De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Marcus Porcius Cato

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Publius Scipio Nasica Titus Quinctius Flaminius Fairytale right blue.png

Marcus Porcius Cato ortus municipio Tusculo, adolescentulus priusquam honoribus operam daret, rure in praediis paternis versatus est, deinde Romam demigravit, et in foro esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque, Quinto Fabio consule, cui postea semper adhaesit. Inde castra secutus est Claudii Neronis, ejusque opera magni aestimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Asdrubal frater Annibalis. Ab adolescentia frugalitatem temperantiamque coluit. Pellibus haedinis pro stragula veste utebatur; eodem cibo quo milites vescebatur; aquam in bellicis expeditionibus potabat; si nimio aestu torqueretur, acetum; si vires deficerent, paululum vilis vini.

Quaestor Scipioni Africano obtigit, et cum eo parum amice vixit. Nam parcimoniae amans haud probabat sumptus, quos Scipio faciebat. Quare, eo relicto, Romam rediit, ibique Scipionis vitam palam et aperte re reprehendit, quasi militarem disciplinam corrumperet. Dictitabat illum cum pallio et crepidis solitum ambulare in Gymnasio, palaestrae operam dare, militum licentiae indulgere. Quod crimen non verbo, sed facto diluit Scipio. Nam cum ea de re legati Roma Syracusas missi essent, Scipio exercitum omnem eo convenire et classem expedire jussit, tanquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset, postridie, legatis inspectantibus, pugnae simulacrum exhibuit. Tum eis armamentaria, horrea, omnemque belli apparatum ostendit. Reversi Romam legati, omnia apud exercitum Scipionis praeclare se habere renuntiarunt.

Eadem asperitate Cato matronarum luxum insectatus est. Scilicet in medio ardore belli Punici, Oppius tribunus plebis legem tulerat, qua vetabantur mulieres Romanae plus semuncia auri habere, vestimento varii coloris uti, et juncto vehiculo in urbe vehi. Confecto autem bello, et florente republica, matronae pristina ornamenta sibi reddi postulabant; omnes vias urbis obsidebant, virosque ad forum descendentes orabant, ut legem Oppiam abrogarent. Quibus acerrime restitit Cato, sed frustra; nam lex fuit abrogata.

Cato creatus consul, in Hispaniam adversus Celtiberos profectus est. Quos acri proelio vicit, et ad deditionem compulit: eo in bello Cato cum ultimis militum parcimonia, vigiliis et labore certavit, nec in quemquam gravius severiusque imperium exercuit, quam in semetipsum. Cum Hispanos ad defectionem pronos videret, cavendum judicavit ne deinceps rebellare possent. Id autem effecturus sibi videbatur, si eorum muros dirueret. Sed veritus ne, si id universis civitatibus imperaret communi edicto, non obtemperarent, scripsit ad singulas separatim ut muros diruerent, epistolasque omnibus simul eodemque die reddendas curavit. Cum unaquaeque sibi soli imperari putaret, universae paruerunt. Cato Romam reversus de Hispania triumphavit.

Postea Cato censor factus, severe ei praefuit potestati. Nam, et in complures nobiles animadvertit, et imprimis Lucium Flaminium virum consularem senatu movit. Cui inter alia facinora illud objecit. Cum esset in Gallia Flaminius, mulierem, cujus amore deperibat, ad cenam vocavit, eique forte inter cenandum dixit multos capitis damnatos in vinculis esse, quos securi percussurus esset. Tum illa negavit se unquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. Statim Flaminius unum ex his, qui in carcere detinebantur, adduci jussit, et ipse securi percussit. Tam perditam libidinem eo magis notandam putavit Cato, quod cum probro privato conjungeret imperii dedecus. Quid enim crudelius quam inter pocula et dapes ad spectaculum mulieris humanam victimam mactare, et mensam cruore respergere?

Cum in senatu de tertio Punico bello ageretur, Cato jam senex delendam Carthaginem censuit, negavitque ea stante salvam esse posse rempublicam. Cum autem id, contradicente Scipione Nasica, non facile patribus persuaderet, deinceps quoties de re aliqua sententiam dixit in senatu, addidit semper: "Hoc censeo, et Carthaginem esse delendam." Tandem in curiam intulit ficum praecocem, et excussa toga effudit: cujus cum pulchritudinem patres admirarentur, interrogavit eos Cato quandonam ex arbore lectam putarent? Illis ficum recentem videri affirmantibus: "Atqui, inquit, tertio abhinc die scitote decerptam esse Carthagine; tam prope ab hoste absumus." Movit ea res patrum animos, et bellum Carthaginiensibus indictum est.

Fuit Cato ut senator egregius, ita bonus pater: cum ei natus esset filius, nullis negotiis nisi publicis impediebatur quominus adesset matri infantem abluenti et fasciis involventi. Illa enim proprio lacte filium alebat. Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in literis instituit, licet idoneum et eruditum domi servum haberet. Nolebat enim servum filio maledicere, vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset; neque etiam filium tanti beneficii, hoc est doctrinae, debitorem esse servo. Ipse itaque ejus ludi magister, ipse legum doctor, ipse lanista fuit. Conscripsit manu sua, grandibus literis historias, ut etiam in paterna domo ante oculos proposita haberet veterum instituta et exempla.

Cum postea Catonis filius in exercitu Pompili tiro militaret, et Pompilio visum esset unam dimittere legionem, Catonis quoque filium dimisit; sed cum is amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato pater ad Pompilium scripsit, ut, si filium pateretur in exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae sacramento, quia, priore amisso, cum hostibus jure pugnare non poterat. Exstat quoque Catonis patris ad filium epistola, in qua scribit se audivisse eum missum factum esse a Pompilio imperatore monetque eum ut caveat ne proelium ineat. Negat enim jus esse, qui miles non sit, eum pugnare cum hoste.

Agricultura plurimum delectabatur Cato, malebatque agrorum et pecorum fructu, quam foenore ditescere. Cum ab eo quaereretur quid maxime in re familiari expediret, respondit: bene pascere. Quid secundum? Satis bene pascere. Quid tertium? Male pascere. Quid quartum? Arare. Et cum ille qui quaesierat dixisset, quid foenerari? Tum Cato: "Quid, inquit, hominem occidere?" Scripsit ipse villas suas, ne tectorio quidem fuisse perlitas, atque postea addidit: "Neque mihi aedificatio neque vas, neque vestimentum ullum est pretiosum; si quid est, quo uti possim, utor; si non est, facile careo. Suo quemque uti et frui per me licet: mihi vitio quidam vertunt, quod multis egeo; at ego illis vitio tribuo, quod nequeunt egere."

Injuriarum patientissimus fuit Cato. Cum ei causam agenti, protervus quidam, pingui saliva quantum poterat attracta, in frontem mediam inspuisset, tulit hoc leniter: "Et ego, inquit, o homo! affirmabo falli eos qui te negant os habere." Ab alio homine improbo contumeliis proscissus: "Iniqua, inquit, tecum mihi est pugna: tu enim probra facile audis, et dicis libenter; mihi vero et dicere ingratum, et audire insolitum." Dicere solebat acerbos inimicos melius de quibusdam mereri quam eos amicos qui dulces videantur; illos enim saepe verum dicere, hos nunquam.

Cato ab adolescentia usque ad extremam aetatem inimicitias, reipublicae causa, suscipere non destitit: ipse a multis accusatus, non modo nullum existimationis detrimentum fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit. Quartum et octogesimum annum agens, ab inimicis capitali crimine accusatus suam ipse causam peroravit, nec quisquam, aut memoriam ejus tardiorem, aut lateris firmitatem imminutam, aut os haesitatione impeditum animadvertit. Non illum enervavit, nec afflixit senectus: ea aetate aderat amicis, veniebat in senatum frequens. Graecas etiam literas senex didicit. Quando obreperet senectus, vix intellexit. Sensim sine sensu aetas ingravescebat; nec subito fracta est, sed diuturnitate quasi extincta. Annos quinque et octoginta natus excessit e vita.


Fairytale left blue.png Publius Scipio Nasica Titus Quinctius Flaminius Fairytale right blue.png