De vitiis et virtutibus

E Wikisource

De vitiis et virtutibus (Halitgarius Cameracensis), J. P. Migne In nomine Domini, Reverendissimo in Christo fratri ac filio HALITGARIO episcopo, EBO indignus episcopus salutem.

Non dubito tuae notum esse charitati, quanta nobis ecclesiasticae disciplinae, quantisque nostrorum necessitatibus subditorum, et insuper mundalium oppressionibus, quibus quotidie agitamur, cura constringat. (0652D)Idcirco, ut tecum contuli, ex Patrum dictis, canonum quoque sententiis, ad opus consacerdotum nostrorum excerpere Poenitentialem minime valui: quia animus, dum dividitur per multa, fit minor ad singula. Et hoc est quod hac in re me valde sollicitat quod ita confusa sunt judicia poenitentium in presbyterorum nostrorum opusculis, atque ita diversa, et (0653A)inter se discrepantia, et nullius auctoritate suffulta, ut vix propter dissonantiam possint discerni. Unde tit ut concurrentes ad remedium poenitentiae, tam pro librorum confusione, quam etiam pro ingenii tarditate, nullatenus eis valeant subvenire. Quapropter, charissime frater, noli te ipsum nobis negare, qui semper in divinis ardenti animo disciplinis, ac solerti cura Scripturarum meditationibus, perfectissimo otio floruisti. Arripe, quaeso, sine excusationis verbo hujus sarcinae pondus, a me quidem tibi impositum, sed a Domino, cujus onus leve est, levigandum. Noli timere, neque formides hujus operis magnitudinem, sed fidenter accede; quia aderit tibi, qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud. Scis enim optime parvis parva sufficere, nec ad mensam (0653B)magnatorum, pauperum turbam posse accedere. Noli tuae devotionis nobis subtrahere scientiam. Noli accensam in te sub modio ponere lucernam, sed praecelso eam superponere candelabro, ut luceat omnibus, qui in domo Dei sunt fratribus tuis, et profer nobis veluti scriba doctus, quod accepisti a Domino. Aderit tibi hujus laboris itinere illius gratia, qui duobus discipulis euntibus, tertium se socium addidit in via, et aperuit illis sensum, ut sanctas intelligerent Scripturas. Spiritus paraclitus, omni veritatis doctrina, et (0654A)perfecta charitatis scientia tua resplendeat pectora, charissime frater. Vale.

Domino et venerabili Patri in Christo EBONI archiepiscopo, HALITGARIUS minimus Christi famulus salutem.

Postquam, venerande Pater, directas beatitudinis vestrae accepi litteras, quibus me hortari dignati estis, ne mentis acumen inerti torpentique otio submitterem, sed cognitioni ac meditationi quotidie sacrae Scripturae me vigilanter traderem, et insuper, ex sanctorum Patrum, canonumque sententiis, Poenitentialem in uno volumine aggregarem: durum quippe mihi et valde difficile, tremendumque hoc quoque fuit imperium, ut hanc susciperem sarcinam, quam a prudentibus cognosco relictam. Multumque (0654B)renisus sum voluntati vestrae, non velut procaciter durus, sed propriae infirmitatis admonitus. Hac etenim cura sollicitus necessarium duxi, ut aliquandiu me a scribendi temeritate suspenderem. Sed quia sicut perpendi injuncti operis difficultatem, ita et injungentis auctoritatem; nec volui, nec debui usquequaque resistere: certus quia imbecillitatem meam multo amplius vestra adjuvaret praecipientis dignitas, quam aggravaret meae ignorantiae difficultas. Valete.

PRAEFATIO DE POENITENTIAE UTILITATE. (0653) (0653C)Quamvis originalia, in baptismatis munere, gratia Mediatoris cuncta aboleri veraciter credantur peccata: quia sufficit illa sola spiritalis regeneratio; attamen cum ventum fuerit ad aetatem quae praeceptum jam capit, et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra vitia, et gerendum acriter, ne iterum reducatur ad damnabilia peccata. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adolescentia, nulla damnabilia peccata committant, vel in flagitiis, vel in facinoribus, vel in homicidiis, vel in nefariae cujusquam impietatis errore: sed magna spiritus largitate necessarium est opprimere quidquid in eis potest, aut potuit carnalis delectatio dominari. Tunc itaque victa vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur, quem nisi (0653D)Deus ipse non donat, nec aliter, nisi per Mediatorem Dei et hominum Jesum Christum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret divinitatis suae. Verumtamen, in gravi jugo quod positum est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, et jam hoc malum miserabiliter reperitur. Ideoque sobrii simus, atque intelligamus hanc vitam de peccato illo nimis nefario quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse poenalem; totumque quod nobiscum agitur, non pertinere nisi ad novi saeculi haereditatem novam: ut hic pignore accepto, illud, cujus hoc pignus est, suo tempore (0654C)consequamur. Sed quomodo filii Dei, quandiu mortaliter vivunt, cum morte confligunt: et sic, spiritu Dei excitantur, et tanquam filii Dei proficiunt ad Dominum: ut etiam Spiritu sancto, aggravante corpore corruptibili, tanquam filii hominum, in quibusdam humanis motibus deficiant ad seipsos, et ideo peccent. Interest quidem quantum, neque enim omne peccatum crimen est, sed omne crimen peccatum est. Sanctorum itaque hominum vitam, qua in hac morte vivitur, sine crimine inveniri posse, sine peccato autem nunquam, ut ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Unum tamen pro altero consuevit ponere Scriptura. In actione autem poenitentiae, ubi tale commissum est crimen, ut is a Christi corpore, (0654D)qui commisit, separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris, Cor autem contritum et humiliatum Deus non spernit. Sane quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, recte constituuntur tempora poenitentiae ab his qui praesunt Ecclesiis, ut satisfiat etiam Ecclesiae, in qua remittuntur peccata. Ergo, cum tanta est plaga peccati, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini sint differenda, auctoritate antistitis debet se quisque ab altario removere ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari; hoc est enim corpus et sanguinem Domini indigne accipere, si eo tempore accipiat quo poenitentiam debet agere. Nam ipsa poenitentia. (0655A)quando digna est causa ut secundum morem Ecclesiae agatur, plerumque infirmitate non agitur: quia et pudor timor est displicendi, dum plus delectat hominem existimatio quam justitia qua se quisque humiliat poenitendo. Meminerit ille, quicunque est, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Quid enim est perversius, quidve infelicius, quam de ipso vulnere, quod latere non potest, non erubescere, et de ligatura plus erubescere? Nemo arbitretur propterea se consilium salubre hujus poenitentiae debere contemnere; quia advertit forte novitque ad altaris sacramenta accedere, quorum non ignorat talia crimina apud se retinere. Corriguntur enim multi, ut Petrus: multi tolerantur, ut Judas. Multi nesciuntur, donec veniat Dominus, et (0655B)illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordium.

Nos vero quemquam a communione prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis: nisi aut sponte confessus: aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio accusatum atque convictum. Plerique autem attendunt multos in ipsis honoribus ecclesiasticis, praepositorum et ministrorum non congruenter vivere sermonibus et sacramentis, quae per eos populis ministrantur. O miseros homines, quibusintuendo Christum obliviscuntur: qui et tanto ante praedixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui quae dicunt non faciunt, et traditorem suum tolerans usque in finem, etiam ad evangelizandum (0655D)cum caeteris misit. Aliquis forte desperatus dicat: Ego jam baptizatus in Christo, a quo omnia peccata praeterita mihi dimissa sunt, vilis factus sum, nimis iterans vias meas, et canis horribilis oculis Dei conversus ad vomitum suum. Quo abibo a spiritu ejus, et a facie ejus quo fugiam? Quo frater? nisi ad ejus misericordiam poenitendo, cujus potestatem peccando contempseras. Quidquid enim feceris, quaecunque peccaveris, adhuc in vita es; unde te omnino auferret, si sanare nollet.

Oportet igitur ad poenitentiam accedere cum omni fiducia, et ex fide credere indubitanter poenitentia aboleri posse peccata, etiamsi in ultimo vitae spiritu commissa poeniteat, et publica lamentatione peccata prodantur: quia propositum Dei, quo decrevit salvare (0655D)quod perierat, stat immobile, et ideo, quia voluntas ejus non mutatur, sive emendatione vitae, si tempus conceditur, sive supplici confessione, si continuo vita excuditur, venia peccatorum fideliter praesumatur ab illo, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus miseratione Dei vivat. Certissimae sunt et fidelissimae claves Ecclesiae, quibus quodcunque in terra solvitur, etiam in coelo solutum promittitur.

Haec dicta sunt de publica satisfactione, qua quisque humiliando se, non solum coram Ecclesia, quae habet clavem regni coelorum, in qua fit remissio peccatorum.

(0656A)Secreta quoque satisfactione solvi mortalia crimina non negem; mutato prius saeculari habitu, et indefesso religionis studio, per vitae correctionem, et jugi, imo perpetuo luctu, miserante Deo, ita duntaxat ut contraria pro his quae poenitet agat. Quotidiana vero leviaque peccata, sine quibus haec vita non ducitur, Dominica oratione purgantur, quorum est dicere: Pater noster, qui es in coelis, et reliqua. Ubi dicitur: Dimitte nobis debita nostra; quia ipsa eleemosyna est, veniam homini petenti ignoscere. Unde Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis.

Multa igitur genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus, adjuvamur, ut dimittantur nostra peccata, sed ea nihil est majus, quam (quando) (0656B)ex corde dimittimus quod in nos quisque peccavit.

Sunt autem quaedam peccata quae putantur levissima, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fratri suo, Fatue, reum gehennae putaret, nisi Veritas diceret? Aut quis aestimaret quam magnum esse peccatum, dies observare, menses, et annos, et tempora, sicut observant qui certis diebus, sive mensibus, sive annis, volunt vel nolunt aliquid inchoare, nisi Apostolus diceret: Timeo vos, ne sine causa laboraverim in vobis.

Quam multa sunt alia peccata, sive in loquendo de rebus et negotiis alienis quae ad te non pertinet: sive in vano cachinno, sive in ipsis escis, (0656D)quae ad necessitatem hujus vitae parantur, in quibus est avidior appetitus; sive in vendendis et emendis rebus: charitatis et utilitatis vota perversa.

Sunt et alia hujuscemodi peccata, quae fiunt verborum offensionibus, et cogitationum, Jacobo dicente apostolo: In multis enim offendimus omnes. Oportet quotidie crebroque exoremus ad Dominum, atque dicamus: Dimitte nobis debita nostra, nec in eo quod sequitur mentiamur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: pro quibus etiam sacrificia eleemosynarum et jejuniorum pro viribus offerre non cesset.

Pro illis ergo peccatis quae legis decalogus continet, et de quibus Apostolus ait, quod neque avari, (0656D)neque rapaces, neque adulteri, neque masculorum concubitores, etc., quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Illa actio poenitentiae subeunda est, in qua majorem in se quisque severitatem debeat exercere, ut a seipso judicatus, non judicetur a Domino: quae actio poenitentiae tunc erit perfecta et acceptabilis, si ascenderit homo adversum se tribunal mentis suae, et constituerit se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat, sicut comminatur Deus peccatori, atque ita constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor: deinde sanguis animae confitentis per lacrymas profluat. Postremo in conscientia sua se indignum (0657A)judicet participatione corporis et sanguinis Domini. Versetur ante oculos imago futuri judicii, ut, cum alii accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda poena qua, percipientibus aliis vitam aeternam, alii in mortem praecipitantur aeternam.

Mensuram autem temporis in agenda poenitentia idcirco non satis attente praefigunt canones pro unoquoque crimine, sed magis in arbitrio antistitis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam valet mensura temporis quam doloris. Nec abstinentia tantum ciborum, sed mortificatio potius vitiorum.

Propter quod tempora poenitentiae, fide et conversatione poenitentium abbrevianda praecipiunt, et negligentiae (0657B)protelanda. Exstant tamen pro quibusdam culpis modi poenitentiae in canonibus impositi, juxta quod caeterae perpendendae sunt culpae: cum sit facile per eosdem modos vindictam et censuram canonum aestimare.

Hanc autem epistolam nemo quidem existimet meam: ne illi pro parvitate nominis mei vilescat. (0658A)Sed sciat a majoribus nostris ex sanctorum sententiis esse collectam: a me quidem excerptam, ne nimia prolixitate negligentibus lectoribus fastidium generaret.

Libellum de vitiis octo principalibus, eorumque remediis: quem in libris Gregorii, Augustini, nec non Prosperi excerpsimus, in capite praeponimus, post praefationem hanc, quam excerpsimus.

Secundus quidem libellus continet de vita activa et contemplativa pauca capitula, nec non et principalium virtutum nomina. Ipsa quidem ex sanctorum Patrum dictis collecta. Quorum nomina cujus sunt sententiae,in marginibus posuimus, propter prolixitatem vitandam repetendorum nominum: (0658B)et ne aliquis invidus nobis vocitaret compilatorem.

Tertius de ordine poenitentium, cum nominibus, unde sumptus est, conciliorum.

Quartus vero de judiciis laicorum.

Quintus de ordinibus clericorum, et de regulis, si deviaverint, ipsorum.

LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. De octo principalibus vitiis, et unde oriuntur. (0657C) Paradisi gaudiis postquam expulsum est genus humanum,octo criminalia in filios Adae originaliter dominantur vitia. Quae nisi per gratiam Salvatoris ac baptismi renovationis minime abolenda credamus. Unde beatusGregorius in expositione Job loquitur. Vitia quippe tentantia, quae invisibili contra nos praeliorepugnanti super se superbiae militant: alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur.

Ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit: quos videlicet duces exercitus sequitur, (0657D)quia ex eis procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur. Quod melius ostendimus, si ipsos duces atque exercitus, ut possumus, enumerando proferamus.

Radix quippe cuncti mali superbia est: de qua, Scriptura attestante, dicitur: Initium omnis peccati superbia. De hac quoque virulenta radice, septem principalia vitia proferuntur: scilicet, inanis gloria, invidia, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spiritualis liberationis (0658C)praelium, Spiritu septiformis gratiae plenus venit. Sed habent contra nos haec singula exercitum suum.

Nam de inani gloria haec oriuntur: inobedientia, jactanctia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones.

De invidia nascitur odium, susurratio, detractatio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis.

De ira proferuntur rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae.

De tristitia nascitur malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita.

De avaritia oriuntur proditio, fraus, fallacia, perjuria, (0658D)inquietudo. Et contra misericordiam obdurationes cordis.

De ventris ingluvie propagatur inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam.

De luxuria generatur caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri.

Quia ergo septem principalia vitia tantam de se vitiorum multitudinem proferunt: cum ad cor veniunt, (0659A)quasi subsequentis exercitus catervas trahunt. Ex quibus videlicet septem quinque spiritualia, duoque carnalia sunt. Sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur ut non nisi unum de altero proferatur. Prima namque superbiae soboles inanis est gloria: quae dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit. Quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat, tabescit.

Invidia quoque iram generat. Quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur. Et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa sentitur.

Ex ira quoque tristitia oritur. Quia turbata mens, (0659B)quo in ordine se concutit, eo addicendo confundit. Et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit.

Tristitia quoque ad avaritiam dirigitur. Quia dum confusum cor bonum laetitiae intus amiserit, unde consolari debeat, foris quaerit. Et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet, ad quod intrinsecus recurrat.

Posthaec vero duo carnalia vitia, id est ventris ingluvies et luxuria, supersunt. Sed cunctis liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum ventri genitaliasubnixa videantur. Unde dum unum inordinate reficitur, (0659C)aliud procul dubio ad contumelias excitatur.

Bene autem duces exhortari dicti sunt, exercitus ululare, qua prima vitia deceptae menti quasi sub quadam ratione se inserunt; sed innumera, quae sequuntur, dum hanc et omnem insaniam pertrahunt, quasi bestiali clamore confundunt.

CAPUT II. De vitio superbiae. Consideremus ergo quae causae praecedant, quas vitia subsequantur. Ait enim Prosper: « Quod, ut credibilius videatur, Scriptura divina consulta respondeat. » Unde quaesita protulit, dicens: Initium omnis peccati superbia. Non alicujus, sed omnis peccati: quomodo non solum peccatum est ipsa; (0659D)sed etiamnullum peccatum fieri potest, aut potuit, vel poterit sine ipsa. Siquidem nihil aliud omne peccatum nisi Dei contemptus est, quo ejus praecepta calcantur. Denique ipse diabolus inventor superbiae, per ipsam de coelestibus corruit, quem Deus fecerat sine ullo peccato. Et haec est omnium malorum causa. Hinc est quod idem primus homo, superbi spiritus elatione corruptus, omnem posteritatem suam, quae in illo radicaliter fuit, necessitati corruptionis ac mortalitatis addixit. De quo dixit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in (0660A)mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit. » Superba voluntas facit Dei praecepta contemni, et ex angelis daemones fecit.

Quapropter audiant superbi: quia sunt omnia transitoria quae ambiuntur, et aeterna quae perduntur. Et illud: Omnis qui se exaltat, humiliabitur. Et iterum: Quid superbit terra, et cinis? Et illud: Ante ruinam exaltabitur spiritus. Et: Deus alta a longe cognoscit. De eorum quoque capite diabolo scriptum est: Ipse est rex super omnes filios superbiae.

« Jam nunc videamus quibus indiciis possit superbia deprehendi. » Unde paulo post sequitur: « Habitus quoque et incessus pedum superbos ostendunt: quorum erecta cervix, facies torva, truces oculi, (0660B)et sermo terribilis, nudam superbiam clamant; humana jura, divinaque confundunt: honoribus intumescunt, aliena rapiunt, et seipsos superbiae corrupti morbo non capiunt. Est enim et occulta superbia, quae proficientes aliquantulum occulte captivat: quos in profundum malorum fraudulenta dominatione praecipitat: et ne unquam possint exsurgere, jugiter calcat. Inde est, quid hi quos superbae mentis tabes purulenta corruperit, seniorum suorum non observant imperata, sed judicant. De suis negligentiis objurgati, aut rebellant, aut murmurant: de loco superiori deceptant, praeferri se melioribus affectant, suas sententias procaciter jactant, non servant in obsequio reverentiam. Haec sunt superbiae tumoris indicia, quibus Deus offenditur, et his (0660C)malis diabolus pastus exsultat. »

CAPUT III. De remedio superbiae. Humilitas, virtutum omnium mater, penitus conterit superbiam, quemadmodum Scriptura testatur: Omnis qui se humiliat, exaltabitur. Et: Gloriam praecedit humilitas. Et iterum: Ad quem respiciam, nisi ad humilem, et quietum, et trementem sermones meos? Et: Deus humilia respicit. Unde Gregorius inquit: Dicatur ergo humilibus, quia dum se dejiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt. Et: Quid humilitate sublimius? quae dum se in ima deprimit, auctori suo manenti super summa conjungitur. Est tamen aliud quod in eis debeat caute pensari, quia saepe quidem humilitatis decipiuntur (0660D)specie. Quidam vero elationis suae ignorantia falluntur: idcirco oportet omnes sollicitos esse, ut maculae superbiae imbribus lacrymarum deleantur, et contritio cordis, et humilis spiritus, omnem fomitem vitiorum excludat: et qui proximis laesionem intulit, veniae satisfactione reconciliet, rapinam pauperum misericordia largitatis diluat: eisque quibus injuste abstulit, si quid potest, misericorditer reddat: et insuper eleemosynarum fructus minime negligat: aliisque bonis operibus vitam suam corrigendo apud Domini misericordiam studiose perquirat, (0661A)sicut scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Idcirco temporis mensuram in agenda poenitentia pro unoquoque crimine non praefigunt canones, sed magis in arbitrio antistitis relinquendum statuunt. Quia apud Dominum non tam valet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum quam mortificatio vitiorum.

CAPUT IV. De vitio inanis gloriae. Inanis namque gloria devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Debes majora appetere: ut qua potestate volueris multos excedere, eo etiam valeas et pluribus prodesse. Sed Scriptura e contra signum vanitatis ostendit dicens:

Est enim vanitas inflata quaedam circa delectationes (0661B)varias animi languentis affectio, potiendi honoris avida simul et nescia, morbo excellentiae inanis afflata, cava, morbida, turbulenta, animorum levium domina, male fundatis omnibus blanda, repugnantibus fumea, capiendis seductoria, captis invicta: simulatio quaedam virtutum, appetitio dignitatum, dulcis miseris, amara perfectis: cui serviunt tumidi, sub qua jacent elati, qui se de operibus quorum sibi conscii non sunt turpiter jactant, qui se ab omnibus praedicari per nefas affectant. Qui sanctos viros sui deprecationedepreciant. His, et similibus delinitos vanitas premit, nec eos morbum suum sentire, aut ad medicum venire permittit. Et quid est, ad medicum venire, nisi infirmum suas infirmitates cognoscere? tantumque eos (0661C)ardor humanae laudis inflammat, ut laboriosa opera, quae populus admiretur, et quibus fama diffunditur, sine labore suscipiant, et libenter exerceant. Inde est quod jejunare, abstinere, vigilare, ecclesiam frequentare, vel psallere, cum haec omnia sine labore non faciant, etiam cum delectatione faciunt, ut ab hominibus, quibus placere, non Deo, desiderant, videantur. Unde Veritas ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

CAPUT V. De remedio inanis gloriae. Apostolica sententia in medio est proferenda, qua dicitur: Quid enim habes, quod non accepisti: et si accepisti, ut quid gloriaris, quasi non acceperis? Hujus enim morbi est medicina salutis, recordatio (0661D)divinae bonitatis, per quam omnia bona nobis collata sunt, quae habere videmur. Etiam et perpetua ipsius Dei charitas: in cujus laudem omnia agere debemus, quidquid boni in hoc saeculo operemur: et magis desiderare a Deo laudari in die retributionis aeternae, quam ab homine mortali quolibet, in hujus transitoriae vitae. Hoc quoque inanis gloriae vitium, ut jam diximus, lacrymarum fletibus est abolendum, cum caeterorum actibus bonorum operum. Quia in cunctis quae agimus necesse est ut (0662A)consideratio propriae infirmitatis deprimat, ne haec ante occulti arbitri oculos tumor vanae laudis exstinguat.

CAPUT VI. De vitio invidiae. Invidia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: In quo illo, vel illo minor es? cur ergo eis vel aequalis, vel superior non es? quanta vales quae illi non valent? Non ergo tibi, aut superiores esse, aut etiam aequales debent.Apostolica adversus hoc clamat sententia: Invidia siquidem diaboli mors intravit in orbem terrarum.

Invidus certe, qui alienum bonum, suum facit invidendo supplicium: nulla videtur ad invidum concupiscentia provocari, sed tantum superbiae morbo (0662B)vexari: quo sibi jugiter ingemiscit meliorem, cui invidet, anteferri. Ac per hoc sequitur divinum munus in homine, cum potius amari homo debeat pro sui meriti sanctitate. Tantos enim invidus habet justa poena tortores, quantos invidiosus habuerit laudatores. Nihil infelicius potest esse invidia, quae alienis torquetur bonis. Unde igitur bonus proficit, inde invidus contabescit. Invidia sensum mordet, pectus urit, mentem affligit. Qui autem invidet, diabolo similis est, qui per invidiam hominem de paradisi felicitate dejecit.

( Prosper. ) Quantum eis bonum corrumpat invidia miserabiliter est intuendum: cum quidquid boni fieri vel dici a sanctis audierint, vel omnino non credunt, aut res bene gestas in malum male interpretando (0662C)convertunt. Omne malum quod de illis mendax fama jactaverit, statim tanquam si ipsi viderint, credunt.

( Gregorius. ) Et dum livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur: quia a se incipit omnis tractatus malus, et priusquam noceat alteri, ipse sibi parat exitium. Namque ex hoc vitio oriuntur homicidia. Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad exstinguendam vitam.

CAPUT VII. De remedio invidiae. Apostolus terribiliter comminatur, dicens: Qui odit fratrem suum, homicida est; et, qui invidet fratri (0662D)suo, in tenebris est, et in tenebris ambulat. Unde si huic vitio valenter resistere cupimus, charitatem Deo exhibeamus et proximo, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; et facile peccato resistimus, si bonis omnibus abundamus; saeculi blandimenta contemnimus, et omnia quae difficilia sunt humanae fragilitati vel aspera, etiam cum dilectione perficimus, si haec praecepta dilectionis custodimus.

(Idem.) Attamen ordinem dilectionis illi pervertunt, (0663A)nec modum diligendi custodiunt: qui aut mundum, qui contemnendus est, diligunt; aut corpora sua minus diligenda, diligunt: aut proximos non sicut se ipsos, aut Deum plus quam se ipsos forte non diligunt. Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, non propter sperata beneficia vel praecepta, sed propter hoc tantum quod sunt naturae nostrae participes, diligamus. Quapropter haec est proximi tota dilectio, ut bonum quod tibi conferri vis, velis et proximo. Potest itaque homo alterius bonum suum facere, dum amat in alio quod ipse non facit.

(Idem.) Hinc ergo pensent invidi, charitas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera, nostra sine labore facit. Dicendum itaque est invidis quia, dum (0663B)se a livore minime custodiunt, in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur. Igitur summopere est vigilandum ut hoc vitium radicitus a cordibus citius evallatur, ac bonis operibus, ut praescriptum est, cum consilio tamen sacerdotis emundetur, et quotidie pro illo exoret quem oderat, eique officia charitatis exhibeat, ac necessitatibus, si valuerit, frequenter subveniat, cui, cum non amavit, minus diligendo exhibuit.

CAPUT VIII. De vitio irae. Idem.) Ira etiam devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Quae erga te aguntur, aequanimiter ferri non possunt: haec imo patienter (0663C)tolerare, peccatum est: quia si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulantur.

Apostolica contra haec respondet sententia: Sol non occidat super iracundiam vestram. Unde et Veritas dicit quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Et: si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis dimittet vobis delicta vestra. Nam si irasci fas non est, aut dicere racha, aut fatue, multo minus est licitum tenere aliquid animo, ut in odium indignatio convertatur. Est enim ira mentis furor: quae si in corde infigitur, omnem eximit providentiam ab eo facti: nec judicium rectae discretionis inquirere, nec honestae contemplationis virtutem, nec consilii (0663D)poterit habere maturitatem. Sed omnia per praecipitium quoddam facere videtur. Ex qua nascitur homicidium.

(Gregorius.) Dicendum quippe est impatientibus: quia dum frenare spiritum negligunt, per multa etiam quae non appetunt iniquitatum abrupta rapiuntur. Quia videlicet mentem impellit furor quo non trahit desiderium, et agit commota, velut nesciens, unde post doleat, sciens. Per hoc quoque impatientiae vitium plerumque mentem arrogantiae culpa transfigit: quia dum despici in mundo hoc quisque non patitur; bona, si qua bona sibi occulta sunt, ostendere conatur, ac per impatientiam, usque ad arrogantiam deducitur.

CAPUT IX. De remedio irae. (0664A) Patientia namque furorem, omneque irae vitium cum recordatione mandatorum Dei superare noscitur: cum virtutum omnium mater charitas ad memoriam revocatur, quia impatientiae vitium minime oritur, nisi virtutum mater charitas amputetur. Scriptum quippe est: Charitas patiens est. Igitur cum minime est patiens, charitas in eo non est.

(Gregorius.) Per hoc quoque irae vitium, ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Unde scriptum est: Doctrina viri per patientiam noscitur. Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens. Scriptum est enim: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore (0664B)urbium. Unde Veritas electis suis dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit: qui in ipsa nos possidere nosmet ipsos docuit. Unde et alibi dicit: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Virtus itaque est coram hominibus adversarios tolerare. Sed virtus coram Deo diligere. Et Paulus apostolus possidere patientiam monuit, cum discipulis hoc praeceptum monendo instituit: Omnis, inquit, amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Quia nimirum frustra indignatio, et clamor, et blasphemia ab exterioribus tollitur: si in interioribus (0664C)vitiorum mater malitia dominatur. Admonendi sunt igitur patientes, ut cor post victoriam muniant, ne hostis callidus eo in deceptione postmodum majori exsultatione gaudeat, quod illa dudum contra rigida colla victorum calcat. Quisquis hoc vitio irae diu tabefactus deperiit, oportet ut ei rehumiliando satisfaciat cui iratus exstitit, ne coram Deo reus judicetur: qui non aliter nostra delet facinora, si fratrum a cordibus nostris penitus non amputentur delicta.

CAPUT X. De vitio tristitiae. (Gregorius.) Tristitia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Quo habes, (0664D)unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas? perpende cum quo moerore omnes intuendi sunt, qui in tanto, contra te, amaritudinis felle vertuntur. Apostolica adversus haec dicit sententia: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an augustia? Et reliqua. Sunt quippe duo genera tristitiae: unum salutiferum, aliud vero pestiferum. Tristitia salutaris est, quando animus ex delictorum recordatione contristatur, ut confessionem et poenitentiam agere quaerat, et converti ad Deum se toto corde desiderat. Alia igitur hujus mundi est tristitia, quae mortem operatur animae, nihilque in bono operis desiderio valet perficere; quae perturbat animum, et saepe mittit in desperationem, ac futurorum (0665A)spem abstrahit bonorum: cui etiam hoc patienti vitium vitae praesens nulla est delectatio.

CAPUT XI. De remedio tristitiae. Superatur namque hoc nefas spiritali laetitia, et spe futurorum, et consolatione Scripturarum, vel fraterno in spiritali jucunditate colloquio: vel cum ad mentem reducitur, quam parva sunt, quae videntur: sicut scriptum est: Quae enim videntur temporalia sunt. Unde Ecclesiastes dicit: Cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum, quia de terra facta sunt, et in terram pariter revertentur: quae autem non videntur, aeterna sunt.

(Prosper.) Haec vero et his similia loquentes, ac (0665B)cogitantes, nihil est aliud quam vitiis omnibus repudium dare, et omne genus tristitiae amputare. Ab his ergo tristibus malis ascendendum est ad illa sublimia, quibus proficientium mentes, in spem promerendae beatitudinis assurgunt: abdicatisque terrenis, coelestia concupiscunt, ubi Deus videbitur in saecula saeculorum. Sed quicunque hoc vitio carere desiderat, orationibus frequenter insistat: mortem animae quotidie ante oculos ponat. Et quia omnis caro fenum est, recognoscat misericordiam et bonitatem Dei erga omnes sperantes in se, cum magna consideratione, aut per se meditando aut ab aliis audiendo, ex toto animo considerare non negligat. Pauperibus et peregrinis, viduis ac pupillis, nec non infirmis et hospitibus, si quid valet, (0665C)misericorditer tribuat, et in caeterorum bonorum operibus non deficiat.

CAPUT XII. De vitio avaritiae. (Gregorius.) Avaritia quoque devictum animum quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Valde sine culpa est, quod quaedam habenda concupiscis, quia multiplicare non appetis, sed egere pertimescis, et quod male alius retinet, ipse melius expendis.

Apostolica contra haec clamat sententia: Quod neque avari, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Unde et Salomon dicit: Avarus non implebitur pecunia: et, Qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. Et iterum: Divitiae conservatae in (0665D)malum domini sui; pereunt enim in afflictione pessima. Et paulo post dicit: Avaro autem nihil est scelestius, nihilque iniquius quam amare pecuniam. Et iterum: Cum enim moritur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes. Unde et Dominus ait: Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Et iterum: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Et alibi: Non potestis Deo servire et mammonae. Unde Apostolus discipulo de divitibus dicit: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere: neque sperare in incerto divitiarum. Est namque avaritia, nimia divitiarum acquirendi, habendi, vel tenendi cupiditas. Unde Gregorius (0666A)dicit: Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Quae pestis insaturabilis est, sicut morbus hydropici: quia in bibendo non sitim exstinguit, sed potando succrescit: sic avaritia, quanto magis habet, tanto plus desiderat. Et dum modus non est in habendo, modus illi non erit in desiderando. Ex qua oriuntur invidia, furta, latrocinia, homicidium et reliqua.

CAPUT XIII. De remedio avaritiae. Dominus enim cuidam quaerenti, quid faceret ut vitam possideret aeternam, respondit: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Et alibi: (Gregorius.) Si vere divites esse cupitis, veras (0666B)divitias amate. Discant igitur divites quia divitias quas conspiciunt, tenere nequaquam possunt. Et ideo misericorditer tribuant, unde sibi superflue habere conspiciunt: quia hilarem datorem diligit Deus. Admonendi sunt etiam, qui jam sua misericorditer tribuunt, ut sollicite custodire studeant, ne cum commissa peccata eleemosynis redimunt, adhuc redimenda committant. Ne venalem Dei justitiam aestiment: si, cum curant pro peccatis nummos tribuere, arbitrentur se posse inulte peccare. Plus namque est anima quam esca: et corpus plus quam vestimentum. Qui ergo escam atque vestimentum pauperibus largitur, sed tamen anima, vel corpus iniquitate polluitur, quod minus est justitiae obtulit, et quod majus est, culpae: sua enim dedit (0666C)Deo, et se diabolo.

Iterum admonendi sunt qui aliena rapere intendunt. Audiant quod scriptum est: Vae ei qui multiplicat non sua. Profecto enim qui augere opes ambit, vitare periculum negligit: Quoniam radix omnium malorum est cupiditas.

(Prosp., lib. V Vit. contempl., cap. 4.) Unde quaerendum est, si initium omnis peccati superbia dicitur, quare radix omnium malorum cupiditas affirmetur. Sane, quia cupiditas, atque superbia in tantum, unum est malum; ut nec superbus sine cupiditate, nec sine superbia possit inveniri cupidus. Deinde si quodlibet peccatum perpetrare non possum, nisi meae delectationi consentiam; quod cupiditatis est proprium: et Dei praecepta contemnam; (0666D)quod est superbiae malum: quomodo non ex cupiditate, quae est radix omnium malorum: et ex superbia, quae initium omnis peccati dicitur, procedit omne peccatum?

Vincitur quoque hoc vitium in largitione pauperum, in visitatione infirmorum, et integumento nudorum, nec non, et si quid injuste quis abstulit, reddendum est in quadruplum, juxta sententiam Domini. Et nunquam a corde discedat timor Domini: et insuper fletu ac lacrymis, cum contritione cordis purget indesinenter animam: ne, pro incerto divitiarum, amittat vitam aeternam.

Hucusque de quinque spiritalibus vitiis ex SS. Patrum testimoniis dictum sufficiat. Restat quoque (0667A)ut de duobus carnalibus, videlicet gula atque luxuria, pertractemus.

CAPUT XIV. De vitio ventris ingluviae. (Gregorius.) Ventris quoque ingluvies devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Ad esum Deus omnia mundo condidit: et qui satiari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit?

(Prosper.) At contra videamus qualiter illi homines primi commiserint tam grande peccatum, et quod ipsos de paradiso projecit, in hoc vitae poenalis exsilium, et in eis originaliter totum damnavit genus humanum. Prohibitum siquidem a Domino fuerat, quod de ligno scientiae boni et mali, ne (0667B)comederent: sed gulae vitio decepti comederunt. Nisi enim comedissent, perpetuo immortales essent, si sub Deo suo viventes, praeceptum quod acceperunt custodissent. Nec desererentur a Deo, nisi Deum prius ipsi desererent. Et idcirco in hanc aerumnosam hujus vitae miseriam, gulae delicti, atque morti traditi sunt dejecti. Ubi omnis homo per peccatum nascitur, per laborem vivit, per dolorem moritur.

(Gregorius.) Quapropter admonendi sunt gulae dediti, ne in eo, quo escarum delectationi incumbunt, luxuriae se mucrone transfigant: quanta sibi per esum loquacitas; quanta mentis levitas insidietur, aspiciant: ne dum ventri molliter serviunt, vitiorum laqueis crudeliter astringantur. Audiant Apostolum (0667C)dicentem: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet; et rursum: Non in comessationibus et ebrietatibus; et iterum: Esca nos non commendat Deo; et rursum: quorum Deus venter est, et gloria in confusione: quia gulam sequitur luxuria.

CAPUT XV. De remedio gulae vitii. Quia primus homo hoc vitio gulae cum posteritate sua cecidit, necessarium est ut per abstinentiam resurgamus: sed in ipsa abstinentia est aliud quiddam quod solerti cura pensare debemus.

(Gregorius.) Quia plerumque dum plus quam necesse est, per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur: sed de hac ipsa humilitate graviter (0667D)interius superbitur. Ideo admonendi sunt abstinentes, ut sollicite semper aspiciant, ne cum gulae vitium fugiant, acriora his vitia, quasi ex virtute, generentur. Incassum ergo per abstinentiam corpus conteritur, si inordinatis demissa motibus, mens vitiis dissipatur.

(Prosper.) Qui autem non solum a qualitate, sed etiam a quantitate ciborum cupiunt abstinere, nihil aliud student, nisi ut, quantum stomacho reficiendo ac fami eximendae satis esse videtur, indulgeant; nec expleant suos appetitus aviditate percipiendi, sed comprimant; atque eis non saturitas edendi finem faciat, sed voluntas: qui tam a cupiditate pretiosorum ciborum, quam a nimia perceptione vilium (0668A)contineant: qui cibis nec lautioribus volunt carne luxuriose dissolvi, nec distentione ventris vilibus onerari; quando abstinentes viri, nec delitiosi solent esse, nec avidi. De vino autem abstinendo quid dicam? unde Apostolus certam fixit regulam, dicens: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria; quasi diceret: luxuriam facit et nutrit vini perceptio nimia, non natura: Et ideo, non vos uti vino, sed ne inebriamini prohibeo. Unde Timotheo praecepit, dicens: Noli aquam bibere; sed modico vino utere, propter frequentes tuas infirmitates. Ac per hoc, nihil contra abstinentiam faciunt, qui vinum non pro ebrietate, sed tantum pro corporis salute percipiunt. Unum tamen est intuendum, quod nihil illis proficiat qui se a cibis temperant, si vitiis (0668B)serviant. Quia facilius res quae possidetur abjicitur, quam voluntas.

(Gregorius.) Admonendi sunt abstinentes, ut noverint quia tunc placentem Deo abstinentiam offerunt, cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt, indigentibus largiuntur. Non enim Deo, sed sibi quisque jejunat, si ea quae ventri ad tempus subtrahit non inopibus tribuit, sed ventri postmodum offerendo custodit. Rursumque admonendi sunt, ut abstinentiam suam, et semper sine imminutione custodiant, et nunquam hanc apud occultum judicem eximiae virtutis credant: ne, si fortasse magni esse meriti creditur, cor in elatione sublevetur. Hinc Joel ait: Sanctificate jejunium. Jejunium sanctificare est, adjunctis bonis aliis, dignam Deo abstinentiam (0668C)carnis ostendere: quia tunc nobis proderit, quod corpora nostra aut caetera corporum incentiva, rigore districtioris abstinentiae castigamus, si carnalibus desideriis absoluti, sanctis virtutibus floreamus. Unde, si per delectationem et desiderium voluptatis a paradisi gaudiis cecidimus, oportet ut per jejunium ac lamenta poenitentiae redeamus.

CAPUT XVI. De vitio luxuriae. (Gregorius.) Luxuria quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Cur te in voluptate tua modo non dilatas, cum quid te sequatur ignoras? Acceptum tempus in desideriis perdere non debes: quia quam citius pertranseat nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus (0668D)nollet, in ipso humani generis exordio, masculum et feminam non fecisset. Non enim Deus, ut divina testatur auctoritas, ideo masculum et feminam creavit, ut carnali fruerentur desiderio, aut in delectatione carnis viverent, sed procreandorum cum benedictione filiorum, mutuo jungerentur. Et nisi tum transgressio mandatorum fuisset, nulla utique sentiretur delectatio in copula conjugatorum. Luxuria quippe est immunditia corporalis, quae fieri solet ex incontinentia libidinis et mollitie animae, quae consentit suae carni peccare. Quia tribus modis omne agitur peccatum: suggestione, delectatione, consensu.

(Prosper.) Qui concupiscentiae carnis addictus (0669A)(est), nunquid non videtur nihil habere superbiae? cum praesertim passio ipsa eum videatur humiliare luxuriae. Et tamen, nisi prius Deo rebellis existeret: cujus salubre praeceptum de pudicitia conservanda, superbi spiritus praesumptione contemnit, nulla eum lasciva cupiditas provocaret. In animo ejus diu deceptant [ Leg. disceptant] Dei contempus et metus. Sed aut contemptus Dei praeponderat, et superbus animus recepta cupiditate pudicitiam perdit; aut obtinet metus, et animus Deo subjectus, cupiditati simul ac superbiae contradicit. Plerosque enim gula et abundantia vini turpiter in luxuriam solvunt: alios, in injuriam pudicitiae sordidae cogitationes incendunt. Nonnullos deposita castitate, occasiones oblatae dejiciunt: quosdam sub impudicitiae jugum (0669B)exempla perdite viventium mittunt. Sunt alii, quorum vitam vita turpis inflammat, et turpem conscientiam manifestat: qui prius inverecundos sermones aut proferunt libenter, aut audiunt: ac deinde paulatim morbo crescente, ab honestate deficiunt. Cogitatio quippe est, quae mentem sicut turpis inquinat; ita, si fuerit honesta, purificat. Hinc est, quod ille corporis fluxus qui fit in dormientibus, sine culpa, interdum vigilantibus contingat ex culpa. Aliud est quod in dormiente fit: aliud, quod vigilans facit. Ibi naturaliter plenitudo humoris expellitur. Hic turpiter concupiscentia publicatur. Sed haec concupiscentia illis vigilantibus hunc elicit fluxum, quibus per foeda colloquia sordidum commoverit appetitum.

CAPUT XVII. De remedio luxuriae. (0669C) Paulus apostolus terribiliter admonet dicens: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint, etc.

(Gregorius). Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen nunquam ad prava opera a melioris intentionis rectitudine, ejus amore flectatur. Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui transitoria cuncta conspiciens esse, curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia spiritus ex desiderio exspectat. Unde iterum dicit: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat: et unaquaeque suum virum habeat. Hoc (0669D)autem dico, secundum indulgentiam, non secundum imperium. Culpa quippe esse innuitur, quod indulgere perhibetur: sed quae tanto citius relaxetur, quanto non post hanc illicitum quid agatur, sed hoc (0670A)quod est licitum moderamine non tenetur. Quod bene Loth in semet ipso exprimit, qui ardentem Sodomam fugit; sed tamen Segor veniens, nequaquam mox montana conscendit. Ardentem quippe Sodomam fugere, est illicita carnis incendia declinare. Altitudo vero est montium, munditia continentium. In monte stare, est carnaliter non adhaerere.

At contra admonendi sunt qui ligati conjugiis non sunt, ut praeceptis coelestibus eo rectius serviant, quo eos ad curas mundi nequaquam jugum copulae carnalis inclinat.

Admonendi sunt caelibes, ne sine damnatione misceri se feminis vacantibus putent. Cum enim Paulus fornicationem vitium tot criminibus exsecrandis (0670B)inseruit, cujus sit reatus indicavit, dicens: Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et rursus: Fornicatores et adulteros judicabit Deus. At contra admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ut tanto sollicitius praecipitem ruinam metuant, quanto altius stant. Quibus per Joannem dicitur: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Hi sequuntur Agnum, quocunque ierit. Quapropter cum coeperit animus ad delectationem carnis inclinare, oportet timorem judicii ad mentem reducere, poenasque infernalium, ubi nemo, nisi obnoxii retruduntur, sollicite cogitare: quaenam poena injustis sit reddenda (0670C)aeternis suppliciis. Unde scriptum est: Mitte eos in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium: ubi vermis eorum non moritur, et ignis eorum non exstinguetur.

(Prosper.) Quid excusationis obtendere poterimus, quid faciamus sub tanti judicis majestate in illa die? qua nos defensionis arte purgabimus? quae nobis subventura est poenitentia, quam in hac carne contempsimus? Haec multa et his similia cogitare nihil est aliud, quam vitiis omnibus repudium dare, et omnia blandimenta carnalia refrenare.

Sed quia de octo principalibus vitiis eorumque remediis, prout largitor omnium bonorum dedit, ex sanctorum Patrum sententiis stylus nostrae descriptionis colligendo perstrinxit: libellus finem (0670D)excipiat, ut in sequenti opere, de virtutibus, unde hic pauca tetigimus, donante Domino, plenius disputemus.

LIBER SECUNDUS. (0669) Superiori libro rationem vitiorum principalium octo complexus, pro viribus, qua Dominus donare dignabitur, de actuali et contemplativa vita, nec non et virtutibus, uti promisi, ex Patrum dictis colligere curavi.

CAPUT PRIMUM. De vita activa. (Prosper.) Actualis est vita conversatio religiosa, quae edocet quomodo praepositi sub se regant viventes et diligant, ac non minus de eorum salute, (0671A)quam de sua solliciti, quod eis expedire sciunt, paterna cura provideant: et qualiter praeposito suo subjecti, tanquam capiti membra deserviant, ac praecepta ejus, velut imperium Dei, summo amore custodiant. Ipsa namque actualis vita panem esurienti tribuit, verbo sapientiae nescientem edocet, errantem corrigit, ad humilitatis viam superbientem proximum revocat, infirmantis curam gerit: quae singulis quibusque expediant, dispensat: et commissis, qualiter subsistere valeant, sollicite providet. Quae cum et in praesenti fiunt, et cum corpore deficiunt, attamen merces hujus vitae permanet in aeternum.

CAPUT II. De vita contemplativa. (0671B)Contemplativa vita a contemplando, id est, a videndo, nomen accepit: (Prosper, lib. I de Vita contemp. cap. 1) in qua, Creatorem suum creatura intellectualis, ab omni peccato purgata, atque ex omni parte sanata, visura est. Sed etsi diligenter considerare velimus in hoc fragili tabernaculo, ubi quotidie ingemiscimus, contemplativae vitae quodammodo participes fieri possumus, nemo quis dubitet: quia (Prosper, ibid., cap. 13) Ecclesiarum principes vitae contemplativae posse, et debere fieri sectatores: quia sive secundum quorumdam opinionem, nihil aliud sit vita contemplativa, quam rerum latentium, futurarumque notitia; sive vacatio ab omnibus occupationibus mundi, sive divinarum studium litterarum, non videtur quid impedimenti sanctis (0671C)sacerdotibus possit afferri, quominus ad virtutes nequeant pervenire: quorum cura est ab occupationibus mundi aufugere, et divinarum studiis litterarum inhaerere. Qui non torpent otio, sed insistunt perfectionis suae negotio: verbo Dei infatigabiliter vacant, sapientes veraciter fiunt, coelestia sapiunt; terrena despiciunt, obedientes instruunt, sanctis virtutibus, quibus in dies singulos fiant Deo propinquiores, incumbunt. Quae vita per fidem et spem in praesenti incipit saeculo, sed in futuro permanet cum Domino.

CAPUT III De fide. Fides vero justitiae est fundamentum, quam nulla opera bona praecedunt, ex quaomnia procedunt. (0671D)Ipsa nos a peccatis omnibus purgat, mentes nostras illuminat, Deo reconciliat, cunctis participibus nostrae naturae consociat: spem nobis futurae remunerationis inspirat, auget in nobis virtutes sanctas, ac nos in earum professione confirmat. Ipsa quoque gradus ascensionis est, per quam gressus omnis transeuntis vitae dirigitur: ut errores humanae vitae transfugiat, et ad coelestia securus perveniat: quam sacerdos nosse debet, ut doceat: et populus credere, ut ea quae docetur intelligat, dicente Apostolo: Nisi credideritis, non intelligetis. Unde datur intelligi (0672A)quod non fides ex intellectu, sed ex fide intellectus existat: ac per hoc, ut bene agat, quis intelligere studeat, et ut intelligat, credat, debet doctor Ecclesiae praedicare, quod audiat crediturus: quia sine praedicatione nullus erit auditus, scriptum est: Quomodo audient sine praedicante? Verbum fidei praedicandum est, ut audiens credat, credens intelligat, et intelligens opus bonum perseveranter exerceat: quoniam nec opera sine fide, nec sine operibus fides sola justificat. Et ideo, si corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Qui autem non crediderit, non habendo fidem, nec justitiam cordis habere poterit, nec salutem.

Est autem fides, ut Apostolus ait, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. In hac (0672B)enim testimonium consecuti sunt senes. Fide intelligimus apparata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide, plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit. Fide, Enoch translatus est, ne videret mortem. Fide, Abraham obtulit Isaac, cum tentaretur, et quia, sicut idem ait Apostolus, sine fide impossibile est placere Deo. Et iterum: Ex fide igitur justificati pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.

CAPUT IV. De spe. (Prosper.) Spes dicitur cum aliquid [quod] promittitur, cum non videtur, dicente Apostolo: Spe (0672C)enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et ideo ambulemus in spe proficientes de die in diem, et spiritu facta carnis mortificemus. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Et, quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed gratia, non natura. Unicus enim natura Filius Dei propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. In actuali quippe vita, in qua et per quam peregrinatur Ecclesia, fides et spes sunt adipiscendae cum charitatis laude. Unde Apostolus ait: Nunc autem manet fides, spes, charitas; major autem harum est charitas. Et ideo major, quia non cum mundo transit (0672D)perituro, sed hic incipit et permanet in futuro.

CAPUT V. De charitate. (Augustinus.) Jam porro charitas, quam duabus istis, id est fide ac spe majorem dixit Apostolus, quanto in quocunque major est, tanto melior in quo est. Cum enim quaeritur utrum quisque homo bonus sit, non quaeritur quid credat aut speret, sed quid amet. Nam qui recte amat, procul dubio recte credit et sperat. Qui vero non amat, inaniter credit, etiamsi sunt vera quae credit; inaniter sperat, (0673A)etiamsi ad veram felicitatem doceantur pertinere quae sperat: nisi hoc credat et speret quod sibi petenti donari possit, ut amet. Per charitatem igitur bona omnia justificantur quae creduntur ac sperantur. (Prosp., l. III, c. 13 et 14 Vit. cont.) Quam excellentiorem viam Apostolus nuncupat: Ad quam non pedum via, sed morum, est ascendendum. Quia charitas est recta voluntas ab omnibus terrenis ac praesentibus prorsus aversa, juncta Deo inseparabiliter, et unita igni quodam sancti Spiritus, nullo vitio mutabilitatis obnoxia: supra omnia quae carnaliter diliguntur excelsa, divinae contemplationis avida: in omnibus semper invicta, mors criminum, vita virtutum. (Prosp., l. III, c. 13 Vit. cont.) Quam fides concipit, ad quam spes currit, cui profectus (0673B)omnium servit, sine qua nullus Deo placuit, cum qua nec potuit aliquis peccare nec poterit. Haec est charitas vera, germana, perfecta, et omnino via quae ducit per se ambulantes ad patriam: quia sicut sine via nullus poterit pervenire quo tendit, ita sine charitate, quae dicta est via, non ambulare possunt homines, sed errare. Unde Apostolus inquit: Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa; non quaerit quae sua sunt. Et iterum: Omnia suffert, omnia sperat, omnia sustinet: eos autem in quibus fuerit, omnibus his bonis quae habet impertit. Et quid illis esse potest in hac vita perfectius, qui tantis abundant, charitate in se regnante, virtutibus? Quapropter charitas hic quidem in praesenti necessaria est, (0673C)quae nos separat a diabolo, purificat a peccato, reconciliat Deo. Sed in futuro perfecta erit, cum perfectos Deo, a quo est donata, conjunxerit.

CAPUT VI. De virtute. Porro antequam de principaliumvirtutibus quatuor dicatur aliquid, primo indagatione veritatis scire oportet quid sit, aut quare virtus dicatur, quae in tanto nominis praecellit honore, ut nulla, quamvis videantur recta, sine virtute, Deo fiant acceptabilia.

(Prosp., l. III Vit. cont., c. 16.) Virtus namque omnis sancta res est, divina, incorporea prorsus, atque mundissima: quam mentes iniquitate non inquinant, sed ipsa inquinatos emaculat: cujus participatione (0673D)firmantur infirma, suscitantur mortua, sanantur infirma, corriguntur prava, reconciliantur adversa. Hanc non habet, nisi Deus, et is cui dederit Deus. Quae in animo habitat, sed animam corpusque sanctificat. Ad quam nullus accedit invitus, quam nullus amittit, nisi propria voluntate deceptus. De qua rursum alias dicitur: Virtus quoque animi habitus est naturae, decusque vitae, ratio morum, pietatis cultus, Divinitatis honor et aeternae beatitudinis meritum. Cujus partes sunt, ut diximus, (0674A)principales quatuor, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia

CAPUT VII. De prudentia. Prudentia est rerum divinarum humanarumque, prout homini datum est, scientia. In qua intelligendum est quid cavendum sit, quidque faciendum. Unde Psalmista loquitur: Diverte a malo, et fac bonum. Quia, nulla melior sapientia, quam ipsa qua Deus, secundum humanae mentis modulum intelligitur et timetur, atque ejus futurum creditur judicium: ubi bona boni, mala vero mali pro meritorum qualitate recipiunt.

(Prosp., ibid., c. 29.) Prudentiam igitur et sapientiam plerique in indagatione veri et inventione (0674B)constituunt. Propterea quod nec sapiens dici recte possit, cui deest prudentia: nec prudens, cui deest sapientia. Quapropter si nihil aliud prudentiae ac sapientiae munus accipitur, nisi inquisitio et comprehensio veritatis: qui veritatem prudenter quaerere et sapienter invenire potuerit, is prudens, is sapiens jure vocabitur. Et quidquid de prudentia fuerit disputatum, id totum de sapientia possit intelligi.

Qui ergo prudentiae participatione prudentes effecti, Deo suo non pedibus, sed sanctis moribus appropinquant; ex ea parte, qua sunt Dei dono prudentes, nec suo perire possunt, nec alieno peccato. Ex eo autem quod necdum ita est eorum perfecta prudentia, sicut erit in illa vita ubi perfecte viventibus (0674C)ullus error omnino obrepere non poterit; etiam prudentes aliquoties peccatis fallentibus acquiescunt, non voluntate depravati, sed humano errore, ut homines, lapsi: nec adhuc tota prudentiae ac sapientiae perfectione perfecti, sicut ibi erunt, ubi nec ignorare aliquid, nec peccare jam possunt. Tales Dominus in Evangelio fieri praecepit dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae; quia nec simplices circumvenire aliquos possunt, nec prudentes se circumveniri permittunt. Quandoquidem haec virtus multum a vitio saecularis ac mundialis prudentiae distat, quod illud corrumpit sana, haec vero sanat vitia, accessione corrupta: ac sic omnibus, quibus potest, prodesse festinat veraciter prudens: ut ejus meritis omnium qui per (0674D)eum Domino acquiruntur, fructus accrescat: sed quoniam ordo disputationis deposcit ut etiam de prudentia, quae principalis est virtus, primo poneretur in loco, restat quoque quid sit justitia aperire.

CAPUT VIII. De justitia. Justitia est animi nobilitas, unicuique rei propriam, tribuens dignitatem. In hac, Divinitatis cultus, et humanitatis jura, et justa judicia, et aequitas totius vitae conservatur. Quid enim justius quam (0675A)Deum diligere, ejusque mandata custodire? per quem, dum non fueramus, creati sumus; dum perditi fuimus, recreati sumus, et a servitute diabolica liberati: qui nobis omnia bona quae habemus concessit.

Ipsa quippe juste ac rationabiliter dicitur justitia, qua fiunt justi qui eam fuerint operati. (Prosp., l. III Vit. cont., c. 22.) Ex qua manat aequitas, quae nos facit ut omnium necessitates hominum nostras esse dicamus; nec nobis tantum, sed etiam generi humano nos natos esse credamus.

Quapropter si in hac vita justitiam conamur implere, cujus justitiae opus proprium, sua cuique tribuere, Deo nos, a quo sumus facti, reddamus, nec dominari nobis ea quibus sumus naturaliter (0675B)praepositi, permittamus. Dominetur vitiis ratio, subjiciatur corpus animo, animus Deo: et impleta est hominis justitia totaque perfectio.

De justitiae adhuc fonte procedunt liberalitas, beneficentia, charitas, et caetera hujusmodi, quibus multipliciter juvari homines possunt. Liberalitas est quae etiam in eos qui nihil indigere videntur exuberat. In qua liberalitate rei familiaris ponitur amplitudo. Beneficentiae multae sunt opera, quibus necessitati laborantium misericorditer subvenitur: et de terreno censu regni coelestis haereditas comparatur

CAPUT IX. De fortitudine. (Prosper.) Fortitudo est magna animi patientia, (0675C)et longanimitas, et perseverantia in bonis operibus, et victoria contra omnium vitiorum genera.

Animi igitur fortitudo ea debet intelligi quae non solum diversis pulsata molestiis inconcussa permaneat, sed etiam nullis voluptatum illecebris resoluta succumbat: alioquin si impetus quidem malorum sequentium frangat, si calamitatibus quibuslibet impactis obsistat, si inter injuriam saeva, inter procellas angentium pressurarum, inter inimicitias, et damna praesentia, atque multimodas persecutiones, infatigata persistat. Eos autem quos ad tolerantiam passionum fortes Dei charitas reddit, nulla delectatio carnis, nulla voluptas male blanda corrumpit: quia animi fortitudo ab illo est nobis, cui cum Propheta (0675D)cantamus: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: Fortitudo nostra est, quia ita nos contra omnia vitia invicta protectione corroborat, ut animum nostrum nec blanda dissolvant, nec adversa dejiciant; et tunc laus nostra Dominus fit, si non nos de muneribus Dei, sed divina in nobis cupiamus munera praedicari. Et utique animi fortitudo tam desperandi ignaviam debet excutere quam jactantiae contraire.Et quid hac fortitudine melius est, quam diabolum vincere, omnesque (0676A)ejus suggestiones superare, et adversa mundi pro Dei nomine fortiter tolerare?

CAPUT X. De temperantia. Temperantia est totius vitae modus, ne quid nimis homo vel amet, vel odio habeat, sed omnis vitae hujus varietates considerata temperet diligentia. Unde quidam philosophorum ait, apprime in vita esse utile, ut ne quid nimis.

(Prosper.) Temperantia igitur temperantem facit, abstinentem, parcum, sobrium, moderatum, pudicum, tacitum, serium, verecundum. Haec virtus, si in animo habitat, libidines frenat, affectus temperat, desideria sancta multiplicat, vitiosa castigat; omnia intra nos confusa ordinat, ordinata corroborat; cogitationes (0676B)pravas removet, inserit sanctas, ignem libidinosae voluptatis exstinguit: omnemque intemperantiam nostram ad honestum modum redigit in cibo ipso, et potu, ut contenti simus appositis.

Temperantiae est, quod reverentiam senioribus exhibemus, aequales germanitus honoramus, junioribus gratiam paternae dilectionis impendimus.

Itaquedifficile quidem est nomina virtutum quae ex istis quatuor principalibus oriuntur, ostendere. Verumtamen hoc nosse et tenere debemus: quod istae virtutes quatuor, vel omnes quae ex illis existant, dona sunt Dei. Et quod nullus eas habet, aut habuit, vel habebit, nisi cui Deus, qui est virtutum omnium proprietas et origo, contulerit.

Principales ergo quatuor esse virtutes, non (0676C)solum philosophi sentiunt, sed etiam nostri consentiunt: quia, quaternarium numerum profectionis sacratum pene nullus ignorat. Siquidem totus orbis, oriente, occidente, aquilone et meridie, quatuor terminari partibus invenitur. Et ipse Adam, qui est humani generis pater, vel generale nomen, quod dicitur homo, quatuor litteris explicatur. Corpus quoque quatuor elementis exstructum, quaternarii numeri in se continet sacramentum. Ipsius etiam animae quatuor esse affectiones, quibus vel ad bona utimur, vel ad mala. Quatuor etiam flumina, quae de paradisi fonte procedunt, vel quatuor Evangelia. Et ideo virtutes istae, quae tantum continent perfectionis in numero, sollicite considerare debemus, (0676D)quantam sanctitatem conferant animo Christiano: et quam nihil profectionis unquam fit, quod in istis virtutibus non fit. Nam si prudentia prudentem, justitia justum, temperantia temperantem facit, eo quod prudenter, et juste, et fortiter, ac temperanter agit, nihil est quod possit esse perfectius. Quapropter sicut ex elementorum numero quaternarii compago mundi, nec non et corpora humana perficiuntur, quibus insunt venae, nervique, ac caetera corporis [ Forte corpori] utilia; ita principalium numero (0677A)virtutum omnia quaecunque recte vivendi sunt instituta, nemo quis dubitet esse connexa.

Hae sunt enim a sacratissimis viris virtutes expositae, quas sacerdotes Domini, qui jura tenent Ecclesiae, nec non ligandi atque solvendi habentes potestatem, intente debent intelligere ac frequentius praedicare, ut populus careat vitiis, et opitulante superno adjutorio conetur pro viribus quisque inhaerere (0678A)virtutibus. Satis, ut opinor, ex tribus gradibus, coelestium scilicet, fide, spe et charitate, nec non et virtutibus quatuor, quibus ad culmina virtutum ascenditur, est disputatum. Nunc jam qualiter unumquodque judicio sacerdotali purgandum sit vitium, breviter est insequentis operis libello inserendum.

LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Ut poenitentiae tempora juxta qualitatem peccati decernantur. (0677B) Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.

Item in eodem.

Sacerdos poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges injungat.

CAPUT II. Quod nulli sit ultima poenitentia deneganda. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda, quam tempore, Propheta hoc taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris.Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum illi se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari.

CAPUT III. De his qui necessitate mortis urgente poenitentiam simul et viaticum petunt; et de his qui obmutescunt, antequam ad eos sacerdos daturus poenitentiam accedat. (0677C) Ita ergo talium necessitati auxiliandum est, ut nec actio illis poenitentiae, nec communionis gratia denegetur: sic eam etiam amisso vocis officio, per indicia integri sensus quaerere comprobentur. Quod si ita aliqua aegritudine fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt. Simul tamen, et poenitentiae, et reconciliationis beneficium consequantu.

CAPUT IV. De his qui poenitentiam agere differunt. (0677D) Dissimulatio potest non contemptu esse remedii, sed de metu gravius delinquendi. Unde poenitentia quae dilata est, cum studiosius petita fuerit, non negetur, ut quo modo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat.

CAPUT V. Quod oporteat eum qui ab illicitis veniam poscet, etiam a multis licitis abstinere. Aliud quidem est debita justa reposcere, aliud (0678A)propria perfectionis amore contemnere. Sed illicitorum veniam postulantem oportet etiam a licitis (0678B)abstinere, dicente Apostolo: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Unde, si poenitentes habent causam, quam negligere forte non debeant, melius expetit quis ecclesiasticum quam forense judicium.

CAPUT VI. Quod poenitenti nulla lucra negotiationis exercere conveniat. Qualitas negotiantem aut excusat, aut arguit, quia est honestus quaestus, et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis astringi.Quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.

CAPUT VII. Quod ad militiam saecularem post poenitentiam redire non debeant. (0678C) Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus. Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se in militiam mundanam voluerit implicare.

CAPUT VIII. De his qui poenitentiam minime servaverunt. Hi vero qui, acta poenitentia, tanquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus: quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus, quia jam (0678D)suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur; sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint. A Dominicae autem mensae convivio segregentur: ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent: et aliis exemplum tribuant: quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quibus tamen quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam (0679A)volumus subveniri. Quam formam, et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt, servandam esse censemus.

CAPUT IX. De remedio poenitentiae, et quod absolutio poenitentium per manuum impositionem episcoporum supplicationibus fiat. His autem, qui in tempore necessitatis et in periculis urgentis instantiae, praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant: nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuram possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio, dicente Dei Spiritu per Prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. (0679B)Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut justificeris. Item, quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud Deum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione contentam, dicente Apostolo: Ne forte det illis Deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

CAPUT X. De his qui communionem tempore mortis exposcunt: aut, si desperatus et consecutus, communionem iterum convaluerit. De his qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur: ita ut si quis egreditur corpore, ultimo et necessario viatico minime (0679C)privetur. Quod si desperatus et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit, fit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit.

CAPUT XI. De poenitentibus, ut a presbyteris non reconcilientur, nisi praecipiente episcopo. Ut poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur: et ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absentia episcopi necessitate (0679D)cogente. Cujuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur

CAPUT XII. De eadem re. Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinis altaribus petierit: si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem (0680A)ejus praecepto reconciliare: quam rem debemus salubri concilio roborare.

CAPUT XIII. De tempore remissionis poenitentiae. De poenitentibus autem qui, sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, actum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de hoc (0680B)saeculo absque communione discedat.

CAPUT XIV. De communione privatis, et ita defunctis. Horum causa judicio reservanda est: in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium differatur. Nos autem, quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.

CAPUT XV. De his qui pro diversis erratis poenitudinem ferventius exegerunt. De his qui diversis facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione, confessionis et poenitentiae, conversionem a malis omnibus habuere perfectam (0680C)pro qualitate delicti, talibus poenitentiae tempus impensum propter clementiam, et bonitatem Dei communio concedatur.

CAPUT XVI. De Epistola S. Jacobi apostoli, in qua pro infirmis orare praecipitur, et ungere oleo. Jacobus apostolus scripsit: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et suscitabit illum Dominus. Et, si in peccatis fuerit, remittentur ei. Quod non est indubium de fidelibus aegrotantibus accipi, vel intelligi debere. Qui sancto oleo perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed (0680D)omnibus utique Christianis in sua, aut suorum necessitate ungendum. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus potest, aut dignum ducit a se visitandum, et benedicere, et tangere chrismate sine cunctatione potest, cujus est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud fundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?

LIBER QUARTUS. De judicio poenitentium laicorum. (0681) (0681A)Sane quia de livore invidiae, et de ira et de libidine, nec non de avaritia, ut superius digestum est, oriuntur homicidia: recte, ut arbitror, censuimus, de ipso vitio primum qualiter sacerdotali judicio canonice penitus sit corrigendum, ostendere. Ac deinde secundum ordinem vitiorum ita remedium subsequatur, quo facilius undecunque poenitens purgari voluerit, sine dilatione in singulis inveniatur.

CAPUT PRIMUM. De homicidiis sponte commissis. Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter se submittant: perfectionem vero circa vitae exitum consequantur.

CAPUT II. De his qui non sponte homicidium commiserunt. (0681B)De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecepit. Secunda vero quinquennii tempus explere.

CAPUT III. De his qui partus suos ex fornicatione diversis modis interimunt. De mulieribus quae partus suos necant, vel quae agunt secum ut utero conceptus excutiant. Antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab ecclesia removet. Humanius autem nunc definimus ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus poenitentiae largiamur.

CAPUT IV. De his qui servos suos extra judicem necant. (0681C)Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione, vel poenitentia biennii reatum sanguinis emundabit.

CAPUT V. Si domina per zelum ancillam suam occiderit. Si qua femina furore zeli accensa, flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut infra diem tertium animam cruciatu effundat. Et quod incertum sit, voluntate, an casu occiderit. Si voluntate, post septem annos; si casu, per quinquennii tempora, ac legitime poenitentia a communione placuit abstineri. Quod si intra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.

CAPUT VI. De his qui sibi quacunque negligentia mortem inferunt: et de his qui pro suis sceleribus puniuntur. Placuit ut hi qui sibi ipsis, aut per ferrum, aut per venenum, aut per praecipitium, vel quolibet modo violente inferunt mortem: nulla illis in (0682A)oblatione commemoratio fiat: neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi etiam sibi per ignorantiam hoc usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.

DE LUXURIA.

CAPUT VII. De his qui fornicantur irrationabiliter, id est, qui miscentur pecoribus, aut cum masculis polluuntur. De his qui irrationabiliter versati sunt, sive versantur; quotquot ante vicesimum annum tale crimen commiserint, quindecim annis exactis in poenitentia communionem mereantur orationum. Deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur (0682B)autem et vita eorum, qualis tempore poenitudinis exstiterit, et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his haesere criminibus, ad agendam poenitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem peracta viginti annorum aetate, uxores habentes, hoc peccato prolapsi sunt, viginti quinque annis poenitudinem gerentes in communione suscipiantur orationum. In qua, quinquennio perdurantes, tunc demum oblationis sacramenta percipiant. Quod si et uxores habentes, et transcendentes quinquagesimum annum aetatis, ita deliquerint, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur.

CAPUT VIII. De his qui in pecudes vel in masculos, aut olim polluti sunt, aut hactenus hoc vitio tabescunt. (0682C) Eos qui irrationabiliter vixerunt, et lepra incesti criminis alios polluerunt, praecepit sancta synodus inter eos orare qui spiritu periclitantur immundo.

CAPUT IX. De his qui adulteras habent uxores, vel si ipsi adulteri comprobantur. Si cujus uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi, secundum pristinos gradus.

CAPUT X. De his qui uxores, aut quae viros dimittunt, ut maneant sic. (0682D)Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur. Sed ita maneant aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur.

CAPUT XI. Quod hi qui intercedente repudio divortium pertulerunt, aliisque se junxerunt nuptiis, adulteri esse monstrentur. (0683A) Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri: in tantum ut etiam hae personae quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur. Similiter, et qui dimissam duxerit, moechatur. Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem aut propinquis eorum, nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur.

CAPUT XII. Qui uxorem habet, et simul concubinam. (0683B) De eo qui uxorem habet, si concubinam habuerit, non communicet. Caeterum is qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur. Tantum ut unius mulieris, aut uxoris, aut concubinae, ut ei placuerit, sit conjunctione contentus. Alias vero vivens abjiciatur, donec desinat aut ad poenitentiam revertatur.

CAPUT XIII Si cujus uxor adulterium fecerit, aut vir in alienam irruerit. Si cujus uxor adulterium fecerit, aut vir in alienam irruerit, septem annos poenitentiam agat.

CAPUT XIV. De his quae duobus fratribus nupserint, vel qui duas sorores, uxores acceperint. (0683C) Mulier, si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem. Verumtamen in exitum, propter misericordiam, si promiserit quod, facta incolumis, hujus conjunctionis vincla dissolvet, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti.

CAPUT XV. Quod non liceat alterius sponsam ad matrimonii jura sortiri. De conjugali autem velatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit (0683D)accipere: hoc ne fiat modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

CAPUT XVI. De raptoribus. Raptores igitur viduarum, vel virginum, ob immanitatem tanti facinoris, detestamur, illos vehementius persequendo qui sacras virgines, vel volentes, (0684A)vel invitas, in matrimonio suo sociare tentaverint: quos pro tam nefandissimi criminis atrocitate suspendi praecipimus.

CAPUT XVII. De his qui rapiunt puellas. Eos qui rapiunt mulieres, sub nomine simul habitandi cooperantes, aut conviventes raptoribus, decrevit sancta synodus ut, si quidem clerici sint, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur.

CAPUT XVIII. De desponsatis puellis et ab aliis corruptis. Desponsatas puellas, et post ab aliis corruptas, placuit erui et eis reddi quibus antea fuerant desponsatae, (0684B)etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit.

CAPUT XIX. De virginibus velatis, si deviaverint. Item, quae Christo spiritaliter nubunt, et a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se junxerat, de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quaecunque, vivente viro, alteri nupserit, habeatur adultera: nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex eis fuerit defunctus: quanto magis de illa tenenda est quae ante immortali se sponso conjunxerat, et postea ad humanas nuptias transmigravit?

CAPUT XX. De virginibus non velatis, si deviaverint. (0684C) Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si forte nupserint. His aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio ejus a Domino tenebatur.

CAPUT XXI. De his qui proximis se copulant, ut a communione Christi separentur. Nam et haec salubriter praecavenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis lineamenta generis successione cognoscit, in matrimonio sibi desideret copulari. Quoniam scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis (0684D)sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus. Et iterum: Anima quae fecerit quippiam ex istis, peribit de medio populi sui. Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem.

CAPUT XXII. S. Gregorius de incestis. Si quis monacham, quam Dei ancillam appellant in conjugio duxerit, anathema sit.

(0685A)Si quis commatrem spiritalem duxerit in conjugio, anathema sit.

Si quis fratris uxorem duxerit in conjugio, anathema sit

Si quis neptem duxerit in conjugio, anathema sit.

Si quis novercam, aut nurum suam duxerit in conjugio, anathema sit.

Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit in conjugio, anathema sit.

Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentientibus ei, anathema sit.

Si quis virginem, nisi desponsaverit, furatus fuerit in uxorem, vel consentientibus ei, anathema sit.

(0685B)Si quis ariolis, aruspicibus, vel incantatoribus observaverit, aut phylacteria usus fuerit, anathema sit.

CAPUT XXIII. De multinubis. De his qui in plurimas nuptias inciderunt, et tempus quidem praefinitum, manifestum est, sed conversatio eorum, et fides, et tempus abbreviat.

CAPUT XXIV. De quaestionibus conjugiorum. Qui in matrimonio sunt, tribus noctibus ac diebus abstineant se a conjunctione, antequam communicent.

Vir abstineat se ab uxore sua quadraginta diebus ante Pascha in octavas Paschae. Inde ait Apostolus, (0685C)ut vacetis orationi. Mulier tres menses debet se abstinere a viro suo, quando concepit, ante partum. Et post, tempore purgationis, hoc est, 40 diebus et noctibus, sive masculum, sive feminam genuerit.

DE SACRILEGIO.

CAPUT XXV. De his qui divinationes expetunt. Qui divinationes expetunt, aut more gentilium subsequuntur, aut domos suas hujuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceat secundum gradus poenitentiae definitos.

CAPUT XXVI. Quod non licet Christianis observationes diversas attendere. (0685D) Non liceat Christianis traditiones gentilium observare, vel colere elementa, aut lunae, aut stellarum cursum, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, vel ob segetes, vel arbores plantandas, vel conjugia socianda. Scriptum est enim: Omnia quaecunque facitis, in verbo, aut opere, in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo

(0686A)In eodem.

Non liceat in collectione herbarum, quae medicinales sunt, aliquas observationes, vel incantationes attendere: nisi tantum, cum symbolo divino et oratione Dominica, ut Deus et Dominus honoretur.

Item.

Non liceat mulieres Christianas vanitatem in suis lanificiis observare: sed Dominum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit.

IN EODEM.

CAPUT XXVII. De auguriis. Auguriis vel incantationibus servientem a conventu ecclesiae separandum.

CAPUT XXVIII. De perjuriis. Quicunque vero sciens perjurium perpetraverit, annos septem se poenitentiae subdat: et ita deinceps ad communionem revertatur.

CAPUT XXIX. De furto. Qui vero cupiditate captus furtum fecerit, quod abstulit reddat, et annis quinque poenitentiam agat.

CAPUT XXX. De falsis testibus. Falsos testes a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint.

CAPUT XXXI. De discordibus. Oblationes dissidentium fratrum neque in sacracrario, neque in gazophylacio recipiantur

CAPUT XXXII. De his qui per odium ad pacem non vertuntur. Placuit etiam, sicut plerumque fit, ut qui cum odio, aut longinqua inter se lite discesserint, et ad pacem revocari diuturna intentione nequiverint, de ecclesiae coetu justissime excommunicatione pellantur.

CAPUT XXXIII De his qui sacramento se obligant, ne ad pacem redeant. Qui sacramento se obligaverint, ut litigans in quolibet ad pacem nullo modo redeat: pro perjurio (0686D)unum annum a communione corporis et sanguinis Domini segregetur. Reatum suum eleemosynis et fletibus, quantis potuerit jejuniis, absolvat: ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter venire fectinet.

CAPUT XXXIV. Quod usuram laici Christiani exigere non debeant. Ne hoc quoque praetereundum duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captos usurariam exercere pecuniam, et fenore velle ditescere. Quod non dicam (0687A)in eos qui sunt in clericali officio constitutos, sed et in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in eos qui fuerint computandi, decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur.

(0688A)Hucusque de criminibus laicorum, quemadmodum in canonibus continetur, collectum est. Nunc vero ad judicia clericorum est transeundum.

LIBER QUINTUS. Incipiunt regulae de ministris ecclesiae, si deviaverint, canonice prolatae. CAPUT PRIMUM. De presbyteris qui uxores acceperunt, vel fornicati sunt. (0687) Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. (0687B)Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi.

CAPUT II. De diaconibus similiter. Simili modo etiam diaconus, si eodem peccato succubuerit, ab ordine ministerii subtrahatur.

CAPUT III. De his qui ad presbyterium promoventur, et ante ordinationem peccatorum sibi sunt conscii. Presbyter, si occupatus corporali peccato, et confessus fuerit de se quod ante ordinationem deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter studium bonum. Quod si de se non fuerit ipse confessus, et argui manifeste nequiverit, (0687C)potestati sui judicis relinquatur.

CAPUT IV. De canone apostolorum. Presbyter, aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto, aut homicidio captus est, deponatur. Non tamen communione privetur. Dicit enim Scriptura: Non judicabit Dominus bis in idipsum.

CAPUT V. De diversis ordinibus ab uxoribus abstinendis. Sacerdotes Dei et diaconi, vel qui sacramenta contrectant pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant.

CAPUT VI. Quod sacerdotes et levitae cum mulieribus coire non debeant. (0687D)Praeterea, quod dignum, et pudicum, et honestum est, tenere Ecclesia omnimodo debet, ut sacerdotes et levitae cum mulieribus non coeant, qui ministerii quotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester.

CAPUT VII. De incontinentia sacerdotum vel levitarum. De presbyteris et diaconibus divinarum legum (0688A)est disciplina, ut incontinentes in officiis talibus positi, omni honore ecclesiastico privarentur: nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia (0688B)oportet impleri.

CAPUT VIII. De subintroductis mulieribus. Interdicit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, non alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem.

CAPUT IX. De clericis usuras accipientibus. Quoniam multi sub regula constituti, avaritiam et turpia lucra sectantur: oblitique divinae Scripturae dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, mutuum dantes, centesimos exigunt: juste censuit sancta et magna synodus ut, si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens, aut ex inventione aliqua vel quolibet modo negotium (0688C)transigens, aut hemiolia, id est, sescupla exigens, vel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et alienus existat a regula.

CAPUT X. Ut nullus presbyter et diaconus conductor existat, et clerici abstineant se ab usuris. Presbyteri et diaconi non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi negotio et inhonesto victum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: Nullus militans Deo, implicat se negotiis saecularibus. Si quis commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat; si speciem, eamdem speciem quam dederat, accipiat.

CAPUT XI. Ut clerici vel continentes ad virgines vel viduas non accedant. (0688D) Clerici vel continentes ad virgines vel viduas non accedant; nisi ex jussu vel permissu episcoporum, non accedant.

CAPUT XII. De clericis vel monachis non manentibus in suo proposito. Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam, (0689A)neque ad dignitatem aliquam venire mundanam: aut hoc tentantes, et non agentes poenitentiam, quominus redeant ad hoc quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizantur.

CAPUT XIII. De monachis vel virginibus propositum non servantibus. Virginem quae sese Domino consecravit, similiter et monachum, non licere nuptialia jura contrahere: quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decrevimus, ut habeat auctoritatem ejusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri.

CAPUT XIV. Ut ad sacrarium mulieres non introeant. Quod non oporteat mulieres ingredi ad altare.

CAPUT XV. Quod nefas sit feminas sacris altaribus ministrare, vel aliquid ex his quae virorum sunt officiis deputata. (00689B) Nihilominus impatienter audivimus, tantum divinarum rerum subesse despectum, ut feminae sacris altaribus ministrare firmentur, cunctaque non nisi virorum famulatui deputata, sexum, cui non competit, exhibere: nisi quod omnium delictorum quae sigillatim perstrinximus, noxiorum reatus omnis et crimen eos respicit sacerdotes, qui vel ista committunt, vel committentes minime publicando, pravis excessibus se favere significant.

CAPUT XVI. Quod nulli sacerdoti canones liceat ignorare. (0689C)Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare.

CAPUT XVII. De pollutionibus interrogatio Augustini, et responsio Gregorii. Si post illusionem quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quislibet accipere valeat, vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?

Responsio Gregorii.

Et quidem hunc Testamentum Veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, nisi lotum aqua. Ei usque ad vesperum intrare ecclesiam non conceditur: quod tamen aliter populus spiritualis intelligens, sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus: quia, quasi per somnium illuditur, (0689D)qui tentatus immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur: sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat. Et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio; quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem si ex naturae superfluitate evenerit, omnino haec illusio non est timenda, quia hanc animus (0690A)nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qui implere ministeriumvaleant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpis imaginatio non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum (0690B)animus etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, quod ipsa mens rea non tunc sit, sed suo judicio libera, cum se ex dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, an in delectatione, vel quod majus, in peccati consensu ceciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, (0690C)consensus per spiritum, quia et primam culpam serpens suggessit. Eva, velut caro delectata est. Adam vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio inter suggestionem atque delectationem; inter delectationem atque consensum. judicem sui praesidere animum. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est. Cum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci. Si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici.

In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et (0690D)saepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectatione trahat, nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectari sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Si autem (0691A)captivus erat, minime pugnabat: sed et pugnabat. Quapropter et captivus erat, et pugnabat. Igitur legi mentis, lex, quae in membris est, repugnabat: si autem pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque est homo, captivus liber. Liber ex justitia, quam diligit: captivus ex delectatione, quam portat invitus. Amen.

CAPUT XVIII. Quod nihil prosit sacerdoti, etiamsi bene vivat, si male viventem tacendo non corrigit. Quod vero dicit Apostolus, ut nos formam debeamus exhibere fidelibus, quid valebit, si is cui vel hortandi bonos, vel castigandi malos, cura commissa est, bene vivendo se imitandum bonis exhibeat, et malos tacendo non corrigat? Ad hoc enim, (0691B)nisi me fallit opinio, sancte vivendum est sacerdoti, nam dicta sua repugnantibus factis evacuet si quod praedicat fieri debere, non faciat; aut si quod non facit, praedicare praesumpserit, nihil apud eos qui ejus vitam novere proficiat. Quia ad hoc est Ecclesiae Dei praepositus, ut non solum bene vivendo alios exemplo suae conversationis instituat, sed etiam fiducialiter praedicando, singulis ante oculos peccata sua constituat: quae poena maneat duros, quae gloria obedientes, ostendat. Nullius salutem desperando contemnat: animas emendari nolentium plangat, imitatus Apostolum, qui ait: Ut lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Et iterum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (0691C)Quapropter sciens quod si quibuslibet divitibus ac potentibus male viventibus parcat, aut foveat eos, perdat simul, et pereat. Et sancte debet vivere propter exemplum: et docere, propter suae administrationis officium: certus, quod ei nihil sua justitia suffragetur, de cujus manu anima pereuntis exigitur: quando quicunque alius perierit, quem nulla docendi necessitas manet, solus poenas sui sceleris dabit. Illi autem cui dispensatio verbi commissa est, etiamsi sancte vivat, et tamen perdite viventes arguere aut erubescat aut metuat, cum omnibus qui eo tacente perierunt, perit. Et quid ei proderit non puniri suo, qui puniendus est alieno peccato? Mentior, nisi hoc Dominus per Ezechielem prophetam sub cujusdam terroris denuntiatione (0691D)loquitor, dicens ad eum: Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Nec hoc transeunter debemus audire quod sacerdotem speculatorem appellat. Ut, sicut speculatori est de loco editiori prospicere, et plus omnibus contemplari, ita sacerdos debet esse propositus sublimitate celsior cunctis, ac majoris scientiae habere gratiam, qua possit sub se viventes instruere. Videamus jam quid divinus sermo continuet. Audies, inquit, ex ore meo sermonem, et annuntiabis eis ex me: ut hoc dicat sacerdos quod ex divina lectione didicerit, quod illi Deus inspiraverit, non quod praesumptione humani (0692A)sensus invenerit. Annuntiabis eis, inquit, ex me; ex me, non ex te. Mea verba loqueris: non est quod ex eis, tanquam Deus, infleris. Ex me, inquit, eis annuntia. Sed jam quid annuntiet, audiamus. Si me dicente ad impium, Impie, morieris, non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Quid potuit expressius, quid apertius potest dici? Si impio, inquit, locutus non fueris, ut se ab impietate custodiat, et ille perierit, sanguinem ejus de manu tua requiram. Hoc est dicere: Si ei peccata sua non annuntiaveris, si eum non argueris ut ab impietate sua convertatur, et vivat; et te, qui non increpasti, et ipsum, qui te tacente peccavit, flammis perennibus perdam. Quis (0692B)rogo tam saxei pectoris? quis tam ferreus erit, quem sententia ista non terreat? quis tam alienus a fide, qui sententiae isti non credat?

CAPUT XIX. Luctuosa descriptio carnaliter viventium sacerdotum. Sed nos praesentibus delectati, dum in hac vita commoda nostra et honores inquirimus, non ut meliores, sed ut ditiores; non ut sanctiores, sed ut honoratiores simus caeteris festinamus. Nec gregem Domini, qui nobis pascendus tuendusque commissus est, sed nostras voluntates, dominationem, divitias, et caetera blandimenta carnaliter cogitamus. Pastores dici volumus, nec tamen esse contendimus. Officii nostri vitamus laborem, appetimus dignitatem, immundorum spirituum feras a grege dilacerando (0692C)non pellimus; et quod eis remanserat, ipsi consumimus, quando peccantes divites vel potentes non solum non arguimus, sedetiam veneramur: ac nobis aut munera solita offensi non dirigant, aut obsequia desiderata subducant; ac sic muneribus eorum et obsequiis capti, imo per haec illis addicti, loqui eis de peccato suo, aut de futuro judicio formidamus: et ideo minaciter superbiam nostram divinus sermo contundit: sed noster auditus nihil, unde proficiamus, admittit, quia praesentis vitae capti dulcedine, quae poena negligentiam nostram maneat in aeternum, noluimus cogitare. In pastores ergo ista dicuntur, de quorum nobis inani appellatione blandimur. Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos. Nonne (0692D)greges pascuntur a pastoribus? lac comedebatis, et lanis operiebamini: quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non solidastis; et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum, non alligastis, et quod abjectum, non reduxistis: quod perierat, non quaesistis, sed cum auctoritate imperabatis eis, et cum potentia: et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor. Et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri. Et paulo post: Propterea, pastores, audite verbum Domini: Vivo ego dicit Dominus Deus. Pro eo quod facti sunt greges mei in (0693A)rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor. Neque enim quaesierunt pastores gregem meum: sed pascebant pastores semetipsos, et gregem meum non pascebant. Propterea, pastores, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem: nec pascant amplius pastores semetipsos. Quis ad haec non intremiscat? Quis ista sine intolerabili metu futurae examinationis accipiat? nisi qui, aut non intelligit, aut futura non credit: sed omnia quae Deus observare voluit, tam aperte posuit, et ita sui nominis auctoritate firmavit, ut ea facilius, quod dictu quoque nefas est, contemnamus, quam non intelligere, vel (0693B)non credere. Jam aperta et divina fingamus, quando audimus, Haec dicit Dominus. Quis futurum esse non credat quod dicit Deus, nisi qui Deo non credit? Quod autem dicit: Vae pastoribus, istud, vae, pro maledicto poni, et pastorum nomine, nos significare, quis non intelligat, nisi qui futurum non cogitat? Greges Domini pascendos pastores facti suscipimus, et nos ipsi pascimur quando non gregum utilitati prospicimus, sed quid foveat et augeat nostras voluptates attendimus. Lac et lanas ovium Christi oblationibus quotidianis ac decimis fidelium gaudentes accipimus, et curam pascendorum gregum, ac reficiendorum, a quibus perverso ordine (0694A)volumus pasci, deponimus. Non sanamus spiritali consilio peccatis infirmum. Non sacerdotali ope consolidamus, aut reficimus, diversis tribulationibus fractum. Non ad viam salutis revocamus erroneum. Non requirimus sollicitudine pastorali veniae desperatione jam perditum. Ad hoc tantum potentes effecti, ut nobis in subjectos dominationem tyrannicam vindicemus, non ut afflictos contra violentiam potentum, qui in eos ferarum more saeviunt, defendamus. Inde est quod tam a potentibus hujus mundi, quam a nobis, quod pejus est, nonnulli graviter fatigati depereunt, quos se de manu nostra Dominus requisiturum terribiliter comminatur dicens: Requiram oves meas de manu pastorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant. Quod quid est (0694B)aliud quam, pastores qui semetipsos, non greges meos, pascunt, sublimitate suae dignitatis exspoliam, et inter reprobos, quia honorem suum noluerunt custodire, projiciam? Horum, et his similium consideratione perterritus, timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Et hoc est totum quod imperitiae meae, ac futuri finis recordatus ingemui, et volui, sarcina episcopatus mei deposita, elongare fugiens, et manere in solitudine, et ibi exspectare Deum, qui salvum me faceret, et a pusillanimitate mea et ab ipsa intolerabilium mihi sollicitudinum tempestate.

(no apparatus)