Jump to content

De virtute

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De virtute, an doceri possit
sub nomine Platone editus, neque autem ab ipso scriptum
Sebastianus Corradus Latine vertit e Graeco, saeculo XVI
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]


So. Virtus tradine doctrina potest, an ea potius est, quae non possit acquiri: sed viri natura, vel alio quodam modo boni sunt?

Am. Non habeo, Socrates, quid tibi nunc respondeam.

So. At hoc ipsum ita consideremus. Age, si quis vellet ea facultate bonus fieri, qua boni sunt coqui, qui sciti in primis habentur, unde fieret?

Am. Inde videlicet, si de bonis coquis disceret.

So. Quid, si vellet bonus fieri medicus, ad quem profectus, bonus fieret medicus?

Am. Ad eorum aliquem, qui boni sunt medici.

So. Si vero cuperet arte bonus esse illa, qua boni sunt fabri?

Am. Ad fabrorum aliquem.

So. Sed, si peroptaret ea virtute bonus evadere, qua viri sunt et boni, et sapientes, quo profectum illum oporteret dicere?

Am. Arbitror, ad eorum aliquem, qui boni sunt viri, si modo is, qui discere cupiat, ad eam virtutem perdiscendam sit idoneus: nam quo alio proficisci posset?

So. Age, quinam viri boni in urbe nostra fuerunt, ut expendamus, an viri huiusmodi bonos item alios faciant?

Am. Thucydides, Themistocles, Aristides, et Pericles.

So. Uniuscuiusque horum magistrum possumus referre?

Am. Non possumus: non enim id dicitur.

So. Quidni? discipulum possumus vel peregrinum, vel civem, vel liberum, vel servum nominare, qui possit affirmare, se per eorum consuetudinem bonumque et sapientem factum?

Am. Neque hoc dicitur.

So. Numquid invidi erant ita, ut nollent virtutem caeteris impertire?`

Am. Fortasse.

So. Ob idne, quod vereretur, ne sibi alii fierent aemuli, quemadmodum coqui, et medici, et fabri faciunt? Nanque ii necque utile sibi existimant esse, si multi sibi in arte adversarii fiant: neque commodum, si ipsi inter multos sui similes habitent. Eodemnne igitur modo et viris bonis incommodum est, cum sui similibus habitare?

Am. Fieri potest.

So. Nonne sunt iidem boni, et iusti?

Am. Sunt.

So. Estne aliquis, cui possit utile esse, non cum bonis, sed cum improbis versari?

Am. Non possum dicere.

So. An igitur neque hoc potes dicere, utrum sit bonorum quidem nocere, sed improborum prodesse: an contra?

Am. Contra.

So. Asserisne, bonos iuvare, improbos vero laedere?

Am. Assero.

So. Estne igitur aliquis, qui laedi malit quam iuvari?

Am. Nullus certe.

So. Nullus ergo mavult inter nocentes quam inter utiles vivere.

Am. Res est, ut dicis.

So. Nullus igitur e viris bonis moleste fert, alium bonum, et sui similem fieri.

Am. Nullus, ut ex hac ratione apparet.

So. Audisti Themistocli Cleophantum filium fuisse?

Am. Audivi.

So. Themistocles certe, qui bonitatem nemini invidebat, si modo bonus erat, ut vere fuit, et a nobis dicitur, nunquam filium quam optimum fieri per invidiam prohibuisset.

Am. Nunquam.

So. Propterea filium equitandi artem ita doceri voluit, ut in ea peritus, et bonus esset. Nam rectus in equum ascendebat, ex equisque rectus iaculabatur, atque alia multa, et mira faciebat. Multis enim praeterea rebus illum instituendum curavit, et edocendum, quaecunque a bonis praeceptoribus traduntur. Haec nonne de natur maioribus audisti?

Am. Et quidem saepe.

So. Nemo igitur huius filii naturam ut malam accusare potest.

Am. Nemo quidem iuste, ut ex his, quae tu dicis, manifestum est.

So. Cleophantum vero ipsum Themistoclis filium in his, in quibus pater sapiens erat, audistine unquam ex aliquo vel iuvene, vel sene, virum et bonum, et sapientem fuisse?

Am. Nunquam.

So. An igitur censendum est, Themistoclem his quidem, quae diximus, filium suum institui, sed sapientia, qua sapiens erat ipse, nihilo meliorem quovis vicino fieri voluisse, si virtus acquiri potuisset?

Am. Haud simile vero.

So. Huiusmodi quidem magister virtutis fuit, is, quem tu supposuisti. Sed de Aristide videamus. Hic Lysimachum educavit quidem, deditque operam, ut omnium Atheniensium pulcherrime his omnibus, quae sunt in magistrorum facultate, erudiretur: sed virum tamen nemine meliorem fecit. Hunc enim ego et tu non solum vidimus, sed etiam conveniumus.

Am. Verum.

So. Iam vero nosti Paralum, et Xanthippum, quorum tu mihi alterum videris amavisse, sic a Pericle altos, et institutos fuisse, ut Atheniensium nemini in arte equitandi cederent: in musica praeterea, aliisque certandi generibus, atque adeo aliis omnibus, quae traduntur arte, ut illi non minus quam caeteri, essent eruditi, ipsum vehementer elaborasse: viros autem bonos an fieri noluit pater?

Am. Fortasse facti fuissent, o Socrates, nisi mortem iuvenes obiissent.

So. Tu iure quidem tuis amoribus succurris: sed Pericles tamen, si virtus parabilis fuisset, ipseque bonos potuisset facere, multo potius illos in sua ipsius virtute sapientes, quam in musica, et certandi studio fecisset. Sed ea comparari non potest. Nam et Thucydides duos aluit filios Milesiam, et Stephanum, pro quibus tu non ea posses dicere, quae pro Periclis filiis modo dixisti. Horum enim et tu alterum nosti usque ad senectutem, alterum vero etiam ultra pervenisse. Atque hos quidem pater cum doceri voluit, ut bene alia scirent, tum vero in primis, ut Atheniensium omnium pulcherrime luctaretur. Illos enim alterum quidem Xanthiae, alterum vero Eudoro, erudiendos tradidit. Ipsi porro magistri tunc omnibus in arte luctandi excellere videbantur.

Am. Notum est.

So. Videlicet igitur ille unquam, ubi multum oportebat in eos qui docerent, haec filios doceri voluisset: ubi vero nihil impensae erat faciendum in eum qui viros faceret bonos, hoc illos non docuisset, si quidem tradi potuisset?

Am. Non mirum dicis.

So. At enim Thucydides fortasse ignobilis erat, nec multos vel ex civibus, vel ex sociis amicos habebat. Quin erat et ampla familia, et plurimum cum apud cives tum apud Graecos alios poterat. Quare, si hoc ipsum potuisset acquiri, invenisset ille profecto aliquem vel ex civibus vel ex peregrinis, qui filios fecisset bonos, si per reipublicae administrationem ipsi non licuisset. Sed enim virtus, amice, acquiri non potest.

Am. Ita est fortasse.

So. At enim, si virtus acquiri non potest, an boni natura nascuntur homines? Atque hoc ipsum hac ratione contemplantes, fortasse inveniemus. Dic enim: Suntne nobis notae bonorum equorum naturae?

Am. Sunt.

So. Suntne igitur homines, qui teneant artem, qua bonorum equorum naturas cognoscant, atque adeo intelligant, qui sint equi et corpore ad cursum, et animo fortes, quique contra ignavi?

Am. Sunt.

So. Quae igitur ars illa? Quod est illi nomen?

Am. Equestris.

So. Est et circa canes ars eodem modo, qua naturas canum bonas, et malas discernant?

Am. Est.

So. Quae sit illa?

Am. Canina.

So. Sed de auro, atque argento an idem dicendum, quod sint probatores, qui, quod melius, quodque deterius sit, spectatione iudicent?

Am. Dicendum.

So. Quosnam igitur illos vocas?

So. Argentarios.

Am. Hi vero magistri, qui corporibus exercendis praesunt, nonne quum corporum naturas contemplantur, cognoscunt, quae sint ad ferendos labores aptae, et quae contra ineptae: animadvertuntque et senum, et iuvenum corpora, quae laude digna sint futura, atque in quibus spes sit, futurum, ut opera omnia, quae corporis sint, optime faciant?

Am. Sunt haec.

So. Utrum igitur rebuspublicis maiori curae sunt equi, et canes boni, aliaque huiusmodi, an viri boni?

Am. Viri boni.

So. Nonne igitur putas, an hominum naturae ad virtutem essent bonae, homines ipsos, ut eas cognoscerent, omnia excogitasse?

Am. Puto, et consentaneum est.

So. Et tamen ars illa plurimi facta fuisset, et qui illam calluissent. Nobis enim iuvenes ipsos, qui futuri fuissent boni, vel pueros adhuc indicassent: quos in arce nos non aliter, atque argentum, et multo etiam diligentius custodiendos curassemus, ut nihil mali neque in pugna, neque in alio quovis periculo paterentur: sed reipublicae deponerentur, servatores et benefici tunc futuri, quum ad aetatem pervenissent. Sed virtus neque natura, neque disciplina videtur hominibus adesse.

Am. Quo igitur pacto, Socrates, boni tibi fieri videntur? Si enim natura, neque disciplina fiunt, quonam tandem alio modo fiant boni?

So. Reor equidem hoc ipsum non ita facile posse declarari: siquidem suspicor huiusce rei possessionem quiddam maxime divinum esse, et si bonos fieri similiter, atque divini vates et fatidici fiunt, sed spiritu, quo divinitus afflantur. Sic et viri boni, rebuspublicis eventur, futuraque, ex afflatu quodam divino multo clarius et manifestius, quam fatidici, saepe praedicunt. Hinc et foeminae virum huiusmodi divinum esse dicunt. Quin et Lacedaemonii, quando aliquem magnifice laudare volunt, virum illum divinum appellant: quod ipsum et Homerus, et reliqui poetae frequenter usurpant. Quando igitur Deus alicui reipublicae maxime vult prodesse, viros ei bonos ingenerat: quando vero obesse, eosdem, si qui sunt, ex ea tollit. Sic videtur virtus neque disciplina, neque natura comparari: sed his divina forte, qui illa praediti sunt, inesse.