Jump to content

De vita solitaria

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De vita solitaria
Liber primus
1346-1356
editio: incognita
fons: incognitus

Ad virum summae reverentiae dignum Philippum Patham eo tempore Caveliscentem Episcopum mox Patriarcham Hierosolymatinum, deinde S. R. E. TIT. S. Sabinae Cardinalem atque Legatum, literis ornatum a c literatorum patronum.

Misi tandem tibi Pater expetitum saepe promissumque, sed vides, dilatum multis anis opusculum, cum nempe olim solitarius et tu ruri in silentio otiosus et tranquillus agere prope felicem vitam si diuturnior fuisset, neve autem incomitata solitudo esset, aut iners otium, quotidie novi aliquid medita es aut scriberem, contigit ut duo mihi libelli, totidem continuos per annos, in diebus quadragesimis, et sacro tempori, et loco illo tuo et statui meo ex parte convenientes occurrerent. De solitaria alter vita, alter de Otio religioso. Primum tibi inscripsi illorum tunc locorum Praesuli, quid isdem ortus in finibus, unde orig tibi esset ac dignitas, nulli alteri tam debitus videretur, neque ex illo unquam fuit hora, qua, non dicam me iudicii poeniteret, sed vel tenuis haesitatio, ut fit, novus cuiuspiam deliberationis ambiguitate suspenderet. Cur igitur ante non miserim quod et tuum erat, et alterius esse nec poterat, nec debebat, si me rogas, dicam. Non una quidem differendi, sed plures fuerunt causae, occupatio mea ingens ac perpetua, item tarditas qaedam expediendarum rerum animo insita, utraque tibi causa notissima, qua nisi vicisset interdum amicorum fervor, quibus animo aliquid negandi, nec mens fateor, nec frons mihi, nec lingua est, et ardentibus pretium instantius algentis animi glaciem resoluisset, multa hodie a scholasticis quae leguntur mea sparsim atque discerptim, melius latuissent.