Appius Claudius vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos profectus est. Priorum ducum consilia palam reprehendebat, seque, quo die hostem vidisset bellum perfecturum esse jactitabat. Antequam navale proelium committeret, auspicia habuit: cumque pullarius ei nunciasset pullos non exire e cavea neque vesci irridens jussit eos in aquam mergi, ut saltem biberent, quoniam esse nollent. Quo facto militum animos vana religio incessit: commisso deinde proelio, magna clades a Romanis accepta est; quorum octo millia caesa sunt, viginti millia capta. Quare Claudius a populo condemnatus est: ea res calamitati fuit etiam Claudiae consulis sorori; nam cum illa a ludis publicis rediens turba premeretur, dixit: "Utinam frater meus viveret, classemque iterum duceret," significans optare se ut nimis magna civium frequentia minueretur. Ob istam vocem impiam Claudia quoque damnata est.