Franciscus Petracchi poeta, vir illustris ac vita moribusque et scientia clarus, sedente Benedicto XII pontifice maximo gloriosissima fama per orbem floruit universum. Hic apud Aritium xii kalendas augusti ex ser Petracco patre, Letta vero matre natus est, post autem christianorum iubileum XIII anno IIII; sed postmodum apud Florentiam opulentissimam Etrurie civitatem, ex qua parentes eiusdem longis fuerant retro temporibus oriundi, in copiosa fortuna a Musarum ut puto fuit uberibus educatus. Sed cum causa seditionum multiplicium florentinorum civium nobiles aliqui, ser Petracco amicitia atque consanguineitate coniuncti, tanquam hostes reipublice exilio dannarentur, idem ser Petraccus una cum filio puero et uxore sua ac pariter tota domo, sibi suisque proscriptionem voluntariam ascribendo, relieta patria alpes transabiit appenninas, Avinionique secessit, quo Franciscus ab ipsa pueritia celebri fultus ingenio in liberalibus artibus studuit didicitque. Demum cum etate iam esset adultus, Bononiam Lombardie nobilem studiisque florentem petiit civitatem, ibique sub diversis doctoribus iura civilia audivit; in quibus dum assiduo studio laboraret, Apollo, prescius sui vatis futuri, eiusdem mentis archanum lepido Pyeridum cantu carminibusque cepit demulcere divinis; ob quam causam legibus iam neglectis, ad Parnasi culmen cepit dirigere gressus suos. Quod dum pater referentibus pluribus audisset, nati futram gloriam ex ceptis debite non repensans, cum etiam animo quam etterna temporalia potius affectaret, nequicquam astris avidus obviare, indignans quodammodo ipsum ad lares proprios revocavit; et cum illum studiorum talium obiurgatione multimoda momordisset, aiendo: «Studium quid inutile tentas? Meonides nullas ipse reliquit opes», eum suo imperio oneratum, leges auditurum secundo Montem misit illico Pesulanum. Sed iubentibus fatis, quibus de facili non obstatur, Pyeridum corus egregius illum indissolubilibus amplexibus circumdavit, egreque ferens quem ab infantia educarat, et cui per ipsum fama candidior servabatur, eidem a legum perplexitate vitabili et rabidi fori latrabilibus iurgiis raperetur, cesarum sanctiones ac iurium consultorum tabulas indignanter abstulit ab eodem, suis luminibus e vestigio apponendo, quid smirneus vates impellente Apolline de Ulixe graysque reliquis plectro mirifico demonstrarit; quid Terrentius Culleus placida infestante Talya meretricum lenonum iuvenum et servorum actus describendo reliquerit; quid Maro divino dotatus ingenio, pastorum scenicos ludos, arvorum necessarios cultus, troadum clades et arma victosque penates et lacrimas morientis Elysse cantando narraverit; quid Flaccus lirica suavitate permotus ac acerbitate satyrica decantarit; quid Naso Elicona spirante fingendo peregerit; quid Lucanus urgente Caliope fervida tuba altisona clangendo perflaverit; quid Statius, quid Iuvenalis, quid edam alii plures mirto edera lauroque conspicui, virtute pariter ac fama mirabiles, heroyco cantu reliquerint discedendo. Ipse quidem nec abiecta studio revocavit, nec apposita studendo efficaciter vilipendit, sed iam dictos accipiens autores, ac in suos doctores etiam et magistros, sic totus ardore castalio inflammatus, se poesi patre etiam ignorante donavit, ut nichil vel modicum aliud cogitaret; in qua qualis evaserit, verbis explicare non opus, eo quod ipsa ipsius opera luce clarius manifestant. Que quidem talem tantumque perhibent nisi fallor, quod si oppinio phylosophi samiensis veris posset rationibus sustineri, animas hominum scilicet reverti ad alia corpora, iterato in hoc Virgilium omni imbutum dogmate rediisse, non dubito dicerent qui cognoscunt. Hinc vero morales est phylosophos diligenti studio ymitatus, et maxime M. Tullium Ciceronem et egregium Senecam cordubensem, in tantum quod iam locutione et moribus alterum istorum possit merito iudicari. Sed hic vates dulciloquus suum post hec cupiens ingenium exercitare et operibus etiam experiri, dum adhuc iuveniles anni fervescerent, humana vitans consortia cepit solitudine delectari, petiitque inter montes arduos umbrisque arborum perpetuis occupatos, vallem quandam quam incole nec inmerito «Vallem Clausam» nominant ab antiquo, que non hominum artificio sed nature magisterio multis est delectabilibus exornata, quod ipsemet heroyco carmine, caliopeo modulamine mensurato, fratri Dyonisio de Burgo theologie magistro describit pulcerrime politeque; ibique a fonte perpetuo limpidis undis fluens amplissime Sorgia fluvius summit originem emanando. Hoc igitur loco hic poeta egregius, ne de infossi talenti culpa redargueretur a posteris, plura opuscula tam metrica quam prosayca elleganter ac floridissime decantavit, et inter alia memoratu dignissima, opus suum illud magnum et mirabile cui Affrica nomen imposuit, eo quod maioris Affricani gesta in eodem heroyco metro monstrentur, ingenio divino potius quam humano creditur compilasse. Attamen ne hominum notitia solitudine nimia privaretur, determinatis temporibus se ad romanam curiam conferebat, in qua amicitia summorum pontificum regum atque procerum tam gallorum quam etiam ytalorum, aliorumque quamplurium usus est, et potissime Benedicti pape XII, Petri de Columna cardinalis et Roberti Ierusalem et Sicilie regis et Azonis de Corigio militis, cum quo patre iam mortuo Neapolim Campanie urbem veniens eius opere primo ad predictum Robertum regem aditum habere dignatus est; in conspectu cuius tam elleganter suam ac poetarum priorum scientiam commendavit, ut cum summam incliti regis gratiam acquisisset, eidem avido laudabilia cuncta noscendi, omnibus aliis theologie phylosophieque studiis derelictis, poetarum studium quod ante vilipendebat assummeret: sibique in preceptorem ipsum Franciscum dummodo ibidem vellet remanere instantissime postulavit. Sed ipse cum ad maiora iam animum direxisset, et honestissima tanti offitii renuntiatione premissa, a predicto rege clam primo, secundario vero coram suis proceribus in facultatibus variis esset examinatus in poetica, et gratissime cum omnium intelligentium audientiumque assensu approbatus existeret, cum Azone amico suo iam dicto ad inclitam Romam citato venit itinere, quo a senatu populoque romano gloriosissime iam receptus, non minus sua operante virtute quam hoc preces pro eodem regie exponentes, in poetam egregium a senatoribus est assumptus. Quorum alter, dominus videlicet Ursus de Ursinis miles ac Anguilarie comes clarissimus, vi ydus aprilis, anno vero Incarnationis dominice MCCCXLI, inditione autem VIIII et etatis sue anno XXXVII, in urbe romana celsoque Capitolio coram omni clero et populo, florida ab eodem ac prolixa in Musarum exaltatione mirifica, ac a predicto domino Urso in laureandi poete laude sermocinatione premissa, eum in poetam laurea corona solenniter coronavit; eique tam sue clarissime professionis quam edam romane civilitatis privilegium multa ac integra dicacitate completum et bulla aurea suis signis, olim toto orbi metuendis pariter et verendis, insculpta prout decuit roborarunt. Quod quidem ibidem fieri non ante contigerat a coronatione dignissima Statii Pampinei Surculi tolosani, qui anno ab Urbe condita DCCCXXXIIII sub Domitiano Cesare creditur coronatus. Cum quanta hoc romanorum civium letitia tam nobilium quam edam plebeiorum factum contigerit, non opus est verbis, facile quidem potest ab unoquoque presummi: id nempe omnibus visum puto, iam multo ante lapsa felicia tempora ac regna saturnia rediisse; ipse tamen quamvis tenuissime respectui veritatis, ne sui ipsius laudes rescribere videretur, Iohanni Barrili de Neapoli militi in quadam epistola metrica designavit. Habita igitur laureatione predictus cum Azone de Corigio Parmam ivit, ibique secum integra amicitia iunctus, per aliquale tempus est commoratus, et moratur usque in hodiernum. Insuper iste Franciscus quantumcunque scientia sit excellens, non minus morum claritate refulget. Nam quanquam solitudine ut iam supra monstravimus delectetur, quod ipsemet in quadam egloga sua cui nomen Argus testatur amplissime, se pastorem solivagum ac edam Silvium vocitando, fuit tamen et est homo moribus et loquela civilis, et unicuique iuxta sui conditionem amicabilis placabilis et communis; habitu vero honestissimus, et ut hoc iuxta sui votum plenius et commodius uteretur, ac aptius posset mundanarum rerum sollicitudines evitare, vitam assumpsit et habitum clericalem, usus tamen parvis et modicis ac ab animarum cura solutis beneficiis, maxima a summis pontificibus sibi benivolis ac ultro eadem illi offerentibus renuendo, et potissime presulatus, ne forsan Scillam fugiens assummendo, amplectens nimia rueret in Caribdim. Statura quidem procerus, forma venustus, facie rotunda atque decorus, quamvis colore etsi non candidus, non tamen fuit obscurus, sed quadam decenti viro fuscositate permistus. Oculorum motus est gravis, intuitus letus et acuta perspicacitate subtilis; aspectu mitis et gestibus verecundus quamplurimum; risu letissimus, sed nunquam cachinno inepto concuti visus; incessu moderatus, prolatione placidus et iocosus, sed rara locutione utitur nisi interrogatus, et tunc verba debita gravitate pensata sic interrogantibus profert in patulo, ut ad audiendum attrahat etiam ydiotas, et eosdem per longissima spada durante sermone, sine tedio ymo cura delectatione multiplici, ut ita loquar teneat irretitos, in tantum ut sint qui hunc audiendo concedant, verum a cantibus syrenarum sotiorum ducis naricii naves fuisse submersas, dum se a dulcedine prolationis istius quodammodo comperiant fore captos. Et alii sunt qui firma teneant fide, quod dudum eedem apes que Platoni Ambroxioque dormientibus parvulis melle labia delinirunt, huic tymo cyrrensi sature etiam parvulo delinissent, si hoc potest, ut videntur homines credere, argumentum esse future dulcedinis in loquendo. Et ultra, quod est mirabile dictu, in tantum aliis sua prevalet affabilitas inter cunctos, ut que ceteris solet famosis sue fame presentia derogare, huic auget ut apparet, eo quod de eo contrarium evenisse quampluries iam est visum. Nam nonnulli probissimi, quod ipsemet propriis auribus audivi, fide interposta iuramenti, firmarunt nichil de hoc homine respective ventate pensata, famam per orbem gerulonum oribus reportare. Quid de ipsius ingenio referam? Nil ei ambiguum nil obscurum, sed omnia illi patent clara lucida et aperta; si vera loquor sui testificentur effectus. Memoria vero illum divinum potius quam humanum autumo reputandum, nam ab ipsa prothoplaustri creatione primeva usque ad hodiernum, quicquid et per quoscunque reges principes populos seu gentes et ubicunque actum sit, tanquam sibi presentia cognovisse ac memorasse demonstrat. Phylosophorum vero doctrinas morales naturales atque theologas ut sumpserit teneatque, ipsius gesta verba scriptaque iam repandunt. Cibo et potu temperatus, nam vulgaribus semper usus est. Mundiciis corporalibus magis ne videretur ab aliis deviare viventibus, quam appetitu concupiscibili impulsus est decoratus. In musicalibus vero, prout in fidicinis et cantilenis, et nondum hominum tantum sed etiam avium, delectatus ita ut ipsemet se bene gerat et gesserit in utrisque. Patiens tamen extat, et posito raro ac ultra rationis terminos irascatur, cito quidem revertitur. Veridicus plurimum et fidelis; religione christianissimus et in tantum, ut vix nisi ab expertis et cognitis crederetur. Libidine sola aliqualiter non victus in totum, sed multum potius molestatus; sed si quando ipsum contingit succumbere, iuxta mandatum Apostoli, quod caste nequivit explere, caute peragendo complevit. Et quamvis in suis quampluribus vulgaribus poematibus, in quibus perlucide decantavit, se Laurettam quandam ardentissime demonstrarit amasse, non obstat nam prout ipsemet bene puto, Laurettam illam allegorice pro laurea corona quam postmodum est adeptus, accipiendam existimo. Quid opus est verbis? Nichil enim potest de virtutibus et scientia huius poete respective ad veritatem meus calamus explicare. Scripsi quidem magis audax quam discretus, et ideo reliqua maiora multo quam posita cum hiis que etiam exotidice demonstravi, viro sufficientiori ac stilo pariter altiori scribenda relinquo. Gloriosus iste poeta usque in hodiernam diem plura composuit opera memoratu dignissima. Nam primo et principaliter opus illud egregium compilavit, in quo heroyco carmine ac oratione arte multiplici admiranda, Scipionis primi gesta in cartaginenses potissime et Annibalem eorum ducem penosque reliquos mira virtute tam animi quam corporis operando tractavit, cui eo nomen imposuit Affrica, quia de Affricani et in Affrica rebus gestis loquatur ut plurimum, intitulavitque illud Roberto regi amico suo de quo supra iam diximus; et quamvis predicti libri adhuc ab eo nemini copia concedatur, tamen a multis visus homericus reputatur. Insuper edidit dialogum quendam prosayce tam mira ac artificiosa sermonum pulcritudine decoratum, ut appareat liquido, nil eum quod Tullius arpinas noverit latuisse. Demum eglogam quandam composuit, cui nomen est Argus, in qua mortem predicti regis amici sui deflet, illum Argum et se Silvium nominando, tangendo etiam veras regis laudes sub figmento, ostendendo non solum Virgilium in buccolicis ymitasse, sed potius cum eodem stilum syragusani Theocriti assumpsisse. Ultra etiam scripsit pulcerrimam comediam, cui titulum imposuit Philostratus, et si dicerem illum Terrentii vestigia persecutum, timeo ne dum omnibus palam erit, que adhuc modicis visa latet, ductori ductum legentes extiment et merito preponendum. Si que summo pontifici, que fratri Enee de Senis viro probissimo, que etiam multis aliis diversis de causis et a semet ipso composuerit opuscula, quibus libri titulum non donavit, conarer exprimere, «Ante diem clauso componet vesper Olimpo»: et idcirco ne tedeat prolixitas in legendo, que desunt scrutantibus honestius credidi relinquendum.