De virtutibus et vitiis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De virtutibus et vitiis
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101


De virtutibus et vitiis (Alcuinus), J. P. Migne

EPISTOLA NUNCUPATORIA. (0613C)

Dilectissimo filio Widoni [ Al., Huitoni] comiti, humilis levita Alcuinus salutem.

Memor sum petitionis tuae et promissionis meae, qua me obnixe flagitasti, aliqua tuae occupationi, quam te in bellicis rebus habere novimus, exhortamenta [ Al., aliquod . . . exhortamentum] brevi sermone conscribere, ut habeas [ Al., haberes] jugiter inter manus manuales [ Al., in manibus] paternae admonitionis sententias, in quibus teipsum considerare debuisses [ Al., potuisses], atque ad aeternae beatitudinis excitare studium: cui tam honestae petitioni libenter me annuere fateor, optans meae devotionis apices tibi ad perpetuam proficere salutem. Quos etiam, quamvis minus eloquenter videas esse (0613D)compositos [ Al., videantur esse compositi], tamen certissime scito sanctae charitatis vigore eosdem esse dictatos. Singulis siquidem hujus sermonis seriem distinxi capitulis, quatenus facilius vestrae [ Al. tuae] devotionis memoriae haec mea dicta inhaerere potuissent; sciens te in multis saecularium rerum cogitationibus occupatum. Unde precor sanctum salutis vestrae [ Al., sanctae salutis tuae] desiderium, ad harum saepius, quasi ad quoddam recurrere (0614C)solatium, litterarum lectionem; ut animus exterioribus fatigatus molestiis, ad seipsum reversus habeat, in quo gaudeat; et quo maxime festinare debeat, intelligat. Sicut meas [ Al., sicut ego a me has] diligenter flagitasti piae exhortationis litterulas, ita te humiliter deposco, ut easdem saepius relegere digneris. Ob hoc tuam, dilectissime fili, dilectionem obnixe deprecor, ut plurima tibi ipse [ Al., ut optima tibi ipsi] eleemosynarum largitione, et judicum ac judiciorum aequitate, et misericordiae sedulitate, coelestis gloriae habitationem indefessa voluntate praeparare studeas. In quo opere et desiderio te divina clementia semper ubique adjuvare dignetur [dilectissime fili]. 129

CAPUT PRIMUM. De sapientia. (0614D)

Primum [ Al., Primo] omnium quaerendum homini est quae sit vera scientia veraque sapientia: quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Scientia vera est a diaboli servitio, quod sunt peccata, recedere; et sapientia perfecta est Deum colere secundum mandatorum illius veritatem: quia in his duobus [ Al., add., mandatis] (0615A)vita beata acquiritur, sicut Psalmista ait: Diverte a malo et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Non enim sufficit cuiquam mala non facere, nisi etiam et bona faciat: nec bona facere, nisi etiam et mala non committat [ Al. et mala amittat]. Omnis ergo qui sic sapiens est, procul dubio beatus erit in aeternum; beata siquidem [vita] est cognitio divinitatis; cognitio [vero] divinitatis virtus boni operis est: virtus boni operis fructus est aeternae beatitudinis.

CAPUT II. De fide.

Sed haec cognitio divinitatis et scientia veritatis per fidem catholicam discenda est; quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Vere beatus (0615B)est, qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Igitur sicut otiosa est fides sine operibus [bonis], ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta. Unde et beatus Jacobus apostolus dixit: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non faciat [Codd. mss. habeat]? Nunquid poterit fides salvare eum? Fides sine operibus mortua est [Codd. mss., otiosa est]. Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jac. II, 14 seqq.): de cujus excellentia est alterius temporis disputare; quia breviarium, quod de mandatis Dei tibi petisti districto sermone fieri, profundissimas de fide catholica rationes [ Edit., orationes, mendose ] explicare non poterit.

CAPUT III. De charitate. (0615C)

In praeceptis vero Dei charitas obtinet principatum, sine cujus perfectione nihil Deo placere posse Paulus testatur apostolus (I Cor. XIII), qui nec martyrium nec saeculi contemptum, nec eleemosynarum largitionem, sine charitatis officio quidquam proficere posse [ Al., prodesse] ostendit. Inde et ipse Dominus a quodam scriba interrogatus quod esset mandatum maximum, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Addidit quoque: Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum; in his duobus mandatis tota Lex pendet et (0615D)prophetae (Matth. XXII, 36 seq.). Quod vero ait: Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, id est, toto intellectu, tota voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum. Dei vero dilectio in observatione mandatorum ejus tota consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me, sermones meos servat (Joan. XIV, 23). Unde ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Ibid., XIII, 35). Item Apostolus: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII, 10). Item Joannes evangelista: Hoc mandatum habemus a Domino (0616A)[Al., Deo], ut qui diligit Dominum [Al., Deum), diligat et proximum (I Joan. IV, 21). Si forte quislibet quaerat quis sit proximus, sciat omnem Christianum recte proximum dici, quia omnes in baptismo filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritualiter in charitate perfecta. Nobilior est generatio spiritualis quam carnalis, de qua in Evangelio ipsa Veritas ait: Nisi quis renatus [Al., natus] fuerit ex aqua et Spiritu [sancto], non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Discat homo quae sunt praecepta Dei, et ea custodiat quantum valeat: et sic se cognoscat charitatem Dei habere. Quorum aliqua tuae ostendere, dilectissime fili, devotioni nominatim curabo, ut paucis intellectis [ Al., perspectis] facilius aliorum virtutes intelligere valeas. 130

CAPUT IV. De spe. (0616B)

Tria quidem [ Al., quaedam] proposuit animae nostrae necessaria egregius gentium doctor, dicens: Spes, fides, charitas, tria haec: major autem his est charitas (I Cor. XIII, 13). Nemo igitur, quamvis ingenti peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis desperare debet: sed spe certae [ Ms., certa] misericordiae illius indulgentiam sibi quotidianis deprecari lacrymis; quam recte sperare possunt, si ab actione pravi operis cessabunt. Ideo nec propter spem veniae perseveranter peccare debemus, neque quia Deus juste peccata punit, veniam desperare debemus: sed utroque periculo evitato, et a malo declinemus, (0616C)et de pietate Dei veniam speremus. Similiter et in omni tribulationum angustia, spe ad solatium supernae pietatis currendum est, quia in illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit, dicente Propheta: In Deo salutare meum et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est (Psal. LXI, 8).

CAPUT V. De lectionis studio.

Sanctarum lectio Scripturarum divinae est cognitio beatitudinis. In his enim quasi in quodam speculo homo seipsum considerare potest, qualis sit, vel quo tendat. Lectio assidua purificat animam, timorem incutit gehennae, ad gaudia superna cor instigat (0616D)legentis. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare [frequenter] et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur: cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum, sive quia intellectum mentis erudit, seu quod a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Labor honestus est lectionis [studium], et multum ad emundationem animae proficit. Sicut enim ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis interior homo nutritur et pascitur, sicut Psalmista ait: Quam dulcia faucicibus (0617A)meis eloquia tua, Domine! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103). Sed ille beatissimus est, qui divinas Scripturas legens, verba vertit in opera. Omnis plane Scriptura sancta ad nostram scripta est salutem, ut proficiamus in eis in veritatis cognitione. Saepius caecus offendit quam videns: sic ignorans legem Dei saepius ignoranter peccat, quam ille qui scit. Sicut caecus sine ductore, sic homo sine doctore viam rectam vix graditur.

CAPUT VI. De pace.

Salvator ad Patrem rediens, quasi speciale munus discipulis pacis dedit praecepta, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). In (0617B)pace vos dimitto, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare, quae desiderabat rediens in omnibus invenire. Cujus pacis ornamenta mirabiliter alio ostendit loco, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). En Filius Dei incipit vocari, qui pacificus esse jam coepit. Non vult Filius Dei dici, qui pacem noluerit amplecti. Negat sibi Patrem Deum, qui pacificus esse contemnit. Sed haec pax cum bonis et Dei praecepta servantibus custodienda est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se habent in peccatis suis. Pax Christi ad salutem proficit sempiternam. Pax quae in diabolo est, ad perpetuam pervenit [ Al., ducit] perditionem. Pax cum bonis, et bellum cum vitiis, semper habenda est. Mala siquidem hominum impiorum odio habenda (0617C)sunt, non homines ipsi, quamvis mali sunt, quia creatura Dei sunt. Pax vero, quae in nobis [ Al., in bonis] est, concordiam fratrum, et charitatem copulat proximorum. Pax spiritum Dei specialiter promeretur. Pax dilectionis mater est. Pax indicium est sanctitatis, de qua Deus per prophetam ait: Pacem et veritatem diligite (Zach. VIII, 19). Pax plebis est sanitas, gloria sacerdotis, et patriae laetitia, et terror hostium sive visibilium, sive invisibilium. 131 Omnibus viribus pax est custodienda, quia semper in Deo manet. Qui in pace sancta manet, cum sanctis Dei manet. Sacerdotis est in pace populum Dei admonere quid debeat agere: populi est in humilitate audire quae monet sacerdos. Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat: plebis est audire, ne faciat.

CAPUT VII. De misericordia. (0617D)

Praecipuum est misericordiae bonum, de qua ipse Salvator ait: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Non potest peccator a Deo misericordiam sperare, qui misericordiam non facit peccantibus in se. Ergo dimittat homo temporale debitum, ut mereatur recipere aeternale bonum. Si animas nostras cupimus peccatorum sordibus emundari, misericordiam in nos peccantibus non negemus, ut in die retributionis ad promerendam (0618A)Dei misericordiam misericordiae operibus adjuvemur. Quomodo a Deo misericordiam exspectat [ Ms., sperat], qui crudelis est in conservos suos? Sicut quis cupit Deum sibi misereri, ita et misereatur debitoribus suis. Certissime indulgentiam exspectare [ Ms., sperare] poterit, qui aliis indulgere novit. Ad misericordiae opus optimo nos in Evangelio Dominus exemplo roboravit, ubi ait: Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est. Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Luc. VI, 36). Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum. Qui facit misericordiam, Deo offert sacrificium salutis [ Ms., satis] placabile. In judice misericordia et disciplina debet esse: quia una sine (0618B)altera bene esse non possit [ Ms., poterit]. Nam misericordia sola si fuerit, securitatem facit peccandi subjectis. Iterum, si disciplina sola semper aderit, vertitur animus delinquentis in desperationem, et judex non merebitur a Deo misericordiam: sed hanc misericordiam a seipso debet homo incipere. Quomodo in aliis est misericors, qui in seipso crudelis est? In seipso crudelis est, qui sibi perpetuas peccatis suis parat flammas. Bene misericors est, qui a seipso incipit, et se diligenter custodit, ne puniatur cum diabolo, et sic aliis praestet, quod sibi bonum esse perspicit.

CAPUT VIII De indulgentia.

(0618C)Dominus in Evangelio ait: Dimittite, et dimittetur vobis. Item: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra. Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14, 15). Haec vero Domini sententia magnam super nos misericordiam [ Ms., clementiam] sonat his, qui eam recte intelligere possunt. Igitur ex nostro judicio judicat nos Deus, et quodammodo in potestate nostra est, quomodo judicemur a judice Deo. Si misericorditer judicamus de in nos delinquentibus, misericorditer judicabit Deus de nobis in se peccantibus. Intendamus exemplum illius, sicut Doctor gentium ait: Donate in vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Sicut Deus donat [Ms., donavit] vobis (0618D)in Christo, ita et vos facite (Coloss. III, 13). Quomodo Deus in Christo nobis nostra peccata donavit: sic etiam nos his qui in nos peccant, dimittamus. Item: Nulli malum pro malo reddentes. Et alio loco: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 17, 21). Sciendum est certissime quod unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo. Illa oratio pro peccatis nostris ad aures omnipotentis Dei cito perveniet, si delinquentium [in nos] preces in nostris auribus acceptabiles sunt. Qui clementer peccantibus ignoscere novit, clementiam divinae pietatis certissime accipiet. (0619A)Sic enim remittetur nobis, ut nos remiseremus eis qui nobis quacunque malignitate nocuerunt. 132

CAPUT IX. De patientia.

In patientia vestra, dicitur in Evangelio, possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). In omni enim vita humana patientia necessaria est. Sicut itaque patienter sufferre debemus injurias ab aliis in nos delatas, ita et patienter tribulationes quae nobis evenient, sufferre necesse est. Saepissime in hoc saeculo boni a reprobis tribulationes patiuntur. Ideo si quislibet post bona opera tribulationes patitur, non debet in cogitatione dicere: Perdidi opera mea bona quae faciebam. Qui enim hoc dixerit, non pro amore Dei, (0619B)sed pro mercede felicitatis hujus vitae, aut pro laude humana opus bonum fecisse cognoscitur. Probabitur enim homo flagellis Dei, quo animo benefaciat, vel qua fortitudine sufferat tentationes sibi supervenientes. Tentat enim vos Deus, dicit Apostolus, ut sciat si diligitis eum. Prorsus, tribulatio patientiam operatur, patientia autem opus est perfectum. Beatus enim vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jac. I, 3, 4). Nemo bene sapiens est, qui patientiam non habet. Fortior est dominator [Ms., domitor] animi sui expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). In patientia vero quaerenda est ignoscendi facultas, non vindicandi opportunitas. Tales sunt quidam, qui tempore injuriarum patienter sufferunt, (0619C)ut subsequenter facilius vindicare valeant. Hi veram non habent patientiam. Patientia vera est in faciem fortiter sustinere injurias, et in futuro vindictam non quaerere, sed ex corde ignoscere. Sine ferro vel flammis martyres esse possumus, si patientiam veraciter in animo servamus cum proximis nostris. Laudabilius est injuriam tacendo declinare, quam respondendo superare. Qui patienter tolerat mala, in futuro coronam merebitur sempiternam.

CAPUT X. De humilitate.

Quanta sit verae humilitatis virtus, facile ex verbis Domini cognoscitur, qui ut superbiam Pharisaeorum damnaret, dixit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12). (0619D)Humilitatis passibus ad coeli culmina conscenditur; quia Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur. De quo dictum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Unde et in psalmis dicitur: Excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Alta posuit pro superbis, humilia vero pro humilibus [ Al., pro mansuetis]. Humilia respicit, ut attolat: alta, id est, superba cognoscit, ut dejiciat. Discamus igitur humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus, sicut ipse in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Per superbiam mirabilis (0620A)angelorum creatura cecidit de coelo: per humilitatem [Dei] fragilitas humanae naturae ascendit ad coelum. Honesta est enim inter homines humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2). Item alius [quidam] Sapiens: Quanto major es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Item Dominus dicit per prophetam: Ad quem autem respiciam nisi ad humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Quicunque humilis et quietus non erit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti. Deus humilis factus est nostrae salutis causa, ut erubescat homo superbus esse. Quantum humilitate inclinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso. Qui enim humilis (0620B)erit, exaltabitur in gloria [ Al., qui hic humilis fuerit in terra . . . . in gloria futura]. Primus humilitatis gradus est veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere. Eam quippe, quam non invenit humilem [veritas] fugit mentem. Quantum quis humilior erit de seipso, tanto major erit in conspectu Dei. Superbus vero quanto gloriosior apparet inter homines, tanto dejectior erit ante Deum. Qui enim sine humilitate bona opera agit, in ventum 133 pulverem portat. Quid superbit terra et cinis, dum vento superbiae dispergitur, quod jejuniis et eleemosynis congregare videtur? Noli, o homo, in virtutibus tuis gloriari; quia alterum habiturus es judicem, non teipsum; in cujus conspectu teipsum in corde tuo humiliare oportet, quatenus (0620C)ille te exaltet in tempore retributionis tuae. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltatus humilieris. Qui enim sibi vilis est, ante Deum magnus est [ Al., pulcher est]; et qui sibi displicet, Deo placet [ Al., et qui sibi placent, Deo displicent]. Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Domini. Tanto enim eris apud Deum pretiosior, quanto fueris ante oculos tuos despectior. In summo honore summa tibi sit humilitas. Honoris laus est, humilitatis virtus.

CAPUT XI. De compunctione cordis.

Compunctio cordis ex humilitatis virtute nascitur; de compunctione confessio peccatorum; de confessione (0620D)poenitentia; de poenitentia vera proveniet delictorum indulgentia. Compunctio cordis est humilitas mentis, cum lacrymis, et recordatione peccatorum, et timore judicii. Ex gemino fonte compunctionis solent profluere lacrymae; id est, dum merita operum suorum diligentius [ Ms., dum mens . . . . diligentius mala] considerat; altera dum desiderio aeternae vitae suspirat. Unde Propheta ait: Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte (Psal. XLI, 3, 4). Item: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Et: Cor meum, et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII, (0621A)3). Quatuor sunt qualitates affectionum [ Ms., afflictionum], quibus cogitatio justi taedio salubri compungitur, hoc est, memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in hujus vitae miseria; desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire. Quando ergo ista in corde hominis fiunt, sciendum est tunc esse Deum per gratiam suam cordi humano praesentem. Unde et in psalmo dicitur: Deus vitam meam nuntiavi tibi; posui [Ms., posuisti] lacrymas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua (Psal. LV, 9). Promissio indulgentiae quam habemus a Deo, lacrymas poenitentiae excitat cordi nostro. Thesaurus desiderabilis in corde hominis, compunctionis dulcedo. Anima hominis quae in oratione (0621B)compungitur, valde illi proficit ad salutem. Cum per orationem compunctio effunditur, Spiritus sancti praesentiam adesse cordibus nostris non dubium est.

CAPUT XII. De confessione.

Hortatur nos saepius Scriptura ad medicamentum fugere confessionis: non quod Deus indigeat confessione nostra, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur, aut agimus; sed nos aliter salvi fieri non possumus, nisi confiteamur poenitentes quod inique gessimus negligentes. Qui seipsum accusat in peccatis suis, hunc diabolus non habet iterum accusare in die judicii: si tamen confitens poenitendo diluit quae fecit, nec iterum renovat quae egit [ Ms., revocat, (0621C)quae gemit]. Confitemini, dicit Jacobus apostolus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V, 16). Item beatus Paulus apostolus: Ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Sed et Salomon de confessione peccatorum dixit: Qui abscondit peccata [Ms., scelera] sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). Magnum est salutis medicamentum non iterare quae prave [ Ms., impie] gessimus, nec priorum cicatrices vulnerum resauciare. Sic autem dixit Joannes evangelista: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est Deus et justus, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 9). Similiter et Psalmista ait: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam (0621D)Domino: et tu remisisti iniquitatem [Ms., impietatem] peccati mei (Psal. XXXI, 5). Vivens confiteatur peccator quae fecit, quia non est fructuosa confessio apud inferos, nec poenitentia ad salutem proficiens. Ecce nunc tempus salutis, ecce nunc tempus acceptabile Deo (II Cor. VI, 2). Tempus est nunc remissionis poenitentibus; sed tempus 134 erit post mortem vindictae negligentibus confiteri scelera sua. Omnes enim impii amaram habent in tormentis poenitentiam, sed non proficit eis poenitentia ad salutem [ Ms., remissionem]: sed conscientia torquet eos ad augmentum poenarum quas patiuntur. Potuerunt enim sibi per confessionem praecavere tormentorum (0622A)immanitatem, et neglexerunt. Ita sicut foras flammis, ita intus in conscientia propria torquentur. Quomodo potest medicus vulnus sanare, quod aegrotus ostendere crubescit? Deus enim confessionem nostram desiderat, ut justam habeat causam ignoscendi. Qui peccata sua occultat, et erubescit salubriter confiteri, Deum testem habet nunc, et iterum habebit eum ultorem. Optime se judicat homo in hac vita, ne judicetur a Deo damnatione perpetua. Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit. Quod enim oportuit, non gessit, et quod non oportuit, egit. Confessio justificat, confessio veniam peccatis donat. Omnis spes veniae in confessione consistit. Confessio opus est misericordiae: (0622B)salus aegroti unicum est viribus [ Forte, vitiis] nostris medicamentum cum poenitentia.

CAPUT XIII. De poenitentia.

Cujus ipse Salvator in Evangelio virtutem ostendit, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Et Joannes Baptista ait: Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 8). Fructus est dignus poenitentiae, transacta flere peccata, et eadem iterum non agere, sicut Scriptura ait: Non adjicies peccatum super peccatum (Eccli. V, 5). Lavamini, dicit Dominus per Isaiam prophetam, et mundi estote (Isai. I, 16). Lavatur itaque et mundus est, qui praeterita plangit, et iterum flenda non admittit (0622C)[ Al., non committit]. Lavatur et non est mundus, qui plangit quod gessit, nec deserit: et post lacrymas haec quae fleverat, repetit. De his qui post lacrymas ad delicta revertuntur pejora [ Al., priora], beatus Petrus terribiliter ait: Canis revertitur ad vomitum suum (II Petr. II, 22). Fili, peccasti, dicitur in Scriptura sancta, non adjicias iterum, sed de pristinis deprecare, et remittentur tibi (Eccli. XXI, 1). Poenitentia vera non annorum numero censetur, sed amaritudine animi. Unde beatus Petrus mox a Domino indulgentiam recepit, quia amarissime flevit trinae negationis culpam. Poenitentia, quamvis sit exigui temporis; si intima cordis amaritudine agitur, non despicitur apud judicem justum Deum, qui cordis secreta considerat. Non enim longitudinem (0622D)temporis tantum requirit Deus, quantum affectum sinceritatis [poenitentis] pensat. Qui enim in Christum tota mente confidit, etiamsi in multis moriatur peccatis, fide sua vivit in aeternum, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 25). De morte animae dixit, quia propter peccatorum aegritudinem [ Al., quae pro aegritudine] eveniet illi. Deus autem natura misericors est, paratus est salvare per misericordiam, quos non veniet [ Ms., invenit] salvare per justitiam, qui vult omnes salvos fieri, et neminem perire (I Tim. II, 4): qui (0623A)per prophetam ait: In quacunque die conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur (Ezech. XVIII, 21). Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertatur, consequi posse veniam se per Dei misericordiam non dubitet. In hoc saeculo poenitentiam facientibus Dei misericordia subvenit. In futuro autem poenitentia non proficit, sed rationem nostrorum [operum] reddituri sumus. In hac vita tantum poenitenti [ Ms., poenitentiae] patet libertas, post mortem vero nulla correctionis est licentia.

CAPUT XIV. De non tardando converti ad Deum [Al., De conversione ad Dominum ]. Legitur in litteris divinitus inspiratis dictum: (0623B)Fili, ne tardes converti ad Deum [Ms., Dominum], quia nescis, quid futura pariat dies (Eccli. V, 8). Qui tardat converti, periculum facit animae suae, quia mors non tardat (Eccli. XIV, 12). Quae si tardantem converti inveniet, ad tormenta deducit eum. Dissoluta et paralytica [ Ms., periculosa] cogitatio est, de crastina cogitare conversione, et hodiernam negligere. Quid tu peccator [converti] dissimulas, 135 et non metuis, ne tibi mors repentina subripiat diem conversionis? Nonne homines subito moriuntur? Si bonum est peccata dimittere, et ad Deum converti, cito fiat. Deus tibi promittit remissionem convertenti a peccatis, securitatem tibi non promisit diu vivendi. [Lege prophetas, lege Apostolum, et vide si tibi promissa sit hora aut dies.] Ideo convertat se (0623C)citius unusquisque ad Deum, et cum invenerit eum, derelinquat impius viam suam. Si subito intrat dies extremus, perit dilatio, et restat damnatio. Perire non vis, redi ad Deum, et vives. Noli desperare [ Ms., peccando sperare] de venia peccatorum, nec de vita longiori confidere. Convertere ergo, et poenitentiam age. Cras, inquies, convertam. Quare non hodie? Quid mali, dicis, si cras dicam? Quid mali, si hodie? Forte dicis: Longa erit vita mea. Dicam, si longa sit [ Ms., erit], bona sit; si brevis, et ipsa bona sit. Quis ferat malum longum? Prandium longum non vis habere malum, et vitam longam vis habere malam? Villam emis: bonam desideras. Uxorem vis ducere: bonam quaeris. Filios tibi nasci vis: bonos optas. Et ut etiam de rebus vilissimis loquar, caligas (0623D)emis, et non vis malas: et vitam amas malam? Quid te offendit vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona [tua] solus sis malus? Neque tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. V, 8). Verba Dei sunt, non mea. Non a me haec audisti, sed ego tecum audio a Domino. Forte respondes: Cras, cras. O vox corvina! Corvus non redit ad arcam, columba redit. Si enim tunc vis poenitentiam agere quando peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Satis alienus a fide est, qui ad agendam poenitentiam tempus senectutis exspectat. Metuendum est, ne dum sperat misericordiam, incidat in judicium. Neque enim tunc veniam (0624A)inveniet, qui modo aptum veniae tempus perdidit. Ibi jam a Deo non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire quod jussit. Qui tempus poenitentiae datum [sibi] negligit, frustra ante tribunal Christi preces effundit. Festinare debet ad Deum convertendo unusquisque, dum potest, ne si, dum potest, noluerit, omnino cum tarde voluerit, non possit.

CAPUT XV. De timore Domini. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Magna est cautela peccati Deum semper praesentem [ Ms., Dei praesentiam] timere. Qui perfecte Deum timet, diligenter se a peccatis custodit. Timenti Deum in novissimo die bene erit, et merces ejus in (0624B)aeternum permanet (Eccli. I, 13). Qui erubescit in conspectu hominis peccare, quanto magis debet erubescere in conspectu Dei iniquitatem agere, qui non solum opera, sed et corda considerat. Qui timore sancto Deum metuunt, inquirunt quae bona placita sunt illi. Alius est timor filiorum, alius est timor servorum. Servi enim propter tormenta dominos timent, filii vero propter amorem patres timent. Si filii Dei sumus, timeamus eum ex charitatis dulcedine, non de timoris amaritudine. Homo sapiens in omnibus operibus suis metuit Dominum, sciens se nunquam ejus praesentiam fugere posse, sicut Psalmista Deo dicit: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Iterum: Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente (Psal. LXXIV, 7), (0624C)subauditur, patet locus fugiendi Deum. Qui timet Deum, accipiet doctrinam ejus, et qui vigilaverint in mandatis illius, invenient benedictionem sempiternam (Eccli. XXXII, 18). Timentis Deum beata est anima (Eccli. XXXIV, 17), et a tentatione diabolica tuta remanet. Beatus homo, qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14), et cui donatum est Dei timorem semper ante oculos habere. Qui timet Dominum, recedit ab itinere pravo, et ad virtutis semitam vias suas dirigit. Timor Domini repellit peccata, et adjicit virtutes. Timor cautum facit hominem et sollicitum, ne peccet. Ubi vero timor Domini non est, ibi dissolutio vitae est. Quisquis Deum in prosperis non timet, vel [ Ms., saltem] in adversis refugiat ad illum, qui flagellat, ut sanet. Beatus vir, qui timet Dominum, in (0624D)mandatis ejus cupit nimis (Psal. CXI, 1). Timor Dei timorem gehennae expellit. Sic [ergo] timeamus Deum, ut diligamus eum; quia perfecta charitas foras mittit timorem servilem (I Joan. IV, 18). 136

CAPUT XVI. De jejunio. Perfectum est jejunium, quod in eleemosynis et oratione fit. Coelum [ Al., orationibus in coelum] transit, et ad thronum altissimi Dei pervenit. Tunc enim homo spiritualis effectus angelis conjungitur, Deoque liberius copulatur, si abstinentia carnis orationibus exaltatur. Per jejunia et orationes occulta mysteriorum coelestium revelantur, divinique sacramenti (0625A)arcana panduntur. Quandiu Adam abstinuit, mansit in paradiso: manducavit, et expulsus est. Jejunia fortia tela sunt adversus tentamenta daemoniorum; cito enim per abstinentiam vincuntur. Unde etiam Dominus et Salvator noster eorum incursus jejuniis et orationibus praemonet superare dicens: Hoc genus non ejicitur, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20; Marc. IX, 28). Immundi enim spiritus ibi se fiducialibus immittunt, ubi videbunt frequenter comessationes et ebrietates exerceri. Abstinentia corpus macerat, sed cor impinguescit [ Ms. impinguat]. Carnem debilitat, sed animam confortat. Sed sciendum est quod jejunia cum bonis operibus Deo optime sunt acceptabilia. Qui autem a cibis abstinent, et prave agunt; daemones imitantur, (0625B)quibus esca carnalis non est, et nequitia spiritualis semper inest. Ille enim bene abstinet a cibis, qui et a malitiae actibus, et a mundi jejunat ambitionibus. Melius est praedicationis sanctae convivio [et verbi Dei pabulo] victuram in perpetuo mentem reficere, quam ventrem mortiferae carnis [terreno pane et] deliciosis saturare epulis.

CAPUT XVII. De eleemosynis. Sciendum est enim esse pietatis opus, ut de his quae nobis coelestis Pater misericorditer contulit, nos quoque alios adjuvemus. Sunt enim plurimi qui nullam in agris, nullam in vineis, nullam habent in saeculi divitiis portionem. Quorum inopiae de (0625C)ea quam Dominus nobis dedit copia consulere debemus, ut et ipsi nobiscum Deo pro terrae fecunditate benedicant, et gaudeant possidentibus fuisse donata, quae etiam pauperibus ac peregrinis facta fuerunt communia. Felix est illud horreum, et omnium fructuum multiplicatione dignissimum, unde egentium, et debilium, et peregrinorum saturatur esuries. Quos ideo sub diversis molestiis justitia Dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro benevolentia coronaret. Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in eleemosynis atque jejuniis; et velociter ad divinas conscendit aures talibus oratio elevata suffragiis, quoniam scriptum est: Animae suae benefacit vir misericors (Prov. XI, 17). Pars enim corporalium facultatum, (0625D)quae indigentibus ministratur, in divitias largienti transit aeternas. Ita misericordiam Dei et indulgentiam peccatorum nostrorum, pauperum miseratione et eleemosynis meremur: quoniam qui suum ab inope non avertit animum, cito ad se Domini convertit auditum, dicente Domino: Estote misericordes, sicut Pater vester misericors est (Luc. VI, 36). Quod reddituram se promittit Veritas, secura expendat [et tribuat] humanitas. Constans esto, Christiane largitor, da quod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas. Noli metuere dispendium, noli de dubio suspirare proventu. Substantia tua cum bene erogatur, augetur. Remunerator tuus vult te (0626A)esse munificum. Et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date, et dabitur vobis. O avare, si aurum diligis, vel divitias saeculi, da, ne perdas. Si servaveris, sine dubio perdes: si erogaveris, omnino habebis eas aeternaliter, dicente ipsa Veritate: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur: neque fures effodiunt, et furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 29). Utique bene dispensantes temporalia acquiretis aeterna. Noli timidus esse in largiendo, ne sis egenus in retributione: quia qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Qui autem miseretur pauperi, beatus erit (Prov. XIV, 21). Redemptio itaque animae viri, divitiae ejus (Prov. XIII, 8). Honorat Deum, qui miseretur pauperis. Absconde eleemosynam in sinu (0626B)pauperis, dicit Scriptura sancta, et ipsa orabit pro te (Eccli. XXIX, 15). Sicut aqua 137 exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Animam esurientem ne despexeris, et ne exasperes pauperem in clamore suo (Eccli. IV, 2). Qui avertit aurem suam a clamore pauperis, illius oratio clementiam Dei non merebitur [ Ms., meretur]. In vita tua benefac animae tuae, eleemosynas dans miseris, quia post mortem non habes potestatem bene faciendi. In conviviis tuis pauperes vescantur, et Christus in illis. Tria sunt genera eleemosynarum: una corporalis, egenti dare quidquid potueris; altera spiritualis, dimittere ei a quo laesus fueris; tertia delinquentem corrigere, et errantes in viam reducere veritatis.

CAPUT XVIII. De castitate. (0626C) Castitas angelica est vita. Castitas cum humilitate, Spiritus sancti merebitur habitationem, quem expellit immunditia libidinum, dicente Scriptura: Corpus peccatis subditum Spiritus sanctus effugiet (Sap. I, 5). Membra nostra Deo debent esse dicata, non fornicationi. Opponat homo desiderio carnis suae aeternorum flammas tormentorum. Assuescat juvenis castitati, ut sit dignus sapientia Dei. Ubi immunditia est corporis, ibi habitatio diabolici spiritus; qui maxime gaudet in inquinatione carnis nostrae. Omnes immunditiae Deo displicent, et maxime quae non sunt naturales. Admonet itaque nos Scriptura sancta, dicens: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate (0626D)tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis venire (Eccli. XVIII, 30, 31). Ejus quoque modi Salomon sapientissimus proferebat sententias de cavenda immunditia carnis, dicens: Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt ad mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus ejus, et investigabiles. Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Longe fac ab ea vias tuas, et ne appropinques foribus domus ejus (Prov. V, 3-8). Hoc siquidem (0627A)non solum de meretricum immunditia dixit, sed etiam de omni carnis concupiscentia, quae sollicitat animam suis consentire desideriis. Sed ratio mentis prohibere debet impetus carnis, et refrenare voluptates ejus iniquas. Item ille qui supra, prohibens cohabitationem feminarum, juvenibus dicit: Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? Aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus. Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus, cum tetigerit eam (Prov. VI, 27-29). Similiter et beatus Paulus admonet nos apostolus, inquiens: Bonum est mulierem non tangere (I Cor. VII, 1), quasi statim in tactu periculum esset. Pulchra est casta juvenum pudicitia, et Deo amabilis, et ad omne bonum utilis. Qui filios (0627B)habet spirituales, vel carnales, nutriat illos in castitate Deo, non in fornicatione diabolo. Quid prodest homini filium habere, nutrire, amare, si aeternis eum nutriet tormentis? Qui in castitate vivunt, angelicam habent in terris conversationem. Castitas hominem coelo conjungit, angelis facit concivem. Qui mulierem habet legitimam, legitime utatur ea temporibus opportunis, ut benedictionem mereatur filiorum a Deo recipere. Nemo dicat a fornicatione se custodire non posse. Fidelis est enim Deus, dicit beatus Apostolus, qui non permittit nos tentari supra id, quod portare non [Ms. omit. non] possumus: sed faciet etiam cum tentatione proventum (I Cor. X, 13). Talis unicuique homini tentatio datur, sive in carnis desiderio, sive in ambitione saeculi, vel etiam in quacunque tentationis (0627C)molestia, qualem aut cum laude vincere, aut cum opprobrio succumbere poterit. Omnibus enim castitas semper necessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio, et assidua salutis praedicatio. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nulla carnis contagione [ Ms., nullo . . . contagio] corrumpantur; sed potius continentia castitatis splendeant et totius honestatis fulgeant in populo exemplis. 138

CAPUT XIX. De fraude cavenda. Dominus ipse, qui nos benignos admonet de nostra substantia pauperibus et miseris esse, prohibet nos ab omni avaritia et injusta pecuniae acquisitione. (0627D)Qui vero ait: De justis laboribus tuis fac eleemosynam (Tob. IV, 7), ipse per apostolum suum hortatur nos, dicens: Nolite fraudem facere [Ms., nolite fraudare] invicem (Marc. X, 19). Qui fraude qualibet aliquid acquisierit, perdit justitiam et aequitatem [ Ms., justitiae aequitatem]. Dic avare, dic cupide, dic scelerate, quid acquisisti? Forte dicis: Aurum acquisivi? et verum dicis. Ecce aurum acquisisti per fraudem, et fidem perdidisti per injustitiam. Si in mercato fidem invenires venalem: si bonus esses, quomodo comparasses [ Ms., comparares] eam? Quare non times perdere ea, quae [ Ms., eam, quam] te Deus voluit habere in corde? Aurum habes vel argentum, vel aliud quid pretiosius in area; sed (0628A)damnum in corde. His omnibus meliores divitias perdidisti, id est, fidem, et justitiam, et dilectionem Dei et proximi. Lucrum tuum cogitas, damnum tuum non consideras. Si huic lucro gaudes, quare illa perdita non plangis? Plus ergo perdidisti quam acquisisti. O dives, rapis per potentiam quod tibi placet habere, et perdis per injustitiam quod te Deus vult habere, id est, beatitudinem sempiternam. Si omnis fur vel raptor lumen oculorum perdidisset in furto vel rapina, nunquid postea furtum fecisset vel rapinam? Et nescit, quod in ejusmodi peccato lumen perdit cordis, quod melius est omni lumine corporis. Magis, avare, da pauperibus quod habes, ut invenias in coelo quod dedisti in terra. Quid times pecuniam tuam perdere, et non times ut totus pereas? Pro acquisitione (0628B)pecuniae falsum testimonium dicis, mentiris, rapis aliena. Juras, perjuras, quae lex vetat. Cum haec omnia facis, quare non times, ne totus ardeas in aeternum? Cur, avare, plus amas aurum, quam animam? Quid enim proderit tibi, si mundum universum lucreris, animae autem tuae detrimentum patiaris (Matth. XVI, 26)? Et ipse Dominus dicit in Evangelio: Cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita ejus, quae possidet (Luc. XII, 15). Nunquid non divites similiter moriuntur, sicut et pauperes? Non prodesse possunt divitiae in die ultionis, nec liberabunt male utentes [ Al., viventes] eis a poenis sempiternis. Nihil est avaro scelestius, qui animam suam habet venalem pro cupiditate divitiarum. Avaritia modum ignorat, et cum omnia devoret, (0628C)nescit penitus satiari [ Ms., saturari]. Esuriens semper et inops est. Avarus vir inferno est similis, qui nunquam impletur.

CAPUT XX. De judicibus. Omnis qui recte judicat, stateram in manu gestat. In utroque sensu [ Ms., pensu] justitiam et misericordiam portat: ut pro justitia reddat peccatis sententiam pro misericordia peccati temperet poenam. Quaedam vero sunt a judice bono per aequitatem corrigenda, quaedam per misericordiam indulgenda. Sine personarum acceptione debent esse judicia. Nihil enim iniquius est, quam munera accipere in judiciis: quia munera excaecant corda [Ms., oculos] prudentium, (0628D)et subvertunt corda [Ms., verba] justorum (Deut. XVI, 19). In quo enim judicio, dicit Dominus, judicabitis; judicabitur [de] vobis (Matth. VII, 2). Quapropter judex Deum judicem timeat, ne forte Deo judicante damnetur. Qui innocentes damnat, vel impios justificat pro muneribus; vel cujuslibet personae amore vel odio [inique judicat, in Dei judicio vindictam sustinebit]. Nemo principum stultos vel improbos judices ponere debet. Nam stultus per ignaviam ignorat justitiam, improbus autem per cupiditatem subvertit ipsam quam didicit veritatem. Pene gravius lacerantur pauperes a pravis judicibus, quam a cruentissimis hostibus. Nullus enim praedo tam cupidus in alienis, quam judex iniquus in suis. Pejores (0629A)sunt hostibus judices iniqui. Hostes saepe fuga vitantur: judices [vero] propter potentiam effugi non possunt, qui divitias et civium oppressione congregare student. Aliquoties judices boni ministros 139 habent rapaces; quorum scelere coinquinantur, si non prohibent rapacitatem illorum. Hi in alienis pereunt peccatis, quia non solum, ut egregius mundi doctor ait, qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni efficiuntur morte perpetua (Rom. I, 32). Saepe judices pravi cupiditatis causa aut differunt, aut pervertunt judicia. Nec finiunt causas, quousque saeculi eorum impleantur. Quando enim judicant, non causas, sed dona considerant. Judices pravi, juxta Prophetae verbum, quasi lupi vespere: non re inquunt in mane (Sophon. III, 3), hoc est, de praesentis vitae commodo (0629B)tantum cogitant, de futuro autem nihil: luporum more cuncta rapientes, et vix pauperibus pauca relinquentes. Iracundus judex judicii examen plene contueri non valet, quia caligine furoris non videt claritatem justitiae. Non est persona in judicio consideranda, sed causa. Scriptum est enim: Non accipies personam in judicio (Deut. I, 17). Iniqui judices errant in veritatis sententia, dum intendunt qualitatem personae: et nocent saepe justis, dum improbe defendunt impios. Acceptio munerum in judiciis, praevaricatio est veritatis. Qui Deum timentes juste judicant, aeterna a Domino accepturi sunt praemia.

CAPUT XXI. De falsis testibus. (0629C)Falsus testis, dicit Salomon, non erit impunitus (Prov. XIX, 9). Qui falsum testimonium profert contra proximum suum, exstinguetur lucerna ejus in die ultimo. Qui metu cujuslibet potestatis veritatem occultat, iracundiam Dei super se provocat, quia magis timet hominem quam Deum. Falsidicus testis tribus est personis obnoxius: primum Deo, cujus praesentiam contemnit; deinde judici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti, quem falso testimonio laedit. Si falsi testes separantur, mox mendaces inveniuntur. Uterque [aeque] reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit: quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat. Beatus cujus testimonium in conspectu Dei probabile invenietur. Quatuor modis justitia in judiciis subvertitur: (0629D)timore, cupiditate, odio, amore. Timore, dum metu potestatis alicujus veritatem [dicere vel] judicare quislibet pavescit; cupiditate, dum praemio muneris alicujus corrumpitur judex; odio, dum cujuslibet inimicitiae causa nocere alteri desiderat; amore, dum amicos vel propinquos contra justitiam defendit potentior. His quatuor modis saepe aequitas judicii subvertitur, et innocentia laeditur. Magis dolendi sunt qui opprimunt pauperes, quam qui patiuntur injuriam. Illi enim qui opprimuntur, temporalem miseriam cito finiunt [ Al., transeunt]: illi vero qui opprimunt eos per injustitiam, aeternis flammis deputabuntur [ Ms., deputantur]. Hic vero saepe a malis boni judicantur: in futura siquidem vita mali (0630A)judicabuntur a bonis. Saepe etiam et hic boni infelices sunt et miseri coram hominibus, et mali felices. In illa itaque aeterna retributione semper boni felices erunt, et mali semper miseri erunt. Hi quibus bona sunt [ Ms., bene sit] in hoc saeculo, contendant maxime ne bona perdant perpetua: et qui molestias patiuntur, fortiter eas sufferant, ut aeterna beatitudine digni inveniantur.

CAPUT XXII. De invidia. Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Dum invidebat homini terreno coelum, quaerebat quomodo eum perderet per transgressionem illius mandati, quod Creator homini statuit. (0630B)Nihil nequius potest esse invidia, quae alienis torquetur bonis: et quod ipsa non habet, alios invidet habere. Omnibus inimica est bonis invidia. Ubi est invidia, charitas esse non potest. Et ubi charitas non est, ibi nihil boni esse poterit. Qui invidet, diabolo similis est, qui per invidiam hominem de paradisi felicitate dejecit. Magnus vir est, qui invidiam humilitate superat, discordiam charitate destruit. Quid infelicius est homini, quam alterius bonum suum egisse supplicium? Omnis enim invidus animo torquetur. Unde igitur bonus proficit, inde invidus contabescit. Melius est 140 bonorum imitari exempla, quam eos invidiae stimulo agitare. Invidia sensum mordet, pectus urit, mentem affligit. Nullus de alterius cujuslibet doleat bono, vel felicitate (0630C)aliena constristetur. Potest itaque homo alterius bonum suum facere, dum amat in altero, quod in se [ Ms., quod ipse] non facit.

CAPUT XXIII. De superbia. Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6; I Petr. V, 5). Maximum diaboli peccatum fuit superbia. Quapropter omni vitio deterior [ Ms., omnium malorum pejor] est superbia, quae saepe et de bonis nascitur actibus, dum homo in suis bonis operibus superbit: et hoc perdit per superbiam, quod habuit per charitatem. Omnium vitiorum novissimum est superbia, dum homo virtutibus ornatur, et in his superbire coepit [ Ms., coeperit; Al., cupit]. Omnis quoque peccati initium superbia est (0630D)(Eccle. X, 15), dum anima praecepta contemnit Creatoris, mox in cujuslibet peccati corruit foveam. Omnis superbia tanto in imo jacet, quanto se erigit in alto. Tantoque profundius labitur, quanto excelsius elevatur. Qui enim per propriam superbiam attollitur, per Dei justitiam damnatur. Ante ruinam hominis exaltatur spiritus ejus. Nihil magis Christiano vitandum est quam superbia, quae iram Dei provocat. Nam superbia ex angelis daemones fecit: humilitas autem homines sanctis angelis similes reddit. Superbi cupiunt in se praedicari quod non faciunt: humiles refugiunt, quidquid boni operantur, agnosci. Non elevetur homo in bono suo, nec laudem sibi quaerat, quamvis aliquid boni faciat: sed Deum laudare (0631A)[ Ms., laudari] cupiat in donis suis, quia nihil boni facit [ Ms. fecit], nisi quod Deus donavit ei facere.

CAPUT XXIV De iracundia. Egregius mundi Praedicator dicit: Omnis enim amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor et blasphemia tollatur a vobis (Ephes. IV, 31). Nec enim ira viri justitiam Dei operari poterit (Jac. I, 20) Ira sine temperamento expers est rationis. Responsio mollis mitigat iram, sermo durus suscitat furorem. Vir iracundus, ut ait Salomon, provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas (Prov. XV, 18). Spiriritum vero ad irascendum facilem quis sustinere poterit (0631B)(Prov. XVIII, 14)? Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor finem vindictae novit (Prov. XXVII, 4). Si te, o homo, praeoccupaverit ira, mitiga eam. Illa ira mala est, quae mentem turbat, ut rectum consilium perdat. Illa ira est justa et necessaria, quando homo contra propria irascitur peccata, et contra seipsum indignatur, dum male agit. Dicit enim propheta: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Concessit quod naturae est, tulit quod culpae est. Ira alterius tua liniatur patientia. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21). Alteterius peccatum tuum sit praemium. Displicet tibi alterius ira? Quod tibi in altero displicet, in teipso quoque displiceat. Noli tranquillitatem mentis tuae alterius perturbatione maculare. Noli te aequalem (0631C)stulto facere, quia ira in sinu stulti requiescit (Eccle. VII, 10). Si tu irasceris contra eum, erunt [ Al., eritis] duo mali, tu et ille. Melius est [ Ms., esset] te esse bonum, quanquam ille sit malus. Cur tu ex alterius malitia malus efficeris?

CAPUT XXV. De humana laude non quaerenda. Dominus dicit in Evangelio: Attendite, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth, VI, 1), id est, ut ea intentione non faciatis bona, ut ab hominibus vanam laudem habeatis; sed quidquid homo facit boni, pro Dei amore et salute animae suae, et fraterna charitate faciat. Ideo ipse Dominus dixit de quibusdam, qui eleemosynas (0631D)faciunt, vel orationes et jejunia, ut ab hominibus laudem accipiant: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Qui pro eo bonum quodlibet facit, ut ab hominibus laudetur, haec est merces illius quam quaesivit, et nullam a Deo sperare habet retributionem; quia pro ejus amore 141 non fecit, sed pro vana humanae laudis jactantia, sicut hypocritae facere solent. Quod vitium hominibus placendi in bonis operibus, Dominus Jesus Christus multum detestatur, et saepius Pharisaeos, qui tales fuerunt in Judaea, terribili [ Al., tali] percutit maledictione, dicens: Vae vobis, hypocritae (0632A)(Matth. XXIII, 13)! [Nos autem non eos imitemur], sed secundum Apostolum: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Qui laudem non appetit, nec pro contumelia conturbatur. Nec ideo se bonum existimet homo, quamvis ab alio laudetur, quia Deus inspector est cordis. Quid enim prodest malo homini, si bonus praedicetur? Tunc veraciter hoc quod agit homo bonum est, quando Deo placere desiderat, a quo habet quidquid boni habet vel facit. Qui bona agere videtur, et per haec non Deo, sed hominibus placere cupit, in vanum laborat, et in ventum seminat. Magnum se unusquisque esse studeat in suis operibus; sed de magnitudine sua humanum non quaerat favorem, ne perdat quod habuit, et sit parvus factus [ Ms., et parvus efficiatur]. Quidquid enim homo (0632B)boni faciat, hoc se sciat habere non a se, sed a Deo. Increpat eos beatus Paulus apostolus qui in suis gloriantur benefactis, dicens: Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non receperis (I Cor. IV, 7)? Qui aliquod donum Dei quod meruit, in suam laudem convertit, procul dubio virtutem in vitium transfert, et bonum quod fecit, in peccatum. Cum enim causa jactantiae pascitur pauper, etiam ipsum misericordiae opus in peccatum convertitur. Quidquid homo boni agit, Deo quaerat laudem, non sibi, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16).

CAPUT XXVI. De perseverantia in bonis operibus [Ms., boni operis ]. (0632C) Non quaeritur in Christiano initium boni operis, sed finis: quia de fine suo unusquisque judicabitur. Sunt enim qui bene incipiunt, et male finiunt conversationem suam; sicut Judas primo apostolus, et postea proditor Domini, et facti sui conscius laqueo se suspendit (Act. I). Saulus [ Al., Paulus] male coepit, sed bene finivit: primo persecutor, postea praedicator. Virtus boni operis est perseverantia, ipso Domino dicente: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Matth. X, 22). Non igitur qui coeperit bonum, sed qui perseveraverit in bono, hic salvus erit. Tunc enim placet Deo nostra conversatio, quando bonum quod inchoamus, perseveranti (0632D)fine complebimus [ Ms., complemus]. Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse, virtus est. Non inchoantibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur. Semper in vita hominis finis quaeritur, qualis sit extremo tempore vitae suae: quia de fine suo unusquisque aut justificatur, aut condemnatur. Ideo unusquisque instantissime bona quae coepit, perficere contendat, ut perpetuam a Domino mereatur mercedem accipere.

CAPUT XXVII. De octo vitiis principalibus, et primo de superbia. Octo sunt vitia principalia vel originalia omnium (0633A)vitiorum, ex quibus quasi radicibus omnia corruptae mentis vel incasti corporis diversarum vitia pullulant iniquitatum. De quibus pauca dicere ratum duximus, vel ex quibus radicibus qui rami vitiosae germinationis crescere videantur; ut sciat unusquisque radicibus exstirpatis, facilius ramos praecidere posse. Primum vitium est spirituale, superbia, de qua dicitur: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X, 15), quae regina est omnium malorum, per quam angeli ceciderunt de coelo, quae fit ex contemptu mandatorum Dei. Fit etiam, quando attollitur mens de bonis operibus, 142 et se meliorem aestimat aliis, dum in eo ipse pejor aliis est, quo se meliorem putat. Fit etiam per contumaciam superbia, quando despiciunt homines senioribus obedire suis. Ex ipsa (0633B)vero nascitur omnis inobedientia, et omnis praesumptio, et omnis pertinacia, contentiones, haereses, arrogantia, [In loquela clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus et effusus in laetitia risus, irrationabilis in serenitate tristitia, in responsione rancor, falsitas in sermone. Verba passim sine ulla cordis gravitate erumpentia, audacia ad contumelias irrogandas, ad tolerandas pusillanimitas.] Quae omnia mala vera humilitas famuli Dei perfacile vincere [ Ms., curare] poterit. [Humilitas vera est, ut diximus, veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere.]

CAPUT XXVIII. De gula. (0633C)Primum est corporale peccatum gula, id est, intemperans cibi vel potus voluptas, per quam primi parentes humani generis paradisi felicitatem perdiderunt, et in hanc aerumnosam hujus vitae [miseriam] dejecti sunt; ubi omnis homo per peccatum nascitur, per laborem vivit, per dolorem moritur. Quae tribus modis regnare videtur in homine; id est, dum homo horam canonicam et statutam gulae causa anticipare cupit, aut exquisitiores cibos sibi praeparare jubet, quam necessitas corporis, vel suae qualitas personae exigat, vel si plus accipiet in edendo vel bibendo propter desiderium intemperantiae suae, quam suae proficiat saluti. De qua gula nascitur inepta laetitia, scurrilitas, levitas, vaniloquium, immunditia corporis, instabilitas mentis, ebrietas, (0633D)libido: quia ex saturitate ventris libido corporis congeritur, quae per jejunia et abstinentiam, et operis cujuslibet assiduitatem optime vincitur. [Communis enim est regula omnibus religiosis sanis et infirmis, ut de qualicunque cibo nunquam impleant ventrem.]

CAPUT XXIX. De fornicatione. Fornicatio est omnis corporalis immunditia, quae solet fieri ex incontinentia libidinis, et mollitia animae, quae consentit suae carni peccare. Nam anima (0634A)domina debet esse, et imperare carni; et caro famula, et obedire dominae suae, id est, rationali animae. Quae fornicatio fit per commistionem carnis cum femina qualibet, vel etiam alia quacunque immunditia ad explendum libidinis ardorem. De qua [fornicatione] nascitur caecitas mentis, inconstantia oculorum vel totius corporis amor immoderatus; saepe periculum vitae, lascivia, joca, petulantia, et omnis incontinentia; odium mandatorum Dei, mentis enervatio, et injustae cupiditates; negligentia vitae futurae, et praesentis delectatio [ Ms., dilectio]. Quae vincitur per castitatem et continentiam consuetam, et recordationem ignis aeterni, et timorem praesentiae sempiterni Dei [nos ubique et opera nostra inspicientis]

CAPUT XXX. De avaritia. (0634B) Avaritia est nimia divitiarum acquirendi, habendi, vel tenendi cupiditas, quae pestis inexplebilis est. Sicut hydropicus, qui quanto plus bibit, tanto plus illi sitis accrescit [ Ms., addita crescit]: sic avaritia quanto magis habet, tanto plus [habere] desiderat. Et dum modus non est illi in habendo, modus illi non erit in desiderando. Cujus genera [ Ms., germina] sunt invidia, furta, latrocinia, homicidia, mendacia, perjuria, rapinae, violentiae, inquietudo, injusta judicia, contemptus veritatis, futurae beatitudinis oblivio, obduratio cordis. Quae fit [ Ms., quae est] contraria misericordiae, eleemosynis in pauperes, et toti pietati in miseros. Quae vincitur per timorem Dei, et (0634C)per fraternam charitatem, et per opera misericordiae, et per eleemosynas in pauperes, et per spem futurae beatitudinis, dum falsae hujus saeculi divitiae futurae beatitudinis veris divitiis vincuntur. 143

CAPUT XXXI. De ira. Ira una est de octo vitiis principalibus, quae si ratione non regitur, in furorem vertitur: ita ut homo sui animi impotens erit [ Ms., fiat], faciens quae non convenit. Haec enim si cordi insidit [ Ms., insidet], omnem eximit ab eo providentiam facti, nec judicium rectae directionis [ Ms., discretionis] inquirere, nec honestae contemplationis virtutem, nec maturitatem consilii habere poterit, sed omnia per praecipitium (0634D)quoddam facere videtur. De qua, id est ira, pullulat tumor mentis, rixae et contumeliae, clamor, indignatio, praesumptio, blasphemiae, sanguinis effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, injuriarum memoria. Quae vincitur per patientiam et longanimitatem, et per rationem intellectualem, quam Deus, inserit mentibus humanis, et per recordationem [injuriarum et passionum, quas pro nobis injuste pertulit Christus; et per memoriam] Orationis Dominicae, ubi Deo dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).

CAPUT XXXII. De acedia. (0635A) Acedia est pestis, quae Deo famulantibus multum nocere probatur, dum otiosus homo torpescit in desideriis carnalibus, nec in opere gaudet spirituali, nec in desiderio [ Ms., in salute] animae suae laetatur, nec in adjutorio fraterni laboris hilarescit: sed tantum concupiscit et desiderat, et otiosa mens per omnia discurrit. Haec est quae maxime monachos excutit de cella in saeculum, et de regulari conversatione ejicit eos in abrupta vitiorum. Quae cum miserabilem obsidet mentem, multis eam inficit miseriis, quae multa docet mala. De qua nascitur somnolentia, pigritia operis boni, instabilitas loci, pervagatio de loco in locum, tepiditas laborandi, taedium cordis, (0635B)murmuratio et inaniloquia [ Al., magniloquia]. Quae vincitur per studium lectionis, per assiduitatem operis boni, per desiderium futurae praemiorum beatitudinis, per confessionem tentationis, quam in mente habet, per stabilitatem loci et propositi sui, atque exercitium cujuslibet artis et laboris, vel orationum et vigiliarum instantiam, ut nunquam otiosus inveniatur servus Dei. Difficilius invenit diabolus tentandi locum in homine quem in opere invenit bono, quam in eo quem otiosum reperit et nihil boni agentem.

CAPUT XXXIII. De tristitia. Tristitiae duo sunt genera: unum salutiferum, alterum (0635C)pestiferum. Tristitia salutaris est, quando de peccatis suis animus contristatur peccatoris, et ita contristatur, ut confessionem et poenitentiam agere quaerat, et converti se ad Deum desideret. Alia est tristitia hujus saeculi, quae mortem operatur animae, quae nihil in bono opere proficere valet, quae animum perturbat, et saepe in desperationem mittit, ut futurorum spem abstollat [ Ms., auferat] bonorum. Ex ipsa nascitur malitia, rancor, animi pusillanimitas, amaritudo, desperatio. Saepe etiam et praesentis vitae nulla delectatio. Quae vincitur per laetitiam spiritualem, et spem futurorum, et consolationem Scripturarum, et fraternum [in spirituali jucunditate] colloquium.

CAPUT XXXIV. De cenodoxia, id est, vana gloria. (0635D) Vana gloria est, dum homo appetit in bonis suis laudari, et non dat Deo honorem [sed sibi: nec] divinae imputat gratiae quidquid boni facit, sed [quasi] ex se habeat vel saecularis dignitatem honoris, vel spiritualis decorem sapientiae, dum homo nihil absque Dei gratia vel adjutorio habere possit boni, sicut ipsa Veritas in Evangelio discipulis suis ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quapropter qui gloriatur, in Domino glorietur: quia nihil sine Deo donante 144 boni habere poterit. Ex cujus vitii radice multi malitiae germinare videntur ramusculi: inde jactantia, arrogantia, indignatio, (0636A)discordia, inanis gloriae cupido, et hypocrisis, id est, simulatio boni operis, cum de se homo vult laudari, quod se agere nescit. Imo pene omnia quae facit, eo tenore agit, ut ab hominibus laudetur, de quibus ipse Dominus ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). [ Ista pestis, id est, vana gloria, multiformis avaritia est, et undique bellatori contra vitia pugnanti, et ex omni parte victori etiam vitiorum occurrit. Nam et in habitu et in forma corporis, in incessu, in voce, et in opere, in vigiliis, in jejuniis, in oratione, in remotione, in lectione, in scientia, in taciturnitate, in obedientia, in humilitate, in patientiae longanimitate militem Christi vulnerare conatur, et velut perniciosissimus scopulus tumentibus undis obtectus improvisum ac (0636B)miserabile naufragium prospere navigantibus, dum non cavetur, importat. Nam cui sub specie pulchrae vestis ac nitidae cenodoxiam non potuit generare, pro squalida et inculta ac viliori conatur inserere; quem non potuit per honorem dejicere, humilitate supplantat; quem scientiae et elocutionis ornatu nequivit extollere, gravitate taciturnitatis elidit. Si jejunat palam, gloria vanitatis pulsatur; si illud contemnendae gloriae causa contexerit, eodem vitio elationis intus in seipso homo subtunditur. Ne vanae gloriae contagione maculetur, orationes prolixius sub fratrum vitat celebrare conspectu et quod eas latenter exerceat, non effugit aculeos vanitatis. Alium quod patientissimus sit operum ac laboris, alium quod ad obediendum promptissimus, alium quod (0636C)humilitate caeteros praecellit, conatur extollere. Alius scientiae, alius lectionis studio, alius vigiliarum prolixitate tentatur. Non solum ergo saecularibus operibus, sed etiam suis virtutibus hominem hic morbus nititur sauciare]. Cujus morbi medicina est recordatio divinae bonitatis, per quam omnia bona nobis collata sunt, quae habere videmur; etiam et perpetua ipsius Dei charitas, in cujus laude omnia agere debemus, quidquid boni in hoc saeculo operemur, et magis desiderare a Deo laudari in die retributionis aeternae, quam ab homine quolibet in hujus transitoriae vitae conversatione. [Ita etiam hanc bestiam poterimus evadere, ut cogitantes illum Davidicum versum: Dominus dissipabit ossa eorum, qui hominibus placent (Psal. LII, 6). Primitus nihil inanis gloriae (0636D)gratia faciamus, deinde quae bono initio fecerimus, observatione simili custodiamus. Ne omnis laborum nostrorum fructus post irrepens vanae gloriae morbus evacuet. Quidquid etiam in conversatione fratrum minime communis usus recipit, exsecremus omni studio, et veluti jactantiae deditum declinemus, et ea quae nos possunt inter caeteros notabiles reddere, ac veluti solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, vitemus.]

Hi sunt octo totius impietatis duces cum exercitibus suis, et fortissimi contra humanum genus diabolicae fraudis bellatores. [Qui ergo unum vitium de istis habens sine confessione et poenitentia moritur, (0637A)aeterna poena damnatur. Unde dicit Joannes in Epistola sua: Est peccatum ad mortem, non pro illo, dico, ut quis roget (Joan. V, 15). Isti vero bellatores] Deo auxiliante facillime vincuntur a bellatoribus Christi per virtutes sanctas. Prima superbia per humilitatem, gula per abstinentiam, fornicatio per castitatem, avaritia per abstinentiam [ Ms. S. Jac., largitatem et contemptum mundi], ira per patientiam, acedia per instantiam boni operis, tristitia mala per laetitiam spiritualem, vana gloria per charitatem Dei [ Al., per sapientiam] [vincitur]. Igitur ex his Christianae religionis ductoribus, quos opposuimus diabolicae impietatis bellatoribus, quatuor praesunt duces gloriosissimi, [quorum nomina haec sunt]: prudentia, justitia, fortitudo, temperantia.

CAPUT XXXV. De virtutibus quatuor. (0637B) Primo sciendum est quid sit virtus. Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum pietas, cultus divinitatis, honor hominis, aeternae beatitudinis meritum. Cujus partes sunt, ut diximus, quatuor principales: prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. Prudentia est rerum divinarum humanarumque, prout homini datum est, scientia; in qua intelligendum est, quid cavendum sit homini, vel quid faciendum: et hoc est, quod in Psalmo legitur: 145 Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Justitia est animi nobilitas, unicuique rei propriam tribuens dignitatem. In hac divinitatis cultus, et humanitatis jura, et justa judicia, et aequitas (0637C)totius vitae conservatur. Fortitudo est magna animi patientia et longanimitas, et perseverantia in bonis operibus, et victoria contra omnium [ Ms., omnia] vitiorum genera. Temperantia est totius vitae modus, ne quid nimis homo vel amet, vel odio habeat; sed omnes vitae hujus varietates considerata temperet diligentia. Haec vero in fide et charitate observantibus aeternae gloriae ab ipsa Veritate Christo Jesu praemia pollicentur. Nulla melior est sapientia, quam ea qua Deus secundum modulum humanae mentis intelligitur et timetur [ Ms., et amatur], et futurum ejus creditur judicium. Nam quid est justius quam Deum diligere ejusque mandata custodire, per quem, dum non fuimus, creati sumus (0637D)[dum perditi fuimus, recreati sumus], et a servitute diabolica liberati, qui nobis omnia bona quae habemus, perdonavit? Et quid hac fortitudine melius est quam diabolum vincere, et ejus omnes superare suggestiones et omnia adversa mundi pro Dei nomine fortiter tolerare? Nobilis virtus est valde temperantia, per quam omnis honor vitae hujus inter homines constat; ut omnia in quacunque causa homo temperanter cogitet, loquatur, et agat cum consilio salutis suae. Haec enim sunt levia et suavia Deum diligenti, qui ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (0638A)(Matth. XI, 29). Nonne melius est et beatius Deum diligere, qui est aeterna pulchritudo, aeterna fragrantia, aeterna jucunditas, aeterna dulcedo, aeterna suavitas, perpetuus honor, indeficiens felicitas; quam hujus saeculi amare vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5), species pulchras [ Al., pulchritudinem supervacuam], dulces sapores, sonos suaves, odores fragrantes, tactus jucundos, honores et felicitates saeculi transitorias, quae omnia velut volatilis umbra recedunt et transeunt, et decipiunt amantem se, et in aeternam mittunt eum miseriam? Qui vero Deum et Dominum fideliter amat, et indesinenter colit, et ejus mandata perseveranter implet, aeternam cum angelis Dei gloriam perpetualiter possidere dignus efficietur.

CAPUT XXXVI. Peroratio operis. (0638B) Haec tibi, dulcissime fili [Wido], brevi sermone, sicut petisti, dictavi; ut habeas ea quotidie quasi manualem in conspectu tuo libellum, et in quo possis teipsum considerare, quid cavere, vel quid agere debeas, atque per singulas vitae hujus prosperitates vel adversitates exhortari, quomodo ad culmen perfectionis ascendere debeas. Nec te laici habitus vel conversationis saecularis terreat qualitas, quasi in eo habitu vitae coelestis januas intrare non valeas. Igitur sicut omnibus aequaliter regni Dei praedicata est beatitudo, ita omni sexui, aetati, et personae aequaliter secundum meritorum dignitatem regni Dei patet introitus. Ubi non est distinctio, quis esset in (0638C)saeculo laicus vel clericus, dives vel pauper, junior vel senior, servus vel dominus: sed unusquisque secundum meritum boni operis perpetua coronabitur gloria. Amen.

Salomon dixit: « Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos: et lingua eucharis in bono homine abundabit. Multi pacifici sint tibi, et consiliarii tibi sint unus de mille. Si possides amicum, in tentatione posside eum, et non facile credas illi. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Est amicus, qui egreditur ad amicitiam [ Vulg., qui convertitur ad imicitiam . . ]. Est autem amicus socius mensae, et non permanet in die necessitatis. Amicus si permanserit fixus, erit tibi coaequalis, et in domesticis tuis attende [ Vulg., (0638D)fiducialiter aget . . . ]. Amicus fidelis, protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis; et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. Qui timet Dominum, aeque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius. Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam: et quasi is, qui arat et seminat, accede ad illam, et sustine bonos fructus illius; in opere enim ipsius exiguum laborabis. »