De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Lucius Virginius Centurio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Caius Marcius Coriolanus Caius Licinius Stolo Fairytale right blue.png

Anno trecentesimo ab urbe condita, pro duobus consulibus decemviri creati sunt, qui allatas e Graecia leges populo proponerent. Unus ex eis Appius Claudius virginem plebeiam adamavit, quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in servitutem deposceret: facile victurus cum ipse esset et accusator et judex. Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae causa. Cliens igitur virgini venienti in forum injecit manum, affirmans suam esse servam: eam sequi se jubet; ni faciat, minatur se cunctantem vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis fit concursus. Cum ille puellam non posset abducere, eam vocat in jus ipso Appio judice.

Interea missi nuncii ad Virginium properant. Is prima luce Romam advenit, cum jam civitas in foro expectatione erecta staret. Virginius statim in forum lacrymabundus et civium opem implorans filiam suam deducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti suo addixit. Tum pater, ubi nihil usquam auxilii vidit; "Quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui." Data venia, pater filiam in secretum abducit. Ab lanio cultrum arripit, et pectus puellae transfigit. Tum ferro sibi viam facit, et respersus cruore ad exercitum profugit. Concitatus exercitus montem Aventinum occupavit; decem tribunos militum creavit; decemviros magistratu se abdicare coegit, eosque omnes aut morte aut exilio mulctavit: ipse Appius Claudius in carcere necatus est.

Fairytale left blue.png Caius Marcius Coriolanus Caius Licinius Stolo Fairytale right blue.png