XIII | XV |
14. DE FRANCISCO FOSCARI
FRANCISCUS FOSCARI dux, dum apud Iohannem papam in Cremona legationis munus obiret, in ducem Venetiarum electus est. Sub quo magni motus in tota Italia fuerunt ipsique populus venetus plurima bella gessit, nunc adversus Sigismundum Cesarem, nunc contra Philippum ducem Mediolani, nunc contra Ianuenses. Is Venetos mari contentos parumque terre fidentes adhortatus est bella terrestria gerere. Cumque senes dissentirent, iuventutis concilia iuvit hisque adhesit. Sub hoc igitur Pippus Spanus Florentinus, qui iussu cesaris Sigismundi Hungaros in Forum Iulii duxerat et usque Paduam profectus erat magno terrore Venetis incusso, placatus est; aiunt enim quidam matrem sibi scripsisse ne contra patriam tam ferox veniret, ne illi que se genuerat decus auferret. Quidam dicunt flascones auro plenos sibi fuisse transmissos; quod non est vero simile; nam maior dominus futurus erat vincendo quam retrocedendo. Hungari tamen infesti alienigenis libenter detrahunt. Hic Pippus ex parvo statu per Sigismundum usque adeo exaltatus erat, ut sepe diceret Sigismundus ' Si Pippus vellet, extra regnum me pelleret. ' hic post in regno pacifice mortuus est. Sed nemo suorum sibi successit periitque simul et ipse et sui omnes.
Hoc igitur retrocedente remansit Ludovicus dux de Deck, qui fuit patriarcha aquilegiensis, vir magnus corpore ac animo maximus, sed non multi consilii. Hunc ego Basilee novi, cum Venetos in causam traxisset. Cum eo quoque ex Vienna Austrie usque Basileam iter feci fuique in loco sue originis, ubi sepulti sunt maiores eius; nomen loco Nulant. Hic cum esset Basilee, excommunicari Venetos fecit et, licet Veneti octo milia sibi in annos offerrent, numquam acquiescere voluit. Mortuus est postea illic ex peste, quamvis esset grandevus, sepultusque est apud cartusiam. Et quamvis in herba quadam confideret, qua plurimos liberaverat, [sed] seipsum curare non potuit. Hunc Veneti, quia Pippo Spano Sigismundoque copiis transitum dederat, ex Foro Iulii eiecerunt totamque illam terram occuparunt, ubi plures sunt civitates ad ecclesiam aquilegiensem pertinentes, quas usque in hanc diem Veneti in potestate habent.
Sub Francisco hec acta sunt; sub hoc quoque Brixia capta est, Bergamum quoque receptum multaque in Glara Addue opida capta constitutusque limes inter ipsos et ducem Addua fluvius. Sub hoc Ravenna recepta est, sub hoc Franciscus Spinola Ianuensis, vir magni animi, qui classem magnam contra Venetos armarat, captus est. Hic Spinola diu fidelis duci fuit; sed cum rex Aragonum in mari victus captusque et Mediolanum ductus libertati donatus esset, indignatus hostem sue urbis qui captus esset dimitti, cum ab eo Sardinia, Corsica ac Sicilia recipi potuissent, simulque intollerabile iugum Opizini de Alzate, qui tunc Ianuam regebat, concives suos ad rebellionem duxit nec umquam post Ianua ad ducem venit. Sed neque is magnus factus est, sed continuo decrescens ipse quoque apud Ianuenses suspectus factione civium depulsus est rursusque ducis mediolanensis auxilium imploravit. Ac sic obiit minor quam vixerat.
Sub hoc Foscaro urbs patavina que conspirare ceperat tutata est, ac captus Marsilius neci datus. Sub hoc Carminiola propter suspitionem interemptus.
Sub hoc facta concordia est inter Sigismundum et Venetos factaque est confederatio contra ducem Mediolani conclusumque est communibus viribus illum depellere; nam Veneti antiqui illius hostes erant. Sigismundus deceptum se ab eo conquerebatur. Itaque pacta erant ut, quicquid ultra Adduam reciperetur, imperio cederet, quicquid citra invaderetur, Venetis. Deditque tunc Sigismundus titulum Venetis de Padua, Brixia et Bergamo; Veronam ac Vicentiam dare noluit propter Brunorium de la Scala suum consiliarium, qui sibi ad multos annos serviverat titulumque vicariatus habebat. Sed mors Sigismundi interrupit has praticas et aliis viis Veneti se defenderunt; non tamen ex hoc federe Venetorum commendatus est Sigismundus. Veneti tamen litteras investiture receperunt ex Gaspare Slik cancellario, cui adhuc quatuor milia debent. Que cum ego petivissem nuper in eorum senatu (sic enim mihi Gaspar commiserat), risum magis quam pecuniam reportavi.
Is quoque Franciscus Alexandrum tridentinum episcopum, qui postea apud Basileam patriarcha aquilegiensis creatus est et in cardinalem assumptus, cum is duci Mediolanensium favisset gentesque Gattamelate, ductoris Venetorum, in suo territorio prostravisset, miro modo compescuit pluraque sibi opida abstulit et castella et maxime ripam, que est super lacum Garde, quam et hodie Veneti tenent. Is Alexander ex regio sanguine natus erat duxque Mazovie matrisque Friderici Cesaris frater; ob quam causam Fridericus ecclesiam ad se recepit, ne ulterius Veneti nocerent, vocavitque Alexandrum Viennam, ubi et preposituram sibi dedit. Ubi ex nimia potatione morbum contrahens, dum plus muliercule cuidam quam medicis credit, vitam amisit. Franciscus autem Foscari ulterius impugnare tridentinam ecclesiam noluit. Is cum aliqua sua concilia non reciperentur, birretum, quod est ducale insigne, deposuit refutauitque ducatum. Sed cives haud facile putantes se talem ducem reperturos, ut resumeret principatum hortati sunt et cohegerunt eum.
Huius filius, quem unicum habet, in suspitionem adductus, cum venire ad se satellites audivit (nam et unus ex servis eius quorum consiliorum particeps iam ad supplicium arreptus erat) onerata navicula admodum veloci cum quadraginta remigibus multoque auro Tergestum aufugit. Sententia contra eum in senatu lecta est illum relegationem apud Neapolim Romanie observare debere, numquam urbem excedere, numquam se ducis filium dicere, tribus famulis contentum esse, nullum se natu maiorem precedere. Id si fecerit, filios eius bona avita recipere posse; sin autem privatos omni esse hereditate. Lata est sententia per octo viros, qui id potestatis habent inscio duce. Quam cum Foscarus audisset ' Culpam ' inquit ' filii mei doleo; penam non doleo. ' Missa mater ad filium uti relegationem suaderet, optinere non potuit; pater tamen, sed dissimulavit. Sed credibile est eum dolere; vir fuit enim semper fortunatus. Nunc autem in filio infelix est. Non magni commodi est ducatus Venetiarum, sed maxime servitutis; est enim organum civitatis. Itaque eum dicere, proponere et respondere omnibus oportet; quod hic vir miro modo bene fecit; ex improviso namque semper et ornate et prudenter respondet. Est autem plenus dierum. Numquam domum exire potest nisi prefinitis quibusdam diebus. Habet suum stipendium, quod tamen non est magnum. In senatu sententia sua pro duabus computatur. Convivia certa per annum facit, ubi prestantiores cives advocantur et si qui sunt oratores principum aut communitatum magnarum. Magnus vir apud eum est Andreas Donato, quem Veneti sepe in legationibus fatigant; illum enim Sigismundus militem creavit, apud quem sepe fuit.
Inter litteratos apud Venetos primatum obtinet Franciscus Barbaro, qui latinam et grecam linguam novit. Veneti ius civile parvi faciunt; nam consuetudinibus ac municipali iure utuntur, quamvis nonnumquam, ubi res cubia est, iureconsultos interrogent. Hinc, siqui sunt in studiis Veneti, plerumque aut artibus aut medicine aut oratorie student. Quidam ius canonicum secuntur, qui beneficia querunt. Habent autem scolas generales in Padua, ubi plurimos prestantes viros habuere, sicut Raphaelem Fulgosium et Raphaelem Cumanum, qui multa in iure civili scripserunt ibique sepulti sunt. Paulus quoque de Castro illic legit, et modo iacet. Legit ibi Hugo Senensis, medicorum princeps, Iacobus de Forlivio, medicus maximus, ibique iacet. Iacet ibi Paulus de Venetiis, qui plurima in logica scripsit. Antonius de Cornusano, qui inter medicos claruit. Prodocimus qui, gibbosus strumosusque vir, tantum iuris didicit, ut omnibus esset equalis; cuius post uxorem Antonius de Rosellis accepit, qui modo ibidem tenet cathedram, qui preceptor meus Senis fuit; nam sub eo ius civile audivi. Is nunc senex est magnoque evo plenus; opus edidit De Monarchia, quod adhuc non publicavit. Ibi quoque est Iohannes Franciscus de Capitibus Liste, ibi Iacobus de Puteo, singulares iuris interpretes, multique alii clarissimi viri illic nostris temporibus floruerunt, qui iam ibi sepulti sunt. Sed non est mirum in illa ciuitate hos uiros eruditos iacere, cum illic T. Livius Patavinus dormiat, qui fuit eloquentissimus romane pater historie. Petrus quoque de Abano illic obiit, qui fuit maximus inter nigromantas.