos de compunctione cordis. Alter quoque scriptus ad quemdam Eutropium, cum palatio pulsus ad altarium confugisset.

25. Multos praeterea composuit diversosque tractatus, quos enumerare perlongum est. Cujus quidem studii, etsi non omnia, tamen quam plurima eloquentiae ejus fluenta de Graeco in Latinum sermonem 151 translata sunt. Hic autem, decimo tertio anno episcopatus sui, discordia Theophili Alexandrini episcopi, oppressus. Faventes episcopi nostri Arcadio imperatori damnaverunt eum innocentem, atque ab episcopatu dejectum, Pontum in exsilium retruserunt. Corpus trigesimo quinto anno, die functionis ab exsilio Constantinopolim revocatur, etiam in Apostolorum ecclesia sepelitur.

CAPUT XX. 26. Sedulius, presbyter, edidi: tres libros, dactylico heroico metro compositos, quorum primus signa et virtutes Veteris Testamenti potentissime resonat, reliqui vero gestorum Christi sacramenta vel miracula intonant.

CAPUT XXI. 27. Possidius, Africanae provinciae episcopus. Hic stylo persecutus est vitam sancti Augustini, cui etiam operi subjecit indiculum scriptorum ejus, enumerans quanta idem beatissimus doctor scripsit, ubi plusquam quadringentorum librorum volumina supputantur. Homiliarum vero et epistolarum quaestionumque infinitus modus est, ut pene vix possit quisquam articulo suo aliena tanta scribere, quanta ille proprio labore composuit.

CAPUT XXII. 28. Primasius, Africanus episcopus, composuit sermone scholastico de Haeresibus tres libros directos ad Fortunatum episcopum, explicans in eis quod olim beatissimus Augustinus in libro Haereseon imperfectum, morte interveniente, reliquerat: in primo 152 namque ostendens quid haereticum faciat, in secundo et tertio digerens quid haereticum demonstret.

CAPUT XXIII. 29. Proterius, Alexandrinae Ecclesiae antistes, scripsit epistolas ad Leonem Romanae sedis episcopum de festivitate paschali. Hunc autem Leonis Augusti temporibus Dioscori haeretici successores, auctore Timotheo, seditione facta, crudelissime peremerunt, ipsumque Timotheum sibi pro Alexandrino episcopo statuerunt.

CAPUT XXIV. 30. Paschasinus, Siciliensis episcopus, edidit unam epistolam paschalem, ad Leonem supradictum papam directam, in qua refert paschalis mysterii miraculum his verbis: Est, inquit, possessio, quae appellatur Meltinas, in montibus arduis, ac silvis densissimis constituta, illic perparva atque vili opere constructa Ecclesia est, in cujus baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis sit, vel fistula nec aqua omnino vicina, fons ex sese repletur; paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium 153 nullum sit, ut venerat aqua, ex sese discedit. Claruit sub Theodosio Juniore, Arcadii imperatoris filio.

CAPUT XXV. 31. Julianus quidam, Gallus, cognomento Pomerius. Hic octo libros de animae Natura in dialogi morem conscripsit. Horum primus continet quid sit anima, vel qualiter credatur ad Dei imaginem facta. In secundo loquitur utrum anima corporea, an incorporea sit. In tertio disserit primo homini unde anima sit facta. In quarto utrum nova anima sine peccato fiat, an peccatum primi hominis ex illo propagata originaliter trahat.

32. In quinto describit quae sit facultas animae. In sexto eloquitur unde sit illa discordia qua carni spiritus, vel caro spiritui adversatur. In septimo autem scribit de differentia vitarum et mortium, vel resurrectione carnis et animae, sive de morte carnis, ac de ejus resurrectione. In octavo loquitur de his quae in fine mundi futura sunt, vel de quaestionibus quae solent de resurrectione proponi, sive de finibus bonorum atque malorum.

33. Hic tamen, in secundo ejusdem operis libro, Tertulliani erroribus consentiens, animam corpoream esse dixit, quibusdam hoc fallacibus argumentis astruere contendens. Edidit etiam unum libellum de Virginibus instituendis, alios quoque tres de futurae vitae contemplatione, vel actuali conversatione, necnon de vitiis atque virtutibus. CAPUT XXVI. 34. Eugipius, abbas Lucullanensis oppidi, Neapoli Campaniae. Hic ad quemdam Paschasium diaconum libellum de Vita sancti 154 monachi Severini transmissum brevi stylo composuit. Scripsit et regulam monachis consistentibus in monasterio sancti Severini, quam eisdem moriens quasi testamentario jure reliquit. Claruit post consulatum Importuni Junioris, Anastasio imperatore regnante.

CAPUT XXVII. 35. Fulgentius, Afer, ecclesiae Ruspensis episcopus, in confessione fidei clarus, in Scripturis divinis copiosissime eruditus, in loquendo quoque dulcis, in docendo ac disserendo subtilis, scripsit multa. E quibus legimus, de gratia Dei et libero arbitrio libros Responsionum septem, in quibus Fausto, Galliae Regiensis urbis episcopo, Pelagianae pravitati consentienti, respondens, obnititur ejus profundam destruere calliditatem.

36. Legimus et ejusdem librum de sancta Trinitate ad Felicem directum notarium; librum quoque Regulae verae fidei, et alium de Sacramento Incarnationis Domini nostri Jesu Christi. Exstant, et duo ejusdem libri de Veritate praedestinationis, ad episcopos missi, in quibus demonstratur quod gratia Dei in bonis voluntatem humanam praevenit, et quod Deus quosdam praedestinationis suae munere justificans praeeligit, quosdam vero in suis reprobis moribus occulto quodam judicio derelinquit. 37. Est et liber altercationis ejus, quo de fide cum Thrasamundo rege idem beatus Fulgentius disputavit. Ad Ferrandum quoque, ecclesiae Carthaginiensis diaconum, unum de interrogatis Quaestionibus scripsit ibellum. Inter haec composuit multos tractatus 155, quibus sacerdotes in ecclesiis uterentur. Plurima quoque feruntur ingenii ejus monumenta. Haec tantum ex pretiosis doctrinae ejus floribus carpsimus. Sors melior, cui delicias omnium librorum ejus praestiterit Dominus. Claruit sub Thrasamundo rege Vandalorum, Anastasio imperatore regnante.

CAPUT XXVIII. 38. Eucherius, Franciae episcopus, elegans sententiis, ornatus in verbis, edidit ad Hilarium Arelatensem antistitem eremi deserta petentem unum opusculum de Laude ejusdem eremi luculentissimum, et dulci sermone dictatum, in quo opere laudamus doctorem, et si pauca, tamen pulchra dicentem. Brevitas, ut ait quidam, laus est interdum in aliqua parte dicendi, in universa eloquentia laudem non habet.

CAPUT XXIX. 39. Hilarius, Arelatensis episcopus, scripsit Vitam parentis et praedecessoris sui, sanctissimi ac venerabilis Honorati episcopi, suavi ac praeclaro praedictatam eloquio.

CAPUT XXX. 40. Apringius, ecclesiae Pacensis Hispaniarum episcopus, disertus lingua, et scientia eruditus, interpretatus est Apocalypsin Joannis apostoli subtili sensu atque illustri sermone melius pene 156 quam veteres ecclesiastici viri exposuisse videntur. Scripsit et nonnulla quae tamen ad notitiam nostrae lectionis minime pervenerunt. Claruit temporibus Theudis principis Gothorum.

CAPUT XXXI. 41. Justinianus imperator, quosdam libros de Incarnatione Domini edidit, quos etiam per diversas provincias misit. Condidit quoque et rescriptum contra Illyricianam synodum, et adversus Africanos episcopos Chalcedonensis synodi defensores perverso studio: in quo tria capitula damnare contendit, id est, Theodori Mopsuesteni episcopi dicta, sive rescripta Theodoreti, et epistolam, quae dicitur Ibae Edesseni episcopi.

CAPUT XXXII. 42. Facundus, Afer, Hermianensis ecclesiae episcopus, duodecim libros pro defensione trium capitulorum scripsit, quorum stylo elicuit praefata tria capitula in praescriptione apostolicae fidei, et Chalcedonensis synodi impugnatione, fuisse damnata, id est, epistolam Ibae Edesseni episcopi ad Marim Persam directam, et Theodorum Mopsuestenum episcopum, et Theodoreti Cyri episcopi dicta. Claruit post consulatum Basilii, anno decimo regnante Justiniano imperatore.

CAPUT XXXIII. 43. Justinianus, de Hispania, ecclesiae Valentinae episcopus, ex quatuor fratribus episcopis, eadem matre progenitis unus, scripsit librum Responsionum ad quemdam Rusticum de interrogatis Quaestionibus: quarum prima responsio est de Spiritu sancto; secunda est contra Bonosianos, qui Christum adoptivum Filium, et non proprium, dicunt; tertia responsio est de baptismo Christi, quod iterare non licet; quarta responsio est de distinctione baptismi Joannis et Christi, quinta responsio est quia Filius sicut Pater 157 invisibilis sit. Floruit in Hispaniis temporibus Theudis principis Gothorum.

CAPUT XXXIV. 44. Justus, Urgellitanae ecclesiae Hispaniarum episcopus, et frater praedicti Justiniani, edidit libellum expositionis in Cantica canticorum, totum valde breviter atque aperte per allegoriam sensum discutiens. Hujus quoque fratres Nebridius et Elpidius quaedam scripsisse feruntur, quibus quia incogniti sumus, magis reticenda fatemur.

CAPUT XXXV. 45. Martinus, Dumiensis monasterii sanctissimus pontifex, ex Orientis partibus navigans, in Gallaeciam venit, ibique conversis ab Ariana impietate ad fidem catholicam Suevorum populis regulam fidei et sanctae religionis constituit, ecclesias confirmavit, monasteria condidit, copiosaque praecepta piae institutionis composuit.

46. Cujus quidem ego ipse legi librum de Differentiis quatuor virtutum, et aliud volumen Epistolarum in quibus hortatur vitae 158 emendationem et conversationem fidei, orationis instantiam et elemosynarum distributionem, et super omnia cultum virtutum omnium et pietatem. Floruit, regnante Theodemiro rege Suevorum, temporibus illis quibus Justinianus in republica et Athanagildus in Hispaniis imperium tenuerunt. CAPUT XXXVI. 47. Avitus, Viennensis episcopus, scientia saecularium litterarum doctissimus edidit quinque libellos heroico metro compositos, quorum primus est de Origine mundi, secundus de Originali peccato, tertius de Essentia Dei, quartus de Diluvio mundi, quintus de Transitu maris Rubri. Scripsit et ad Fuscinam sororem de Laude virginitatis librum unum pulcherrimo compositum carmine, et eleganti epigrammate coaptatum.

CAPUT XXXVII. 48. Dracontius composuit heroicis versibus Hexameron creationis mundi, et luculenter quidem composuit et scripsit.

CAPUT XXXVIII. 49. Victor, Tunnensis ecclesiae Africanus episcopus. Hic a principio mundi usque ad primum Justini Junioris imperii annum brevem per consules annuos bellicarum ecclesiasticarumque rerum nobilissimam promulgavit Historiam, laude et notatione illustrem, 159 ac memoria dignissimam. Hic, pro defensione trium capitulorum a Justiniano Augusto Ecclesia sua pulsus, exsilio in Aegyptum transportatur.

50. Inde rursum Constantinopolin vocatus, dum Justiniano imperatori, et Eutychio, Constantinopolitanae urbis episcopo, obtrectatoribus eorumdem trium capitulorum resisteret, rursus in monasterio ejusdem civitatis custodiendus mittitur, atque in eadem damnatione (ut dicunt) permanens, moritur. CAPUT XXXIX. 51. Joannes, sanctae memoriae Constantinopolitanus episcopus, natione Cappadox, ad quem beatus Gregorius librum Regulae pastoralis scripsit, vir inaestimabilis abstinentiae, et eleemosynis tantum largissimus, ut zelo avaritiae adversus eum imperator Mauricius permotus, urbe pauperes pellendos ediceret.

52. Hic Graeco eloquio edidit de sacramento baptismatis rescriptum ad bonae recordationis dominum nostrum et praedecessorem Leandrum episcopum, in quo nihil proprium ponit, sed tantummodo antiquorum Patrum replicat de trina mersione sententias. Claruit temporibus Mauricii principis, defunctusque est Augusto eodem regnante CAPUT XL. 53. Gregorius papa Romanae sedis apostolicae praesul, compunctione timoris Dei plenus et humanitate summus, tantoque per gratiam Spiritus sancti scientiae lumine praeditus, ut non modo illi in praesentibus temporibus quisquam doctorum, sed nec in praeteritis quidem par fuerit unquam. Hic in exordio episcopatus edidit librum Regulae pastoralis, directum ad Joannem Constantinopolitanae sedis episcopum. In quo docet qualis quisque 160 ad officium regiminis veniat, vel qualiter, dum venerit, vivere, vel docere subjectos studeat.

54. Idem etiam, efflagitante Leandro episcopo, librum beati Job mystico ac morali sensu disseruit, totamque ejus propheticam historiam triginta quinque voluminibus largo eloquentiae fonte explicuit. In quibus quidem quanta mysteria sacramentorum aperiantur, quantaque sint in amorem vitae aeternae praecepta, vel quanta clareant ornamenta verborum, nemo sapiens explicare valebit, etiam si omnes artus ejus vertantur in linguas. 55. Scripsit etiam, et quasdam epistolas ad praedictum Leandrum, e quibus una in eisdem libris Job titulo praefationis annectitur; altera eloquitur de mersione baptismatis, in qua inter caetera ita scriptum est: Reprehensibile, inquit, esse nullatenus potest infantem in baptismate mergere, vel semel, vel ter, quando in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest Divinitatis singularitas designari.

56. Fertur tamen idem sanctissimus vir, et alios libros morales scripsisse, totumque textum quatuor Evangeliorum sermocinando in populis exposuisse, incognitum scilicet nobis opus. Felix tamen, et nimium felix, qui omnia studiorum ejus potuit cognoscere. Floruit autem Mauricio Augusto imperatore. Obiit in ipso exordio Phocatis Romani principis.

CAPUT XLI. 57. Leander, genitus patre Severiano, Carthaginiensis provinciae, professione monachus, et ex monacho Hispalensis Ecclesiae provinciae Bethicae constitutus episcopus, vir suavis eloquio, 161 ingenio praestantissimus, vita quoque etiam atque doctrina clarissimus, ut, et fide ejus atque industria populi gentis Gothorum ab Ariana insania ad fidem catholicam reverterentur. Hic namque in exsilii sui peregrinatione composuit duos adversus haereticorum dogmata libros, eruditione sacrarum Scripturarum ditissimos, in quibus vehementi stylo Arianae impietatis confodit atque detegit pravitatem, ostendens, scilicet, quid contra eosdem habeat catholica Ecclesia, vel quantum distat ab eis religione, vel fidei sacramentis.

58. Exstat et aliud laudabile ejus opusculum adversus instituta Arianorum, in quo, propositis eorum dictis, suas responsiones opponit. Praeterea edidit unum ad Florentinam sororem de Institutione virginum et contemptu mundi libellum, titulorum distinctionibus praenotatum. Siquidem, et in Ecclesiasticis Officiis idem non parvo laboravit studio; in toto enim Psalterio duplici editione orationes conscripsit; in sacrificio quoque, laudibus atque psalmis, multa dulci sono composuit.

59. Scripsit et epistolas multas: ad papam Gregorium de baptismo unam, alteram ad fratrem, in qua praemonet cuique mortem non esse timendam. Ad caeteros quoque episcopos plurimas promulgavit familiares epistolas, et si non satis splendidas verbis, acutas tamen sententiis. 162 Floruit sub Recaredo viro religioso, ac principe glorioso, cujus etiam temporibus mirabili obitu vitae terminum clausit.

CAPUT XLII. 60. Lucinianus, Carthaginis Spartariae episcopus, in Scripturis doctus: cujus quidem multas epistolas legimus, de sacramento denique baptismatis unam, et ad Eutropium abbatem, qui postea Valentiae episcopus fuit, plurimas. Reliqua vero industriae et laboris ejus ad nostram notitiam minime venerunt. Claruit temporibus Mauricii Augusti. Occubuit Constantinopoli, veneno (ut ferunt) exstinctus ab aemulis, sed, ut scriptum est: Justus quacunque morte praeoccupatus fuerit, anima ejus in refrigerio erit.

CAPUT XLIII 61. Severus, Malacitanae sedis antistes, collega et socius Luciniani episcopi, edidit libellum unum adversus Vincentium Caesaraugustanae urbis episcopum, qui ex catholico ad Arianam pravitatem fuerat devolutus. Est, et alius ejusdem de Virginitate ad sororem libellus, qui dicitur annulus: cujus quidem fatemur cognovisse titulum, ignorare eloquium. Claruit temporibus praedicti imperatoris, quo etiam regnante vitam finivit.

CAPUT XLIV. 62. Joannes, Gerundensis ecclesiae episcopus, nativitate Gothus, 163 provinciae Lusitaniae Scalabi natus. Hic, cum esset adolescens, Constantinopolin perrexit, ibique Graeca et Latina eruditione munitus, post decem et septem annos in Hispanias reversus est, eodem tempore quo incitante Leovigildo rege, Ariana fervebat insania. Hunc supradictus rex, cum ad nefandae haeresis crudelitatem compelleret, et hic omnino resisteret, exsilio trusus, et Barcinonem relegatus, per decem annos multas insidias, et persecutiones ab Arianis perpessus est.

63. Qui postea condidit monasterium quod nomine Biclaro dicitur, ubi congregata monachorum societate, scripsit regulam ipsi monasterio profuturam, sed et cunctis Deum timentibus satis necessariam. Addidit in libro Chronieorum ab anno primo Justini Junioris principatus, usque ad annum octavum Mauricii principis Romanorum, et quartum Recaredi regis annum, historico compositoque sermone valde utilem Historiam: et multa alia scribere dicitur, quae ad nostram notitiam non pervenerunt.

CAPUT XLV. 64. Eutropius, ecclesiae Valentinae episcopus, dum adhuc in monasterio Servitano degeret, et pater esset monachorum, scripsit ad papam Lucinianum, cujus supra fecimus mentionem, valde utilem epistolam, in qua petit ab eodem quare baptizatis infantibus chrisma, post haec unctio tribuatur. Scripsit et ad Petrum 164 episcopum Ircavicensem de districtione monachorum salubri sermone compositam epistolam, et valde monachis necessariam.

CAPUT XLVI. 65. Maximus, Caesaraugustanae civitatis episcopus, multa versu prosaque componere dicitur. Scripsit et brevi stylo historiolam de iis quae temporibus Gothorum in Hispaniis acta sunt, historico et composito sermone, sed et multa alia scribere dicitur, quae necdum legi.