Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/21

Checked
E Wikisource
DE BARTHOLOMEO DE LA CAPRA
saeculo XV

 XX XXII 

21. DE BARTHOLOMEO DE LA CAPRA

BARTHOLOMEUS DE LA CAPRA Cremonensis apud Innocentium VII papam secretarius fuit et admodum dilectus; post Mediolanensium archiepiscopus creatus est. Sed quia unus ex Vicecomitibus in eam se ecclesiam intruserat, possessionem habere non potuit.

Is mortuo pontifice maximo ad Sigismundum Cesarem se recepit in eiusque consilio clarus fuit, cuius servitiis cesar sepe usus est eumque legatum ad componendam inter Prutenos ac Polonos pacem transmisit. Is Constantie acerrimus pugnator contra cardinales fuit minoribusque prelatis adherebat; que res eum perturbavit, ne unquam in collegium reciperetur.

Obtinuit tamen ecclesiam suam excluso Vicecomite in consiliumque ducis receptus est infaustumque illud matrimonium cum relicta Fazini Canis composuit, unde Philippus pecuniam habuit et illa mortem tulit. Post missus est Romam petiturus Martini neptem in matrimonium ducis. Sed non erat animus Philippi ut que diceret faceret. Quod cum Martinus [intellexisset], magnopere indignatus Philippo fuit et, nisi infensus Florentinis fuisset, magno eum damno affecisset. Bartholomeus quoque, cum animadvertisset se missum verba dare, admodum doluit. Reversus autem Mediolanum gubernationem Ianue suscepit diuque rexit honorifice.

Post transeunte Sigismundo Mediolanum vocatus est atque in ecclesia sancti Ambrosii cesarem coronavit.

Missus exinde Basileam adversus Eugenium plura machinatus est nec unquam Iuliano cardinali credere voluit, ' Hic ' inquiens ' tandem nos decipiet; rubros namque pileos timeo. Tandem morte preventus illic in ecclesia cathedrali sepultus est. Fuit autem vir admodum doctus, sed poetice magis datus quam aliis scientiis; semper enim Virgilium ante se habuit elegantesque versus fecit. Scripsit tamen et prosam ornatam maximeque in epistolari genere floruit. Vir fuit proceri corporis, voce sonora, in ipsa facie auctoritatem pre se ferens. Huic defuncto Franciscus de Picciolpassis Bononiensis surrogatus est per Eugenium, vir multarum litterarum et continui studii, vite modeste graviumque morum. Hic legatus Martini in eo bello fuit, quo Braccius occisus est apud Aquilam. Post episcopatum aquensem in extremis Gallie finibus sortitus est, ubi quamvis extraneus plurimum tamen dilectus fuit. Sed revocatus in Italiam ticinensem ecclesiam adeptus est, ac deinde mediolanensem, in qua rediens de Basilea mortuus est. Hic preposituram Sancti Laurentii Maioris mediolanensis moriens mihi contulit et, quamvis in rebus ecclesie diversa sentiremus (nam ipse Eugenio favebat, ego magis concilio), ita tamen me dilexit, ut singulis fere diebus in suam me mensam vocaret. Iussitque tandem ut in celebritate divi Ambrosii sermonem in sinodo haberem, quamvis nondum sacris essem ordinibus initiatus; quod feci non sine auditorum gratia.