Migne Patrologia Latina Tomus 59
JulPom.DeViCo 59 Julianus Pomerius430-490 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS.
PROLOGUS.
1. Diu multumque renisus sum voluntati tuae, mi domine studiosissime pontificum Juliane; non velut pertinaciter durus, sed propriae impossibilitatis admonitus. Videbatur enim mihi, et jure forsitan videbatur, quod etiam ipsi praesumptionem meam potuissetis improvidae temeritatis arguere, si tantam rem, quae utique esset operose tractanda, facile ac sine ulla deliberatione susciperem: cum me oporteret prius ipsius rei pondus unde dicendum foret, expendere [Alias experiri]; et sic, adjuvante Domino, si vires facultas explorata promitteret, ad hoc arripiendum, quod juberetis, accedere. His et talibus sollicita consideratione perspectis, necessarium duxi, ut me aliquandiu a scribendi praesumptione suspenderem. Sed quia sicut cogitanda fuit injuncti operis difficultas, ita cogitari debuit injungentis auctoritas, nec volui, nec debui usquequaque resistere, certus quod vires meas multo amplius adjuvaret tua praecipientis oratio, quam gravaret ipsius materiae magnitudo. Deinde illa consideratio animum meum suis viribus diffidentem, in audaciam subeundae praeceptionis vestrae perduxit; quod jam non humilitatis esset perseveranter tenere silentium, sed superbiae ultra renuere, quamvis infirmis cervicibus onus impositum: cui oneri sustinendo, etsi mea me rusticitas faciebat invalidum, vestra fieri credidi fide qui jubebatis, idoneum. 2. Hoc quoque mihi audendi aliquid fiduciam dabat, quod magnarum rerum magnus ipse conatus esset, etiamsi nullus disputantem sequeretur effectus. Siquidem necessariarum tractatio quaestionum, etsi non instruit non invenientis quod quaerit animum, exercet saltem quaerentis ingenium: ut aut noverit se quaerendo, et nihil inveniendo nescire quod se forte nosse praesumpserat; et ignorantiae suae consequenter admonitus, quod sibi deesse viderit, quaerat; quod invenerit teneat; et quod tenuerit, perseveranter exerceat: aut si quod sibi de divinis Litteris propositum fuerat, salubriter tractare, et sufficienter explicare potuerit; non de inventione veritatis infletur, sed in Domino, qui eum intus illuminavit, ut illuminanda cognosceret, glorietur. Quandoquidem scientia sicut sine dono Dei, quod est caritas, inflat, ita si ei caritas admisceatur, aedificat (I Cor. VIII). Ac per hoc, qui de Deo loqui voluerit, aut nihil dicit, et nulla eum praecipitat inflatio; aut si aliquid dixerit, et se crediderit a Deo accepisse quod dixit, habet unde Deo gratias agat, non habet quod ingenii sui viribus elatus ascribat. 3. Sed jam ipsa capitula, quae utcunque solvenda proposuistis, attexam. Itaque jubetis ut paucis edisseram quae sit vitae contemplativae proprietas: et quid inter ipsam et activam vitam intersit, quanta possum brevitate distinguam. Utrum is cui Ecclesiae regendae cura commissa est, contemplativae virtutis fieri particeps possit. Utrum aequanimiter sustinendi sint divina praecepta calcantes, an pro modo peccati debeant Ecclesiastica severitate coargui. Utrum congregandis fratribus aut alendis, expediat facultates Ecclesiae possideri, an perfectionis amore contemni. Quae sit abstinentiae credenda perfectio; et utrum tantum corpori an et animae necessaria debeat judicari. Quantum a virtutibus veris virtutum similitudines distent. Quibus praecedentibus causis et subsequentibus incrementis nasci soleant vitia vel augeri; et quibus possint, adjuvante Domino, remediis, velut quibusdam medicamentis imminui vel sanari. Quot modis vel gradibus unaquaeque virtus possit impleri. Et an vera sit illa philosophorum sententia, quae virtutum omnium velut fontes quosdam quatuor virtutes; vitia quoque quatuor, velut quasdam origines malorum omnium definivit. Haec sunt nimirum decem, quae a me voluistis enodari capitula, non ut absolutio eorum vobis aliquid cognitionis afferret, sed ut vestra magis cura, si regulariter imperatum munus implevevo, nonnihil aedificationis talium studiosis, horum et his similium capitulorum explicatione conferret. Caeterum si tu ea nescires, nunquam tanto ordine dilucidanda proponeres. Ideo autem voluistis cognita vobis disputationibus illustrari, ut aut me, si aliquid secus quam ratio habet exponerem, faceretis emendari vel corrigi; aut certe per sollicitudinem vestram, meumque sermonem ad aliorum notitiam possent catholice disputata perduci. Nunc igitur quae sit vitae contemplativae proprietas, Domino vestris orationibus adjuvante tractemus. ELENCHUS. CAP. VI. Quod perfectio contemplativae vitae quae hic haberi potest,.
CAP. III. Quod eo judicio Dei.
CAPUT. I. Quod ea sit vitae contemplativae proprietas, ubi Dominus mundo corde videbitur.
CAP. II. De qualitate vitae futurae. ab iniquis hominibus separandi sunt sancti, quo ante sunt beati angeli ab immundis spiritibus separati.
CAP. IV. De resurrectione vel vita sanctorum.
CAP. V. Quod praesentium contemptores etiam hic contemplativae vitae beatitudo delectet. perfectioni futurae comparari non possit. CAP. VII. Quod Dominum sancti perfecte videre non possint, nisi cum ad beatitudinem futurae vitae pervenerint.
CAP. VIII. Quae et quanta sit in hac carne vitae contemplativae perfectio, vel qualiter ei perfruendae mundi contemptores inhaereant.
CAP. X. Quod hic sancti. CAP. IX. Quod tantum interest inter perfectionem vitae istius et futurae, quantum interest inter perfectos qui peccare nolunt; et eos qui jam peccare non possunt. Deum in assumpta creatura viderunt.
CAP. XI. De qualitate glorificatorum corporum, quae in resurrectione futura sunt.
CAP. XII. Quantum inter contemplativam et activam vitam intersit.
CAP. XIII. Quod sacerdotes sancti contemplativae vitae fieri participes possint.
CAP. XIV. Ubi se locutor excusat, quod Ecclesiae magistros docere non audeat.
CAP. XV. De negligentia sacerdotis qui doctrinae suae agendo contraria, personam non potest implere doctoris.
CAP. XX. Quod nihil prosit.
CAP. XVIII. Quod parum valeat.
CAP. XVI. Quale periculum maneat eos qui Ecclesiam sibi creditam vel relinquunt, vel strenue gubernare contemnunt.
CAP. XVII. Ubi anxium quod Ecclesiam nec relinquere, nec regere possit, provocat suggerendo quod eam melius regat exemplo. exemplo agenda monstrare, nisi etiam quae sint credenda, docendo Sacerdos ostenderit.
CAP. XIX. De virtute fidei, quod ad eam non solum credere, vel intelligere, sed etiam bene operari pertineat. Sacerdoti, etiam si bene vivat, si male viventem tacendo non corrigat.
CAP. XXIV. Quid intersit inter doctores qui Ecclesiam simpliciter docentes aedificant, et eos qui eloquentiam suam luculentis declamationibus.
CAP. XXIII. Quod sacerdotes etiam.
CAP. XXII. Quod secundum sermonem.
CAP. XXI. Luctuosa descriptio sacerdotis carnaliter viventis. prophetae culpa sua pereant qui sacerdotum increpationes vel admonitiones perversa voluntate contemnunt. qui aliter possunt, tam simpliciter docere debeant, ut omnes eos docentes intelligant. jactant.
CAP. XXV. Quales esse debeant sacerdotes qui volunt fieri vitae contemplativae participes.
CAPUT PRIMUM. Quod ea sit vitae contemplativae proprietas, ubi Deus mundo corde videbitur. Contemplativa vita, in qua Creatorem suum creatura intellectualis ab omni peccato purgata, atque ex omni parte sanata visura est, a contemplando, id est, videndo, nomen accepit. Quod si ita est, illa vita ubi Deus videri potest ipsa contemplativa credenda est. In praesenti autem vita miseriis, erroribusque plenissima, Deum, sicuti est, videri non posse, dubium non est. In futura igitur vita, quae ob hoc appellatur contemplativa, videndus est, nec immerito. Si enim videre Deum, summum solidumque est gaudium summum vero gaudium praemium bene creditur beatorum; et praemium non adhuc pugnantibus, sed jam vincentibus dabitur post triumphum: quis non videat quod omnes sancti Deum in illa vita aeterna videbunt, ubi sine fine gaudebunt? Ibi gaudebunt, ubi praemium reportabunt; ibi recepturi sunt praemium, ubi non solum devictis, sed etiam finitis hostibus, triumphabunt; ibi triumphabunt, ubi ulterius adversarium non habebunt.
2. Caeterum in hac vita, quamvis strenue dimicemus, et adjuvante Domino, catervas hostium, quibus circumfundimur, prosternamus; tamen si ab eis nolumus vinci, nunquam pugnare desinimus. Nec vincentes securos faciunt viriliter desudata jam praelia; sed magis sollicitant adversariorum rediviva certamina. Ac sic, quia secundum Scripturae sacrae sermonem, tota humana vita tentatio est super terram (Job. VII, 1, sec. LXX), tunc est tentatio finienda quando finitur et pugna; et tunc est finienda pugna quando post hanc vitam succedit pugnae secura victoria: ut omnes milites Christi, qui usque in finem vitae praesentis divinitus adjuti, suis hostibus infatigabiliter restiterunt, laboriosa jam peregrinatione transacta, regnent felices in patria. In qua humana natura ita reparanda est, et ab omni prorsus infirmitate sananda, ut nec peccata ei ulla remaneant, nec peccare jam valeat. Cujus hoc erit totum praemium, ut vitae contemplativae semel compos effecta, inexplebiliter auctorem beatitudinis suae conspiciat, de illo gaudeat, de illo quod speravit obtineat, et in eo ad quod sancte vivendo pervenit, sine fine permaneat.
CAPUT II. De qualitate vitae futurae. 1. Jam vero de qualitate ipsius vitae futurae quid dicam, quae potius debet credi quam dici? Nec ideo tamen debeo inde tacere quod valeo, quia dicere quantum volo non valeo. Neque enim quia Deum ineffabilem credimus, fari de illo quod possumus non debemus. Ita sane, ut plus credatur de illa vita, quam scribatur; quia nec potest inde tantum proferri sermone, quantum potest mente complecti; et minus concipit mentis humanae quamlibet profunda complexio, quam se habet rei ipsius magnitudo. Ergo futura vita creditur beate sempiterna, et sempiterne beata, ubi est certa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, felix aeternitas, aeterna felicitas; ubi est amor perfectus, timor nullus, dies aeternus, alacer motus, et unus omnium spiritus de contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo permansione securus; ubi ipsa civitas, quae est angelorum sanctorum et hominum congregatio beata, meritis fulgentibus micat, et aeterna salus exuberat, veritas regnat; ubi nec fallit quisque, nec fallitur; unde nullus ejicitur beatus, et quo nullus miser admittitur.
CAPUT III. Quod eo judicio Dei ab iniquis hominibus separandi sunt sancti quo ante sunt beati angeli ab immundis spiritibus separati. 1. Sed et hoc futurum credimus per justum Dei judicium, in quo non solum meritis, sed etiam locis sic ab iniquis justi separandi sunt in aeternum, ut jam nec remunerati praemium finiant, nec damnati supplicium; quandoquidem propterea incorruptio et immortalitas dabitur etiam corporibus miserorum, ut nec ipsi aeternam poenam finiant, nec ipsos consumat immortalis poena, sed puniat. Ideo autem beata incorruptione et immortalitate justorum corpora donabuntur; ut et ipsi in gloria, et in ipsis gloria aeterna permaneat. 2. Hoc judicium, quod inter justos homines injustosque futurum dicimus, inter sanctos angelos et immundos credimus factum. Nam cum essent utrique sine peccato creati, et ad serviendum Deo suo feliciter instituti, eorum quidam voluntate propria depravati noluerunt permanere quod facti sunt; et cum se contra Creatorem suum typho superbiae lethalis hostiliter extulissent, de superna coeli regione projecti sunt (Isai. XIV, 13). Quos divina sententia eo supplicio condemnavit, ut quia noluerunt perseverare, cum possent, nec velint reparari, nec possint. Siquidem praevaricationis eorum fuit, quod irrevocabilis judicii animadversione percussi sunt; et ad damnationem justissimam profecto pertinuit, quod voluntatem redeundi ac facultatem penitus amiserunt; sicut econtrario voluntatis sanctorum angelorum fuit, quod malis sponte cadentibus, ipsi in sua dignitate manserunt, et divino justoque judicio actum est, ut quae fuit cum Deo suo manendi voluntas, fieret permanendi voluntaria felixque necessitas. Et ideo, quia nec peccaverunt unquam, nec peccare jam possunt, illius contemplativae vitae semel facti participes, inexplebiliter auctorem beatitudinis suae conspiciunt, et merito suae stabilitatis in aeternum felices effecti, de sua permansione securi sunt. Qui summum solidumque gaudium, quo insatiabiliter perfruuntur, de divina contemplatione percipiunt, ac Deo suo infatigabiliter et amanter inserviunt; ita perfecte beati, ut nec cupiant beatiores fieri ultra, nec valeant. CAPUT IV. De resurrectione, vel vita sanctorum. 1. Haec est contemplativa vita, vita beata, ad quam qui bonorum operum consummatione pervenerint, beatis angelis similes erunt, et simul cum Deo sine fine regnabunt. Quod hic crediderunt, ibi videbunt; sui Creatoris substantiam mundis cordibus contemplantes, aeterna exsultatione gaudebunt; divina ac mutua dilectione possessi, Deo suo in aeternum et invicem sibi feliciter adhaerebunt; receptis cum incorruptione atque immortalitate corporibus, municipatum patriae coelestis accipient; atque ejus in aeternum cives effecti, promissa praemia reportabunt. Ibi eis exuberabit tanta laetitia, tanta coelestium gratia gaudiorum, ut et remuneratori suo pro tantis muneribus gratias agant, et nullum fastidium ex ipsa affluentium bonorum perceptione sustineant. Ibi ita patebunt singulorum singulis mentes, sicut corporalibus oculis subjacent facies corporales: quia humanorum pectorum tanta ibi erit et tam perfecta munditia, ut habeant unde mundatori suo Deo gratias agant, non unde offensi aliquibus peccatorum sordibus erubescant; quia ibi nec ulla peccata, nec peccatores erunt, et qui ibi fuerint, jam peccare non poterunt. Nec latebit jam perfecte beatos aliquid secretorum, qui, quod est longe praestantius, ipsum visuri sunt mundis cordibus Deum: quandoquidem humana creatura ita perfecta erit, ut in melius aut deterius ultra mutari non possit.
2. Cujus humanae substantiae ad Conditoris sui similitudinem sublimatae, omnia bona quae naturaliter accepta peccato corruperat, reparabuntur in melius; id est intellectus sine errore, memoria sine oblivione, cogitatio sine pervagatione, caritas sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte, facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et tota sanitas sine morbo: quoniam quidem quidquid hic corporibus humanis vitiandis aut ferarum morsus ademerint; aut improvisi casus abstulerint, aut malarum valetudinum genera diversa decerpserint, aut humana crudelitas amputaverit, aut si ignis, vel quaelibet alia res aliquid debilitatis intulerit, aut ipsa senectus etiam sanis onerosa negaverit, haec atque his similia corporum damna una ibi resurrectio reparabit, atque ea corpora membris omnibus instaurata, incorruptibilis sanitas obtinebit. 3. Propterea quicunque ibi erunt, etsi differentibus meritis ab invicem distabunt, omnes tamen una perfectione beati erunt: quia singulis praemia sua sufficieutia erunt, et capere amplius praemiis suis jam perfecti non poterunt. Sicut enim corporalis saturitas omnes saturos aequaliter habet, quamvis singuli cibum non aequaliter, sed pro possibilitate perceperint, ita omnes sancti, etsi fuerint aliqua graduum suorum diversitate distincti, una beatitudine perfecti erunt, quia et una perfectione beati futuri sunt. Caeterum in illa tantae beatitudinis regione nec majoris meriti sibi aliquid quisque arrogabit, quia arrogantia ibi nulla erit; nec superiori inferior invidebit, quia ibi invidia esse non poterit. Et ideo, etsi erit ibi distantia mansionum, summa tamen in illis erit unius perfectionis aequalitas, quibus erit regni coelestis una felicitas. CAPUT V. Quod contemptores praesentium etiam hic contemplativae vitae beatitudo delectet. 1. Cui felicitati promerendae ille suspirat, qui praesentibus omnibus futurorum contemplatione renuntiat, atque a domesticis occupationibus, quae nonnunquam perfecte vivere cupientium processus impediunt, in illam divinae sublimitatem contemplationis evectus, ipsos etiam suae carnis affectus exsuperat; et infra se universa despiciens, quae plerumque animas de praeteritae vitae sanctitate securas in terrena dejiciunt, ipsis etiam coelestibus appropinquat, tanto divinis vicinior factus, quanto supra humana omnia studio perfectionis ascendit; certus quod si contemplativam vitam hic incertis honoribus, divitiis anxiis, et caducis delectationibus plena voluntate praetulerit; veros honores, securas divitias, et delectationes aeternas inveniat, cum ad perfectionem contemplativae virtutis, in illa beata vita, ubi futura est, Deo remunerante, pervenerit. Et revera quid erit honoratius eo, quem divina clementia angelicae dignitatis aequalitate beaverit? Quid ditius eo quem regni coelestis ineffabiliter affluens beatitudo ditaverit? Aut quid etiam hic delectabilius contemplatione divina, quae sibi veraciter inhianti incorruptibilem suavitatem futurae remunerationis infundit? Quoniam quidem contemplativa vita hic quoque amatores suos futurorum bonorum consideratione delectat, ac sibi tota mentis intentione vacantes, quantum in hac vita fieri potest, dono sapientiae spiritualis illuminat; et ad illam divinae plenitudinem visionis, cujus spem studiis intenti coelestibus gerunt, incentivo quodam ipsius consequendae perfectionis inflammat; ut quod nunc in aenigmate cernunt, nec perfecte discernunt, tunc in illa revelatione conspiciant.
CAPUT VI. Quod perfectio contemplativae vitae quae hic haberi potest, perfectioni futurae comparari non possit. 1. Quapropter non sic contemplativae vitae sublimitatem in futuro, ubi perfectio perficienda est, praedicavi, ut in praesenti eam negarem posse ab omnibus mundi contemptoribus apprehendi: si modo se ad eam tota devotione convertant; si desiderio ejus accensi, praesentia blandimenta fastidiant, et longe fortiores effecti, quam ut eos terrenae occupationes illaqueent, divinis rebus ac futuris promissionibus considerandis inhaereant. Sed si consideramus apostoli Pauli sermonem, quo inter eam scientiam quae hic est, et eam quae ibi futura est, discriminans ait: Ex parte scimus et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9); contemplationem divinam quae in hac vita est, illi futurae conferre nec possumus, nec debemus; quando idem apostolus adjungat et dicat: Cum autem venerit quod perfectum est, in illa vita significans, tunc evacuabitur quod ex parte est (Ibid., 10): ac sic quod modo ex parte sentimus, tunc ad illam plenitudinem contemplationis divinae perducti jam perfecte videbimus. 2. Nec sane quia ibi rerum omnium notitia non per partes, sed simul et tota videbitur, ideo saltem qualiscunque in hoc fragili corpore desperatur. Etsi enim corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); tamen in quantum potest humana mens, quam suus Creator ad suam fecit imaginem, studeat etiam hic intelligibiliter Deum videre per fidem, ut eum plenius videat, cum pervenerit munere ipsius Conditoris sui ad speciem. Attende quam divine sanctus Apostolus speciem fidemque distinxit, ut diceret: Per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7). Fides ergo est per quam ambulatur, et species quae videtur: quia in hac vita, ubi per fidem bene vivendo proficimus, bonorum operum quodammodo passibus ambulamus, in futura autem pervenientes ad speciem, jam non erit quo velut proficiendo ulterius ambulemus: sed ipsam speciem ad quam per fidem spiritualiter ambulando pervenimus, insatiabili delectatione videbimus.
CAPUT VII. Quod Deum perfecte sancti videre non possint, nisi cum ad beatitudinem futurae vitae pervenerint. 1. Quocirca sic hortandi sunt ad contemplativam vitam, quicunque plene voluerint, et Deo auxiliante potuerint, ut meminerint sibi ipsius contemplationis divinae perfectionem, in illa beata vita quae futura est, reservari; ut ibi Deum sicuti est, perfecte videant, ubi et ipsi erunt vitae aeternae ac regni coelestis consecutione perfecti. Caeterum si hic perfecte potuisset substantiam Dei humana fragilitas contemplari, nunquam sanctus evangelista dixisset: Deum nemo vidit unquam. Non dixit, Nemo videbit. Denique ut evidenter ostenderet visionem Dei non negatam esse sanctis hominibus, sed dilatam, quod in praesenti tempore negavit, in futuro promisit dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Neque hic dixit, Quoniam ipsi Deum vident. Igitur si Deus, qui in hac vita sine alicujus elementi assumptione, nec potuit videri, nec potest, in futura vita videndus est: ibi est contemplationis divinae speranda perfectio, ubi erit bonorum omnium plenitudo. CAPUT VIII. Quae et quanta sit in hac carne vitae contemplativae perfectio, vel qualiter ei perfruendae mundi contemptores inhaereant. Proinde vitae contemplativae sectator ad Conditorem suum corde illuminandus accedat, ipsi contemplando atque infatigabiliter perfruendo vigilanter inserviat, ipsum jugiter concupiscat, prae amore ejus omnia quibus inde potest averti, refugiat, omnes cogitationes suas, ac totam spem ex illius delectatione [ al. dilectione] suspendat, litterarum divinarum sacris meditationibus vacet, in his se divinitus illuminatus oblectet, ibi se totum velut in speculo quodam refulgente consideret: quod in se pravum deprehenderit corrigat, quod rectum est teneat, quod deforme componat, quod pulchrum excolat, quod sanum servet, quod infirmum assidua lectione corroboret; Domini sui praecepta infatigabiliter legat, inexplebiliter diligat, efficaciter impleat, et quid sibi cavendum quidve sectandum sit, ex eis sufficienter instructus agnoscat, mysteriis earumdem divinarum Scripturarum perscrutandis insistat, Christum ibi promissum legat (Joan. I, 45), repraesentatum videat, prophetatam perditionem populi contumacis intelligat, impleri lugeat, de salute gentium gaudeat, ex praeteritis quae praedicta sunt et impleta teneat, futuris promissionibus credat, ab strepitu negotiorum saecularium remotissimus, ea ferventer excogitet, quibus animum suum in desiderium futurae remunerationis inflammet, studiis spiritualibus, quibus in dies singulos melior ac melior fiat, invigilet, amet otium sanctum, in quo exerceat animae suae negotium, mortuum sibi deputet mundum, ac se mundi blandientis illecebris exhibeat crucifixum; delectationi spectaculorum praesentium incomparabiliter anteponat sui Creatoris intuitum, semper se proficiente successu in fastigium divinae contemplationis attollat; nunquam, ne ad momentum quidem, a promissionibus futuris considerandis aversus, ad terrena respiciat; eo aciem mentis indesinenter intendat, quo pervenire desiderat; beatitudinem vitae futurae ante oculos animi sui proponat et diligat; nec metuat aliquid temporale, nec cupiat; ne aut metus amittendae rei temporalis, aut cupiditas acquirendae intentionem mentis ejus emolliat; non eum blanda corrumpant, nec adversa concutiant; non inflet opinio secunda, nec sinistra dejiciat, nec falsa vituperatio sive laudatio, augeat gaudia ejus, aut minuat; non gaudeat de temporalibus omnino, nec lugeat. Inter laeta invictus ac tristia; unam faciem animi constantis obtineat, nec pectori ejus stabilem firmitatem, quidquid promittit mundus aut minatur, excutiat; sed idem semper ac sibi similis perseverans, mundi hujus damna simul et lucra non sentiat. Et cum haec et his similia contemplativae vitae desiderio affectus impleverit, non se hic jam ex omni parte perfectum, sed perficiendum in illa beata vita, quae futura est, immobiliter credat; atque ad eam se, ubi Dei substantiam revelata facie videre possit, extendat.
CAPUT IX. Quod tantum interest inter perfectionem vitae istius et futurae, quantum interest inter perfectos qui peccare nolunt, et eos qui jam peccare non possunt. 1. Nam sicut hic comparatione juste viventium dicitur quisque perfectus, quia justus praecepta facit, perfectus autem praecepta transcendit: ita idem collatus illis absolute perfectis, qui in vita beata futuri sunt, non est, ut ita dicam, perfecte perfectus; cui etsi dimissa est omnis iniquitas, non est adhuc sanata, sed sanatur ejus infirmitas; et ideo etsi non peccat, ut sit vere perfectus, peccare tamen potest: quia non est consumpta omni infirmitate sanatus; ac per hoc, ubi ab omni peccato mundatus, peccare non poterit, ibi erit perfecte sanus et summe perfectus 2. Hic autem quantalibet quis excellentia sanctitatis emineat, quantalibet eminentia perfectionis excellat, potest quidem fieri pro modulo hujus vitae perfectus; sed non est sic de sua perfectione securus, ut non debeat esse de casu sollicitus: et utique ubi est sollicitudo, non est absoluta beatitudo. Quae nequaquam perfecta credenda est, si secura non fuerit; nec secura erit, nisi omnem sollicitudinem securitas aeterna consumpserit. Quapropter, qui dicuntur in hac vita beati, spe beatitudinis futurae beati sunt; ipsa autem re non hic, sed in illa vita beati futuri sunt: quia ibi omnium beatorum beatitudo perfecta erit, ubi humana natura sui gloriam Conditoris, et suam perfecte beatificata visura est, atque ei sine ullo defectu suae beatitudinis adhaerebit. CAPUT X. Quod hic sancti Deum in assumpta creatura viderint.
Nec moveat quod hic quoque a justis antiquis visum legimus Deum: quia non est in hac humiliatione nostra sic visus, sicut in illa clarificatione videndus est: quandoquidem sine forma visibilis creaturae, in qua pro dispensatione temporum, ubi voluit, et quibus voluit justis apparuit, nec potuit, nec potest videri; sed poterit cum ad supernam patriam peregrinatio nostra pervenerit, et mortale nostrum immortalitas beata vestierit; atque ad contemplationem divinam, perceptionemque coelestium praemiorum omnes vere fideles fides ipsa, qua hic futura credebantur, impleta perduxerit.
CAPUT XI. De qualitate glorificatorum corporum quae in resurrectione futura sunt. Ibi diversi quidem sexus corpora, sed sine ulla concupiscentia corporali futura sunt. Ibi erit omnium perfecta caritas, et nulla cupiditas (Aug. de Civit. Dei lib. XXII, cap. 17). Ibi etiam corporales oculos nihil visibilis creaturae latebit, quia incorruptibilium corporum visus utique incorruptibilis erit; et ita sine comparatione vivacior quam hic fuit, ut ei aliquid visibilium clausum esse non possit. Corporibus quippe immortalitate donatis auferenda est tarditas, non integritas; necessitas, non voluntas, ut ibi sine temporis [ alias temporum] mora aut impedimento ponderis sint, ubi esse voluerint; atque eo sequatur sine ulla difficultate spirituale jam corpus, quocunque ire voluerit spiritus, angelicae beatitudinis aequalitate perfectus. Tunc filiorum, parentum, conjugum miseria, qui ibi non fuerint, beatos contristare non poterit (Aug. lib. I Retract. cap. 13 et 19): quia nomina omnium necessitudinum corporalium quae hic nostra fragilitas habuit, excellentia illius beatitudinis non admittit: ubi omnes quicunque fuerint, unum corpus erunt, et singuli de sua vel de singulorum felicitate gaudebunt. Haec de contemplativa vita dicta sufficiant.
CAPUT XII. Quantum inter contemplativam et activam vitam intersit. 1. Jam nunc quid inter ipsam contemplativam et activam vitam intersit breviter disseramus. Quod ut evidenter eluceat, ipsas sibi invicem vitas, contemplativam scilicet et activam, prolatis earum virtutibus conferamus. Ad activam vitam pertinet inter humana proficere, et rebelles corporis motus rationis imperio temperare; ad contemplativam supra humana desiderio perfectionis ascendere, et indesinenter augendis virtutibus incubare. Habet activa profectum, contemplativa fastigium. Haec facit hominem sanctum, illa perfectum. Hujus vitae est nulli prorsus injurias irrogare; illius, irrogatas aequanimiter sustinere. Imo, ut proprius dicam, exsecutor activae studet in se peccanti dimittere; contemplativae sectator offensas quibus pulsatur, nec omnino concutitur, ignorare magis paratus est quam donare. Iste iram patientiae virtute compescit, immoderatis cupiditatibus parcimoniae frenum imponit; tangitur desideriis carnalibus, nec consentit; pulsatur mundi hujus curiositate, nec rapitur; quatitur diabolica impugnatione, nec vincitur; et Deo suo devota mente subjectus, non atteritur diversis tentationibus, sed probatur. Ille omnes affectiones quibus vita mortalium variatur, sanctis virtutibus vincit, cupiditatum ac perturbationum omnium liber beata quiete perfruitur, et illecebris ac voluptatibus factus expedita mente superior, ineffabili gaudio divinae contemplationis erigitur. Iste suscipiendo peregrinum, vestiendo nudum, gubernando subjectum, redimendo captivum, tuendo violenter oppressum, jugiter se ab omnibus iniquitatibus suis emaculat, et vitam suam bonorum operum fructibus ditat; ille facultatibus suis in usus pauperum distributis, simul se exspoliavit mundo, et admovit se totis viribus coelo; res mundi mundo projecit, et se ipsum devota mente Christo restituit, a quo immortales divitias sibi dari orat, ut pauper; protegi se quotidie postulat, ut infirmus; immortalitatis indumento vestiri cupit, ut nudus; defendi se ab impugnatione invisibilium hostium supplicat, ut fragilitate carnis oppressus, et coelestem sibi donari patriam desiderat, ut peregrinus.
2. Activa vita habet sollicitum cursum, contemplativa gaudium sempiternum. In hac acquiritur regnum, in illa percipitur. Haec facit pulsare bonorum operum, velut quibusdam manibus januam; illa vocat consummatos in patriam. In hac contemnitur mundus, in illa videbitur Deus. Et ut multa praeteream quae commemorare non valeo, in hac vita activa qui immundis spiritibus exstiterint fortiores, in illa contemplativa, quae summe beata est, remunerante Deo fient angelis sanctis aequales, atque in aeternum cum illo regnabunt in illa civitate superna felices. Itaque, quoniam de contemplativa vita in superioribus multa jam dicta sunt, et secundus liber ea quae de activa dicenda sunt continebit, sufficiant ista quae diximus, ut consideremus et reliqua, quae de tertio capitulo usque ad finem libri hujus sequenti disputatione tractabimus. Videamus nunc utrum is cui Ecclesiae regendae cura commissa est, contemplativae vitae fieri particeps possit.
CAPUT XIII. Quod sacerdotes sancti contemplativae vitae fieri participes possint. 1. Qui diligenter ea quae superius de vita contemplativa dicta sunt considerat, et, sufficienter, instructus intelligit quando et ubi possit ejus perfectio comprehendi, non dubitabit Ecclesiarum principes vitae contemplativae posse et debere fieri sectatores: quia sive secundum opinionem quorumdam nihil aliud sit vita contemplativa quam rerum latentium futurarumque notitia, sive vacatio ab omnibus occupationibus mundi, sive divinarum studium litterarum, sive, quod his probatur esse perfectius, ipsa visio Dei; non video quid impedimenti sanctis sacerdotibus possit afferri quominus ad haec quatuor quae commemoravi perveniant. Duo enim, primum et ultimum, id est, rerum latentium futurarumque notitia, et ipsa visio Dei, incomparabiliter praestantiora erunt in illa vita beata quam in ista, diversis erroribus implicata, quandoquidem tam rerum omnium notitia quam ipsa Dei substantia plene ac perfecte videbitur. Duo autem media, vacationem videlicet ab omnibus occupationibus mundi, et divinarum studium litterarum, etiam hic possunt habere pontifices; sed illi qui se ab omnibus implicamentis negotiorum saecularium removentes, non torpent otio, sed insistunt perfectionis suae negotio, et ab stultitia sapientiae saecularis aversi, verbo Dei infatigabiliter vacant, sapientes veraciter fiunt, coelestia sapiunt, terrena despiciunt, contradicentes sanae doctrinae redarguunt, obedientes instituunt, sanctis virtutibus, quibus in dies singulos fiant Deo propinquiores, incumbunt, et tam suis quam omnium qui per eos erudiuntur, profectibus clari, hic quidem velut gustum quemdam contemplativae vitae, quo ad eam ferventius provocentur, accipiunt; sed ibi jam in aeternum felices effecti, de ejus perfectione gaudebunt. Proinde non inflantur, quia hic omnium fidelium catholicorum honorantur ut capita; sed laetantur potius, quia ibi Christi, qui est sacerdotum ac fidelium omnium caput, clariora membra futuri sunt. 2. At si (quod absit) saecularibus negotiis implicati, fundorum terminos sine termino cupiditatis extendant, uc se passim exquisitis deliciis dedant, quae animum corpusque debilitant; si gloriam non Christi, sed suam, decepti vulgi adulantis honoribus quaerant, plusque de se alienae linguae quam suae conscientiae credant; si omne gaudium suum non in futurorum remuneratione, nec in sanctitate vitae, sed in sua tantum dignitate constituant, et dum tales esse quales creduntur, amant, nunquam sibi displiceant, ac placentes sibi non sint de sua correctione solliciti: quis non intelligat, tales, si in talibus perseverent, nec se ante finem vitae praesentis emendent, contemplativae vitae participes esse non posse? ad quam non perveniunt, nisi qui studuerint esse quod facti sunt; nec affectant videri, sed esse quod sunt; non alienis laudibus, sed moribus suis eximii; nec solum de sua dignitate, sed potius de sacerdotalis vitae nobilitate conspicui: qui sunt non appellatione tenus, sed virtute pontifices, vitae contemplativae capaces, et gaudiorum coelestium cohaeredes.
CAPUT XIV. Ubi locutor se excusat quod Ecclesiae magistros docere non audeat.
Ac ne cuipiam meus sermo praesumptuosus appareat, si quales non esse vel esse debeant omnes sacerdotes ostendat; non generaliter, sed de uno mihi video esse dicendum, et de te potissimum qui hoc mihi (pace tua dixerim) temere delegasti periculosi sermonis officium. Nec incognita vobis, sed usitata debeo comprehendere, quae solemus inter nos mutua confabulatione conferre. Quibus breviter declaratis, non puto quod relationem meam, magis quam disputationem quisquam juste possit alicujus temeritatis arguere; quasi patres meos audeam docere, a quibus normam vivendi accipere sum paratus et discere.
CAPUT XV. De negligentia sacerdotis qui, doctrinae suae agendo contraria, personam non potest implere doctoris. Recolite ergo quanta et qualia, me audiente atque probante, dicere soleatis de administratione pontificis, qui populi sibi commissi cura posthabita, ardentius bona praesentia desiderat quam futura; et oblitus quod non solum de se, sed etiam de grege sibi credito rationem Pastori pastorum omnium reddat, sua suorumque detrimenta non cogitat: quem non delinquentium peccata contristant, nec proficientium bona laetificant; sed de se tantum, plerumque autem nec de se omnino sollicitus, quid a suis boni malive geratur, ignorat: qui non praedicat perseverantiam justis, poenitentiam pravis, contemptum mundi conversis, futuras poenas aversis; qui non potest dicere contemptoribus admonitionis suae: Futurum cogitate judicium, quod ipse forte non cogitat; amatoribus mundi: Nolite diligere mundum, si eum mundi amor oblectat; ambitiosis: Ambitioni finem imponite, si eum ambitio ruinosa praecipitat; ebriosis: Ebrietatem cavete, si se mero usque ad alienationem mentis ingurgitat. Sumptuosis dapibus crudus, non potest suis abstinentiam laudare, quam calcat; vitio cupiditatis addictus, cupidis amorem non potest dissuadere pecuniae; inimicitiarum tenax, non audebit animos dissidentium sacerdotali tranquillitate componere; justitiam praedicare judicibus erubescit, quam ipse personae potentis favore corrumpit; nec defendit oppressos, si personas aut honorat, aut despicit; et quidquid boni non facit aut mali committit, nec jubebit fieri, nec vetabit quia necessariam docendi auctoritatem contrarietate suae actionis aut amittit, aut minuit.
CAPUT XVI. Quale periculum maneat eos qui Ecclesiam sibi creditam vel relinquere volunt, vel strenue gubernare contemnunt.
Haec atque his similia memorantes episcopatus vos accepti poenituit: qui, sicut administratorem suum, si probe administretur, illustrat, ita contemptorem suum condemnat. Denique volentes Ecclesiam vobis creditam, velut impares ei regendae dimittere, atque in aliquam solitudinem non tam studio quietis quam ipsius officii vestri desperatione secedere, nulla res alia vobis exegit in melius mutare consilium, nisi quod veriti estis periculum majus incurrere: quoniam si periculosum est navim inter fluctus caute non regere, quanto periculosius est eam undis intumescentibus fluctuantem in tempestate relinquere? Ad quam sicut satius est non ascendere, ita semel susceptam convenit fluctuantis pelagi projecta formidine, ac spe perveniendi concepta, usque in portum sine ulla mercium jactura perducere. Quae cum vobis comparatio placuisset, adjunxi: Et idcirco Ecclesia, quae velut navis magna per mare mundi hujus enavigat, quae diversis tentationum fluctibus in hac vita contunditur, quae immundorum spirituum persecutionibus velut quibusdam procellosis fluctibus in diversa jactatur, quae scandalorum cautibus vadosis illiditur, quae velut aggere arenae gravantis cingitur, non relinquenda est, sed regenda: quae sicut omnes quos vehit, perducit incolumes gubernatoris vigilantia gubernata, ita non solum omnes quos habet, sed etiam ipsum gubernatorem perdet, submersa fluctibus aut soluta.
CAPUT XVII. Ubi anxium quod Ecclesiam nec relinquere, nec regere possit, provocat, suggerendo quod eam melius regat exemplo. Haec atque hujuscemodi me prosequente, permoti graviter ingemuistis, vos in eam necessitatem fuisse perductos, quam nec implere aliquo studio, nec sine peccato relinquere valeretis; ac deinde, cum piis gemitibus vestris, ea qua vobis obstrictus sum cordis affectione compassus, orando vos dixi posse perficere quod non possetis docendo suggerere; plusque fideles catholicos bonis exemplis, quam luculentis verbis solere proficere; eamque esse summam perfectamque doctrinam, quam conversatio spiritualis ostenderit, non quam inanis sermo jactitarit; nec a nobis in die judicii verba quaerenda, sed opera; nec facile persuaderi esse possibile quod docet lingua, si a lingua vita dissentiat; illud autem probari possibile, quod sive praedices, sive non praedices, faciendo confirmas, et imitari volentibus cum quadam delectatione ipsius possibilitatis inculcas: vos mea suggestione paululum delectati, hoc protinus, si me non habet oblivio, retulistis.
CAPUT XVIII. Quod parum valeat exemplo agenda monstrare, nisi etiam quae sint credenda docendo sacerdos ostenderit. Et jam si tota perfectio in opere tantum, non etiam in fide consisteret, nec quid homo credidisset, sed quid egisset in die judicii quaereretur, quis erit tantae arrogantiae, qui, ecclesiasticae doctrinae auctoritate neglecta, de sua sibi justitia blandiatur? cum non solum, secundum Apostolum (II Thess. III, 9; I Petr. V, 3) nos oporteat formam praebere fidelibus, sed etiam eos ipsos fideles, qui nobis divinitus instituendi commissi sunt, instruere debeamus: de Patre, quomodo solus accipiatur ingenitus; de Filio, quomodo ex ipso sit genitus, de Spiritu sancto, quomodo ex Patre et Filio procedens, nec ingenitus possit dici, nec genitus; qualiter ista tria unum sint; et hoc unum non dividatur, sed distinguatur in tria: quemadmodum nec Pater, nec Spiritus sanctus, sed solus Filius de solo Patre ineffabiliter natus, hominem totum sine ulla mutatione substantiae suae susceperit; ac se Deum et hominem verum per virtutes, passionesque probaverit, comprehendi permiserit, occidi voluerit, tertia die resurrexerit, in coelos hominem de nobis assumptum sua virtute levaverit, suae resurrectionis exemplo nobis regeneratis in se spem feliciter resurgendi praestiterit; membra sua nos fecerit; non credentibus sibi, vel a se recedentibus supplicium comminatus sit, et adhaerentibus sibi regnum coeleste promiserit.
CAPUT XIX. De virtute fidei, quod ad eam non solum credere, vel intelligere, sed etiam bene operari pertineat. Haec et alia, et sacerdos nosse debet, ut doceat, et populus credere, ut quae doceatur intelligat; dicente Apostolo: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, juxta LXX). Unde datur intelligi quod non fides ex intellectu, sed ex fide intellectus existat; nec qui intelligit credat, sed qui credit intelligat, et qui intellexerit, bene agat; sicut alibi scriptum est: Noluit intelligere, ut bene ageret (Psal. XXXV, 4). Non dixit: Non potuit, sed noluit intelligere; ut nihil aliud nolle intelligere dictum, quam nolle credere noverimus; ac per hoc ut bene agat quis, intelligere studeat, et ut intelligat, credat. Sed quia idem Apostolus dicit: Fides ex auditu; auditus autem per verbum Dei (Rom. X, 17), debet doctor Ecclesiae praedicare, quod audiat crediturus: quia sine praedicatione nullus erit auditus; eodem Apostolo attestante atque dicente: Quomodo audient sine praedicante (Ibid., 14)? Si ergo quilibet sine praedicante non audit, sine auditu non credit, sine fide non intelligit, sine intellectu bene non agit; verbum fidei praedicandum est, ut audiens credat, credens intelligat, et intelligens bonum opus perseveranter exerceat: quoniam eum qui potest uti liberae voluntatis arbitrio, nec opera sine fide, nec sine operibus fides sola justificat. Et ideo si corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem; qui non crediderit, non habendo fidem, nec justitiam cordis habere poterit, nec salutem.
CAPUT XX. Quod nihil prosit sacerdoti, etiamsi bene vivat, si male viventem tacendo non corrigat. 1. Quod vero dicit Apostolus (I Petr. V, 3), ut nos formam debeamus exhibere fidelibus, quid valebit, si is cui vel exhortandi bonos, vel castigandi malos cura commissa est, bene vivendo se imitandum bonis exhibeat, et malos tacendo non corrigat? Ad hoc enim, nisi me fallit opinio, sancte vivendum est sacerdoti, ne dicta sua repugnantibus factis evacuet; si quod praedicat fieri debere non faciat, aut si quod non facit praedicare praesumpserit. Si autem aliter egerit, nihil apud eos qui ejus vitam novere, proficit; quia ad hoc est Ecclesiae Dei praepositus, ut non solum bene vivendo, alios exemplo suae conversationis instituat, sed etiam fiducialiter praedicando, singulis ante oculos peccata sua constituat: quae poena maneat duros, quae gloria obedientes ostendat; nullius salutem desperando contemnat; animas emendari nolentium plangat, imitatus Apostolum, qui ait: Ut lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (I Cor. XII, 21); et iterum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? 2. Quapropter sciens quod si quibuslibet divitibus ac potentibus parcat, male viventibus autem faveat, eos perdat simul et pereat; et sancte vivere debet propter exemplum, et docere propter suae administrationis officium: certus quod ei nihil sua justitia suffragetur, de cujus manu anima pereuntis exigitur. Quando quicunque alius perierit, quem nulla docendi necessitas manet, solus poenas sceleris sui dabit; ille autem cui dispensatio verbi commissa est, etiamsi sancte vivat, et tamen perdite viventes arguere aut erubescat, aut metuat, cum omnibus, qui eo tacente perierint, perit. Et quid ei proderit non puniri suo, qui puniendus est alieno peccato? Mentior, nisi hoc Dominus per Ezechielem prophetam sub cujusdam terroris denuntiatione loquitur, dicens ad eum: Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. XXXIII, 7). Nec hoc transeunter debemus audire, quod sacerdotem speculatorem appellat: ut sicut speculatoris est, de loco editiori prospicere, et plus omnibus contemplari; ita sacerdos debet esse propositi sublimitate celsior cunctis, ac majoris scientiae propositi habere gratiam, qua possit sub se viventes instruere. 3. Videamus jam quid divinus sermo contineat. Audiens, inquit, ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me (Ibid:); ut hoc dicat sacerdos, quod ex divina lectione didicerit, quod illi Deus inspiraverit, non quod praesumptione humani sensus invenerit. Annuntiabis eis, inquit, ex me. Ex me; non ex te mea verba loqueris. Non est quod ex eis, tanquam de tuis infleris. Ex me, inquit, eis annuntia. Sed jam quid annuntiet audiamus: Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris; non fueris locutus, ut custodiat se impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Ibid., 8). Quid potuit expressius, quid apertius potest dici? Si impio, inquit, locutus non fueris, ut ab impietate sua se custodiat, et ille perierit, sanguinem ejus de manu tua requiram. Hoc est dicere: Si ei peccata sua non annuntiaveris, si eum non argueris, ut ab impietate sua convertatur et vivat; et te, qui non increpasti, et ipsum, qui te tacente, peccavit, flammis perennibus perdam. Quis, rogo, tam saxei pectoris, quis tam ferreus erit, quem sententia ista non terreat? quis tam alienus a fide, qui sententiae isti non credat? CAPUT XXI. Luctuosa descriptio sacerdotis carnaliter viventis.
1. Sed nos praesentibus delectati, dum in hac vita commoda nostra, et honores inquirimus; non ut meliores, sed ut ditiores; nec ut sanctiores, sed ut honoratiores simus caeteris festinamus: nec gregem Domini, qui nobis pascendus tuendusque commissus est; sed nostras voluptates, dominationem, divitias, et caetera blandimenta carnaliter cogitamus; pastores dici volumus, nec tamen esse contendimus; officii nostri vitamus laborem, appetimus dignitatem. Immundorum spirituum feras a grege dilacerando non pellimus, et quod eis remanserit ipsi consumimus; quando peccantes divites, vel potentes, non solum non arguimus, sed etiam veneramur; ne nobis aut munera solita offensi non dirigant, aut obsequia desiderata subducant: ac sic muneribus eorum, et obsequiis capti, imo per haec illis addicti, loqui illis de peccato suo aut de futuro judicio formidamus. Et ideo minaciter superbiam nostram divinus sermo contundit; sed noster auditus nihil unde proficiamus admittit: quia praesentis vitae capti dulcedine, quae poena negligentiam nostram maneat in aeternum, nolumus cogitare. 2. In pastores ergo ista dicuntur, de quorum nobis inani appellatione blandimur: Haec dicit Dominus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini; quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis; quod fractum erat non alligastis, et quod abjectum non reduxistis. Quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia: et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et facti sunt in devorationem omnium bestiarum agri (Ezech. XXXIV, 1 seqq.). Et paulo post: Propterea, pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus: quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor; neque enim quaesierunt pastores gregem meum; sed pascebant pastores semetipsos, et gregem meum non pascebant: Propterea, pastores, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce ego ipse super pastores; requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pastores amplius pascant semetipsos (Ibid., 7 et seqq.).
3. Quis ad haec non contremiscat? Quis ista sine intolerabili metu futurae examinationis accipiat, nisi qui aut non intelligit, aut futura non credit? Sed quia omnia quae Deus observari voluit, tam aperte posuit, et ita nominis sui auctoritate firmavit, ut ea facilius (quod dictu quoque nefas est) contemnamus, quam non intelligere vel non credere tam aperta et divina fingamus: quando audimus, Haec dicit Dominus, quis futurum esse non credat quod dicit Dominus, nisi qui Deo non credit? Quod autem dicit: Vae pastoribus, istud vae pro maledicto poni, et pastorum nomine nos significari quis non intelligat, nisi qui futura non cogitat? Greges Domini pascendos pastores facti suscipimus; et nos ipsos pascimus, quando non gregum utilitati prospicimus, sed quid foveat et augeat nostras voluptates attendimus. Lac et lanas ovium Christi, oblationibus quotidianis ac decimis fidelium gaudentes accipimus, et curam pascendorum gregum ac reficiendorum, a quibus perverso ordine volumus pasci, deponimus. Non sanamus spirituali consilio peccatis infirmum, non sacerdotali ope consolidamus aut reficimus diversis tribulationibus fractum, non ad viam salutis revocamus errantem, non requirimus sollicitudine pastorali veniae desperatione jam perditum; ad hoc tantum potentes effecti, ut nobis in subjectos dominationem tyrannicam vindicemus; non ut afflictos contra violentiam potentium, qui in eos ferarum more saeviunt, defendamus. 4. Inde est quod tam a potentibus hujus mundi quam a nobis, quod pejus est, nonnulli graviter fatigati depereunt, quos se de manu nostra Dominus requisiturum terribiliter comminatur, dicens: Requiram oves meas de manu pastorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant (Ezech. XXXIV, 20). Quod quid est aliud quam, pastores qui semetipsos, non gregem meum pascunt, sublimitate suae dignitatis exspoliem; et inter reprobos, quia honorem suum noluerunt custodire, projiciam? Horum et his similium consideratione perterritus: Timor et tremor ceciderunt super me, et contexerunt me tenebrae, et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 6, 7)? Et hoc est totum propter quod imperitiae meae ac futuri finis recordatus ingemui, et volui, sarcina episcopatus mei deposita, elongare fugiens, et manere in solitudine, et ibi exspectare Dominum, qui me salvum faceret a pusillanimitate mea, et ab ipsa intolerabilium mihi sollicitudinum tempestate.
CAPUT XXII. Quod secundum sermonem prophetae, culpa sua pereant, qui sacerdotum increpationes vel admonitiones perversa voluntate contemnunt.
1. Ad haec ego tunc: Sic, inquam, ista invidiosis questibus jactas, et in suggillationem pontificum, vel certe ipsius pontificatus exaggeras: quasi non ubi ista legisti, quibus rationabiliter permoveris, ibi et illa sint quae, a vobis praetermissa, breviter in excusationem officii sacerdotalis attingam. Post illa verba, quibus negligentium sacerdotum finis ostenditur, de pontifice officium suum curante propheta sic loquitur: Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, et tu animam tuam liberasti (Ezech. XXXIX, 9). Hic certe satis evidenter ostenditur, quod sive proficiant, sive non proficiant auditores, tacere eis non debeant sacerdotes; nec ideo rei sint, si forte eorum verba populi non audiunt vel audita contemnunt; sed si ab eis corrigendis absistunt: quia si nec exemplo vitae praepositorum suorum, nec verbo doctrinae populi contumaces emendati proficiunt, ipsi sibi causa suae perditionis existunt, et doctores suos, quorum exempla simul ac verba despiciunt, involvere criminibus suis omnino non poterunt. 2. Quod idem propheta evidentius alio loco prosequitur dicens: Speculator si viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo; audiens autem, quisquis ille est, sonum buccinae, non se observaverit, veneritque gladius et tulerit eum, sanguis ipsius super caput ejus erit; sonum buccinae audivit, et se non observavit, sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit (Ezech. XXXIII, 3 et seq.). Hic autem quid agere debeat qui fungitur speculatoris officio: divinus sermo satis ostendit, scilicet ut quando viderit venientem gladium super terram, iram Dei scilicet super peccatores operibus terrenis addictos, omnino non taceat, atque eis quandiu inhaeserint iniquitatibus suis, impendere divinae indignationis interitum denuntiare non desinat; sed clare et publice arguat (quia hoc buccinae nomen insinuat), ut sic se a suis criminibus emendantes, supplicium futurae damnationis effugiant. Quod si corripientem, si iram futuram, quae contemptoribus jam imminet, nuntiantem homines terreni despiciunt, sanguis eorum in ipsis erit; et sacerdos qui eis peccata sua non tacuit, poenae quae eos exspectat particeps esse non poterit.
CAPUT XXIII. Quod sacerdotes etiam qui aliter possunt, tam simpliciter docere debeant, ut omnes eos docentes intelligant.
Nec vero se per imperitiam pontifex excusabit, quasi propterea docere non valeat, quod ei sufficiens et luculentus sermo non suppetat: quando nulla alia sacerdotis doctrina debet esse quam vita, satisque auditores possint proficere, si a doctoribus suis quod vident spiritualiter fieri, hoc sibi etiam simpliciter audiant praedicari, dicente Apostolo: Etsi imperitus sermone, sed non scientia (II Cor. XI, 6). Unde datur intelligi quod non se debeat Ecclesiae doctor de accurati sermonis ostentatione jactare, ne videatur Ecclesiam Dei non velle aedificare, sed magis se quantae sit eruditionis ostendere. Non igitur in verborum splendore, sed in operum virtute totam praedicandi fiduciam ponat; non vocibus delectetur populi acclamantis sibi, sed fletibus; nec plausum a populo studeat exspectare, sed gemitum. Hoc specialiter doctor ecclesiasticus elaboret, quo fiant qui audiunt eum sanis disputationibus meliores, non vana assentatione fautores. Lacrymas quas vult a suis auditoribus fundi ipse primitus fundat, et sic eos compunctione sui cordis accendat. Tam simplex et apertus; etiamsi minus Latinus, disciplinatus tamen et gravis sermo debet esse pontificis: ut ab intelligentia sui nullos, quamvis imperitos, excludat; sed in omnium audientium pectus cum quadam delectatione descendat.
CAPUT XXIV. Quid intersit inter doctores qui Ecclesiam simpliciter docentes aedificant, et eos qui eloquentiam suam luculentis declamationibus jactant. Denique alia est ratio declamatorum, et alia debet esse doctorum. Illi elucubratae declamationis pompam totis facundiae suae viribus concupiscunt, isti sobrio usitatoque sermone Christi gloriam quaerunt. Illi rebus inanibus pretiosa verborum induunt ornamenta; isti veracibus sententiis ornant, et commendant verba simplicia. Illi affectant suorum sensuum deformitatem tanquam velamine quodam phalerati sermonis abscondere; isti eloquiorum suorum rusticitatem student pretiosis sensibus venustare. Illi totam laudem suam in favore vulgi, isti in virtute Dei constituunt. Illi plausibiliter dicunt, et nihil auditoribus suis declamando proficiunt; isti usitatis sermonibus docent, et imitatores suos instituunt. Quia rationem [ forte orationem] suam nulla fucatae compositionis affectatione corrumpunt.
CAPUT XXV. Quales esse debeant sacerdotes qui volunt fieri vitae contemplativae participes. 1. Quocirca, si sacerdotes sancti (non quales illi sunt quos judicandos atque damnandos comminatio divina pronuntiat, sed quales apostolica doctrina commendat), multos ad Deum sancte vivendo et praedicando convertant; si nihil ex imperio, sed omnia humiliter agant, ac se communes eis quibus sunt praepositi, studio sanctae dilectionis exhibeant, si infirmitates carnaliter viventium fratrum modo verborum salubrium medicaminibus curent, modo quas incurabiles judicant, patientiae virtute sustineant; si moribus ac praedicationibus suis non suam, sed Christi gloriam quaerant; nec verba ac facta sua in pretium favoris conciliandi miserabiliter perdant, sed quidquid sibi sacerdotaliter viventibus atque docentibus honoris impenditur, Deo semper ascribant; si non inflentur officiosis occurrentium salutationibus, sed graventur; nec honorari se, sed onerari faventium sibi laudibus credant: si consolentur afflictos, pascant egenos, vestiant nudos, redimant captivos, suscipiant peregrinos; si errantibus viam salutis ostendant, desperatis spem veniae consequendae promittant; currentes impellant, remorantes accendant, et quidquid ad officium suum pertinet, constanter exerceant: quis sic erit alienus a fide, ut dubitet tales contemplativae virtutis esse participes, quorum exemplo simul ac verbo plures fiunt regnorum coelestium cohaeredes?
2. Isti sunt ministri verbi, adjutores Dei, oraculum Spiritus sancti. Per tales Deus placatur populo, populus instruitur Deo. Isti sunt apostolorum Domini successores, qui Ecclesias quas illi editis mirabilibus fundaverunt, mirabiliter apostolicis praediti virtutibus regunt; qui fidem catholicam aut disputationibus, aut si ita necessitas poscat, membrorum suorum laceratione defendunt, pro qua totis viribus retinenda, amissis facultatibus suis, etiam mori parati sunt. Fidelium catholicorum virtutibus crescunt, qui per eos Deo auctore proficiunt; et Deo suo inseparabiliter adhaerentes, in quo sibi credunt solida ac permansura bona reposita, mundi hujus gaudia fugitiva fastidiunt. Hactenus super tribus capitulis sermonem laciniosae disputationis prolixitate produximus: in quo, quae esset vitae contemplativae proprietas, quae differentia ipsius et activae, et qualiter contemplativae virtutis sacerdotes fieri participes possint, sufficienter, ut opinor, ostendimus. Ideoque huic tandem libro terminum dantes, in secundo volumine alia tria capitula, Deo conatum nostrum vestris orationibus adjuvante, tractabimus; ut in tertio libro de reliquis quatuor, quibus vitiorum atque virtutum discutienda continetur ratio, disseramus.
LIBER SECUNDUS.
PRAEFATIO.
1. Superiori libro rationem contemplativae vitae complexus, pro viribus quas Dominus donare dignabitur, de actuali vita, sicut promisi, disputare constitui. Quapropter sicut in praefatione primi voluminis feci, hic quoque officii mei necessitatem paucis aperio: quia si potuissem sine obedientiae noxa quod jubebatis abnuere, nunquam me propriae voluntatis instinctu committerem obtrectatorum malevolo dente carpendum; qui nolentes advertere quam invitus haec scribenda susceperim, totum quod est vestrae jussionis, applicaturi sunt forte vitio vanitatis: maxime si de rebus talibus locuturus, quibus ecclesiasticorum pene omnium conversatio tenenda describitur, aliquid tale posuero, quod saeculariter viventium mentes offendat; et dum in descriptione ecclesiasticae vitae mores suos (quos nesciri magis quam emendari volunt) viderint publicari; in me tanquam suorum actuum proditorem, carnaliter commoti desaeviant, atque ea quae fuerint, donante Deo, prolata, etsi rationabiliter dicta dijudicent, a me tamen dici non debuisse contendant; sicque aut materiam disputationis, aut personam disputantis irrideant. Sed quoniam sana mens incomparabiliter amplius obedientiae fructum debet appetere quam vitare injustae obtrectationis opprobrium; levius credidi me gravari reprehendentium dicta mea judicio, quam pertinacis inobedientiae subjacere periculo. Proinde securus, quod vos mihi perficiendi facultatem precibus impetretis a Domino, qui jussistis ut loquerer, et praesumptionem meam apud eos qui me judicaturi sunt, excusetis; opus susceptum vobis orantibus adjuvandus expediam.
2. Sed priusquam membratim singula quae proposuistis absolvam, universaliter de ipsa re quae in hoc libello tractanda est pauca mihi video esse dicenda: quibus evidenter appareat qua ratione mihi succenseri posse praefatus sim, ab eis qui magis quis dicat, quam quid dicat attendunt; nec rationem dictorum, sed dignitatem dicentium prava examinatione discutiunt; et quod facere aut fieri nolunt, dici quoque sibi fastidiunt; paratiores aliquid doctrinae, etiam quod scire cupiunt ignorare; quam a persona inferiore cognoscere: cum veritas undecunque claruerit, non sit ingenio humano deputanda, sed Deo; nec aliquorum debeat credi, sed omnium, quae per se tanta et talis est, ut non tunc sit magna, si eam magni docuerint; sed potius ipsa magnos faciat eos, a quibus doceri vel disci potuerit. Voluistis itaque vobis proprietatem vitae actualis exponi, ut vos cum vestris secundum ipsam vixisse semper, et vivere probaretis; non qualiter vobis esset vivendum meis disputationibus disceretis. Siquidem conversatio religiosa actualis est vita, quae docet quomodo praepositi sub se regant viventes et diligant; ac non minus de eorum, quam de sua salute solliciti, quod eis expedire sciunt, paterna cura provideant: et qualiter praeposito suo subjecti, tanquam capiti membra deserviant, ac praecepta ejus velut imperium Dei summo amore custodiant; hoc esse sanctum, hoc sibi salubre et necessarium judicantes, quod rectori suo placuerit; non quod eis in perniciem sui arrogantia mentis vitiosae dictaverit. Ideoque obedientiae ac patientiae virtute fundati, majorum suorum non discutiunt constituta, sed faciunt; et quando rigor exigit disciplinae, ut severiter arguantur, acceptam correptionem magnanimiter ferunt; nec motibus eorum a quibus fuerint objurgati, sed suis negligentiis, quod castigantur, ascribunt. Cives quoque suos plebeios et nobiles, divites ac potentes, qualiter tractare et regere debeant sacerdotes, hujus libelli series continebit. Quae ego, sicut saepe jam dixi, scribere non auderem si vobis negare aliquid potuissem. Sed jam capitula ipsa disserenda ponamus. Quaesistis igitur utrum aequanimiter sustinendi sint divina praecepta calcantes, an pro modo peccati debeant ecclesiastica severitate coargui.
ELENCHUS.
CAPUT I. Quod pro diversitate peccantium, alii portandi sunt, alii castigandi.
CAP. II. De laude sanctorum sacerdotum.
CAP. III. De testimoniis apostolicis, vel de expositione eorum.
CAP. IV. Objectio, quare sacerdotes sancti, quorum cura est perdite viventes arguere, simulatores religionis aequanimiter ferant.
CAP. V. Responsio, ubi ostenditur quibus exigentibus causis quorumdam infirmitas blande tractetur.
CAP. VI. Quod illi peccata aliena impatienter accusant, qui sua non cogitant.
CAP. VII. Quantum remedii habeat confessio peccatorum, et quale mereatur occultatio dolosa supplicium.
CAP. VIII. Quod inique, et non simpliciter arguentes, vani sint, ac divino judicio condemnandi.
CAP. IX. Quod sacerdotes nihil proprii habere debeant, et Ecclesiae facultates quasi communes, ut pote Deo rationem reddituri, suscipiant. CAP. X. Cum quo damno animae suae ab Ecclesia quae pauperes pascit, accipiant illi qui sibi de suo sufficiunt. CAP. XI. Qui sint qui etiam cum profectu animae suae opibus sustentantur Ecclesiae. CAP. XII. Quid facere debeant clerici quorum infirmitas non potest sua contemnere. quid impedimenti afferant bona praesentia amatoribus futurorum.
CAP. XIII. Quae sint gaudia vera, vel verae divitiae, et.
CAP. XIV. Qualiter intelligatur, quod dicit Apostolus: Qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt.
CAP. XV. De cupiditate, qualiter eis quos semel invaserit dominetur.
CAP. XVI. Quod Deum perfectius illi possideant, qui terrenis possessionibus ex corde renuntiant.
CAP. XVII. Quod nihil proficiant, qui, abstinentes a cibis, vitiis serviunt; nec prosit illis facultates abjicere, qui suas faciunt voluntates.
CAP. XVIII. Quanta bona primus homo, abstinentiae bonum negligendo perdiderit.
CAP. XIX. De peccato primi hominis, et de malis quae illum peccantem, Deo judicante, secuta sunt. recipiemus.
CAP. XX. Quod omnia bona quae in Adam corrupti perdidimus, in Christo reparati.
CAP. XXI. Qualiter vivere debeant qui Christum imitari desiderant. CAP. XXIV. Quam utile sit jejunio vel abstinentiae, advenientium caritatem plerumque. CAP. XXII. Qua temperantia uti debeant qui a voluptate delectabilium, vel ab immoderata perceptione ciborum communium, atque a vini immoderato usu cupiunt abstinere. CAP. XXIII. Quod utentes carnibus concupiscentia carnium polluat, non natura. praeferre. CAPUT PRIMUM. Quod pro diversitate peccantium alii portandi sunt, alii castigandi. 1. Si una omnes aegritudine mentium laborarent, ac paribus animorum morbis affecti, nihil ab invicem discreparent, aut sustineri omnes necesse esset, aut argui. Nunc vero, propterea alii portandi sunt, alii castigandi, quia pro diversitate peccantium, modus quoque diversus est praeceptorum. Et utique ita peccatis dissimilia sunt adhibenda remedia, sicut ex dissimilibus causis veniunt ipsa peccata. Plerosque enim peccandi consuetudo delectat, alios ad peccandum occasio alicujus lucri temporalis invitat, fragilitas nonnullos inclinat, quosdam ignorantia boni facit nescire quod peccant, et impedit mali dulcedo, ne correpti aliquando sapiant quod ignorant. Taceo de illis quos aliena delicta quibus consentiunt, decolorant. Illos etiam praetermitto qui, cupientes adipisci quod diligunt, vel refugientes pati quod metuunt, aut fidem catholicam produnt, aut mendacio praestantiam veritatis addicunt. Illud vero dico: Quis nesciat aliter homines cogitatione subita, aliter definitione delinquere, aliter sermone, aliter opere, aliter necessitate, aliter voluntate peccare 2. Cum igitur tam multiplicibus, ac multum ab invicem distantibus modis homines peccent, quis non intelligat uno modo eis non posse utique mederi quorum tam diversi sunt morbi? Et ideo dupliciter quidem fragilitas humana Dei praecepta contemnit. aut faciendo quod vetuit, aut non faciendo quod jussit: sed quomodo non solum ex illis causis quas commemoravi, sed etiam ex aliis quas non commemoravi, in praeceptis suis eum contemnunt, qui ejus praecepta non faciunt; sic debent omnes modo docendo, modo exhortando, modo sustinendo, modo increpando curari, ut sub ope Christi nullius salus in hac vita debeat desperari. Jam nunc si satis apparuit quod divina praecepta calcantes non solum portandi sunt, sed etiam castigandi; a quibus id fiat, qui, vel quo ordine, et quandiu curandi sint qui curantur, adjuvantibus me meritis et orationibus vestris, debeo declarare. CAPUT II. De laude sanctorum sacerdotum. 1. Ac ne fidem meus sermo velut humana conjectura non habeat, effectumque, dum ei parum creditur, perdat; ea quae, adjuvante Domino, demonstrare constitui, vera esse divinis testimoniis conabor ostendere, si prius pauca de laude verorum sacerdotum, qui sunt Ecclesiarum magistri, protulero. Ipsis enim proprie animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi utiliter sustinentes, pro peccatis omnium velut pro suis infatigabiliter supplicant Deo, ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis, et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo (Exod. XXX, 10; Lev. XVI, 2; Num. XVI, 46); qui per Dei gratiam fiunt divinae voluntatis indices, Ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, pravae doctrinae hostes, omnibus bonis amabiles, et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores coelestium, primi [ forte primae] phalanges invisibilium praeliorum, exempla bonorum operum, documenta virtutum, et forma fidelium. Ipsi sunt Ecclesiae decus, in quibus amplius fulget Ecclesia; ipsi columnae firmissimae quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium; ipsi januae civitatis aeternae, per quos omnes qui credunt in Christum ingrediuntur ad Christum; ipsi janitores quibus claves datae sunt regni coelorum; ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus, et officia singulorum. 2. Hi sunt qui non ambiendo, sed spiritualiter vivendo sacerdotium meruerunt; quique non favoris humani suffragio, sed divino munere sublimati, nihil sibi de praestantia sui principatus applaudunt; quos non inflat honor acceptus, sed exercet labor impositus; qui non excellentiam suam cogitant provecti, sed sarcinam; nec gloriantur de officii dignitate, sed sudant potius constituti sub onere. Tales divina Scriptura speculatores appellat (Ezech. III, 17), qui speculantur actus omnium, et qualiter unusquisque cum suis in domo, qualiter in civitate cum civibus vivat, intentione religiosae curiositatis explorant; quos bonos probaverint, honorando confirmant; quos deprehenderint vitiosos, arguentes emendant; aut si emendari noluerint, aequanimiter portant, habituri uberrimum fructum, aut de sua districtione, si correpti profecerint; aut de sua patientia, etiamsi illi quos sustinent, emendari noluerint. CAPUT III. De testimoniis apostolicis, et expositione eorum. 1. Sed jam divina testimonia, sicut promisimus, proferamus. In Act. apostolorum Paulus apostolus sacerdotibus dicit: Ecce ego scio quod amplius non videbitis faciem meam, vos omnes, inter quos ambulavi praedicans regnum Jesu Christi. Ideoque contestor vos hodierna die, quia mundus sum ab omnium sanguine. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX, 25 et seq.). Regnum Dei, inquit, inter vos ambulans praedicavi, ut me alionum ab omnium perditione servarem, qui verbo doctrinae salutaris audito, nihil promoventur ad salutem. Regnum Dei praedicat, qui de vita futura quae non habet finem; de contemplatione divina, quae non habet fastidiosam satietatem; de sanctorum beatitudine, quae non habet defectionem; de angelorum similitudine consequenda praedicare non cessat: ita ut si ad haec ineffabilia bona qui audiunt, provocari noluerint, absolutus sit ille qui eis praedicando non tacuit. 2. Quod autem secutus adjungit: Non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei (Ibid., 27): quid aliud facit intelligi, nisi ut ecclesiasticus doctor dispositionem Dei (quod consilium Dei vocat Apostolus) eis quos docet aperiat? Aperit ergo dispositionis divinae consilium quando docet ut patres pietatem filiis suis impendendo, eam mereantur a Domino, qui est omnium Pater, ut filii honorem debitum patribus suis exhibeant, non exhaeredationis metu deterriti, sed futurae remunerationis desiderio provocati: quia praeceptum Domini tam patres filios diligendo, quam filii honorificentiam suis exhibendo patribus complent, qui utrumque jussit ut fieret; docet ut mariti fidem conjugalis thori suis uxoribus servent; ut uxores maritos suos non studio formae lenocinantis adhibito, aut accuratione vestium diversarum, sed gravitate morum delectent, et operum sanctitate; ut domini servos velut eorum in Christo conservi misericorditer tractent, et servi dominis ita ex corde deserviant, ut voluntatem non solum dominorum suorum, sed etiam Dei hoc ipsum jubentis, efficiant; ut inter se cives cum civibus, cum amicis amici, cum parentibus parentes veram concordiam teneant; ut in nullo negotio alter alterum callida fraude decipiat, aut ne in communi contractu fidem, quam sibi servari aliquis cupit, ipse corrumpat.
3. His et talibus et sacerdos annuntiat praedicando, et obediendo populus accipit Dei consilium, sine quo non pervenitur ad regnum; in quo solo exsecutores divini consilii, participes, Deo auctore, futuri sunt coelestium praemiorum. Deinde quod dicit Apostolus: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX, 28): quis non videat quod tunc sibi sacerdotes attendunt, quando sancte vivendo, ac voluntatem Domini fiducialiter praedicando, Ecclesiae Dei prospiciunt, ut eis jam grave non sit infirmos Ecclesiae sustinere, pro quibus redimendis se dignatus est morti vitae auctor offerre? Sed et ipsi qui docentur, ut sapiant; qui increpantur, ut saltem objurgati proficiant; qui sustinentur, ut de suis aliquando criminibus erubescant, et gaudium suis doctoribus, quorum patientia blande tractantur, de utilitate suae correctionis exhibeant; et ipsi, inquam, libenter audiant, quid eis apostolico ore divinus sermo praecipiat: Obedite, inquit, praepositis vestris et subjecti estote eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri: ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim expedit vobis (Hebr. I, 3, 17). 4. Ergo doctoribus suis debent obedire qui audiunt, atque eis cum reverentia esse subjecti. Quod faciunt illi, qui castigati libenter accipiunt, nec increpantibus contradicunt. Quod vero ait: Ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus vestris (Ibid.); sacerdotalem curam pro populo sibi commisso satis ostendit, qui tam in suis actibus quam in praedicationibus vigilantes, sollicite hostis antiqui rimantur insidias, ne quem, velut dormiente pastore, lupus diabolus astuta fraude subripiat, et in damnum pastoris abreptum, secum usque ad supplicia sempiterna perducat. Verum quia ex his qui arguuntur, aliqui se obedientes emendant, aliqui in sua perversitate perdurant, ideo de sacerdotibus ait: Ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes (Ibid.). Cum gaudio sacerdotes arguunt, quando correpti proficiunt; et tristes hoc faciunt, quando se nihil proficere in suis contemptoribus ingemiscunt; ac sic hoc dicit illis expedire, ut cum gaudio, non gementes, eos increpent sacerdotes, qui doctores suos sua correctione laetificant, et eorum gaudia incremento sui profectus accumulant. CAPUT IV. OBJECTIO: Quare sacerdotes sancti, quorum cura est perdite viventes arguere, simulatores religionis aequanimiter ferant. 1. Necdum sermonem de sacerdotibus sanctis, unde plura dicere conabar, impleveram, cum ecce ad me quidam de nostris ingressus, quid dictarem curiosus interrogat. Cui cum recitari fecissem: Omnes, inquit, episcopos tales esse debere quales tuus sermo descripsit, et nunc esse plures apud nos plenos sacerdotalibus bonis, qualia veraciter praedicasti, dubium non est; sed cum ad eorum probetur officium pertinere, ut inquietos sacerdotali auctoritate corripiant, rudes doceant, contradicentes sanae doctrinae redarguant, quid est quod non in omnes haec eorum cura porrigitur; cur non et alios simili auctoritate castigant? Illos dico, qui velut conversi, ex pristinis moribus nihil abjiciunt, non mente mutati, sed veste; nec actu, sed habitu. 2. Hi sunt qui sermone tantum, non opere, saeculo renuntiasse contenti saeculariter vivunt, et vitia sua inani professione vitae melioris abscondunt, ac religionis imaginariae nomine palliati, opinionem virtutis pro virtute suscipiunt: praedicant magna, nec faciunt; accusant vitia, nec deponunt; publice sibi displicere simulant, quod occulte committunt; magni student videri, non fieri; laudant eos quorum cupiunt praedicatione laudari; jejunant ut vultus sui pallorem perniciosis laudibus vendant. Ad reprehendendos alios prompti, se non patiuntur a quibuslibet vel leviter reprehendi. Ad faciem publicam patientiam fingunt, et in animo iracundiae virus abscondunt, ad nocendum parati, cum nocendi tempus invenerint: suorum actuum negligentes, fiunt aliorum procaci libertate censores. Impudenter se assuunt virginibus sacris ac viduis, quibus tanto inglutinantur affectu, ut facilius ab Ecclesiae (quod dictu quoque nefas est) quam ab earum communione discedant. Qui etsi cum illis forte non peccant, tamen malae suspicionis de se praebendo materiam, vitam suam maculis sinistrae opinionis infamant. 3. Taceo de illis qui, undante lapsabundi corporis motu, defluentibus in talos vestimentis incedunt, et vagis laterum flexibus quodammodo fluctuantes, animorum dissolutionem vestigiis sinuosa mobilitate nutantibus produnt. Illos quis ferat qui, adumbratae praetendentes honestatis imaginem, ad hoc pupillorem ac viduarum causas, velut tuendas simulata pietate suscipiunt, ut earum facultates suis adjiciant, et divites ex pauperibus facti, vel ex divitibus ditiores, tenuem censum per nefas accumulent: ut cum fuerint exundante patrimonio sumptuosiores effecti, nunquam materia voluptatis gulae suae deficiat? Hos igitur tales quare non arguunt, qui arguendi potesta tem divinitus acceperunt? Non verentur, ne forte cum tam flagitiose viventibus parcunt, videantur probare quae faciunt? Quid quod eos etiam ad officium clericatus admittunt, et (proh nefas!) quasi parum sit quod tales dissimulata severitate non increpant, insuper et honorant? CAPUT V. RESPONSIO: Ubi ostenditur quibus exigentibus causis quorumdam infirmitas blande tractetur. 1. Ego vero: Si recolis, inquam, quid de sanctis sacerdotibus fuerit disputatum, sufficiens accepisti responsum. Ecclesiae quippe doctoribus, sicut supra jam diximus, et censura inesse debet, ut arguant; et patientia, ut emendari nolentes fortiter ferant, apostolico satisfacientes imperio, qui Timotheo praecepit, dicens: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (I Tim. IV, 2). Quasi diceret: Argue coaequales, obsecra seniores, increpa juniores. Sed propterea addidit: In omni patientia et doctrina: quia leniter castigatus exhibet reverentiam castiganti; asperitate autem nimiae increpationis offensus nec increpationem recipit, nec salutem. Item alio loco idem apostolus dicit: Vos qui firmiores estis, imbecillitates infirmiorum sustinete (Rom. XV, 1). Sustinent ergo aequanimiter ut infirmos, quos emendare non potuerint castigatos. Proinde quia nec objurgari omnes expedit, nec omnes blande tractari; sciunt sancti sacerdotes atque discernunt, quos debeant temperata severitate corripere, et quos sacerdotali magnanimitate portare; et ideo omnium quos per Deigratiam curant, non voluntati, sed utilitati prospiciunt. Denique [ al. Deinde] alios honorari deformiter ambientes, quibus non expedire noverunt, non vitio alicujus invidiae, sed altae prudentiae consilio praetermittunt, et alios latere cupientes honorant, ut eis aditum ad majores profectus aperiant. Eos quos probant increpationem posse pati castigant, et impatientes objurgationis ut languidos palpant; non eis adulando, quod tales sunt, sed infirmitatibus talium compatiendo, si forte aliter sanari non possunt. 2. Caeterum si Ecclesiae communione priventur infirmi, qui curari adhibita increpatione non possunt, aut intolerabilis mole tristitiae supra modum gravati succumbunt, et sanctorum omnium vultus, per quos possent restitui Deo, refugiunt; aut certe ad omnem peccandi impudentiam, si fuerint exacerbati, prosiliunt, et quidquid mali occulte faciebant publice perpetrabunt, in tantam vesaniam reparandae salutis desperatione prolapsi, ut seria verba corripientium in jocos exitiabiles impudenti urbanitate convertant, ac male dicaces in se ex ipsa jactatione turpitudinis suae, turpiter viventium malevolas laetitias pascant. Propter hoc ergo, blanda pietate portandi sunt, qui increpari pro sua infirmitate non possunt, Et revera, si peccanti salubrem pudorem, dum pro eo erubescis, incutias, ac verecundiam quam pro peccatis ejus assumis, in eum pia animi compassione transfundas; facile in illo reprimis omnem peccandi licentiam, atque ei totam impudentiam demis licentiosae turpitudinis hortatricem. Tunc mores ejus verecundia custos integritatis ornabit, ut ei placeat quod ante sordebat, quando sordibus erat; et sordeat quod ante placebat, quando ipse bonis omnibus displicebat. Sanctos viros amando sectabitur, et sectando in eorum similitudinem paulatim vitae prioris emendatione formabitur, ut ei quam laboriosum fuit in sublimitatem virtutis evadere, tam deforme sit in vitia rursus quibus se gaudet caruisse, descendere. Quia sicut virtus onerosa est vitioso, ita virtutis amico vitiosa voluptas amara est. Ecce quomodo peccantes omnes blande tractat aut increpat, qui nihil aliud nisi eorum salutem quibus vult prodesse, considerat. CAPUT VI. Quod illi peccata aliena impatienter accusant, qui sua non cogitant. Tandiu enim quis peccata sua, quae nosse, aut deflere debet, ignorat; quandiu curiose aliena considerat. Quod si mores suos ad seipsum conversus aspiciat, non requiret quod in aliis specialiter reprehendat, sed in seipso quod lugeat. Proinde fratrum nostrorum vitia non facile debemus accusare, sed gemere: ut invicem onera nostra portantes, legem Christi possimus implere (Gal. VI, 2); qui utique non accusavit peccata nostra, sed tulit, Evangelista dicente: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Itaque si ille qui sine ullo peccato fuit, nos peccatores ineffabili pietate sustinuit, et sustinere non desinit, non interitum nostrum desiderans, sed profectum, nec mortem peccantium, sed salutem; quare nos exemplo nostri Salvatoris et Domini non sustineamus infirmos, cum et ipsi aut infirmi sumus, et volumus a Deo portari; aut si sani sumus, possumus adhuc ut fragiles infirmari.
CAPUT VII. Quantum remedii habeat confessio peccatorum, et quale mereatur occultatio dolosa supplicium. 1. Huc accedit quod et ipsa peccata sic habentur occulta, vel aliena nobis, vel aliis nostra, ut plerumque et sanctus inter peccatores lateat, et famam sancti obtineat peccator. Innocentem si se tueri non potest, suspicio judicis incauta condemnat, et reum calliditas ingenii vivacis excusat. Verumtamen non divinum, sed humanum fallunt ista judicium. Et quid mirum, si animos aliorum quales sint, sine ipsorum confessione nescimus, cum nos ipsos ita hodie noverimus ut quales futuri simus crastino nesciamus? Cum vero nobis fratres quilibet nostri peccata sua, tanquam medicis, vulnera quibus urgentur, aperiunt; operam dare debemus ut quantocius ad sanitatem, Deo auctore, perveniant, ne in pejus dissimulata curatione proficiant. Ea autem crimina quorumlibet si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecunque claruerint; quaecunque non fuerint patientiae leni medicamento sanata, velut igni quodam piae increpationis urenda sunt et curanda. 2. Quod si nec sic quidem aequanimiter sustinentis, ac pie increpantis medela profecerit in eis, qui diu portati, et salubriter objurgati, corrigi noluerunt; tanquam putres corporis partes debent ferro excommunicationis abscidi: ne, sicut caro morbis emortua, si abscisa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit; ita isti qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus depravatis in sanctorum societate permanserint, eos exemplo suae perditionis inficiant. Porro illi quorum peccata humanam notitiam latent, nec ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata; si ea confiteri aut emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum vitare judicium, cum, si in malo suo permanserint, ituri sint in aeternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si ipsi sibi judices fiant, et veluti suae iniquitatis ultores hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant; temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera cordis compunctione fluentibus restinguent aeterni ignis incendia. At hi qui, in aliquo gradu ecclesiastico constituti, aliquod occulte crimen admittunt, ipsi se vana persuasione decipiunt, si eis videtur propterea communicare, et officium suum implere debere, quod homines occultatione sui criminis fallunt. 3. Exceptis enim peccatis quae tam parva sunt, ut caveri non possint, pro quibus expiandis quotidie Deo clamamus, et dicimus: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); illa crimina caveantur quae publicata suos auctores humano faciunt damnari judicio. Qui autem ea commiserint, et ideo prodere metuunt, ne sententiam justae excommunicationis accipiant, sine causa communicant; imo vero dupliciter contra se iram divinae indignationis exaggerant, quod et hominibus innocentiam fingunt, et contempto Dei judicio, abstinere se ab altari propter homines erubescunt. Quapropter Deum sibi facilius placabunt illi qui non humano convicti judicio, sed ultro crimen agnoscunt; qui aut propriis illud confessionibus produnt, aut nescientibus aliis quales occulti sunt, ipsi in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt, et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separati, vitam suam tanquam mortuam plangunt, certi quod reconciliato sibi efficacis poenitentiae fructibus Deo, non solum amissa recipiant, sed etiam cives supernae civitatis effecti, ad gaudia sempiterna perveniant. CAPUT VIII. Quod inique, et non simpliciter arguentes vani sint, ac divino judicio condemnandi. Jam de illis qui, levi suspicione permoti, simpliciter viventes objurgant, ut et illos incondita correptione confundant atque dejiciant, et sibi per hoc nescio cujus districtionis gloriam quaerant, non est meum aliquid dicere; super quibus tam perspicue divinus sermo pronuntiat, ut expositore non egeat. Ait enim in Ecclesiastico Spiritus sanctus: Est correptio mendax in ira contumeliosi; et est judicium quod non est bonum (Eccli. XIX, 28). Utique contumeliosi hominis et superbi correptio, quae dicitur mendax, superbiae est, non alicujus humilitatis judicium, et ideo non est bonum. Quid potuit evidentius, quid apertius dici, quam ut contumeliosum diceret mendaciter arguentem? Quia et contumeliosus est qui mendaciter arguit; et mendaciter arguit qui contumeliam facit. Item in Proverbiis: Testis falsus non erit impunitus, et qui arguit inique non effugiet (Prov. XIX, 5). Quis est falsus testis, nisi qui hominem quemlibet de criminibus indiscussis objurgat? Quem propterea inique increpantem dicit non impunitum futurum, quia innocentem nullis provocantibus meritis arguendo, videri vult reum. Quod autem dicit de eo qui inique arguit, non effugiet; quid aliud debet intelligi, nisi quia iram Dei non effugiet, qui aliquem non sic corripit, ut emendet, sed ut se procaciter jactet? Sed de contemptoribus praeceptorum Dei, et de correptionis ac patientiae virtute, sufficiant ista quae diximus: ne in uno capitulo justo amplius immorati, aut caetera brevius quam necesse sit transcurramus, aut intentionem, vestram longitudine nimium protelati voluminis oneremus. Videamus itaque quid nos etiam continentia capituli sequentis edoceat. Utrum, inquit, congregandis fratribus, aut alendis expediat facultates Ecclesiae possideri, an perfectionis amore contemni.
CAPUT IX. Quod sacerdotes nihil proprii habere debeant, et ecclesiae facultates quasi communes, pro quibus Deo rationem reddituri sunt, suscipiant. 1. Expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contemni. Non enim propriae sunt, sed communes ecclesiae facultates; et ideo quisquis omnibus quae habuit dimissis aut venditis, fit rei suae contemptor; cum praepositus fuerit factus ecclesiae, omnium quae habet ecclesia efficitur dispensator. Deinde sanctus Paulinus (ut ipsi melius nostis) ingentia praedia, quae fuerunt sua, vendita pauperibus erogavit; sed cum postea factus esset episcopus, non contempsit ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensavit. Quo facto satis ostendit et propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis posse quae sunt communia ecclesiae possideri. Quid sanctus Hilarius? nonne et ipse omnia bona sua aut parentibus reliquit, aut vendita pauperibus erogavit? Is tamen cum merito perfectionis suae fieret ecclesiae Arelatensis episcopus, quod illa tunc habebat ecclesia non solum possedit, sed etiam acceptis fidelium numerosis haereditatibus ampliavit. Isti ergo tam sancti, et tam perfecti pontifices factis evidentibus clamant posse et debere fieri quod fecerunt. Qui utique homines tam saecularium quam divinarum litterarum sine ambiguitate doctissimi, si scirent res ecclesiae debere contemni, nunquam eas debuerant qui omnia sua reliquerant retinere. 2. Unde datur intelligi quod tanti ac tales viri (qui volentes esse Christi discipuli, renuntiaverunt omnibus quae habebant) non ut possessores, sed ut procuratores facultates ecclesiae possidebant. Et idcirco scientes nihil aliud esse res ecclesiae, nisi vota fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum; non eas vindicaverunt in usus suos, ut proprias, sed ut commendatas pauperibus diviserunt. Hoc est enim possidendo contemnere, non sibi, sed aliis possidere; nec habendi cupiditate ecclesiae facultates ambire, sed eas pietate subveniendi suscipere. Quod habet ecclesia, cum omnibus nihil habentibus habet commune, nec aliquid inde eis qui sibi de suo sufficiunt debet erogare, quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere. CAPUT X. Cum quo damno animae suae ab ecclesia, quae pauperes pascit, accipiant illi qui sibi de suo sufficiunt. 1. Nec illi qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo, unde pauper victurus erat accipiunt. De clericis quidem dicit Spiritus sanctus: Peccata populi mei comedunt (Osee IV, 8). Sed sicut nihil habentes proprium, non peccata, sed alimenta quibus indigere videntur, accipiunt; ita possessores, non alimenta quibus abundant, sed aliena peccata suscipiunt. Ipsi quoque pauperes, si se possunt suis artificiis aut laboribus expedire, non praesumant quod debet debilis aut infirmus accipere, ne forte ecclesia, quae potest omni solatio destitutis necessaria ministrare, si omnes etiam nihil indigentes accipiant, gravata, illis quibus debet, subvenire non valeat. 2. Qui autem ecclesiae serviunt, et labori suo velut debita reddi oportere credentes, ea quibus opus non habent, aut accipiunt libenter, aut exigunt; nimis carnaliter sapiunt, si putant, quod ecclesiae fideliter servientes stipendia terrena, ac non potius praemia aeterna percipiant. Saecularis quippe militia quia coelestia non habet, terrena strenue militantibus praestat. Unde satis indignum est, si fidelis, et operosa devotio clericorum, propter stipendium temporale praemia sempiterna contemnat. Quod si quilibet minister ecclesiae non habeat unde vivat: non ei praemium reddat hic; sed necessaria praestet ecclesia: ut in futuro praemium laboris sui recipiat, quod in hac vita jam spe dominicae promissionis certus exspectat. Illi quoque qui velut idonei nihil quidem sibi dari velut debitum poscunt, sed tamen ecclesiae sumptibus vivunt, non est meum dicere, quali peccato cibos pauperum praesumendo suscipiant, qui ecclesiam quam juvare de propriis facultatibus debuerunt, suis expensis insuper gravant; propter hoc fortassis in congregatione viventes, ne aliquos pauperes pascant, ne advenientes suscipiant, aut ne suum censum expensis quotidianis imminuant. Quod si aliquid de fructibus suis ecclesiae, velut pro ipsa expensa sua contulerint; non se praeferant inani jactantia illis, quos nihil habentes pascit et vestit ecclesia: quia perfectior est ille qui se mundi rebus exspoliat, aut qui cum nihil habuerit, nec habere desiderat, quam ille qui ex multis quae possidet, ecclesiae aliquid praestat, ac se de eo quod praestiterit forsitan jactat. 3. Dura sunt quae dico, nec ego diffiteor. Dura sunt, sed observare nolentibus. Caeterum si fiant ista; quae difficilia non facientibus sunt, statim facilia facientibus fiunt. Non ergo ea quae nolumus observare, impossibilitas nobis facit dura, sed novitas. In usum veniant, et neminem frequentata conturbant. Nam, quaero, quid sit eorum quae dixi difficile? ut homo id quod opus non habet, ab ecclesia non accipiat, an ut quod habet sine causa contemnat? Si propter hoc non vult sua relinquere ut habeat unde vivat, ut quid accipit unde rationem reddat? ut quid de peccatis alienis sua multiplicat? CAPUT XI. Qui sunt qui etiam cum profectu animae suae opibus sustentantur ecclesiae. Itaque sacerdos cui dispensationis cura commissa est, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, qui omnia sua aut parentibus reliquit, aut pauperibus distribuit, aut ecclesiae rebus adjunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit: ita ut unde pauperibus subministrat, inde et ipse tanquam pauper voluntarius vivat. Clerici quoque quos pauperes aut voluntas, aut nativitas fecit, cum perfectione virtutis vitae necessaria, sive in domibus suis, sive in congregatione viventes accipiunt: quia ad ea accipienda non eos habendi cupiditas ducit, sed cogit vivendi necessitas.
CAPUT XII. Quid facere debeant clerici quorum infirmitas non potest sua contemnere. Illi autem qui tam infirmi sunt, ut possessionibus suis renuntiare non possint, si ea quae accepturi erant, dispensatori relinquant, nihil habentibus conferenda, sine peccato possident sua: quia et ipsi quodammodo sua relinquunt, quando propriis contenti rebus, nihil eorum quae labori, vel ordini suo deberi arbitrantur accipiunt. Quod si putant ideo accipi debere eorum quae conferuntur ecclesiae portionem, ne eam videantur abjicere, se vero non posse sua relinquere, quod eis deforme sit inter suos, pauperes reddi; noverint esse deformius possessores de eleemosynis pauperum pasci.
CAPUT XIII. Quae sint gaudia vera, vel verae divitiae; et quid impedimenti afferant bona praesentia amatoribus futurorum. 1. Heu quam subtiliter nos ille decipiendi artifex fallit, quanta caecitate oculos nostrae mentis obducit, ne discernamus gaudendi avidi, unde justius gaudeamus; aut ne cupientes augeri divitiis, noverimus quas quibus incomparabiliter praeferamus. Nam gaudere quidem bonum est; sed qui gaudet, si non inde gaudeat unde debet, non potest bonum esse quod gaudet. Siquidem gaudet et raptor, cum desiderata rapuerit; gaudet et ebriosus, cum exoptatae occasionem potationis invenerit; gaudet et adulter, cum ad delectationem fruendi corporis concupiti pervenerit: sed cum sit gaudere bonum, de his atque hujusmodi gaudere grande est malum. Haec et his similia sunt unde gaudere nos vult mundus, cum suis amatoribus periturus. Haec sunt quae repudiare debemus, ut de bona conscientia, de sanctitate morum, de acquisitione virtutum, de dono Dei, et de promissione futuri regni ineffabiliter gaudeamus.
2. Ditari quoque divitiis grande est bonum; sed inde ditari unde non debeas, non est habenda facultas, sed detestanda calamitas. Nihil est enim calamitosius, nihilque miserius eo qui iniquis acquisitionibus crescit, quem locupletem fraudes faciunt ac rapinae. Illae nobis sunt ambiendae divitiae, quae nos ornare possint pariter et munire, quas nec acquirere possumus inviti, nec perdere, quae nos contra hostiles impetus armant, a mundo disterminant, Deo commendant, ditant animas nostras atque nobilitant, nobiscum sunt, intra nos sunt. Divitiae nostrae credendae sunt pudicitia, quae nos pudicos; justitia, quae justos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles; mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes; puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae temperantes; et caritas, quae nos facit Deo et hominibus caros, virtutum potentes, saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores. Haec sunt non omnium, sed sanctorum sanctae virtutes; non divitum superborum, sed humilium pauperum facultates; patrimonium cordium, divitiae incorruptibiles morum, quibus non abundant nisi qui illis carnalibus ex corde renuntiant. Quae quamvis et ipsa sint bona, utpote a bono Deo creata; tamen quia sunt bonis malisque communia, student ea spirituales viri contemnere, quo possint ad illa incomparabiliter meliora, quae sunt bonorum omnium propria, pervenire: quoniam non est tale bonum quod habent et mali, quale illud est quod non habent nisi boni. 3. Corporale bonum quando habent iniqui, ipsorum est praemium, quando habent justi, non est eorum praemium, sed temporale solatium. Item boni temporalis amissio fit exercitium justi, et injusti supplicium: quia et justus desiderio coelestium captus, omnia temporalia sive habeat, sive amittat, omnino non sentit; et iniquus quod cum delectatione habet, sine dolore non perdit. Propter hoc igitur eis qui militant Deo fugiendae sunt ex toto corde divitiae, quas qui habere volunt, sine labore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident, sine dolore non perdunt. Apostolus autem Christi militibus dicit: Volo vos sine sollicitudine esse (I Cor. VII, 32); et, Radix omnium malorum est avaritia: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10). Ac sic census iste terrenus eis a quibus vitiose diligitur, non est voluptatum materia, sed dolorum. Quapropter expedit facultates ecclesiae possideri, ut inde vivant qui non saeculo, cujus gaudia fugitiva repudiant, sed Deo serviunt, cujus ineffabilia bona desiderant. CAPUT XIV. Qualiter intelligatur quod dicit Apostolus, Qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt. De talibus dicere videtur Apostolus: Qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt, et qui altario deserviunt, cum altario participant (I Cor. IX, 13). Qui nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum vellet intelligi, nunquam secutus adjungeret: Ita et Deus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere (Ibid., 14). De Evangelio vivunt qui nihil proprium habere volunt, qui nec habent, nec habere aliquid concupiscunt; non suorum, sed communium possessores. Quid est aliud de Evangelio vivere, nisi laborantem inde ubi laborat necessaria vitae percipere? Apostolus tamen, qui sic Evangelium praedicavit, ut nec de Evangelio viveret, sed necessaria sibi suis manibus ministraret, de se confidenter eloquitur: Ego autem nullo horum usus sum. Et quare hoc dixerit, secutus aperuit dicens: Expedit mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet (Ibid., 15). Evacuari dicit gloriam suam, si ab eis quibus praedicabat voluisset accipere vitae corporalis expensam; nolebat quippe in praesenti laboris sui fructum, sed in futuro recipere. Si ergo ille qui nihil habebat, noluit de Evangelio ubi laborabat, sed suis manibus vivere, ne gloriam suae mercedis amitteret; quid nos, qui et propria nolumus amore possidendi, non vivendi necessitate, relinquere, et accipere insuper volumus, non unde vivamus, sed unde censum nostrum incrementis damnabilibus augeamus?
CAPUT XV. De cupiditate, qualiter eis quos semel invaserit dominetur. 1. Jubet ecce nobis imperiosa cupiditas, ut divina parvipendentes, possessionum terrestrium damnosa compendia cogitemus, ut in eis totam sollicitudinem curamque ponamus, ut inde nos morbida vanitate jactemus, ut amplitudine patrimonii diffusioris elati, fieri pauperes spiritu negligamus. O facinus inauditum! Suavi jugo Christi contempto, ferreum cupiditatis imperium voluntaria mentium inclinatione suscipimus; et Domini nostri levi onere, quod subjectos non onerat, sed sublevat, posthabito, plumbeum pondus nostris cervicibus aggeramus, quod citius potest deponi quam ferri: quia et ipsa cupiditas, quae nobis subjici ultro volentibus hoc pondus imponit, contemni potest facilius quam expleri; et ideo qui se illi volentes dederint expugnanti, voluntatem resistendi ulterius non habebunt tyrannice dominanti. Et hoc fit justo Dei judicio, ut qui cupiditati resistere noluimus ingressurae, jam resistere nequeamus ingressae. 2. O plangendum miserabiliter mentis expugnatae servitium! O intolerandum daemoniacae cupiditatis imperium! ut ex hostibus suis quos potest vincere, victores faciat suos, promittit ingentia, et bonorum temporalium pollicitatione deceptos, impellit jam miseros ac miserandos in turpia. Tenet nos lucrorum poenaliter dulcium catenis addictos, et in sua ditione captivos; nec trahit invitos, sed, quod est deterius, quocunque voluerit, volentes ducit. Vastat in nobis quidquid verecundiae ac pudoris invenerit; et quos jam suis triumphis addixit, adhuc tanquam resipiscendi suspectos omnibus viribus honestatis exarmat: ne quando contra eam qui bellare noluimus, rebellemus. Rapit nos, ac passim per omnia acquisitionum genera cupidos acquirendi dispergit. Non permittit animum liberum, non stabile corpus, vagante animo mobiliter, aut quietum; et velut quaedam cadavera in pastum feris avibus bestiisque projecta, captivos suos immundis spiritibus tradit non lacerandos, sed avidissimis mortiferorum criminum faucibus devorandos; nec tamen ut esse jam desinant, sed ut poenaliter vivant. Denique in vivis adhuc portant funera sua corporibus, id est vivi simul et mortui. Hinc est quod peccato viventes quantum nos congestarum opum oblectet accessio, ipsa fruendi carnalibus delectatione sentimus; et quantam virtutum sustineamus inopiam, velut mortui virtutibus ignoramus. CAPUT XVI. Quod Deum perfectius illi possideant, qui terrenis possessionibus ex corde renuntiant. 1. Haec sunt propter quae, non explendis voluptatibus ac fovendis, sed congregandis fratribus aut alendis expedit facultates ecclesiae possidere: ut uno sollicitudines omnium in sua societate viventium sustinente, omnes qui sub eo sunt fructuosa vacatione potiantur spiritualiter et quiete. Ideo interposui istud adverbium, quoniam qui otiosa quiete perfruitur, nisi spiritualiter vixerit, more pecudum vivit. Et ideo is quem nulla corporeae necessitatis cura sollicitat, nulla occupatio domesticae sollicitudinis inquietat, nullus litigator infestat, nullus calumniosus exagitat; quid aliud curare debet, harum molestiarum et his similium liber, nisi unde ad meliora proficiat, unde vitia sua profectibus quotidianis imminuat, virtutes augeat, et pro carnalibus, quae contempsit, spiritualia bona possideat? in his se divinitus adjutus exerceat, ea semper amplectatur ac diligat; et non solum omnibus aliis delectationibus suis, sed etiam ipsis suae carnis cruciatibus anteponat? ut qui nihil sibi reliquit quod formidaret amittere, ea pro quibus omnia quae habebat abjecit, tanta fidei firmitate retineat, ut si necesse fuerit, pro eis libenter suum corpus impendat. 2. Proinde quem possidendi delectat ambitio, Deum, qui possidet omnia quae creavit, expedita mente possideat, et in eo habebit quaecunque habere sancte desiderat. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur a Deo, sit ipse primitus Dei possessio, et efficietur ei Deus possessor et portio. Et quid potest eo esse felicius cui efficitur suus Conditor census, et haereditas ejus dignatur esse ipsa Divinitas, si modo eum sanctis operibus colat, omnes fructus ex illo percipiat, in illo, et de illo jugiter vivat, et nihil terrenum cum illo possideat? Quia omnium Conditor, cui nihil eorum quae fecit valet aequari, non dignatur cum his quae condidit possideri. Denique quid ultra quaerit, cui omnia suus Conditor fit? aut quid ei sufficit, cui ipse non sufficit? Hunc possidebat, et ab illo possidebatur ille qui dicebat in Spiritu: Portio mea Dominus, dixi custodire legem tuam (Ps. CXVIII, 57). Et: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5). Sed et ipse cum dicit: Filiis Levi non dabitis partem inter fratres suos; ego Dominus portio eorum (Num. XVIII, 23; Deut. XVIII, 1); satis ostendit quod hi qui terrenae haereditatis contempserint portionem, Deum spiritualiter mereantur possidere: cujus ditati muneribus, omnia quae praeclara habentur in hoc mundo fastidiunt; et ipsum possidere vel ab ipso possideri, eo solo perfrui, atque illi adhaerere inseparabiliter concupiscunt. 3. Unde datur intelligi quod qui temporalia bona, qui saeculi gaudia peritura sectatur ac diligit, quae et quanta sit divinae dulcedinis multitudo non didicit. Quis enim cui Deus dignatur esse possessio, aliquid aliud quaerit? aut quis non pro amore illius omnia quae putantur magna contemnit? Ergo qui vult Deum possidere, renuntiet mundo, ut sit illi Deus beata possessio. Nec renuntiat mundo is quem terrenae possessionis adhuc delectat ambitio; quia quandiu sua non relinquit, mundo, cujus bona retinet, servit; et utique non potest mundo servire simul et Deo; ac sic propterea voluit Deus cultores suos omnibus renuntiare propter quae diligitur mundus; ut exclusa cupiditate mundi, divina in eis caritas possit augeri vel perfici. Et ideo decimas atque primitias frugum, primogenita et sacrificia pro peccato, vel vota quae sibi Deus jussit offerri, sacerdotibus ac ministris distribui debere constituit; ut devotissimo populo vitae necessaria ministrante, ipsi creatori ac pastori suo liberis mentibus ministrarent, atque in ejus cultu sine ulla sollicitudine corporali proficerent: ne terrenis occupationibus implicati, officio suo dignas excubias strenue curare non possent. 4. Nunc autem, quod Christiani temporis sacerdotes magis sustinent quam curant possessiones ecclesiae, etiam in hoc Deo serviunt: quia si Dei sunt ea quae conferuntur ecclesiae, Dei opus agit qui res Deo consecratas non alicujus cupiditatis, sed fidelissimae dispensationis intentione non deserit. Quapropter possessiones, quas oblatas a populo suscipiunt sacerdotes, non sunt inter res mundi deputari credendae, sed Dei. Quoniam si vestes, ac vasa, et caetera quae in sacris usui ministrantibus erant, sancta vocabantur, nec in usus humanos revocari jam poterant, divinis semel ministeriis consecrata, quomodo non ea quae conferuntur ecclesiae, sacra credenda sunt, quibus, non ut saeculi rebus, luxuriose, sed sancte, ut Deo consecratis, utuntur ad necessaria sacerdotes: ut illis omnibus qui se perfectionis amore sub uno constituunt, et sua sibi non vindicant, ecclesiae facultates ad hoc ipsum collectae sufficiant; et quidquid omnibus occupationibus absoluti proficiunt, fructus illius, qui unus pro multis occupatus est, fiat; atque ita ille, qui sollicitudines omnium sub se viventium portat, in congregatione sua proficiente proficiat: ut sicut illius occupatio omnium suorum facta est fructuosa vacatio, ita omnium discipulorum perfectio gloriosa magistri honor habeatur et gloria. CAPUT XVII. Quod nihil proficiant qui, abstinentes a cibis, vitiis serviunt; nec prosit illis facultates abjicere, qui suas faciunt voluntates. 1. Item quaesistis, quae sit abstinentiae credenda perfectio; et utrum tantum corpori, an et animae debeat necessaria judicari. Si hominem totum virtus haec quae abstinentia nominatur, perfecta sanctificat, non solum corpori, sed et animae necessaria est; quia omnis homo ex corpore constat et anima. Sed in eis qui, diversis vitiis subjacentes, aliquid sibi eorum quae usui nostro concessa sunt, interdicunt, abstinentia quidem, sed carnalis et imperfecta esse debet intelligi: ea autem spiritualis atque perfecta censenda est, quae abstinentem tam ab illecebris carnalium voluptatum, quam a peccatis omnibus facit alienum; cujus nec animum desideriorum morbi corrumpunt, nec imperio gulae dominantis quaesitae deliciae vires corporis frangunt. Proinde ille abstinens vere credendus est qui vitiorum omnium liber effectus est, ac, recisis corporalibus voluptatibus, elaborat, non ut concupiscentiam suae carnis exsatiet, sed ut mortalem vitam necessariorum perceptione sustentet. Quoniam quidem quidquid sine quo potest vivi percipitur, non sustentandae vitae, sed fovendae luxuriae carnis impenditur. 2. Haec itaque virtus, quae abstinentia non solum delicatorum ciborum, sed etiam malorum omnium nuncupatur, cum omnibus omnino necessaria sit, tum maxime illis familiarior atque conjunctior esse credenda est, quibus juxta illud quod in Actibus apostolorum (IV, 32) legitur factum, unum cor est, et anima una, divinae caritatis igne conflata, et quibus sub unius ordinatione viventibus omnia omnium communia fiunt: si tamen ita eis una fit vita, sicut ut fit una substantia; et nulla sit in eis diversitas animorum, quibus est communio facultatum: quia ut fieret et esset animorum sancta conjunctio, necessaria est facultatum judicata communio. Caeterum quid eis prodest quod facultates suas abjiciunt, qui voluntates proprias non relinquunt, cum sit longe praestantius voluntatibus propriis abrenuntiare quam rebus? Res suas etiam mundi hujus philosophi abjicere potuerunt, et nunc quilibet haeretici possunt; sed nec illi, cum suae voluntatis fierent amatores, secundum voluntatem Dei vixerunt; et isti dominicae voluntati suae voluntatis studio contradicunt. Non ergo ea res nos Deo commendat quam et inimici Dei faciunt; sed illud quod non nisi vere Christiani, et per hoc amatores Dei perficiunt. Hi sunt qui, voluntatibus suis rebusque projectis, suo se Creatori ex toto corde subjiciunt, ac suum velle ex ejus voluntate suspendunt; et ideo quidquid eis sensus carnis sequendum faciendumque suggesserit, justitiae capti delectatione contemnunt. CAPUT XVIII. Quanta bona primus homo abstinentiae bonum negligendo perdiderit. 1. Quod si primus homo voluisset se in illa paradisi beatitudine custodire, ut a fructu unius interdictae arboris jejunasset; nec statum illum tantae felicitatis amitteret, nec eum voluntaria salutaris praecepti transgressio necessitati corruptionis ac mortalitatis addiceret: ut tanta beneficia Dei sui, quae in natura suae conditionis acceperat, aut corrumperet peccato corruptus, aut perderet. Quis enim sufficienter enumeret quae et quanta bona illi abstinentiae contemptus ademerit? quod intellectualis mentis dignitate donatus, imaginem sui Creatoris accepit: quod soli Deo suo subjectus, omnia visibilia sibi subjecta conspexit; quod ei ad vivendi usus affatim lignorum omnium quae erant in paradiso (Gen. II, 9), feracitas divina jussione servivit; quod arbor vitae mysticum cibum non unde viveret, sed unde vitam corporis non finiret, sui Creatoris munere ministravit; qui cibus quandiu perciperetur, ita percipientem se in uno statu, sacramenti cujusdam latentis figurata significatione, servaret; ut eum nec ulla infirmitate corrumpi, nec aetate mutari et senescere, nec dissolvi morte permitteret. Non inquietabat molesta sollicitudo quietum, non fatigabat labor anxius otiosum, non somnus opprimebat invitum, non amittendae vitae timor angebat de immortalitate securum. Habebat facilem victum corpus ex omni parte sanum, tranquillum motum, cor mundum, ignarus poenalis mali, habitator paradisi, expers peccati, capax Dei. 2. Postremo quid eo felicius fuit, cui erat orbis subjectus, nullus infestus, liber animus, et visibilis Deus? Quandoquidem nisi ante peccatum Deum videre in assumptione visibilis creaturae soleret, quomodo se jam peccator effectus, a facie Domini, quem nunquam viderat, absconderet? Potuit ergo ita videre Deum, priusquam peccaret Adam, sicut eum patriarchae viderunt; sed quando ait: Vocem tuam audivi, et timui (Gen. III, 10); ex illa jam videndi Deum sanctitate ceciderat, jam se indignum videndi Deum reddiderat. Vocem tuam, inquit, audivi, et timui; eo quod nudus essem, et abscondi me (Ibid.). O quantum securitatis habent qui sibi bene sunt conscii! et quantum perturbatos humiliat perpetratio pudenda peccati, sicut isti qui se absconderunt a facie Domini, de sua turpitudine, non de nuditate confusi! qui non ideo erubescebant, quia veste erant extrinsecus nudi, sed quia intrinsecus protectione divina nudati. Denique et ante peccatum nudi erant, et non erubescebant, quia nihil contra voluntatem Dei unde confunderentur admiserant. CAPUT XIX. De peccato primi hominis, et de malis quae illum peccantem, Deo judicante, secuta sunt. 1. Sed jam videamus, si placet, qualiter illi homines primi commiserint tam grande peccatum, quod et ipsos de paradiso projecit in hoc vitae poenalis exsilium, et in eis originaliter totum damnavit genus humanum. Et mihi quidem videtur quod non ederent de ligno prohibito, nisi concupiscerent; nec concupiscerent, nisi tentati; nec tentarentur, nisi deserti; nec desererentur a Deo, nisi ipsi prius desererent Deum; nec desererent Deum, nisi superbirent, et similitudinem Dei damnabiliter appetissent: ad quam perventuri essent, sine corporis morte, si sub Deo suo viventes, praeceptum quod acceperant custodissent; ut qui posse non mori acceperant in natura, non posse mori consequerentur in gloria; et ibi accepturi essent praemium non posse peccare, si hic eorum meritum fuisset peccare noluisse. Non igitur a Creatore suo in creaturam divinitatis affectatione collapsos moveret aperta concupiscentia, nisi eos ante corrupisset occulta superbia; nec eis per serpentem diabolus propinaret tam ferale consilium, nisi prius eorum deprehenderet appetitum. Si, inquit, gustaveritis de ligno scientiae boni et mali, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III, 5). Haec sunt illa tria quae in mundo esse, et diligi non debere a dilectoribus Dei, contestatur sanctus Joannes apostolus dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo est (II Joan. II, 15, 16). Quae nisi illi qui a dilectione Dei jam defecerant diligere coepissent, nunquam male suasi serpentis consilio credidissent. 2. Itaque concupiscentia carnis ab eis impleta est, quod de ligno vetito gustaverunt; concupiscentia oculorum, quod sibi aperiri oculos cupierunt; et ambitio saeculi, quod se fieri posse quod Deus est crediderunt. Proinde delectatione carnis, et oculorum curiositate, ac saeculi ambitione corrupti, a ligno vitae, ex quo eis arcendae mortis, ac salutis continuandae gratia praestabatur, abscisi sunt; et morbidam qualitatem eorum corpora contraxerunt, ut juxta sententiam Dei, eo die credantur mortui quo in eis poenaliter facta est necessitas moriendi, et per lignum illud quod scientiae boni et mali (Gen. II, 17) ex causa nomen accepit, a quo se abstinere cum possent, miseri neglexerunt, quid interesset inter bonum quod amiserant, et malum quod incurrerant, ipsa poena sua discernerent: qui si amisso tanto bono, nullum malum incurrerent, quale perdidissent bonum forte nescirent. Dulcior enim fit salus, cum dolor excruciat; et sanitatis amissae dulcedinem languoris amaritudo commendat: ac sic, ad hoc illi malum non discendo, sed experiendo, sentire coeperunt quod melius ignorarent; ut ex ipsa miseria sua sentirent quantam beatitudinem perdidissent, atque ita quos non moverat fortassis boni naturalis amissio, moveret saltem mali poenalis justa perpessio. Haec per excessum necessarium dicta sunt nobis de primis hominibus; ut qui nolunt damnationis eorum subire supplicium, caveant prolapsionis exemplum. CAPUT XX. Quod omnia bona quae in Adam corrupti perdidimus, in Christo reparati recipimus. Quamvis enim ex Adam simus carnaliter nati, non ipsum tamen debemus imitari, sed Christum, in quo renati sumus et vivimus, quando veterem conversationem salubriter innovati deponimus. Quid est imitari Adam, nisi pro carnalibus desideriis ac concupiscentiis morte mulctari? Et quid est imitari Christum, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis crucifigi? Sicut aliud non est veterem conversationem deponere, quam non secundum carnem, quae veterascit et moritur, sed secundum Deum vivere, qui solus potest perseverantes in se innovare perenniter et beare. Quapropter, sicut quando in Adam fuimus omnes, ipso cadente cecidimus; ita quia in Christo jam esse coepimus, qui pro nobis omnibus dignatus est mori; et nos peccatis nostris illi commortui, cum illo spiritualiter resurgamus. In illo omnia bona quae potuimus habere, perdidimus, in hoc etiam majora, et sine fine habenda recepturi sumus, si perseveranter ejus vestigia teneamus. Adam nos obnoxiavit malis omnibus per propriam culpam, a quibus nos liberavit adventus Christi per gratiam. Ille in nos culpam suam transmisit et poenam; hic, qui culpam nostram suscipere ut pote conceptus et natus sine peccato non potuit, de susceptione poenae nostrae culpam nostram simul abolevit et poenam: et ut totum dicam, Adam nobis eripuit paradisum, Christus donavit coelum.
CAPUT XXI. Qualiter vivere debeant qui Christum imitari desiderant. 1. Et ideo si in illo esse volumus quod esse debemus, sicut sanctus Joannes apostolus dicit (l, II, 6), quomodo ille ambulavit, et nos spiritualiter ambulemus. Quid est ambulare sicut ille ambulavit, nisi contemnere omnia prospera quae contempsit, non timere adversa quae pertulit, libenter facere quae fecit, fieri docere quae mandavit, sperare quae promisit, et sequi quo ipse praecessit? Quid est enim sequi, nisi praestare beneficia etiam ingratis, non retribuere secundum merita sua malevolis, et orare pro inimicis, amare bonos, misereri perversis, invitare aversos, suscipere in caritate conversos, et aequanimiter pati subdolos ac superbos? Ad hoc etiam pertinet quod ait sanctus Paulus apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Colos III, 1). Illi resurgunt cum Christo qui moriuntur sicut ille peccato; ea tamen distinctione servata, quod ille mortuus est peccato, non suo, sed nostro; unusquisque autem nostrum, non omnium moritur peccato, sed suo. 2. Quid est peccato mori, nisi damnandis operibus omnino non vivere, nihil concupiscere carnaliter, nihil ambire? Ut sicut qui mortuus est carne, nulli jam detrahit, nullum adversatur aut despicit, nullius pudicitiam callida circumventione corrumpit, nemini violentus existit, neminem calumniatur aut opprimit; non invidet bonis, aut insultat afflictis, non luxuriae carnis inservit, non vinolentiae deditus, in se bibendi sitim bibendo magis ac magis accendit; non odiorum facibus inardescit, non compendia injusta sectatur, non potentibus aut divitibus adulatur, non inquieta curiositate raptatur; non domesticae sollicitudinis cura distenditur, non officiosis occurrentium salutationibus delectatur, nec superborum injuriis fatigatur; non eum superbia inflat, non ambitio ventosa praecipitat, non vana gloria turpiter jactat, non desiderium gloriosae opinionis inflammat, non distentio alieni actus illaqueat, non ad societatem turpium turpitudinis amor invitat; non rabies insani furoris exagitat, non sumptuosarum deliciarum studium mactat, non ardor animosae contentionis exanimat; non facit impudentem audacia, iniquum injustitia, ferum inclementia, varium inconstantia, pertinacem contumacia, insanum vesania, deliciosum gula, rebellem inobedientia, vanum jactantia, infidelem perfidia, levem facilitas, saevum crudelitas, manducatorem turpis edacitas, impatientem mobilitas, mobilem instabilitas, vagum spiritualis infirmitas, iracundum animositas, suspiciosum perversitas, verbosum vanitas, injuriosum malignitas; qui remotus est prorsus a saecularibus illecebris, remotus ab immunditiis et inimicitiis, remotus ab insidiis alienis, remotus a rapinis vel occultioribus vel apertis, remotus a mendaciis sive perjuriis, postremo remotus ab omni genere flagitiorum atque facinorum, quibus carnaliter viventes Deum offendunt, et mortui peccato non serviunt. Sicut, inquam, carne mortuus nec facere potest ista quae dixi, nec pati; ita et his et talibus vitiis omnino non vivunt, qui viventes Deo carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. CAPUT XXII. Quali temperantia uti debeant qui a voluptate delectabilium, vel ab immoderata perceptione ciborum communium, atque a vini immoderato usu cupiunt abstinere. 1. Membra sua, quae sunt super terram, mortificant, quando insolens corpus jejuniorum continuatione castigant, quando intra necessarium modum suum temperant appetitum; quando non solum se a delicatioribus cibis moderata districtione suspendunt, sed etiam in ipsis communibus nihil carni suae pro desiderio, sed pro sustentandae vitae necessitate permittunt; certi quod nec deliciae quaelibet, si absque desiderio percipiantur, officiunt, et viles cibi plerumque abstinentiae profectum, si appetenter accipiantur, impediunt. Hinc est quod sanctus David aquae in se concupiscentiam castigavit, atque eam sibi a suis oblatam, ne desiderio suo ex ea satisfacere videretur, effudit (II Reg. XXIII, 16; I Paral. XI, 16 et seq.); et sancto Heliae perceptio carnium non concupita non nocuit (III Reg. XVII, 6). Unde datur intelligi quod veraciter abstinentes escarum non naturas, sed concupiscentias damnent, ac voluptates suas desiderati cibi vel potus abusione mortificent. Qui autem non solum a qualitate, sed etiam a quantitate ciborum cupiunt abstinere, nihil aliud student nisi ut, quantum stomacho reficiendo ac fami eximendae satis esse videtur, indulgeant; nec expleant suos appetitus aviditate percipiendi, sed comprimant, atque eis non saturitas edendi finem faciat, sed voluntas: qui tam a cupiditate pretiosorum ciborum, quam a nimia perceptione vilium continebunt; qui cibis nec lautioribus volunt carne luxuriante dissolvi, nec distentione ventris vilibus onerari: quando abstinentes viri nec deliciosi soleant esse, nec avidi. 2. Jam de vino abstinendo vel percipiendo quid dicam, unde sanctus Apostolus certam fixit regulam, dicens: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18)? Quasi diceret: Luxuriam facit et nutrit vini perceptio nimia, non natura; et propterea non uti vos vino, sed inebriari prohibeo: quandoquidem infirmum stomachum moderatus usus vini confortat, ebrietas animum corpusque debilitat. Denique Timotheo suo discipulo, qui se longa abstinentiae districtione jam fregerat, et stomachum suum aquae perceptione corruperat, modico vino uti debere praecipit, dicens: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Ac per hoc, nihil contra abstinentiam faciunt qui vinum non pro ebrietate, sed tantum pro corporis salute percipiunt, nec hoc eis offert voluntas, sed permittit infirmitas: quae si defuerit, a vino est abstinendum, ne vini perceptio quae infirmum sustentat, sanum corpus incendat. Quandoquidem vino uti, et usui habere oleum, nullus dixerit esse peccatum; sed haec ideo non debemus carni desideranti praestare, ne cum illi licita concedere coeperimus, poscat illicita, et sibi obsequentes in minimis, in flagitia punienda compellat, ac naturali ordine perturbato, non spiritui corpus, sed spiritus corpori dominanti deserviat. Huc accedit quod et ipsam mentem abstinentiae fructus alacrem facit; carnem quoque non usque ad lassitudinem fatigatam, sed spiritui ordinanti subjectam mobilem reddit. Sensus etiam quos dicuntur crassos efficere vel gravare congestae deliciae, consuetudo parcitatis exonerat, et velut quadam politura religiosae exercitationis attenuat. CAPUT XXIII. Quod utentes carnibus carnium concupiscentia polluat, non natura. 1. Caeterum si a quadrupedibus abstinentes, phasianis altilibus, vel aliis avibus pretiosis, aut piscibus perfruantur; non mihi videntur resecare delectationes sui corporis, sed mutare; nec pro abstinentia, sed velut pro nescio qua immunditia, vel certe, quod est verius, pro stomachi nauseantis teneritudine delicias illas communes ac viles abjicere, quo possint aliis non solum carnibus, sed etiam delicatioribus ac pretiosioribus carnibus suas voluptates explere: cum, sicut jam supra patuit, non aliquarum carnium, quae usui humano concessae sunt, nobis naturae damnandae sint, quas Deus instituit; sed carnales concupiscentiae fugiendae, quas sensui carnis diabolus introduxit. Illi autem qui parciores videri volunt, et gloriam sibi velut de abstinentia districtiore conquirunt, sic ab omnibus animalibus judicant temperandum, ut peregrinis pomis, ac sorbitiunculis delicatis, caeterisque aliis cibis, immanem sui corporis impleant appetitum: cum spiritualis abstinentia non aliquorum ciborum usum, sed desiderium suadeat compescendum, et illi magis parcimoniae servire censendi sint, qui sibi non aliquarum rerum perceptiones, sed delectationes corporis interdicunt. 2. Illi quoque qui, negata sibi vini perceptione, diversorum poculorum potionibus inundantur, nequaquam mihi abstinentiam videntur implere: quia ad hoc fortassis a vino se suspendunt ut mercentur ab hominibus laudem, et interdicti sibi vini perceptionem compensant suavioribus poculis voluptatum. In vini enim usu non a vino tantum, sed ab omnibus quae accipientes inebriant, vel ab aliis quae etsi non ebrietatem, suavitatem certe percepta conciliant, abstinebit, ut sit veritate abstinentiae perfecte consummatus; non ejus imagine foris splendidus, intus cavus, hominibus velut purus, et Deo simulatae virtutis sordibus plenus. Nec minus a cupiditate possidendi superflua, quam a voluptate percipiendi nobis est abstinendum. Quoniam cum omnia quae habemus, pro nostris usibus habeamus, ea quibus uti nolis, ardenter habere velle, vel etiam lucris hinc inde quaesitis augere, nihil est aliud quam non tolerandae necessitati, sed intolerandae cupiditati servire. Nec possum dicere: Ut sit unde quotidie pauperibus erogetur, mea possideo; quando nemo perfectius erogaverit eo, qui nihil sibi perfectionis intentione relinquit ex proprio. CAPUT XXIV. Quam utile sit, jejunio vel abstinentiae, advenientium caritatem plerumque praeferre. 1. Verumtamen sic abstinere vel jejunare debemus, ut non nos jejunandi vel abstinendi necessitati subdamus: ne jam non devoti, sed inviti rem voluntariam faciamus. Si enim quoslibet advenientes, jejunio intermisso, reficio, non solvo jejunium, sed impleo caritatis officium. Caeterum si propter abstinentiam spirituales fratres, quos novi mea remissione delectari, contristo; abstinentia mea non est virtus dicenda, sed vitium: quoniam quidem ipsa abstinentiae ac jejuniorum continuatio, nisi fuerit quando res exigit praetermissa, et me inflat, et fratrem meum, cui caritas jubet servire, contristat; vel certe mihi nihil inesse caritatis fraternae demonstrat; cum sine abstinentia quemlibet hominem catholicum caritas sola perficiat; et omnes abstinentia aut perdat sine adjunctione caritatis, aut pereat. 2. Quia ergo abstinere aut jejunare etiam Manichaei vel quilibet alii haeretici possunt, ut pote qui omnes carnes non pro abstinentia, sed pro immunditia detestantes, corpora sua panis et aquae perceptione conficiunt: non pro magno ducamus quando ab his quae illi quoque rejiciunt, abstinemus; sed quando abstinentiam nostram fides commendat, caritasque consummat, quas virtutes illi non habentes occidere se possunt, aedificari autem aut perfici taliter abstinendo non possunt. Ipsis vero catholicis Christianis, qui sive non valendo abstinere, sive nolendo, omnia usui nostro concessa, cum gratiarum actione percipiunt, non nos propter abstinentiam praeferamus: ne forte plus humilitatis aliarumque virtutum habeant illi, unde jure nobis abstinentibus praeferantur. Quocirca si volumus nobis abstinentiam nostram jejuniaque nostra proficere, a superbia imprimis, quae aut expellit omnes virtutes, aut minuit, et jactantia cunctis inimica virtutibus, atque ab omnibus omnino vitiis discedamus, ut prosit nobis quod a cibis delectabilibus abstinemus. Quia tunc nobis proderit, quod corpora nostra, vel certe corporum incentiva rigore districtioris abstinentiae castigamus; si carnalibus desideriis absoluti, sanctis virtutibus floreamus. Sed jam finem liber accipiat, ut de virtutibus ac vitiis, unde hic pauca tetigimus, latius ac plenius in tertio volumine, donante Deo, disputemus. LIBER TERTIUS. PRAEFATIO. De vita contemplativa, et quantum ab ea differat actualis, vel qualiter possitis ipsius contemplativae virtutis fieri, adjuvante Deo, participes, in primo volumine absolvi. De actuali quoque vita, ubi quae esset religiosae increpationis utilitas ac patientiae virtus ostensum est, et qualiter tractandae essent ecclesiae facultates, vel de modo spiritualis abstinentiae, quae dicenda visa sunt, Deo donante, in secundo libro disserui. Nunc superest ut disputationem de vitiis atque virtutibus, non ingenio fretus, cujus mihi conscius non sum, sed orantibus vobis adjuvandus incipiam.
ELENCHUS. CAPUT I. Quantum a veris virtutibus virtutum similitudines distent.
CAP. II. Quod superbia sit malorum omnium causa.
CAP. III. Quod superbia, ex qua procedunt omnia mala, humilitatis virtute vincatur, et omnia vitia tunc fugata depereant, si virtutibus cedant. quae ita est mixta superbiae, ut nihil peccati fiat quod non ex utraque procedat.
CAP. V. Quo animi tormento invidos affligat invidia. eis mens corrupta consentiat. impudicitia quaelibet necessitas vetat, si vivere pudice consuescant, ad amorem castitatis ascendant. CAP. VIII. Quibus indiciis possit ostendi superbia, quae vel in perditis aperta est, vel in fictis occulta. CAP. IX. Quibus signis invidorum declaretur invidia.
CAP. VII. Quod etiam hi quos ab. CAP. VI. In quae et quanta mala concupiscentia carnis erumpat, si. CAP. IV. De cupiditate,.
CAP. X. Quantis malis vanitas vanos involvat.
CAP. XXVII. Quod actualem vitam tres virtutes, id est, temperantia, fortitudo justitiaque consumment, et CAP. XVIII. Quae sit quaternarii numeri credenda perfectio; et quod quatuor virtutes, quae dictae sunt principales, CAP. XI. De utilitate timoris, et quod efficaciter peccatis obsistat.
CAP. XII. De futuro judicio, vel aeternitate supplicii, ac de qualitate gehennae. CAP. XIII. De laude caritatis.
CAP. XIV. Qualiter possint ea quae de caritate sanctus Apostolus dixit, intelligi. CAP. XV. Quantum perfectionis caritas in se fundatis exhibeat. CAP. XVI. De qualitate virtutis, et qualiter sibi consentientes informet. CAP. XVII. Quibus gradibus conversi in culmen perfectionis ascendant. ex fide viventes a Deo collatae justificent. CAP.
XIX. De temperantiae qualitate, vel opere.
CAP. XX. Quales esse debeant quos animi fortitudo nobilitat. CAP. XXI. De justitia, vel fide, quae ex ipsa procedit.
CAP. XXII. De aequalitate; quod ad eamdem pertineat humanae societatis utilitas. CAP. XXIII. Quod duo sint injustitiae genera.
CAP. XXIV. De liberalitate, et qualiter beneficentiae opus debeat exerceri. CAP. XXV. De differentia amorum, et quantum ab eis differat perfecta dilectio.
CAP. XXVI. Quid sit sua cuique tribuere. prudentia, quae est quarta virtus, menti cognitionem rerum latentium praestet. CAP. XXVIII. De sociali virtute; et quod non recte faciant qui, cum possint, nihil humanae societati proficiunt. CAP. XXXIII. Qualiter virtutes quatuor, quae dictae sunt principales, aut in praesenti nos a peccato defendant, CAP. XXIX. Quod de prudentiae ac sapientiae fonte cognitionem omnium rerum bibant, qui percipiendae scientiae ferventer invigilant. CAP. XXX. Quod prudentes nec aliis noceant, nec sibi noceri permittant, et quod eis ibi sit sine admixtione alicujus erroris consummata prudentia, ubi erit sine ullo peccato vita perfecta. CAP. XXXI. De affectionibus quatuor; quod inter vitia numerari non debeant, si earum usus ex bona voluntate procedat. CAP. XXXII. Quod hi affectus sine quibus in hac vita recte non vivitur, in illa futura beatitudine non sint, quae nec timorem habitura est, nec dolorem. aut in aeternum nobiscum sine ullo peccato permaneant. CAP. XXXIV. Ubi se locutor de toto opere excusat. CAPUT PRIMUM. Quantum a veris virtutibus virtutum similitudines distent. 1. Quaesistis quantum a veris virtutibus virtutum similitudines distent. Non dico quantum a medicamento venenum: quia medicamentum ita corpus aliquoties sanat, ut id defendere a mortis necessitate non valeat, et venenum non auferri facit vitam corpori, quasi auferenda non esset, nisi fuisset acceptum, sed accelerat corporis mortem, quod erat aliquanto diutius forte victurum. Sed plane dico a veris virtutibus tantum similitudines distare virtutum, quantum distat a veritate mendacium: quia et similitudo virtutis, quae videtur virtus esse, cum virtus non sit, nihil est aliud quam mendacium; et ideo non est virtus dicenda, sed vitium. Et vera virtus est veritas, cui qui amanter adhaeserit, a peccati morte resuscitatus, mori ultra non poterit; nisi cum ab ea depravata voluntate recesserit. Sicut econtrario virtutis simulatio, quae est, ut dixi, mendacium veritati contrarium, animam separat a Deo vita sua, non interituram, sed in supplicio, quae est illius mors, poenaliter sine fine victuram: Scriptura dicente: Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Ac per hoc sicut virtus animam sibi veraciter inhaerentem, si fuerit vera, justificat; ita simulata condemnat. Et quid justificatio animae, nisi ejus est vita perpetue beata ac beate perpetua? Sicut condemnatio animae poena ejus est sentienda, quae mors probatur, et ipsa perpetua. 2. Itaque dupliciter rea est anima, si et bonum non faciat unde spiritualiter vivat, et appetat similitudinem boni, sub qua male vivat et lateat. Superbus vult se credi constantem, prodigus liberalem, avarus diligentem, temerarius fortem, inhumanus parcum, gulosus humanum, ignavus quietum, timidus cautum. Impudentia fiduciae sibi nomen ascribit, procacitas appellationem libertatis obtendit, eloquentiam fingit verbositas, et curiositatis malum sub studii spiritualis colore delitescit. Haec etsi possunt ingenio humano discerni, tamen sine dono Dei, quantum mihi videtur, nec virtutes possunt appeti vel haberi; nec earum similitudines, quae sunt vitia virtutes imitantia, declinari: in tantum, ut infidelibus niihil profuisse credamus, etiamsi sunt aliquas per corpus operati virtutes, quod eas nec a Deo suo se accepisse crediderunt, nec ad eum qui est finis bonorum omnium referre voluerunt. Et quid dico, nihil eis profuerunt? imo etiam nocuerunt, dicente Apostolo: Omne quod non est ex fide peccatum est (Rom XIV, 22). Non dixit, Omne quod non est ex fide, nihil est; sed dicendo, Omne quod non est ex fide peccatum est, declaravit quod omnia bona aut ex fide gesta virtutes sunt, quae profecto justificant; aut si fuerint sine fide, non sunt aliqua bona crédenda, sed vitia; quae non juvant suos operarios, sed condemnant, inflatosque praecipitant, atque a finibus aeternae salutis eliminant. 3. Sed quid ego haec de infidelibus, unde nullus ambigere videtur, exaggero? cum sanctus Apostolus etiam fideles quosdam qui, credentes in Deum, non secundum Deum, sed secundum hominem vivunt, carnales nominet, dicens: Et ego, fratres, cum venissem ad vos, non vobis potui loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 1, 2). Et tanquam quaereremus quid carnales velit intelligi, secutus adjunxit: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (Ibid., 3)? Quid potest his duabus animi pestibus inveniri deterius, zelo et contentione, quibus carnales, qui secundum hominem vivunt, etiam in hac vita torquentur: cum et contentio haereticos reddat, et zelus imitatores diaboli, paradisum primis hominibus invidentis efficiat? Ac sic, quando fideles justitia, pietate, misericordia, mansuetudine, humilitate, innocentia caeterisque virtutibus gaudent; aut secundum Deum vivunt, et virtutes veras habere credendi sunt, quae spiritualiter viventes adeptae sanctificant, et Deo commendant; aut secundum hominem vivunt, et non sunt verae virtutes, sed virtutum similitudines, quae nihil carnaliter viventibus prosunt. 4. Quapropter qui religiose, qui continenter, qui sobrie, qui misericorditer vivit, si Deo, cujus munere ut bene vivat adjuvatur, ascribit, secundum Deum spiritualiter vivit; si vero omnia quae bene facit viribus suis ascribat, quasi etiam sine adjutorio Dei ad bene agendum sibi sufficiat, secundum hominem carnaliter vivit: et ideo aut bene non vivit, aut nihil ei proderit quidquid boni propter homines facit: quia humanis laudibus delectatus, hic jam temporalem mercedem recipit suorum operum, quae temporaliter fecit. Igitur ille secundum hominem vivit, qui secundum seipsum vivit, quia et ipse homo est, et secundum seipsum vivit; qui si potuerit esse cum quibus vult, pergit quo vult, dormit quando et quandiu vult, loquitur quae vult et ubi vult, manducat et bibit quando, et quod vult, et quantum vult; ridet ac jocatur inter quos vult: postremo quidquid naribus suave est, quidquid tactui blandum, quidquid oculis delectabile, quidquid caeteris sensibus carnis suae jucundum, exercet ac sequitur qualiter vult, qui omnia licita vel illicita carnaliter vult. Qui autem secundum Deum vivit, non quod eum carnaliter delectat, sed quod spiritualiter aedificat facit, et omnia desideria carnis spiritualis desiderii delectatione compescit, futura praesentibus anteponit, carnem spiritui subdit, et quidquid cupit aut agit, non vult ex sua, sed ex Dei sui voluntate procedere, cui placere totis viribus concupiscit. 5. Itaque, si utcunque jam claruit, quod virtutes veras non videantur habere qui simulant; et illi simulant qui non ex fide, aut non propter Deum, sed propter homines tantum boni aliquid operantur, eleemosynis ac jejuniis, vel abstinentiae caeterisque bonis operibus serviendo, non ut boni fiant, sed ut se bonos hominibus fingant, nec ad recipiendam sempiternam mercedem, sed ad comparandam gloriam popularem: videamus nunc quibus praecedentibus causis et subsequentibus incrementis nasci soleant vitia, vel augeri; et quibus, adjuvante Deo, remediis possint velut quibusdam medicamentis imminui vel sanari. CAPUT II. Quod superbia sit malorum omnium causa. 1. Est quidem hoc caput valde perplexum, sed si oretis illum qui dixit: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20); et alibi, Dilata os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11): ea quae mihi ut homini impossibilia sunt, illuminante Domino, vel docente, possibilia fiunt. Consideremus ergo quae causae praecedant, quae vitia subsequantur. Quod ut credibilius videatur, non hoc a me prudentia vestra perquirat; sed vobis, et mihi, vel omnibus Scriptura divina consulta respondeat: quae velut si jam quaereremus ab ea immobilem sententiam protulit, dicens: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X). Quid potest apertius, quid probabilius dici? Initium, inquit, non alicujus, sed omnis peccati superbia: ut evidenter ostenderet quod ipsa sit peccatorum omnium causa: quoniam non solum peccatum est ipsa, sed etiam nullum peccatum fieri potuit, potest, aut poterit sine ipsa. Siquidem nihil aliud omne peccatum, nisi Dei contemptus est, quo ejus praecepta calcantur. Quem contemptum Dei nulla res alia persuadet hominibus, nisi superbia; quae etiam in ipso diabolo, ut diabolus ex angelo fieret, aeternae perditionis exstitit causa (Isa. XIV, 13; Luc. X, 18). Denique et ipse sciens se per superbiam de coelestibus corruisse, et in hunc caliginosi aeris carcerem trusum; homini subvertendo quem Deus fecerat sine ullo peccato, vitium persuasit serpentina calliditate superbiae (Gen. III, 14), certus quod recepta superbia, quae est malorum omnium causa, facile jam peccata omnia, quae non nisi superbo concipiuntur animo, perpetraret. 2. Hinc est quod idem primus homo superbi spiritus elatione corruptus, omnem posteritatem suam quae in illo radicaliter fuit, necessitati corruptionis ac mortalitatis addixit: ut corruptibilis et mortalis effectus, corruptibiles mortalesque generaret; atque ita quod in illo egerat punienda superbia, in omnibus ex illo natis peccati fieret poena. Et propterea non eo modo jam possumus peccato resistere sicut ille potuit, cui nihil aliud fuit non peccare quam nolle. Nobis autem irreprehensibiliter vivere velle non sufficit, nisi ipsum velle nostrum, quod languida possibilitate deficit, divina virtus adjuverit. Quia illum ad non peccandum etiam juvare poterat adhuc sana natura, nos jam impedit vitiata; et illum peccare fecit sola peccandi voluntas, nos etiam cogit plerumque peccati jam facta necessitas. Propter quod Deo clamamus et dicimus: De necessitatibus meis libera me (Psal. XXIV, 17). Ac sic ideo fortassis dicit Scriptura divina, Initium omnis peccati superbia (Eccl. X, 15); quod ipsa praecessit in diabolo, et per ipsum subversus est homo, de quo dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). 3. Caeterum nos, qui primo homine peccante, peccavimus, non in nostra separata jam vita, sed in ejus natura, in qua fuimus, et corruptionem velut de radice superbiae morbo corruptae contraximus, et in ipsa corruptione nostra omnes peccatorum causas habemus: qui non corruptibiles efficimur quia peccamus; sed quia corruptibiles sumus, omne peccatum ex ipsa corruptione nostra committimus. Primus autem homo non ideo peccavit quia corruptibilis fuit, sed cum incorruptus esset, seipsum peccando corrupit, et corruptionem suam in nos propagatione transjecit; et idcirco ibi nobis auferenda est tota mortalitas, omnisque corruptio, quae facta est ex peccato, ubi erimus sine ullo peccato; hic vero ubi non jam sanata est, sed adhuc sanatur per gratiam nostra natura, quae infirmata est per culpam; piis conatibus nostris resistit ipsa concupiscentia vitiosa, non naturalis, sed naturae nostrae indita poenaliter et inserta: quae peccato facta est, et peccatum, si vicerit, facit. Quam licet, quandiu mortaliter vivimus, habeamus, non eam tamen studio nostrae voluntatis adjuvemus, et vincimus: quoniam non eam in nobis sentiendo, sed ei consentiendo, peccamus; nec ipsa statim ut nos pulsaverit vincit, sed si mentem nostram (quod absit) de sublimitate propositi sui in consensum peccati dejecerit. CAPUT III. Quod superbia, ex qua procedunt omnia mala, humilitatis virtute vincatur; et omnia vitia tunc fugata depereant, si virtutibus cedant. 1. Proinde si superbia est initium omnis peccati, et concupiscentia poena peccati, non potest aliter vinci concupiscentia vitiosa, nisi prius caveatur humilitatis virtute superbia, quae ejus est inimica. Superba voluntas facit Dei praecepta contemni, humilitas custodiri. Superbia ex angelis daemones fecit, humilitas homines sanctis angelis similes reddit. Illa rebelles diabolo subditos facit, haec humiles Christo conjungit. Superbi cupiunt in se quod non faciunt praedicari; humiles refugiunt quidquid boni operantur agnosci. Illi vitia sua a se alienando, perversitatem suae voluntatis excusant, et bona sua suis viribus deputando, semetipsos turpiter jactant; isti, si qua peccata commiserint, voluntarie confitendo semetipsos accusant; et omnia bona sua divino muneri deputando, Deum jugiter laudant. Quapropter si virtus non habitat in animo vitioso, superbia humilitatis cedat imperio; quia non potest mens regnum habere virtutum, nisi prius jugum excusserit vitiorum. Tunc enim vitia fideliter expulsa discedunt, si virtutibus cedant. Alioquin vel subsidunt ad tempus ejecta, vel redeunt: nisi virtutes in locis vitiorum, quae fuerint depulsa, successerint. 2. Quapropter pietas in nobis crudelitati resistat, iram patientia fundata coerceat, pudicitia libidinem vincat, animositatem tranquillitas tollat, verbositatem taciturnitas moderata compescat, delectatio spiritualis desideria carnalia imminuat, abstinentiae rigor aculeos carnis obtundat, curiositati studium spirituale succedat, sobrietati cedat ebrietas, mansuetudini succumbat immanitas, dominetur levitati maturitas, Dei et proximi caritate crescente, consumatur tota mundi cupiditas; excludat parcitas vera luxuriam, castiget industriae virtus ignaviam, reprimat humilitas profunda jactantiam, pellat simplicitas pura vecordiam, non impediat varietas fugata constantiam, emendati mores augeant disciplinam, frangat clementia religiosa saevitiam, et funditus eradicet bonitas acquisita malitiam, ut expulsione vitiorum celebretur introductio gloriosa virtutum. Sed de virtutibus in capite sequenti videbimus, nunc de vitiis, ut coepimus, prosequamur. CAPUT IV. De cupiditate, quae ita mixta est superbiae, ut nihil peccati fiat quod non ex utraque procedat. 1. Si, utcunque jam patuit, qualiter intelligatur quod Scriptura dicit, Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15); hoc etiam videamus quod sanctus Apostolus dicit: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10): cum Spiritus sanctus, qui locutus est per prophetam, per Apostolum quoque ipse locutus sit, nec sibi possit esse diversus. Sollicite considerare debemus quare ille initium omnis peccati superbiam, hic radicem omnium malorum cupiditatem nominari voluerit. An forte sermonem propheticum Paulus apostolus, ut solet, exposuit? quandoquidem sive initium omnis peccati, sive radicem omnium malorum dicas, unum idemque significas. Porro cupiditas atque superbia in tantum est unum malum, ut nec superbus sine cupiditate, nec sine superbia possit cupidus inveniri. Siquidem et diabolus, in quo tenet superbia principatum, propriae potestatis ac perditionis humanae cupidus fuit, et ipse homo per appetitum arboris interdictae, ac divinae similitudinis affectationem, morbosae affectum cupiditatis ostendit. De superbia namque nascuntur haereses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones, animositates, ambitio, elatio, praesumptio, vanitas, inquietudo, mendacium, perjurium, et caetera ejusmodi. Sed haec quis dubitet ex cupiditate quoque procedere, cum omnes qui fuerint illis omnibus morbis quos nominavi corrupti, habeantur et cupidi? 2. Item cum gulosos, intemperantes, ebriosos, avidos, rapaces, fornicarios, adulteros, stupratores, incestos, flagitiosos, cupiditas reddat; quando possunt sine superbia tales fieri, sine qua omnino non possunt Dei praecepta contemni quibus prohibentur illa omnia mala quae superius comprehendi? Ideoque si volumus consummare nostri certaminis cursum, caveamus imprimis cupiditatem atque superbiam; non duo mala, sed unum, a quo trahunt omnes mali actus initium. Nam sine superbia quae possunt saltem inchoari peccata, cum dicatur: Initium omnis peccati superbia? Aut sine cupiditate, quae est malorum omnium radix, quae possunt fieri mala, cum sine radice omnia, aut nulla deputentur, aut mortua? Deinde si quodlibet peccatum perpetrare non possum, nisi malae delectationi consentiam, quod cupiditatis est proprium; et Dei praecepta contemnam, quod est superbiae malum: quomodo non ex cupiditate, quae est radix malorum omnium, et ex superbia, quae initium omnis peccati dicitur, procedit omne peccatum? CAPUT V. Quo animi tormento invidos affligat invidia. Invidus certe, qui alienum bonum, suum facit invidendo supplicium, nulla videtur ad invidendum concupiscentia provocari, sed tantum superbiae morbo vexari. Sed si animi ejus pestem qua praecipitatur incensus, subtiliter alteque rimemini, invenietis eum et perditionis ejus cupidine, cujus cupit interitum, et superbiae malo teneri, quo sibi jugiter ingemiscit meliorem cui invidet, anteferri. Quis facile potest quale sit hoc malum verbis exprimere, quo invidus odio hominis persequitur divinum munus in homine, cum potius amari homo debeat, etiam pro sui meriti sanctitate? Tantos invidus habet justa poena tortores, quantos invidiosus habuerit laudatores. Siquidem invidiosum facit excellentia meriti, invidum poena peccati: nec ei ab homine potest adhiberi remedium, cujus est vulnus occultum.
CAPUT VI. In quae et quanta mala concupiscentia carnis erumpat si ei mens corrupta consentiat. 1. Quid concupiscentiae carnis addictus, nunquid non videtur nihil habere superbiae, cum praesertim passio ipsa eum videatur humiliare luxuriae? Et tamen nisi prius Deo rebellis existeret, cujus salubre praeceptum de pudicitia conservanda, superbi spiritus praesumptione contemnit, nulla eum lasciviae cupiditas provocaret. In animo ejus diu disceptant Dei contemptus et metus; sed aut contemptus Dei praeponderat, et superbus animus, recepta cupiditate, pudicitiam perdit; aut obtinet metus, et animus Deo subjectus cupiditati simul ac superbiae contradicit. Plerosque enim gula et abundantia vini turpiter in luxuriam solvunt, alios in [ al. ad] injuriam pudicitiae sordidae cogitationes incendunt, nonnullos de proposito castitatis occasiones oblatae dejiciunt, quosdam sub impudicitiae jugum exempla perdite viventium mittunt. 2. Sunt alii quorum vitam lingua turpis inflammat, aut turpem conscientiam manifestat, qui prius inverecundos sermones aut proferunt libenter, aut audiunt, ac deinde, paulatim morbo crescente, ab honestate deficiunt, attritoque pudore viles effecti, dum indecenter elegantes videri volunt, passim jam turpibus verbis impudenter insaniunt. Hoc enim loquuntur quique, quod diligunt; et delectabiliter audiunt quod assiduis cogitationibus volvunt. Cogitatio quippe est quae mentem, sicut turpis inquinat, ita, si fuerit honesta, purificat. Aut si non ex cogitatione facies mentis existit, sed qualitas cogitationis ex mente; non sordidae cogitationes mentem sordidam reddunt, sed ex mente sordida sordidae cogitationes existunt. Quod si ita est, pulchrorum corporum formae per oculos irrepentes, animum non movent incorruptum; et quando corruptibiliter movent, non corrumpunt sanum, sed ostendunt propria voluntate corruptum. 3. Turpia quoque verba per aures ingressa, quid praevalent, si non fuerint arbitrio mentis admissa? Quando autem praevalent, non ipsam corrumpunt mentem, sed jam corruptam sponte reperiunt. Auribus enim castis obsceni sermones cum sono deficiunt, nec secretum pudici cordis irrumpunt. Quid palpamen tenerum, quod menti jam vitiosae blanditur, nunquid potest ad animum admitti per tactum, si animus incorruptum servet professionis suae propositum? Ac sic, prius integritatem sui animus sponte vitiatus amittit, et sic delectationem tactus admittit. De cibi vel potus cavenda delectatione jam dixi sufficienter, ut arbitror, in secundo volumine, ubi, quanta potui brevitate, perfectionem spiritualis abstinentiae commendavi. 4. Sed et hic hoc breviter dico, quod per os carnis non irrumpit delectatio gustus ad mentem, nec erumpit sermo turpis ex mente, nisi se voluntarie mens ante corrumpat, quam recipiat aliquid unde corrumpatur, aut proferat. Caeterum si animus sub Deo suo firmus ipsius Dei sui munere perseveret, nec quibuslibet deliciis lenocinantibus cedit, nec profert aliquid turpe nec recipit. Jam de odoribus pauca perstringam, ut totam tentationem quinque pertiti sensus verbis includam. Quos odores per aditum narium aut affectat mens aegra, aut divinitus adjuta repudiat: quae si se suo creatori subjiciat, atque ei, qui est dignitas ejus et salus, amanter inhaereat, non solum nulla eam vitiorum foeditas decolorat, sed nec delectatio ulla carnalis effeminat. Quod si a caritate sui conditoris et illustratoris inflata resiliat, ac se, relicto interiore solidoque bono, foras in exteriora bona projiciat: quidquid in ea nervorum potest esse, resolvitur; quidquid virium debilitatur et frangitur; tuncque ei actio spiritualis efficitur onerosa, et ipsa in carnalibus fit inquieta: ita ut omnia quae per sensum corporis sentit, non vitianda, sed jam vitiata turpiter concupiscat: et quando corpus nihil sensibilium sentit, ipsa sibi delectabiliter recordando, sensarum rerum imagines repraesentat. Apud se intus audit sine voce quidquid cantilenae suavis ac jocationis obscenae per flexuosos aurium meatus influxit. Ibi ei odor male suavis corruptibiliter fragrat, qui per patulas narium cavernas irrepsit. Ibi eam sapor oblectat, quem ad se per illecebram voluptuosi gustus admisit. Ibi persentit nescio quid molliter blandum, quod ei exterior tactus impressit. Ibi colores varios et illices formas concupiscibiliter videt, quas ei oculorum curiositas nuntiavit. 5. Quae mens ita, absentibus plerumque corporibus, imaginibus corporum delectatur affecta carnaliter ut nimia sordidae cogitationis intentione defixa, non sibi imagines corporum videatur amplexari, sed corpora. Hinc est quod ille corporis fluxus qui fit in dormientibus sine culpa, interdum vigilantibus contingat ex culpa. Aliud est enim quod in dormiente fit, aliud quod vigilans facit. Ibi naturaliter plenitudo humoris expellitur, hic turpiter concupiscentia publicatur. Sed haec concupiscentia illis vigilantibus hunc elicit fluxum, quibus per foeda colloquia sordidum commoverit appetitum. Hi sunt quibus usui est feminarum descriptio: illa rudis est, illa dicacula, illa deformis, illa formosa; alterius placet ornatus, gestus alterius; illius laudatur etiam sine forma festivitas, illius sola formositas. Inde transitur ad mores, et aliam talibus commendat taciturnitas moderata, aliam turpem videri facit libertas incondita. Haec et his similia colloquentes, suggerunt concupiscentiae suae materiam. Nec tamen ideo concupiscunt, quia aut loquuntur libenter, aut audiunt; qui nisi concupiscentiae morbo corrupti essent, nunquam vel loquerentur talia, vel audirent: quia non eos ista corrumpunt, sed corruptos ostendunt. 6. Ac ne me ista veraciter arguentem quisquam judicet arguendum, noverit propter hoc forte ab antiquis fuisse decretum ne qui adolescentium legerent Geneseos librum, ac partem pariter Ezechielis prophetae, vel Canticum canticorum, et caetera talia, in quibus generationes, et actus, et nomina quarumdam scripta sunt mulierum. Quas licet secundum historiam fuisse credamus, earum tamen nominibus virtutes figuratas accipimus. Quoniam sicut illae non solum viris suis per sanctos mores, sed etiam extraneis, sine dispendio sui pudoris, ob nimiam pulchritudinem placuerunt; ita sanctae virtutes et suos mirabiles omnibus reddunt, et extraneos quadam admiratione sui perstringunt. Hinc est quod et ipsi qui vitiose vivunt, virtutes vitiis anteponunt: quia aliud est quod faciunt morbo, aliud quod coguntur, probare judicio. Sed ne forte haec spiritualia secundum carnem adhuc carnales acciperent; nec virtutes cogitarent quas mulieres illae significant, sed ipsas cogitando carnaliter deperirent; consulto juniores legere sunt illa prohibiti, quae sicut spiritualiter accepta vivificant, ita carnaliter intelligentibus, ipsa carnalis intelligentia occasiones carnalis concupiscentiae subministrat. Earum quisque nomina frequenter habet in ore, quarum desideria vulnerato gestat in corde, ac turpitudinem quam exercere verecundatur in facto, tenet in animo, reus non humano judicio, sed divino. CAPUT VII. Quod etiam hi quos ab impudicitia quaelibet necessitas vetat, si vivere pudice consuescant, ad amorem castitatis ascendant. Tales pudicos aut temperatio corporum facit, aut timor supplicii temporalis ab impudicitiae actione suspendit, aut occasio negata destituit. Sed licet voluntate sit impudicus qui necessitate pudicus est; tamen si et ille temperati corporis, de beneficio naturae suae, Deo auctori omnium naturarum gratias agat; et ille quem timor in bono pudicitiae tenet, atque is cui facultatem moechandi negat occasio, vivere pudice consuescant: in virtutem plerumque de necessitate proficiunt; et paulatim ipsius pudicitiae delectatione crescente, pudici veraciter fiunt: et ita proficiunt, ut jam non sermone, sed virtute sordes impudicitiae detestantes, non timore poenae carnalibus incentivis obsistant, quod est incipientium proprium; sed exsecratione peccati refrenent inquietos carnis affectus, quod est castitatis consummatae fastigium. Non quod animus unquam desinat in hac carne cum vitiis habere conflictum; sed quod eum alat ac provehat, et quantum fieri potest in praesenti vita, perficiat ipsa numerositas triumphorum: si modo non se in corpus sensibilium captus delectatione dejiciat; sed exsecratione delectationum sublimiter roboratus, supra corpus se corporalium victor attollat; ac Deo suo, sub quo eum viventem desideria repudiata non vincunt, in aeternum glorificandus adhaereat.
CAPUT VIII. Quibus indiciis possit ostendi superbia, quae vel in perditis aperta est, vel in fictis occulta. 1. Jam nunc videamus quibus indiciis possit superbia deprehendi: ut sicut in superioribus claruit nullum peccatum sine illa posse committi, ita hic signa ejus eluceant, quibus cavenda possit ostendi. Omitto illos quos etiam ipse habitus et incessus superbos ostendunt; quorum erecta cervix, facies torva, truces oculi, et sermo terribilis nudam superbiam clamant: qui libidine dominandi possessi, quos possunt violenter sibi subjiciunt, humana jura divinaque confundunt, honoribus intumescunt, passim cuncta diripiunt, suis criminibus gaudent, et seipsos, superbiae morbo corrupti, non capiunt. Hos ergo praetereo, in quibus superbia tam aperte regnat, ut nec dignetur se occultare, nec valeat. Illos tantum dolendos ostendo, atque eorum exempla cavenda denuntio, quos jam conversos et aliquantulum proficientes superbia occulte captivat, quos in profundum malorum fraudulenta dominatione praecipitat, et ne inde unquam possint emergere, jugiter calcat. Ipsa in cordibus talium locum diabolo facit; ipsa ei advenienti immunitum pectus familiariter pandit; ipsa introeuntem suscipit; ipsa captis jus perdite vivendi constituit; ipsa omnes virtutibus exarmat quos semel invaserit; ipsa quidquid in eis remanserit quod vitiis posset obniti, ne contra se forte convalescat, interimit. 2. Inde est quod hi quos superbae mentis tabes purulenta corruperit, seniorum suorum non observant imperata, sed judicant; de suis negligentiis objurgati, aut rebellant insolenter, aut murmurant; de loco superiori disceptant, praeferri se etiam melioribus impudenter affectant; simplicitatem spiritualium fratrum irridenter exagitant, suas sententias procaciter jactant, obsequia delata fastidiunt, negata pertinaciter quaerunt, natales moribus anteponunt, juniores suos elati despiciunt, conferri sibi aliquos posse non credunt, aequari senioribus dedignantur, super eos se solo animi tumore constituunt: non servant in obsequio reverentiam, in sermone modestiam, in moribus disciplinam; habent in intentione pertinaciam, in corde duritiam, in sermocinatione jactantiam; in humilitate fallaces, in odio pertinaces, subjectionis impatientes, potentiae sectatores, omnibus bonis odibiles; ad opus bonum pigri, ad communionem feri, ad obsequium duri, ad loquendum quod nesciunt prompti, ad supplantandum parati, ad omnia quibus subsistit fraterna societas inhumani; temerarii in audendo, clamosi in loquendo, fastidiosi in audiendo, praesumptuosi in docendo, effrenati deformiter in cachinno, onerosi amicis, infesti quietis, ingrati beneficiis, inflati obsequiis, et imperiosi subjectis. 3. Haec sunt superbiae grassantis indicia, quibus Deus offenditur, et recedit, ac superba corda destituit. His malis diabolus pastus exsultat, invitatur, ut veniat, superbas mentes intrat, ut teneat; erigit, ut allidat; fovet, ut perdat: qui inexplebiliter de ipsa perditorum captivitate tripudiat; ut captivos suos, quos superbiae viribus sibi subjecit, jure possideat, et omnia illa mala quae superius comprehendi, per illos exerceat. Merito igitur per justum Dei judicium deseruntur hujusmodi occulto damnati supplicio; quoniam non violenter addicti, sed sponte cedunt superbiae decipientis imperio; cui utique possunt, si voluerint, repugnare liberae voluntatis arbitrio; liberati per donum Spiritus sancti, et muniti. Verumtamen etiam tales, si ad recipiendam salutem divinitus animati, spem resipiscendi concipiant, nec se in peccatis suis desperando contemnant, poterunt fructuosae satisfactionis medicamento sanari, et superbiam, quae eos a Deo suo tumefactos excusserat, fundatae humilitatis assumptione damnantes, vinculis aeternae damnationis absolvi. Quod qualiter fieri possit, supra jam diximus, cum de ipsa superbia, unde processerit, quo pervenerit et quid egerit, tractaremus. Namque a diabolo processit, ad hominem primum pervenit, et in ipso totum genus humanum, velut in radice fructum, naturae sponte peccantis vitiatione corrupit. CAPUT IX. Quibus signis invidorum declaretur invidia. 1. Ordo ipse exigere videtur ut de invidia quoque pauca dicamus, quae in tantum de superbiae fonte manavit, ut diabolus, qui per superbiam periit, hominem primum statim, succensus invidiae felle, perdiderit; namque a diabolo processit. Proinde, quia idem diabolus superbiendo invidus, non invidendo superbus apparuit, non superbia fructus invidiae fuit, sed invidia ex superbia radice processit. Unde, quoniam quantum invidos affligat invidia, sermo superior jam prodidit, non hic de illius supplicio dicendum videtur, quo suos animos invidi laniando conficiunt; sed hoc tantum, donante Domino, debemus ostendere, qualiter invidi sancte viventium merita, sua faciant invidendo peccata; et quantum in eis bonum corrumpat invidia, qui quidquid boni fieri vel dici a sanctis audierint, aut omnino non credunt, aut res bene gestas in malum male interpretando convertunt. Omne malum quod de illis mendax fama jactaverit, statim, tanquam si ipsi viderint, credunt. Feraliter eis qui illud verum non esse probare voluerint, contradicunt. Omnia suis aemulis fingunt, eorum profectu deficiunt, odia intra se abscondunt, et in suos cruciatus enutriunt, proficientibus invident, peccantibus favent. De bonorum malis gaudent, de profectibus lugent, inimicitiis gratuitis ardent, deprehendi pectoris sui malitiam timent, semper amari, nunquam certi; amici diaboli, inimici etiam sui, omnibus odiosi; ad gaudenda anxii, ad plangenda laeti, utrobique perversi. Inter amicos discordias seminant, discordantes ad tempus, si possunt, in dissensione confirmant. Opinionem bonorum mendaciis decolorant: in spiritualibus carnalia laudant, ut spiritualia bona eis deesse persuadeant. Amicitias simulant, ut eos qui se incaute sibi commiserint, qua possunt arte decipiant. Odiorum sibi occasiones pravis suspicionibus coacervant; daemones, quorum sectantur facta, laetificant. Sanctos viros quibus sunt noti contristant, velut amici in obsequio, hostes in animo. Continentes in verbo, turpes in facto. Prodigi secretorum, tenaces malorum, prompti suspicionum malarum, inanes bonorum. Pleni sordium, praediti fraudibus. Adversarii corde virtutibus, pravi moribus, et insidiosi cunctis secum in simplicitate viventibus. 2. Haec et his similia sunt quae omnes invidos bonis voto sive animo inimicos ostendunt. In haec mala deveniunt, qui insectando sectandos, et diligendos abominando, feraliter a communione bonorum omnium seipsos excludunt: ut illud bonum jure non sit in eis, quod persequuntur in bonis. Considerate, obsecro, qualiter invidos punitura sint mala sua, quos etiam bona puniunt aliena. Ubi isti fieri poterunt boni, qui sunt in bono mali? aut quando bene malis usuri sunt, qui male bonis uti non desinunt! Bene malis usi sunt martyres sancti, in testimonio Salvatoris nostri veraces, et in castris spiritualibus strenui bellatores; qui tribulationibus et damnis, ac variis cruciatibus affecti, pariter et probati, terrenis coelestia mutaverunt; et de bono usu malorum profecti ad gaudia bonorum perennium pervenerunt. Item bonis utitur invidus male, quia omnibus bonis quae miser exsecratur, abjunctus, animi sui supplicio relinquetur affligendus. Et quis ei poterit subvenire, qui se sibi exhibet invidendo carnificem? Aut unde sibi parabit salutem, qui de salutis materia contrahit (bonis male utendo) perniciem? Verumtamen si invidi quoque sicut alii peccatores divinitus inspirati, in spem recuperandae salutis assurgant, ac sibi quales sunt, Deo placituri displiceant, si non imitentur Cain, qui postquam dominantis invidiae furore caecatus, germano suo vitam per scelus extorsit, et animam suam fraterni corporis morte percussam supplicio aeternae mortis addixit, consequendae veniae desperatione depressus ait ad Dominum: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Gen. IV, 13); hoc est dicere Deo: Indulgeri mihi non peto, quia peccatorum meorum magnitudine indulgentiae tuae vincitur magnitudo. Denique nusquam legitur aut poenituisse de suo scelere, aut veniam meruisse. Si ergo hujus abhorrentes exemplum se sibi auferant, et se Deo suo restituant, nec se in profundum malorum salutem desperando projiciant; quis dubitet, imo quis non firmiter credat, eis prioris malitiae veniam posse conferri, si modo invidiae vnlnere sanato correcti, amaritudinem sui pectoris dulcedine fraternae dilectionis expellant, eos simpliciter amando quos oderant, ut ad bonum fraternae communionis ac pacis, bonorum omnium, quorum gravabantur meritis, adjuventur exemplis? CAPUT X. Quantis malis vanitas vanos involvat. 1. His itaque super invidia disputatis, quam gravi malo etiam vanitas vanos involvat, consequenter expediam. Quae ut facilius vitari possit, quid in se corruptionis habeat breviter declaremus. Est enim vanitas, inflata quaedam circa delectationes varias animi languentis affectio, potiendi honoris avida, simul et nescia, morbo excellentiae inanis afflata, cava, morbida, turbulenta, animorum levium domina, male fundatis omnibus blanda, repugnantibus fumea, capiendis seductoria, captis invicta, simulatio quaedam virtutum, anima vitiorum, fomes carnalium delectationum, labes morum, appetitio dignitatum, dulcis miseris, amara perfectis, periculosa dubiis, imperiosa subjectis, infirma fundatis; facile captivat, captivatos oblectat, ambitiosos vexat, angustos inflat, inflatos humiliat; cui serviunt tumidi, sub qua jacent elati, quam inveniunt perditi, ad quam currunt lapsuri, in qua sibi videntur stare jam lapsi. 2. Haec est vanitas, quae non aliquas virtutes, ut putatur, exantlat, sed licentiam vitiorum, cum fuerit a vitiosis recepta, corroborat: caeterum mentes virtutum plenas omnino non penetrat. Vacuos ergo ac nullis fultos virtutibus tentat; et ipsos fastu ruinosae ambitionis inflatos, in occulta dedecora quadam publice furendi delectatione praecipitat, sicut vacuam navem tempestas in diversa tumidis fluctibus jactat, et in area, frumentis sua gravitate manentibus, leves ex ea ventus paleas raptat. Quod si ita est, non vitiosos facit vanitas, sed ostendit: quae illos sui afflatus vento circumfert, ac lubricis circumactos affectibus rotat; qui se ad omnes ejus impulsus studio propriae voluntatis accommodant; qui se de operibus quorum sibi conscii non sunt turpiter jactant; qui se ab omnibus praedicari per nefas affectant; qui sanctos viros sui comparatione depretiant: qui vitio aurae popularis elati, nihil sibi perfectionis deesse existimant. Occurrentium salutationibus gaudent, suis adulatoribus favent, voluptatibus parent, omnibus turpibus placent. Gestiunt docere quod nesciunt, credi de se sublimia volunt, delectabilia gravibus anteponunt; exsecrantur verbo, quod animo concupiscunt; appellationes virtutum vitiis suis imponunt. Se ipsos fallunt, faventes sibi decipiunt. In promissione honesta veloces, in exhibitione mendaces. A bono mutabiles, mali tenaces. In verbo graves, in animo turpes, ubique fallaces. Laeti ad prospera, fragiles ad adversa. Inflati ad obsequia, anxii ad opprobria. Immoderati ad gaudia, faciles ad humana, difficiles semper ad honesta. 3. His ergo et similibus delinitos vanitas premit, nec eos aut suum morbum sentire, aut ad medicum venire permittit. Et quid est ad medicum venire, nisi infirmum suas infirmitates agnoscere, nec placere sibi, sed de factis quae illi videbantur esse gloriosa, confundi? Quod certe illi non faciunt qui, desiderio comparandae opinionis incensi, eis tantum operibus quibus emitur favor humanus inserviunt, et morum bona contemnunt; tantumque eos ardor humanae laudis inflammat, ut laboriosa operosa, quae populus admiretur, et quibus fama diffunditur, sine labore suspiciant, et libenter exerceant. Inde est, quod jejunare, abstinere, vigilare, ecclesiam frequentare, vel psallere, cum haec omnia sine labore non fiant, etiam cum delectatione illi faciunt, qui ex his hominibus placere concupiscunt: non quod ista et homines Dei non faciant; sed quod illi probentur ea Deo magis, quam hominibus exhibere, qui ferventius student etiam moribus sanctis excellere. 4. Caeterum si quisquam foris, ubi potest magnus credi, resplendeat, et intus, ubi Deus solus videt, squaleat; quis non intelligat, quod illi omnes abstinentiae, ac jejuniorum, vigiliarumque continui labores quos nobis Dei amor, eis amor humanae laudis, et inflammata vanitas facit tolerabiles, non sint ornamenta morum, sed velamina vitiorum? Quapropter vera jejunia, abstinentiae, vigiliae, eleemosynae, et caetera hujusmodi, augere debent bonum nostrum, non velare peccatum; nec pro justitia, sed cum justitia Deo sunt exhibenda: quoniam quidem multo attentius debent praecepta perficere, qui ea parati sunt perfectionis amore transcendere. Alioquin si invidi, si superbi, si elati, si cupidi, haec et his similia mala pectoris sui non reprimant, et tamen suum corpus jejuniis, ac labore abstinentiae, quamvis continuatae, conficiant; nec illa eos opera impensa vanitati justificant, et haec vitia, quae negligunt emendare, condemnant. Itaque licet ubique libri hujus singulis quibusque vitiis absolutis, remedia quoque quibus possint caveri vel emendari subjecerim, hic tamen compendii gratia generalis quaedam regula, Domino illuminante, monstranda est, cui regulae veraciter innitentes, omnibus peccatis obsistant. Nulla res sic nos ab omni peccato servarit immunes, sicut timor supplicii, et amor Dei. Sed de caritate, quod Dominus, cujus donum caritas ipsa est, dederit, postea disseremus. CAPUT XI. De utilitate timoris, et quod efficaciter peccatis obsistat. Nunc de timore supplicii pauca dicamus. Ad poenam quae peccatis debetur, mens antequam peccet, aspiciat; cruciatus ac dolores qui solent sequi peccantem, carnalibus incentivis opponat; et nihil eam peccati oblectat, nec ad peccandum ulla delectatio corporalis inclinat. Denique non ideo cedimus illecebris ac voluptatibus nostris, quia repugnare non possumus; sed quia securitatem nobis occultandi criminis ipsi promittimus; et dum credimus colorari, vel redimi posse quod facimus, spe praesumptae impunitatis illecti, dominationem in nos nostrae voluptati permittimus. Caeterum, si eo tempore quo quis peccare deliberat, sana mente consideret, quae poena exspectet in suis facinoribus ac flagitiis deprehensos, quod supplicium convictos excruciet, qui tremor membra quatiat, pallor ora perfundat, quantum denique humiliet et exsecrabiles omnibus reddat; etiam ipsum sordidae opinionis opprobrium nescio an possit quibuslibet vitiis accommodare consensum. Quid enim mali operis fieri potest unde nec erubescant etiam illi, quos ipsa flagitia sua delectant? Hinc est quod hi qui bona sua vane ac deformiter jactant, dedecora quibus remordentur et humiliantur occultant. Quid quod in peccantem etiam sine humano judicio conscientiae judicantis tormenta desaeviunt, et male sibi consciam mentem ipsae etiam cogitationes secreti reatus, cruciatoria recordatione conficiunt.
CAPUT XII. De futuro judicio, vel aeternitate supplicii, ac de qualitate gehennae. 1. Age jam cum ad illud ultimum judicium venerimus, ab eo judice judicandi, qui nec falli occultatione criminum potest, nec ad impunitatem promerendam muneris alicujus oblatione corrumpi: cum coeperint omnium secreta revelari, et non solum actus ac verba, sed etiam ipsae cogitationes ostendi: quid faciemus sub tanti judicis majestate? Quid excusationis obtendere poterimus? Qua nos defensionis arte purgabimus? Quae nobis subventura est poenitentia, quam in hac carne contempsimus? Quae nos defensura sunt opera bona, quae in hac vita non fecimus? Ad quos apostolos, aut ad quos alios sanctos confugituri sumus, quorum exempla simul ac verba despeximus? An forte aliquos ibi fragilitas corporis excusabit? Sed excusationi eorum reclamabunt omnium exempla sanctorum, qui cum fragilitate carnis in carne viventes, fragilitatem carnis in carne vincentes, quod fecerunt, utique fieri posse docuerunt: maxime, quia nec ipsi peccato sua virtute, sed Domini miserantis auxilio, restiterunt: qui se et non quaerentibus, ut quaeratur, atque in eum credatur, ostendit; et credentes in se, ne a peccato vincantur, invicta protectione defendit. 2. Quid ergo responsuri sunt, si eis Dominus dicat: Si potuistis, quare non restitistis desideriis peccatorum? si non potuistis, quare meum contra peccata non quaesistis auxilium? aut vulnerati, quare poenitendo non adhibuistis vulneri vestro remedium? Nonne ad haec obmutescentes, et quid excusationis referant non habentes, dicet: Ligate eos manibus et pedibus, et mittite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium; ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Matth. XXII, 13; Isai. LXVI, 24; Marc. IX, 44). Et quid est obmutescentes manibus et pedibus ligari, nisi in inferno, ubi Deo nemo confitetur, actione privari? sicut in exteriores tenebras mitti, nihil aliud erit nisi a Domino, qui est mentium lumen, expelli. Fletus autem et stridor dentium acerrimos eorum dolores ostendunt, qui supplicio aeternae mortis addicti, non videndi sensum habituri sunt, sed dolendi. Quorum continuus gemitus, cruciatus aeternus, dolor summus, poenalis sensus, torquent animas, nec extorquent; puniunt corpora damnata, nec finiunt. Quos ideo sibi deputatos ignis inexstinguibilis non exstinguit; ut permanente sentiendi vita, poena permaneat, et ad dolendum magis quam ad vivendum aeternis corporibus compeditos habeat, quos in flammis vivacibus immortalitas secundae mortis occidat. Jam vero quod dicit: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24), ad totam refertur damnati hominis poenam; quem inefficacis poenitentiae ignis exurit, et consumentis conscientiae vermis immortaliter rodit. Proinde omnes qui in gehenna dicuntur occidi, non id cum illis agitur, ut maximis consumpti doloribus, aliquando deficiant; sed ut in illis poenaliter vivant. 3. Haec et his similia libenter audire vel legere, jugiter ante oculos mentis adducere, futura credere, sine ulla perturbatione metuere, cogitare quale malum sit ab illo gaudio divinae contemplationis excludi, beatissima sanctorum omnium societate privari, fieri patriae coelestis extorrem, mori vitae beatae, morti vivere sempiternae, in aeternum ignem cum diabolo et angelis ejus expelli, ubi sit mors secunda damnatis exsilium, vita supplicium, non sentire in illo igne quod illuminat, sentire quod cruciat, exundatis incendii terribiles crepitus pati, barathri fumantis amara caligine oculos obcaecari, profundo gehennae fluctuantis immergi, edacissimis in aeternum dilaniari vermibus, nec finiri: haec et multa similia cogitare, nihil est aliud quam vitiis omnibus repudium dare, et omnia blandimenta carnalia refrenare. Sed nos jam, si videtur, ab his terribilibus malis, quae fidelium mentes salubri terrore concutiunt, atque ab omnibus vitiosis delectationibus abducunt, et quae amatores voluptatum suarum tunc suae damnationis experimento probabunt, quando jam, quod est omni infelicitate miserius, se emendare non poterunt: ab his, inquam, terrificis ac tristibus malis ascendamus ad illa sublimia, quibus proficientium mentes in spem promerendae beatitudinis assurgunt abjuratisque terrenis, coelestia concupiscunt. Et quoniam proficere cupientes a salubri timore incipiunt, et ad caritatem proficiendo perveniunt, nos quoque sufficere judicantes quod de incipientium timore tractavimus, etiam de caritate, quod ipse, cujus munus est, donaverit, disputemus. CAPUT XIII. De laude caritatis. Caritas est, ut mihi videtur, recta voluntas ab omnibus terrenis ac praesentibus prorsus aversa, juncta Deo inseparabiliter, et unita, igne quodam sancti Spiritus, a quo est, et ad quem refertur, incensa; inquinamenti omnis extranea, corrumpi nescia, nulli vitio mutabilitatis obnoxia, supra omnia quae carnaliter diliguntur excelsa, affectionum omnium potentissima, divinae contemplationis avida, in omnibus semper invicta; summa actionum bonarum, salus morum, finis coelestium praeceptorum, mors criminum, vita virtutum, virtus pugnantium, palma victorum, anima sanctarum mentium, causa meritorum bonorum, praemium perfectorum. In peccatis suis mortuos suscitat, languentes sanat, perditos instaurat, spem desperatis inspirat, pacificas mentes inhabitat; fructuosa in poenitentibus, laeta in proficientibus, gloriosa in perseverantibus, victoriosa in martyribus, operosa in omnibus omnino fidelibus. Quam fides concipit, ad quam spes currit, cui profectus omnium servit, ex qua quidquid est boni operis vivit; sub qua obedientia crescit, per quam patientia vincit, propter quam carnalia blandimenta devotio religiosa contemnit; sine qua nullus Deo placuit; cum qua nec potuit aliquis peccare, nec poterit. Haec est caritas vera, germana, perfecta; quam excellentiorem viam nominat sanctus Apostolus (I Cor. XII, 31). Et vere ipsa est via quae ducit per se ambulantes ad patriam: quia sicut sine via pervenit nullus quo tendit, ita sine caritate, quae dicta est via, non ambulare possunt homines, sed errare.
CAPUT XIV. Qualiter possint ea quae de caritate sanctus apostolus dixit, intelligi. 1. Itaque jam qualis, et quanta sit haec caritas, non pedum via, sed morum, Apostolo docente, discamus. Si linguis, inquit, hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habuero, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Hominum vel angelorum linguis, inanem facundiam quorumdam significatam debemus accipere, qui omnia quaecunque voluerint, accurate quidem, atque eloquenter enuntiant; sed quamvis ornate copioseque disserant, tamen si docendi officium vanitate placendi magis, quam consulendi caritate suscipiant; non ut aliquos doceant, sed ut se doctos ostendant; nec profectum, sed plausum a suis auditoribus quaerant; si totam conscientiae diligentiam transferant male dicaces ad linguam, et studiosius eloquentiam velint curare quam vitam: si supercilio vanae loquacitatis elati, dicta sua magis cupiant laudari, quam fieri; nec sint de sanctitate operis, sed de sermonis elucubrati venustate solliciti: nunquid non tales merito aeramento sonanti, aut tinnienti cymbalo comparantur? qui in modum tinnientis aeramenti, vel cymbali, praeclara quaeque magis appetunt sonare, quam facere: nec erubescunt a seipsis aliter vivendo, quam praedicant discrepare: qui ut quoquo modo turpitudinem suae conversationis obnubilent, honesta praedicare non cessant; non tamen ut auditores sui eorum praedicatione proficiant, sed ut ipsi videantur curare quae praedicant. 2. Sed videamus quae his adnectat Apostolus. Si habuero, inquit, prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum (Ibid. 2). Non ad hoc ista dicit, quasi aliqua bona sine caritate habere aliqui non possint; sed quia nihil prosint habentibus ea, si a caritate defecerint. Ipsa autem et hic necessaria est, ut omnia bona, summum bonum caritatis habentibus prosint, et ibi eis etiam perfectior permanebit, cum omnes perseverantes in se ad visionem Dei perduxerit. Caeterum prophetia, et mysteriorum omnium notitia, vel scientia, nec non et ipsa fides, vel caetera talia, quae non perfectioni fidelium, sed fragilitati necessaria judicantur, in illa perfectione sanctorum, quo in caritate radicati pervenire contendunt, pervenientibus necessaria esse non poterunt, cum illis incomparabiliter meliora ac perfectiora successerint. Quia nec prophetia ibi opus erit, cum ad illud quod futurum promittebat, impleta perduxerit; nec scientia, quae velut lucerna quaedam in hujus saeculi nocte fideles illuminat, cum in illius vitae die perpetuo Sol vivus justis effulserit; nec mysteriorum notitia, aut ipsa fides necessaria erit, quando ad ea quae per mysterium significabantur, et credebantur ex fide, perfectio Christiana pervenerit. Caritas vero hic quidem necessaria est, quae nos separat a diabolo, purificat a peccato, reconciliat Deo; sed ibi perfecta erit, cum perfectos Deo, a quo est donata, conjunxerit. 3. Adhuc Apostolus laudem divinae caritatis amplificans, adjungit et dicit: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam; caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Nec immerito. Si enim non quid, sed propter quid faciamus, in illa ultima examinatione quaerendum est; eleemosynae, vel traditio corporis in mortem, quid proderunt non habentibus caritatem? Ipsa ergo habenda est, ipsa sectanda, sine qua nec eleemosynae, nec occisio corporis, nec illa omnia superius dicta, vel alia quaevis bona perducunt aliquos ad salutem. Quia qualibet actio bona vel passio, nisi ex fide, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), exstiterit, nobis prodesse non poterit. Quapropter nihil eis peccati damnabilis remanere poterit, nec deerit aliquid boni, quibus caritas, omnis inquinamenti mundatio, et bonorum omnium mater affluxerit. Quoniam quidem si caritas patiens est, benigna est, si non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt; non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; si omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII. 4 et seqq.); et eos in quibus fuerit, omnibus his bonis quae habet impertit: quid illis esse potest in hac vita perfectius, qui tantis abundant, caritate in se regnante, virtutibus? 4. Proinde quando videmus aliquos patientiae mole fundatos inconcussum pectus saevientibus malis opponere; abundantia sanctae benignitatis affectos, bonum suum velle cum omnibus habere commune, non aliquibus ardentis invidiae facibus coqui; non agere perperam, sed simpliciter cum omnibus quibuslibet puritatem exhibere; nullo fastu perniciosae vanitatis inflari; nihil eorum quae sunt aliena, crimine cupiditatis ambire; quae sua sunt prae communionis bono non quaerere; nulli malum, quibuslibet irritatos injuriis, cogitare; non super alicujus, aut sui operis iniquitate, sed de veritate gaudere; omnes inquietos, vel inquietudines, fundata animi tranquillitate, sufferre, post hanc vitam poenas divinitus comminatas credere metuendo, praemia promissa sperare gaudendo, revelationem filiorum Dei desiderare fortiter sustinendo: quando ergo videmus haec, et talia bona aliquos posse, noverimus, non eos magnitudine virtutis suae posse, quod volunt ardenter, et faciunt; sed de beneficio illius caritatis, quae non est ex nobis, sed diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). CAPUT XV. Quantum perfectionis caritas in se fundatis exhibeat. 1. Ergo si caritatem Deo exhibeamus et proximo, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5), facile peccato resistimus, bonis omnibus abundamus, saeculi blandimenta contemnimus, et omnia quae difficilia sunt humanae fragilitati, vel aspera, etiam cum delectatione perficimus; si tamen Deum caritate perfecta, quae nobis ab illo est, ex toto corde, ex tota anima, et ex totis viribus diligamus (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37; Luc. X, 27; Marc. XII, 30). Ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus diligit Deum: quem si ex toto corde diligamus, nihil erit in nobis unde peccati desideriis serviamus. Et quid est diligere Deum, nisi illi occupari animo, concipere fruendae visionis ejus affectum, peccati odium, mundi fastidium; diligere etiam proximum (Matth. V, 43), quem ipse in se censuit diligendum; in ipso amore servare legitimum modum, nec pervertere dilectionis ordinem constitutum? Ordinem dilectionis illi pervertunt, nec modum diligendi custodiunt, qui aut mundum qui contemnendus est, diligunt, aut corpora sua minus diligenda, plus diligunt; aut proximos non sicut seipsos, aut Deum plus quam seipsos forte non diligunt (Videatur Aug. cap. 27, l. I, de Doct. Christ.). 2. Sed de mundo, quod diligi omnino non debeat, ipsius Dei nostri per sanctum Joannem apostolum vox est, dicentis: Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15). Corpus autem nostrum, quia pars nostri est, ad hoc nobis est diligendum, ut saluti ejus, ac fragilitati naturaliter consulamus, et agamus quatenus spiritui ordinate subjectum, ad aeternam salutem, accepta immortalitate, et incorruptione perveniat; non suis voluptatibus diffluendo, animae rigorem sibi cedentis emolliat, puritatem polluat, et totam dignitatem suae delectationis morbo corrumpat. Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, non propter sperata beneficia vel accepta, non propter affinitates vel consanguinitates; sed propter hoc tantum, quod sunt naturae nostrae participes, diligamus: quia non eos sicut nos ipsos amamus, quando propter illa superius dicta diligimus. Neque enim ideo proximum tanquam seipsum diligit quisque, quia sibi frater, aut soror, pater aut filius, mater aut filia, nepos aut neptis est. Carnaliter quippe amat, qui taliter amat: quoniam non illi tantum proximi nostri credendi sunt, quos nobis gradus sanguinis jungit; sed proximi nostri credendi sunt omnes homines naturae nostrae, sicut dixi, participes. Nam si propinquos nostros, quamvis imcompositos, turpes, ac male moratos, plus quam quoslibet sanctos, quos a nobis secundum sanguinem vocamus extraneos, diligamus; non solum carnaliter diligimus, sed etiam graviter in tali eorum dilectione peccamus. 3. Proinde secundum nos proximos omnes diligimus, quando ad mores bonos, et ad aeternam vitam consequendam, sicut nobis, saluti eorum consulimus; quando nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus; et sicut nobis subveniri optamus, ita eis pro viribus subvenimus; aut si facultas defuerit, voluntatem subveniendi tenemus. Quapropter haec est proximi tota dilectio, ut bonum quod tibi conferri vis, velis et proximo; et malum, quod tibi nolis accidere, nolis et proximo. Illi vero plus quam se diligunt Deum, qui pro ejus amore suae ad tempus saluti non parcunt; seipsos tribulationibus ac periculis tradunt, nudari facultatibus propriis, patriae suae extorres fieri, parentibus et uxoribus ac filiis suis renuntiare parati sunt; et ut totum dicam, ipsam corporis mortem non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes a corporis sui vita magis quam a Deo, vita vitae suae, discedere. 4. Iste igitur nobis dilectionis ordo servandus est, juxta illud quod dicit Spiritus sanctus, Ordinavit in me caritatem (Cant. II, 4); ut sicut ordinata caritas poscit, Deum principaliter diligamus; et propter ipsum, in ipso ea quae diligenda sunt, tantum quantum ipse praecipit diligamus (Levit. XIX, 19). Ipse enim praecipit ut corpora nostra propter nos, proximos sicut nos, et ipsum plus quam nos diligere debeamus (Matth. XXII): ita sane, ut eis quos nobis conjunctiores familiaritas facit, si eos fama non reprobat, et vita commendat, nos amplius impendamus, omnium profectus nostros esse credamus, et de aliorum peccatis tanquam de nostris misericorditer lugeamus. Sic ergo possunt in hac vita illi esse perfecti, qui perfecte diligunt Deum; et illi perfecte Deum diligunt, qui volendo quod vult Deus, et nolendo quod non vult, nec ullis peccatis quibus offenditur, acquiescunt; et semper se ad virtutes, quas ipse dignatur donare, diligendas et habendas, extendunt. Hi sunt qui omnia bona quae implere potuerint, ab illo se adjutos ut possint veraciter credunt; quidquid mali commiserint, vitio suae voluntatis ascribunt; quidquid boni non potuerint implere, ab illo ut possint jugiter petunt; cum potuerint, illi gratias agunt. Bona ejus quae fuerint consecuti, etiam aliis conferri socialiter volunt, et usque in suos inimicos dilectionis suae latitudinem porrigentes, hoc omnes cupiunt esse quod ipsi sunt. Satis de vitiis eorumque remediis est disputatum; nunc jam qualiter unaquaeque virtus possit acquiri breviter disseramus. CAPUT XVI. De qualitate virtutis, et qualiter sibi consentientes informet. 1. Omnis sancta virtus res est divina, incorporea prorsus atque mundissima: quam mentes inquinatae non inquinant, sed ipsa inquinatas emaculat; cujus participatione formantur informia, suscitantur mortua, sanantur infirma, corriguntur prava, reconciliantur aversa. Hanc non habet nisi Deus, et is cui dederit Deus. Quae in animo habitat, sed animum corpusque sanctificat; ad quam nullus accedit invitus, quam nullus amittit, nisi propria voluntate deceptus. Nemo eam sibi conferre potest, cum possit auferre; alteri autem nec conferre praevalet, nec auferre. 2. Itaque cum talis ac tanta virtus cuilibet inter voluptates suas adhuc marcescenti refulserit, atque ei ad se concupiscendam desiderium salubre commoverit: protinus in animo ejus duarum delectationum contrariarum rixa consurgit; et mentem voluntas adversum se ancipiti delectatione divisam in diversa ducit ac reducit; modo reprehendendo quod elegerat, modo quod reprehenderat eligendo; atque ita in alterutrum latus se cogitationum varietate versantem, ipsa velut virtutis ac vitii tepida medietas, vexat ac lacerat. Quoniam quidem quemlibet hominem, donec se in eo quod elegerit certa definitione confirmet; quandiu modo non vult quod volebat, modo velle incipit quod nolebat; velut in quodam deliberationis incertae bivio constitutum, discerpit ipsa diversitas voluntatum. Hinc eum virtus admonet suae salutis, et vocat; inde consuetudo vitiosa discedere a se volentem remoratur, et revocat, et paulisper a se averso, nec ad virtutem plene converso, usitatae voluptatis admonitione blanditur, et omnes illecebras quibus olim perdite fruebatur ostendit. Turpia quoque desideria quibus vinciatur immittit, ac jam pene fastidienti blandum nescio quid molliter insusurrat; et supplicat ne praeponat mollibus dura, laetis tristia; certis dubia, praesenti voluptati futura; cogitet quam poenale sit atque difficile dulcibus carere deliciis, illecebris renuntiare carnalibus, abstinentiae jugis gravari laboribus, jejuniorum ac vigiliarum continuatione torqueri, certa carnis afflictione praemium dubiae remunerationis ambire, contra diabolum decipiendi peritum resistendo arma corripere, insidias ejus ac fraudes vigilantis animi cautione vitare; quam denique miserum sit enormitate tantae asperitatis evictum, ac diabolica fraude deceptum, ad repudiata redire, voluptatibus quas abjecerat frui, et omnibus quae incaute laboriosum suscipiendo propositum contempserat, delectari. 3. His et talibus vitiosa consuetudo, dubium sanctae definitionis affligit. Virtus contra quae continentia nominatur, morantem confidenter objurgat, ad delectationes puras castasque delicias quibus fruuntur omnes sui amatores, invitat; offert nudo justitiae vestimentum; illuminato sui apparatus demonstrat ornatum; diffidenti de se protectionis suae promittit auxilium: hortatur et provocat, ut definitionis ambiguitate deposita, propositum spirituale suscipiat; perseveraturum se in suscepto labore propositi sui, non sua possibilitate, sed Domini miseratione confidat, nec suis viribus, sed gratiae omnipotentis fretus auxilio, contra diabolicas impugnationes victricia arma corripiat; cogitet quanti et quantae potuerunt et possunt quod se posse desperat: unde illi vel illae potuerunt, inde se posse firmiter credat; certa spe spiritalia carnalibus, et terrenis coelestia, et futura praesentibus anteponat. CAPUT XVII. Quibus gradibus conversi in culmen perfectionis ascendant. 1. Cum vero quis persuasione ac pulchritudine virtutis illectus, aliquantulum a priore conversatione recesserit, statim ei alia tentatio, contra quam luctetur, occurrit. Nam quem carnalis voluptas superata dimiserit, mundi vanitas occupabit: sicut nobis illi exemplo sunt qui delectationem sibi sativae libidinis interdicunt, et ventosae vanitatis licentiam suae voluptati [ forte voluntati] permittunt. Turpitudini concubitus contradicunt, et ambitioni succumbunt; utuntur deliciis ac vestibus accuratis ad luxuriam, comatulis pueris, ac potentibus equis ad pompam, accipitribus ac saginatis canibus ad venatum, venationibus crebris ad luxum, ambitiosi apparatus jactantiam necessarium mentiuntur ornatum.
2. Jam ridere effuse, vocem procacibus cachinnis attollere, turpes jocos libenter audire, aliorum poenam suam facere fatigando laetitiam, urbanos quosque quamvis turpes, explere deliciis, serios necessariis indigentes abjicere, domos amplissimas et ornatas exstruere, facultates suas indesinenter augere, alienis pervadendis, si possibilitas patiatur, inhiare; non rem cupiditatis, sed nescio cujus utilitatis existimant: ut illa quae dixi, vel alia multa similia, non solum libenter exerceant, sed etiam hinc eos objurgantes irrideant, ineptire credentes illos qui licita et usitata nobilibus crimine ambitionis infamant. Sed qui hoc quoque malum divinitus adjutus evicerit, et spiritalis continentiae viribus fultus, omnia quibus potest a perfectione retardari, calcaverit; mentem suam sanctae virtuti, studio bonae voluntatis inclinat; tunc delectabiliter ac devote nutus omnes reginae virtutis in se regnantis observat; ac sic cum Deo suo unus spiritus factus, nihil aliud agit semper aut cogitat, nisi unde clarior ac nobilior fiat, et oblectationes vitiorum omnium, puris delectationibus vincat. CAPUT XVIII. Quae sit quaternarii numeri credenda perfectio; et quod quatuor virtutes, quae dictae sunt principales, ex fide viventes a Deo collatae justificent. 1. Videamus nunc an vera sit philosophorum illa sententia, qua quatuor virtutes, velut quosdam virtutum omnium fontes, vitia quoque quatuor, velut quasdam origines malorum omnium definiunt. Principales quatuor, esse virtutes non solum philosophi sentiunt, sed etiam nostri consentiunt. Sed quare quatuor, vel quae sint opera singularum, hoc, Domino illuminante, debemus breviter demonstrare. Quaternarium numerum perfectioni sacratum pene nullus ignorat. Siquidem totus orbis Oriente et Occidente, Aquilone et Meridie, quatuor determinari partibus sive angulis invenitur; et ipse Adam, qui est humani generis pater, vel generale nomen, quod dicitur homo, quatuor litteris explicatur. Corpus quoque quatuor elementis exstructum, quaternarii numeri in se continet sacramentum. Ipsius etiam animae quatuor esse affectiones, quibus vel ad bona utimur, vel ad mala, et antiqui subtiliter invenerunt, et eorum inventa probantes posteri susceperunt. 2. Sed et quatuor flumina quae de paradisi fonte procedunt (Gen. II, 10), vel quatuor Evangelia, divini currus rotae quatuor, et animalia, alae eorum quatuor ac facies (Ezech. I, 5 et seq.), dignitatem numeri hujus abunde commendant: et ideo virtutes istae quae tantum continent perfectionis in numero, sollicite considerare debemus, quantam sanctitatem conferant animo Christiano, et quam nihil perfectionis usquam sit, quod in istis virtutibus non sit. Nam si facit temperantia temperantem, prudentia prudentem, justitia justum, fortitudo fortem; eo qui temperanter, juste, et prudenter agit, ac fortiter, nescio quid possit esse perfectius. Itaque difficile quidem est nobis nomina virtutum, quae ex illis quatuor, quas principales diximus, oriuntur, ostendere; sed cum proprietates, et actus earum coeperint aperiri, ex ipsis affectionibus singularum, quae virtutes ex quibus exsistant, forsitan apparebit. 3. Verumtamen hoc imprimis nosse et tenere debemus, quod istae quatuor virtutes, vel omnes quae ex illis existunt, dona sint Dei; et quod nullus eas habet, habuit, aut habebit, nisi cui Deus, qui est omnium virtutum proprietas et origo, contulerit. Quoniam quicunque, quocunque tempore, in quacunque gente in Deum credentes ex fide vixerunt, illius dono temperantes ac prudentes, justi, ac fortes fieri utique potuerunt. Qui autem nescientes Deum, vel etiam blasphemantes, sine fide vixerunt, nihil earum virtutum a Deo accipere, vel habere potuisse credendi sunt. CAPUT XIX. De temperantiae qualitate, vel opere. 1. Sed jam videamus quae sit proprietas singularum. Temperantia temperantem facit, abstinentem, parcum, sobrium, moderatum, pudicum, tacitum, serium, verecundum. Haec virtus si in animo habitat, libidines frenat, affectus temperat, desideria sancta multiplicat, vitiosa castigat, omnia intra nos confusa ordinat, ordinata corroborat, cogitationes pravas removet, inserit sanctas, ignem libidinosae voluptatis exstinguit, animi teporem desiderio futurae remunerationis accendit, mentem placida tranquillitate componit, et totam semper ab omni vitiorum tempestate defendit. Temperantia intemperantiam nostram ad honestum modum redigit in cibo ipso vel potu, ut contenti simus appositis: ne poscamus impudenter quod aut ille qui poscitur forte non habeat; aut alios quod desiderio nostro placet offendat, aut gulae nostrae intemperans appetitus appareat; nec judicemus eos qui volunt cibis, quos ipsi percipimus, abstinere; nec eis verecundiam faciamus qui ea quibus ipsi abstinemus, forte percipiunt, et Deo gratias agunt: certi quod satis miserum sit aliquos de cibi vel potus perceptione damnare, aut nobis arrogare per abstinentiam sanctitatem. 2. Temperantiae est quod reverentiam senioribus exhibemus, aequales germanitus honoramus, junioribus gratiam paternae dilectionis impendimus; quod praestamus loquenti seniori silentium, quod ipsius ad loquendum praestolamur imperium, quod non attollimus immoderatum in collocutionibus sonum, quod risui prorumpere non permittimus in cachinnum, quod nulli detrahimus, nec detrahentes aequanimiter sustinemus: scientes, quod tam illi qui detrahunt quam illi qui detrahentibus acquiescunt, vanitatis morbo corrupti sunt; qui ad hoc alios viles videri volunt, ut se commendent eorum comparatione quos carpunt, et videantur ea vitia non habere, quae malitiose in aliis reprehendunt, quod malum temperantia tollit; cui qui servire voluerit, non quod reprehendat in fratribus, sed unde Deum laudet attendit. Ac per hoc ipsius temperantiae est, quod non solum temperantes in omnium membrorum officiis sumus, sed etiam quod omnia libenter, quae nos moderatos ac sobrios faciunt, observamus. Sed de temperantia haec dicta sufficiant, ut et de fortitudine disseramus. CAPUT XX. Quales esse debeant quos animi fortitudo nobilitat. 1. Animi fortitudo ea debet intelligi quae non solum diversis pulsata molestiis inconcussa permaneat, sed etiam nullis voluptatum illecebris resoluta succumbat. Alioquin si impetus quidem malorum saevientium frangat, si calamitatibus quibuslibet impactis obsistat, si inter injuriarum saeva, inter procellas angentium pressurarum, inter inimicitias ac damna praesentia, atque multimodas persecutiones infatigata persistat, et tamen de ipsa se adversariorum sustinentia jactet, nec de dono Dei, quo illustratur, exsultet, sed carnaliter se de vulgi favore, quo praedicatur, oblectet; plusque gaudeat ex eo quod laudatur, quam ex eo quod habet unde laudetur; et per hoc humanam laudem divinis muneribus anteponat: quis dubitet hanc animi intentionem virtutem dici non posse? Quae si virtus esset, fortiter etiam blandimentis talibus repugnaret; nec acquiesceret mollibus quae, adjuvante Domino, dura quaeque vel aspera superasset. Quosdam namque insuperabiles asperis passionibus facit mundi cupiditas: in quibus non patientia laudanda est, sed miranda duritia. 2. Eos vero quos ad tolerantiam passionum fortes Dei caritas reddit, nulla delectatio carnis, nulla voluptas male blanda corrumpit. Quoniam si non quid, sed propter quid patiamur, plurimum refert: non in eis est patientia qui aequanimiter patiuntur angentia, sed in eis tantum quos fortiter facit sustinere justitia. Denique Dominus non ait, Beati qui persecutionem patiuntur (Matth. V, 10), et tacuit; sed adjecit, propter justitiam: ut evidenter ostenderet quod patientiam veram non facit poena, sed causa; et ideo beatitudinem non persecutionem patientibus, sed propter justitiam patientibus repromisit. Quod si ita est, superandorum malorum sustinentia, tunc est vera patientia, si fuerit justa: et in eis justa est patientia quorum nec doloribus, nec voluptatibus cedit mentis invictae constantia. Sed haec animi fortitudo ab illo est nobis cui cum propheta cantamus: Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Psal. CXVII, 14). Fortitudo nostra est, quia ita nos contra omnia vitia invicta protectione corroborat, ut animum nostrum nec blanda dissolvant, nec adversa dejiciant; et tunc laus nostra Dominus fit, si non nos de muneribus Dei, sed divina in nobis cupiamus munera praedicari. Nec illi suam possunt jactare virtutem, quibus Dominus factus est in salutem. 3. Is ergo cui Dominus est animi fortitudo, nullis carnalibus desideriis cedat, nullis voluptatibus acquiescat, ambitionem ac popularem gloriam vincat. Non eum pecuniae amor addicat, non acerbitas passionum damnorumque subjiciat. Sit illi Deus laus tota, perfecta gloria, delectatio pura, spes certa, securitas firma, possibilitas sana, sanitas incorrupta: ut ei quidquid carnalibus placet, in hoc mundo displiceat; quidquid pretiosum videtur esse, vilescat; quidquid nitidum, futurorum contemplatione sordescat; nec ab his quae jam per gratiam Dei elisit, se patiatur elidi: quia et turpius videtur animum ab his vitiis vinci quae vicerat: et nihil ei prodest aliqua superasse, si alicui quod neglexerit superare subjaceat: quando non ille fortis haberi soleat qui in adeundis laboribus periculisque claruerit, aut frenandis voluptatibus ac domandis institerit; sed ille magnus et sublimis, ille potens atque dignus fortitudinis appellatione censendus est, qui nihil sibi vitii rebellare, aut dominari permiserit: modo absit ignavia, ne nos id desperemus posse quod possumus; absit praesumptio vitiosa, ne nobis hoc quod per Dei gratiam possumus ascribamus. Quia sive de munere Dei, quo fortes efficimur, desperemus; sive nos de nostra possibilitate jactemus, idonei ad resistendum vitiis esse non possumus. Et utique animi fortitudo tam desperandi ignaviam debet excutere quam jactantiae contraire. CAPUT XXI. De justitia, vel fide, quae ex ipsa procedit. Hactenus de virtute cui nomen est fortitudo disputavimus. Videamus jam quid etiam justitia nobis afferat in hac vita praesidii, et qualiter ipsa quoque in eorum pectoribus qui se illi tradiderint, nullis vitiorum valeat impugnationibus superari. Fides enim, quae est justitiae fundamentum, quam nulla bona opera praecedunt, et ex qua omnia bona procedunt, ipsa nos a peccatis omnibus purgat, mentes nostras illuminat, Deo conciliat, et cunctis participibus naturae nostrae consociat; spem nobis futurae remunerationis inspirat, auget in nobis virtutes sanctas, ac nos in earum possessione confirmat.
CAPUT XXII. De aequitate; quod ad eamdem pertineat humanae societatis utilitas. Ex justitia manat et aequitas, quae nos facit ut omnium necessitates hominum nostras esse dicamus, nec nobis tantum, sed etiam generi humano nos natos esse credamus; et quidquid cuilibet homini nocere potest, tanquam si nobis noceat, evitemus: quia qui homines sumus, nihil humani a nobis alienum putare debemus. Siquidem bellarum est sibi vivere, nec suas utilitates in commune conferre. A quibus non solum mentis praerogativa, sed etiam servata juris aequalitate distamus, si nos in omnium commodis vel incommodis cogitantes, sicut nostris utilitatibus, ita omnium sociorum naturae nostrae vivamus. Deinde si invicem persequi, lacerare, vel perdere, ferarum est proprium, quis dubitet excellentiae humanae competere, ut se alterutrum juvent, instruant, aedificent, et utilitatem communem tanquam propriam curent? Unde datur intelligi quod qui opprimendis ac decipiendis hominibus homines nati persistunt, in mores ferinos, non naturae, sed vitae mutatione degenerent.
CAPUT XXIII. Quod duo sint injustitiae genera. 1. Duo sunt injustitiae genera: unum quo injurias irrogamus, alterum quo ab aliis irrogatas, cum possumus, propulsare negligimus. Quodam modo enim nos opprimimus quando oppressos cum defendere possumus, ab oppressione contemnimus. Nec mihi aliquid prodest, quod non circumvenio aliquem, neque decipio, si decipi, aut circumveniri permitto. Hoc idem de peccatis licet intelligi: quia si peccantem video, et non solum non arguo, sed etiam ei peccanti consentio, participem me damnationis ejus efficio; et in omnibus peccantibus pecco, quando eos quos scio peccasse sive peccare, quadam crudelis animi malignitate non increpo 2. Nec vero audiendi sunt illi qui se dicunt propterea delinquentes objurgare non posse, ne eos qui se emendare noluerint, sibi faciant inimicos. Qui dum parcunt eorum voluntati, saluti non parcunt. At si non ex jactantia, sed ex misericordia, et cum quadam pietate compatientis animi castigemus, et illi nos sentiant non minus peccatis suis moveri quam nostris; aut in bonum statum reformati, nobiscum Deo gratias agunt; aut si eos in peccato tenet adhuc peccandi dulcedo, et salutem suam nobis curae esse cernentes, malum reddere pro bono voluerint; malle debemus eorum inimicitias, qui noluerint emendari, contrahere, quam Dei offensam, dum peccantes palpamus, incurrere. Sed de his quoniam in libro secundo (Cap. 1 et 2) plura jam diximus, reliquas justitiae partes, ut coepimus, exsequamur. CAPUT XXIV. De liberalitate; et qualiter beneficentiae opus debeat exerceri. 1. De justitiae adhuc fonte procedunt liberalitas, beneficentia, caritas et caetera ejusmodi, quibus multipliciter juvari homines possunt. Liberalitas est quae etiam in eos qui nihil indigere videntur, exuberat; in qua liberalitate rei familiaris ponitur amplitudo. Beneficentiae multa sunt opera, quibus necessitati laborantium misericorditer subvenitur, et de terreno censu regni coelestis haereditas comparatur, si modo absque ulla ostentatione opus beneficentiae fiat, nec nos ad misericordiam faciendam turpis amor gloriae popularis impellat. Inventi sunt quidam qui diversis quidem diversorum necessitatibus subvenirent; sed aut appetitu comparandae opinionis impulsi, aut carnali pietate commoti, aut spe recipiendi quod darent, aut reddendi quod accepissent necessitate constricti. 2. Sunt alii quos ad largiendum aliquid in pauperes sola movet versuta cupiditas; qui ad hoc aliqua erogant, ut hic majora recipiant; et quidquid eis velut pauperum pastoribus datum fuerit erogandum, esurientibus illis pro quibus sustentandis accipiunt, totum, aut prope totum quod acceperint, in suas voluptates expendunt: et, quod est deterius, inter munificos ac misericordes haberi, vel etiam prae illis praedicari turpiter concupiscunt. Ab his omnibus, et horum similibus, longe diversi sunt illi qui non se in operibus suis, sed Deum cupiunt praedicari; quos ad opus bonum spes futurae remunerationis adducit; et ipsum solum volunt habere sui operis testem, a quo se recepturos credunt tota fidei firmitate mercedem. CAPUT XXV. De differentia amorum, et quantum ab eis differat perfecta dilectio. Itaque jam de caritate, unde plura in hoc libro supra disserui, quia locus exigit, hic quoque pauca perstringam. Tacco de carnali amore qui incipiens a conjugio manat in filios, quia talem amorem cum pecoribus habemus, bestiisque communem. Propinquorum etiam praetereo, quia et ipse adhuc ad carnem pertinere videtur et sanguinem. Nec de illo aliquid dico, quo etsi amicos amamus, tamen etiam ipse refertur ad aliquod commodum temporale. Non quod hi amores honesti non sint, cum sint omnibus naturales; sed quod his omnibus sit ille incomparabili diversitate praestantior, quo Deum gratis diligimus, et amicum. Caeterum qui amicum propter commodum quodlibet amat, non amicum convincitur amare, sed commodum. Et utique qui aliquem propter rem temporalem quamlibet amaverit, cum res ipsa utpote temporalis desierit esse, amare cessabit. Qui autem diligit propter Deum, sicut Deus aeternus est, ita in aeternum ipsa amici dilectio permanebit. Et ideo Deus, quo nihil est majus aut melius propter quod diligatur, propter seipsum perfecte diligitur. Si vero saltem propter illa quae praestat amatur, non utique gratis amatur: quia jam illud propter quod diligitur, ei, quod dictu quoque nefas est, antefertur. Ipse quippe est omnibus amatoribus suis vita beata, ac salus aeterna, et regnum, gaudiumque perpetuum. Haec accipient qui Deum diligunt, quia solus erit illis omnia, quando ipse fuerit in omnibus omnia.
CAPUT XXVI. Quid sit sua cuique tribuere. Quapropter si in hac vita justitiam conamur implere, cujus justitiae opus est proprium sua cuique tribuere, Deo nos, a quo sumus facti, reddamus: nec dominari nobis ea quibus sumus naturaliter praepositi permittamus. Dominetur vitiis ratio, subjiciatur corpus animo, animus Deo, et impleta est hominis tota perfectio. Ac per hoc, et nos justitiae facti participes, sua cuique tribuimus, si inferiora melioribus, et virtutibus carnalia oblectamenta subdamus; et sicut viventia vita carentibus, sensibilia viventibus, intellectualia sensibilibus, immortalia mortalibus, ratiocinando praeponimus, ita bene vivendo voluptuosis utilia, utilibus honesta, honestis sancta, sanctis perfecta omnia praeferamus. Verumtamen nec corpus spiritui, nec appetitus obtemperare poterit rationi, nisi Deus, qui ipsum spiritum creavit et corpus, delectatus cogitationibus nostris, requiescat in nobis, ac tanquam verus agricola in agro suo, corde nostro proficiat: ut quidquid in eo fides plantat, devotio rigat, ipse ad incrementum consummatae maturitatis adducat; atque ita nobis voluntarie sibi subjectis desideria mala subjiciat, ut ex ipsis actibus nostris, qui sit habitator noster, et cujus in nobis fiat voluntas, appareat.
CAPUT XXVII. Quod actualem vitam tres virtutes, id est temperantia, fortitudo, justitiaque consumment; et prudentia, quae est quarta virtus, menti cognitionem rerum latentium praestet. Hic est ordo naturae atque justitiae, quem qui tenere voluerit et observare, perfectionem vitae actualis implebit. Cui actuali vitae tres illae virtutes (de quibus quae dicenda jussa sunt, Deo donante, dixi) proficiunt. Siquidem temperantia, et animi fortitudo, atque justitia spiritalis est actio, sine qua nihil omnino valet illa quae ad prudentiam videtur pertinere cognitio. Quia nihil nobis proderit implenda didicisse, nisi ea quae didicimus, studeamus implere. Ergo vis animi, quae in appetitum rationemque dividitur, ad perfectionem bonae actionis implendam, cognitionemque rerum latentium consequendam, his quatuor virtutibus, unde etiam jam diu disseruimus, adjuvatur. Quarum tribus, temperantia scilicet, et animi fortitudine, atque justitia informatur ipse appetitus ut actio fiat; prudentia vero rationem, quae est acies mentis, illuminat: ut et ratio appetitum gubernet, et rationi appetitus obtemperet. Nam virtus omnis (sicut veteribus placet) tribus in rebus fere versatur: quarum una est in perspiciendo, quid in quaque re verum, sincerumque sit, quod prudentiae munus est proprium, de quo loco suo videbimus; altera, quae animi perturbatos affectus, quos Graeci dicunt πάθη coercet ac temperat, ut omnes appetitiones, quas illi ὁρμὰς vocant, rationi obedientes efficiat; tertia ut his quibus congregamur, uti velimus ad eorum salutis et nostrae plenitudinem capiendam. Quae omnia ad reliquarum trium virtutum pertinere videntur officium: quibus temperantia et fortitudo plurimum valent in coercendis animi perturbationibus ac frenandis, quas perturbationes nonnulli passiones, alii aegritudines vocant. Quibus modificatis, et quadam temperantiae ac fortitudinis lege compositis, omnes virtutes in homine suo creatori subjecto sine ullis vitiorum contradictionibus regnant.
CAPUT XXVIII. De sociali virtute; et quod non recte faciant qui, cum possint, nihil humanae societati proficiunt. 1. Justitia vero qua fiunt justi, qui eam fuerint operati, socialis quaedam virtus accipitur, eo quod ipsa beneficiis quae aliis praestat augetur. Quis enim non eo ipso proficit, quo proficere alium cupit? Quis non misericordem sibi Deum facit, qui misericors erga laborantes vel errantes exstiterit? Aut quomodo non augebit in se omnia bona sua, qui ea non solum non invidet habentibus, sed etiam non habentibus, in quantum potest divinitus inspiratus impertit? Ex quo videndum est utrum juste faciant illi qui se removentes ab occupationibus cunctis, ac studiis spiritualibus offerentes, nihil humanae societati proficiunt; et desideria sua commodis omnium praeferentes, utilitatem communem desideratae vacationis electione contemnunt. Cum profecto laborantibus opem ferre nolle, cum possis, et communi bono posthabito, otiosa quiete frui velle, nihil habeat aequitatis. Cui aequitati qui serviunt, omnes omnium bono vivunt, ac velut sibi invicem nati, salutem mutuam tuentur ac diligunt. Ac per hoc, contra justitiam faciunt hi qui merito suae conversationis vel eruditionis electi, otiosum studium fructuosae utilitati regendae multitudinis anteponunt; et cum possint laboranti Ecclesiae subvenire, operosae administrationis laborem, fruendae quietis contemplatione refugiunt. 2. Sed quoniam sunt multi qui se impares tantae sarcinae norunt, tales juste se, etiam quaesiti, non offerunt: ne videantur non ecclesiasticos labores velle suscipere, sed honores ambire, cum dignitas ecclesiastica nec ambienda sit nec vitanda. Qui vero praeesse et prodesse populis possunt, si quaesiti non fuerint, juste seipsos percipiendae sapientiae studiis tradunt. Verumtamen si et illi qui lucris per se proficientium crescunt, et isti qui in se ipsis sub Deo suo sapientiae spiritalis perceptione proficiunt, in proposito suo permaneant; itineribus quidem diversis incedunt, sed ad unam patriam tendunt, et ad unum regnum disparibus militantes officiis, Christo Rege omnium vocante, perveniunt. Quis enim nescit quod sicut otium studiosum ineffabilem suavitatem sapientiae coelestis infundit a carnalibus otioso; ita spiritalis occupatio laborum sanctorum multiplices afferat fructus humanae societatis utilitatibus occupato? In ipsis quoque studiis spiritalibus quantum possint ecclesiastici viri proficere, quis sufficienter enumeret: cum et inferiores docendo, seipsos exerceant, et conferendo cum aequaliter eruditis, cautiores in pluribus fiant; et ab eruditioribus audiendo, male sibi persuasa deponant, recta firmius teneant, occulta cognoscant, et confirmentur in eis quorum dubiis fluctuabant? Sed quoniam disputationis ordo deposcit ut etiam de prudentia, quae principalis virtus quarta ponitur, pauca dicamus, de justitia sufficiant ista quae diximus. CAPUT XXIX. Quod de prudentiae ac sapientiae fonte cognitionem omnium rerum bibant, qui percipiendae scientiae ferventer invigilant. 1. Prudentiam et sapientiam plerique in indagatione veri, et inventione constituunt. Credo propterea quod nec sapiens rite dici possit, cui prudentia; nec prudens, cui sapientia desit. Quapropter si nihil aliud prudentiae ac sapientiae munus accipitur, nisi inquisitio et comprehensio veritatis; qui veritatem prudenter quaerere, et sapienter invenire potuerit, is prudens, is sapiens jure vocabitur. Hoc idcirco praemiserim, ut quidquid de prudentia fuerit disputatum, id totum etiam de sapientia dictum possit intelligi. Quia ita sibi hae duae virtutes implicatae sunt et unitae, et ita quaelibet earum sine altera non potest esse; ut nec imprudens sapientia, nec insipiens possit dici prudentia. Si ergo tota humanae vitae perfectio in actione et cognitione consistit: sicut impleri actionem temperantiae, ac fortitudinis, justitiae consummatione probavimus; ita cognitionem rerum provenire consecutione prudentiae comprobemus. 2. Cognitio rerum quae de prudentiae ac sapientiae procedit fonte, spiritales omnes a carnalibus vitiis defecatos illustrat; et ab omni delectatione noxiae curiositatis aversos, desiderio contemplandae virtutis inflammat: ut humanarum rerum divinarumque scientiam consecuti, prudentes ac sapientes veraciter fiant, prospiciant imminentia mala simul et caveant, nec putent ulla esse mala, nisi ea quae malos efficiant; nec eis ullae perturbationes, velut ignaris earum, modestiae aliquid, aut tranquillitatis excutiant; inter fallentia et solida bona discernant; nihil in hoc mundo casu aut injuste, sed omnia, Deo volente ac permittente, fieri prudenter accipiant; aliter intelligentes aut doceant sapienter, aut arguant; dolores varios ac diversas infirmitates quae mortaliter viventes affligunt, non semper peccatis praecedentibus sequi; sed plerumque ex ipsa conditione mortalitatis accidere corruptibiliter natis intelligant; et scientes se non damnari adversis praesentibus, sed probari, ex ipsa tolerantia passionum occasionem comparandae sibi patientiae viriliter agentes arripiant; nec ipsi aliis noceant, nec sibi nocere permittant. 3. Tales Dominus in Evangelio fieri praecepit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16): quia nec simplices circumvenire aliquos possunt, nec prudentes se circumveniri permittunt. Caeterum si in contractu quolibet, sive in colloquio, vel in alia quaque re, se decipi quisque non sinat, et alium tamen ipse decipiat; iste non habet prudentiam, quae salutis magis quam perditionis est causa, sed simulat. Quoniam quidem hoc virtus a vitio distat, quod illud corrumpit sana, haec sanat vitii accessione corrupta: ac sic, aut omnibus quibus potest, prodesse festinat veraciter prudens, ut ejus meritis omnium qui per eum Deo acquiruntur, fructus accrescat; aut si cogitat de perditione cujuspiam, vel de casu pereuntis exsultat, necesse est ut prius pereat ipse quam alium perdat, et ab ipso ea perditio, qua perire alium cupit, incipiat. CAPUT XXX. Quod prudentes nec aliis noceant, nec sibi noceri permittant; et quod eis ibi sit sine admixtione alicujus erroris consummata prudentia, ubi erit sine ullo peccato vita perfecta. 1. Hi ergo qui prudentiae participatione prudentes effecti, Deo suo non pedibus, sed sanctis moribus appropinquant, ex ea parte qua sunt Dei dono prudentes, nec suo perire possunt, nec alieno peccato; ex eo autem quod necdum ita est eorum perfecta prudentia, sicut in illa vita erit, ubi perfecte viventibus ullus error obrepere omnino non poterit; etiam prudentes aliquoties peccatis fallentibus acquiescunt; non voluntate depravati, sed humano errore, ut homines, lapsi; nec adhuc tota prudentiae ac sapientiae perceptione perfecti; sicut ibi erunt, ubi nec ignorare aliquid, nec peccare jam poterunt. 2. Hic vero, si potuisset a peccato recte factum perfecte discerni, nunquam ab occultis suis oraret ille mundari qui ait: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13). Quibus verbis satis ostendit quod illi quoque qui sancte per donum sancti Spiritus vivunt, tamen propter aliquas infirmitates humanas quas trahunt, sive scientes, sive nescientes, aliquoties aut suo peccato cedunt, aut alieno consentiunt. In hac igitur vita, ubi aut voluntate, aut errore, aut infirmitate peccatur, quicunque divinitus adjuti voluntate non peccant, utique irreprehensibiliter vivunt. Sed quia potest eos error aut infirmitas peccatis involvere, ab illo se illuminari fideliter postulent et sanari, cui exsultans ille clamabat in Spiritu, dicens: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo (Psal. XXVI, 1)? ut cum illuminatio, per donum prudentiae ac sapientiae collata detraxerit caecitatem, et sanaverit per gratiam Dei salus refusa languorem, tunc mens illuminata divinitus et sanata, nec in eis quae cavenda vel appetenda sunt, humano decipiatur errore, ut aut pro veris falsa defendat, aut pro falsis vera rejiciat; et sine ullo infirmitatis obstaculo bonum quod elegerit implere praevaleat. 3. Sed alia est salus hujus vitae qua mortaliter vivitur, alia illius ubi mortale nostrum immortalitate donabitur; et aliter salvi facti sumus in spe, aliter salvi erimus in re. Hic ita salvi facti sumus, ut adhuc perire possimus; ibi quicunque salvus fuerit, perire ultra non poterit; ac per hoc, scientia quae cognitionem rerum nobis in hujus saeculi nocte viventibus praestat, plenitudini futurae collata, pars scientiae est credenda, non tota. Propter quod dicit sanctus Apostolus: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9 et 10). Hic evacuari asserit, consummari: quoniam quidem pars scientiae quae est perficienda, perfectis non evacuanda est, sed implenda. Proinde ubi erit omnium fidelium catholicorum salus plena, corruptibilitas nulla, et immortalitas beata, ibi erit prudentiae ac sapientiae perfectio vera, et rerum omnium cognitio tota, quando scientia ad perfectum fuerit partis evacuatione perducta. CAPUT XXXI. De affectionibus quatuor: quod inter vitia numerari non debeant, si earum usus ex bona voluntate procedat. 1. Videamus nunc quid diligentia disputationis inveniat etiam de quatuor affectionibus quas vitia esse stultitia sapientium mundi hujus existimat. Nam si timere, ac dolere, cupere, vel laetari omnino non possent nisi peccatores aut perditi, recte non affectus aliqui possent dici, sed morbi. At cum tales animorum motus inveniantur in sanctis apostolis et prophetis, quis ita desipiat, ut eos vitia credat, ex quibus Deo placuerunt illi qui vitiis plus quam caeteri homines restiterunt? Itaque Paulus apostolus de timore sic loquitur: Timeo autem ne, sicut serpens seduxit Evam sua astutia, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 3). Item de cupiditate fiducialiter dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. III, 23). Sed et de tristitia, quam alii dolorem appellant, idem vas electionis et doctor gentium ait: Quia tristitia magna mihi est, et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem (Rom. IX, 2). Sed et de laetitia ad Romanos scribens, cum dixisset, Vestra obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo, inquit, de vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo (Rom. XVI, 19). Hunc timorem vel dolorem, hanc cupiditatem, hoc gaudium qui reprehendere voluerit, ipsum reprehendit Apostolum, qui per tales affectiones non solum Deo placuit, sed etiam quosdam inter criminosos, quod essent sine affectu, culpavit. Sed et propheta, dicendo: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi (Psal. CXXI, 1); et ex persona Domini, Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit (Psal. LXVIII, 21), talem laetitiam tristitiamque commendat. Cum vero alius dicit, Timor Domini expellit peccatum (Eccli. I, 27); et, Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum (Sap. VI, 21); non solum non reprehendit, sed etiam laudat spiritalis concupiscentiae, et divini timoris affectum. 2. Non ergo has affectiones habendo, sed eis male utendo delinquimus. Quia humanorum affectuum proprietas hominis indicat Creatorem; qualitas, bonam vel malam significat voluntatem; ac sic, motus hi qui in hominibus affectiones sunt, iidem ipsi in bene utentibus virtutes, et in male viventibus passiones, sive perturbationes, aut, ut quidam volunt, aegritudines fiunt. Nec audiendi sunt Stoici, qui eas penitus cradicari posse, et debere contendunt: quoniam omnino nullus est sensus, ubi timendi, vel dolendi, cupiendi, sive gaudendi nullus invenitur affectus. Denique quasi et ipsos poeniteret suae sententiae, excepta tristitia, quam cadere in sapientis animum negant, reliquos affectus, nominibus immutatis, inesse sapientibus dicunt: cautionem pro timore, pro laetitia gaudium, et voluntatem pro cupiditate ponentes. Quasi sapiens non timeat, sed caveat; et velit, non cupiat; nec laetetur in hac vita, sed gaudeat. Non autem credunt ejus contristari animum, quod tristitia, quae accidere solet ex commisso peccato, sapientem, quem putant nullum habere peccatum, stimulare non possit aliqua recordatione peccati. Quod esse vanissimum Dominus noster secundum carnem natus ostendit, qui et tristis fuit, et flevit (Matth. XXVI, 37; Luc. XIX, 41; Joan. XI, 35); nec tamen ea tristitia qua tristis fuit, ei ex peccatis suis accessit, qui sine peccato conceptus et natus, non solum non peccavit, sed etiam peccare non potuit. 3. Ut autem de suis quoque litteris istorum revincantur ineptiae qui putant sapientem contristari, vel dolore non posse, legant illud quod eorum doctissimus ait: « Nam omnino non dolere, non sine magna mercede contingit immanitatis in animo, stuporis in corpore (Cicer. lib. III Tuscul. Quaest. de indolentia). De timore autem quem illi ponunt in malo, Scriptura nostra loquitur, dicens: Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Sed quod vere fatendum est, ab illo alio timore poenali distinguitur de quo dicit Apostolus: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Quia ille peccare volentes deterret a malo, et invitos tenet in bono; iste autem de quo dicit propheta, Qui sine timore est, non potest justificari (Eccli. I, 28), magis incremento caritatis augetur; et aliter quis timet, ne malum quo puniatur incurrat; aliter, ne bonum quo delectatur amittat. Non igitur omnis timor haberi debet in vitio, sed ille tantum de quo scriptum est: Quia timor poenam habet (I Joan. IV, 18). Caeterum iste de quo dicitur, Timor Domini expellit peccatum; et, Qui sine timore est, non potest justificari; et, Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi: non est inter vitia numerandus, sed potius intelligendus est vitiis inimicus. 4. Jam illud quod dicunt, Boni volunt, mali cupiunt; vel, Boni gaudent, mali laetantur: quis sanae mentis admittat? imo quis sana mente non redarguat? Cum et Scriptura nostra hominem malae voluntatis increpet dicens; Noli velle mentiri omne mendacium (Eccli. VII, 14); et Tullius orator amplissimus cupiditatem ponat in bono, ubi dicit: Cupio, patres conscripti, me esse clementem (Tull. lib. I, Invect. in Catil.); et apud illos Virgilius (Lib. VI Aeneid., vers. 732) gaudium vituperet, dicens: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque.
Item cum in malum malae mentis gaudia, et apud nos laetitia ponatur in bonum, propheta dicente: Laetamini in Domino, et exsultate justi (Psal. XXXI, 11).
5. Proinde omnes justi et tota morum sanctitate perfecti, sine aliqua Stoicorum distinctione superflua, timent et cavent, volunt et cupiunt, laetantur et gaudent, contristantur et dolent, sed interest multum quid timeant aut caveant, velint aut cupiant, unde laetentur aut gaudeant, contristentur aut doleant. Metuunt haereditatem regni coelestis amittere; cupiunt ad coelestem patriam pervenire; dolent tentati, gaudent de tentationibus liberati: ac per hoc, recta mens rectos habet affectus, perversa perversos. 6. Sanctus Augustinus episcopus, acer ingenio, suavis eloquio, saecularis litteraturae peritus, in ecclesiasticis laboribus operosus, in quotidianis disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in expositione fidei nostrae catholicus, in quaestionibus absolvendis acutus, in revincendis haereticis circumspectus, et in explicandis Scripturis canonicis cautus; ipse ergo, quem in his libellis pro possibilitate secutus sum, hanc quaestionem, de qua agitur, hoc modo determinat, dicens: « Hi motus, hi affectus de amore boni, et de sancta caritate venientes, si vitia vocanda sunt, sinamus ut ea quae vere vitia sunt virtutes vocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ut oportet adhibentur, quis eas tunc morbos et vitiosas passiones audeat dicere (Aug. lib. XIV de Civit. Dei cap. 9)? » Quas affectiones ut ex mortalitatis conditione nobis inesse monstraret, et huic vitae necessarias, non futurae, post aliquanta idem doctor adjungit, et dicit: « Etiam cum rectas et secundum Deum habemus has affectiones, hujus vitae sunt, non illius quam futuram speramus (Ibid.). » CAPUT XXXII. Quod hi affectus, sine quibus in hac vita recte non vivitur in illa futura beatitudine non sint, quae nec timorem habitura est, nec dolorem. Ac sic nisi ex conditione nostrae infirmitatis nobis inessent affectus isti, nunquam plerumque dolendo, vel flendo eis cederemus inviti. Sed idcirco eos huic necessarios vitae sentimus, quia in hac mortalitate sine eis omnino recte non vivimus. Quando si non timeat quisque vel caveat, ne aut ipse quandiu mortaliter vivit, aut alius quem in Christo diligit, a fide sua deficiat; si nec de suo, nec de proximi sui peccato contristetur, nec doleat, de profectu laetetur aut gaudeat, si nihil boni velit aut cupiat; non solum recte non vivit, sed etiam sensum ipsius humanitatis amittit. In illa autem vita beata ad quam, consumpta omni corruptibilitate ac mortalitate, pervenient, quicunque ibi futuri sunt, ubi nec fletus ullus potest esse, nec gemitus: habebunt omnes sancti amorem perfectum, timorem nullum, et gaudium sempiternum. Ibi eis erit voluntas recta, cupiditas nulla, quoniam fruendo coelestibus bonis, ad quae pervenire cupiebant, nihil eis deerit quod ulterius concupiscant, et in illa regione perpetuae securitatis ac pacis perfecte beati, nec timoris stimulos passuri sunt, nec doloris. Sed timor ille, non quem caritas foras mittit, sed quem caritas nutrit, ideo fortassis in saeculum saeculi permanebit, quia in saeculum saeculi permanebunt illa ad quae timor ipse perduxerit.
CAPUT XXXIII. Qualiter virtutes quatuor quae dictae sunt principales, aut in praesenti nos a peccato defendant, aut in aeternum nobiscum sine ullo peccato permaneant. 1. Porro illae virtutes quatuor de quibus pauca perstrinxi, etsi ibi erunt, longe tamen alio modo quam in hac vita sunt, ubi contra vitia sine intermissione confligunt, et pro ipso ancipiti dubiae concertationis eventu, modo negligentes, qui sibi nolunt obedire, destituunt; modo ad alios, quibus displicent sua peccata, vel accedunt, Deo miserante, vel redeunt. Nam ibi etsi erit temperantia, non ut desideria mala vel vitia refrenet aut vincat; sed ut eos, quos hic ab intemperantiae impugnatione defendit, ibi perficiat: ut ex omni parte perfectis praemii sui beata perceptio perfecte sufficiat. 2. Ibi erit et animi fortitudo; non ut aliqua mala propulset, aut aequanimiter ferat, sed ut sine ullis malis beatos fortiter in aeterno bono contineat. Ibi in omnibus perfectis erit perfecta justitia, non ut inter virtutes discernat et vitia, ubi nec ipsa erunt jam corpora vitiosa; sed ut perfectis praemia tribuat sempiterna. Quod tunc fiet, quando omni concupiscentia carnali consumpta, nec adversus carnem spiritus, nec caro adversus spiritum concupiscet (Gal. V, 17); sed animus Deo subjectus, cum carne sibi subjecta in pace sempiterna regnabit, et Creatori suo in aeternum feliciter adhaerebit. Jam prudentia, quae hic quoque habetur clara, ubi in aenigmate quodam prudentes illuminat, qualis ibi erit, ubi veritatem perfectis quos hic ejus inquisitio delectabat, sine ullis figuris fallentibus demonstrabit: ut prudentiae ac sapientiae plenaria perceptione divinitus illustrati, omnia illa quae hic perfecte cupiebant nosse, nec poterant, sine ullo impedimento corruptionis ac mortalitatis agnoscant; et non solum creaturarum omnium rationes, sed etiam ipsam sui Creatoris eminentiam facie revelata conspiciant? CAPUT XXXIV. Ubi se de toto opere locutor excusat. 1. Itaque, si placet, hujus quoque libelli jam terminus fiat: ne amplius justo productus, non solum de sui squalore, sed etiam de nimia prolixitate displiceat. Hoc sane omnes qui haec forte lecturi sunt, contestor, et obsecro, ut quidquid in rebus ipsis, quae utcunque digestae sunt, reprehensione dignum invenerint, vitio meae rusticitatis ascribant, et mihi dignanter indulgeant: qui dum studeo praeceptum jubentis implere, etiam majora viribus meis praesumpsi suscipere. Ea autem quae secundum fidem catholicam dicta probaverint, deputent Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jacobi I, 5): et pro his omnibus, illi mecum gratias agant. 2. Caeterum de accuratione dictionis elucubratae non satago; nec mihi pudori est si disputatio mea, quae forte probatur in rebus, aliquos verborum inanium sectatores horrore incomptae orationis offendat: quia quod ab homine doctore studendo non didici, id exhibere loquendo non potui. Et tamen cum sententiarum vivacitatem sermo ex industria cultus enervet, et totam vim dictorum splendor elaboratus evacuet, quis non judicet me affectationem compositionis debuisse contemnere, etiam si eam potuissem, velut dicendi peritus, implere? Quapropter ea mihi visa est compositio satis ornata, quae conceptiones animi cum necessaria quadam perspicuitate proferret, non quae illecebris aurium deserviret. Ea est enim, nisi fallor, judicata Latinitas, quae breviter et aperte, observata duntaxat usitatorum verborum proprietate, res intelligendas enuntiat; non quae vernantis eloquii venustate atque amoenitate luxuriat; et prudentibus viris non placent phalerata. sed fortia: quando non res pro verbis, sed pro rebus enuntiandis verba sunt instituta