Jump to content

De viris illustribus (Pius II)/41

Checked
E Wikisource
DE ALBERTO ERNESTI FILIO
saeculo XV

 XXXX XXXXII 

41. DE ALBERTO ERNESTI FILIO

ALBERTUS ERNESTI filius post obitum patrie ducatum in Bavaria suscepit. Huius amita regina Bohemie fuit, uxor Venceslai quondam Romanorum regis, qui propter desidiam imperium amisit. Nutritus est hic Albertus in Bohemia sermonemque et mores gentis didicit. Vivente adhuc patre mulierem ignobilem, forma pulcram et super omnes insignem dilexit, quam etiam ducere in uxorem cogitavit: tam perdite amavit eam. Quid enim non suadet amor? illa ubi se diligi a principe vidit, superbiens nec patrum nec matrem suam dignabatur intueri; nec enim se amplius ex illis natam credebat, dum tanti principis conubiis uteretur. Sed Ernestus, ubi filium deperire vilis mulieris amore perpendit et ab omni nobilium abhorrere matrimonio, misso extra patriam Alberto feminam apud Strobingam in Danubio submergi mandavit: dura prorsus sententia, hominem occidere, ut homo vivat; sed illam fortasse spretorum parentum crimine sic necabant. Dolor ingens Alberto fuit, sed postea coniugem ex domo Brunsvicensium duxit, insignem forma feminam moribusque venustam, talem tamen, ut virum blandis alloquiis et arte muliebri devictum regeret. Ex qua sobolem procreavit.

Is vir est in musicis peritus cantuque plurimum oblectatur, sed nulla maior ei voluptas est quam venatio. Lupis inimicus est. Mansiunculas in arboribus construit atque in modum stubarum ordinat. Ibi pronus cum sagittis delitescit adescatisque lupis, ubi adesse multitudinem videt, tensis nervis bestias ferit ac sic ieme tota, dum nives sunt horrescuntque frigora, suum tempus deducit. Domi tamen iustitiam administrari precipit nec vel minimo subdito iniuriam patitur inferri. Ad hunc Alberto Romanorum rege, qui et Bohemiam tenuit, defuncto oratores Bohemie cum quadringentis equitibus venerunt eumque regem suum petiverunt tum propter lingue peritiam, tum propter affinitatem, tum propter domus sue nobilitatem. Sed is magna usus moderatione regnum se inquit acceptare nolle, in quo ius alius haberet; nec se rursus hereticis imperare posse respondit. Credo etiam sibi magis quietem placuisse; forsitan etiam regnum exhaustum refutavit; quod si more primo dives fuisset, forsitan aliter respondisset. Cum propter ecclesiam frisingensem lis inter Iohannem Grunengualder, qui creatus erat per Felicem cardinalis ac frater illegitimus ducis Ernesti credebatur, et Henricum Slik esset, Iohannem illum adeo iuvit, ut non solum Gaspari Slik, Henrici fratri, sed etiam Friderico Romanorum regi minaretur. Compaternatisque vinculum, quod cum Gaspare habuit, propter sanguinem contempsit. Ad extremum vero Gaspari reconciliatus iustitiam currere permisit. Hic etiam per eundem Iohannem, qui tunc vicarius erat frisingensis, unus et primus omnium contra protestationem principum Alamanie obedientiam publice Felici prestitit, eaque res Iohannem ad cardinalatum provexit.