De vitiorum virtutumque conflictu

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De vitiorum virtutumque conflictu
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucInc.DeViViC 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

Apostolica vox clamat per orbem, charissime, atque in procinctu fidei positis ne securitate torpeant, dicit: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Verum quia hoc tempore Christianitas etiam in suis principibus jam religiosa est, jamque fidelibus desunt pie viventibus in Christo Jesu vincula, verbera, flagra, carceres, equulei, cruces, et si qua sunt alia diversa tormentorum genera: quomodo verum erit (dicet quis) quod per Apostolum sonuit, ut omnes pie viventes persecutionem patiantur? An forte pacis tempore nemo vult pie vivere in Christo Jesu, et ideo desunt ista? Quis hoc modo vel decipiens dixerit? In hac ergo Apostoli sententia non specialis quorumdam, sed generalis omnium persecutio debet intelligi. Et quoniam sunt multi intra sinum matris Ecclesiae constituti, qui pie viventes in Christo, contumeliis afficiuntur, ac amarulentis opprobriis, injuriis, irrisionibusque lacessuntur: istane est illa generalis, inquiet, persecutio, quam Apostolus omnes pie viventes in Christo pati descripsit? Verum non istam facile dixerim: cum sint quidam in Ecclesia adeo devoti, quibus nemo pravorum audeat in faciem derogare. Alia ergo ex Apostoli verbis intelligenda est persecutio immanior et magis noxia, quam non mortalis intorquet severitas, sed vitiorum gignit adversitas. Dum enim contra humilitatem, superbia; contra Domini timorem, inanis gloria; contra veram religionem, simulatio; contra submissionem, elatio; contra fraternam dilectionem, invidia; contra charitatem, odium; contra libertatem justae correctionis, detractio; contra patientiam, ira; contra mansuetudinem, asperitas; contra humilem dilectionem, tumor; contra spiritale gaudium, saeculi tristitia; contra virtutis exercitium, torpor vel ignavia; contra firmam stabilitatem, inquieta vagatio; contra fiduciam spei, desperatio; contra mundi contemptum, cupiditas; contra Dei amorem, amor proprius; contra simplicitatem, furtum et fraus, contra veritatem, fallacia atque mendacium; contra puram frugalitatem ac parcimoniam, ventris ingluvies; contra moderatum moerorem, inepta laetitia; contra discretam taciturnitatem, multiloquium; contra illibatam castitatem, carnis immunditia atque luxuria; contra cordis munditiam, spiritalis fornicatio; contra amorem patriae coelestis, appetitus hujus saeculi opponens, semet emergit; haec (inquam) cum virtutibus obsistere conantur, quid aliud nobis insinuant, quam quod crudelis adversus conglobatas virtutum acies pie viventium persecutio desaeviat? O quam durus, o quam amarus est congressus superbiae, quae angelos de coelo ejecit, hominem paradiso eliminavit (Gene. III), cujus exercitus atque armorum conflictus vitia sunt, quae breviter comprehensa tetigimus. Sed videamus quemadmodum castra coeli et inferni dimicent, arma Christi et diaboli decertent.

CAPUT II. Primum superbia tibi dicit,

Certe multis, immo pene omnibus: Melior es, verbo, scientia, honoribus et divitiis, et cuncta tibi carnalia et spiritalia suppetunt charismata: cunctos ergo despice, omnibus temetipsum superiorem ostende.

Humilitas ex adverso respondet: Memento quia terra es (Genes. III), quia putredo et vermis es (Job. XXV), quia et si aliquid es, nisi tantum te humilies, quantum magnus es, perdis omnino quod es (Eccli. III). Numquid tu altior quam primus angelus (Ezec. XXVIII)? Numquid tu splendidior in terra, quam Lucifer in coelo (Isai. XIV)? Quod si ille de tanta sublimitate per superbiam cecidit, quomodo tu ad coelestem celsitudinem superbiendo de imis conscendes? Qui quamdiu hic vivis, ea conditione teneris, de qua per Sapientem dicitur: Corruptibile enim corpus aggravat animam, et onerat terrena inhabitatio mentem multa cogitantem (Sap. IX). Quam densissimis putamus in terra superbiae tenebris lutum nostrum involvi (Isai. LXIV), si potuit in coelo stella, quae mane oriebatur, lucis suae globos amittere (Isai. XIV)? Audi ergo potius lucem veritatis dicentem: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). In quo autem ipsa esset sequenda, alibi praemonuit, dicens: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Audi, tumor superbiae: audi adhuc dicentem humilitatis magistrum: Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV); et iterum: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI)? Audi quid etiam de illa veritatis luce dicat Apostolus, qui te ad eam sectandam invitat. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie repertus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II). Si igitur tanta humilitate se deprimit divina majestas, superbire in aliquo non debet humana infirmitas.

CAPUT III. Inanis gloria dicit:

Age bonum quod vales: ostende cunctis bonum quod agis ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus ac venerabilis ab omnibus praediceris, ut tamquam Dei electus noscaris: ut nemo te contemnat, nemo te despiciat: sed universi debitum tibi honorem persolvant.

Timor Domini respondet: Si boni aliquid agis, non pro transitoriis, sed pro aeternis id honoribus age. Occulta quod agis, in quantum vales: quod si ex toto non vales, sit in animo occultandi voluntas, et tunc non tibi imputabitur de ostentatione ulla iniquitas. Nam crimen esse non poterit, aliquando manifestari quod semper vis celatum haberi. Sic denique duas Redemptoris sententias sibi quasi contrarias videberis adimplesse, quibus dicitur: Faciente te eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: sed sit eleemosyna tua in absconditio: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matt. VI); et: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matt. V). Cave prorsus ne tibi sententia illa conveniat, qua de hyprocritis dicitur: Omnia opera sua faciunt ut beatificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matt. XXIII): hoc est, laudes tantum ab hominibus quas amaverunt. Attende ergo tibi in omnibus quae agis, ne cenodoxiae elatione pulsatus, cum his qui etiam de miraculorum signis gloriabantur, audias: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X): sed time, nam scriptum est: Timor Domini gloria, et gloriatio, laetitia et corona exsultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium, et longitudinem dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis: et in die defunctionis suae benedicetur (Eccl. I). Et infra: Radix sapientiae timere Dominum, et rami illius longitudo dierum (Ibid.).

CAPUT IV. Simulatio suggerit:

Quia in abscondito nihil boni facis, ne a cunctis cognitus detesteris, finge te foris, quod intus esse non appetis.

Religio ex adverso respondet: Nequaquam omnino id agas, sed magis satage bonus fieri, quod non es. Nam probum ostendere te hominibus quod non es, quid aliud quam damnatio est? Memor esto utique quod dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum (Matt. XXIII). Itemque illud quod inculcando repetitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia: sic et vos foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Ibid.). Necnon et illud quod de talibus scriptum legitur: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matt. VII).

CAPUT V. Elatio objicit:

Qualis es tu, ut prioribus obtemperes, deterioribus famulatum exhibeas? Te magis quam illos decet imperare: nam illi nec ingenio, nec industria, aut viribus tibi coaequari possunt. Obtempera igitur imperio Dei, et non sit tibi ulterius cura de aliquo.

Beata autem submissio respondet: Si Dei recte obtemperandum est imperio, humano subdi necesse est magisterio. Christus namque Dominus dicit: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit: qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X). Verum ita fieri (inquies) oportet, sed si talis qui imperat esset, qualis esse deberet per quem Deus imperet, cum vero talis non sit, igitur non debetur ei obedientia. Caeterum Apostolus econtra ait: Non est potestas, nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). Quare cum ordinatio haec divino sit jure constituta, non est humanis obscuranda commentis. Quales ergo esse debeant hi qui imperant, non est a subditis discutiendum. Sequitur enim idem Apostolus: Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt (Ibid.). Et quidem primis Ecclesiae (Matt. XX) pastoribus ipse Dominus dicit: Scitis quia reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem exercent inter eos, benefici vocantur: vos autem non sic, sed qui in vobis est major, erit omnium servus: sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam dare pro multis in redemptionem (Luc. XXII). Denique quia non omnes tales futuros esse expressit, ideo subjectorum omnium personas in discipulis assumens, praemonuit dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite: quae autem faciunt nolite facere. Imponunt enim in humeros hominum onera gravia, et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere (Matt. XXIII).

CAPUT VI. Item invidia dicit: In quo illo vel isto minor es? cur ergo eis vel aequalis vel superior non es? Quanta vales quae ipsi non valent? Non ergo tibi aut superiores, aut etiam aequales esse debent.

Verum dilectio fraterna respondet: Si caeteros, o homo, virtutibus antecellere te existimas, tutius in infimo, quam in summo loco temetipsum servabis. Semper enim de alto pejor fit ruina. Quod si tibi, ut asseris, quidam superiores, alii aequales sunt, quid te laedit? quid te nocet? Cave prorsus, ne dum aliis locum celsitudinis invides, illum imiteris, de quo scriptum est: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II). Imitantur autem illum qui ex parte ejus sunt.

CAPUT VII. Odium dicit:

Absit ut tu illum diligas, quem in omnibus contrarium habes, qui tibi derogat, qui tibi insultat, qui te injuriis exacerbat, qui tibi peccata tua improperat, qui te dictis, operibus atque honoribus semper praeire festinat. Nisi enim tibi invideret, nequaquam se tibi ita praeferret.

Sed sincera charitas respondet: Numquid quia haec quae narras, odio habenda sunt in homine, propterea non est amanda Dei imago in homine? Immo Christus, qui in cruce positus inimicos suos dilexit, et pro eis oravit, ante crucis tormentum discipulos admonuit, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Luc. XXIII; Matt. V). Quod ante et per Salomonem dictum fuerat, sic enim legitur: Si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, da bibere ei, hoc enim faciens, carbones ignis accumulabis super caput ejus, at Dominus retribuet tibi bona (Prov. XXV). Huic sententiae Apostolus ex spiritu Christi, cujus sensum habebat, subjungit dicens: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (I Cor. I). Quod contra de his qui fratres odisse noscuntur, per Joannem dicitur (Rom. XII): Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III). Et scitis quod omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Et rursum: Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II). At inquis: Sufficit mihi quod amantes me diligo. Sed Dominus contra ait: Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt (Matt. V)? Quid tu, homo, ad hoc iterum objicere vales? Certe qui odit fratrem suum, manet in morte, et qui diligit, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Omnem ergo amaritudinem fellis evome, et quoquo pacto valueris, charitatis dulcedinem sume. Nihil enim illa suavius, nihil in vita beatius, sicut scriptum est: Odium suscitabit contentionem: omnes autem non contendentes operiet amicitia (Prov. X). Immo et Deo nos illa conformare contendit: ideo Joannes evangelista hoc affirmans ait: Deus charitas est (I Joan. IV). Et egregius praedicator Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Unde nec immerito charitas delictorum facinora tegere dicitur, sicut scriptum est: Universa delicta operit charitas (I Pet. IV).

CAPUT VIII. Detractio dicit:

Quis potest sustinere, quis silentio tegere, quanta iste vel ille prava committit, nisi forte qui consentit?

At justa correptio respondet: Nec tacenda sunt mala proximi, nec consentienda: sed charitate fraterna proximus in faciem redarguendus est, non autem clanculum detrahendus. Quod si a quopiam objicitur, idcirco se fratrem coram oculis increpare nolle, ne exasperatus non solum non proficiat, sed magis ex correptione scandalum sumat, occurrit Scriptura divina, et versa vice magis detractionem scandalum esse denuntiat, dicens: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX). Magis enim scandalum sumit qui sibi detrahentem intelligit, quam qui se corripientem cernit. Et quia nonnumquam delinquentium errata, ut aptiori tempore corrigantur, silentio tegenda sunt, propterea subjungitur: Haec fecisti, et tacuit (Ibid). Denique ne ex hoc discreto silentio detractores sibi applauderent, qui dum semper occulte derogare malunt, numquam in apertam correptionem prosiliunt, adhuc subinfertur: Existimasti iniquitatem quod ero tui similis (Ibid). Ac si diceret: Iniquitas est cogitare, ut detractori similis appaream, sed ad tempus reticens, locum correptioni aptum exspecto. Unde et protinus subdit: Arguam te, et statuam contra faciem tuam peccata tua (Ibid.), veluti diceret: Non in occulto, ut est tua consuetudo, sed in aperto, ut est mea sollicitudo, aptum corripiendi tempus exspectans, peccatorem arguam, et ejus delicta contra faciem illius statuam. At inquis: Non odi, sed amo quem ita in abscondito dijudicans reprehendo. Sed respondet: Immo magis hunc odis, et non diligis: unde detrahis, et non corripis. Quam sit autem detestanda detractio proximi, plerisque in locis eloquia divina testantur. Unde est illud: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. C); et illud: Qui detrahit fratri, detrahit et legi (Jacob. IV); nec non et illud apostoli Pauli: Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Galat.).

CAPUT IX. Ira dicit: Quae contra te aguntur, talia sunt, ut aequanimiter profecto ferri non possint, immo patienter haec tolerare peccatum est: et si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulabuntur.

Patientia respondet: Si passio Redemptoris ad memoriam reducatur, nihil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Christus namque (ut ait Petrus) passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Pet. II). Ipse etiam Dominus nobis dixit: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matt. X)? Et alio in loco: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV). Sed quanta sunt in comparatione passionum illius, quae patimur? Ille enim opprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit (Joan. XVIII, XIX); et nos miseri (ad nostram dico confusionem) uno sermone fatigamur, uno verbo dejicimur: nec perpendimus id quod dicitur: Si commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II). Quapropter retundendi sunt irae stimuli, et ejus metuenda damnatio est. Unde scriptum legimus: Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matt. V). Ibi tamen innuitur remedium, cum subinfertur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid). Ac si aperte diceretur: Nec in corde tacitam precem effundas, nisi prius offensum proximum satisfaciendo ad lenitatis mansuetudinem perducas. Munus enim nostrum, est oratio nostra: altare vero nostrum est cor. Ille autem qui hoc facere (quotiens inter duos ira sine causa fuerit excitata) studuerit, praemissam damnationem nequaquam incurret. Sed sunt multi, qui petenti sibi veniam delicta non remittunt. Contra quos illa Domini sententia venit, qua dicitur: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis remittet vobis peccata vestra (Matt. XVIII). Plura sunt, inquis, quae in me commisit, me saepius offendit; et quia sine causa plurimis juvenior lacessit injuriis, tot ei remittere culpas mihi non convenit. Ad haec non ego, sed Dominus respondet. Nam cum Petrus ad eum diceret: Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam illi? usque septies? Et Dominus ad eum: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Ibid.). Quam multi autem sunt qui suas injurias, tarde relaxant, Dei vero citius indulgent? fitque nonnumquam, ut occasione Domini injurias vindicandi, suas ulciscantur irati. Quid denique de illis dicendum est, qui adeo iracundiae obcaecantur fervore, ut usque ad verba prorumpant maledictionis, nisi quod Apostolus ait: Neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (1 Cor. VI)? Quod Jacobus quoque apostolus exaggerando detestatur, dicens: Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt. Ex eodem ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulce et amarum (Jacob. III)? Hac de causa alibi etiam dicitur: Mors et vita in manu linguae (Prov. XVIII).

CAPUT X. Asperitas dicit: Numquidnam stultis hominibus istis, et insensatis perinde ac brutis animalibus lenia verba, et non potius asperrima, dum delinquunt, objicienda sunt, ut dignitatem tuam revereri discant?

Sed mansuetudo respondet: Non tua in hujusmodi persuasio, sed apostoli Pauli sequenda est praeceptio, qui de hoc dilectum discipulum admonuit, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed exhortare ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate (I Tim. V). Et rursum: Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, modeste corrigentem eos qui diversa sentiunt (II Tim. II). Rursumque: Argue, hortare, increpa in omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV). Quod videlicet asperitatis malum perniciosum est, subditis nocet, minusque proficit: immo saepius contingit, ut etiam charitatis correptionem exacerbati spernant, et contra salutaria verba despectionis emittant jacula. Quod per Sapientem cavetur dum dicit: Qui arguit derisorem, ipse sibi facit injuriam (Prov. IX). Econtra vero de illo qui per increpationem proficit, dicit: Argue sapientem, et diliget te (Ibid.). Idcirco scriptum est: Fili, in mansuetudine tua honora animam tuam (Eccl. X); et Apostolus inquit: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Galat. 6), et idem apostolus episcopos docens ait: Ut ostendant se mansuetos ad omnes (II Tim. II).

CAPUT XI. Tumor dicit: Testem habes Deum in coelis, non tibi sit curae quid de te suspicentur homines in terris.

Sed humilis dejectio respondet: Non est danda occasio detrahendi, non susurrandi suspicio: sed si adsunt, detractoribus tua facta ut corrigantur manifestanda: aut certe si desunt, humili protestatione dissimulanda sunt. Quoniam Apostolus admonet, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (I Tim. V). Quod etiam in illis detestatus est, qui Christiano nomine censiti, in idolio recumbebant, et quamquam ipsi idolum pro nihilo ducentes, immolata quasi innoxios cibos sumerent, infirmas tamen fratrum conscientias per hoc factum ad nefandos idolorum ritus trahebant (I Cor. VIII). Idcirco inquit: Sine offensione estote Judaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei (Ibid.).

CAPUT XII. Tristitia dicit: Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala a proximo sustineas? Perpende quo animi moerore omnes intuendi sint, qui in tanto contra te amaritudinis felle versantur.

Sed spirituale gaudium respondet: Geminam esse tristitiam novi, immo duas cordis tristitias expertus sum: unam scilicet quae salutem operatur (II Cor. VII), alteram vero quae machinatur perniciem: unam quae ad poenitentiam trahit, alteram quae ad desperationem perducit. Tu quidem unam ex illis dignoscere videris, sed illam quae mortem omnino operatur. Non est igitur in his quae suades contristandum, sed econtra magis gaudendum in his quae necdum intelligis. Unde et Dominus perennis dator gaudii dixit: Cum persecuti vos fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me, gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Matth. V). Memento quia apostoli, nostrae religionis culmina, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Nullus ergo in afflictionibus moeroris locus esse debet, cum eis tanta laetitiae exuberantia succedat.

CAPUT XIII. Torpor vel ignavia dicit: Continuae lectioni ac diuturno Scripturarum studio semper insistis? Oculorum ophthalmiam vel lippitudinem incurres. Si indesinenter lacrymas fundis, ipsum etiam oculorum lumen amittes. Si, protelatis vigiliis, psalmorum pensum persolvis, capitis insaniam incides. Si quotidiano labore te conficis, ad opus spiritale quando consurges?

Sed industria, indefessaque virtus respondet: Quid tibi, o homo, ad bona perficienda tam longa temporum proponis spatia? Numquid scis si crastina vivas die? immo etiam si vel unam in hac vita peragas horam (Jacob. IV)? An forte mente excidit quod Salvator in Evangelio dicit: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXV)? Quapropter discute torporis inertiam, semperque memento quia regnum coelorum non tepidi, non molles, non desides, sed violenti, vimque facientes, ut inquit Salvator, diripiunt illud (Matth. XI).

CAPUT XIV. Evagatio inquieta dicit: Si Deum esse ubique credis, cur unum singulariter locum, quo tanta mala perpetrantur, custodis, et non potius ad alia transis?

Stabilitas vero respondet: Si ita est ut asseris, quia ubique esse Deum fateris, ergo nec iste locus deserendus est, quem fugere appetis: quia et in ipso Deus est. Verum, inquies, meliorem inquiro, meliorem invenio. Sed respondeo: Numquid meliorem, aut saltem qualem diabolus et angelus ejus atque homo perdidit, invenies locum? Memor esto itaque quia primus angelus de coelo corruit (sic namque scriptum legitur (Luc. X): Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem), et primus homo de paradiso expulsus ad aerumnam hujus saeculi devenit (Gen. III). Attende quia Lot exercitio malorum probatus, inter Sodomitas sanctus fuit (Genes. XIX): in monte vero securitate torpens, inebriatus cum filiabus peccavit (Ibid.). Hoc vagationis taedium adhuc alteram speciem addit, dum quosdam etiam in suo exercitio perseverantes a spiritualibus retrahit, vel terrenis negotiis implicat, vel rebus vilissimis satagit occupare: contra dictum Apostoli agens, qui ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II), et rursum: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V).

CAPUT XV. Desperatio dicit: Quae et quanta in Deum et in animam tuam commisisti, quam gravia crimina, quam innumera delicta, et in melius nec jam vitam mutasti, nec conversationem utiliter hactenus correxisti. Ecce enim, ut cernis, mala semper consuetudine obligatus teneris. Conaris exsurgere, sed peccatorum pondere praegravatus relaberis. Quid ergo tibi agendum, quando de praeteritis certa damnatio imminet, de praesentibus emendatio nulla succurrit, nisi ut non omittas temporalium rerum voluptates, dum futuri saeculi promissiones consequi retardaris.

Sed spei fiducia respondet: Si de capitalibus delictis agitur: ecce David adulterio simul et homicidio reus, de inferni faucibus Domini misericordia describitur liberatus (I Reg. XII). Ecce impudentissimus Manasses, peccatorum omnium impurissimus ac sordidissimus, per poenitentiam de morte ad vitam rediit (II Paral. XXXIII). Ecce mulier in civitate peccatrix innumeris peccatorum sordibus inquinata, ad pietatis fontem anxia currens, Dominique vestigia lacrymis rigans, capillis detergens, deosculansque et unguento perungens, ablui tota meruit (Luc. VII). Denique audivit: Remittuntur tibi peccata; et: Fides tua te salvam fecit, vade in pace (Ibid.). Ecce Petrus negationis trinae vinculis adstrictus, amarissimis lacrymis nodos prolapsionis suae resolvit (Luc. XXII). Ecce seditione simul et fraterni effusione sanguinis latro mortis damnationis obnoxius, uno temporis momento, unaque confessionis voce, de cruce ad paradisum transiit. Denique dictum est ei: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Pulcherrimum profecto affectandae conversionis exemplum. Nam tam cito latro in venia relaxatur, ut uberior appareat gratia, quam precatio. Ecce Saulus Ecclesiam Dei persequens, multos pro nomine Christi perimens, et madidus pene totus sanctorum martyrum cruore, Domini tandem voce conversus, apostolus factus est, et vas electionis nuncupatus (Act. IX). Ubi ergo tot tantaque exempla praecedunt, non dent locum desperationi mala colloquia, cum et jam scriptum sit: Cum conversus fuerit peccator ab iniquitate sua, et fecerit judicium et justitiam, in ipsis ipse vivet (Ezech. XXXIII). Et in alio loco: Numquid voluntate velim mortem iniqui, dicit Adonai, quantum ut convertatur ille a via sua mala, et vivat? (Ezech. XVIII.) De conversatione vero in melius nequaquam mutata quid aliud respondeam, nisi ut quod heri quisque non egit, hodie agat? Nec conversionem differat de die in diem, dum nescit si vel unam correctionis habeat diem: semperque pro muneribus desuper acceptis, pravae consuetudini resistens, dicat mane vesperi: Ecce nunc coepi, haec commutatio dexterae Excelsi (Ps. LXXVI).

CAPUT XVI. Cupiditas dicit: Certe sine culpa es quod quaedam habenda concupiscis quia non multiplicare appetis, sed egere pertimescis: et quod male alius retinet, ipse melius expendis.

Sed mundi contemptus respondet: Ista laeta hujus saeculi a nemine sine periculo vel offensione procurantur: quia quanto quisque plus habet, tanto amplius habere concupiscit: fitque ut modum habendi invenire nequeat, dum innumeris hujus saeculi curis deservire festinat. Ut enim ait Scriptura: Diligens argentum non implebitur argento (Eccl. V). Haec nimirum habendi cupiditas semper bibens, et semper sitiens, numquam desiderium suum implens, quam sit detestanda, Paulus apostolus indicat, dicens: Et avaritia, quae est simulacrorum servitus (Coloss. III). Quae quam sit animae noxia, salutique contraria, idem apostolus exponens ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa inutilia et nocua, quae demergunt homines in exitium et interitum (I Tim. VI.). Quam sit vero detestandus avarus, ipse Sapiens denuntiat cum dicit: Avaro quidem nihil iniquius (Eccl. X) Quam sit item noxia divitiarum accumulatio, acervatioque, sanctus Jacobus aperit, dicens: Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginem traxit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis (Jacob. V). Sed nec Redemptor noster praeterire silentio voluit hujus execrabilis cupiditatis malum, quod quam sit exitiale, explicat dum ait: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt (Marc. X). Et alibi: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX). Si igitur saecularium rerum cupiditas adeo periculosa proponitur omnibus, quanto magis illis qui de sorte Domini sunt, qui saeculo renuntiarunt, qui habitu et conversatione jam saeculares esse desierunt, exitialis erit? Huc specialiter Redemptoris tendunt verba, ut perniciosus destruatur avaritiae morbus, quibus ait: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini. Haec enim omnia gentes mundi quaerunt (Luc. XII): et alibi subjungit: Quaerite autem primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). O quam beata, o quam secura, o quam amplectenda sententia. Nullus enim in hac vita ita securus est, ut ille qui nihil praeter Christum appetens, ipsum possidet. Cuncta namque quae homini necessaria aestimantur, sub hac possessione ipse probatur habere, sicut Paulus ditissimus pauper dicebat: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI). Omnia, inquit, hoc est non superflua utique, sed vitae humanae necessaria, ipso confirmante ac explicante alibi, dum dicit: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus (I Tim. VI). Sed forte dices: Ideo iis qui in sortem Domini vocati sunt, plura habere contingit, ut melius ab ipsis quam a popularibus, erogentur Christi pauperibus. Et iis ego consentio, sed praelatis, non autem subjectis, quos maxime illud mulieris Lot exemplum docuit, quae dum post tergum a Sodomis exiens respexit, in statuam salis conversa, spiritum efflavit (Genes. XIX). Unde et Christus tale quid praecavendum denuntiat, dicens: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX). Hinc Petrus ait: Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato (II Pet. II). Contingit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Prov. XXVI). Qui nimirum avaritiae morbus nunquam melius compescitur, nisi cum dies mortis sine intermissione meditatur, cum qualis post modicum in sepulcro futurus sit homo considerat. Hoc certe fixum manebat in illius memoria, qui dicebat: Homo putredo, et filius hominis vermis (Job. XXV). Haec ab illius corde non recedebant, qui docebat: In omnibus sermonibus tuis memorare novissima tua, et in saeculum non peccabis (Eccl. VII). Quid tunc rogo, quid tunc divitiae conservatae proderunt (Ibid., V)? Audi quid sanctus Job de iis dicat: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus et revertar illuc (Job. I). Audi quid et Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI).

CAPUT XVII. Amor sui dicit: Si ea quae possides, indigentibus tribuis unde te tibique subjectos, absque penuria vel cum dignitate alere valebis?

Sed amor Dei respondet: Si apostoli modum in hac parte tenueris, utrumque perficere valebis. Hinc enim idem ipse ad Corinthios ait: Si voluntas voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas (II Cor. VIII), sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit, et qui modicum, non minoravit (Exod. XVI). Hinc et Tobias justus prolem dilectam admonet, dicens: Quemadmodum tibi fuerit, secundum multitudinem fac ex eis eleemosynam: si paucum tibi fuerit, juxta paucum ne timeas facere eleemosynam (Tob. IV). Hinc quoque incarnata veritas docet: Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. II). Audi quoque quod scriptum est: Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam (Jacob. II). Quo contra propheta admonet, dicens: Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam: si videris nudum, operi eum, et a domesticis seminis tui ne despexeris (Isai. LVIII). Memento quid purpurato diviti contigerit: qui non ideo damnatus est quod aliena tulerit, sed quod egenti pauperi sua non tribuerit: et in inferno positus ad petenda minima pervenerit, qui hic parva negavit (Luc. XVI). Quid etiam ad sinistram positis judex coeli dicturus sit, attende: Ite, inquit, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV), et caetera, quae ibi terribiliter enumerantur.

CAPUT XVIII. Furtum et fraus, quamquam diversum gradum habeant locutionis, unum est tamen quod dicunt. Furtum enim dicit: Si aliena non tollis, ex proprio vel dives vel sufficiens esse non vales.

Fraus vero dicit: Si cuncta quae tibi sunt commissa, illibata consignes, et nec modicum quidem tibi reservandum existimes, unde vel propriis utilitatibus consules, vel amicis et domesticis placebis?

Sed simplicitas ad utrumque respondet: Melius est pauperem esse et indigere, nullique ex dato placere, quam aliquem furto laedere vel fraude. Qui enim aliena quolibet modo injuste praeripit, ipse sibi regni coelestis aditum claudit. Unde Paulus praedicator egregius quosdam redarguit, dicens: Sed vos injuriam facitis et fraudatis: et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI)? Atque inter caetera subjungit: Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (Ibid.). Furtum igitur et fraus a Dei regno hominem excludunt, idcirco vitanda sunt prorsus.

CAPUT XIX. Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt. Nam fallacia fit ingenio, mendacium autem simplici verbo. Fallacia ergo dicit: Ut ex multis unum proferamus exemplum, cum in non dando aliquem illudere quaeris, in petendo moras innectas, jam habeo inquiens quod tibi tribuere possum: celans utique in corde quod habes, vel ut tibi conserves, vel ut alii, si voluntas inest, tribuas.

Mendacium dicit: Omnino quod postulas non habeo (licet illud habeat). Non ergo artificioso ingenio sicut fallacia, sed simplici negationis verbo mendacium poscentem frustratur.

Sed veritas ad utrumque respondet: Nec artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet decipere quemquam, quia quolibet artis modo mentiatur quis, peccat; scriptum est enim: Os quod mentitur, occidit animam (Sap.). Insuper dicitur: Et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ignis ardentis et sulphuris, quod est mors secunda (Apoc. XXI).

CAPUT XX. Ventris ingluvies dicit: Ad esum Deus munda omnia condidit, et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit?

Sed pura fragilitas et simplex parcimonia respondet: Unum horum quae dicis, verum est. Nam ne homo fame periret, omnia Deus ad esum munda creavit: sed ne comedendi mensuram excederet, abstinentiam imperavit (Gen. I). Nam inter caetera sua mala saturitate Sodoma periit, Domino attestante, qui de Hierusalem per prophetam loquitur, dicens: Haec iniquitas Sodomorum sororis tuae, superbia in saturitate panum (Ezech. XVI). Quapropter sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes quisque debet accedere, non voluptatem in illis appetens, sed necessitati satisfaciens. Hinc veritas per Evangelium monuit: Attendite, inquit, vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). Econtra vero de insatiabili aliquorum voracitate Apostolus dicit: Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc vero et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in pudendis ipsorum qui terrena sapiunt (Philip. III); et alibi: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet (I Cor. VI). Denique hanc labem ventrisque ingluviem ille plene eludit, qui in sumendis dapibus non solum parcimoniam custodit, hoc est, refectionem semper esuriens consummat, verum etiam accuratiores simul et suaviores epulas, excepta corporis necessitate et hospitum susceptione, contemnit.

CAPUT XXI. Inepta laetitia dicit: Ut quid animi gaudium intus abscondis? Egredere in publicum laetus: dic aliquid foris unde vel tu vel proximi rideant: fac eos laetos tua laetitia.

Sed sapiens gaudium, moderatusque moeror respondet. Unde tibi tanta contingit laetitia? Numquidnam diabolum vicisti? Numquidnam poenas inferni evasisti? Numquidnam de exilio ad patriam pervenisti? Numquidnam de tua electione securitatem aliquam accepisti? An forte in oblivionem tibi venit quod Dominus dicit: Mundus gaudebit, vos vero constristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI)? An forte animo excidit quod idem alibi dicit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI)? Et quod per sanctum Salomonem dicitur: Risus dolore miscebitur, extrema autem gaudii in luctum vadunt (Prov. XIV)? Et econtra quod per Evangelium docetur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V)? Rursumque quod per Salomonem dicitur: Quoniam justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei: et nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futurum reservantur incerta (Eccl. IX). Comprime ergo inanem laetitiam, quia necdum evasisti poenalem aerumnam. Nonne apud homines insanus is aestimatur, qui carceralibus tenebris gaudere conatur reclusus?

CAPUT XXII. Multiloquium dicit: Non ille reus habebitur criminis, qui plura quidem, sed bona loquitur: sed ille qui, licet pauca, mala tamen dicere probatur.

Cui prudens taciturnitas respondet: Verum est quod dicis: sed dum multa bona proferri videntur, saepe contingit, ut a bonis inchoata locutio ad aliquod pravum derivetur, hoc ipsum sancta Scriptura pronuntiante: Quia ex multiloquio non fugies peccatum: parcens autem labiis intelligens eris (Prov. X). Et si forte inter multa verba declinantur crimina, sed numquid declinari possunt inutilia atque otiosa, de quibus utique ratio in futuro erit reddenda (Matth. XII)? Tenendus est ergo modus in loquendo (Ivo, par. XI, cap. 55), et ipsis nonnumquam utilibus verbis parcendum, sicut Psalmista sanctus legitur fecisse. Dicit enim: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII).

CAPUT XXIII. Luxuria dicit: In voluptate cur te modo non dilatas, cum quid te sequetur ignores? Acceptum tempus in tuis desideriis perdere non debes, quia quam citius pertranseat nescis. Si enim Deus in voluptate carnis hominem misceri noluisset, in ipso humani generis exordio masculum et feminam profecto non fecisset.

Sed illibata castitas respondet: Nolo ignorare te quid post hanc vitam recipies, praemium enim, vel poena te manent. Nam si pie casteque vixeris, sine fine in alia gaudebis vita: si vero impiam ac luxuriosam egeris vitam hanc, aeternis incendiis contorqueberis in alia. Inde ergo eo castius ac purius vivere debes, quo citius tempus acceptum pertranseat, ignorare te dicis. Quod vero in exordio generis humani ad hoc masculum et feminam Deum procreasse profiteris (Gen. I), ut mutuis se amplexibus misceri debeant, omnino verum dicis in aliquibus: sed postquam humanum genus tam longe lateque propagatum est, nubendi licentia quibusdam relinquitur, hoc est, qui virginitatem vel castimoniam vidualem nequaquam professi sunt: quibusdam vero interdicitur, id est, qui virgines vel continentes esse decreverunt. Fornicatio vero nulli impune conceditur. Non attendis forte, aut contemnendum putas quod Apostolus lubricis dicit: Fugite fornicationem? Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI). Quod si hoc parvipendendum existimas, audi unde postea in sempiternum deplores et gemas. Neque fornicarii (inquit idem Apostolus), neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, regnum Dei possidebunt (Ibid.). O quam momentanea est carnis delectatio, quam labilis concubitus hora, qua perditur vita aeterna. Quod, rogo, emolumentum affert corpori, quodve tribuit lucrum, id quod tam cito animam ducit ad tartarum?

CAPUT XXIV. Spiritalis fornicatio dicit: Numquid damnandum aliquid agit is, qui in corde libidini consentit, et ad opus concupitae libidinis non pertransit? Certe non: quia peccatum, ut scribit Apostolus quod, consummatum fuerit, generat mortem (Jacob. I).

Sed munditia cordis respondet: Omnino delinquit, qui cordis puritatem animique castimoniam non custodit. Idcirco et omnis auctor munditiae in Evangelio dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Unde et per beatum Job dicitur: Foedus posui cum oculis meis, ut non intelligam super virginem (Job. XXXI). Et quid divisit Deus desuper, et haereditas sufficientis ex altissimis? Nisi enim Deo auctori nostro pravae cogitationis consensus displiceret, nequaquam per Esaiam diceretur: Auferte nequitias ab animabus vestris coram oculis meis (Isai. I), et in Evangelio adversus Pharisaeos non diceretur: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX)? sed nec Paulus apostolus Romanis scriberet: Et inter se cogitationibus invicem accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum (Rom. II).

CAPUT XXV. Amor saeculi dicit: Quid pulchrius, quid honestius, quid venustius quidve potest esse delectabilius, quam quod in praesenti vita quotidie cernimus? O quam mirabilis coeli camera in aere jucundo, in lumine solis, in augmento lunae atque defectu, in varietate stellarum et cursu: quam oblectabilis terra in nemorum floribus, in fructuum suavitatibus, in pratorum rivulorumque amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus, in vinearum foliis et botrionibus plenis palmitibus, in silvarum umbris et palmis virentibus, in equorum et canum cursibus, in cervorum et caprearum saltibus, in accipitrum volatibus, in pavonum, columbarum, turturumque pennis et collis, in domorum parietibus pictis et laquearibus, in organorum omniumque musicorum tympanis et cantibus, et in mulierum venustis aspectibus, earumque superciliis et crinibus, oculis et genis, gutture, labiis, et manibus, atque aliis extrinsecus adhibitis ornamentis, nimirum auro et gemmis distinctis monilibus, et caeteris hujusmodi, quae singillatim sensus modo recolere non potest.

Sed coelestis amor patriae respondet: Si te ista quae sub coelo sunt, adeo placent, cur non magis ea quae in coelo sunt, te oblectant? Si carcer a te tanti aestimatur, patria, civitas, et quanta est? Si talia sunt quae colunt peregrini, qualia sunt ea quae possident filii? Si mortales et miseri in vita hac taliter sunt ditati: immortales et beati qualiter sunt in alia remunerandi? Quapropter amor praesentis saeculi, in quo nullus ita nascitur ut non moriatur, protinus recedit, ut amor futuri, in quo sic omnes vivificantur, ut deinceps non moriantur, succedit: ubi nulla adversitas turbat, nulla necessitas angustat, nulla molestia inquietat, sed perennis laetitia regnat. Sed quaeres quid ibi sit, ubi tanta et talis beatitudo persistit. Aliter dicere nemo potest, nisi quia quidquid boni est, ibi est: et quidquid mali est, nusquam ibi est. Quod, inquis, bonum illud est? Quid me interrogas? A Propheta et Apostolo explicatum est: Oculus, inquiunt, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum (Isaiae. LXIV; I Cor. II). Ad hanc felicitatem multis saeculi divitiis constipatus David anhelabat, cum diceret: Quid enim mihi est in coelo: et a te quid volui super terram (Psal. LXXII). Multis et regalibus, dapibus et voluptatibus aliis abundabat, et nihilominus clamabat: Satiabor cum apparuerit mihi gloria tua (Psal. XVI), et rursum: Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI)? rursumque: Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX). Hinc et Paulus apostolus: Desiderium, inquit, habens dissolvi, et cum Christo esse multo melius (Philip. I). His itaque decursis, quamquam multa praetermiserim, tamen, ut mihi videtur, hostis nostri fortia castra, quibus pie viventes in Christo non desinit impugnare, quam breviter demonstravi. Ecce, frater charissime, inter caeteras meas occupationes hunc tibi sermonem nocturnis horis, inculta licet venustate, dictavi atque conscripsi: quem quia epistolarum excedere modum cognovi, libellum potius de vitiorum virtutumque conflictu nuncupare malui: in quo si aedificationis aliquid repereris, et aliis ipsum legendum tradere curabis.