Jump to content

De vita B. Mariae Magdalenae et Marthae (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De vita B. Mariae Magdalenae et Marthae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf


De vita B. Mariae Magdalenae et Marthae

De vita B. Mariae Magdalenae et Marthae (Rabanus Maurus), JP Migne 112.1507A

PROLOGO. 112.1431A|

Dulcissimae dilectricis Christi, et a Christo plurimum dilectae, cum summa reverentia nominandae, beatissimae Mariae Magdelenae, vitam contemplativam, nec non et gloriosae sororis ejus, ministrae Christi, Marthae, vitam activam, scilicet, et venerabilis fratris earum Lazari, amicitiam, et per Christum resurrezionem, non ex modernorum tradizione nuper inventam, scilicet ex quatuor Evangeliorum authenticis testimoniis, jam olim ab ipsis, ut ita dicam, fidei nostrae crepundiis publice praedicatam, pie credit et colit catholica, per totum orbem, Ecclesia. Non igitur humani oris indiget praeconio, quae tam divinis oraculis est approbata devotio. Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis 112.1431B| (Mat. IX, 15; Apoc. II, 17), per os beati Joannis evangelistae, de magnitudine amoris, de multitudine familiaritatis, de abbondantiia dulcedinis, quae inter glosiosae Virginis Filium et ejus amicas, Martham et Mariam, et fratrem earum Lazarum, mutuo versabatur. Juxta illud: Ego diligentes me diligo (Prov. VIII, 17). Diligebat, inquit, Dominus Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum (Giovanni XI, 5). Hoc est testimonium quod perhibuit Joannes (Giovanna I, 19-32), quod perhibuit ille discipulus quem prae caeteris diligebat Jesus (Giovanna XXI, 7). Hoc est testimonium quod perhibuit apostolus qui supra pectus Domini in coena recubuit (Giovanni XIII, 25; XXI, 20); quod perhibuit evangelista cui de 112.1432A| cruce Christus Matrem Virginem virgini commendavit. Vere felices, revera beati, quibus tam magni ficum, tam praeclarum, tam evidens testimonium perhibuit sanctum Evangelium. Ad quod enucleatius ostendendum, operae pretium aestimo multifarias evangelistarum categorias quibus in hoc ipsum consonante, enarrare; ac deinde, quae post Salvatoris ascensionem, circa ejus amicos gesta sunt, nobis patres nostri tradiderunt, et in suis etiam reliquerunt scriptis, stylo veraci disserere. Quod ut liquidius prosequamur, paulo altius repetentes quid de eorum origine et genere, quid de ortu et Constitutione, quid de industria et indole veteres narrant historiae, compendiose referre conabimur, ad laudem Domini Salvatoris, et honorem et gloriam amicorum 112.1432B| ejus.

CAP. I. -- Ubi et ex qua prosapia nati sunt amici Salvatoris, Maria et Lazzaro et Marta.

In territorio Jerosolymitano, in monte Oliveti, quindecim stadiis a sancta civitate, contra ortum solis, sita est Bethania, nominatissimum apud evangelistas castellum Mariae Magdalenae, Lazari et Marthae, Domini Salvatoris frequentia corporali nobilissimum (Giovanni XI, 1), hospitiis dedicatum, conviviis celebre, miraculis illustre, lacrymis memorosum [id est memorabile], processione magnificum, vestigiis insigne, ascensione spectabile. Ex hoc municipio orta est venerabilis hospita et devotissima ministra Filii Dei Domini nostri Jesu Christi, 112.1433A| Marta beatissima (Mat. XXI, 17; XXVI, 6; Marc. XI, 1, 11, 12; XIV, 3; Luc. XIX, 29; XXIV, 50; Giovanna. XI, 1, 18; XXI, 1). Mater ejus nobilissima, nomine Eucharia, ex gentis Israeliticae regali prosapia inlytum genus duxit. Pater ejus Theophilus, natione Syrus, non solum genere illustrem, verum etiam titulo spectabilem et Administration clarissimam nobilitatis lineam traxit. Siquidem inter Satrapas provinciae primatum gerens, quod filii hujus saeculi habent pro magno, totius Syriae et universae maritimae regionis dux inlytus et Princeps fuit. Postmodum vero, quod pluris, ad praedicationem Christi factus discipulus Christi, relictis saeculi fascibus, humiliter secutus est vestigia Christi.Erat autem beatae Marthae soror uterina mirae pulchritudinis, 112.1433B| nomine Maria, et frater egregiae indolis et floridae juventutis, nomine Lazzaro. Vigebant in iis tribus ingenium, simul et industria bona, et adepta in puerilibus annis litterarum Hebraicarum plena scientia. Bona naturae, industriamque artium, cumulavit onestas; in singulis enim inveniebatur corporum miranda venustas, et morum Acceptissima gratia, et eloquiorum gratissima luculentia; adeo ut viderentur ad invicem et specie, et moribus, et gratia, aemula sibi probitate certare.

CAP. II Quod Marta, in praediis, matrifamilias gesserit vicem; et de indole Mariae.

Et cum, ut praedixi, genere nobiles erant, et propinquitate illustres, jure haereditario multam patrimoniorum summam possidebant, praediorum quoque 112.1433C| et pecuniarum nec non et famularum copiam, scilicet et civitatis Jerosolymae partem maximam, et tria praedia: Bethaniam in Judaea (Joan. XI, 18), duobus fere milliaribus a Jerosolyma, et Magdalum in Galilaea, super sinistram Maris Genezareth, sitam in concavo montis , duobus milliariis a Tiberiade; et «Bethaniam trans Jordanem», itidem in Galilaea, «ubi erat Joannes baptizans» (Giovanni I, 28; X, 40). In omnibus his unanimiter degentes, deliciis affluebant: rerum tamen summam et praediorum omnium, ut primogenitam, habere Martham voluerunt, et frater et soror. Quibus illa non insolenter abusa, sed in « femineo » pectore « virilem » gerens « animum », liberaliter est usa. Nome virili 112.1433D| carens consortio, continentiae florebat titulo; ad suos dulcis et amabilis, ad pauperes mitis et affabilis, ad omnes denique misericors et liberalis. Et, ut breviter dicam, omnibus erat reverenda et veneranda femina, eo quod genere esset nobilis et facultatibus copiosa, pulchritudine celebris et pudicitia gloriosa, Hospitalis et dapsilis, et omnibus gratiosa; aec Marta.

Verum Maria, ubi nubiles subiit annos, formositate corporis pulcherrima splendens, speciosa nimis, 112.1434A| enituit, decenti membrorum ductu, vultu venusta, mira caesarie, lepore gratiosissima, melliflua mente; cujus oris decor et «gratia labiorum (Prov. XXII, 11),» ut mistus rosis candor liliorum. Formae denique et pulchritudinis gratia tanta resplenduit, ut singulare, atque mirificum opificis Dei diceretur figmentum

CAP. III. Ut bonis naturae, simul et industriae, sit abusa Maria

Sed quia nitor speciei castitati raro foederatur, et rerum affluentia inimica solet esse continentiae: coepit teenagerula, deliciis affluens (Cant. VIII, 5), ut illa aetas assolet, animi nobilitate gaudere, carnis quoque voluptate trahi. Aetas virens, et forma decens, 112.1434B| et copia divitiarum, bonos mores emollire; formosum corpus, lascivus animus, dulce malum, amores spirare; decus generis, et decor oris, et res ampla, solet pudorem cordis exstirpare; calor denique aetatis et incentiva carnis, et infirmiorum sexus, et corporis castitatem prorsus evertere. Ehi, proh dolore! obscuratum est aurum (Thren. IV, 1), ottimali bonorum ejus, amore terrenorum; mutatus est color optimus bonorum industriae ejus, nidore carnalium desideriorum: dum illecebrosis motibus illecta, ad illicita quaeque fluctuans animo, ad lascivias lenocinantis vitae invertit quidquid ad onestàtis argomento illi Deus impartiit; dulcedine animi abusa in periculum animae, decore corporis ad dedecus cordis, virore adolescentiae ad exterminium 112.1434C| Castimoniae. Egressus est a filia Sion omnis decor ejus, effusum est in ea (Thren. I, 6; II, 11) omne illud opus divinae munificentiae, dum tanto gravius ​​in Dominum deliquit, quanto graviora ei debuerat. Sed quid diutius nel suo moramur? Peregrinatus est animus juvenculae: in amore saeculi habitavit transitorie. Abusa est carnis oblectamentis, et rediit [Forte abiit] in regionem dissimilitudinis; longe a Deo peregre profecta, adolescentior (Luc. XV, 13) filia, naturae simul et industriae bona in brevi dissipavit. Sed mox ut se divinarum virtutum subito destitutam comperit, recolens quot pretiosa quae perdidit et a quo tot et tanta percepit, velociter in gratiam ejus festinavit redire.

CAP. IV. Quod tunc temporis Dominus Salvator juvenis factus miracula fecerit, et peccatores sanaverit. 112.1434D|

Enimvero, jam nunc gratiae tempus advenerat, jam per idem tempus virgo pepererat; jam enim Emmanuel de coelis advenerat, ut operaretur opus suum (Is. XXVIII, 21) in terris. Sed peregrinum erat opus ejus ab eo (Apoc. XIII, 23), ut Deus aporiaretur, ut sanus vulneraretur ut vita moreretur. 112.1435A| Hic est sapientia. Qui habet intellectum, det partes septem nec non et octo (Eccle. XI, 2): ut injuriae tangant hominem, miracula prodant Dominum. Jam tunc, naturalibus incrementais adolescens Jesus, juveniles attigerat annos. Jam praecursoris sui ministerio baptizatus, quadraginta diebus jejunaverat, sed postea esuriit (Mt III, 16; IV, 2): non enim umbratiliter, non phantastice, non imaginarie: sed vere languores nostros ipse portavit (Is. LIII, 4). Jam discipulos sibi, de provincia, plurimos elegerat; jam annum plusquam tricesimum agens aquas in vinum mutaverat.Ex tunc signis et miraculis, ut Dei Filium decebat, nobilissime claruit; agens sedulo, propter quod venerat, ut infirmos curarot, et peccatores sanaret. Non enim veni, inquit, vocare justos, 112.1435B| sed peccatores (Marc. II, 17). Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus (Mt IX, 12). Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Et abiit opinio ejus per totam Syriam, et in utramque Galilaeam, et usque in maritima, et Tyrum et Sydonem (Mt IV, 24). Una autem dierum, evangelizans in Galilaea regnum Dei, comparavit Judaeos his quibus pueri ludentes clamant: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus vobis, et non plorastis (Mt XI, 17) . Mox, cur hoc dixit exponens, Venit, inquit, Joannes Baptista, neque manducans, neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorator, et bibens vinum, amicus publicanorum, et peccatorum 112.1435C| (Luc. VII, 32, 33, 34).

CAP. V.-- Quod fama miraculorum Christi mentem Mariae mutavit. 112.1436A|

Tum ecce invitatur Salvator ad prandium, a quodam pharisaeo, quem Simonem nominat noster evangelista (Luc. VII, 36); Magdali Castri, ut credo, civis erat iste, beatae Marthae confoederatus multa dilectione, et consanguinitate. In cujus domo, cum discumberet, cum multis, qui convenerant, fama adventus ejus totam extemplo urbem implevit. Fama hujus erat: adesse ibidem virum sanctum et benignum, suavem ac modestum, pium et misericordem; praeterea familiarem humilibus, affabilem peccatoribus, amabilem poenitentibus, fautorem sobrietatis, amatorem castitatis; quique Dei Filius et Christus esse a quibusdam crederetur. Hic quoque voce 112.1436B| salutaris pervenit ad aures teenagerulae, cujus supra memini, Mariae, quam a Magdalo, praedio proprio, quod sonat Turrem, cognominatam constat esse Turrensem. Haec, ut praediximus, pulchritudinis suae eximietate, pudicitiam propriam amiserat, alienam expugnaverat; formaque decenti, et aetate virenti, et rerum copia affluenti, bonis moribus bellum induxerat usquequaque, ita ut, ob innumerositatem vitiorum, septemplici daemonio occupata diceretur. Haec, igitur, hauriens fidem ex audita fama ejus quem advenisse didicerat, piissimi Prophetae, conversa ad se, retorsit in se oculos interiores; et statuens se ante se, recordata est praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat (Thren. I, 7) ab annis infantiae, naturalium 112.1436C| scienza et industria. Haec recolens in corde suo (Thren. III, 21), invenit se longe esse a Deo, sibique 112.1437A| lungo dissimile; et coepit flere. Potavit eam vino compunctionis (Marc. XIV, 72), Deus, cui omne patet, ut fugeret a facie arcus (Sal. LIX, 5). Nisi conversi fueritis, inquit, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et in eo paravit vasa mortis (Sal. VII, 13, 14). Illico, gratuito et repentino istintu Spiritus sancti, qui, quando vult, et ubi vult, spirat (Giovanni III, 8): qui, quem vult, et, quantum spirat; qui, cujus vult, miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18): inspirata juvencula semet secum alloquens: Cognosce, inquit, Maria, temetipsam, et memento quid fueris, quidque nunc sis, quidve futura sis.Erubesce te totam ignobiliter degenerasse, et poeniteat te abusam esse, dole te pudicitiam propriam perdidisse, et plange te proximis 112.1437B| scandalo fuisse. Geme te Dominum diutius contempsisse, et pudeat te optimis Dei donis pessime rispondesse, quod ne perfunctorie facias, vel horarie, propende quia vita brevis est, et mors certa, hora vero ejus incerta; fallax sanitas, et vana est pulchritudo, mulier timens Dominum ipsa laudabitur, et laudabunt eam, in die mortis, opera ejus (Prov. XXXI, 33). Tu ergo, Maria, tempo interitum aeternum; respice judicem supernum; praeveni Dominum accusatorem; detestare vitam priorem, accelera meliorem. Sic, sic, per sapientiam, plumescit accipiter, espandens alas suas ad austrum (Gb XXXIX, 26).

CAP. VI. --Ubi alabastrum sumit, et domum Simonis adit Maria. 112.1437C|

Surgens ergo Maria quantocius, sumpsit vas aromatum, ex alabastro Indico, quod est genus marmoris candidi, variis coloribus intercincti, et replevit idem unguento Electo, et praeelecto, mirabilis odoris, tam pretioso, ut, pedibus Prophetae, quem adire cogitabat, quemque Dei Filium esse fama ferebat, quemque ardentissime jam amabat, digne et honorifice adhiberi posse arbitraretur. Copia illi erat magna spicarum, et specierum, balsami quoque, et 112.1438A| omnis odoriferi liquoris. Adhibuerat sibi ab infantia hujusmodi suave spirantia, pro carnis suae multiplicanda fragrantia. Ferens igitur vas manibus odoriferum, quia scriptum est non licere in conspectu Domini vuoto apparere (Esodo XXIII, 15 et alibi); portansque, quod pluris est, pectus plenum fide, et spe veniae; ploransque secum amarissime, clamore cordis valido, quem Deus dulciter audit: Me miseram, ait, miserabiliter enim annis adolescentiae abusa [ Cod. , cauca] sum, Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis (Thren. I, 11). Deus meus, sufficiat mihi quod hucusque deliqui. Abrenuntio cordis et carnis illecebris, et saecularibus pompis; detestor diutius errare, profiteor amodo emendare.

Haec secum ore cordis et conscientiae ingeminans, 112.1438B| ibat ad convivium, ubi discubuisse didicerat Dei Filium. Nec latuit hoc eum quem adibat, quem nullum latet secretum; quinimo septiformi Spiritu praevenit ad se venientem in benedictionibus dulcedinis (Sal. XX, 4), traxitque ad se ownantem. Moxque septem daemoniis perturbatis, et, perpetuo interdicto, ab ejus corde et corpore exturbatis, ac sequestratis, replevit eam bonis donis septiformis Spiritus. Sua fecundata, per fidem concepit bonam spem, et peperit ferventissimam charitatem, quoniam indicium erat exterius exennium alabastri bene spirantis interius, holocausti compunctionis ardentis. His gravida conscientia, per plenam praeteritae vitae poenitentiam, onusta fetu gratissimae Deo devotionis quem animabat spes certa remissionis, pervenit ad 112.1438C| prandio Salvatoris.

CAP. VII. -- Quod a saeculis inaudita obsequia circa pedes Christi fecerit Maria, et quare eam Christus contra Pharisaeum difeset.

Ingressa denique Maria convivium, respexit: et ecce discumbentem eminus vidit Virginis Mariae Filium. Quem, mox prostrata, adoravit, et surgens accessit ad thorum reverenter, in quo Salvator accumbebat; et stans, fiducialiter, retro secus Messiam, a cujus semitis se deviasse dolebat oculos suos, 112.1439A| quibus concupierat terrena, conterens, lacrymis coepit rigare pedes ejus; et capillis suis (Luc. VII, 38), quos ad Compositionem exhibuerat vultus sui, pedes coinvolgens, lacrymas tergebat. Ore quoque quo ad elationem vel ad lasciviam abusa fuerat, osculabatur pedes ejus; et unguento quod attulerat, ungebat, quod se, sibi pro odore suae carnis adhibuisse dolebat. Ad haec indignatur et invidet pharisaeus, qui Dominum invitaverat ad prandium, nullaque naturae compassione Mariae misertus, quin et propriae fragilitatis oblitus, salvandam arguit, quia salvari venit, Salvatoremque, subvenire; et ait secum submurmurans: Num hic est Judaeus?Revera hic, si esset Propheta, praeterita et praesentia, absens et intelligens, et futura praevidens prudenter, sciret pro certo quaenam 112.1439B| qualisve fuerit haec, cujus obsequia gratanter Acceptat, a qua se tangi non dedignatur. Il suo Pharisaei cogitationibus risponde discretor cogitationum et scrutatorwillum Deus: Simon, inquit, habeo tibi aliquid dicere. At ille pharisaicum supercilium, ex more, complanans, in corde et corde locutus, quasi nil mumurris susurrasset, de plano [ id est compendiose] risponde: Magister, dic. Et Dominus: Duo debitores erant cuidam feneratori: unus eorum debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis eum plus diligit? Ad haec, Simon ut maniacus, plectens sibi restom, qua intricetur, non perpendens de se dictum paradigma, quod nec compendiosius, nec liquidius exprimi posset: Aestimo, ait, quia cui 112.1439C| più Donavit. Cui Dominus: Recte, inquit, judicasti. Moxque a mensa aversus, ad Mariam conversus, in cujus corde, jucundius quam in mensa, prandebat, desiderabilem vultum suum ei videndum praebuit, et serenissimis oculis eam benignissime respexit. Verum, antequam ipsam alloqueretur, ad ejus defensionem se contra Pharisaeum erexit. Illam quidem 112.1440A| intuens, illum vero alloquens sic: Vides, inquit, hanc mulierem? Moxque memoriter, et seriatim replicans obsequia ablutionis, extersionis, unctionis et osculorum, cuncta gratissime se Acceptasse significans; ipsum etiam Simonem, in eisdem et similibus, defecisse patenter exprobrans, singula opponens singulis: Intravi, inquit, domum tuam invitatus a te: tu vero aquam cisternae, vel fluvii, pedibus meis non dedisti; quod, proprio more, hospitibus exhiberi solet obsequium: Haec autem, obsequio a saeculis inaudito, propriis lacrymis pedes meos lavit, et, tersorio [pro linteo] quo pretiosius nullum, capillis suis tersit. Osculum, dilectionis vel indicium, non dedisti: Haec autem non semel, aut saepe; ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non 112.1440B| unxisti: quod devotionis signum foret; haec autem, non simplici oleo, sed mixto rore balsami unguento, unxit pedes meos. Propter quod, dico tibi: Remittuntur ei peccata multa; et merito, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit; quamvis Dominum non minus diligere teneatur, qui, ne in delicta decidat, a Deo tenetur.

CAP. VIII. -- Ubi Mariae Christus peccata remittit, et in pace dimittit.

Il suo dictis, intelligens Salvator dedisse se auditui Mariae gaudium, et laetitiam magnam (Sal. L, 9); siquidem in eo quod obsequia, quae Christo exhibuerat, enumerari et approbari audiebat; majorem autem, quod devotionis suae exenia, Simonis prandio 112.1440C| praeferri noverat; maximam vero, in eo quod dilectionis suae scintillas vividas, Deo videri, et de peccatorum suorum remissione tractari, didicerat. Alacritate mirabili, et dulcedine ineffabili consolans flentem, item, et sua vestigia infatigabiliter osculantem, ait illi: Remittuntur tibi peccata. Ardor enim amoris tui enullavit [ id est, delevit] aeruginem omnis 112.1441A| delitti tui. Quo audito, scandalizati sunt qui simul discumbebant convivae, et coeperunt dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Hoc enim opus solius Dei est. Verum illos talia secum versantes, sibi reliquit Salvator; ad Mariam conversus: Fides tua, inquit, qua te impetraturam credidisti, quod officiose petisti, te salvam fecit; vade con ritmo. Hoc felicissimo oraculo confortata Maria, adoravit Salvatorem, moxque gaudio ineffabili plena, convivium egressa, secessit in sua, septiformem Spiritum in pectore portans; lacrymarum impetu non quidem represso, sed minutato. Quae enim prius fuerant amaritudinis ex poena, factae sunt laetitiae ex percepta venia.Tunc fluminis impetus laetificat mentem Mariae, civitatem Dei, tunc sanctificavit tabernaculum 112.1441B| suum Altissimus (Sal. XLV, 5) in illa. Ex tunc, non animi vitium vel corporis ullum fuit in illa. Ex tunc, pudica qua nulla pudica magis! Ex tunc vicit naturam, cessit et ipsa sibi. Ex tunc, mores suos sic eliminavit, ut in ea quaeque pars boni sit, portio nulla mali. Talem Mariam quam scire bonum, tam dicere dignum. Hoc solum laudibus ejus ego defero dignum, quod me diffiteor dicere digna posse.

CAP. IX. -- Ubi Maria cum sociis mulieribus gratanter et sedulo ministravit.

Post haec, iter faciente Domino Salvatore per civitates et castella, cum duodecim apostolis, et evangelizante regnum Dei: sequebantur eum nobiles matronae, 112.1441C| inter quas erat primiceria, specialis amica Domini Salvatoris, Maria Magdalena, et Joanna, et Susanna, et aliae multae quae ministrabant de facultatibus suis Dominicis usibus, et apostolorum necessitatibus, 112.1442A| mira affettie, et sedula pietate, Acceptis ab eo beneficiis rispondentes, pia devozione. Curaverat quippe eas a spiritibus malignis, et infirmitatibus. Ad filiam Jairi principis, duodennem, Talitha cumi, inquiens, mortuam suscitavit (Marc. V); jussitque ei dari manducare. Syrophaenissae fidem Acceptans, filiam ejus a daemonio mundavit (Luc. VIII). Emoroydam tactu fimbriae curavit, et fidem ejus vehementissime commendavit. Haec Caesareae Philippi civis, et Martha dicta est.«Domus ejus, ibi, usque nunc, cernitur; prae cujus foribus, stat base, in loco editiori, in qua mulieris ipsius, velut genibus provolutae palmasque suppliciter tendentis, imago aere videtur expressa; astat ei alia aere fusa statua, habitu viri, stola compte circumdati, dexteram mulieri 112.1442B| porrigentis. Hujus ad pedes statuae, nascitur ex base herba quaedam, nova specie, quae excrescere usque ad fimbriam stolae illius indumenti aerei solet. Quam cum summo vertice crescens herba contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos, languoresque conquirit; ita ut ex haustu exiguo madefacti salutaris graminis, depellantur; nihil omnino virium gerentis, si antequam aereae fimbriae summitatem crescendo contigerit, decerpatur. Hanc statuam ad similitudinem vultus Domini Jesu Christi formam tradunt. Et nihil mirum, si pro beneficiis, quae a Salvatore consecuta est mulier hujusmodi, velut munus memorale, studuit offerre. Quod usque hodie, quamvis ex gentili consuetudine, a christicolis indifferenter observatur, et ita solent honorare quos honore 112.1442C| dignos duxerint. Insignia enim veterum reservari ad memoriam posterorum, illorum honoris, horum amoris, indicium est (Euseb. Hist. eccles. , ex Rufini translat. ). »

CAP. X. Ubi Christum Martha hospitio recepit, Christus Mariam philosophantem excusat. 112.1443A|

Per idem tempus, transfiguratus est Salvator in Galilaea in monte Thabor. Et cum complerentur dies peregrinationis ejus, faciem suam firmavit ut iret in Gerusalemme (Luc. IX, 51): imperterrita mente, locum quo pati decreverat petens. Et dum iret, intravit in quoddam castellum (Luc. X, 38): castellum Magdalum videlicet, Mariae Magdalenae possessione et nomine insigne. Ibi eum Martha hospitio recepit, totisque animi votis, apparatum hospitii et convivii opulentiam praeparavit. Erant autem cum Domino Salvatore duodecim apostoli, et septuaginta duo discipuli, et matronarum nobilium multitudo. Dum igitur, circa ea quae cura domestica expetebat Martha sollicitaretur, 112.1443B| soror ejus sanctissima elegit sedere secus pedes Salvatoris, et audire verbum illius, magis quam sorori, circa frequens ministerium satagenti, solatium praestare. Accet, igitur, Martha coram Salvatore, et ait: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me ajuvet. Audiens haec Maria non rispondet sorori conquistanti, sed defensionem suam commisit Salvatori, in suae contemplationis convivio jam prandenti. Sub umbra, inquiens, illius quem desidero sedeo, et fructus oris illius dulcis gutturi meo (Cant. II, 3). Haec recolens in corde meo, ideo sperabo (Thren. II, 21). Et risponde Salvator, Martha, inquit, Martha, sollicita es. Repetitio nominis indicium est dilectionis. Nam et ipsam pro eleemosynis piae actionis, 112.1443C| sicut et Mariam, pro studio contemplationis, miro diligebat effectu. Sollicita es, inquit, in procurandis rebus domesticis, et turbaris erga plurima, 112.1444A| infirmis et afflittis necessaria. Porro, prae caeteris, unum est necessarium: Deo jugiter adhaerere. Haec optima pars est. Haec soror tua, Maria, elegit, quae non auferetur ab ea, cujus contemplatio, amor et desiderium, hic jam incoepit fideliter, nec unquam deficiet; quinimo in coelis perficietur finaliter. Dixit, discubuit, pariterque duodecim apostoli, et septuaginta, religiosaeque matronae; ministrabat mensis, larga manu, more suo, Martha, beatissima; et domus suae procuratrix, et egregia Marcella, et Susanna, et Joanna, cujus vir dapifer erat, et procurator regni Antipae, tetrarchae Galilaeae.

CAP. XI. -- Ubi Regina coeli supervenit, et beata Marcella ventrem et ubera Virginis matris beatificavit.

112.1444B| Ex tunc, peragrans saepe Salvator civitates, et praedia Galilaeae, assidue Magdalum repetebat; et hospitabatur, cum suo felicissimo comitatu, apud Martham, Mariamque; sororesque ministrabant ei officiose, animo liberali, ad omnia necessaria de suis facultatibus. Si quando vero, prout cura domestica expetebat, domi residerent, Domino longius evangelizante, mittebant qui praeferrent Salvatori, suisque, quidquid noverant expedire; quae etiam uni de duodecim, Scarioth, tradebantur; qui loculos habens dominicos, ea quae mittebantur portabat (Giovanni XII, 6), furtimque clanculo exportabat. Una autem dierum, daemoniaco a Salvatore curato, qui caecus simul erat et mutus (Mt XII, 22): turbis concurrentibus, 112.1444C| mirantibus, et in Dei laudes conclamantibus; Pharisaeis vero blasphemantibus, et in Belzebub hoc factum calumniantibus. ; Salvatore 112.1445A| econtra probabiliter asserente se in digito Dei daemonia ejicere: advenit illic, cum suis sororibus et cognatis, Regina coeli, Filium Dei Salvatorem, videre et alloqui. Quem cum, prae turba, nequirent adire, surrexit quidam, qui in januis erat, et ait Salvatori, non fortuitu nec simpliciter, sed insidiose, utrum spiritali operi carnem praeferret et sanguinem explorans: Ecce, inquiens, mater tua, et fratres tui foris stant , quaerentes te (Matth. VII, 46). Audiens haec Salvator supersedit exire; matrem se nosse dissimulans, non quo matrem negaret, sed quo risponderet insidianti: Quae est, ait, mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manus in discipulos: Ecce, inquit, mater mea et fratres mei, per unctionem specialem; quicunque enim, in 112.1445B| utroque sexu, fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror et mater est. Parit enim me, qui cordi audientis praedicat me; mater mea efficitur, per cujus vocem amor meus in aliis generatur. Ad haec verba gavisa est multitudo virorum et mulierum credentium. Aderat ibidem, cum caeteris religiosis matronis, quae ministrabant Salvatori, Marcella, de qua superius diximus, beatae Marthae procuratrix, et comitissa, mulier magnae devotionis et fidei. Haec, mira sinceritate, 112.1446A| Salvatoris Incarnationem credens, mira fiducia confidens, Principumque et Pharisaeorum qui accedebant calumnias confundens, extollens vocem de turba dixit Salvatori: Beatus venter qui te portavit, qui tibi in carne valituro sementinam suae carnis materiam ministravit; et beata ubera quae te lactaverunt, et, ex eadem suae carnis sementina origine, tibi nutriendo lac suggesserunt. Cui Salvator: Non solum, inquit, ut tu asseris, beata est mater quae me, qui Verbum Dei sum, ex sua carne genuit, quae me suo lacte nutrivit, quinimo beati qui audiunt recipiunt, et concipiunt Verbum Dei in utero mentis suae (Luc XI, 27 , 28): memorato gratiarum dono eodem gaudent; natumque per fidem semen Verbi uberibus spei et charitatis enutriunt et 112.1446B| custode illud.

CAP. XII. --Ubi peccatricem liberat Christus.

Et, die quarto scenopegiarum, ascendit Jesus in templum, et docebat. Vespere autem facto, egressus cum discipulis, ascendit in montem Oliveti, in Bethaniam, castellum Mariae et Marthae, ubi erat Lazarus amicus ejus, apud quem hospitabatur. E quo enim ejus familiaritatem meruerunt, et hospitem eum assidue habuerunt, tum in Magdalo, civitate 112.1447A| Galilaeae, tum in Bethania, trans Jordanem, tum in Judaea, in Bethania, juxta Jerusalem. O vere felices, multumque beati, qui tantum hospitem meruerunt habere, pascentes panem angelorum, a quo et ipsi pascebantur! Octavo enim, die scenopegiarum, descendens a Bethania, Salvator venit diluculo in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos (Giovanna VIII, 2). Ubi, quam misericorditer, quamque prudenter, quamdam peccatricem mulierem a mortis periculo liberavit, quamvis eccesso facere videamur, breviter referemus. Placebat populis Salvator vehementissime, quoniam misericordiam commendabat et pietatem. Pharisaei vero semper insidiabantur ei, et invidebant, quia peccatores suscipiebat. Et quaerentes capere ex ore ejus aliquid quo 112.1447B| vel juste vituperari, vel Damnari deberet, adduxerunt ei mulierem tunc in adulterio deprehensam, dicentes intra se: Tentemus eum de justitia, an contra eam dicat, ut misericordiae praedicator. Si dicat lapidandam adulteram, populus contemnet doctrinam ejus, contra quam dederit sententiam. Si dixerit dimittendam, conclamabimus: Hostis legis, contrarius Moysi, inimicus Dei, reus est mortis, et cum adultera lapidandus. Et accedentes: Magister, inquiunt, haec mulier modo deprehensa est in adulterio: in lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? Ad haec sapientia Dei, Deus, non statim judicavit, sed nec statim rispondet; sed adverso ut sedebat vultu, inclinans se, deorsum digito scribebat in terra illorum peccata, qui peccatricem 112.1447C| accusativo. Propria enim peccata, quae scriberet, non habebat. Dedit nobis Salvator in hoc nimis utile exemplum, alicujus malis auditis, non statim judicare, sed prius digito discretiis, nos met discutere, an forte in similia, vel deteriora 112.1448A| lapsi simus, vel labi possemus. Instabant interim Pharisaei, sententiam ejus quaerentes, jam praemussitantes [Cod. , praemasticantes], jam cachinnantes, eum nullo modo posse evadere: quippe vel contra justitiam, vel contra misericordiam judicaret. Verum non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 3). Erexit ergo se Christus, daturus sententiam: docens rectos esse debere eos qui condannare volunt reos; erexit se, et, salva misericordia, judicavit justitiam: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Sic data prudenter sententia, iterum se inclinans, scribebat in terra: vultum alio vertens, ut liberum esset Pharisaeis exire; quos sciebat tunc malle longius abesse, 112.1448B| quam plura interrogare. Nos quoque docet, qui, data sententia, iterum inclinat et scribit, ut non solum antequam judicemus, sed etiam post datam sententiam, cum tremore, humiliter investigemus conscientiam, ne forte deteriorem meruerimus sententiam. Abierunt illi, induti ut diploide confusione; remansit ergo misericordia et miseria, in medio stans (Sal. CVIII, 29). Erexit denique se Salvator, daturus sententiam misericordiae, qui prius erectus dederat sententiam justitiae: Mulier, inquit, ubi sunt qui te accusabant? An forte ego fugavi eos? Nemo te condannavit? quae dixit: Nemo, Domine; quia nullus eorum sine peccato, sed tu, qui solus es sine peccato, si vis, potes me condannato. Cui Salvator: Nemo, inquit? Nec ego te condannatobo 112.1448C| pro praeterite; vade, cave de futuris, et amplius noli peccare.

CAP. XIII. --Ubi Lazzaro languet et moritur; Mandato Christusque.

Hieme vero jam mediante, die quintodecimo 112.1449A| mensis casleu, facta sunt encaenia in Jerosolymis; et ambulabat Salvator in templo in porticu Salomonis, ubi, cum praedicaret, et diceret: Ego et Pater unum sumus, sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent eum (Giovanna X, 22, 30). At ille exivit de manibus eorum, et abiit iterum trans Jordanem in Bethaniam Galilaeae, castellum Mariae et Marthae, ubi Baptista Joannes fuerat baptizans primum; et mansit illic. Cum ecce interim amicus ejus Lazarus languens erat in Bethania Judaeae, castello itidem Mariae et Marthae sororum ejus. Miserunt ergo sorores ejus trans Jordanem, ad Salvatorem in Bethaniam, dicentes: Ecce quem amas infirmatur (Giovanni XI, 1, 2). Sufficit, inquiunt, nuntiare dilecto dilecti languorem: amicus noster est, Lazarum amat, nec 112.1449B| facile deserto quem dulciter amat. Audiens haec Salvator: Infirmitas haec, inquit, erit ad miraculum, non ad mortem; sed pro gloria Dei, ut glorificatur Filius Dei per illam. Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti; sed a quo dilecti? Diligebat eos Jesus, languentium Salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator. Diligebat enim Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. O felix et gloriosa generazione!quamvis enim Veritas dicat: Ego diligentes me diligo, raro tamen inveniuntur, in Scripturis, fideles qui a Domino diligi specialiter designentur ex nomine. Ut igitur audivit Salvator quia Lazarus infirmabatur, distulit ire; distulit subvenire; u.t 112.1449C| faceret eum a morte redire. Et tunc quidem mansit ubi tunc erat in Bethania Galilaeae, duobus diebus, ut quatriduum impleretur. Interea dira febris corpus Lazari urebat. Medici nil poterant, medicamenta nil proderant; nihil igitur aegro remedii, nisi Dominus velit ei mederi. Assident juvenis lecto sorores, adventum Jesu pollicentes, virum spiranti sanitatem promittunt. Vapore denique pectoris vi febrium essiccato, vitalis spiritus evaporat. Gioventù fiorita, 112.1450A| scissis induviis, sanctae sorores; complexae mortuum incumbunt cadaveri. Cernere erat genas sanguine madentes, fletibus oculos tenebratos, ejulatibus aera plena funeris. Denique factis exsequiis, celebri pompa corpus effertur; clauditur marmore Lazzaro quodam; lapis quo clauditur lacrymis irrigatur. Et quoniam nobilis erat progenie, moribusque nobilior, actu innocens, verbo discretus, manu largus, animo liberalis, advenerant Bethaniam, ad consolandum eum, nobiliores Jerosolymorum, qui etiam exsequiis ejus interfuerunt.

CAP. XIV. -- Ubi Dominus sibi timentes apostolos arguit, de somno amici disputat Thomae devotionem approbat, et Marthae fidem.

112.1450B| Interea Salvator, post duos dies, dixit duodecim discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum (Giovanni XI, 7). Territi apostoli, consilium dederunt Domino, ne moreretur, qui venerat mori; ne et ipsi morerentur. Rabbi, inquiunt, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? Risponde Gesù: Nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulat in nocte, offendit: quia lux mundi non est in eo; si autem ambulaverit in die, non offendit: quia lucem hujus mundi videt. L’ego sum muore, l’ego sum lux mundi; vos horae duodecim: meum est praecedere; vestrum sequi, ut horae diem sequuntur. Sinite igitur me pati; non mihi detis consilium; sed me sequimini, si non vultis offendere. Haec ait, et post haec dicit eis: Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a 112.1450C| somno suscitem eum. Ad haec discipuli risponderunt, secundum quod intellexerunt: Domine, si dormit, salvus erit; somnus enim aegrotantium salutis solet esse indicium. Dixerat autem Jesus de morte illius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Gesù manifeste: Lazzaro mortuus est; et gaudeo propter vos, ut credatis me nihil latere: quia non eram ibi, et tamen scio quia mortuus est; sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas ad 112.1451A| condiscipulos suos: Eamus et nos et moriamur cum eo. Ecce verus amantium effectus, vel cum eo vivere, vel cum eo mori. Venit jam Christus, et invenit eum quatuor dies jam habentem in monumento. Erat autem Bethania juxta Jerosolymam, quasi stadiis quindecim, duobus milliariis, stadio minus: multi autem ex Judaeis venerant ad Mariam et Martham, ut consolarentur eas de fratre suo. Marta ergo, ut audivit quia Jesus venit, occorrerit illi. Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scio, quia quaecunque poposceris a Deo, dabit Deus; et scio quia potes eum suscitare si vis, sed hoc tuo, Domine, relinquo arbitrio; non rogo ut suscites: quia non praesumo, quia nescio, an sit utilis facti in 112.1451B| eo resurrezione. Dicit illi Gesù: Resurget frater tuus. Dicit ei Marta: Scio quia resurget in resurrezione generali, in novissimo die. Dicit ei Jesus: Ego sum risurrezione et vita, quia sum vita, per me resurget; per me tunc resurget, si volo et nunc. Qui credit in me, vitam, etiam si mortuus fuerit corpore, vivet, ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus sum, sicut vivorum. Credens in me, etiam mortuus, vivit; non credens in me, etiam vivus, mortuus est. Et omnis qui dum vivit in carne, credito in me, et si ad tempus moriatur secundum carnem, non morietur in aeternum; quia vivet in anima, interim, donec in corpore resurgat.Et cum haec dixisset aggettivo: Credis hoc? Sciens Marthae fidem, quaesivit confessionem; corde enim creditur ad justitiam, 112.1451C| ore autem confessio fit ad salutem. Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui pro salute mundi in hunc mundum venisti.

CAP. XV. --Ubi Mariam plorantem videns Salvator, lacrymatus est.

Post haec verba, abiit Martha, et vocavit sororem suam replacea voce, dicens: Magister adest, et vocat 112.1452A| te. In quibus verbis ostenditur, quia Dominus Mariam vocavit; quod Joannes tacuit, nisi quando vel quomodo Mariam vocaverit, narrationis brevitate servata. Maria, ergo, ut audivit se a Domino sciscitari, surrexit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Gesù in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occorrererat ei Marta. Judaei igitur, qui cum ea erant in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, putantes illam festinare, ut doloris suis solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad Monumentum, ut ploret ibi.Maria ergo, cum venivat ubi erat Jesus, videns eum cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus, te enim praesente, nulla unquam infirmitas ausa fuit 112.1452B| apparire, apud quas vita consueverit hospitari. Jesus ergo, ut vidit Mariam plorantem, infremuit spiritu, et turbavit seipsum: quia voluit, quando voluit, quem alius turbare non potuit. Sed et hodie, quando peccator computans quae bona Dei a Deo accepit, quae mala pro bonis Deo reddiderit, fremit in spiritum, et compungitur, et conturbatur. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se: Christus fremit in eo, Christus turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Et dixit Gesù: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni et vide. Et lacrymatus est Jesus. O magnae pietatis effectum! o magni amoris argomento!o inaestimabilis familiaritatis indicium! quis aestimare sufficeret alternum illum, qui tunc inter Dominum salvatorem et 112.1452C| ejus amicam Mariam fervescebat amorem, cujus indicium scimus illum dulcissimum lacrymarum ardorem! Credo, revera, amorem illum omni humanae, imo et angelicae creaturae incomprensibilem. Et lacrymatus est Jesus. O lacrymas dignissimas reverentia, et non sine lacrymis nominandas! lacrymas Filii Dei, quae de purissimis pupillis ejus ebullierunt, quae de pulcherrimis ejus oculis distillaverunt, 112.1453A| quae serenissimum vultum ejus irrigaverunt, cum videns Mariam plorantem, infremuit spiritu, et turbavit seipsum! Et lacrymatus est Jesus. Diligebat enim Jesus Martham et sororem ejus Mariam, et Lazarum. Dixerunt igitur Judaei: Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem ex eis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? Potuit, sed noluit; quia plus est mortuum suscitare, quam infirmum sanare.

CAP. XVI. -- Ubi Christus orat et Lazarum resuscitat.

Gesù ergo, rursum fremens in semetipso, venit ad Monumentum. Fremat et in te, quicunque es qui premeris peccandi consuetudine, si vis reviviscere. 112.1453B| Erat autem spelunca, et lapis suppositus erat ei, ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha: Domine, jam fetet, quatriduanus est. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Et quae est gloria Dei? Quod ubi abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 20); et quod illa magis diligat cui plus dimittitur (Luc. VII). Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias tibi ago, quia audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis; sed propter populum qui circumstat, dixi: Ut credant, quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit. Voce magna clamavit: quia 112.1454A| difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit; et apud Zachariam: Iniquitas sedet super talentum plumbi (Zac. V, 7). Ideo, voce magna clamavit, ideo fremit, ideo turbatus est, ideo lacrymatus est. Et ait: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui mortuus fuerat, ligatus manus, et pedes institis; et facies illius erat sudario ligata. Sic, sic peccator ligatur, in tenebris interioribus, obduratione mentis; et in tenebris Exterioribus erit debito futurae Damationis. Sed quem prius, per se, a vinculo mortis, Christus intus absolvit; statim apostolos de foris risolvere praecepit. Et dixit eis: Solvite eum et sinite abire (Giovanni XI, 44): Ego enim dixi: Dii estis (Sal. LXXXI, 6); et Diis non detrahes; et Servum ut liber fiat applicabis ad deos 112.1454B| (Esodo XXII, 28; XXI, 6). Errant, igitur, qui dimittere peccata ita soli Deo tribuunt, ut in eo participare hominem negent. Et contra Dei vetitum diis detrahunt, qui eis a Deo datam potestatem tollunt. Solus Deus bonus est; solus Deus facit mirabilia; solus Deus peccata dimittit (Mt. XIX, 17; Sal. LXXI, 18; Luc. V, 21); sine Deo, nemo bonus: sine Deo, nemo facit mirabilia: sine Deo, nemo potest peccata dimittere. Nemo bonus, nisi solus Deus; nemo facit mirabilia, nisi solus Deus; nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus. Mentitur igitur, qui dicit de justo Giuseppe: Vir bonus et justus (Luc. XXIII, 50); qui de beato viro: Fecit enim mirabilia 112.1455A| in vita sua (Eccli. XXXI, 9. ); vel Christus, qui dicit: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Giovanna XX, 23). Non. Imo, ipse Deus facit quod per eum homo facit; imo multo melius et verius, homo facit quod per eum Deus facit. Non enim dixit Deus Petro: Quod solutum fuerit in coelo prius, tu risolve in terra postea (Mt XVI, 19), sed e converso. Sententiam ergo Petri non praecedit, sed subsequitur sententia coeli. Non est ergo aliud Domini, dare homini potestatem dimittere peccata, nisi ipsum Deum, per hominem, peccata dimittere.Quod si homo peccatorum suorum vere poeniteat, nec tamen ad confessionem pervenire possit, confidenter pronuntio: quod cum eo summus sacerdos complet, quod mortalis non potuit; et apud Dominum, 112.1455B| factum constat, quod homo quidem vere voluit, sed non valuit adimplere: si tamen confessionem non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas.

CAP. XVII. -- Ubi ad coenam Marta ministrat, Lazzaro accumbit, Maria pedes ungit.

Multi autem ex Judaeis qui venerant ad Mariam, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum. Quidam autem, ex ipsis, abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quanta fecit Jesus. Collegerunt ergo pontifices et pharisaei consilium in unum, in quo Caiphas, pontifex, Prophetavit: Quod Jesus moriturus erat pro gente Judaeorum. Ab illo ergo die, non dubium quin et prius, sed ex tunc diffinitive, cogitaverunt ut interficerent eum. Gesù autem non palam 112.1455C| apud Judaeos (ambulabat), sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem; et ibi morabatur cum discipulis suis. Prossima autonomia 112.1456A| erat Pascha, dies festus, Judaeorum. Dederunt autem pontifices mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit Jesus, indicet ut apprehenderent eum (Giovanni XI, 45-56). Jesus vero, sciens eos conspirasse contra se, rediit Bethaniam, juxta Jerosolymam, quasi agnus ad Victimam, ante sex dies Paschae, sequenti feria sexta, immolandus, sexta hora crucifigendus; qui sex diebus omnia creaverat, sexta die hominem formaverat, qui sexta aetate, ad redimendum hominem, advenerat. Erat tunc dies solennis sabbati, feceruntque ei coenam, ibi, in domo Simonis leprosi (Giovanna XII, 2; Mt XXVI, 6), quem a lepra jam pridem mundaverat. Discubuit ergo Jesus, et duodecim apostoli, et multi qui convenerant. Lazzaro, vero, unus erat ex discumbentibus cum eo (Giovanna XII, 112.1456B| 2), ut non phantasma, sed vere vivens probaretur. Et Martha quidem beatissima, more solito, ministrabat mensis, larga manu, vultu hilari, et animo liberali; Maria vero Magdalena, omnium ministrarum Christi primiceria, non oblita sui, quippe quam zelus ingens, et ardor amoris Christi, quiescere non sinebat: accepit libram unguenti pretiosi, et accedens ad Salvatorem, cum summa reverentia, unxit pedes ipsius recumbentis (Joan. XII, 3; Matt. , XVI). Erat autem unguentum illud fidele, pisticum, non similibus herbis, aut radicibus adulteratum, ut pigmentariorum mos est, convenientium fraudare odoratum simul et intuitum. Et erat ex nardo compositum, frutice aromatica, quae situm redolet, aut cyperum; gravi et crassa radice fragilique, 112.1456C| quamvis pingui, aspera sapore, folio parvo densoque, spicatum quoque erat unguentum: cacumina quippe nardi in aristas se spargunt; celebrante 112.1457A| pigmentarii spicas simul et folia. Unguentum quippe pigmentariae Christi Mariae, non de radice nardi confectum est; verum etiam, quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum ejus adjectione, odoris et virtutis ejus gratia erat cumulata. Nardus enim et principalis est in unguentis: pretiosum igitur erat unguentum illud, Indicum, quo non est pretiosius, illum pedibus et capiti Domini dignum, ut tres evangelistae testantur, Matthaeus, Marcus atque Joannes (Matth. XXVI; Marc. XIV, 3; Joan XII, 3). Perfusis denique pedibus Salvatoris nardo pretioso, manibus atque digitis circumquaque eos perliniens, confricavit; ac denique, capillis suis quorum nitore formosa fuerat, eos suavissime circumvolvit; pectorique simul et ori applicans, tersit dulcissime; 112.1457B| denique, sibi astringens, fovit diutius, atque dimisit.

CAP. XVIII. -- Ubi Maria Christi caput ungit, Judas fremit, Christus laudat.

Parva est haec, apud Dominum Salvatorem, primiceriae ipsius familiaritas, rispetta sequentium. Pedibus quippe delibutis, accenso animo immensi amoris igne, quem in ea ille accendebat, cui ministrabat, ausu ex partae familiaritatis confisa, et bene de Deo confisa: ut pote in talibus, ni fallor, saepius admissa; adorans Salvatorem, ad caput ejus accessit sacrosanctum reverenter, angelis et archangelis, principalibus et potestatibus reverendum. Et discriminata digitis Caesarie Dei omnipotentis: fregit alabastrum, 112.1457C| et effudit nardi residuum super verticem Filii Dei (Mt. XXVI, 7; Marc. XIV, 3). Dehinc crines confricans manibus, cincinnos ejus guttis nardi debriavit; et sacri liquoris effluentiam, usque ad frontem, et tempora, colli quoque confinia, delicatissimis digitis suis, ut balsamita nobilis, accuratissime dilatavit. Complevit itaque, Maria, operibus piae devotionis, quod rex Salomon in persona ejus, olim 112.1458A| cecinerat in Canticis amoris: Dum esset in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum (Cant. I, 11). Quanta tunc fuit Mariae fragrantia capillorum, manuum et labiorum, ex contactu pedum Christi, cujus odor unguentorum super omnia aromata (Cant. IV, 10)! Nam et domus impleta est ex odore unguenti, et mundus fama facti. Quanta tunc fuit in mente Mariae abbondantia charismatum Spiritus sancti, quando ei desursum datum est a Patre luminum (Giovanni XII, 3), tanta perfrui familiaritate Filii Dei! Quam grata fuerit denique Dei omnipotentis Filio Mariae devotio, quam dulcis amor, quam Acceptum obsequium, evangelistae testantur: qui Judam Scarioth indignatum dicunt, dum sentiret quam dulce spiraverint pedes, et caput Domini Salvatoris balsamo 112.1458B| reliquato, et proditoris animo et voce pariter proclamasse: Utquid perditio haec? Potuit enim unguentum istud venundari multo, et dari pauperibus (Mt XXVI, 8). Et fremebat in Mariam ut impleretur in eo quod David dicit: Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet (Sal. III, 9). Plenus erat daemonio meridiano, simul et negotio perambulante in tenebris (Sal. XC, 6), qui avaritiae suae sentimenta cura pauperum palliabat. Dixerat enim hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et loculos habens dominicos, ea quae Salvatori mittebantur, ministerio portabat, fur exportabat.Nec diutius ferre voluit Dominus fremitum proditoris, nec tamen arguit eum avaritiae, sed dilectricis, etiam pigmentariae suae, laudes accumulans, seque nuperrime 112.1458C| moriturum insunuans: Sine illam, inquit, ut in diem sepulturae meae servet illud, latenter innuens, se praescire Mariam cum aromatibus nuper venturam ungere corpus suum. Quod quamvis non compleverit in re, complevit in devozione: quod enim vis, et non potes, factum Deus computat. Erant autem omnium in convivio oculi admirantes, et animi intendentes in Mariam: familiaritatem ejus, et carnalitatem 112.1459A| ammirantes, odorem nardi haurientes dilectionem ejus et devotionem approbantes. Quorum quidam persuasi sermonibus Judae, non tamen eo animo quo ille, sed simplici oculo, propter curam pauperum, indignati sunt adversus eam, dicentes (Mat. XXVI. 8; Marc. XIV, 4; Giovanna. XII, 5): Quare unguentum hoc non venit trecentis denariis, et datum est egenis? Quibus illico se Salvator opponens: Sinite eam, inquit, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: Semper enim pauperes habebitis vobiscum, et, cum volueritis, potestis illis benefacere, me autem non semper habebitis.Quod habuit haec, fecit; praevenit ungere caput meum in sepulturam: ad sepeliendum me fecit; guanti hoc unguentum in corpus meum, officium sepulturae meae praeveniens. Amen dico vobis: Ubicunque praedicatum 112.1459B| fuerit Evangelium hoc, in universo mundo, narrabitur quod haec fecit mihi Maria, in memoriam ejus (Marc. XIV, 6, 7, 8; Mt. XXVI, 12).

CAP. XIX. -- Ubi turba Christo occorrerit, Christus flevit, esurit, et quare quotidie Bethaniam rediit.

Cognovit igitur turba multa ex Judaeis quod Jesus esset Bethaniae, et curiositate duce, non charitate, venerunt, non propter Jesum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit Jesus. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum (Joan. XII, 9; Matth. XXI, 7; Marc. II, 7; Luc. XIX, 35), quasi non posset suscitare occisum, qui 112.1460A| suscitaverat quatriduanum. In crastinum autem sedens asello Salvator, cum ramis palmarum, et laudibus populorum, a monte descendens Olivarum, videns civitatem, flevit super illam. Ingressus urbem, templum adiit, indeque trapezitas et mercatores ejecit, caecos et claudos curavit, et cum pontificibus disputavit. Et post tot lacrymas, pro peritura urbe, in signum periturae animae, fusas, post tot laudes conclamantium: Osanna filio David (Mt. XXI, 15); post processionis pompas, sternentium vestes, flores et frondes in via; post tot miracolo; post visum ab omnibus fulgorem divinitatis in facie ejus, a cujus timore negotiatores fugerunt; post diuturnam denique disputationem et doctrinam non invenit ubi caput reclinaret (Luc.IX, 58), in tot populis, 112.1460B| qui ad diem festum convenerant. Et, circumspectis omnibus, si quis eum ad hospitium invitaret, cum jam vespera esset (Marc. I, 11), tantae paupertatis erat, et ita nulli unquam ullatenus voluit adulari, ut in tanta urbe nullum hospitium, nullam habuit mansionem, exiit in monte Oliveti, cum duodecim apostolis: ut quod Jerosolymis non habebat, haberet in Bethania, apud beatum Lazarum et sorores ejus hospitium. Et alia die exiens, esuriit (Mt XXI, 17), quia sic voluit; et videns secus viam ficulneam, venit quaerens si quid fructus inveniret in ea. Et nihil inveniens, nisi folia, maledixit ei: Nunquam, inquiens, nascatur ex te fructus in sempiternum (Marc. X, 19). Et erat tota die docens in templo. Redeunte 112.1461A| vespera, rediit Bethaniam, ad Martham et Mariam. Denuo mane, tertia feria, urbem repetiit, et cum eo apostoli; viderunque, et ecce ficus, cui maledixerat, aruit. Docuitque Salvator apostolos hoc exemplo orandi, et fiduciam impetrandi quidquid fiducialiter petierint, etiamsi montes transferri velint. Et facto vespere relicta urbe repedavit ad familiare hospitium. Quarta vero feria, diluculo templum repetens, multa de fine saeculi suis locutus est apostolis, dum interim Judas Scarioth spopondit pontificibus, ut proderet illis Jesum.Interea Dominus Jesus consummavit illius diei sermones, sic dicens discipulis suis: Scitis quia post biduum hoc, quod est hodie et cras, pascha fiet agni typici, et statim verus Agnus Filius hominis tradetur ut tertia die crucifigatur 112.1461B| (Marc. XIII; Mt. XXIV; Giovanna. XIV, 10; Mt. XXVI, 1, 2). Dixit; vesperaque redeunte, reliquit templum, rediitque Bethaniam, ultimum cum suis ministris et amicis Lazaro, Maria et Martha habiturus hospitium, more hinnuli cervorum (Cant. II, 9), qui quocunque per diem decesserit vespera redeunte pristinum redit ad lectulum. Sic Salvator, et passurus et ascensurus, in Bethaniam domum rediit obedientiae, insinuans quod a suis amicis super omnia obedientiam quaerit.

CAP. XX. -- Ubi Christus, postquam coenavit, proditus vinctusque abducitur: apostoli fugiunt: Petrus negat, Maria Christo adhaeret.

Prima autem die azymorum (Mt. XXVI, 17) quinta [ id est, quinta feria] charissimis hospitibus 112.1461C| suis, Lazaro, Mariae et Marthae ultimum valedicens: vespere facto, coenam fecit Jerosolymis, cum suis duodecim discipulis. Coena illa celebris, coena beata fuit, in qua suis apostolis pedes lavit, ex pane et vino corpus suum et sanguinem fecit. Secuta est 112.1462A| incontinenti [ id est, quam cito; gallice, incontinente], Salvatoris proditio et passio. Prodiit cum per osculum, unus ex suis apostolis, in horto trans torrentem Cedron, cohorti et ministris pontificum, quos conduxerat, cum laternis et facibus et armis. Cumque vinctus abduceretur, discipuli ejus, relicto eo, omnes fugerunt (Mt XXVI, 56). Mariae vero Magdalenae devotio non difettosa. Tunc pelli suae consumptis carnibus adhaesit os Salvatoris (Giobbe XIX, 20), quia Juda prodente, Petro negante, et fugientibus decem apostolis: Mariam Magdalenam, juxta se, semper invenit fortitudo Redemptoris. Quis exprimat dolorem cordis ejus, et mentis amaritudinem? aestuabant praecordia ejus, dum cerneret dilectum suum, osculo tradi, catenis vinciri, et ad pontificis 112.1462B| Annae palatium abduci. Ibidemque accusari, interrogari, judicari, reum mortis conclamari, conspui, exalapari [id est, alapis caedi], oculos velari, colaphizari et blasphemari. Quis memoret lamenta Mariae, et lacrymas quibus prosecuta est dilectum suum a domo pontificis ad praesidis Pontii praetorium, ac deinde a praetorio praesidis ad palatium Herodis regis? Quis singultus Mariae, et varios ejulatus explicet, quibus debriata est, dum apud Herodem a pontificibus accusaretur, a rege interrogaretur, a militibus sperneretur, ab exercitu illuderetur, et indutus veste alba, ad praesidis audientiam remitteretur? Quis sine lacrymis, lacrymas Mariae recolat, quas fudit uberrime, dum videret eum tribunalibus astare, accusatum tacere, pontifices costantir 112.1462C| accusare, praesidem diutius excusare, et pro ejus liberatione laborare, innocentem eum omnimodis comprobare plurimis precibus postulare: ut saltem, pro reverentia diei paschalis, liceat eum abire, pontifices vero contradicere, pro latrone 112.1463A| Barabba preces porrigere, de Jesu conclamare: Crucifige, crucifige? Tunc dolor Mariae renovatus est, cum videret Dominum suum exui, ad columnam religari, et flagris toto corpore laniari: quod etiam columna ipsa testatur, ad quam ligatus est Dominus, quae usque hodie cernentibus dominici sanguinis certa signa demonstrat. Tunc moestitia Mariae, et mentis amaritudo incanduit, cum Pilatus adjudicavit petizioneem fieri pontificum, et milites totam cohortem convocaverunt, Christum purpuratum, spinis coronatum, arundinem pro sceptro manu tenentem, ironice adoraverunt, irrisione salutaverunt, aceto et Felle potaverunt; caput ejus arundine percusserunt, in faciem ejus exspuerunt ac demum chlamydem ei coccineam abstulerunt, et 112.1463B| propriis indutum vestibus induxerunt. Et bajulans sibi crucem, exivit urbem spinis coronatus. Sequebatur eum regina coeli ejusque sorores, et Maria Magdalena, caeteraeque matronae, quae plangebant et lamentabantur eum, quaeque non solum de Galilaea, sed de Judaea et de Jerosolymo secutae fuerant eum. Conversus autem Jesus ad amantes se feminas oculos et ora reflexit, et ait: Filiae Jerosolymi, nolite flere super me, sed super vosmetipsas flete, et super filios vestros; quia si me viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet (Giovanni XIX, 17; Luc. XXIII, 27; Marc. XV, 40; Mt. XXVII, 55; Luc. XXIII, 28)?

CAP. XXI. -- Ubi Christus crucifigitur, Maria astante; deponitur et involvitur, Maria praesente.

Fortis ut mors dilectio (Cant. VIII, 6): cernitur 112.1463C| Domini passio, nec cessat Mariae devotio; ducitur Christus ad crucifigendum. Maria seguito; et ploratibus probat effectum. Christus in cruce levatur; Maria ejulat, et cruciatur. Christus in cruce clavis configitur; Mariae anima moeroris aculeis perforatur: 112.1464A| Christus a pontificibus illuditur, a militibus iridetur, a latronibus convicia patitur, a praetereuntibus capita moventibus, et vah conclamantibus blasphematur; dum ipse interim Patrem pro suis crucifigentibus deprecatur (Mt XXVII, 40). Quanta inter haec omnia, fuit in mente Mariae tristitia, qui singultus, quot suspiria, dum dilecti dilettoris sui, inter latrones pendentis, dolores cerneret! Sed tamen cernere sustinuit tam dilecti, tam duros, tam diuturnos, Domini, cruciatus. Quanta amaritudine et anxietate debriata est cum audiret Messiam de cruce clamantem: Sitio; cum videret spongiam, absinthio aceto, et myrrha, et felte intinctam, arundini imponi, spongiae hyssopi calamum imprimi, spongiam arundine ori ejus apponi, hyssopi calamum 112.1464B| labiis ejus applicari, et cum gustasset bibere nollet! Tunc demum moeror Mariae recendit cum audiret Dei Filium de cruce valedicere Matri suae; curam matris sancto Joanni committere, qui tunc erat annorum viginti trium; Eloi congeminare; consumatum est exclamare; in manus Patris animam commendare; clamore tandem valido, quando voluit, exspirare. Et post solis deliquium, post trium horarum tenebras, post diruptum templi velum, post terraemotum, post pettras scissas, post aperta monumenti, post centurionis et totius multitudinis abscessum; cum videret missos milites, adhuc viventium latronum crura frangere: quis negat Mariam, Domini sui crurifragio, vehementissime timuisse? Cujus e vestigio immensum crevit moestitia, 112.1464C| cum unus ex militibus latus Salvatoris perforavit lancea, et continuo, de frigidi pectoris penetralibus, fluxit sanguis et aqua. O quam gratus fuit Mariae adventus nobilis viri Joseph ab Arimathia, et Nicodemi principis, cum centum libris myrrhae 112.1465A| et aloes, ad exsequias Domini praeparantis [Forte, praeparatis]! Quam libenter intuita est clavos extrahi de manibus, et pedibus Salvatoris; corpus deponi, et condiri; linteis corpus, caput sudario involvi! Gesta sunt haec omnia, Maria astante, Maria intuente, Maria miserabiliter et inconsolabiliter lamentante.

CAP. XXII. -- Ubi Christus sepultus sit, et quando Maria emit aromata

Hortulus quidam erat in phastio civitatis, juxta locum ubi crucifixus est Jesus. In hoc horto, Joseph nobilis decurio, sibimet monumento exciderat, rotundum, de subjacente rupe, rubicundi coloris et albi; tantae altitudinis, ut super pavimentum, intro, 112.1465B| consistes homo, manu extenda, vix culmen possit attingere (Giovanni XIX, 1; Matt. XXVII, 60). Ab oriente erat introitus et ostium monumenti; ab aquilone mausoleum, super pavimentum monumenti, excisum de ipso pavimento, longitudinis septem pedum, non superius patulum, sed solidum; ab australi vero parte latus aperto per totum. Conditum quoque corpus Salvatoris et involutum, intulerunt ab oriente in monumentalum, ab australi vero parte in mausoleum; ubi supinum collatum [ Forte, collocatum] caput ad occasum habuit, sinistrum latus ad aquilonis solidum, dexterum ad meridiei patulum. Quibus gestis, sub omni celeritate, ne prima eos sabbati vespera occuparet, exierunt de monumento cum multis lacrymis, et magno cordis dolore. Et 112.1465C| viri quidem, qui aderant, advolverunt saxum magnum ad ostium monumenti: moxque ad propria recesserunt. Maria vera Maddalena, cum sociis suis, 112.1466A| sedes contra sepulcrum lamentabantur flentes Dominum. Inspecto denique diligentius situ monumenti, quod frequenter visere cogitabant, forum civitatis, et pigmentarios adierunt, aromata pretiosissima et balsama coemerunt, et quae apud se, usque in secundam sabbati vesperam reposuerunt. Nam quamvis inconsolabiliter lugerent, et validissimo ejulatu lamenta congeminarent, non tamen oblitterare potuit magnitudo moestitiae, memoriam religionis amicae. Dies enim parasceve erat, et sabbatum illucescebat (Luc. XXIII, 54); persuaseruntque pontifices praesidi Pilato, ut custodes adhiberet sepulcro: alioquin novissimus error pejor fieret priore. Quibus ille: Vester sit error prior et posterior; sufficiat vobis quod in ejus nece consensi 112.1466B| vobis; vos custodiam habetis, adhibete si vultis. Judaei igitur abeuntes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus (Mt XXVII, 64, 65, 66).

CAP. XXIII. -- Quando sabbatizaverit Christus, qualiter Maria, et de praeparatione aromatum, et narratione temporum.

Erat autem magnus dies illi sabbati (Giovanni XIX, 51) quo, post tot, et tanta tormenta, caro Christi requievit, in spe resurrezionis (Sal. XV, 10), absque labe omnis corruzionis. Sabbatizavit igitur Maria Magdalena, ex more, sabbato, siluitque sine silentio (Luc. XXIII, 56): singultus enim praecordiorum, et fletus oculorum non congruunt sabbatismo. At, ubi desiderata advenit vespera sabbati, astantibus 112.1466C| Joanna et Susanna, sociisque Mariis, aromata Electa et praeelecta conterere, et balsamum coepit miscere speciebus opimis universi pulveris pigmentarii (Cant. 112.1467A| III, 6). Cernere erat in muliere mares animos, dum opere compleret quod rex Salomon in ejus persona cecinerat. Manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei pleni sunt probatissima myrrha et aloe, et universis primis unguentis (Cant. V, 5; IV, 13). Erumpebant jugiter lacrymae inter miscendum, de pinguedine cordis, ex recordatione dilecti dilectoris, et incalescente pectore ad ignem amoris, reliquatus ab intus adeps pietatis emanabat per oculos. Videres, oculorum rore, spicas humectas, gradatim excussas, singultibus, lacrymas aromatibus immixtas, manus ejus madidas pupullarum pluviis, guttas ex palpebris ejus profluentes, omni gutta et casia chariores, et Deo certe gratiores.Sane adeo celebrem, ita claram, tamque fulgidam, fecit noctem 112.1467B| dominicae resurrezione, operibus suae devozione, praeclara pigmentaria Salvatoris, cum sociis suis, ut, ex tunc, ordinem temporum narrari voluerit Deus. creatore temporum, nectique diem succedere.

CAP. XXIV. -- Ubi Christus resurgit, angelus descendit, Mariae occorrerunt ad monumento.

Et post sabbata tristia, felix dies illuxit; solque ab inferioribus, rectum tramitem orientis ascendens, et coelum irradians, roseam praemisit auroram; dum interim verus sol justitiae, Christus, ab inferis victor ascendit (Malach. IV, 2), et hora qua voluit, a mortuis immortalis resurrexit. In illa hora, terrae motus factus est magnus, et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt (Mt. XXVIII, 112.1467C| 2; Matteo. XXVII, 52). Interea Maria Magdalena, balsamita nobilis, praeparatis ante diluculum confectionibus, primis et praecipuis liquoribus pisticis, sua alabastra replevit, tam pretiosis ut pretium mundi digne condirent, tam copiosis ut condiendo corpori abunde sufficerent. Et valde diluculo, nondum 112.1468A| sublatis tenebris onustas habens ulnas aromatibus, ad sepulcrum Salvatoris, celerrime ownavit, cui omnis celeritas tarda videbatur. Fervor enim dilectionis aegre tulerat moras noctis. Sequebantur autem Salvatoris primiceriam Magdalenam aliae Mariae, Cleophe videlicet, et Salome, et Joanna, et Susanna, et caeterae quae cum eis erant, portantes singulae quae paraverunt aromata. Diversa quidem tempora visitationis describunt etiam evangelistae, non mendaciter, nec perfunctorie; sed ex industria, pro sedulae visitationis indicio dum crebro currunt et recurrunt, abeunt et redeunt, nec patiuntur a sepulcro Salvatoris diutius vel longius abesse. Ne igitur, vel in modico, me a sensu evangelistarum temere, quod absit, aberrare contingat, praemissis 112.1468B| singulorum nominibus, ipsa verba singulorum scribere curavi; satius id fieri arbitratus, propter quosdam qui commentarios scribunt, qui visiones angelorum sic conglomerant, sic confundunt, quas singulae evangelistae diverse referunt: ut visionem angelorum non quater, non ter, sed bis habuisse Marias vix consentiant; tanquam Deo esset impossibile, vel tantae solennenitati incongruum, saltem sex angelos, resurgenti Christo astitisse, vel mulieribus apparuisse: unum foris sedentem secundum Matthaeum; alterum intus sedentem secundum Marcum; duos sedentes, soli Magdalenae visos, secundum Joannem. Matthaeus (Matth. XXVIII, 1): Vespere autem sabbati, quae pro gloria resurrezionis lucescit in prima sabbati, serie temporum 112.1468C| permutata, venit Maria Magdalena, et altera Maria, videre sepulcrum. Marco Aurelio (Marc. XVI, 1): Et valde mane, una sabbatorum Maria Magdalena, et Maria Jacobi et Salome venerunt ad Monumentum, orto jam sole justitiae, Christo, post occasum corporis. Et dicebant ad invicem: Quis rivoltet nobis 112.1469A| lapidem ab ostio monumenti? Erat quippe magnus valde. Et cum appropinquarent monumento, respicientes viderunt revolutum lapidem (Mt XXVIII, 2, 3, 4), ut Salvatorem jam egressum esse ostenderet, clauso ostio monumenti, integro sigillo pontificis; qui mundum ingressus est, clauso utero virginis, signaculo pudoris. Hujus rei gratia revolvit lapidem et sedebat super eum. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Erat enim aspetto ejus sicut fulgur terribilis, vestimenta autem candida sicut nix.

CAP. XXV. -- Ubi Maria Petrum et Joannem adduxit; et angelus foris, angelus intus alloquitur.

Joannes: Maria Magdalena veniens mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumento, vidit lapidem 112.1469B| sublatum a monumento (Giovanna. XX, 1). Et verita corpus ejus sublatum esse, velut, ipsis tam chari capitis, indicata, reliquiis, mente consternatur, aestuat, anxiatur. Recurrensque cito, venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem diligebat Jesus: ut, aut secum quaererent, aut secum dolerent. Et ait: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Hic, ubi dicit: Tulerunt Dominum de monumento; in graecis codicibus additur: Meum, propensiori charitatis vel famulatus affettiu. Exiit ergo Simon Petrus, et ille alius discipulus; et abierunt videre quod audierant. Currunt discipuli, Maria sequitur.Uterque discipulus ingreditur monumento, cernunt linteamina, cernunt sudarium, separatim involutum; et viderant vuoto 112.1469C| sepulcrum, et crediderunt sublatum Dominum, ut 112.1470A| Maria dixerat. Redierunt ergo discipuli in sua, unde cucurrerant. Maria autem, illis abeuntibus, in eodem loco fortiores fixit effectus; stabatque foris ad monumento, tabescens lacrymis, anxia desiderio. Turbata, mente et oculis, dolore et lacrymis, Christum quaerendo flebat; et flendo quaerebat, cujus desiderio anhelabat. Quaerebat sedulo, quaerebat ubique circumspiciens, et interrogans; et non inveniens, in proprios se oculos, lacrymis vindicabat, qui desiderium animae suae quaerebant, nec inveniebant. Videbant nec agnoscebant. Sed hoc postmodum adierunt et reliquae religiosae matronae, mente consternatae, et lacrymis vacantes.Nec diutius tulit angelus, qui super lapidem quem ab ostio monumenti rivolterat, foris, sub clivo, a dextris ingredientium, 112.1470B| sedebat; sed moeroris earum misertus, diligentius eas consolari, et ne paveant exhortari, familiariter coepit affari. Matthaeus (Mt XXVIII, 5): Respondens autem angelus dixit mutieribus: Nolite timere; scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit; Impossibile enim est, non fieri quod dixit. Et jussit eas intrare in Monumentum, et inde in loco ubi positus erat Dominus: et si meis verbis non creditis, oculis vestris credite. Marco Aurelio (Marc. XVI, 5): Et introeuntes in monumento, viderunt juvenem sedentem in dextris, ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat corpus Jesu, coopertum stola candida, et obstupuerunt: qui ait illis: Nolite expavescere; neque enim pavere debetis: concives 112.1470C| vestri sunt quos videtis. Vos caelibes, nos coelicolae; 112.1471A| vos ministrae, nos nuntii unius ejusdemque Domini. Jesum quaeritis sostanzialeiter salutarem, Nazarenum, nudius tertius crucifixum: surrexit, non est hic, qui tamen et ubique est. Stabant autem Mariae, intra monumento, quod intraverant, ab oriente, ante sepulcrum, sedebat angelus ante eas, in dextris sepulcri. Et extenda manu, mausoleum corpore vuoto quasi digito eis demonstrans, Ecce, ait, locus, ubi posuerunt eum principes Judaeorum, et nobilis decurio, et alii qui eum devote sepelierunt. Sed quia revera surrexit a mortuis: Ite, dicite discipulis ejus qui, eo comprehenso, timuerunt, et relicto eo, omnes fugerunt; et Petro, qui caeteris fugientibus, a longe secutus est eum; ac postea cum eum e tertio negasset, Christusque negantem misericorditer respexisset, egressus de atrio principis sacerdotum, flevit amare: eis, inquam, ne vel ex fuga vel ex negatione desperent, dicite, quia 112.1471B| surrexit. Et ecce praecedit vos in Galilea. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. At illae exeuntes fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.

CAP. XXVI. -- Ubi sola Maria Magdalena duos angelos sedes, et deinde Christum, prima videt.

 Joannes: Maria autem Magdalena stabat ad monumento foris plorans (Joan. XX, 11), magis moerens pro eo quia sublatus erat de sepulcro, quam quod fuerat suspensus in cruce; quae quidem dilecti dilettoris sui, cujus vitalem praesentiam perdiderat, nec mortui memoriam, in ullis ejus reliquiis, retinebat. Flebat igitur inconsolabiliter quia quem milites crucifigentes, et Judaei sepulcrum signantes, sibi reliquerant, irrecuperabiliter se amisisse timebat; nec sibimet tamen, quae ante lucem vuoto viderat 112.1472A| mausoleo; neque apostolis, qui eum secum quaesierant; nec apostolis, quibus nuntiaverat ablatum; nec sociis mulieribus, qui cum saepe quaerendo frustratae fuerant; nec angelis, a quibus non eum ibi esse, sed resurrexisse, audierat, credens; inclinavit se, dum fleret, et prospexit in monumento: ejus revera istinto et inspiratione, qui eam ad se quaerendum incitabat, qui ejus mentem igne amoris sui inflammabat; quo docente nec apostolorum, nec mulierum, nec etiam suis propriis oculis, facile credendum esse putabat; et vidit duos angelos, in albis, sedes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei: Mulier, quid ploras? Quibus, Maria Existimans eos quaerere, nec nescios causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum, ut a toto partem significam; et nescio ubi posuerunt eum. Et hoc ad augmentum moeroris mei, cum ignorem ubi quaeram consolatorem mei doloris. Haec 112.1472B| cum ad angelos, inclinata ad ostium, dixisset Maria; humilis enim erat janua monumenti, nec nisi humiliato locum sepulcri, interius, videre licebat; erecta denuo, conversa est retrorsum, ad solis ortum: et vidit Dominum Jesum stantem, in horto, et non sciebat quia Jesus est. Amabat enim valde quem desiderabat, diutius quaesierat; et quia non invenerat, jam a spe reperiendi languebat, et idcirco videbat, et non cognoscebat; ut merito illud Propheticum dicere videretur: Caligaverunt oculi mei a fletu meo (Gb XVI, 17), quia elongatus est a me, qui consolabatur me. Dixit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris?Quo audito, Maria incanduit desiderio; et gemitus ingeminans, semifractis verbis, interroganti, quem hortulanum Exisimabat, venerabiliter [ Forte lacrymabiliter], rispondet, non dicens 112.1473A| cur fleret, vel quem quaereret, naturali more multum amantium, qui quod ipsi amant cogitant, neminem non cogitare sperant [ Forte putant], sed parans humeros ut reportaret quem asportatum credebat: Domine, inquit, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum ; et egomet eum tollam. O fortis ut mors dilectio! vere amanti nihil difficile. Vires amoris, quo in Christum ardebat, persuadebant Mariae corpus Salvatoris, centum libris aloes et myrrhae circumlitum, se solam posse portare.Ad haec Salvator, cum Mariam quam consolari venerat, magis accendet quaerendo quem quaereret; non ferens latere diutius, et anhelantem aspicere, et ejulantem audire; jam enim usque ad difetto spiritus increverat, ex magnitudine desiderii, multitudo doloris, dum praesens ipse, quem quaerebat, se celabat videnti, et 112.1473B| ostendebat non videnti: vocavit ex nomine, in multitudine dulcedinis suae (Sal. XXX, 20), dicens: Maria, agnosce me a quo recognosceris. Novi te ex nomine (Esodo XXXII, 12), scio quae sis, et quid velis: Ecce me, ne plores, ecce me quem quaeris. Quievit illico Mariae moerentis amaritudo, ut sonuit consolatus amici, et Domini dulcedo. Agnovit amicam vocem, sensit solitam suavitatem, qua vocari consueverat, Maria. Moxque, demisso vultu, supplicitei adorans, Magistrum discipula salutavit dicens: Rabboni (quod dicitur, Magister) (Giovanna XX, 16). Et accedens, ut se ad Christi vestigia humiliaret, et pedes ut nudius nona die fecerat, amplectitur; audivit a Domino: Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum.Noli io 112.1473C| tangere, amplexibus corporis: nondum enim credis me evasisse compedes mortis, quae viventem quaeris 112.1474A| cum mortuis. Quin potius, tange me prius amplexibus cordis, firmiter tenens fidem meae anastasis. Non enim ascendi ad Patrem in corde tuo, quem nec surrexisse, nec Deo Patri credis aequalem. Audiens haec, Maria non diutius dubitavit, sed credit Christo, cujus hauriens fidem ex auditu Domini desideratae vocis, et ex visu faciei desiderabilis: nam granum sinapis, quod in cordis ejus horto bonus hortulanus seminaverat Jesus, illico radicatum, crevit in arborem magnam (Matteo XIII, 31; Lc. XIII , 19) firmissimae fidei; crediditque indubitanter, quem videbat Christum Filium Dei, verum esse Deum, quem dilexerat viventem; vere a mortuis resurrexisse, quem viderat morientem; vere Deo Patri aequalem esse, quam quaesierat in sepulcro jacentem.

CAP. XXVII. --Ubi Magdalenam Christus ad apostolos mittit apostolam. 112.1474B|

 Persuasus denique Salvator, suavissima praerogativa pristini, qui in primiceriae suae et specialis amicae pectore nunquam ardere desierat, amoris; sciens certissime, quippe quem nullum latet secretum, se, in corde credentis pigmentariae suae, jam ad Patrem ascendisse; ascensionis suae eam ad apostolos instituit apostolam, digna mercede gratiae et gloriae, primoque et praecipuo honoris privilegio, digne pro meritis omnium ministrarum suarum remunerans signiferam, quam ante modicum instituerat awarenis evangelistam, et ait illi: Vade ad fratres meos, et dic eis: Haec dicit Dominus: Ascendo 112.1474C| ad Patrem meum per naturam, et Patrem vestrum per gratiam; ad Deum meum, sub quo sum homo, 112.1475A| et Deum vestrum (Giovanna XX, 1), inter quos et ipsum mediator sum. Dicit, moxque evanuit ex oculis ejus. At illa tanta, tamque praecipua dignitate honoris et gratiae sublimata, ab ipso Dei Filio Domino Salvatore; primaque et praecellentissima ejus apparitione sola illustrata, ut pote in omni femineo sexu, post singularem virginem Dei genitricem, Deo familiarissima, devotissima, atque charissima, apostolatus officio quo honorata fuerat fungi non distulit, quinimo incontinenti owne venit ad apostolos et ait illis: Congratulamini mihi , omnes qui diligitis Dominum, quia quem quaerebam apparuit mihi; et dum flerem ad monumento, vidi Dominum meum; et haec dixit mihi: Vade ad fratres meos, et dic eis: Haec dicit Dominus: Ascendo ad Patrem meum, qui me ante 112.1475B| saecula genuit; et ad Patrem vestrum, qui vos sibi filios adoptavit. Ad Deum meum, quia descendi; et ad Deum vestrum, quia ascendistis. Ecce vita quae per Evam mundo ablata est, quaeque per Virginem Mariam nuntiatur, reddita. Tunc tossico potorio Eva virum in paradiso debriavit; nunc aeternae vitae calicem apostolis Magdalena propinavit. Hausit Eva fel aspidis (Gb XX, 14) prima in horto deliciarum; vidit Maria victorem mortis, prima, in horto exsequiarum. Eva proprio viro persuasit, serpentis promissione: Eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III, 5). Maria, suis coapostolis evangelizavit Messiae risurrezionem: Quia vidi Dominum, et Prophetavit ascensionem: Et haec dixit mihi: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum (Giovanna XX, 18). 112.1475C| Longe verior Prophetissa Maria, quam Eva; longe melior novissima, quam prima pincerna. Haec mutatio dexterae Excelsi (Sal. LXXVI, 11). Quae ad sepulcrum venerat aromatibus onusta pigmentaria, ut mortuum condiret, inveniens vivum, libenter mutavit officium, quo fungi cogitaverat; pincerna viventis Salvatoris, verae vitae balsama propinavit apostolis. Quod autem primo soli Mariae Magdalenae apparuerit Salvator, ut secundum Joannem exposuimus, testatur et evangelista Marcus. Surgens Jesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae 112.1476A| (Marc. XVI, 9). Et quoniam multas Marias legimus, ne etiam plures Magdalenas, ut quidam voluerunt, putemus, adjungit celebre beneficium, et certum indicium: De qua ejecerat septem daemonia. Quaeque, non solum prima resurgentem viderit, sed etiam prima apostolis evangelizaverit testatur, subjungens: Illa vadens nuntiavit iis qui cum Jesu fuerant, lugentibus et flentibus; et illi audientes, quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. Quibus illa cum persuadere non posset, recurrit ad monumento, sperans, ut contigit, denuo videre Dominum.

CAP. XXVIII. -- Ubi duo angeli stantes, et Christus secundo apparuit, et de reliquis apparizionibus.

 112.1476B| Hucusque de prima Salvatoris apparizione, qua primo mortalium soli Mariae Magdalenae videri voluit; et de apparitione duorum angelorum, quos sola Maria sedes vidit, et allocuta est; et de apostolatu Mariae, quo, in die tantae solennenitatis, qua nulla unquam felicior vel celebrior fuit, vel est, vel erit, ab ipso Dei Filio sublimata, coapostolis suis risurrezionem jam factam prima evangelizavit, et ascensionem futuram sola Prophetavit; et qualiter potum vitae prima propinans apostolis, Evae potorium expiavit, sub testimoniis evangelistarum Joannis et Marci retulimus. Nunc visionem duorum angelorum, quos, simul cum aliis mulieribus, stantes vidit, secundum Lucam, simul et secundam Salvatoris apparitionem, qua, secundum Matthaeum, duabus Mariis 112.1476C| videri voluit, breviter explanabimus. Luca (Luc. XXIV, 4): Et factum est, dum mente consternatae essent mulieres, non invento corpore Domini Jesu; ecce duo viri steterunt juxta illas, in veste fulgenti. Cum timerent autem mulieres, et declinarent vultum in terram: unde et mos inolevit in ecclesia Dei, toto paschali tempore, non genuflexo, sed solo vultu in terram declinato, orare; dixerunt ad illas angeli: Quid quaeritis viventem cum mortuis? mortuorum enim loca monumento sunt; non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus sit vobis: non solum 112.1477A| enim viris, sed etiam sanctis mulieribus, resurreurum esse praedixerat, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus peccatorum et crucifigi, et die tertia resurgere. Et recordatae sunt mulieres verborum Domini Jesu. Matthaeus (Matth. XXVIII, 8): Et exierunt de monumento Maria Magdalena, et altera Maria, cum timore, et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Et ecce, occorrerens illis dixit: Avete; ut maledictum Evae, sicut prius in singulari Virgine, per os Gabrielis, sic nunc solventetur in Mariis, per os ipsius Salvatoris. Ipsae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, quos prius uni earum, quia nondum credebat, tangere vetuerat; et adoraverunt eum, et, sicut universalis Ecclesia, osculatae sunt Domini vestigia. Tunc Jesus locutus est eis dicens: Nolite timere; 112.1477B| ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileaam, ibi me videbunt. Luca (Luc. XXIV, 9): Et egressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus. Erant autem Maria Magdalena, et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae quae cum illis erant, quae dicebant ad apostolos haec. Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum, verba ista; et non credebant illis. Petrus autem surgens, cucurrit ad monumento, et procumbens vidit linteamina sola posita; et abiit secum mirans quod factum fuerat. Tunc apparuit Salvator ei: tertio enim apparuit Simoni Petro.Marco Aurelio (Marc. XVI, 12): Post haec autem, duobus ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam quae nunc est Nicopolis, Palestinae civitas insignis, sexaginta stadiis ab Jerosolymis, 112.1477C| quod est septem milliariis, et semis. Et illi euntes, nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt. Luca (Luc. XXIV, 33): Et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum eis erant, dicentes quod: Surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni Petro. Primo 112.1478A| enim omnium virorum apparuit Petro. Dum haec autem loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dixit: Pax vobis. Et haec sunt quinque apparitiones Domini Salvatoris, quibus, in die risurrezione suae, consolari voluit quos diligebat, et videri voluit suis dilectoribus nimis. Et post dies octo, apparuit eis sexto; Thomaeque apostolo latus palpandum praebuit (Giovanna XX, 26). Septimo apparuit piscantibus ad mare Tiberiadis (Joan. XXI, 1). Octavo apparuit eis, ut mandaverat per Mariam Magdalenam, in monte Galilaeae.

CAP. XXIX. -- Recapitulatio: quam grata fuerint Christo obsequia Mariae, et in praesenti remunerata.

 Nec praetermittendum, quod non immerito multi mirantur, quin potius repetendum altius, et cum 112.1478B| multa dulcedine spiritus recolendum diligentius, singula obsequia quae dilectori suo, Domino Salvatori, exhibuit Maria Magdalena, non ut aliorum sanctorum solent, tacite Accepta, et aeternae mercedi secretis reservata esse apud Patrem luminum, qui videt in abscondito (Giacobbe I, 17; Matteo VI, 4), retribuenda, verum incontinenti, ipsius oris Salvatoris propalata, laudata et magnificata ; et si forte quisquam ea depravare, vel accusare praesumpserit, illico excusata [recensata], et approbata; ita ut, juxta illud Marci evangelistae (Marc. X, 30): centuplo hic in praesenti receperit gratiam pro gratia (Joan. I, 16), donec in coelestibus frueretur sempiterna gloria. Immeritoque sanctissima sorore ejus de ea conquistante, sub umbra illius, quem diligebat, sedit, et fructus 112.1478C| oris ejus, dulces gutturi suo (Cant. II, 3), colligens, Gustavit, et vidit quam suavis est Dominus (Sal. XXXIII). Hauriens praeclara aviditate venas vitae (Prov. X, 11), ex fonte pectoris ejus, qui multiplicavit locupletare eam divitiis spiritualibus, rivos 112.1479A| intellectus ejus et pectoris inebrians stillicidiis eloquiorum suorum in quibus sanctas affetties germinans, laetabatur haec sancta virago, moltiplicante Deo genimina devozioneis illius (Sal. LXIV, 10, 11). Multae enim filiae congregaverunt divitias (Prov. XXXI, 29), primiceria vero ministrarum ejus, Magdalena, supergressa est universas. Hinnulo cervorum (Cant. II, 9, 15), cujus spiritus non requiescit nisi super humilem et quietum, parans in pectore suo recubitum, ubi cubet et spatietur, pascat (Cant. I, 6) et pascatur, et devotionis ejus obsequiis debrietur. His igitur omissis, quibus praegustavit mira contemplatrix quae sit sanctorum gloria, adorans jam tunc vera gaudia quibus nunc fruitur in patria; illud memorare libet, quod primo peccatrix, in domo Simonis 112.1479B| pharisaei, rigavit lacrymis, tersit capillis, oculis fovit, unguento perfudit pedes Domini; nec secundum sententiam Simonis repulsa, sed plena peccatorum remunerata recessit in sua, septiformi Spiritus gratia repleta. Felix aereo retributio inauditi a saeculis obsequii! Item secundo, sancta dilectrix, in domo Simonis leprosi, alabastrum fregit, nardum effudit super pedes et caput Domini, nec, juxta Judae proditoris judicium, unguentum perdidit; sed gratiam et gloriam, laudumque praeconia, ex ore omnipotentis Dei, et aeternae memoriae per Evangelium promissionem, promeruit. Nunc quoque tertio balsamita celebris, non minori, etiam majori forte devotionis effectu, aromata pretiosissima condiendo corpori Christi parans et ownans; quamvis, propositum 112.1479C| ejus non spernens, sed anticipans, Salvator resurrexit; non tamen remunerazioneis suae minus accepit mercedem. Multiplici enim divinae dignationis praemio ditata est, dum prima apparizione sola glorificata est; dum apostolatus honore sublimata est; dum anastasis Christi evangelista instituta est; dum Prophetissa ascensionis ad apostolos destinata est.

CAP. XXX. -- De tribus unguentis, pedum, capitis et corporis. 112.1480A|

 Reservata sunt igitur unguenta pretiosa Mariae Magdalenae, multoque pretio distratta et distributa discipulis Domini Salvatoris. Noluit ea expendi, Filius Dei, in suo corpore mortuo, ut servaret vivo. Vivit enim Ecclesia Dei, quae manducat panem vivum. Ipsa est charius corpus Christi, quod ne moriatur, morti illud alterum traditum est. Istius corporis usibus, discipulorum videlicet necessitatibus, aromata sua dicavit Maria, exhibens membris sedulo quod capiti non licebat. Noverat Salvator, qui est fons pietatis, pigmenta Mariae sibi praeparata, non solum rore balsami, sed et multae pietatis pinguedine permixta; ideoque non sibi, qui jam immortalis, nullius, ut nudius 112.1480B| pietate egebat, sed suis ea membris, quorum mendicitas dictorum pietate relevari indiget, reservari volebat. Beata illa anima quae tecum, o beata peccatrix, et ardentissima Christi amatrix, recogitans omnes annos suos in amaritudine animae suae (Is. XXXVIII, 15), amplectitur pedes judicis, et misericordiae, et sicut adipe et pinguedine repleta (Sal. LXII, 6) ), spe veniae, placat Districtum judicem, sacrificio cordis contriti et humiliati, et spiritus contribulati (Sal. L, 18), in igne doloris et verae poenitentiae! Talis anima reportat a Deo donum intelligentiae, Domino dicente: Quia cinerem tanquam panem manducabam, poenitentes mihi incorporans, et potum meum cum fletu miscebam (Sal. CI, 10). Multo vero beatior quae tecum, 112.1480C| o mira contemplatrix, et devotissima ministratrix, ascendens a pedibus amplectendae humanitatis ad caput desiderabilis divinitatis, dat partes septem nec non et octo (Eccli. XI, 2), passiones homini attribuens, miracula Deo ascribens, et pro universis beneficiis suis, immolans Deo sacrificium laudis, in voce exsultationis et confessionis (Sal. XLIX, 14), nardum 112.1481A| pisticum pretiosum multarum gentium offert Deo Patri hominum [ Forte luminum] a quo omne datum optimization (Jac. I), impinguatum in oleo devotionis, fervens inexstinguibili igne divinae dilectionis! Talis anima reportat a Deo gratiam pro gratia, Domino dicente: Sacrificium laudis honorificabit me (Sal. XLIX, 23). Qui enim glorificat me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles (I Reg. II, 30).Beatissimus autem est jucundus homo, qui miseretur et commodat (Sal. III, 5), qui tecum, o Balsamita celebris et primiceria Salvatoris, pigmenta pietatis quae toti corpori Christi prosint pixide pectoris portans, Omnipotenti se tribuit; qui spicas, quarum non est numerus, pauperum penurias, diligenter inquirit; qui eis balsamum misericordiae infundit, in 112.1481B| cujus corde charitas, ut ignis in altari semper ardebit (Levit. VI, 12), quae nec gelu philargyriae constringere, nec ventus vanitatis poterit exsufflare! Talis homomutatione Dei efficitur deus. Nihil enimmutatione deiparat, quam si aliquis ita vivat ut bonum ejus in commune proficiat. Haec de tribus unguentis specialis amicae Christi, pedum scilicet, capitis et corporis, quibus amori suo Dei Filio ministravit, magna dilectrix, mira contemplatrix, pigmentaria felix, philosophari sufficiat. Felix qui haec de Maria Magdalena dulciter audit, feliciter credit, et devotissime recolit! Felicior vero qui dum haec Mariae pie miratur, et affettivose veneratur, etiam ardentissime aemulatur! Felicissimus aereo qui optimis 112.1482A| odoribus Mariae sic afficitur, sic delectatur, ut exemplum conversazioneis ejus imitetur, ut conversazioneis ejus formae imprimatur, ut ejus devozioneis spiritu debrietur, ut optimae partis quam elegit (Luc. X, 43) particeps efficiatur .

CAP. XXXI. -- De Christi ascensione, astantibus apostolis et Mariis.

 Ascensurus in coelum Salvator, quadragesimo die risurrezione suae, suos qui erant in mundo (Giovanni XIII, 1; Mt. XXVII, 53) revisere, et ab eis videri volens, in sancta civitate comedentibus, apparuit (Marco XVI, 14); moxque discumbens, comedit cum eis: ut per effectum cometionis veritas patefieret carnis. Erat ergo videre festum solennis laetitiae, prandium 112.1482B| omni saeculo memorabile, convivium angelis et hominibus praedicabile. Discumbebat cum Dei Filio felix et gloriosa mater ejus, coeli regina, Virgo Maria; et quem prae caeteris diligevat Jesus (Giovanni XXI, 7) apostolus et evangelista, Propheta et virgo, Joannes; specialis quoque amica Salvatoris, et ministrarum ejus primiceria, Maria Maddalena; et hospita ejus devotissima Marta, et quem a mortuis revocaverat Lazzaro; Maria quoque Cleophae et Salome, et Joanna, et Susanna. Aderat et Petrus, nuper apud Tiberiadem mariambulus, et inter prandendum, Christo trina confessione confoederatus; Andreas quoque sanctorum mitissimus; Jacobus quoque, frater Joannis; Philippus etiam, ipsius mansuetudinis 112.1483A| filius, et Didymus ille Thomas vulnerum Christi vivissimus perscrutator; nec non et Bartholomaeus, apostolici numeri mediatore; et Matthaeus qui et Levi primus scriptor Evangelii; et consobrini Domini Salvatoris Jacobus Alphaei, Jerosolymorum postmodum patriarcha, qui et Oblias cognominatur et Justus, a matris utero Nazareus; et Simon Zelotes, et Judas Jacobi frater, qui et Thadaeus nuncupatur, et Corculus; et multi alii qui convenerant quique Christo erant consanguinitatis necessitadine familiares, et propinqui. Erantque tunc jam fidei participes, de quibus ante passionem dictum fuerat, neque enim fratres credebant in eum (Giovanni VII, 5; Marc. XVI, 11). Cum iis prandere dignatus Dei Filius, post exprobrationem incredulitatis: Ego, inquit, 112.1483B| mittam promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Baptizabimini enim Spiritu sancto, non post multos hos dies (Luc. XXIV, 49; att. I, 5). Injungens eis denique praedicationis officium, primo Jerosolymis, et Judaeae, et Samariae dixit exhibendum; ac deinde, Judaeis vitae verbum respuentibus, per mundum universum praedicari praecepit Evangelium, promittens evangelizantibus efficaciam signorum omnium (Marc. XVI, 17). Haec et iis similia principibus populi sui locutus, dum esset rex in acubili suo (Sal. CXII, 7; Cant. I, 11), expleto convivio, surrexit; et egressus, eduxit convivas suos foras in Bethaniam, in monte Oliveti, qui est juxta Jerusalem, mille passus iter, sabbati habens iter. Denique, astante regina coeli, sociis Mariis, 112.1483C| apostolis quoque et turba discipulorum fere centum viginti (Luc. XXIV, 50; Att. I, 12, 15), ultimum eis valedicens: Ecce ego vobiscum sum, ait, usque ad consummationem saeculi. Elevatis manibus, benedixit 112.1484A| eis (Luc. XXIV, 50): moxque videntibus illis elevatus est in aera, et ferebatur in coelum; adfuit illico nubes clarissima, susceptumque Salvatorem tulit in aethera, intuente regina coeli, apostolis, cum dilectrice Dei, sociis Mariis (Att. I, 9).

CAP. XXXII. -- De his qui Christo ascenderunt, et de excelia Baptistae Christi Joannis.

 Ascendens ergo Christus in altum (Efes. IV, 8), quam ab inferis abduxit, in coelos evexit captivitatem, millia laetantium animas protoplastorum (Sal. LXVII, 18), et omnium qui placuerunt Deo, a mundi exordio (Sap. IX, 19) ). Solus enim ascendere noluit, quippe qui nec solus resurgere voluit. Sed et testis resurrezionis ejus, quorum monumento, crucifixo Domino, 112.1484B| aperta sunt (Mt. XXVIII, 50, 53); et qui cum eo resurgente resurrexerunt; et postea Jerosolvmis, ​​apparente Domino, multis apparuerunt, ascendente Domino in coelos simul ascenderunt. Veri etenim testis resurrezionis non essent si fantastica, si umbratiliter, si imaginarie, non vere, surrexissent. Occurrit regi Triumphanti exercitus angelorum, quorum Domino incontinenti destinantur in monte Olivarum, qui illic stantibus, coelosque penetrantem intuentibus, cum coeli regina, apostolisque, sanctis mulieribus, suum denuntiarent reditum: Sic veniet, dicentes, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Atto I). , 11). Haec nos diligentius retulisse, et beatae Mariae Magdalenae gestis inseruisse, nemini videaturassurdum, quia iis omnibus tota devozione interfuit; sicut 112.1484C| resurrezionis conscia in horto, sic ascensionis testis in monte; sicut anastasim jam factam apostolis evangelizavit, sic ascensionem futuram eis Prophetavit; et ascendenti asstans cum apostolis, ascendentem 112.1485A| quasi digito demonstrans, demonstravit, Baptistae Joannis instar, plusquam Prophetissa. Ex ammirabili conversione ad Christum, et incomparabili familiaritate ad Christum, omni mundo celebris; sicut ille conversazione in eremo, et sanctitate ab utero, sanctis omnibus incomparabilis. Joannes corrigiam calceamenti ejus risolvere se dicit indignum (Luc. III, 16): ecce magna hmilitas; Maria pedes ejus lacrymis, manibus, crinibus, oculis, unguentis, rigavit, lavit, siccavit, fovit, perfudit: ecce mirabilis familiaritas. Ille Christum baptizans contremuit, nec est ausus tangere sanctum Dei verticem (Mt. III, 14): haec super ipsum mundi pretium, caput Domini pretiosissimum, valde pretiosum, ipsa pretiosior, fudit unguentum. Istius, sicut et illius, 112.1485B| gesta quatuor scribunt evangelistae, in quibus ille quia Patris vocem audivit, quia Spiritum sanctum viderit; ista, quod filio Virginis matris, mira affettie, de suis facultatibus assidue ministravit; quod crucifixo, et condiendo astiterit; quod resurgentem a mortuis prima viderit, et tenuerit, commendatur. Illum Christus magnificavit, et vitam ejus angelicam commendavit (Mt XI, 7, 10); istam, Pharisaeo murmurante, difendere; Martha conquistante, excusavit; Juda fremente, laudavit, atque apostolis ipsis apostolam destinavit. Baptista inter natos mulierum (Ibid. V, 11), post regem coeli, superioribus aequalis, vel cunctis superior; Magdalena inter filias hominum, post coeli reginam, superioribus aequalis, nulli inferior.

CAP. XXXIII. -- Qualiter amica Christi aegre tulit awaream ejus.

 Verum, inter tam celebres glorificationes Christi, Maria Magdalena laetabatur quidem propalam ineffabiliter de Domini et Redemptoris sui gloria; dolebat tamen interius inaestimabiliter de dilecti dilettoris sui corporali contumacia. Naturale est enim, naturale, inquam, et necesse erga amicos affici, cum adsunt, 112.1486A| delectabiliter et jucunde; cum absunt, lacrymabiliter et moleste. Immensitatem amoris erga recedentem metiuntur lacrymae remanentis; quantus fuerit amor praesentium, sentitur ex molestia separatorum. Sola tamen Maria patiebatur quod pati solent amantes, cum se amittunt, cum nec amiserit amatorem, sed praemiserit, ut sibi praeparet mansionem. Denique inter prandendum, inter eundum, inter loquendum, quam dulciter, quam delectabiliter Salvatorem audierit, quam irreverberatis luminibus filium Virginis aspexerit cujus vultu exsatiari nequivit, qui est speciosus forma prae filiis hominum (Sal. XLIV, 3), quis audeat aestimare? quid, post ultima vale; post benedictionis verba solennia, elevatis subito manibus, ferebatur in aera? quid, cum lactea nube susceptum, 112.1486B| aetheris interiora penetrantem, irrepercussa acie sequeretur oculorum? quid, cum patenti coelo receptus, videri ultra non potuit? (Luc. XXIV, 50, 51. ) Stetisse eam diutius, vel vix, vel minime credo; defecisse potius, et anhelo spiritu concidisse; congelatisque membris, appalluisse; rursumque recalescente pectore, obortis lacrymis, uberrime flevisse. Possetne, quaeso, Maria meminisse dilecti dilettoris sui, Domini Jesu, sine moerore, sine lacrymis?Possetne, ex tunc, tempus esse sine dolore, momentum sine mora, hora sine fletu, quanquam sciret sibi non esse dolendum, praesertim cum promissionis ejus recordaretur: iturum se parare suis locum, rediturum se ut acciperet eos ad seipsum, ut ubi sit ipse et ipsi sint secum? (Joan. XV, 1. ) Haec recolens secum 112.1486C| in corde suo (Thren. III, 21), luctum convertit in gaudium (Joan. XVI, 20); dum per contemplationem assiduam Dei Filium sibi praesentem cernens in spiritu (1 Cor. V, 3), praesentiae corporalis desiderium temperabat, in memoria ejus mellea requiescens suaviter; donec post multa suspiria, post longa desideria, post diutinam felicissimae visionis esuriem, vultu dilecti sui satiata, in aeternae contemplationis thoro suavissimis ac dulcissimis ejus amplexibus colla donaret.

CAP. XXXIV. -- De Pentecoste et Spiritu sancto, et de vita canonica primitivae Ecclesiae; et de contemplatione Mariae. 112.1487A|

 Denique post visionem et verba angelorum, adorantes apostoli in loco ubi steterunt pedes Domini Salvatoris, reginam coeli redeuntem in Gerusalemme comitati sunt cum gaudio magno; templumque ingressi sunt, laudantes et benedicentes Dominum. Et in caenaculum ascendentes, cum genitrice Dei, sociisque Mariis caeterisque sanctis mulieribus (Luc. XXIV, 52; Sal. CXXXI, 7; att. I, 1 e segg. ), et Christi cognatis, in multa laetitia, unanimes orationi vacabant: erant enim pariter fere centum viginti (Att. I, 15). Et surrogato, in numero apostolorum, sancto Mathia, advenit dies Pentecostes; discesa Spiritus 112.1487B| sanctus, hora diei tertia, corporali specie, super eos, in linguis igneis cum vehementi sonitu; et coeperunt loqui linguis omnium gentium (atto. II, 1 e segg. ), et Prophetizare. Qualibet enim lingua loqueretur quis quaeve, de illis centum viris et mulieribus, omni audienti, cujuscunque linguae esset, sua illum illamve lingua loqui videbatur. Erant enim tunc habitantes in Gerusalemme, et diem festum operantes viri religiosi, ex omni lingua et natione, quae sub coelo est. Ex quibus crediderunt incontinenti quinque millia, ac deinceps innumerabiles . . . . Omnes qui credebant erant pariter, et habebant omnia communia; quotquot enim possessores agrorum et domorum erant, omnia sub pretio redegerunt, et ad pedes apostolorum pretium posuerunt (atto. II, 44; atto. IV, 34). 112.1487C| Lazzaro etiam, amicus Domini Salvatoris, cum 112.1488A| Maria et Martha sororibus, cum multam patrimoniorum et divitiarum copiam possiderent, tam Jerosolymis et in Bethania Judaeae, quam apud Magdalum et in Bethania Galilaeae: universa venundantes, ad vestigia principis apostolorum pretium obtulerunt. Matronae quoque nobiles et viduae ministrabant, mirabili devozione, et condigna affettive, coeli reginae, gloriosae Virgini, Dei genitrici Mariae; et exhibebant, patrio more, obsequia sanctis apostolis Christi, honorabanturque. Quondam Domino Salvatori familiares fuerant et devotae, Maria videlicet Magdalena, specialis amica Filii Dei, et ministrarum ejus primiceria, apostolorum apostola; nec non hospita Christi, beatissima Marta, ipsius liberalitatis filia; et materterae Domini, Mariae Cleophae, et Salome, et 112.1488B| Joanna, et Susanna, ministrae ejus, et cognatae reginae coeli, quas evangelistae sorores illius appellant. Ob id zelo incalescente, ortum est murmur eorum qui de Graecia venerant Judaeorum, eo quod iis quae de Galilaea et Judaea erant matronis post ponerentur viduae eorum, in quotidiano ministerio sanctorum (Att. VI, 1 ss.) Quo cognito, Princeps apostolorum coegit concilium ; septemque diaconos elegit, eosque mensis praeposuit, et iis qui ministrabant mensis: Stephanum et Philippum, Parmenam et Timonem, Prochorum et Nicanorem et Nicolaum (Att. VII). Claruit illico miraculis Stephanus beatissimus, moxque mightio coronatus est. Sed et omnes discipuli Salvatoris cum Philippo diacono ab Jerosolymis ejecti sunt, praeter eos qui cum coeli 112.1488C| regina erant apostolos, et quae ministrabant eis 112.1489A| illustres matronas (atto VIII). Maria vero Magdalena gloriosae Virgini Mariae ut coeli reginae, et matri regis aeterni, ineffabili devozione adhaerebat; ministrans ei, ut pedisequa, affettive mirabili, et supernae contemplationi cum illa vacans: angelicis visionibus et visitationibus, quibus illa assidue fruebatur, ut domina; haec frequenter foveri, refocillari meruit, ut ejus ancilla, et Filii ejus, Dei et Domini nostri, Jesu Christi, specialis amica; quorum visione et alloquio crebrius revelata, solito more, memoriam abbondantiae suavitatis Christi (Sal. CXLIV, 7), dilecti dilettoris sui, incessanter ruminabat; et in meditazione ejus exardescebat ignis amoris (Sal. XXXVIII, 4), ignis inexstinguibilis quo concremabat seipsam quotidie in holocaustum, desiderio inexplebili 112.1489B| sui Redemptoris.

CAP. XXXV. -- Recapitulatio: quam grata fuerit amica Christi Reginae coeli sanctisque apostolis.

 Erat autem haec sancta virago gloriosae Dei genitrici, et sanctis apostolis, amori pariter et honori: propter multimodam, et magnificam, et inaestimabilem, quam cum Domino Salvatore habuerat, familiaritatem. Diligebantque eam ferventius, quam Dei Filium, divinum et magistrum suum, dilexisse sciebant evidentius; honorabant istantius, quam Creatorem et Redemptorem mundi honorasse noverant circumlatius; consolabantur attentius, quam Deum totius consolationis et solatii (II Cor. I, 3; Rom. XV, 5), et per angelos et per seipsum consolari consuetum 112.1489C| viderant amabilius. Recolebant assidue et praedicabant populis frequenter, qualiter a saeculari vanitate ad discipulatum Salvatoris conversa fuerit, et proponebant ejus poenitentiam peccatoribus, pro quibus Christus mori voluit, exemplum conversionis, ut resipiscerent peccatores. Et quia si spes veniae desit, infructuosa et perfunctoria imo et plectibilis est poenitentia, adhibebant Mariae fidem et fiduciam ad probandum spem certam remissionis, ut respirant poenitentes. Verum, quia non satis Deo charus est, qui declinat a malo, nisi apponat facere bonum (Sal. XXXVI, 27), exponebant speculum totius sanctimoniae vitam Mariae, ad dandam scientiam (Luc. I, 77), et formam bonae conversazioneis, ut in odorem unguentorum ejus corrente (Cant.I, 3) et mutarentur fideles. Sed quia Perfectae conversazioneis spes, et piae conversazioneis fructus est superna propiziatio et copiosa remuneratio, assumebant Mariam 112.1490A| ad asserendum argomento divinae miserationis; ut de ea gratularentur omnes. Sororis quoque ejus sanctissimae Marthae devotionem ininvestigabilem erga sancti Salvatoris obsequia, et suas ipsorum necessitates, et animum totius liberalitatis et benignitatis gratia plenum, frequentissime memorabant apostoli, publice populis praedicantes, quam familiares, quam gratiosae, quam accettabiles fuerint Filio Dei, prae cunctis mul ieribus, hae duae devotae sorores; quam intimo amore eum dilexerint, quam dulciter a Deo dilectae fuerint, quam benigne earum hospitia frequentaverit, quam affettiuose sibi suisque ad omnia necessaria de suis facultatibus ministraverint; quam confidenter ei a fratre suo mandaverint: Ecce quem amas infirmatur; quam amabiliter 112.1490B| ipse fratris earum obitum suis revelans apostolis: Lazzaro, ait, amicus noster dormit; quam misericorditer, flentes eas videns, fleverit; et cum lacrymantibus lacrymatus sit: ita ut Judaei dicerent: Ecce quomodo amabat eum, adstipulante in hoc ipsum discipulo quem prae caeteris diligebat Jesus: Diligebat Dominus Jesus Martham, et sororem ejus Mariam et Lazarum (Joan. XIII, 23, XXI, 7, 20 , XI, 5). At hanc quoque domum amicorum Christi, Lazari videlicet, Mariae et Marthae, domum orationis (Marc. XI, 1), fieri statuerunt apostoli; in qua Dei omnipotentis, et Virginis Matris Filium, frequentissime deambulasse, sedisse, recubuisse, dormiisse, pernoctasse, orasse et multa miracula fecisse, recolebant; quamque sua sancta inhabitatione, mansione et perendinatione, 112.1490C| Salvator ipse sanctificaverat et dedicaverat. Ipsumque sanctum Lazarum, crescente numero fidelium, in eadem basilica ordinaverunt episcopum propriae civitatis. Qui postmodum saeviente persecuzione Judaica, praedicans verbum Christi Cyprum abiit; ibique primus pontifex sedit, vixitque viginti quatuor annis post suam risurrezionem. Ejus quoque et sororum ejus memoria, XVI Kalendas januarii, apud Bethaniam, usque in praesens, venerabiliter recolitur.

CAP. XXXVI. -- Divisio apostolorum, et viginti quatuor seniorum et amicorum Christi.

 Et postmartyrium beati Stephani, protomartyris, ad fidem de coelo vocatus est Saulus (atto IX); non tamen ante annos duodecim dictus est Paulus. Et qui dispersi erant cum Philippo, et caeteris sociis sancti Stephani, circuibant, evangelizantes regnum 112.1491A| Dei, donee venerant Antiochiam; ibi congregata est Ecclesia magna discipulorum (Att. XI). Ibi cepit originem nomen Christianorum; ibi beata Petro posita est cathedra patriarchatus, in qua, postmodum, ordinato Evodio patriarcha, rediit Jerosolymam ad coapostolos, qui ex praecepto Salvatoris, duodecim continuis annis, in terra repromissionis (Ebr. XI), solis duodecim tribubus praedicabant . Et anno tertiodecimo ascensionis, occisus est Jacobus, frater Joannis, gladio; et Petrus incarceratus; et Saulus, a Spiritu sancto, apostolatum gentium, et Pauli nomen sortitus. Anno vero quarto decimo facta est divisio apostolorum (Att. XII, 2; XIII, 2); Oriens cessit Thomae et Bartholomaeo; Meridies Simoni e Matthaeo; Aquilo Filippo et Thadaeo; medio 112.1491B| mundi Mathiae et Jacobo; Mediterranei maris provinciae Joanni et Andreae; Occidentis regna Petro et Paulo. Paulus enim, per idem tempus, venit Jerosolymam videre Petrum (Gal. I, 18; Gal. II, 9, ); dextrasque societatis apostolicae dedit, et accepit a Jacobo, et Joanne et Petro; indeque, cum coapostolo suo Barnaba, in Syriam et Illyricum, ut evangelizaret, perrexit; et Petrus Orientem relicturus, Romamque iturus, designavit regionibus Occidentis quas ipse adire non poterat, Evangelii praedicatores, de nobilioribus in Christo, et antiquioribus discipulis Christi; in regionem Galliarum, cujus sunt provinciae decem et septem, et totidem pontifices; in regionem Hispaniarum, cujus sunt provinciae septem, doctores totidem.Horum viginti quatuor seniorum, primus erat et primicerius, de numero septuaginta discipulorum Domini Salvatoris, doctor egregius, miraculorum omnium gratia illustris, et 112.1492A| post apostolos Christianae militiae signifer, praeelectus, Maximinus. Hujus religioni atque sanctitati beata Maria Magdalena charitatis vinculo se conjunxit: ut quocunque Dominus eum vocaret, ab ejus comitatu, seu contubernio, non separaretur. Jam enim coeli regina assumpta erat in coelum, in ministerio cujus, contemplationi vacans, paradisi deliciis interfuerat; jam decem apostolorum facta erat divisio, cum quibus tam diu pia devozione permanserant, donec, invidia Judaeorum in Ecclesia persecutionem concitante, Jacobum apostolum Herodes decollaret, Petrumque incarceraret; et credentes a finibus suis propelleret. Hac ergo persecuzionis procella saeviente, dispersi fideles, diversa terrarum loca, sibi a Domino delegata, petierunt, ut verbum salutis 112.1492B| gentibus Christum ignorantibus costantir praedicarent. Quibus abeuntibus, consociaverunt se nobiles matronae et viduae quae Jerosolymis et in Oriente eis ministraverant, nec ferentes a consortio specialis amicae Domini Salvatoris, et omnium ministrarum ejus primiceriae, longius separari. Inter quas venerabilis hospita Filii Dei Martha beatissima, reverendissimo fratre ejus Lazaro tunc apud Cyprum pontificante, sororis suae vestigia secuta est; simul et beata Marcella, mulier magnae devotionis et fidei, beatae Marthae pedisequa, quae Dominum salutans dixerat: Beatus venter qui te portavit (Luc. XI, 27). Aderat et sanctus Parmenas, diaconus plenus fide, et gratia Dei (atto. VI, 8), cujus custodiae et curae sese commendavit in Christo Martha beatissima, sicut et sancto Maximino pontifici sancta Maria. Admirabili ergo divinae dispositionis consilio, iter ad occidentales orbis plagas dirigunt: ut videlicet 112.1493A| non solum per Evangelium beatae Mariae sororisque ejus laus et memoria toto orbi innotesceret; verum etiam, sicut Oriens exemplo devotae conversazioneis earum felix exstitit, sic plaga occidentalis corporali earum praesentia et sacrosanctis earum reliquiis illustraretur.

CAP. XXXVII. -- Qualiter viginti quatuor seniores Gallias et Hispanias sortiti sunt.

 Igitur aequoris undas ingressi, cum gloriosa Dei Maria Magdalena, ac sorore ejus Martha beatissima, sanctus archipraesul Maximinus, et beatus Parmenas, archidiaconus, episcopi quoque Trophimus, Eutropius, nec non et reliqui duces Christianae militiae, flante Euro, Asiam relinquentes, inter Europam 112.1493B| et Africam, per mare Tyrrhenum, et circum versus descendentes, urbem Romam totamque Italiam a dextris relinquentes, nec non et Alpes, quae, a Ligustico sinu et mari Gallico exsurgentes, orientem versus sinu Ligustico terminantur in mari Adriatico, prospero cursu applicuerunt a dextris, in provincia Galliarum Viennensi, apud civitatem Massiliam, ubi mari Gallico Rhodanus recipitur. Ibi, invocato magno mundi principe Deo (II Mach. XII, 25), provincias regionis ad quam eos Spiritus appulerat inter se, eodem inspirante, partiti sunt; moxque profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI, 20). Sed enim rex virtutum dilecti dilecti dedit verbum evangelizantibus virtute multa, qui speciei 112.1493C| domus Dei dedit dividere spolia fortis armati (Sal. LXVII, 12, 13). Sortitus est sanctus archipraesul Maximinus Aquensem, metropolim provinciae Narbonensis secundae, in qua beata Maria Magdalena complevit cursum peregrinationis suae; Paulus Narbonam, metropolim provinciae Narbonensis primae; Austregisilus Bituricam, metropolim Aquitaniae primae; Hirenaeus Lugdunum, metropolim Lugdunensis (primae; Gatianus Turonem, metropolim Lugdunensis) tertiae; Sabinus et Potentianus Senonas, metropolim Lugdunensis quartae; Valerio Treverim, metropolim Belgicae primae; Feroncius Bisuntium, metropolim provinciae maximae Sequanorum; Eutropius Sanctonas, urbem Aquitaniae secundae, cujus nunc metropolis est Burdegalis; Trophimus Arelatem, tunc metropolim provinciae Viennensis. Hae decem provinciae Galliarum iis praedicantibus crediderunt. Caeteri doctores, non reliquis septem 112.1494A| provinciis, sed septem civitatibus provinciarum, praedicaverunt: Eutropius apud Aurasicum, civitatem provinciae Viennensis; Frontino apud Petragora, urbem Aquitaniae secundae; Georgius apud Veliacum, urbem Aquitaniae primae; Julianus apud Cenomanum, urbem Lugdunensis tertiae; Martialis apud Lemovicas, urbem Aquitaniae primae; Saturninus apud urbem Tolosam, Narbonensis primae, in qua praecipitatus est de Capitolio, pro Christi fide; Parmenas apud urbem Avenicorum, provinciae Viennensis, cum venerabili ministra Domini Salvatoris Martha sancta, recedit; Marcella quoque ministra ejus. Epaphras et Sosthenes, Germanus et Euchodia, et Syntex. Rothomagus, cum sua provincia Lugdunensi secunda, quae nunc est Normannia; 112.1494B| Maguntia, cum sua provincia, Germania prima; Colonia, cum sua provincia, Germania secunda; Octodurus cum sua provincia, Alpium Graiarum et Penninarum; Auxitana metropoli cum sua provincia Novempopulania; Hebreduna metropolis cum sua provincia Alpium maritimarum: Remi metropolis, cum sua provincia Belgica secunda, aliis doctoribus reservatae sunt. Eorum vero qui ad Hispanias ab apostolis destinati sunt haec sunt nomina: Torquato, Tesifo, Secondo, Indalecio, Cecilio, Esicio, Eufrasio. Ii septem Hispaniarum provincias septem Christianae fidei conjunxerunt.

CAP. XXXVIII. -- Qualiter beata Maria apud Aquensem metropolim, tum praedicationi, tum contemplationi vacaverit.

 112.1494C| Beatus igitur Maximinus Aquensem metropolim ingressus, doctrinae coelestis semina gentilium cordibus inspargebat, die noctuque, praedicationi et orationi et jejunio insistens, ut populum ipsius regionis incredulum ad agnitionem et cultum Dei omnipotentis perduceret. Postquam vero, praedicatione evangelica, nova fidei seges excrevit, beatus praesul Maximinus, Aquensi Ecclesiae praesidens, multis et diversis miraculorum virtutibus effulsit.Cum quo gloriosa et specialis Domini Salvatoris, in eadem Ecclesia, supernae contemplationi vacans, quippe quae revera erat Redemptoris ardentissima dilectrix, optimae partis prudentissima Electrix, quae, teste Deo, nunquam ei ablata est, ex quo eam ad pedes Christi adepta est, Maria Verbi Dei mentis esuriem, miro modo, excitabat et excitando reficiebat; dilecti dilettoris sui allecta dulcedine, in Domino desiderio 112.1495A| poculi ebriata, se totam secum colligens, et erigens se super se, castissimi amoris calore soluta, interna gaudia degustabat; in terris adhuc posita, aethereis spatiando choris, inter angelos mente deambulans. Haec secum. De proximorum quoque salute sollicita, propter quos occidentales orbis fines adierat, contemplationis dulcedinem quandoque seponens, incredulis interim praedicabat, vel credentes in fine confortabat melliflua mente, mellita verba auditorum animis instillans. Nam ex abbondantia cordis os loquebatur (Mt XII, 24), unde etiam omnis illius praedicatio vere divina erat contemplatio. Se ipsam sempre proponebat peccatoribus exemplum conversionis, poenitentibus spem certam remissionis, fidelibus formam miserationis, et omni 112.1495B| populo Christiano topicsum divinae miserationis: oculos ostendens, quorum fluentis Christi vestigia rigavit, quibus etiam Christum resurgentem a mortuis prima vidit; capillos quoque quibus lotos lacrymis suis pedes primo siccavit, secundo in coena nardo pretioso perunctos extersit; os simul et labia, quibus non solum viventis, sed et mortui, et a mortuis resurgentis, millies et millies osculata est vestigia; manus et digitos quibus Dei omnipotentis pedes primo tenuit, et lavit, atque perunxit; hos denuo pistico nardo perfudit, residuumque nardi super verticem Filii Dei effudit. Quid singula memorem? quis evangelistarum Mariae Magdalenae merita tacet? quis apostolorum Domino familiarius adhaesit? quis eorum doctrinae ipsius fluenta avidius hausit? 112.1495C| Oportet igitur, ut sicut anastasis Christi apostola destinata est ad apostolos, et ascensionis ejus Prophetissa, sic et credentium in toto orbe fieret evangelista. Hoc noverat ille, qui ejus, in unctione capitis sui, cernens et approbans devotionem: Bonum opus operata est in me; amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium, in toto mundo, et quae haec fecit, narrabitur in memoriam ejus (Mt. XXVI, 10, 13; Marc. XIV, 9. )

CAP. XXXIX. -- Ubi beata Martha praedicaverit, et de miraculis utriusque sororis.

 Beata quoque Martha, cum sociis suis, apud urbem Avenicorum et Arelatensium, et quae circa Rhodanum erant villas, et oppida, in provincia Viennensi, evangelizabat populis Dominum Salvatorem, quae circa ipsum viderat, quaeque ab ejus ore didicerat, publice contestans; quodque de divinis 112.1496A| virtutibus praedicabat, propriis miraculis astruebat. Aderat ei, cum opportunitas exigebat, praemissa oratione, et signo sanctae crucis edito, gratia curationum (I Cor. XII, 30), leprosos mundandi, paralyticos curandi, mortuos suscitandi, caecis, mutis, surdis, claudis, debilibus et aegrotis beneficia praestandi. Haec Martha. Simili modo, Maria ineffabili facilita miracula faciebat, ad fidem dictorum astruendam et fidem auditorum provocandam. Erat autem in utriusque earum vultu veneranda venustas, onestas in moribus, in verbis promptissima gratia ad suadendum. Vix, vel nunquam, inveniebatur aliquis, qui ab earum praedicatione incredulus recederet, vel sine fletu; qui non ab earum facie inflammaretur Domini Salvatoris amore, vel propriae miseriae 112.1496B| considerazione lacrymaretur. Erat in earum victu parcimonia, in habitu cum oneste religio; quanquam Maria de alimento et vestiario parum curaverit, postquam Domini Salvatoris praesentiam perdidit corporalem, cum tamen ei affatim Providentes necessariis, quae cum ea erant eique adhaerebant mira affettie matronae. Inde etiam illud inolevit apocryphum, si tamen ex toto apocryphum: cum mos sit veneficis miscere abbondantius mel, ut propinent lantius fel; inde, inquam, forte inolevit illud apocryphum, quod quotidie ab angelis in aethera sustolleretur, quod ab angelis denuo deponeretur, quod cibis supercoelestibus, quos angeli ministrarent, reficeretur. Hoc si mystice intelligatur, non omnino incredibile est. Revera enim, et sine dubio, angelorum frequentissime 112.1496C| refovebaturspectu, relevabatur obsequiis, et mulcebatur alloquiis. Decuit enim, et certe decuit, ut miro modo et a saeculis inaudito Mariam consolaretur Deus totius consolationis (II Cor. I, 3), cui ipsa Maria, mira et a saeculo inaudita praebuit obsequia devozioneis in terris. Caeterum, quod post Salvatoris ascensionem, statim in eremum Arabiae fugerit, quod in specu sine veste latuerit; quodque, postea, virum nunquam viderit; quod a presbytero, nescio quo, visitata, vestem petierit, et caetera hujusmodi, falsissima sunt, et a fictoribus fabularum, de gestis poenitentis A Egyptiacae, mutuata.Quin, et ipsi, in initio fabulae suae, mendacii se accusant, Josepho, doctissimo historiographo, narrationem suam ascribentes, cum Josephus, in libris suis, nunquam Mariae Magdalenae meminerit. Et de iis haec sufficient. Nunc, ad narrationis ordinem revertamur, 112.1497A| et seposita interim contemplatione Mariae, actus et miracula sororis ejus Marthae beatissima prosequamur.

CAP. XL. -- Ubi beata Martha Viennensem provinciam a Tarasco liberavit.

 Inter Aretatem et Avennicum, Viennensis provinciae civitates, circa Rhodani ripas, inter infructuosa fruteta et glareas fluminis, ferarum reptiliumque virulentorum eremus erat. Ibi inter caetera venenosa animantia, draco terribilis oberrabat, incredibilis longitudinis, et magnae molis; fumum pestiferum flatu, scintillas sulphureas oculis, sibilos stridentes ore, rugitusque horribiles aduncatis dentibus, proferens; quidquid incidisset in eum ungulis et dente dilanians; quidquid propius accessisset 112.1497B| anhelitus sui fetore mortificans. Incredibile est quot pecora, pastoresque voraverit; quantam hominum multitudinem, malo odore moribundos, ad mortem compulerit. Una dierum, evangelizante Dei verbum beatissima turbis quae convenerant, incidit sermo qui tunc erat omnis de dracone, quibusdam quidem devote obsecrantibus, quibusdam vero, ut assolet, tentando, dicentibus ut: Hic si qua esset Christi sui virtus ostenderet beata virago; nec enim posset fieri ut ulla humana industria draco iste de medio tolleretur. Quibus illa: Si, inquit, parati estis credere, Omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22). Mox fidem promittentes, populos ipsa gratulanter praecessit; cubilia draconis costantir adiit; signo crucis edito, feritatem ejus compescuit; zona 112.1497C| sua propria collum draconis cinxit, populosque, a longe prospectantes, intuens: Quid est, ait, quod trepidatis? ecce serpentem teneo, et vos adhuc cunctatis; accedite fortiter in nomine Domini Salvatoris, hancque virulentam belluam in frusta conscindite. Dixit, hincque draconi ne flatu cuiquam vel dente noceret, potenti virtute interdicens; inde turbas modicae fidei (Mt VIII, 26) increpans, atque ad feriendum costantir provocans, draconem quidem illico compescuit, turbas vero vix animavit. Armis denique ac viribus insistentes, bestiam frustatim discerpserunt, fidem et constantiam Marthae beatissimae admirantes, quod tam immanem belluam, tam facile, absque ullo pavore, zona sua fragili, dum truncaretur, teneret immobilem. Vocabatur 112.1497D| prius locus ille eremi, niger focus; ex tunc Tharascona dictus est a dracone, qui Tharascus dicebatur. Atque ita, viso vel audito miraculo, Viennensis provinciae populi crediderunt Domino Salvatori, et baptizati sunt, glorificantes Deum in miraculis ancillae suae; quae, ex tunc, pro meritis suis praecipuis, cunctis provincialibus et amori exstitit et honori.

CAP. XLI. -- Qualiter beata Martha apud Tarasconam conversata sit 112.1498A|

 Profugata denique, Dei virtute, ab eremo Tharascona, omni reptilium virulentia, elegit sibi mansionem in ea Martha sanctissima; locum prius odibilem et detestabilem, habitabilem reddens, et amoenum et amabilem. Factaque est sibi in ea Domus orationis (Marc. XI, 17), quam virtutibus et miraculis, magis quam muliebribus inutilibus ditare studuit ornamentis: sedit ibi solitaria (Thren. III, 28) septem nnis. Omnis cibus ejus, tanto tempore, radices olerum, et herbae virentes, arborum fructus et poma. Hoc tamen edulio refici plusquam semel in die, nefas ducebat, haec sibi: ad proximos autem non sic. Ne enim jejunium suum quotidianum sibi 112.1498B| esset, sine pietate, supplicium, secumque manentibus onerosum: Hospitalitatis pristinae semper memor, sine pauperibus nunquam erat; quibus, quod sibi conferebatur, libentissime largiebatur. Semper egenos suae mensae participes faciens, sibi quidem herbas, illis vero necessarias, pia sollicitudine et solita pietate, exhibens escas, majori alacritate et studio frequentiori, quam si sibimet vellet apponi sumendas, reminiscens quod ille, quem olim in terris exhibere solebat, qui esuriit et sitivit, quia volebat: jam non indiget temporalibus beneficiis, ut solebat; ideoque se, nunc, in pauperibus recreari volebat. Meminit ancilla Christi quid suis dicturus sit Christus: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Mt. XXV, 40).Et idcirco, ut olim ministravit capiti Ecclesiae, 112.1498C| nunc providere studuit membris Christi: omnibus semper amabilis, universis affabilis. Et, quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), sic ancillae suae solita miseratione providit, ut fons indeficiens novae plenitudinis oriretur (Eccli. XXIV, 6), et abundaret in Cellariis (Deut. XXVIII, 8), quotidiana clementia vacuatis, absque omni sua sollicitudine, dum devotio fidelium eo magis conferebat, quod posset dare abbondantier; quia ipsa, innata sibi liberalitate, dabat hilariter. Sed nec divites dimittebat inanes (Luc. I, 53), quorum confluebant ad eam plurimi, corporis animae beneficia reportantes.Vestis ejus aspera, saccus et cilicium, tempore septenni, cingulo nodoso, de setis equinis, ad carnem astricta, ita ut vermes ex putrida carne illius effluerent. O 112.1498D| Patientia incomparabilis, fieret, quod vivens in carne, vermibus esca suis! Semper nuda pedes, alba tyara de pilis cameli velata caput. Lectus ejus stratus loco ramis arborum et sarmentis, licio superstrato, cervicalis lapide temporibus substrato. Ha inter delicias, Milles martire, Martha sanctissima, mente coelos inhiabat. Animus ejus Deo deditus ex toto in orationibus sacris erat perditus, et pernox. 112.1499A| Quemque olim viderat in domo sua humilem, flexis infatigabiliter genibus, adorabat in coelo regnantem. Procedebat quoque frequenter ad urbes, et oppida, evangelizans populis fidem Domini Salvatoris; plurimosque credentium manipulos, ad suam solitudinem rediens, reportabat. Quod enim verbis docebat, prodigiis et signis incontinenti probabat; sola oratione quoque, adhibita manuum impositione, daemonia obsessis corporibus expellendo, et omne genus virtutum, in virtute sancti Spiritus, exercendo.

CAP. XLII. -- Ubi beata Martha juvenem Rhodano submersum resuscitavit.

 Apud Avennionem, Viennensis provinciae civitatem, ante fores urbis, in loco amoeno, inter Rhodani 112.1499B| fluctus et urbis propugnacula, civium turmis vitae verbum evangelizans, et aegros sanans, sedebat Marta beatissima, una dierum. Et juvenis, qui erat trans Rhodanum, videns circa populorum frequentiam, et volens audire verbum Dei, cum ei nec pontis, nec scaphae opportunitas adesset; tamen hinc aviditate ductus audiendi, et videndi miracula, industriae denatandi confidens, pericia [Forte, perizoma] exspoliat se, et Rhodani fluentis sese committens, coepit natare. Omnium civium trans Rhodanum oculi intendentes erant in eum (Luc. IV, 20), cum subito aestuantis Rhodani turgentibus intercipitur undis; submersusque necatus est. Clamor Popularis attollitur, juvenis devotio approbatur, infortunium deploratur. Quid multa?Totius populi hic erat animus; 112.1499C| haec voluntas: hoc votum: ut missis piscatoribus, et sagenis, omni industria corpus juvenis requiratur, si forte Domini Salvatoris misericordia contingeret inveniri. In crastinum hora diei nona, multo sudore quaesitum, inventum, allatum, et Marthae sanctissimae est oblatum. Convenit universa civitas (atto XIII, 41) ad spectaculum hoc. Nobiliores urbis, in utroque sexu, obsecrant et obtestantur, flexis genibus, ancillam Christi, ut Christi Salvatoris magnalia liceret eos cernere, in juvenis hujus resuscitatione. Annuit illa, gratissimo ut erat animo: si tamen omnes qui aderant Christianae fidei manus dant. Conclamant omnes una voce: Credemus Dominum Salvatorem, verum Dei Filium, et Deum esse, qui te talem elegit famulam.Ad haec, 112.1499D| exhilarata Martha beatissima, et de Domini Salvatoris pietate et potestate confidens, prosternitur cum lacrymis et orat; prosternuntur et populi, ipsa movente; atque ejulatu magno (Gen. XXVII, 38) omnipotentis Dei implorant clementiam, ut ad honorem et gloriam nominis sui, suam in hoc miraculo dignetur excitare potentiam (Sal. LXXVIII, 9; Sal. LXXIX, 3). Completa oratione, surrexit ancilla Christi, et accedens ad corpus: In nomine, inquit, Domini Salvatoris Jesu Christi Filii Dei, surge, juvenis, et narra nobis quanta tibi fecerit benignitas Redemptoris. 112.1500A| Quid multis moror? Ad hanc vocem, redeunte anima, revixit juvenis, et resedit (att. III, 6; Luc. VIII, 39; Luc. VII, 15; at. IX, 40), moxque in Christum se credere confessus est, et baptizatus est. Et post multam populorum congaudentium laetitiam, sanus et incolumis ad propria remeavit. Quod videntes populi conclamaverunt omnes unanimiter: Christum Jesum verum Deum esse, nec esse alium praeter Christum Deum (Giudit. IX, 19). Ex tunc, Marthae ministrae Christi sanctissimae fama celeberrima in ore omni; ex tunc, virili sexui amori et femineo fuit honori.

CAP. XLIII. -- Ubi beata Marta aquam in vinum convertit, in dedicae domus suae.

 112.1500B| Per idem tempus, per universas provincias Galliarum, maximeque Viennensium, Narboniensium et Aquitaniarum clarissimus rumor, et opinionis bonae suavissimus odor, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27), omnium comprovincialium animos ad Christi fidem, et ad ancillae Christi , sanctissimae Marthae, amorem excitabat. Congaudebat et congratulabatur ei soror ejus beatissima, cum summa reverentia nominanda, Maria Magdalena: sanctissimae, et contemplativae vitae ordinator et custos, archiepiscopus Maximinus, qui accensus animo, ministram Christi videre et alloqui (Act. XXVIII, 20), a sua Narbonensi secunda in Viennensem provinciam, usque ad Tharasconam ire perrexit. Simili modo Trophimum archiepiscopum, 112.1500C| a civitate Arelatensi; sed et Eutropium pontificem, ab Aurasicensi, Tharasconam advexit eadem intentio et voluntas, simile desiderium, et votum, eadem die, et hora; cum tamen, tunc, nullus eorum alterius suspicaretur adventum, convenerunt tamen pariter, inspirante Deo, qui disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Suscepit eos honorifice sacrosancta virago, exhibuit liberaliter, violenter retinuit; et die sexta decima Kalendarum Januarii, quae est septima decima dies mensis casleu, qui Decembris dicitur apud Latinos, domum Marthae beatissimae signis illius, et virtutibus, sanctaque ejus conversazionee insignem, dedicaverunt Domino Salvatori basilicam. Et post dedicaem templi, cum ad coenam accessissent pontifices, ministravit eis, 112.1500D| mira et consueta affettiva, Marta santissima. Erant autem discumbentes multi qui convenerant. Et deficiente vino (Giovanna II, 3), aquam in nomine Jesu Christi hauriri et abbondantier omnibus propinari jussit hospita Domini Salvatoris. Quam ut pontifices in convivio gustaverunt, in vinumoptimum aquam conversam senserunt. Statuerunt, igitur, communi decreto, pontifices diem illam, omnibus annis, venerabiliter observari: ob descendem basilicae, et aquae in vinum mirabilemmutationem.

CAP. XLIV. -- Ubi beata Martha Mariam salutat, et praesules exhibet, et sui transitus diem imminere praedicit 112.1501A|

 Post transitum beatae Marthae, hujus occasione miraculi, mos inolevit ut, die Recommendationis ejus domus, etiam festivitatem celebrant transitus ejus; simul et passionem sancti Lazari, episcopi, fratris ejus; quod et de beato Joanne Baptista, et de apostolis Christi Joanne et Jacobo, Simone et Juda, mightibusque quamplurimis, usque hodie fieri videmus; ut non in diebus quibus passi sunt, sed in diebus quibus dedicatae sunt ecclesiae eorum, vel inventae eorum reliquiae, celebrentur passiones eorum. Valedicentes denique ancillae Christi beatae antistites, commendantes se sacrosanctis meritis illius et precibus, 112.1501B| data et Accepta invicem benedictione, ab invicem discesserunt (At. XV, 39). Salutavit autem beata virgo sororem suam venerabilem et universo mundo praedicabilem, Mariam Magdalenam: rogans obnixe, ut eam, dum viveret, visitare dignaretur. Quod ubi beatae dilectrici Dei retulit archipraesul, salutatione sororem resalutavit, quodque petebatur concessit; quamvis illud non in corpore, sed post corpus, impeverit. Unde datur intelligi, sanctos Dei suorum meminisse, post corpus, quibus exhibent quod in corpore promiserunt. Inolevit per idem tempus, in provincia Aquitaniae, persecutio saeva gentilium, multique Christianorum trusi sunt in exsilium.Inter quos Frontino, Petragoricencis episcopus, et Georgius Veliacencis Tharasconam ad beatissimam Martham confugerunt, quos illa in signum charitatis 112.1501C| benigna ammettere, magnificenza esibire; ac donec ad proprias dioecesis redire awarerentur, oneste studuit retinere. Quibus tandem ad propria ownantibus, ultimum valedicens ancilla Christi: O, inquit, praesul Petragoricensis, noveris me proximo anno completo migraturam de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ; obsecro, si placet, adveniat sanctitas tua ad me sepeliendam. Cui antistes: Ego, ait, o filia, tuis obsequiis adero, Deo volente, vita comite (Genes. XVIII, 10, 14). Redierunt ergo pontifices in sua (atto XXI, 6), suosque ad se convocans Martha beatissima, diem transitus sui imminere post annum praedixit eis; lectoque suo illo nobili de sarmentis decumbens, toto illo fere anno, febribus urebatur, ut aurum in fornace igne probatur (Sup. III, 6).

CAP. XLV. -- Ubi beata Maria Christum videt; migrat et sepelitur. 112.1502A|

 Interea, beata Maria Magdalena supernae contemplationi vacans, et partem optimam, quam elegit (Luc. X, 42) conservans, licet adhuc in terris corpore peregrinaretur, mente tamen paradisi amoenitatem deambulabat, et illa ineffabili dulcedine, quantum fas mortalibus, pascebatur. Quis autem explicare sufficiat quibus trahebatur suspiriis; quibus amica Salvatoris anhelabat [ Codices regii 5281, 5360, ad coelestia] votis, quamvis hic jam angelorum frueretur frequentia; quibus, inquam, desideriis ardebat, cupiens esse cum Christo (Filippo I, 23); ut quem viderat in servili forma humilem (Ibid. II, 7), 112.1502B| in majestate cerneret regnantem. Appropinquante tandem tempore, quo ejus sanctissima anima carnis ergastulosolveretur et [Codices regii ad] illa atria, quae concupiscebat, et in quae deficiebat (Sal. LXXXIII, 3), ingrederetur, Dominoque plenius jungeretur, apparuit ei Filius Dei Dominus Salvator, viditque desiderium suum: ipsum scilicet [ Codices regii, videlicet] Christum Jesum, cum multitudine angelorum, ad coelestis regni gloriam, pie et misericorditer ad se vocantem (Apoc. III, 21): Veni, dilecta mea, et ponam te in thronum meum; quia concupivit rex speciem tuam, speciosus forma prae filiis hominum (Sal. XLIV, 12, 3); ut cui, in terris cum hominibus conversanti (Baruc.III, 38), temporalis vitae subsidia officiosa sedulitate ministrasti [ Codices regii, ministraverat], ab ipso coelestis vitae praemia, inter choros 112.1502C| angelorum gaudens et exultans, sine fine percipias [Codices regii, perciperet]. Transiit autem specialis amica Domini, et apostola Salvatoris, undecimo Kalendas Augusti, laetantibus angelis: coelestium virtutum cohaeres effecta, dignaque cum illis sempiternae claritatis gloria perfrui, REGEMQUE SAECULORUM IN DECORE SUO VIDERE (Isai. XXXII, 17) . Cujus sanctissimum [Codices regii, sacratissimum] corpus, beatus Maximinus antistes, diversis conditum aromatibus, in mirifico collocavit mausoleo; ac, deinde super beata membra, honorificae architecturae construxit basilicam. Monstratur autem sepulcrum ejus, ex candido marmore, continens in se scultore qualiter, in domo Simonis, delictorum veniam promeruit; simul officium humanitatis, quod circa Domini [ Codices regii, ejus] sepulturam devota exhibuit.

CAP. XLVI. -- Ubi beata Martha sororis suae animam in coelos ferri vidit ab angelis. 112.1503A|

 Quae dum geruntur apud Aquas, metropolim provinciae Narbonensis ecclesiasticae [ Adde, secundae], eadem hora, in provincia Viennensi, apud Tharasconam, ministra Domini Salvatoris Martha sanctissima, lecto febri detenta, divinis tamen laudibus intenta, dum coelestia meditaretur, vidit angelorum choros sororis suae Mariae Magdalenae animam in coelos ferentes. Vocatisque his, qui ei assidebant, retulit eis quid viderit; rogans eos sibi congratulari, exclamansque inquit: O pulcherrima soror, quid est quod fecisti? (Gen. XII, 18. ) Cur me, ut mihi promiseras atque mandaveras, non visitasti? Ergone sine me frueris amplexibus Domini Jesu, qui nos se multum 112.1503B| diligentes multum dilexit? Sequar te quocunque ieris (Luc. IX, 57). Tu vero, interim, vivas vita aeterna, valeasque sine fine felix, et animae tuae memoris, non immemor esse velis. Hac igitur visione exhilarata sacrosancta virago, plus solito cupiebat dissolvi et esse cum Christo, aegre ferens diutius permanere in carne (Fil., I, 23, 24), sororis suae, et angelorum quos viderat consortio carere. Sciensque se nuper migraturam, credentes admonet, erudit et confortat. Cum igitur, fama ferente innotuisset, quod ancillae Christi transitus immineret, convenit multitudo magna fidelium (atto. II, 6), permanseruntque cum ea donec sepeliretur, extensis per nemora papilionibus, ignibus undique accensis.

CAP. XLVII. --Ubi Christus et Magdalena, ejus amica, apparuerunt beatae Marthae. 112.1503C|

 Septima igitur sequenti die advesperascente, praecepit eis, ut luminaribus accensis cereis septem, tribusque lampadibus [ Hic forte quiddam deest in codice, verbi gratia: orarent, vel quid simile ]. Et circa noctis medium, sopore gravi (Joan. I, 5) vigiles oppressi, obdormierunt undique. Cum ecce turbinis impetus irruens in spiritu vehementi (Sal. XLVII, 8), cereos omnes et lampades exstinxit. Hoc intelligens ancilla Christi, signo crucis edito, contra insidias daemonum oravit. Dehinc custodes excitavit, ut luminaria reaccenderent rogavit. Currentibus illis, diuque morantibus, ecce subito lumen coelitus fusum radiavit; et in ipso lumine apostola Christi Domini 112.1503D| Salvatoris, Maria Magdalena, facem igneam dextera gerens, apparuit; quae mox septem cereos, et tres lampades exstinctas, suo coelesti lumine accendit. Tum deinde, lectulo sororis suae assistens: Salve, inquit, soror sancta. Et mox a sorore resalutata: Ecce, inquit, ac mihi per beatum pontificem Maximinum mandasti, te, dum vivis in corpore, in corpore visitavi. Et, en dilectus tuus (Cant. II, 9, 10), Dominus Salvator adest, ut te ab hac miseriarum 112.1504A| valle vocet (Giovanni XI, 28); sicut et me, ante meum transitum, mihi apparens, accersivit ad suae claritatis palatium. Veni igitur, et ne moreris (Sal. LXIX, 6). Dixit: Domino ingredienti jucunde occorrerit, qui accedens propius, placidissimoque vultu Martham intuens: Cui tu, inquit, dudum devotissime de tuis facultatibus ministrasti; cui gratissima hospitia exhibuisti; cui post passionem meam, in membris meis, multa bona fecisti, Ecce adsum (Genes. XLVI, 11); cui olim prostrata dixisti: Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti (Giovanni XI, 27). Veni igitur, hospita mea, veni de exsilio; veni, coronaberis (Cant. IV, 8). Haec illa audiens, erigere se, et surgere nitebatur, et sequi Salvatorem incontinenti.Cui Salvator: Exspecta, inquit, 112.1504B| quia vado parare tibi locum, et iterum veniam, et accipiam te ad meipsum: ut ubi sum ego, tu quoque sis mecum (Giovanni XIV, 2, 3, 4). Dixit, disparuitque; sed et soror ejus sancta Maria non comparuit; lux tamen permansit, quae cum illis apparuit. Tunc deinde vigiles advenerunt, et luminaria, quae exstincta reliquerant, insolito lumine radiantia mirati sunt.

CAP. XLVIII. -- Ubi, et quando, et qualiter, et quibus praesentibus, beata Martha migravit a corpore.

 Ubi dies illuxit, jussit se extra subdio poni. Omnis enim celeritas tarda videbatur, matutinum illud mille annorum moram habere. Sternuntur paleae sub arbore frondosa, super paleas cilicium, in quo 112.1504C| adatta crux ex cinere. Et dum sol oritur, ancilla Christi effertur, ac super cineres disponitur, ipsaque petente, crucifixi Salvatoris imago ante faciem ejus erigitur. Ubi dum paulisper quievisset, respiciens fidelium multitudinem, rogavit ut suis precibus ejus transitum accelerari peterent. Quibus ubertim flentibus, illa erigens oculos ad coelum: O, inquit, hospes, quare, Domine Salvator, quid est quod moraris (Att. XXII, 16)? Quando veniam, et apparebo ante faciem tuam? Ex quo mihi diluculo locutus es, anima mea liquefacta est (Sal. XLI, 5; Cant. V, 6). Ex tunc desiderio tui, omnia membra mea rigescunt, nervi stupescunt, ossa tabescunt, medullae fatiscunt, et omnia interiora mea arescunt. Non confundas me, Domine, ab exspectatione mea. Deus meus, ne tardaveris, Domine, 112.1504D| ne moreris (Sal. CXVIII, 116; Sal. XXXIX, 18; Sal. LXIX, 6). Hujusmodi meditanti, venit in mentem quod olim viderit qualiter Christus in cruce hora nona expiraverit; quodque seriem passionis Christi, Hebraice editam, secum olim ab Jerosolimis attulerit. Et accersito sancto Parmena, hanc proferri, et coram se recitari rogavit: ut vel sic suae exspectationis taedium temperaret. Nec secus accidit, quam speravit. Dum enim, ea quae viderat olim dilectoris 112.1505A| sui supplicia seriatim, propria lingua legentem audiret, obortis ex compassione lacrymis, coepit flere; oblitaque, interim, suaemigrationis, fixitwillem totam in tenore passionis. Audito donec quod Christus, in manus Patris spiritum commendans, spiritum emisit (Luc. XXIII, 46); suspiravit graviter, et expiravit. Dormivit autem in Domino quarto kalendas augustas, octavo die post transitum sororis suae sanctae Mariae Magdalenae, sexta feria, hora diei nona, anno sexagesimo quinto aetatis suae. Corpus cum digno honore conditum, et involutum, in ecclesia propria intulerunt socii ejus, qui cum ea ab Oriente venerunt, et usque in diem illum ei perseveranter adhaeserunt: sanctus, scilicet, Parmenas, Germanus quoque, et Sostenes et Epaphras, qui 112.1505B| fuerant sancti Trophimi, Arelatensis archiepiscopi, comites; Marcella quoque ministra ejus, et Euchodia et Syntex. Hi septem triduanas vigilias in ejus exsequiis egerunt cum multitudine concurrentium undique populorum, qui usque in diem tertium, circa corpus sanctum in Dei laudibus excubabant; accensis cereis in ecclesia, lampadibus per domos, ignibus per nemora.

CAP. XLIX. -- Ubi, et quando, et qualiter sepulta est a Domino Salvatore, et sancto Frontino antistite, corporaliter tamen aware.

 Et die sabbati, parata est ei sepultura insignis ad propriam ejus, quam pontifices dedicaverunt, basilicam. Die vero dicta Dominica, hora diei tertia, 112.1505C| congregati aderant omnes, ut corpus sanctum congruo condirent, pridie Kalendas Augusti. Cum ecce, eadem hora, apud Petragoricas, Aquitaniae civitatem, Missas celebraturo pontifici sancto Frontino, populos exspectanti et in cathedra dormitanti, apparuit Christus et ait illi: Fili, veni, imple quod promisisti, exsequiis Marthae hospitae meae te affuturum. Dixit; moxque pariter in ictu oculi (I Cor. XV, 52) apparuerunt apud Tharasconam, libellos in manu tenentes, in ecclesia: Christus capiti, praesul pedibus, astantes; ipsi soli corpus in mausoleum locantes, mirantibus cunctis qui aderant. Egrediuntur, completis exsequiis. Sequitur eos unus ex clero, quaerens a Domino quis esset, vel unde venisset. Cui Dominus nihil risponde; sed codicem 112.1505D| quem tenebat dedit. Clericus ad sepulcrum rediit; codicem cunctis ostendit; in singulis paginis, sic legit: In memoria aeterna erit Marta, hospita Christi; ab auditione mala non tempo (Sal. CXI, 6). Nihil aliud continebatur in codice. Interea apud Petragoricas, levita pontificem excitat: horam sacrificai praeterire, populum fatigari, suggerens. Cui praesul: Nolite, inquit, turbari (Atti XX, 10), nec taedeat vos diutius exspectasse. Ego enim, nunc, 112.1506A| raptus sum in spiritu, sive in corpore, sive extra corpus, nescio: Deus scit (II Cor. XII, 2, 3), Tharasconam, cum Domino Salvatore, ministram ejus Martham sanctissimam, ut viventi pollicitus sum, mortuam sepelire. Mittite igitur nunc qui annulum nostrum, et chirothecas criseas referat, quas in manus sacristae posui, dum corpus sanctum in mausoleo composui. Miratur haec audiens populus, mittit Tharasconam nuntios tenus. Rescribunt Tharasconenses Petragoricensibus diem et horam sepulturae ejus ignotam; et venerabilem cum eorum pontifice, quem bene noverant, exsequiis ejus interfuisse personam; et de libello, et titulo libelli, ne forte hoc episcopum latuisset; et annulum quod receperat sacrista remitti alteramque chirothecam; alterazione del testimonio 112.1506B| tanti miracoli ritenuti. Qui autem ministraverant ministrae Salvatoris, quidam redierunt in Orientem, evangelizantes regnum Dei: Epaphras videlicet, cum sancta Marcella, et Syntyche beata, quae Philippis dormit sepulta, de qua Apostolus scribit. Syntex beato fine quievit: Parmenas (atto VI, 5) plenus fide, et gratia Dei,martyrii gloriam adeptus; Germanus et Euchodia consolationi fidelium operam dantes, beatis apostolis auxilio fuerunt, cum sancto Clemente, et caeteris coadjutoribus eorum, quoram nomina sunt in libro vitae (Filippo IV, 2). In basilica vero Marthae beatissimae, a die dormitionis ejus, miracula sine numero contigerunt: caecis, surdis, mutis, claudis, paralyticis, aridis, leprosis, daemoniacis variisque passionibus fatigatis, sanitates 112.1506C| omnimodae provenerunt. Francorum et Teutonicorum rex, Clodoveus, Christianae fidei ferens insignia primus, miraculorum Marthae sanctissimae multitudine et magnitudine motus, Tharasconam venit; moxque, ut tumbam sanctae tetigit, gravi morbo renum, quo miserabiliter laboraverat, liberatus est. Dedit Deo in testimonium tantae virtutis, et suo annulo signavit, terram trium leucarum in girum ecclesiae Marthae sanctissimae, ex utraque parte Rhodani, cum villis, et castris, et silvis; quae omnia usque hodie immunitate perpetua possidet sacrosancta virago. Furta, vero, vel rapinae, aut sacrilegia, seu falsa judicia, subito Dei judicio, horribiliter puniuntur ibidem incontinenti, ad laudem Domini Salvatoris.

CAP. L.-- De transitu et sepultura sancti archiprasulis Maximini. 112.1506D|

 Hucusque de venerabilis ministrae Filii Dei, Domini Salvatoris, Marthae sanctissimae vita religiosa, et morte pretiosa, quae gesta sunt narrasse sufficiat. Nunc igitur quae post sacrum ejus transitum, per ipsam, vel circa ipsam, facta sunt prodigia; vitam quoque virtutibus plenam, et passionem fratris ejus 112.1507A| beati Lazari, pontificis etmartyris, novo principio reservantes; quae per dilectricem Dei Mariam Magdalenam facta sunt miracula, referre curabimus breviter, ac primo sanctissimi archipraesulis Maximini transitum perstringemus. Qui imminente tempore quo, sancto sibi revelante Spiritu, ab hac luce se subtrahi cognovit, mercedem laborum suorum a pio judice recepturus, intra basilicam [Cedices regii 5281, 5360, praedictam ], quam superius, super beatae Mariae Magdalenae membra sanctissima, cum opere mirifico , construxisse retulimus, jussit sepulturae suae locum praeparari, ac juxta beatae [Codices regii, Mariae Magdalenae corpus ], dilectricis Dei mausoleum, sarcophagum suum collocari.In quo, post sanctum ejus transitum, sacro illius corpore a fidelibus honorifice deposito, magnis miraculorum virtutibus, ambo decorant locum; interventu suo, petentibus 112.1508A| animae et corpori [Codices regii, corporis], praestando salubria. Qui locus, postea, tantae religionis est habitus, ut nullus regum, aut principum, nec aliquis, saeculari pompa praeditus, ecclesiam illorum, beneficia petiturus, ingredi audeat donec prius, depositis armis, omnique belluina posthabita ferocitate, demum, cum omni humilitatis devozione, intro. Femina, vero, nulla, unquam, alicujus temeritatis audacia in illud sanctissimum templum ingredi praesumpsit, cujuscunque conditionis, ordinis, aut dignitatis haberetur. Vocatur autem monasterium illud: Sancti Maximini abbatia, quod est buildum in praefato Aquensi Comitatu, rebus omnibus, honoribusque ditatum valde.Transiit autem beatus pontifex Maximinus, sexto Idus Junii, in coelis [In praefatis Codicibus, a Domino] feliciter coronatus.
 112.1507| Vita beatae esplicita Mariae Magdalenae et sororis suae sanctae Marthae.