Migne Patrologia Latina Tomus 137
De vita S. Hunegundis
De vita S. Hunegundis (Bernerus Humolariensis), J. P. Migne 137.0059B
OBSERVATIO PRAEVIA.
A quo auctore quove tempore scripta sit B. Hunegundis Vita, non omnino est exploratum. A scriptore subaequali fuisse litteris commendatam suspicari quis posset ex his prologi verbis: « Cujus (Hunegundis) aggredior vitae gestorumque pauca describere, prout comperi a fidelibus enarrari. » Verum eo loquendi genere auctor se aliorum relatione seu traditione potius quam scripto hanc historiam didicisse satis innuit. Episcopum fuisse auctorem putavit Surius, qui hanc Vitam stylo politiori primus edidit. At licet in prologo Sacerdotum se ultimum dicat biographus, quo nomine apud veteres episcopi plurimum designantur; tamen eo loci presbyterum exprimi, et forte Bernerum abbatem Humolariensem primum, verisimile putamus. Nam Bernerus ipse exaravit B. Hunegundis historiam translationis, quae in cod ms. monasterii S. Theoderici Remensis huic Vitae subjicitur, non continua serie, uti apud Surium, sed distincta et prolixiori narratione. Hanc in eodem cod. sequitur Historia mutationis ab alio auctore condita, in qua haec verba de Bernero: « Cujus inventionis necnon et translationis descriptionem simulque miraculorum insignia inibi divinitus declarata volentibus agnoscere, claro stylo luculentoque sermone studuit elucubrare piae memoriae domnus abbas Bernerus, qui Deo disponente, primus huic successit locello, pulsis ob obscena carnalis voluptatis lenocinia quae ibi erant monialibus. » Quod anno 948 contigisse suo loco dicemus. Est autem Humolariense monasterium, vulgo Humblières, prope muros Augustae Veromanduorum ad Suminam, cujus monasterii primordia et auctores ignorantur. Istius Vitae exemplum duplex, unum integrum, aliud mutilum cum accepissemus, diversi auctoris fetum esse primum existimavimus; at re maturius expensa non duplex, sed una eademque lucubratio visa est. Hinc corrigendum id quod in praefatione Saeculi I, Bened. de duplici Vitae S. Hunegundis scriptore diximus.
PRAEFATIO AUCTORIS. 137.0049|
- 1.
137.0049A| Beatorum ac venerandorum Patrum memoranda descriptio, qui membra et versutias callidi hostis evangelico perculerunt gladio, interiorem nostrum hominem divino perflat alloquio: nec minus exteriorem et corruptibilem nostrum gravi affectum elogio materna ac virginalis inclyta vegetat collatio. 137.0050A| Nempe ex his genus victoriae exstitit egregium, quo diabolus cum suis armis omne perdidit dominium, et per quod primi parentes vitae sensere dispendium, per id rursus in augmentum sui supernum dilatatum est imperium. Eadem ergo natura, quae viro gustum necis obtulit, etiam per sanctas virgines omnibus 137.0051A| vitii parcimoniam propinavit: et quae primum facile consentit ut caderet, et mater calamitatis existeret; postmodum per Christi gratiam fortiter restitit ut zabulum prosterneret, sororque et mater Domini Salvatoris gratis electa feliciter fieret. Hujus igitur divinae gratiae sortem adepta gloriosa virgo Hunegundis, ab immaculato divini fontis utero renata prodiit, educata catholicae sinu matris Ecclesiae, cujus 137.0052A| aggredior Vitae gestorumque pauca describere, prout comperi a fidelibus enarrari. Obsecro itaque me principem peccatorum et sacerdotum ultimum vestris precibus suffragari, quatenus mihi sanctus dignetur adesse Spiritus, qui et facinorum nostrorum maculas deleat, et linguam ad enarranda quaedam virginis gesta disertam efficiat.
INCIPIT VITA.
- 2.
137.0051B| Summa et incomprehensibilis providentia Divinitatis, cum ex sua omnipotentia mundi principem debellaret, ejusque versutias penitus exstirpare disponeret, eum non solum potenter superavit atque arma abstulit, verum etiam ipsis armis misericorditer tam praeclaram contulit flagrantiam, ut fugarent ac delerent sordidissimi principis dominia, fierentque Christi luminaria quae fuerant pridem arma tenebrosa. Tali igitur ordine mundi sceptra crudelissima immutantur, omnisque portio tenebrarum suis cum satellitibus tanto jubare restinguitur, oriturque per pagella nova lux et gaudium, submittentes colla Regi regum, et paulatim a solis ortu usque ad occasum Christi divulgatum est imperium. Inter quos gens Francigena, multis actuum insigniis splendida 137.0051C| ac triumphis multis famosissima, licet Christo fide sancta tardius occurreret, tamen ut persensit Domini clementiam, coepit passim pullulando novam atque sanctam Deo Patri prolem gignere. Ex cujus jam sacratissimo consortio sancta mater atque virgo Christi dilatata est Ecclesia, quae oblita domum patris atque populum, unitati trinae sinum cordis obtulit, unde sibi immaculatus Dominus impollutam consecrare familiam.
- 3.
Ergo tellus Franciae, pagus scilicet Vermandensis, praepollentissimi martyris Quintini decorata suffragiis, anhelabat totis viribus ut offerret Domino munus gratum in odorem suavissimum. Quo in pago, atque villa quam Lembaidis nominant, sancta virgo Hunegundis generosa nata est prosapia, quae processit 137.0051D| velut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi generis pigmentorum, dum nobilibus et Christum colentibus prodiit parentibus. Hanc e sacro fonte ferunt elevatam ab Eligio pontifice Noviomensis ac Vermandensis Ecclesiae, ubi sumpsit veri sponsi arrham, simulque vestem pretiosam immortalitatis signo candidatam et triumpho passionis perlustratam, atque castae charitatis ordine regiam et sacerdotalem coronam mysticam. Ubi etiam in septem gradibus baptismatis septem comprehendit dona Spiritus sancti, episcopali benedictione confirmata et sancto chrismate delibuta. Quibus undique fulta vivere studuit juvencula per septima dierum curricula, ut septem septies augmentatis et monade supposito, jubilaei fructum in praesenti vita acquireret: hocque duplicato corpore 137.0052B| et anima post peractum vitae cursum fructum carperet centesimum sacratissimis virginibus consecratum. Unde quia erat gloriosae indolis progenie, ab ipsis incunabulis fertur esse desponsata coaequalibus natalibus: sed dilecta magis sponso coelesti terrestris confunditur, occultoque Dei judicio mortis confinio clauditur.
- 4.
Postquam vero coepit sancta virgo esse adolescens corpore candidoque vultu atque flava facie, desponsatur rursum a quodam nomine Eudaldo generosae stirpis homine, a quo variis est dotata sponsalibus cum mancipiis et villulis: quae omnia licet a parentibus coacta, vultu tamen placido et mente casta perferens, meditabatur jamdiu animo, qualiter se et sua Christo sponso traderet dotalia, fieretque 137.0052C| sanctimonialis femina sub tutela sanctae matris Virginis, insignita capitis velamine, ut cum adolescentulis veri regis valeret edicere: Nigra sum sed formosa, filiae Jerusalem, ideo dilexit me Rex, et introduxit me in cubiculum suum (Cant. I); et iterum: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol (Ibid.). Talis intentio et tam praeclarum exercitium versabatur sedule in praecordiis puellaribus, flosque Genitricis virginalis in hac sancta redolebat virgine, radiantes plurimae virtutum gratiae ex virgineis successibus.
- 5.
Deinde cum sanctum suae mentis propositum ad effectum operationis vellet perducere, sapienti usa consilio, sponsum qua potuit arte tentavit suaviter emollire, ac demulcendo subtilitate ingenii ab 137.0052D| amplexibus omnino divellere. Cui talia blandissimis alloquens vocibus dixit: O dulcissime atque amantissime conjux, quoniam Christianissimis et orthodoxis parentibus geniti sumus, non decet nos coinquinari ac libidinosis commistionibus pollui, velut gentes quae ignorant Deum, et sicut equus et mulus quibus non est intellectus. Placeat tibi, precor et contestor per Dominum, meum salubre consilium, meisque te accommoda dictis, et quaeramus mutuo qualiter nostra Deo placita efficiantur conjugia, ut de nobis non terrena sed progenies coelestis emergat. Decet enim nimiumque valet nos apostolorum principem expetere, atque loca sancta circuire, ut saltem fusa super nos benedictione apostolica fiat nobis vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna 137.0053A| pace. O beata virgo, o superni Regis sponsa, quam devota diceris! Ecce dicis quasi optans tibi mundum efflorescere, quem in corde jam despectum funditus spreveras, et velut stercus marcidum quod penitus calcaveras. Quid plura? ita quidem est delusa sollicitudo nuptialis, atque protelata dies matrimonii; et cum debuerant praeparari nuptialia, praeparantur sumptus et vehicula tanto itineri necessaria. Nam quia erat virgo tenerrima, et tam voluntate quam aetate innuba, idemque sponsus timoratus et Christicola, acquievit placide; et ut cognovit non esse fas resistere, etiam ipse coepit esse auctor itineris, optans et exorans ita sibi cuncta evenire, ut audierat affatibus puellulae.
- 6.
His rite peractis et paratis omnibus quae ad 137.0053B| usum vel ad victum forent congrua cunctis iterantibus [itinerantibus], gratias agentes Deo viam pergunt publicam; sponsus pompa saeculari hilaris et alacer extrinsecus, virgo multo gaudentior laetabatur intrinsecus. Cuncta quippe ei Christus tribuebat prospera, cui jam cum fide vera, spe et charitate integra, famulari semper suam devovebat animam, poscens Jesum Christum tacitis precibus custodiri cor et corpus immaculatum, ne confunderetur illecebrosis voluptatibus. Ore tacito mens orabat, et protegentem se Dominum cordis oculis conspiciebat. Suavissimis alloquiis legiones sanctas angelorum evocabat suum in auxilium, et cum lacrymis sibi adesse poscebat omnem chorum agminum coelestium. Exauditur Dei famula, et comitante illi divina misericordia, 137.0053C| superni respectus promeruit majora solatia. Sacrosancta utique praesidia sibi mox adesse persensit, quae defensam omnibus incommodis Romae praesentarunt apostolicis conspectibus, cum omni integritate fidei et corporis. Cumque percunctarentur loca urbis mundi dominae, et superbo fastu sponsus cum sodalibus undique circumseptus, varia sanctorum circuiret pignora; illa vitans arrogantiae comitatum, sola ibat ad apostolorum limina. Sponsus eam aestimabat repausare prae multae viae lassitudine: illa velut mente renovata ac robustior effecta, omnia foris et intus urbis Romae circuibat oratoria. Ille ergo ruitura oculo corporeo mirabatur aedificia urbis Hiericontinae; haec in perpetuum mansura mentis intuitu invisebat clara moenia coelestis Hierosolymae, 137.0053D| semper ob amorem patriae coelestis in orationibus et vigiliis ac jejuniis ante apostolorum limina solo recubans, et vix ad hospitium rediens.
- 7.
Inde spretis rebus transitoriis relictoque sponso cum suis omnibus, pernox erat in orationibus, corpus vigiliis et inedia macerans, et omnia quae habere poterat pauperibus erogans: sicque monacha efficitur quae sponsa putabatur; et terrestris copula cum omni pompa dejicitur, cum a superis castitas virtutum regina diffunditur. Erat certe gaudens quasi quod optaverat diu possidens, unde nec ad momentum poterat relinquere quae cum tanta claritate meruit invenire. Adveniente denuo die stationis apostolicae, provoluta est pedibus antistitis sanctae catholicae 137.0054A| matris Ecclesiae, offerens protectam virginitatem Christo Domino ad exemplum Genitricis virginis, et expostulans se sacrari sigillo castimoniae et capitis velamine sub tutela et servitio incomparabilis Virginis Mariae. Cujus benignissimam intentionem et devotionem pius Pater audiens et a Domino ejus mentem illustratam intelligens, voce lacrymabili admirans tantam in puella sapientiam, dixisse fertur: « Benedictus es, Domine Deus omnium, qui in toro virginali mentis castae et corporis tuum locas domicilium, et in sexu fragilis materiae numerosa operaris mirabilia. Laudem ergo tibi generaliter loquatur lingua omnium, quia dignum est in talibus gestis attollere te Dominum universorum. Equidem te, Domine, super his in aeternum laudabo, et glorificabo 137.0054B| nomen tuum in saecula. »
- 8.
Et conversus ad Dei castam virginem infit ita inquiens: « Cujas es puella, vel a quibus oris advenisti replica, nomenque tuum et fidem tuae gentis pariter designa. Aestimo enim te nobilissima stirpe progenitam, et ab ipsis infantiae cunis ecclesiasticae disciplinae litteris eruditam. » Ad haec illa mente et facie serenissima submisso vultu, tali orsa est alloquio: « Si de gente, Pater, quaeris, et domine, ego gentis sum Francicae, atque Hunegundis dicor nomine, et in pago nata sum Vermandensi, a quo delata huc veni. Educata equidem sum parentibus Christicolis, et contra velle meum, et, ut credo, Dei placitum, sponso tradita sum juvenculo, quem postpono et devito devincta Christi charitate, 137.0054C| quo ducente et favente, toto corpore sum integra atque mente impolluta. Illi me devoveo qui creavit universa, atque fidem quam requiris ipsi servo integram. Quam si plane vis audire, pandam tibi, Pater optime, quia, licet barbara sim natione, tamen hanc fatemur fidem veram atque sanctam, quae nobis in fine temporis est delata ab hac sancta sede apostolica et catholica matre Ecclesia. Ecce etenim tua sanctitas dum a nobis fidem exigit, videtur nobis quasi Christus a Samaritana aquam fontis postulet: qui dum tali dignatus est perfrui alloquio, innuit latenter quod neminem a fide ulla potest regio repellere. Unde nos quia fidem non erubescimus, de provincia nequaquam confundimur, cum David praecipiat omnes gentes plaudere manibus 137.0054D| et jubilare Deo in voce exsultationis, etc. Verumtamen quoniam apostolicis institutionibus monemur ut omnibus poscentibus rationem de spe et charitate quae in nobis est proferamus, non moremur diutius gloriam fidei nostrae tuae beatitudini paucis demonstrare. Credimus quippe et confitemur absque principio temporis et fine summum et incircumscriptum Spiritum, unum omnipotentem esse Deum, juxta quod ait Moyses: Audi, Israel: Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI). Unus est, inquam, Deus Pater ingenitus, unus Filius ejus unigenitus, unus Spiritus sanctus ab utroque procedens, Patri et Filio coaeternus, sed semper idem Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, a 137.0055A| quo omnia, per quem omnia, et in quo sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Haec tripartita conjunctio et conjuncta divisio, et in personis excludit unionem, et in personarum distinctione obtinet unitatem. Non autem sicut tres personas, ita et tres deos credimus, sed in tribus personis unam Deitatem confitemur: Trinitatem sanctam credimus in subsistentibus personis, unitatem vero in natura et majestate ac substantia Deitatis. Omne igitur quod est, in duo dividimus. Absque sola nempe Trinitate omne quod in coelis terrisque et mari potentatur vel agitur vel movetur, creaturam esse credimus et fatemur, Deum vero solum creatorem. Filium quoque Dei credimus in novissimis temporibus conceptum esse de Spiritu sancto et natum 137.0055B| ex Maria virgine, carnemque naturae humanae et animam suscepisse. In qua carne crucifixum et sepultum ac resurrexisse a mortuis credimus et fatemur, et in eadem ipsa carne, licet alterius gloriae, post resurrectionem ascendisse in coelum, unde judicem venturum exspectamus vivorum et mortuorum. Carnis quoque nostrae resurrectionem fatemur integram atque perfectam, in qua nunc vivimus et movemur in praesenti vita, et in ipsa aut pro bonis actibus consequi bonorum praemia, aut pro malis sustinere poenarum supplicia. Poenitentiam peccatorum plenissima fide profitemur, ac velut secundam gratiam suscipimus, juxta quod apostolus dicit ad Corinthios: Volui per vos venire, ut secundam gratiam haberetis (II Cor. I). Hic est 137.0055C| fidei nostrae thesaurus, quem signatum ecclesiastico symbolo custodimus, quod in baptismate suscepimus. Sic coram Deo corde credimus, sic coram omnibus hominibus ore confitemur, ut hominibus fidem sua cognitio faciat, et imago sua Deo testimonium reddat. »
- 9.
Haec et alia hujuscemodi innumera fidei sacramenta palam omnibus replicans Hunegundis virgo devotissima, auribus astantium salubre commercium praestitit, et faucibus virgineis optabile silentium. Tunc venerabilis pontifex summae sedis apostolicae, reputans non sonare hominem, sed potius intelligens sanctum resonare Spiritum castis in visceribus, coram cunctis ita fatur: « Benedicta filia tu a Domino Deo exercituum, quae in tua mente pura 137.0055D| jucundum Deo praeparasti habitaculum. Non oportet ergo sanctum contristari Spiritum, cujus mens pudica creditur esse sacrarium. Apostolus enim dicit, quia caste viventes templa sunt Spiritus sancti (I Cor. XII), et ideo quisquis templum Dei violaverit disperdet illum Deus. Multum est in te venerandus ille artifex summus, qui operatur omnia in omnibus, dividens singulis prout vult. Eia virgo casta, eia mens pudica, suscipe quod amori aeterno proficiat; oblata etenim tibi a viro corruptibilis sub specie pietatis munuscula projecisti: suscipe nunc 137.0056A| per nostram benedictionem tibi a Domino concessa dotalia, per quae sponsam Christi te in aeternum recognoscas, et transitoria contemnendo, sempiterna gaudia comprehendas. Ille enim in tua mente quid facies prospicit, et quam decenter ejus virgines comiteris attendit. Propterea ab adolescentulis ipsius ut diligaris vehementer decerta, et post odorem unguentorum illius currere festinanter anhela, semper pro concessis Domino gratias referens, et pro concedendis humiliter exorans. Hortorque te habere in memoria quae possidere concupiscis in vita aeterna, ut cujus te sponsam fateris in terra, ejus amplexibus perfrui merearis in perenni gloria. »
- 10.
His dictis velum capitis ac reliqua indumenta in humilitate castitatem cordis et corporis ac contemptum 137.0056B| mundi significantia super sanctum altare composita sanctus papa benedixit, atque more sancto consecrans effusa benedictione eam Christo servituram, ut poposcerat, jure dedicavit. Et conversus ad Dominum et exorans dixit: « Respice, Domine, super hanc famulam tuam, ut sanctae virginitatis propositum, quod te inspirante suscepit, te gubernante custodiat. Sit in ea, Domine, per donum Spiritus tui prudens modestia, gravis lenitas, casta libertas: ferveat in charitate, et nihil extra te diligat. Laudabiliter vivere studeat, et laudari non appetat. Te timendo super omnia amet, et amando in omnibus te timeat. Tu ei, Domine, sis gaudium, tu in moerore solatium, tu in ambiguitate consilium. In injuria sis defensio, in paupertate 137.0056C| abundantia, in jejunio cibus, in infirmitate medicina. Quod est professa custodiat, ut hostem antiquum devincat, et vitiorum sordes expurget, quatenus centesimo fructu cum decore virginali ac virtutum lampadibus exornetur, et ad electarum virginum consortium pervenire mereatur. » Cumque omnes respondissent, Amen, sanctus antistes deosculans caput sanctae virginis Hunegundis dimisit eam in pace.
- 11.
Haec audiens Eudaldus, qui pridem vocatus fuerat sponsus, cum cognovisset se contemptum a virgine indignatus est animo, et cunctis sensibus anxiari coepit, volvens in animo cum nimia aestuatione ut eam gladio transverberaret. Sed timens incurrere periculum homicidii, territusque audita 137.0056D| sententia sermonis apostolici quam retulimus, quia non oportet sanctum contristari Spiritum, cujus sancta virgo erat domicilium, juxta Pauli vocem ubi dicit, quod caste viventes templa sunt Spiritus sancti (I Cor. III): ideoque quisquis templum Dei violare tentaverit, disperdet illum Deus, poenitentia ductus non est eam ausus contingere diutius. Missis itaque nuntiis, sanctam virginem sprevit a consortio et a comitatu suae reversionis, derelinquens illam solam via publica, et subtrahens illi omnia ad tanti itineris necessaria. Privata virgo humano solatio, 137.0057A| coepit viriliter agere et confortari in Domino, dicens illa Psalmographi cantica: Dominus pascit me et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit, etc. (Psal. XXII). Deduxisti enim me in portum voluntatis tuae: misericordia tua, Christe, obsecro praecedat, et subsequatur me, ut merear pervenire ad optatum servitium sanctae virginis Mariae. Et ut inhabitare valeam in tabernaculo tuo in saecula, protegar rogo in velamento alarum tuarum.
- 12.
Igitur hac expleta oratione, coepit sola proficisci, et ad voluntatem Dei Gallias remeare, lustrans devia et pervia, atque poscens sibi semper adfore sanctorum praesidia, derelicta siquidem humano solatio, sed suffulta et protecta Christi comitante gratia. Erat namque pergens in itinere, quasi 137.0057B| jam degens sub monastico regimine, vel ut dicam altius, quasi sanctus eremicola Christo famulans in remota eremi solitudine. Diebus quippe festis utens pane solo et aqua parcissima, reliquis pane cineribus commisto et herbarum arborumque pastionibus defessum refovebat corpusculum. Unde quod per sanctam virginem Dominus dignatus est operari miraculum, non est nostro silentio transeundum.
- 13.
Cum praedictus Eudaldus nimia indignatione stomachatus se contemptum omnimodis comperisset, et in sanctam virginem vellet sed non auderet gladio insurgere, accepto consilio a quodam quem secum duxerat itineris socium, concite ad paternam remeare disposuit haereditatem, vendens et distribuens onerosa, ut citius transmigraret ad propria. Hoc 137.0057C| utique pertractans volvebat in animo, ut omnia patrimonia et jura haereditaria virginis venderet, et quae vendere non posset in nihilum redigeret, et sic funditus ea cum omni supellectili et mancipiis exstirparet. Itaque cum velocissimis equitibus [equis] expeditam coepit carpere viam, efferens se totum perficere in opere, quod olim doloso conceperat corde. Quod sanctam virginem nequaquam latere potuit, quae Dominum scientem omnia in cordis hospitiolo locare curavit. Itaque Dei ancilla, divino instinctu permota atque afflatu sancti Spiritus vigorata, ut erat pedes, cunctis equitibus et curribus velocior efficitur, imo per aliam viam gradiens, omnes et antevolans, veloces praecesserat currus. Denique prior in terram suae nativitatis pervenit, et omnia sua pro 137.0057D| voto et libitu in loco quem vulgo dicunt Humolarias, sanctae Dei genitrici Mariae seque simul ut optaverat servituram inibi Christo dum adviveret contradidit.
- 14.
Non post multum vero temporis persecutus idem Eudaldus ad votum explendum devenit, seque omnium rerum virginis possessorem et dominum praetulit, nesciens quod jam transissent omnia in cultum Dei et sanctae Dei Genitricis tutamina. Qui cum cognovisset eventum rei, et tam auditu quam visu didicisset acta virginis veridica, reversus in semetipsum, secum tacitus mirari coepit et venerari, recolens quae et quanta per sanctam virginem Dominus sit operatus miracula. Unde quales potuit mox Deo laudes et gratias retulit, qui ab actu et tactu 137.0058A| malo eum custodivit, ne peccaret in sanctam virginem, et furentem in reversione non permisit merito occumbere. Dignos igitur fructus poenitentiae peragens super his quae gesserat in virginem, non poterat invenire quibus laudibus eam extolleret, vel quibus muneribus ejus faciem complacaret, ut vel ab ea videri mereretur, aut ipsa pro eo preces Christo fundere dignaretur. Tandem salubri reperto consilio, semetipsum in humilitate cordis et corporis obtulit, ac prostrato corpore coram sacro altari Dei genitricis Mariae veniam de commissis expoposcit: conversoque vultu quo residebat virgo caelebs, poscit sibi misereri, multumque precatur ut quem pridem voluerat habere sponsum, saltem tunc dignaretur suscipere servum. « Quoniam me, inquit, ad injuriam 137.0058B| corruptibilis amatoris non postposuisti, nec mihi qualemcunque personam potentem aut infimam praeposuisti, sed regem saeculorum et creatorem omnium mihi praetulisti, tibique sponsum coelestem in toro virginali ascivisti, ecce memet atque mea gratanter offero illi: et quae tibi olim contuli dotalia, trade sponso vero Jesu Christo in sororum egenorumque alimoniam. Ego, inquam, dum advixero, dumque corpus hoc gestavero, tuus procurator in exterioribus esse curabo, et post mortem omnem meam supellectilem cum rebus et mancipiis per hoc auctoritatis testamentum perpetualiter trado in honorem Dei omnipotentis atque sanctae Dei Genitricis virginis. » Et confirmans testamentum hujuscemodi voce palam omnibus dixit: « Haec a me nunc suscipe, 137.0058C| virgo castissima, meumque cadaver in hoc loco tumulandum tuis precibus impera, ut cum te rex supernus ac coelestis sponsus in thalamum transduxerit virgineum, ego veste nuptiali circumdatus atque agni vellere niveo succinctus, inter convivas mensae regis particeps vitae coelestis apparere merear vel ultimus. »
- 15.
Obtinuit ergo quod expetiit et cum sancta animi devotione incolumis remeavit ad propria. Cui Dominus bene vivendi contulit efficaciam, ejusque votum ad optabilem perduxit effectum. Nam devotus Deo, ultra quam fuissent necessaria sacratissimae studuit subministrare virgini, pariterque in statuto xenodochio victus et vestitus praebuit alimoniam. Fultus deinde multimoda Christi virtute, ac deducens 137.0058D| tempus vitae in hujuscemodi operatione, exutus est praesentis saeculi contagio, ac perfunctus luce transitoria, audivit de supernis vocem sibi haec loqui: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; eris princeps decem civitatum. Tunc beata virgo Hunegundis, mentem sanctam cum oblatione sacrificii per sacerdotum manus Regi regum Christo obtulit, deprecans et exorans subvenire illi sanctos angelos, ac locari ejus spiritum inter choros agminum coelestium. Corpus vero poni jussit in feretro ac deferri ad se fecit infra monasterium, et in condigno et optato tradidit sepulturae loco.
- 16.
Post cujus abscessum, arctiori se submisit 137.0059A| vitae et Christi servitio, puniens atque deflens cogitata seu nociva jam peracta opera, crebrisque jejuniis ac vigiliis tundebat corpus fatigatum, memorans quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit salvus erit. In hac denique sancta animi meditatione ac devota fidei operatione moriens mundo et vivens Christo, totum tempus vitae suae duxisse fertur, adeo ut plerumque videretur causari et dicere illud propheticum: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est, etc. (Psal. CXIX). Cujus longanimem sanctamque peregrinationem superna considerans clementia, ejus petitioni desiderantissimae satisfacere disposuit, ut quod hactenus viderat per speculum et in aenigmate jam tunc inciperet facie ad faciem cernere. 137.0059B|
- 17.
Quadam namque die dum solo recubans manus extensas teneret in oratione, percussa est corporis gravedine ac nimio aestu infirmitatis corporeae: sed consolari meruit angelorum praesidio et sanctorum omnium suffragio, quos invocare non cessabat etiam in aegroto corporis ergastulo. Verum astantibus circumquaque utriusque sexus Christo famulantibus, qui ad decessum tantae matris atque virginis convenere ex vicinis et longinquis regionibus, dolor ingens, moeror et singultus erat omnibus, quoniam videbant se frustrari nimio solatio, licet essent fidentes quod ejus semper in coelis devotissimo tuerentur patrocinio. Inter haec conversa ad eos qui assidebant sibi presbyteros, unctionis oleum et communionem expetiit, 137.0060A| Dominumque suimet misereri totis viribus exoravit. Sic tandem Dominici corporis et sanguinis viaticum sumens, roseo vultu et decora facie, velut praesentanda regi regum in coelesti thalamo imperat cunctis personare dulces et hymnidicos melos psalmodiae, dicebatque inter caetera quasi prominens ex cilicio et cinere: « Adsum ego, Christe, tua famula, veni rogo, rex piissime, atque me benigne suscipe. » Cumque in hujuscemodi voce ab hora noctis media usque ad horam diei tertiam persisteret, illico cum immenso lumine odor suavissimus astantium ora perculit, ita ut vix possent subsistere prae lumine, licet essent vigorati balsameo aromatum spiramine. Namque vox cum magno lumine etiam fertur descendisse, quae dum omnibus 137.0060B| terrorem intulit, minus ulli se cognoscibilem praebuit, sed quid aliud videtur edicere, quam quod fertur proloqui cuique sanctae animae? Infit enim: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea et veni. Amica videlicet per amorem, columba per simplicitatem, formosa per morum pulchritudinem, etc.
- 18.
His et aliis hujuscemodi sancta atque felix anima dulcorata solaminibus VIII Kalendas Septembris migrasse creditur ad Dominum, qui est solus sine principio regnans in unitate et trinitate perfecta Deus nunc et semper et in omnia saeculorum saecula. Ipsi gloria, laus et jubilatio, honor et imperium per omnia saecula saeculorum. Amen.