De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Claelia Virgo

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Mucius Scaevola Publius Valerius Publicola Fairytale right blue.png

Porsenna Claeliam virginem nobilem inter obsides accepit. Cum ejus castra haud procul ripa Tiberis locata essent, Claelia deceptis custodibus noctu egressa, equum, quem sors dederat, arripuit, et Tiberim trajecit. Quod ubi regi nunciatum est, primo ille incensus ira Romam legatos misit ad Claeliam obsidem reposcendam. Romani eam ex foedere restituerunt. Tum rex virginis virtutem admiratus, eam laudavit, ac parte obsidum donare se dixit, permisitque ut ipsa quos vellet, legeret. Productis obsidibus, Claelia virgines puerosque elegit quorum aetatem injuriae obnoxiam sciebat, et cum eis in patriam rediit. Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. In summa via sacra, fuit posita virgo insidens equo.

Fairytale left blue.png Mucius Scaevola Publius Valerius Publicola Fairytale right blue.png