Jump to content

De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Appius Claudius Caudex

Unchecked
E Wikisource
 Manius Curius Caius Duilius 

Appio Claudio consule coeptum est primum adversus Poenos bellum. Cum Messanam Siciliae urbem Carthaginienses et Hiero rex Syracusanus obsiderent, Appius Claudius ad Messanam liberandam missus est. Consul primo ad explorandos hostes nave piscatoria, trajecit fretum inter Italiam et Siciliam interjectum. Ad quem venerunt nuncii ab Hannone Poenorum duce, hortantes ad pacem conservandam. Cum vero consul nullas conditiones admitteret, nisi Poeni ab oppugnatione desisterent, iratus Hanno exclamavit se non esse passurum Romanos vel manus in mari Siculo abluere. Non tamen potuit prohibere quin Claudius in Siciliam legionem traduceret, et Poenos Messana, expelleret. Deinde Hiero apud Syracusas victus est. Qui eo periculo territus Romanorum amicitiam petiit, et in eorum societate postea constanter permansit.

 Manius Curius Caius Duilius