Jump to content

Declamatio in genere suasorio de laude matrimonii

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Declamatio in genere suasorio de laude matrimonii
saeculo XVI
editio: incognita
fons: [1]

Quanquam pro tua singulari sapientia, ipse abunde per te sapis affinis iucundissime, nec alienis eges consiliis, tamen hoc uel ueteri nostrae amicitiae, quae ab ipsis prope cunabulis una cum aetate nobis accreuit, uel tuis summis in me ofhciis, uel arctissimae denique affinitati debere me putaui, si is esse uellem, quem tu me semper existimasti uirum et amicum et gratum, ut id quod ad tuam tuorumque salutem ac dignitatem plurimurn interesse iudicassem, te libenter ac libere admonerem. Aliena nonnunquam rectius quam nostra perspicimus. Tuum consilium meis in rebus persaepe sum secutus, neque minus felix mihi comperi quam erat amicum. Nunc si uicissim in tuis meum sequi uoles, futurum arbitror ut neque me suasisse, neque te poeniteat paruisse.

Cenauit apud me sexto Mus Apriles, cura in uilla montana essem, Antonius Baldus, homo, ut scis, tuarum rerum studiosissimus, generique tuo iam inde ab initio coniunctissimus. Triste plenumque lachrymarum conuiuium. Nunciabat mihi magno utriusque dolore, maitrem tuam, foeminam integerrimam, e uiuis concessisse; sororem tuam luctu ac desiderio uictam, sterilitati dicatarum uirginum choro asscriptam esse, ad te unum spem stirpis tuae redisse, amicos summo consensu tibi puellam summo genere natam, forma praestanti, optime moratam, postremo tui amantissimam, summa cum dote obtulisse; te uero nescio qua seu doloris impotentia, seu religione, ita celibatum decreuisse ut nec generis studio, nec sobolis amore, nec amicorum ullis, aut monitis, aut precibus, aut lachrymis abduci possis a sententia.

Tu tamen uel me autore, menteur istam mutabis, et celibatu relicto, sterili ac parum humano uitae instituto, sanctissimo coniugio indulgebis. Qua in te neque tuorum charitatem, quae tamen alioquin animum tuum uincere debebat, neque autoritatem quicquam mihi prodesse cupio, nisi clarissimis rationibus ostendero id fore tibi longe tutu honestius, tutu utilius, tum iucundius, quid quod etiam hoc tempore necessarium.

Nam primum hac in re, si te honesti ratio mouet, quae apud probos uiros plurimum ualere debet, quid matrimonio honestius, quod ipse Christus honestauit, qui nuptiis una cum matre, non solum interesse dignatus est, uerumetiam nuptiale conuiuium miraculorum suorum primitiis consecrauit? Quid sanctius, quod ipse rerum parens instituit, adiunxit, sanctificauit, quod ipsa sanxit natura? Quid eo laudabilius, quod qui reprehendit hereseos damnetur? Quid aequius quam id reddere posteris, quod ipsi a maioribus accepimus? Quid inconsyderatius quam id sanctimoniae studio, perinde ut prophanum fugere, quod deus ipse totius sanctimoniae fons ac parens sanctissimum haberi uoluit? Quid inhumanius quam hominem ab humanae conditionis legibus abhorrere? Quid ingratius quam id negare maioribus, quod ipse nisi a maioribus accepisses ne esses quidem qui negare posses? Quod si matrimonii quaerimus autorem, non a Lycurgo, non a Mose, non a Solone, sed ab ipso summo rerum omnium opifice conditum et institutum est, ab eodem et laudatum, ab eodem honestatum consecratumque. Siquidem initio cum hominem e limo finxisset, miseram prorsus et inamoenam eius uitam fore intellexit, nisi sociam Euam adiungeret. Quare uxorem non e luto illo quo uirum, sed ex Adae cratibus eduxit, quo prorsus intelligeremus nihil nobis uxore charius esse debere, nihil coniunctius, nihil tenacius adglutinatum. Idem ille post diluuium mortalium generi reconciliatus hanc primam legem prouulgasse legitur, non uti celibatum amplecterentur, sed ut crescerent, ut multiplicarentur, ut terram implerent. At quo pacto, nisi coniugio darent operam? Et ne hic uel Mosaicae legis libertatem, uel tempestatis illius necessitatem causemur, quid aliud sibi uult illud in Euangelicis quoque literis repetitum comprobatumque Christi suffragium? Propter hoc, inquit, relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. Quid parentum pietate sanctius? At huic tamen coniugalis praefertur fides. Quo autore? Nempe Deo. Quo tempore? Non Iudaismi tantum, sed Christianismi quoque. Iam si caetera sacramenta, quibus Ecclesia Christi potissimum nititur, religiosa quadam ueneratione coluntur, quis non uidet huic plurimum religionis deberi, quod et a Deo, et primum omnium est institutum? Et caetera quidem in terris, hoc in Paradiso, caetera ad remedium, hoc ad consortium felicitatis, caetera naturae collapsae surit adhibita, unum illud conditae datum est. Si leges a mortalibus institutas sanctas habemus, non erit coniugii lex sanctissima, quam ab eodem accepimus, a quo et uitam, quae una prope cum ipso hominum genere nata est?

Denique ut legem exemplo confirmaret, adole1scens, ut dictum est, ad nuptiale conuiuium uocatus, una cum matre libens adfuit, nec adfuit modo, uerumetiam prodigioso munere cohonestauit, haud alibi miraculorum suorum initium auspicatus. Cur igitur, inquies, Christus ipse a coniugio abstinuit? Quasi uero non plurima sint in Christo, quae mirari potius quam imitari debeamus, sine patte natus, sine parentis dolore processit, clauso monumento prodiit. Quid in eo non supra naturam? Sint haec illi propria, nos intra naturae legem uiuentes, suspiciamus illa quae supra naturam surit. Sed e uirgine nasci uoluit. E uirgine quidem, sed coniugata. Virgo mater Deum decebat; coniugata nobis quid esset agendum significauit. Virginitas eam decebat, quae caelestis afl3atu numinis illibata pareret illibatum. Sed Ioseph sponsus nobis casti coniugii leges commende. Qui magis coniugalem societatem potuit commendare, quam quod arcanam illam, et angelicis quoque mentibus stupendam, diuinae naturae cum humano corpore animaque coniunctionem; quod ineffabilem illum et aeternum in ecclesiam suam amorem declarare uolens, se sponsumillius,illam sponsam suam appelle? Magnum, inquit Paulus, matrimonii sacraznentum est, in Christo et in Ecclesia. Si qua fuisset in rerum natura sanctior copula, si quod foedus religiosius quam coniugium, profecto ab eo sumpta fuisset imago. Quid simile usquam de caelibatu legis in arcanis literis? Honoranduzn connubiuzn, et thorus immaculatus praedicatur, celibatus ne nominatur quidem.

lam uero Mosaica lex sterile coniugium execratur, atque ob id a communibus aris quosdam submotos legimus. Quamobrem tandem? nempe ideo quod tanquam inutiles, et sibi duntaxat uiuentes, populum nulla sobole augerent. Quod si lex damnat sterile matrimonium, caelibes multo amplius damnauit. Si natura poenam non effugit, ne uoluntas quidem effugiet. Si damnantur quorum uoluntati natura defuit, quid commerentur ii, qui ne operam quidem dederunt ne steriles essent?

Hebraeorum leges hoc honoris habebant matrimonio, ut qui sponsarn duxisset, eodem anno non cogeretur in bellum exire. Periclitatur ciuitas, nisi sint qui eam armis tueantur. At certum exitium est, nisi sint qui coniugii beneficio iuuentutem, semper mortalitate deficientem sufficiant. Quia et Romanae leges eos qui caelibes essent damno etiam mulctabant, a reipublicae muneribus secludebant. At qui liberis rempublicam auxissent, eis tanquam bene meritis praemium e publico statuebant. Argumento est ius trium liberorum, ne caetera persequar. Lycurgus leges tulit, ut qui uxores non ducerent, hi et aestate arcerentur a ludis ac spectaculis, hyeme uero nudi forum circuirent, seque execrati iusta pati dicerent, quod legibus non paruissent.

Iam uis scire quantum matrimonio tribuerit antiquitas, uiolati matrimonii poenam perpende. Graeci quondam uiolatum matrimonii ius decenni bello uindicandum censuerunt. Ad haec non Romanis modo, uerumetiam et Hebraeis et Barbaricis legibus, adulteris pena capitalis statuebatur. Furem quadrupli poena absoluebat, adulterii scelus securis expiabat. Apud Hebraeos autem populi manibus lapidabatur, qui id uiolasset, sine quo populus non esset. Nec hoc contenta legum seueritas, illud etiam permisit, deprehensum adulterum sine iudicio, sine legibus confodere, nimirum id donans dolori maritali, quod grauate concedit uim a capite propellenti, quasi ledat atrocius, qui coniugem adimat quam qui uitam. Profecto sanctissimam quandam rem coniugium uideri necesse est, quod uiolatum humano sanguine sit expiandum, cuius poena, nec leges nec iudicem expectare cogitur, quod ius nec in parricidio est. Sed quid de scriptis legibus agimus? Naturae haec lex est, non in tabulis aereis exarata, sed animis nostris penitus insita, cui qui non paret, ne homo quidem sit existimandus, nedum bonus ciuis. Nam si, ut Stoici homines acutissimi disputant, recte uiuere, est naturae ductum sequi, quid tam naturae consentaneum quam matrimonium? Nihil enim tam a natura, non hominibus modo, uerumetiam reliquo animantium generi insitum est, quam ut suam quodque speciem ab interitu uindicet, et propagatione posteritatis, tanquam immortalem efficiat. Quod sine coniugali coniunctione fieri non posse quis ignoret? Turpissimum auteur uidetur, muta pecora naturae parere legibus, homines Gigantum more naturae bellum indicere. Cuius opus si oculis haud cecutientibus inspiciamus, intelligemus in omni rerum genere coniugii speciem quandam inesse uoluisse. Omitto enim iam de arboribus, in quibus Plinio autore certissimo, adeo manifesto sexus discrimine coniugium inuenitur, ut nisi marita arbor in foeminas circunstantes ramis incumbat, tanquam concubitu, hae plane steriles mansurae sint. Taceo de gemmis, in quibus sexum inueniri scripsit idem autor, at non solus. Nonne ita res cunctas uinculis quibusdam connexuit, ut aliae aliis egere uideantur? Quid caelum perpetuo motu uersabile, nonne dum tellurem omnium parentem subiectam, uario rerum genere foecundat, uelut infuso semine, mariti fungitur officio? Sed singula percurrere nimis longum arbitror. Quorsum autem haec spectant? eo uidelicet, ut intelligamus coniugali societate et constare et contineri 1 omnia, sine ea dissolui, interire, collabi cuncta. Fingunt ueteres illi ac sapientissimi poetae, quibus studium fuit philosophiae praecepta fabularum inuoluchris tegere, Gigantes anguipedes terrae filios, extructis in caelum montibus bellum superis intulisse. Quid haec sibi uult fabula? Nimirum immanes quosdam ac feros homines et obscuros, a coniugali concordia uehementer abhorruisse, eoque fulmine praecipitatos, hoc est, funditus interisse, cum id uitarent, quo solo constat humani generis incolumitas. At iidem Orpheum poetam ac citharedum saxa durissima cantu mouisse commemorant. Quid signifcantes? Nempe uirum et sapientem et facundum, homines saxeos et ferarum ritu uiuentes, a uago concubitu prohibuisse, atque ad matrimonii sanctissimas leges adduxisse. Apparet igitur qui connubii amore non tangitur, eum non hominem, sed saxum uideri, hostem naturae, numini rebellem, suapte stulticia sibi perniciem accersere.

Age uero, quandoquidem in fabulas minime fabulosas incidimus, idem Orpheus, cum apud inferos Plutonem ipsum manesque permouit ut Euridicen suam liceret abducere, quid aliud poetas cogitasse putamus quam ut nobis coniugalem amorem commendarent, qui apud inferos quoque sanctus ac religiosus haberetur? Eodem pertinet quod antiquitas coniugio Iouem Gamelium praefecerat, Iunonem pronubam, Lucinam, quae parturientibus adesset: superstitiose quidem errans in deorum nominibus, at non errans in hoc quod matrimonium rem sacram ac dignam, quae diis curae sit, iudicarit. Diuersi quidem apud diuersos populos ac nationes, ritus legesque fuere. Nulla unquam gens tam fuit barbara, tam ab humanitate omni aliena, apud quam coniugii nomen non sanctum, non uenerandum sit habitum. Hoc Thrax, hoc Sarmata, hoc Indus, hoc Graecus, hos Latinus, hoc uel extremus orbis Anglus, aut si qui sint his quoque semotiores, religiosum habuit. Quid ita? quia necesse est omnibus esse commune, quod communis hominum parens inseuit, et adeo penitus inseuit, ut huius rei sensus non solum ad turtures et columbos, uerumetiam ad immanissimas feras pertingat, siquidem leones in uxorem mites sunt. Pro catulis dimicant tigrides. Asinos per obstantes ignes agit prolis tuendae pietas. Atque hoc sane ius naturae uotant, ut efficacissimum, ita latissime patens. Vt igitur diligens cultor non est, qui praesentibus rebus contentus, arbores adultas satis quidem accurate tractat, caeterum neque propagandi neque inserendi curam agit, propterea quod necesse est, paucis annis eos hortos quantumuis diligenter excultos interire, ita parum diligens in Republica ciuis censendus, qui praesenti turba contentas, de propaganda ciuium multitudine non cogitat. Nemo igitur unquam egregius ciuis habitus est, qui non liberis gignendis recteque instituendis operam dederit. Apud Hebraeos et Persas laudi in primis erat quam plurimas habere uxores, tanquam ci patria plurimum deberet, qui eam numerosissima sobole locupletasset.

Num tu Abraham ipso sanctior uideri studes? Is pater multarum gentium non esset appellatus, idque Deo auspice, si uxoris contubernium refugisset. Num tu Iacob religiosior haberi quaeris? Is Rachelis amplexus tam diuturna seruitute, redimere non dubitauit. Num Solomone sapientior? At quantum ille uxorum gregem domi aluit? Num Socrate castior, qui Xantippen foeminam etiam morosam domi pertulisse legitur, non tam ut ille suo more iocabatur, quo domi disceret tolerantiam, sed ne in naturae officio claudicasse uideretur? Intellexit enim uir unus, Apollinis oraculo sapiens iudicatus, bac lege se genitum, ad hanc natum, hoc se debere naturae. Nam si recte a ueteribus philosophis dictum est, si non temere a nostris theologis comprobatum, si merito, uelut adagionis uice ubique decantatum, neque deum neque naturam quicquam frustra facere, car haec membra tribuit, car hos stimulos, hanc gignendi uim addidit, si coelibatus laudi ducitur? Si quis te magnifico munere donaret, arcu, ueste, aut gladio, indignus accepto uideberis, si uti eo aut noles, aut nescies. 1 Cum caetera omnia tanta ratione sint constituta, haud uerisimile uideri debet, bac una in re naturam dormitasse.

Nec audio qui mihi dicat foedam illam pruriginem et Veneris stimulos non a natura, sed peccato profectam. Quid tam dissimile ueri? Quasi uero matrimonium, cuius munus sine his stimulis peragi nequit, non culpam precesserit. Iam in caeteris animantibus unde illi stimuli? an a natura an peccato? Mirum ni a natura. Postremo nos imaginatione foedum reddimus, quod suapte natura pulchrum ac sanctum est. Alioqui si res non opinione uulgi, sed ipsa natura uelimus expendere, qui minus foedum est brutorum animantium more edere, mandere, concoquere, excernere, dormire, quam licita permissaque Venere uti? At uirtuti potius quam naturae parendum, perinde quasi uirtus sit ulla dicenda, quae cum natura pugnet, unde nisi proficiscatur, ne esse quidem poterit, quae cultu et disciplina perficiatur. Sed apostolorum te institutum delectat, qui et ipsi caelibatum sunt secuti, et alios ad id uitae genus sunt cohortati. Imitentur sane apostolos uiri apostolici, quorum cum sit muneris et docere et instituere plebem, non queunt simul et gregi et uxori satisfacere, quanquam et apostolis uxores fuisse constat. Episcopis caelibatum concedamus. Quid tu apostolicum institutum sequeris, ab apostolico munere longe alienissimus, homo nimirum et prophanus et priuatus? Illis hoc ueniae datum est, ut uacent a coniugii munere, quo magis uacaret copiosiorem prolem Christo gignere. Sit istud sacerdotum ac monachorum priuilegium, quos apparet in Essenorum institutum successisse. Tui status alia ratio est. At ipse Christus, inquies, beatos pronunciauit, qui sese castrarunt ob regnum Dei. Non reiicio autoritatem, sed sententiam interpretor. Primum arbitror hoc Christi dogma ad ea tempora potissimum pertinere, quibus oportebat ecclesiasten ab omnibus mundi negotiis quam maxime expeditum esse. Cursitandum erat per omnes terras, imminebat undique persecutor. Nunc is est rerum ac temporum status ut nusquam reperias minus inquinatam morum integritatem quam apud coniugatos. Exaggerent quantumlibet suum institutum monachorum ac uirginum examina, iactent quantum uolent ceremonias cultusque suos, quibus potissimum inter cacteros eminent: sanctissimum uitae genus est, pure casteque seruatum coniugium. Praeterea non is sese castrat, qui uiuit caelebs, sed qui caste sancteque colit coniugii munus. Arque utinam uere castrati sint, quicunque suis uiciis magnificum castrationis praetexunt titulum sub umbra castitatis turpius libidinantes. Neque enim mei pudoris esse puto, commemorare in quae dedecora saepe prolabantur qui naturae repugnant. Postremo ne praecipit quidem Christus ulli coelibatum, at idem diuortium palam interdicit. Mihi sane uidetur, non pessime consulturus rebus ac moribus hominum, qui sacerdotibus quoque ac monachis, si res ita ferat, ius indulgeat coniugii. Sed diuina quaedam res est, angelica res est uirginitas, at humana quaedam res est coniugium. Ego nunc homo loquor homini. Laudanda quidem res est uirginitas, at ita si non haec laus ad quam plurimos transferatur. Quam si uulgo usurpare homines incipiant, quid uirginitate dici cogitariue possit exitialius? Tum si in caeteris maxime laudem mereatur uirginitas, in te certe reprehensione carere non potest, per quem stabit quo minus optimum illud genus et immortalitate cum primis dignum oblitteretur. Postremo i minimum abest a uirginitatis laude, qui ius illibatum coniugii seruat, qui uxorem gignendae proli, non libidini habet. Si frater fratris sine liberis defuncti semen excitare iubetur, tu uniuersi tui generis spem interire sines, praesertim cum ad te unum reciderit? Neque uero me clam est, magnis uoluminibus priscorurn patrum decantatas uirginitatis laudes, quorum Hieronymus adeo miratur eam, ut non multum absit a contumelia matrimonii et ab episcopis orthodoxis ad palinodiam inuitaretur. Verum donetur hic ardor illis temporibus, nunc optarim ut isti qui passim sine delectu ad caelibatum ac uirginitatem adhortantur aetatem, quae sibi nondum est nota, hoc operae collocarent in describenda imagine casti purique matrimonii. Atqui his ipsis quibus tantopere placet uirginitas, non displicet bellum aduersus Turcarum gentem, qui numero tot partibus nos superant, quorum si rectum est iudicium, consequetur ut in primis rectum et honestum habeatur, pro uirili liberis gignendis operam dare et iuuentutem in belli usum sufficere. Nisi forte bombardas, tela, naues, ad hoc bellum apparandas putant, uiris opus esse non putant. lidem probant ut ethnicorum parentes ferro trucidemus, quo liceat filios etiam inscientes baptizare. Id si uerum est, quanto mitius est idem efficere coniugiorum ofhcio. Quare si quid honestum, si pietas, si religio, si officium, si uirtus te mouet, cur ab eo abhorres quod Deus instituit, natura sanxit, ratio suadet, diuinae pariter et humanae literae laudant, leges iubent, omnium gentium consensus approbat, ad quod optimi cuiusque exemplum adhortatur? Quod si pleraeque res etiam acerbae uiro bono surit expetendae, non alio nomine quam quod honestae surit, matrimonium profecto multo maxime expetendum, de quo quis dubitare possit plusne habeat honestatis an uoluptatis? Quid enim dulcius quam cum ea uiuere cum qua sis non beneuolentiae modo, uerumetiam corporum mutua quadam communione arctissime copulatus? Si magnam quandam animi delectationem ex reliquorum necessariorum beneuolentia capimus, quam dulce imprimis sit habere qui cum animi tui secretos affectus communices, qui cum perinde ut tecum loquaris, cuius fidei te tuto committas, qui tuas fortunas suas esse ducat, quid tu credis habere felicitatis mariti uxorisque coniunctionem, qua nulla possit in rerum natura inueniri, neque maior neque firmior? Cum caeteris enim amicis animorum duntaxat beneuolentia coniungimur, cum uxore et summa charitate et corporum permutatione, et sacramenti foedere, et fortunarum omnium societate copulamur. Praeterea in caeteris amiciciis quanta simulatio? quanta perfidia? Saepe ii quos nostri amantissimos existimauimus, sicut hyrundines exacta aestate deuolant, ita fortuna reflante deficiunt. Nonnunquam recentior amicus ueterem eiicit. 1 Paucos audiuimus, quorum fides usque ad uitae finem constiterit, uxoria charitas non perfidia corrumpitur, nulla simulatione obscuratur, nulla rerum mutatione conuellitur, denique sola morte, imo ne morte quidem distrahitur. Illa parentum, illa sororum, illa fratrum pietatem, tui mmrte contemnit, te unum respicit, ex te pendet, tecum emori cupit. Res est? habes quae tueatur, habes quae augeat. Non est? habes quae quaerat. Si res secundae sint, duplicatur felicitas; sin aduersae, erit quae te consoletur, quae assideat, quae inseruiat, quae tuum malum suum esse cupiat. An tu uoluptatem ullam cum hac tanta coniunctione conferendam cerises? Si domi agis, adest quae solitudinis taedium depellat; si foris, est quae discedentem osculo prosequatur, absentem desyderet, redeuntem laeta excipiat. Dulcis iuuentae tuae sodalis, gratum senectutis solacium. Natura homini quidem dulcis est uel quaeuis societas, quippe quem ad beneuolentiam atque amicitiam genuit. Haec igitur quomodo non erit dulcissima, in qua nihil non commune est? Contra autem, si feras quoque solitudinem horrere, societate delectari uidemus, mea sententia, ne homo quidem sit existimandus, qui ab hac societate omnium et honestissima et iucundissima abhorreat. Quid enim eo homine odiosius, qui tanquam sibi uni natus, sibi uiuat, sibi quaerat, sibi parcat, sibi sumptum faciat, neminem amet, ametur a nemine? An non istiusmodi portentum dignum censebitur, quod cum Timone illo ex uniuerso hominum contubernio in medium mare proiiciatur? Neque hic ausim illas tibi uoluptates proponere, quibus cum natura nihil uoluerit esse homini dulcius, nescio tamen quo pacto a magnis ingeniis dissimulantur potius quam contemnuntur. Quanquam quis adeo seuero, ne dicam stupido, sit natus ingenio, qui eiusmodi uoluptatum genere non capiatur, praesertim si citra numinis, aut hominis offensam, citra famae detrimentum possit contingere? Equidem eum non hominem, sed plane saxum dixerim, etiam si minima bonorum quae habet coniugium pars est ea corporum uoluptas. Sed fac te istam ut uiro indignam contemnere, quanquam ne uiri quidem uocabulum sine his meremur; ponantur, si uis, inter extrema coniugii commoda: iam quid casto amore esse potest amabilius, imo quid sanctius atque honestius? Accrescit interim dulcis afhnium turba, duplicatur parentum, fratrum, sororum, nepotum numerus.

Natura enim unam duntaxat matrem, unum patrem tribuere potest. Coniugio pater alter, altera mater accedit, qui te, ut cui sua uiscera commiserint, singulari pietate non prosequi non possunt. Iam uero quanti illud aestimabis, ubi pulcherrima coniunx pulchra faciet te prole parentem? Vbi quis tibi paruulus aula luserit Aeneas, qui tuos, tuaeque coniugis uultus referat, qui te blanda balbutie patrem appellitet? Iam accesserit coniugali charitati uinculum adamantinum, quod ne mors quidem ipsa queat abrumpere. Felices, inquit Flaccus noster, ter et amplius, Ouos irrupta tenet copula, nec malis Diuulsos queremoniis, Suprema citius soluet angor die. Habes qui senectutem tuam oblectent, qui oculos claudant, qui iusta persoluant, in quibus renatus uidearis, quibus superstitibus tu ne occidisse quidem puteris. Non abeunt ad alienos haeredes, quae tibi parasti. Ita tanquam omnibus perfuncto, ne mors quidem ipsa acerba uideri poterit. Omnibus, uelimus nolimus, senectus imminet. Hac ratione natura prospexit ut in liberis ac nepotibus repubescamus. Quis enim grauiter ferat senectutem, ubi suos uultus, quos adolescens gessit, in filio conspexerit? Mors omnibus parata est, at hac una uia uelut immortalitatem quandam meditatur naturae prouidentia, dum sic aliud ex alio propage, ut ueluti cum planta arbore excisa repullulat, nec interisse uideatur, qui prole relicta moritur.

At minime me fugit quid inter haec obmurmures. Beata res est coniugium, si omnia secunda eueniant, sed quid si morosa contingat uxor? quid si impudica? quid si liberi impii proueniant? Occurrent animo tuo exempla eorum quibus coniugium exitium attulerit. Exaggera quantum potes, sed tamen hominum ista uicia fuerint, non coniugii. Crede mihi, non solet nisi malis maritis 1 mala uxor contingere. Adde quod tibi in manu est, ut bonam eligas. Quid si corrumpatur? A malo quidem marito uxor bona corrumpi potest; a bono mala corrigi consueuit. Falso uxores accusamus. Nemo, si quid mihi credis, unquam nisi suo uicio improbam uxorem habuit. Iam ex bonis parentibus, ferme similes nascuntur liberi, quanquam et hi utcunque nati, fere tales euadunt quales illos finxeris institutione. Iam uero non est quod zelotypiam metuas. Iste stulte amantium morbus est, castus ac legitimus amor zelotypiam nescit. Quid tibi tragoediae in mentem ueniunt? Haec maritum adultera securi percussit, haec ueneno sustulit, illa morum odio ad mortem adegit. Cur non potius Tiberii Gracchi Cornelia succurrit? Cur non Alcestis non optimi mariti coniunx optima? Cur non occurrit uel Iulia Pompeii, uel Catonis Portia? Cur non aeterno nomine digna Arthemisia? Cur non Hypsicratea Mithridatis Pontici regis uxor? Cur non Terciae Aemiliae comitas in mentem uenit? Cur non Turiae fides? Cur non Lucretia, Lentulaque succurrit? Cur non Arria illa a Plinio celebrata? Cur non innumerae aliae, quarum et pudicitia et fides in maritos ne morte quidem potuit immutari. Rara, inquis, auis in terris, mulier proba. Et tu rara uxore dignum te finge. Mulier, inquit sapiens ille, bona, parc bona. Aude tuis moribus dignam sperare. Plurimum in hoc situm est quam deligas, quomodo fingas, qualem ipse te illi praebeas. Sed dulcior est, inquies, libertas. Quisquis uxorem accipit, compedes accipit, quas sola mors possit excutere. Quid autem dulce esse homini soli possit? Si dulcis est libertas, sociam asciscendam censeo, qua cum bonum istud tibi commune esse uelis, quanquam quid ista seruitute liberius, ubi ita uterque alteri obnoxius est, ut neuter manumitti uelit? Astrictus es ei, quem in amicitiam recipis. At hic nemo libertatem ademptam clamitat. At uereris ne liberis morte absumptis, orbus in luctum incidas. Si orbitatem times, ob id ipsum ducenda uxor est, quae sola hoc praestare potest, ne simus orbi. Sed quid tu tam diligenter, imo anxie, omnia matrimonii incommoda disquiris, quasi caelibatus nihil habeat incommoda? Quasi uero ulla sit uita mortalium, quae non sit omnibus fortunae subiecta casibus. E uita migret oportet, qui nihil incommoda ferre uelit. Quod si ad caelestem illam uitam respicias, mors haec hominum uita est, haud uita dicenda. Sin intra humanam conditionem animum contineas, nihil est coniugali uita neque tutius neque tranquillius neque iucundius neque amabilius neque felicius.

Sed quid nos de honesto ac iucundo disputamus, cum non utilitas modo suadeat, uerumetiam necessitas ad coniugium impellat? Tolle matrimonium, perpaucis annis uniuersum hominum genus funditus intereat necesse est. Xerxen illam Persarum regem, cum ex aedito loco ingentem illam hominum multitudinem intueretur, lachrymas non tenuisse dicunt, quod ex tot hominum milibus, post annos sexaginta, nullus omnino superfuturus esset. Cur quod ille de suis copias intellexit, non etiam de uniuerso hominum genere perspicimus? Sublato coniugio, quotusquisque ex tot regionibus, prouinciis, regnis, urbibus, cetibus post centum annos supererit? Eamus nunc, et caelibatum miremur, qui aeternam sit generi nostro cladem allaturus. Quae pestis aut lues a superis aut inferis immitti possit nocentior? Quid ab ullo diluuio timeri possit acerbius? Quid tristius expectetur, etiamsi Phaethonteum redeat incendium? At ex huiusmodi quidem tempestatibus multa relinqui solent incollumia, ex caelibatu nihil reliqui fieri potest. Videmus quantum morborum agmen, quot casuum discrimina, noctes diesque hominum paucitati insidientur, quot pestis absumit, quot absorbet mare, quot Mauors abripit. Taceo enim de quotidianis mortibus. Circumuolat undique mors. ruit, rapit, properat quantum potest genus nostrum extinguere, et nos celibatum miramur, coniugium fugimus? Nisi forte placet Essenorum institutum, aut Dulopolitarum, quorum gentem facinorosorum nunquam deficiens numerositas propage. Num expectamus ut luppiter aliquis nos eodem munere donet quod apibus tribuisse dicitur, ut sine concubitu fetificemus, et posteritatis semina a flosculis ore legamus? An uero postulamus, ut sicut e louis cerebro Mineruam prognatam poetae fabulantur, ita nobis e capite liberi exiliant? An denique ut iuxta ueterum fabulas, e terra, e saxis proiectis, e duris arborum truncis homines producantur? E terme gremio permulta sine nostro cultu enascuntur. Plantulae sub ombra matris saepe pullulascunt, at homini hanc unam propagandi uiam natura esse uoluit, ut mutua mariti uxorisque opera mortalium genus ab interitu uindicaretur, quod si fugiant tuo exemplo mortales, ne ista quidem, quae tu miraris, esse poterunt. Caelibatum miraris, suspicis uirginitatem? At nec caelibes erunt nec uirgines, si coniugii usum sustuleris. Cur igitur praelata est uirginitas? cur honorata, si exitium adfert mortaliums? Laudata est, sed pro tempore, sed in paucis. Voluit enim Deus hominibus caelestis illius uitae tanquam imaginem quandam et simulachrum ostendi, ubi neque nubent ullae neque nuptum dabunt ulli. Sed ad exemplum paucitas idonea est, multitudo inutilis. Vt enim non omnes agri, quanquam feraces, ad usum uitae seruntur, sed pars negligitur, pars oculis pascendis colitur. At patitur hoc ipsa rerum copia, in tanta aruorum amplitudine, exiguam partem sterilem relinqui. Verum si nulli serantur, quis non uideat nobis ad glandes fore redeundum? Ita caelibatus in tanta hominum multitudine, in paucis quidem laudem habet, in omnibus summam reprehensionem habiturus. Nam si maxime in aliis sit uirtutis nomen habitura uirginitas, in te certe uiciosa fuerit. Caeteri enim puritati studuisse uidebuntur, tu generis parricida iudicaberis, quod cum honesto coniugio propagare potueris, turpi caelibatu passus sis interire. Liceat e numerosa sobole uirginem Deo consecrare. Rustici frugum primitias superis immolant, non uniuersum prouentum, at te unum stirpis tuae reliquias esse memineris oportet. Nihil autem refert uirum occidas an seruare recuses, qui a te uno seruari et poterat, et facile poterat. At sororis exemplum te ad caelibatum adhortatur. At ista uel una te potissimum debebas a caelibatu deterreri. Generis enim spem, quae prius utrisque erat communis, nunc totam ad te unum reuolutam intelligis. Detur haec uenia sexui, detur aetati, puella dolore uitaa peccauit, stultarum muliercularum aut stultarum monachorum impulsu sese praecipitem dedit. Tu maior natu, uirum te esse memineris necesse est. Illa maioribus suis commori uoluit, tu ne moriantur operam dabis. Soror subduxit sese officio, tu duorum tibi partes obeundas esse cogita. Non dubitarunt filiae Loth cum patre temulento rem habere, satius esse iudicantes nefario etiam incestu generi consulere quam pati interire. Tu matrimonio honesto, sancto, pudico, sine offensa, summa cum uoluptate, non consules tuo generi alioquin intermorituro? Quare sinamus eos Hippolyti institutumimitari, sectenturcaelibatum, uel qui mariti fieri possunt, patres non possunt, uel quorum tenuitas liberis educandis non suppeditat, uel quorum genus aliorum opera possit propagari; aut certe eiusmodi est, ut magis Reipublicae conducat intermori quam propagari. Tu uero cum teste medico uiro neque imperito, et minime mendaci, magnam posteritatem promittere uidearis; patrimonium habeas arnIplissimum, genus autem tum optimum, tum clarrissimum, ita ut obliterari sine nephario scelere, magnoque Reipublicae detrimento non possit; tum adsit aetas integra, nec desit forma; offeratur uero coniunx puella, qua neque integriorem neque illustriorem ullam uiderunt ciues tui, pudica, modesta, pia, facie diuina, cum dote amplissima; cum rogent amici, lachrymentur propinqui, instent affines, patria flagitet, ipsi maiorum tuorum cineres e tumulis idipsum te obtestentur, tu tamen adhuc contaris, adhuc caelibatum cogitas? Si qua res parum honesta abs te peteretur, si qua difficilis tamen uel tuorum uota uel generis charitas animum tuum expugnare debuerat, quanto aequius est id amicorum lachrymas, patriae pietatem, maiorum charitatem abs te obtinere, ad quod te diuinae pariter et humanae leges hortantur, natura instigat, ratio ducit, honestas allicit, tot commoda inuitant, necessitas etiam ipsa cogit. Sed iam argumentorum plus satis. Confido te iamdudum me monitore sententiam mutasse, animumque ad salubriora consilia appulisse. Bene uale.