De visitatione nepotuli sui

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De visitatione nepotuli sui
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 61


PauPet.DeViNeS 61 Paulinus Petricordiensisfl. 490 Parisiis J. P. Migne early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De visitatione nepotuli sui Quam modicam stillam quanto torrente rependis, Sancte Deus, licet ipsa hujus vel guttula roris A te tam sterili data sit vel praestita cordi. Non his obsequiis tam largum flumen egebat, Et tenuis levibus foliis qui decidit humor Tam profluo augmento faceret dum labitur amni Cum magis ad ramos de rupi surgeret humor, Dum virens fundit nebularum stamina gurges, Contiguumque rapit sitiens vicinia frigus Inque haec gutta meas tetigit tam prodiga fauces, Tangeris ut marmor solidi crystalla fluenti. Quantum haec sola mihi ferret patientia donum Ut nullam incideret felix audacia culpam. Nunc vero his etiam duplicaret gratia signis Ut nullo te fine canam, venerande sacerdos, Non finitur opus quo susciter, addita crescunt, Quae meminisse jubet virtus, dum proditur astat, Tune meas visus lacrymas, tu fletibus illis Fers miseratus opem, te vitae altissimus auctor Exorante gravis cohibet lamenta senectae. Ipsa salus vitam revehit: dejecerat aegrum Et pene exanimem morbi vis tanta nepotem, Conjunctamque eidem nubendi lege puellam, Ut vix jam tenui spirarent corpora flatu, Nec posset solers tactus deprendere venas Subtracti pulsus filo languente latentes. Me quoque submotum pietas arcebat ab omni Officio: exosam vitabant lumina lucem, Dum poena est quodcunque vident. Spes una paventis Cor tetigit juvenis, causam mandare patrono, Indulti et toties proprii meminisse favoris. Nuper contigerat perlectam evolvere chartam Quae tanti ad nosmet meriti pervenerat, index Innumera ut miris fulgeret gratia signis, Queis Dominus veri meritum testatus amici, Ornabat sanctum per dona immensa sepulcrum. Haec signa antistes dextra signaverat alma PERPETUUS, tanti gavisus laude magistri. Hanc igitur chartam vix linguae murmure parvo, Incunctante fide spes non incerta poposcit. Exanimi juveni vires fiducia fandi Praestitit, et fessam laxavit gratia linguam. Ergo inter medios quos febris moverat ignes Virtutum palmas stomacho conjunxit anhelo, Et rapuit recolendo fidem quae scripsit in ipsis Condita visceribus quidquid conclusa tegebat Pagina, et ad votum velox medicina cucurrit. Exiluit jussus tanta ad miracula sudor, Crevit et ad numerum tanti quoque muneris ordo Ut scribendo fidem faciem quam scripta retentant: Non tam pernici suspendunt succina saltu Festucam feni vicini glute vaporis, Quam citus ad chartam madefacti corporis humor Mandato celebrante redit, saepe vita revertens Affectu quaesivit avum, quasi nuntia tanti Muneris, et reliquis jussit me jungere signis Quam praesentit opem, tali mandanda patrono est Causa rei, assistit propior clementia sanctis Et culpae offensam relevat tutela favoris. Nec mora commoditas numerum praegressa dierum Qua saepe ignaros spes dinumerata fefellit Auxiliis orantis adest, nec clauditur ullis Gratia vera locis, nec vires terminus arctat Quas Deus accumulat, propter curatio tangit Qua Salvator adest: tam longe abjuncta sepulcro Cellula suscepit quod mens attenta poposcit, Atque ipsa est ingressa locum, quo credita puncto. Ille aeger, lethumque pavens uxoris amatae, Fit medicus, suadetque fidem mittendo salutem, Poscit et illa toris quidquid persenserat iste. Est certamen opem retinere, et quaerere partam, Hic possessa timet dimittere, illa probatis Se quoque salvari festinat credula signis, Se quoque salvari festinat credula signis, Sique dure inque vices ambo orant, ambo retentant ( sic ), Atque haerens uni pietas succurrit utrique. Grates, sancte, tibi dum spiritus hos reget artus Mens et lingua canet, nunc respice caetera clemens Membra domus, celeris revehens fomenta salutis Et tibi commissam propior solare senectam, Optata indulgens propere, vel praestita servans. DE ORANTIBUS. Quisque solo acclinis mersisti in pulvere vultum: Humidaquae illaesae pressisti lumina terrae. Attollens oculos, trepido miracula visu Concipe, et eximio causam committe patrono, Nulla potest tantas complecti pagina laudes Quanquam ipsa his titulis caementa et saxa notentur. Terrenum non claudit opus quod regia coeli Suscipit, et rutilis inscribunt sidera gemmis, Martini si quaeris opem trans astra resurgens Tange polum, angelicum scrutatus in aethere coetum, Illuc conjunctum Domino perquire patronum Sectantem aeterni semper vestigia Regis. Si dubitas, ingesta oculis miracula cerne Queis famuli meritum verus Salvator honorat. Accedes reliquis inter tot millia testis, Dum narranda vides, solers et visa retexis. In sanctis quidquid signavit pagina libris Instaurat renovante Deo, quo munere gaudent Caecus, claudus, inops, furiosus, anxius, aeger, Debilis, oppressus, captivus, moestus, egenus. Omnis apostolicis gaudet curatio signis. Qui flens adfuerit, laetus redit, omnia cedunt Nubila, quod meritum turbat medicina serenat. Expete praesidium, non frustra haec limina pulsas. In cunctum perget pietas tam prodiga mundum.