Jump to content

Declamationes maiores/I

Checked
E Wikisource
(pseudus ?) DECLAMATIO MAIOR I
saeculo I

M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR PRIMA

[Quidam, cui erat filius caecus, quem heredem instituerat, induxit illi novercam iuvenemque in secreta domus parte seposuit. Is noctu, dum in cubiculo cum uxore iaceret, occisus est inventusque postero die habens gladium filii defixum in vulnere, pariete ab ipsius ad filii cubiculum vestigiis palmae cruentato. Accusant se invicem caecus et noverca.]

[1] Si iuvenis innocentissimus, iudices, uti vellet ambitu tristissimae calamitatis, poterat allegare vobis amissam cum oculis cogitationum omnium temeritatem; sed, cum ostendere innocentiam suam moribus malit quam adversis, neque pietatis neque conscientiae suae gravem ferre contumeliam potest, ut parricidium non fecisse videatur beneficio caecitatis. Quare igitur non petit, ut illum miserum putetis, nisi et innocens fuerit; non petit, ut adflictum allevetis, nisi et probaverit esse se infeliciorem quod patrem amisit, quam quod oculos. Aestimate iuvenem his moribus, quibus videntem aestimaretis: vita, pudore, pietate. Quae si omnia sibi, ut erant promissa, constiterint, nullo terrebitur crimine. Nec quod sceleratissima feminarum calamitatem nostram cruentato pariete imitata est, expavescimus: quo diligentia sollicitior fuit, ne deprehenderetur, hoc magis indicavit sibi oculos non defuisse. Gratias agimus, quod nimium avide suspiciones in nostram transtulit partem: non esse caeci scelus difficilius probaretur, nisi omnia sic acta essent, ut fecisse caecus videretur.

[2] Quare igitur, iudices, non inprobe speraverim futurum, ut suspecta sint vobis quae tam inconsiderate ficta sunt contra miseram caecitatem: primum quod spatium illud ingens domus, quod in medio fuit, ita digesto cruore satiatum est usque ad cubiculum miserrimi iuvenis, tamquam plane timuerit parricida, ne non deprehenderetur. Deinde sceleri nox potissimum electa, quo tempore inveniri maritus sine uxore non posset. Tum ⟨in⟩ caede, in qua nemo utitur suo ferro, nisi ⟨aufert, nemo relinquit nisi⟩ alienum, gladius adulescentis, ne argumentum deesset novercae, relictus. Postremo peractum vulnere uno scelus, quod obiceretur manibus errantis. Et tamen contra tam multa incredibilia solum advocat noverca testamentum, vultque illud esse pretium parricidii, ut rerum intellectu in diversum coacto occisum eo probet patrem, quod non meruit occidi. Nos vero istud, si crimen putatis, agnoscimus: iuvenis hic patris sui heres solus est. Hoc testamentum si vivente adhuc miserrimo sene notum esse in domo potuit, scitis, quis illi debuerit irasci. Nam quod invisum fuisse filium patri iactat, crimen novercae erat, si confiteremur; idque probari ex hoc putat, quod secretum non filius accepit a patre, sed caecitas. Quo loco dissimulare satis callide conatur invidiam suam: pater, qui filium caecum in semota penatium parte seposuit, eripuit novercae oculis voluptatem. Namque ista cum invasisse vacuos penates videretur, cum patri filium caecum hoc esse crederet quod orbitatem, excogitavit indulgentissimus senex, quemadmodum hic miser patri suo in eadem domo esset, novercae in alia: accepit secretum quod erat petiturus. Quo sit animo senis factum, potestis interrogare testamentum. Neque ego gravissimum patrem suprema sua iuveni iactasse crediderim; ut heredem filium scriberet, non est res quae inputetur. Istam magis oportet vel aliquo indicio vel suspicione muliebri arcana mariti deprehendisse et statim omnibus nuptiarum renuntiasse pignoribus. Nam cum propter pecuniam ames, idem amoris et spei finis est.

[3] Habuerat adulescens gladium in cubiculo suo semper, sive antequam in hanc fortunam incideret, paratum, sive quia caecitatis miserae solacium est habere rem videntium. Certe numquam illum pater timuerat, numquam noverca obiecerat; palam positum est, sub oculis omnium tota domo notissimum ferrum. Scitis, quanto neglegentius custodiat ferrum bona conscientia, quam etiam extra suspicionem sit res sine usu. Innocentia facit, ut ferrum subtrahi possit etiam videnti. Sive igitur aliquis ex servulis corruptus est, praesertim [e] tam facili occasione, sive ipsi novercae non defuit audacia ad ferendum, quod facere poterat etiam praesente privigno, utique (quod dubitari non potest, quod facit certum sceleris auctorem) mavult in caede alieno uti quam suo gladio quisquis illum relicturus est. Reliqua, iudices, si fieri possunt, facta aestimate: dicitur caecus sine rectore, sine duce ex illa penatium parte secreta et paene ex alia domo per inane longum, per tot offensa limina, per excubantes servulos errasse cum ferro; cubiculum deinde patris ingressum in neutram deflexisse partem, sed recto gradu, sicut ducere oculi solent, ad lectulum accessisse leviter, non in torum incidisse, non ante pervenisse, quam crederet.

[4] Vos, iudices, criminum tumultum ex rerum fide ducite. Dormiens senex, quem caecus percussor quaereret, excitatus ante esset quam inveniretur. Iungunt his multo incredibiliora, ut occiderit patrem, pepercerit novercae, parricidium autem uno ictu explicuerit, quod fere vix etiam his contingere solet, qui oculos manu sequuntur. Nulla ergo luminum virtus, sed homo ferrum missurus in casum, satis felix, si percussisset quamcumque corporis partem, in ipsam protinus animam incidit et, an morti satisfecisset, intellexit? Officium, iudices, oculorum est renuntiare manibus, quid actum sit. Caeci percussoris una securitas fuerat saepius ferire. Negat praeterea quicquam se ex his noverca sensisse, cum iuxta iaceret, nec explicat, unde illud acciderit maximae signum trepidationis, si et pater uno ictu peri[er]it neque ista vigilabat: numquam gladium reliquit percussor securus.

[5] Reliqua, iudices, nimium suspecta, inprobe adsimulata: spatiosissimus paries et longissimum domus latus habuit notas sanguinis, quas reliquisse videretur manus revertentis. o quam bene, quicquid volunt, imitantur oculi! Stupeo, si qua est fides. omnia privignus illa nocte fecisse dicitur ad votum novercae: gladium in vulnere reliquisse, quem suum negare non posset, deinde per totum parietem quid aliud inscripsisse quam se parricidam? Sanguinem patris usque ad cubiculum suum perduxisse et viam sequentibus reliquisse. Haec fecit aliquis negaturus? Gratulor tibi, adulescens; si non potuisti parricidium illud admittere, nisi ut relinqueres argumentum caecitatis, habuisti innocentiae necessitatem.Causam igitur miserrimi adulescentis sic apud vos agere proposui, ut primum ipsum defendam, quasi reus tantum sit, deinde cum esse securus de huius innocentia coepero, tunc ingrediar novercae accusationem. Spectabitis utrumque suis moribus, suis causis; erit facilior via vestrae religionis: quamquam duos indicia complexa sint, vos tamen tamquam de singulis cognoveritis.

[6] Et primum sic agam tamquam iuvenis habeat oculos, tamquam impetus eius nulla corporis debilitate frangantur. Interrogabo, quid ante perdite, quid flagitiose, quid impie fecerit, per quae se parricidam scelera promiserit. Innocentia per gradus certos ab homine discedit, et, ne in maximis trepidet audacia, diu vires in minoribus colligit. Nemo inde coepit, quo incredibile est pervenisse. Dicas necesse est, quae huic cum patre odia fuerint, quam violenta dissensio inter sacrorum infinita nominum pignora, crede, mulier, etiam tua causa: nam si facile est patrem filio occidere, facilius est uxori maritum. Loquar nunc de infirmitate miserae caecitatis. Temeritas omnis animorum calamitate corporum frangitur, et frigescunt impetus mentium, quos non explicant ministeria membrorum; ad solum se alligat destituta maerorem. Vultus ille perpetua nocte coopertus ac timidus non concipit nefas, ad quod ducibus oculis pervenitur. Cogitat semper errare et offendere, cogitat eundi redeundique difficultatem. Magna innocentiae necessitas est neminem facilius posse deprehendi. Semper sibi custodiunt miseri, ne esse miserabiles desinant, et quisquis amisit oculos, laborat, ne merito perdiderit. Quid aliud caecitas discit quam rogare, blandiri? Odium omne adiuvant oculi, et hunc in pectoribus humanis furorem lumina accendunt, nec levis animis accedit insania, quotiens quem execreris, aspicias. Caecus miserior est, quam ut invisus sit, timidior est, quam ut oderit. Praeterea nocentibus liberis frequentissimas ad parricidium causas suggessit illud quod videbant. Vitiis enim nostris in animum per oculos via est. Aliis tradidit in parentum sanguinem luxuria ferrum: luxuria videntium crimen; aliis meretriculae amor inmodica poscentis: amor, cui renuntiant oculi. Caecus infelix patrem occidit? Deinde cui manum porriget securior? Cuius humeris levior incumbet? Quis contumelias servorum castigabit severius? Quis calamitatem tam obnoxiam maiore reverentia proteget? Inter felices alius est ordo votorum; caecus filius optat superstitem patrem.

[7] Volo nunc scire, quemadmodum dicat explicitum tam difficile facinus. Caecus parricidium cogitavit? Cum quo? Cuius se commisit oculis? Iturus per domum totam quem ducem elegit? Ille, qui erat in cubiculo suo solus, secum, opinor, secum deliberat, sufficit: sibi: cum homine expeditissimo loquitur. Cur enim socium conscientiae quaerat? Omnia potest scire. Primum, nox quando sit. Deinde prospicere sollicite, an omnis familia dormiat, gradu suspenso ponere certa vestigia et in omnem timoris sui partem sollicitum circumagere vultum. o quam parum est in metu ipsos etiam oculos habere! Ita non iste sibi dixit: "occidere quidem patrem volo, sed quem sequentur hae manus? Nocte solus egrediar, sed quando perveniam?" Putes nos iunctis habitare liminibus? Domus inter patrem filiumque media; quantum erroris, quantum morae! Spatium ingens et vix metiendum. Caecitas inconsulta, quid agis? Nox ante deficiet. Quid, si deinde uterque vigilaverint? Quid, si noverca? "Age limen inveniam, cardinem sine strepitu movebo, dormientis cubiculum intrabo, quiescentem feriam patrem, semel satis erit, nec noverca vigilabit; securus egrediar, sciente nullo revertar." Vota sunt ista, sed oculorum; caecus desperaret, etiamsi tam multa nox polliceretur.

[8] Hoc loco quaeram necesse est, quae ratio fuerit, ut iuvenis ad parricidium suo potissimum gladio uteretur. Nimirum illud in mentem venit, quia erat relicturus. Nam si alienum et ignotum in vulnere patris gladium reliquisset, potuerat de percussore dubitari. Hic attulit suum, ut, etiamsi evasisset, tamen ferro suo teneretur. "Cur ergo", inquis, "gladium in cubiculo tuo habebas?" Quia habueram semper, quia usurus illo non eram. Ferrum ego parricidio meo tot ante annos praeparavi et secundum illum, quem minabar patri, ⟨gladium⟩ tamdiu innocens fui? Ego eram ferro ac mente paratus, et tot abiere noctes? Ante gladium illum familiarem oculis tuis feci, ante omnibus servulis notum? Pependit in cubiculo tamquam testis conscientiae meae, palam, in medio, neglegenter, sic ut subtrahi posset. Non illum conscientia trepida velavit; tam notus in cubiculo fuit quam caecitas domini. Quisquis ferrum praeparat sceleri, sic illud habet, ut possit suum negare.

[9] Ponite nunc ante oculos actum parricidii; deprehendetis difficultatem. Dono illud: dum a suo limine egreditur, dum illos quos accepit a patre, servulos fallit, ecce cubiculum senis invenit aliquando, ecce paries ille defecit et percussoris manus subito destituit, cessere fores sine strepitu; quid postea agit? Utrum ipsum cubiculi parietem circumit, an se committit in medium et per spatia tenebrarum armatam manum iactat? Ecce patris lectulum tenet et iam dormientium anhelitus imminens audit; unde sciet, quo dirigat ferrum, quem potius feriat ex duobus? Temptabit ergo vultus et pectus obiectum, brevissimam periturae animae viam quaeret? Et quantus erit sopor, qui ista non sentiat? Dices: "neque ego sensi." Ideo intellegis, quam malam causam habeas, cuius et una et incredibilis defensio est. Ita feritur in sinu tuo maritus, et tu nihil sentis? Ad latus tuum fata hominis peraguntur; tu iaces, tamquam te privignus occiderit priorem. Ita non ille percussus est, homo quem caecus occidit? Te vero, si nihil aliud, calens ille denique cruor suscitasset. Sed quam manifesta est conscientia, quae te ad hanc conpellit necessitatem, ut, cum occisum a privigno tuo patrem videri velis, cogaris dicere nihil sensisse! Sufficit, vicimus, innocentes sumus! Cum in eodem lectulo fueris, cum amplexa sis forsitan illum, qui occisus est, tam incredibilem profiteris soporem? Cur ergo tu incolumis es? Quae tam iratis manibus sanguinem tuum fortuna subtraxit? Certe dormiebas, certe nihil senseras; ita privignus te reliquit, qui deprehendi non timebat?

[10] Occidit ergo aliquis patrem et novercae pepercit? Maximum omnium nefas fortiter fecit, minori sceleri statim par non fuit? Omnia humana sacra confudit, violare non ausus est pectus odiosum? Incredibile est, sine fide est non occidere novercam cui inputes quod patrem occidat. Quid ais, adulescens? Tune circa illum sanguinem defecisti? Illa te blandius rogavit anima? Perdidisti ergo illud, quod nihil senserat, quod nox, quod silentium, quod tempus supererat sceleris alterius? Tu si facere parricidium posses, ideo patrem tantum occidisses, ut tibi et novercam liceret occidere. Non video, cur videri velint relictam mulierem ideo tantum, ut videretur illud nefas illa fecisse. Callide satis, sed hoc alio protinus argumento subvertetur: non est eiusdem consilii novercae parcere, ut substituat ream, et gladium relinquere, quo ipse deprehendatur. Saepius uti necesse habeo argumento caecitatis, et hoc etiam loco, quo de illo vulnere disputandum est. ⟨si⟩ mehercule percussor intrasset, qui videret, qui lumen prae se tulisset, non tamen tam feliciter librasset ictum, quem, etiamsi nullae fallerent tenebrae, metus et conscientia incertum magni sceleris tremore fecissent. Raro contigit semel ferire carnifici, quamvis conponat ipse cervicem, et spectata manus homicidium novissime velut quoddam genus artis exerceat. Sic ergo libravit manum caecus, ut ipsam protinus feriret animam? Ego mehercules etiam illud admiror, quod, cum patrem vellet, non novercam percussit. Praeter animum nil virium habet parricidae primus ictus; ille trepidat, ille cogitat, ille erubescit, ille est ab innocentia proximus, ille praestat hoc solum, ut sequens fortius feriat.

[11] Interrogare nunc volo, quae iuveni causa fuerit, ut reliquerit gladium. Scilicet noluit novercam suam infamari, abstulit sibi omnem defensionem et se parricidam confessus est. Ferrum in vulnere reliquit: si nondum occiderat, iterum feriret, si iam perfectum nefas intellegebat, auferret indicium. Sed quid ego rem manifestissimam colligo? Si vultis, iudices, scire, a quo sit relictus gladius, cogitate, cui expedierit, ut inveniretur. "Sed paries usque ad cubiculum privigni vestigio manus cruentatus est." Cogitate, iudices, ante omnia non esse incallidum hominem neque consilii iacentis, qui caecus explicare conetur facinus etiam oculis difficile. Ille ergo non aestimat, cum manum cruentam parieti adplicat, vestigium a se parricidii sui relinqui? Cum dexteram, qua duce utebatur, veste tegere atque ita abire sine vestigio posset, totum parietem cruentabat et ubique aliquid de patre misero relinquebat. Quid futurum esset postero die, quantam exspectaret invidiam luce, non cogitabat, sed disponebat indicium certum, indubitatum, sine errore quod noverca sequeretur usque ad cubiculum suum, usque ad limen ipsum. o admirabilem casum! Nec cruor ante defecit? Utar hoc loco natura ipsius rei: palmatus sanguine paries inventus sic est: totam manum explicuit, omnes digitos diligenter expressit. Totum ergo sanguinem consumet intra prima vestigia. Pone enim manum cruentatam atque adeo, ut istis etiam blandiar, madentem, pone mensuram itineris, spatium parietis (diu enim in secretam domus partem revertendum est): debet proxima pars a cubiculo patris habere plurimum sanguinis, sequens minimum, ultima nihil.

[12] Nam cruor, quotiens admotus est, transit, aut in manu tarde reptantis arescit. Hoc quid esse dicamus, quod circa cubiculum utrumque sanguinis istius vestigium quasi incipit, hinc est paries palmatus et illinc? Quomodo pertulit manus quod relinquebat? Noverca istud, noverca securis conposuit oculis, illa miserum dextra sanguinem tulit et manum subinde renovavit. Palmatus est paries, habet distantiam, vacat aliquid loci, integrum ubique vestigium est; caecus manus traxisset. Quaero nunc, unde tantum sanguinis in manu; tunc enim ex omni vulnere cruor profluit et effunditur, cum ferri recentem viam sequitur. At quotiens eodem, quo factum est, cluditur telo, latet tota mortis invidia. Praeterea cum manus ex parte, qua palmare vestigium potest, plicetur in capulo et se, dum telum occupat, claudat, necesse est exteriore ut parte respersa sit. Tuus autem qui palmatus est paries? Vestigium eius partis ostendit, ad quam cruor pervenire non potuit! Vestrum est nunc omnia ista conparare, perpendere. Cur prudentior sit iudex in deprehendendo scelere quam reus in admittendo, hoc esse in causa puto, quod alter tantum pro se cogitat, alter pro parte utraque.

[13] Tuitus sum adulescentis miserrimi causam. Nunc inspicere volo, quanto certioribus argumentis noverca teneatur. Transeo illum vulgarem et omnibus notum de conparatione personarum locum. Alius diceret maritum et uxorem, nisi liberis initiarentur, non fortissimis corporum vinculis inhaerere. Ego illud potius dicam: decepta est, mulier, exspectatio tua. Veneras quasi in vacuam domum et sine herede, exspectaveras, ut infelix iste iuvenis ab ipsis protinus nuptiarum tuarum expelleretur auspiciis, extorrem et inopem summoveret pater blando corruptus amplexu et ominosum calamitate corporis occurrere delicatis uxoris oculis vetaret. Invenisti pium et devotum unico senem, et de omnibus coniugis tui desperasti obiter affectibus. Miserrimus est maritus, quisquis inducit filio novercam, quod uxori non videtur posse utrumque amare. Quaero igitur ante omnia: ubi occisus est maritus? In cubiculo suo. Hoc paulo ante privigno defendendum non fuit. occisus est in cubiculo senex: ita ille percussor non timuit uxorem? [Audio] secretum nuptiarum et matrimonialis lectuli solitudinem occisurum intrare; quem quaeram ubi relinquitur maritus ab uxore innocens~ noctem autem ad scelus quis elegit? Nox tuum tempus est. Quid, si accedit huc etiam sceleris occasio? Non venire debes a secreta domus parte, nec tota tibi penatium sacra peragenda sunt; tu non cogitas, quemadmodum suspensa manu sonantem blande cardinem flectas. Iaces secundum occasionem, et expeditum tibi in proximo facinus est. Non times, ne quis deprehendat. Ipsi quoque servuli longius quiescunt, et praestatur grande secretum genio loci, tibique ferire, cum velis, scire, an dormiat, licet, nox et ferrum et securus maritus, quid isto deli- catius scelere? Occisum esse miserum senem, cum tu volueris, scimus.

[14] "Quomodo tamen," inquit, "gladius pervenit in meam potestatem, qui privigni fuit?" Haeremus; hic difficilis expugnandus est locus. Quis credet mihi, si dixero: "gladium perdidit caecus, illae perpetua nocte clausae genae non custodierunt? Fingere nimirum ad tempus videbor et rem nimium manifestam inpudenter colorare. Scilicet semper isti adposita capulo manus, hae diebus ac noctibus curae. Nolo tamquam callido glorieris ingenio: non decepisti trucem horridumque latronem; nostri tibi occasionem praebuere mores. Nam quod uno ictu occisus est senex, ad quem suspicio magis respicit? Tu praeparare corpus illuc ad ictus potes, dum videris amplecti, tu blanda manu praetemptare pectus, ubi adsiduo visceris pulsu non quiescat anima, ubi statim mors sit. ⟨t⟩ibi [de spiritu sanguinis] hoc cum explorare ante et cognoscere licet, potes et uno ictu, mulier, occidere. [15] Venio nunc ad vestigia parietis cruentati, quibus te satis abundeque pressimus, dum adulescentem defendimus. Haec sunt tamen, quae contra te reservata sunt: cum maritus tuus in cubiculo occideretur, sciebas nullum tibi relictum patrocinium, nisi aliquid caecitatis simile fecisses, ideoque sanguinem in illam partem induxisti, in quam quaeri volebas, ut postero die omnis invidia sanguinis notas et vestigia praeparata sequeretur. Infama⟨n⟩s caecum consilium ex calamitate sumpsisti; sciebas illum non aliter, si dux defecisset, ingredi posse quam vestigia parietis perpetuitate dirigeret. Simulasti itaque caecitatem, et, ne quid sceleri impio deesset, mariti tui cruore lusisti. omnia tibi conposita atque simulata sunt per otium et securitatem, tamquam scelus transferretur ingenio: nunc enim tu innocens, quia privigni gladius in vulnere, quia paries cruentatus; hoc sufficere utrumque iudicio putabas. Quam facili momento causae fata vertuntur, quod fecisse etiam is scelus frequenter inventus est, qui obiciebat!"Sed causas," inquit, "parricidii iste habuit, quem iratus pater in secretam domus partem relegaverat." [Mulierum] illa forsitan ignominia felicioris videretur esse privigni; caecitatis beneficium est, cum illi secretum datur. o praeclaram senis optimi singularemque pietatem! Quam blando ille seposuit miserum suum, quam diligenter uxoris gaudentis exclusit oculos, quam multo caecum pudore donavit! "Si felicior" inquit "essem" pater, "ego tibi potius cederem domo tota. Nunc miser illam occupa partem, in qua nemo te videat, in quam solus ego veniam. Sint circa te servuli fideles. Non gemitus tuos audiat quisquam, non flebili maerore pascatur. Nihil est, quod te sollicitet conversatio[ne] nostri." Secretum, quod caecitati praestatur, ideo praestatur, ut minus oculi desiderentur.

[16] Aliquis odit filium caecum et hac tantum ultione contentus est, ut illi adsignet quietam et sepositam et meliorem domus partem? Ista ergo sic intellegenda, quasi abdicares, quasi expelleres? Iratus igitur senex tenet iuvenem suum velut interiore conplexu et a limine obstat? Rogo, quod duos separat media domo, te integram, sanam, illum infelicem, caecum, contumeliae opportunum, iniuriae facilem, utrum filio irascatur an uxori. "Nolo," inquit, "iuvenis, utaris amoena domus parte, ne sic quae nitidioribus tectis elaborata sunt, pertineant ad oculos tuos." Quis tam stulte irascitur caeco, ut putet illius interesse, ubi habitare iubeatur? Te potius ille summovit, tuis invidiam fecit odiis, tibi dixit: "sufficiat, satis est, habeas maiorem domus partem. Absentem puta miserum, in paternis sedibus aliquem angulum relinque." Pater, qui filio sub noverca adsignat secretam domus partem, confitetur uxori se abdicare non posse. Transit ad aliud genus defensionis: sibi causam caedis non fuisse, cum hic heres inventus sit omnium bonorum. Quis enim alius esse debe⟨b⟩at, ut huic properandum fuerit ad hereditatem? Filius scriptus non timet paenitentiam testamenti. omnium bonorum heres relictus est: non ergo irascebatur pater, cum daret secretam domus partem. Non possunt tibi diversa prodesse; eadem obiceres reo, si exheredatus esset. Elige utrum voles: si scivit se esse heredem, amare patrem debuit; si ignoravit, non habuit, quod speraret ex patris morte. Reliquum est, ut intueamur, ille, qui periit, ab utro magis vestrum desideretur.

[17] Te, opinor, hic gravius afficit dolor, inpatientius hic luctus exanimat, te, quae absoluta protinus nubes, et tempori accommodata lugubria flammeo revertente mutabis. At hic vero iuvenis, qui, si fortunae suae mala cum praeteritis comparet, caecus coepit esse nunc primum, quid non miser in hoc sene perdidit! Vivebat illi magna pietas, aderant, quodcumque iusserat, de facie patris oculi; non inludere infelicibus tenebris contumaces servuli poterant, nec, quod extremum contumeliarum genus est, ut dominum ageret, rogabant, nunc quanta, di boni, ludibria sunt ineunda! Iunxere se pariter caecitas et solitudo. Quid tibi nunc, miserrime adulescens, hereditas prodest, quam tantum audis? Quid enim circa te pecunia potest? Quae fruendi voluptates, quid aliud quam spoliorum facilis occasio? Quam bene ista omnia paterni oculi custodiebant! Quam facile decipi, quam facile denudari, quam sine labore falli potes, quam cito inops fieri! Morte patris exheredatus es. Quid nunc tibi nisi perpetuus inminet maeror et execratio vitae? Miser post omnia et lacrimas perdidit, nec dolentem adiuvant oculi. Incipit apud te gladius habere, quod agat. Quaerit, ecce quaerit miser ferrum: "nunc," inquit, "huc reddite illud, innocens, donec habuit meas manus tantum. Si mori necesse est, illi potissimum incumbam. Hoc illa iam olim gravis et infelix anima quaerebat. Ubi nunc meae vires, ubi impetus, ubi dextra tam fortis? Uno ictu, puto, ne me quidem ipsum mihi continget occidere."