Jump to content

Declamationes maiores/XII

Checked
E Wikisource
(pseudus ?) DECLAMATIO MAIOR XII
saeculo I

M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR DVODECIMA

Cum civitas fame laboraret, misit ad frumenta legatum praestituta die, intra quam rediret. profectus ille emit et ad aliam civitatem tempestate delatus duplo vendidit et duplum frumenti modum comparavit. illo cessante corporibus suorum pasti sunt. reversus ad praestitutam diem rei publicae laesae accusatur.

[1] Quamvis, iudices, innumerabiles me indignandi causae initio statim actionis strangulent, quia nec dicere universas semel possum nec gregatim erumpentes differe gemitus (levior est enim dolor, qui disponitur), primum tamen ille sibi adserit locum, qui est ex hoc iudicii tempore et tam lentae vindictae dilatione ortus animi mei prope dixerim furor, quod hominem tam sceleratum, ut nos quoque fecerit nocentes, legibus accersimus, quod defendi patimur, quod, ut puniatur, precamur, quod damnatus quoque vel morte defungetur, quam nos in illa funestissima fame, dum sepeliri licuit, optavimus, vel exilio, quod hic quantopere contemnat, apparet, qui tam lente in patriam revertitur. quamquam de quo exilio loquar? quantalibet ignominia dimittite domo noxium; habet quo eat. non publicis manibus exeuntem discerpsimus, non, quoniam semel consueramus et bona fide ferarum esse civitas coeperat, hic primus nobis ex tam tardo commeatu placuit cibus? sic enim istum laniari, sic confici, sic consumi oportuit iure nostro. quis credat? ego me ab hoc abstinere potui, cum et esurirem et irascerer?

[2] Sed frumento occupati sumus, nec quicquam aliud videmus. o quanta es, fames, quae tam grandem iram vicisti! at ego, etiamsi talis ultio contigisset, si me a nefario grassatore rei publicae non lingua sed dentibus vindicassem, nihil tamen irae, nihil vindictae praestiteram; hoc et meis feci. aestuant adhuc intra pectus sepulta ventribus nostris cognata viscera, et tumescere intus atque indignari videntur et sera paenitentia redundant. iam enim vacat nobis lugere, iam cibos nostros efferimus, residua cremamus; nam cetera nobiscum sepelientur. o fames inaudita, in qua levius est, quod esurimus! ignoscite tamen, violati manes meorum, hic vos adloquor, ignoscite, quod ora temeravimus, quod ab homine descivimus. non ut infelicem animam sustineremus, non ut invisum spiritum produceremus, fecimus; una causa mortem distulimus, quod, si expirassemus, idem timebamus.

Et ego quidem me consumptis excuso, qui mihi ipsi <nisi> irasci non possum. at iste interim stat, ut videtis, longa via saginatus et satur atque habundans publico commeatu; ad mentionem ciborum nostrorum plenum fastidio vultum trahit et exsangues ac pallidos ad calculum vocat, quasi ego non confitear illum etiam nimium multum attulisse tam pauci. rari per vias interlucent, et quamvis odio eversoris nostri evocatus e latebris suis populus subsellia non inplet. pauci sceleribus pasti, alienis mortibus salvi, quod vivunt, ipsi sibi rei, graves aegra et tabida membra in publicum protulerunt. hae sunt civitatis reliquiae, quas videtis, sic tabuimus, ut miseri nec vivos habeamus nec mortuos. hic est populus, hae vires, hae spes, hae opes. nisi tandem ad vadimonium, legate, venisses, non multorum dierum commeatum habebamus. [3] quo nunc tantum frumenti, quo classem commeatu gravem? multum hercule negotiatione tua actum est: frumentum habeo, populum non habeo. nusquam prodest, nusquam opus est: iam licet vendas.

Dum tu salutis publicae nundinator proximum quemque emptorem admittis, dum aut funera nostra vendis aut scelera, dum populo tuo fame moriente alienae civitati legatus es factus, nos interim cibos ex malis invenimus, et fames se ipsa pavit, et miseriae nostrae crudeles factae sunt. patiamur te defendi, si absolvi saltem nos possumus. haec nunc, iudices, ego solus queror, ad me magis pertinent, aliquid proprie passus sum? non communem dolorem accusator habeo cum iudice? quisquam in hac vindicta alteri cedit? non publica inopia, non totius populi una mendicitas fuit? -- nisi, quia funestas epulas et nefarios invenimus cibos, non putamus famem fuisse. in omnes gentes, in omnia ventura saecula proscripti sumus, omnes haec prodigia narrabunt, omnes execrabuntur, nisi qui non credent. famem ipsam infamavimus, et, quod miseris ultimum est, miserationem quoque perdidimus. adhuc tamen una defensio fuit, quod videbamur in haec omnia istius opera inpulsi. si hic innocens est, nostra culpa est.

Etiamne publica mala narrabo et miseriis nostris convicium faciam? exibunt verba, subsequetur sermo? non alligabitur lingua? [4] plane nihil non possumus: exponamus ordinem cladis nostrae, et simpliciter omnia indicentur; decet ista nostro ore narrari! sed novimus et nimium meminimus. iudex doceri non debet, opinor; reo indicanda sunt, qui a malis publicis afuit, qui hoc certe maximum debet patriae suae beneficium, quod a fame solus dimissus est. audi itaque, audi, frumentum istud, quod lucri fecisti, quanti nobis constet.

Aliqui fortasse, iudices, miratur, etiamsi huius feralis anni fructus cessavit, quod tamen illa superior longi temporis beata fecunditas tabuerit, et secum iste dubitat, quid sit in causa, cur civitas opulenta quondam nihil frumenti, nisi in spe, habuerit. sic fit: ubi vicinis civitatibus vendimus, et, undecumque offulsit lucrum, sine respectu salus publica addicitur, in vacuam possessionem fames venit. etiam si quid residui erat, ut carius quidam venderent, ad annonae incendium suppressum est. testor tamen conscientiam vestram, non sumus questi, quamdiu duplo emebamus. non enim vulgaris illa labes frumenti fuit, nec qualis alias ab agricolis accusari solet perfidia terrarum et ingratae messis inritus labor. nova et inaudita abominanda lues, quae nihil homini reliquit praeter hominem. aut astricta citra conatum sata sub ipsis tabuere sulcis, aut levi rore evocata radix in pulverem incurrit, aut perustis torrido sole herbis moribunda seges palluit. nullus imber sitientis soli pulverem tersit, nulla super arentes campos saltem umbra nubium pependit. calidi spiravere venti, maturitatem praecepit aestus. etiam sicubi forte ieiunae herbae solum vicerant, vanis tantum aristis spem fefellerunt, et inanis culmos tristis agricola iactavit ventis nihil relicturis. [5] levia queror: prata exaruerunt, perierunt frondes, germina non exierunt, nuda terra et rudes glebae et aridi fontes erant. nisi haec omnia inter scientes dicerem, poteram videri falso questus de hoc anno, quo tantum frumenti vendidimus. utinam saltem nobis rudem victum silvae ministrassent, et carpere arbu[s]ta, concutere quercum, legere fraga licuisset, et quaecumque primi mortales ante traditos divinitus mitiores cibos contra famem obiecerunt, pestifer annus reliquisset! non eram delicatus. sed o tristis recordatio, funesta necessitas: nihil habuimus, quo viveremus, praeter famem.

Nec tamen in totum queri de numinibus possumus, maria certe secunda experti. si voluisset servare legatus diem, quem illi felicitas temporis dederat, potuit nobis frumentum bis adferre. ut primum tanti mali sensus in civitatem percrebruit, cum iam urgente inopia cotidie malum artius premeret, et praesente fortuna peior tamen esset futuri metus, apparuit nullum ex propinquo esse praesidium, cum finitimas quoque civitates incendium nostrum adussisset. erat quidem aliquid in vicino adhuc frumenti, sed iam nemo vendebat. ergo ut vidimus salutem publicam trans mare petendam, se in curiam quisque cogunt. [6] ut arma bello, ut aqua incendio inclamari publice solent, ita uno quodam consensu non aetatibus [ex]spectatis, non honoribus, pariter rettulimus, probavimus, decrevimus, pedibus manibus <r>uimus in sententiam necessitatis, nec ordo nos officiorum moratus est. legationem multi pollicebantur, nec innocentiae iste beneficio vel auctoritatis meritorumque respectu electus est; una causa nos movit, quod se cito rediturum pollicebatur. pecuniam sine numero infudimus, frumentum sine modo mandavimus; quantum potuisset, adferret, festinaret modo. hoc una voce supplices acclamabamus, ac, ne moraremur, ne hoc quidem diu rogavimus; una tantum vox fuit, quam iste pro quodam praeiudicio amplexus est: 'nihil agis adferendo frumentum, si post illum diem veneris.' nostris manibus legatum in navem tulimus, ac, ne quid morae esset, pro sua quisque portione etiam commeatum dedimus, retinacula incidimus et litus ingressi classem publicis manibus inpulimus. inde fugientia vela longo visu prosecuti facilem emptionem, secundos ventos, placidum mare, non secus <ac si> ipsi navigaremus, precati sumus.

Quis credat hoc de tam miseris? omnia a diis inpetravimus. scilicet unum superest, ut pro aliena civitate vota solvenda sint. cito pervenit, cito emit, cito rediit, quo voluit. quid prodest? [expectare] alia civitas prior est, et sane religiosus legatus diem expectat.

Nos interim coacta primo ex agris pecora diripuimus et, ne venturo saltem anno prospici posset, non reliquimus, qui ararent, boves. iam servis fugas imperavimus, iam procumbentes ante limina principum pauperes in ipsis precibus expirant. plorantibus liberis legatum promittimus. iam tantum sibi quisque cura est. nihil tamen horum etiamnunc in invidiam legati queror; adhuc prior cursus est, hactenus nostra mala tulimus; in reliqua legatus nos vicarios dedit. [7] si quicquam tibi humani sanguinis superest, nisi nimia saturitate alienae fortunae cogitatio excidit, respice patriae casum, respice gravissimam fortunam. miseri te misimus, expectant pallidi exsanguesque cives tui, et quicquid extremi spiritus adhuc superest, spe tui trahitur. figura tibi exesos vultus, decrescentem populum, iam praemortuas vires. nec quicquam horum potes ignorare: si quid tibi credimus, fame laborantem civitatem vidisti. festina, dum supersunt, quibus legationem renunties, festina, dum mori ultimum est, frumento digni sumus. quid in nos convertis etiam alienae civitatis famem? quatenus nobis computandum est, propter te duplum mali tulimus.

Tu supra frumentum publicum stertis et omnes maris circumvectus oras litora portusque cognoscis, tu inter duas civitates fatorum arbiter alienae conditor, tuae eversor, salutem nostram peregrinis admetiris, et secunda tempestate in patriam ferente contrarios ventos exoptas. nos per arentes effusi campos morientium herbarum omnes radices vellimus, eo quidem fortius, ut, si fieri possit, in venenum incidamus subeuntes insolitis cibis. et sicubi forte uberius paulo pabulum contigit, de pascuis rixa est. amaros fruticum cortices et ramorum male arentium pallidas frondes decerpimus morbidi; nam quicquid fames coegit, corpus admisit. iam passim moriuntur, et pestilentium more pecudum subinde aliquis ex populo in ipsis pascuis procumbit. crebrior cotidie interitus et latior strages, et -- me miserum! -- iam fames desinit. [8] quos tester deos? superosne, quos per tantum nefas fugavimus, an inferos, quos nobis permiscuimus, an nostram malam conscientiam omnia nos ante fecisse, quae nemo praeter nos fecit? pecora cecidimus, campos evolsimus, silvas destruximus; novissime nihil relictum est praeter esurientes et mortuos.

Si qua est fides, libenter hanc partem accusationis subinde differo. adeo, ubi tantum nefas narrandum est, etiam exigua temporum lucra sectari libet. at necesse est reo indicare, qui a malis publicis afuit, quam multis non ad diem venerit. ignoscite, dii hominesque, sceleri quidem ultimo, sed tamen quod fecisse miserrimum est. non habitant una pudor et fames, et cum semel intrarit inpotens domina, feras etiam et ingentes beluas subigit. terram morientes momorderunt. memetipsum, si nil fuisset aliud, comedissem. sed confitendum est; legati beneficio non defuit. postquam omnem patientiam vicerat ignea fames, postquam spes quoque, quae miseris ultima est, omnis abierat, et frumentum totiens sibi frustra promissum animus iam ne cupere quidem audebat, subiit furor et alienatio mentis, et tota sui arbitrii fames facta est. animus malis deriguerat, os insolitis cibis stupebat, feris invidere coepimus. primo tamen furtim et intra suas quisque latebras admisit hoc monstrum, et, si paulo citius venisses, potuisset hoc negari: si quid ex strage corporum defuerat, sepultum putabamus. nec tamen indicavit quisquam, nec deprehendit aliquis. nemo, ut hoc faceret, exemplo inpulsus est; se quisque docuit, omnes scire coepimus, postquam omnes fecimus. quotiens tamen, antequam inciperem, in portum cucurri, quamdiu in altum intentus, si quae essent in conspectu naves, oculos fatigavi! tibi, legate, tempus differre facile est, qui tuam tantum partem non vendidisti. tu, quem hebeas diem, videris, ego septimum expectare non possum.

[9] Ergo rabidi supra cadavera incubuimus et clausis oculis, quasi visus conscientia acerbior esset, tota corpora morsibus consumpsimus. subit interim horror ex facto et taedium ac detestatio sui et planctus, sed, cum ab infaustis fugimus cibis, urit iterum fames, et quod modo ex ore proiecimus, colligendum est. nunc mihi illa foeda videntur, nunc abominanda, laceri artus et nudata ossa et abrepta cute intus cavum pectus, nunc occurrunt effusa praecordia et lividae carnes et expressum dentibus tabum et exhaustae ossibus medullae. quantulum enim corporis fames relinquebat! nunc illud horreo tempus, si quando aut manus incidit aut facies aut aliquid denique, quod hominem propria nota signat, nunc cibi succurrunt, quos inponere in mensam non ausus sum. confitendum est enim: devoravimus homines et quidem avide, qui diu nihil ederamus, et tamen coepisse difficillimum fuit. postquam ius factum est, postquam nemo erat in civitate, quem confiteri puderet, tum vero iam in posterum prospicimus et funera horreis condimus. retro aguntur exequiae; aut circa <corpora> aut ad rogos pugna est. heres cadaver cernit. novum et incredibile, nisi nossemus, monstrum habuimus: sine rogis pestilentiam. mortium ratio non constitit; perisse cives scio tantum, quia inter viventes non video. [10] aegri adsidentes timebant et labentem animam <a> supremis domesticorum oculis reducebant. primo tamen nihil rogabant suos nisi tantum sepulturam. ut maior urgere necessitas coepit, beneficium factum est expectare, dum moritur. nemo adeo adfinis fuit, nemo tam coniunctus, quem pietas abstineret. nostros comedimus, nostros, nam si alienos vellemus, nemo [audebat] cedebat.

Nihil est tamen, quod indignari velitis; narravi vobis lucrum vestrum: frumentum duplo vendidimus, et callidissimus legatus vicinae civitati inposuit. plena nunc horrea, bonae rationes, onustae naves sunt, et, quo magis gaudeamus tanto bono, pauci sumus. nam quod ad temporis excusationem pertinet, nihil est, opinor, quod aestuet <aliquis: fames> in desertum non incidit populum, nec sane fuit, cur festinaret; etiam nunc expectare poteramus, sola est nostra civitas, quae fame perire non possit. dissimulaturum me putatis istius patrocinia? confiteor, venit ad ultimum diem, adtulit frumentum. gratulemur, quod iam nulla civitas fame laborat.

O si vires sufficerent, latera durarent, aliquid ex aridis diu faucibus residuae vocis exiret! quanta indignatione opus erat, ubi pro omnibus dolendum est! ~quod cum si universi, qui adsumus, proclamemus, haec tota contio in unam vocem consentiat, non esset tamen futura par crimini invidia; ut omnes accusemus, quota pars queritur! secum quisque reputet, quae tulerit, quid admiserit. plane immanis belua est et non tantum necessitatis causa per nefas pastus, qui, quod comederit hominem, non irascitur. [11] succurrite, dolor et seri vomitus et ultrix paenitentia, ades, longi ieiunii imperiosa necessitas, et vos intus inplicitae, si quid potestis, admonete, animae, et a ferali ventre prorumpite, dum commissum nefas devoto capite expiamus et quasi lustrata urbe feralem victimam violatis manibus mittimus. decent nos tales hostiae. in iudicium perduxi publicum scelus, et infamatae civitati quaero velamentum. nemo non commisit aliquid; habetis tamen, si vultis, unum et pro omnibus nocentem.

Rei publicae laesae accuso. mirari vos certum habeo, cum civitas tota consumpta sit, cum populus in se tabuerit, hanc verbi segnitiam, quo perstricta tantummodo patria et leviter, quod aiunt, manu offensa intellegi possit; sed ferenda est, ut in ceteris, haec quoque rerum naturae iniuria, quod non tam inmanibus factis paria verba accommodavit. et fames nostra fames dicitur, et cibi nostri cibi vocantur et res publica nunc laesa. nec scilicet nisi peracto legitimo ordine reus non punietur. omnia, rogo, scrupulose agantur. videte, ut iure irascamur, qui contra ius viximus. immo etiam, si libet, defensionem audiamus, etiam nunc nos moretur. neget laesam rem publicam, quia plus quam laesa est. non enim discussos alicuius operis angulos nec recisas lucorum frondes nec publicarum aedium dispersos parietes obicimus; ac, si videbitur, adiciet forsitan non esse rem publicam, quae perierit. id enim superest, ut iam hoc nomen extinctum audiamus! procedet eo usque fortasse, ut esurisse nos neget. [12] non infitior autem parum proprie hoc legis verbo nefas istius signari non posse. maiores enim ne laedi quidem rem publicam impune voluerunt, ideoque existimo etiam hoc esse comprehensum. nemo autem verebatur, ne absolvi posset crimen lege maius.

Quid, quod actionem rei publicae laesae temptat in legem male gestae legationis deflectere? eligit reus crimen, hoc est, noxius crucem optat! non sustineo, iudices, in tanto animi motu argumenta conquirere, nec impetus irae meae in digitos descendit, hoc tamen scio: non cadit in formulam publicus dolor, nec, si adeo iudicibus, quid passi sint, exciderit, ut has ferant cavillationes non diluentis crimen, sed differentis, populus quoque inpunitum nefas sine lapidibus praeteribit. non praescribes. accusare te male gestae legationis possum? age porro, si occisos obiecero homines, non tu es causa mortium? si violata sepulcra, non propter te rogos fraudavimus? sed legatus fuisti. quod tamen ipsum quid est aliud, quam rem publicam> tractare? rem autem qui male agit, ut arbitror, laedit. an existimas hanc legatis dari peccandi licentiam, ut quaecumque scelera in eo officio commiserunt, cum his omnibus hac una lege decidant? o nimium invidendam huius legationis condicionem, si tibi et famem remisit et legem! sed erraverim sane, et, quia nullum in foro nostro iudicium fuit, desuetudine ipsa iura exciderint: quomodo legem meam effugis? [13] nam nisi malis stupeo, duo sunt omnino, quae in eiusmodi crimine quaeri soleant, an laesa sit res publica, an ab eo, qui arguitur, laesa. in quibus si quid tibi fiduciae fuisset, non a criminibus crimina appellares, nec ad alteram poenam transfugeres, sed te ab hac, quae intenditur, tuereris.

Dico laesam esse rem publicam. oratione hic opus est, aut reliquorum more accusatorum hoc nunc mihi quaerendum, quomodo res verbis adgravetur? adeo infirma est calamitatium memoria? quae si posset excidere, non tamen narranda vobis, sed ostendenda erat ruina publica. agedum, si videtur, extra portas prospicite squalida arva et spinis obsitas segetes et semesos arborum truncos. viduis cultore agris errant a fame nostrae innocentes ferae, inanes villae sunt et deserta horrea in ruinam procumbunt. nullus inversis aratro glebis campus nitet, nullum solum opere renovatur. iam et in sequentem annum famem timeo. redite in domos vestras: videbitis noxios focos et ignes tabo cadaverum extinctos et tecta mortibus gravia; cum maxime inferimus in tumulos ossa insepulta, ducimus opertas exequias, et ad sepulturam residua conferuntur, et tandem cadavera igni permittimus. ubi vero universas familias fames extinxit, quae pars maxima est, inanes domus situm ducunt, iacent relictae sine herede sarcinae. invenitur interim clusa domo conditus dominus, si cuius mors famem evasit, quem rimantes non invenere proximi, qui inter suos ultimus decessit. quo vos mitto? ipsam intuemini contionem, unius deficientis speciem tota civitas habet, cavum macie caput et conditos penitus oculos et laxam cutem, nudos labris trementibus dentes, rigentem vultum et destitutas genas et inanes faucium sinus; prona cervix, tergum ossibus inaequale, infernis imaginibus similes, foeda etiam cadavera. aut si quis talis non est, confiteatur se usque ad saturitatem comedisse. [14] sua quisque consulat misera praecordia, suum ventrem conscientia gravem. dic nunc, legate: 'innocens sum, quod ad illum diem veni.' at ego propter te nocens sum, quod ad illum diem vixi.

Quae comparata nobis mala non delicatas lacrimas habent? aliquem populum hostilis exercitus intra portas coegit; solet venire ultima obsessis inopia, sed everti certe licet: victor captivum aut occidet aut pascet. tormenta quidam piratarum tulerunt; felices, quibus contigit innocentia! mors certe finis est, nec saevitia ultra fata procedit. aut etiamsi quis adeo hominem exuit, ut ibi poenam quaerat, ubi sensus doloris non inveniat, nempe tamen cadavera feris obiciet. circumdati sunt quidam flammis, ipsa tamen poena habuit sepulturam. nos incendii cinerem perdidimus, nostra etiam ruina tabuit. nostra mala nunc latent: non ignis defunctos cremavit, non ferae laceraverunt, non aves attigerunt, et tamen cadavera mortibus adnumerare non possumus. citra spem convalescendi adflicti sumus, immo etiam citra votum. gravior in dies facti paenitentia est, pudet vitae, lucem ac sidera intueri non audeo. cotidie felices mortuos clamo et malae conscientiae facibus agitatus nihil fortunatius in aeterna sede utcumque compositis puto. adeo mors placet: iam etiam cibis nostris invideo!

Praeterita differo; ipsa ex nimia cupiditate nocet habundantia. desideratos diu cibos avide haurimus et lassam famem saturitate strangulamus. morimur adhuc etiam frumento tuo. [15] atqui ceterae rei publicae partes, quae sunt ad usum populi comparatae, et leviore cum damni sensu pereunt et facile remedium accipiunt, cum reparari possit amissum: opera restituam, aerarium replebo, naves, arma reficiam. hic vulnus altissime penetrat, hic ipsa vitalia feriuntur, ubi populus ruit, ubi continuis funeribus omnis sexus atque aetas semel sternitur. exhausta est civitas et desolatae domus, triste florentis quondam fortunae indicium laxi muri. quam multi in civitate nostra perierint, quaeritis? minima quidem portio est, sed etiam ex hoc intellegi potest: esurienti populo satis fuerunt.

Plurimum tamen interest, quomodo perierint. felix pestilentia, felix proeliorum strages, denique omnis mors facilis! fames aspera vitalia haurit, praecordia carpit, animi tormentum, corporis tabes, magistra peccandi, durissima necessitatium, deformissima malorum. haec ad humile opus nobiles manus mittit, haec alienis pedibus mendicantes prosternit, haec saepe sociorum fidem fregit, haec venena populis publice dedit, haec in parricidium pios egit. adhuc tamen unum videbatur remedium non expectare mortis diem et tabescentem cotidie spiritum supervenientibus malis subducere. nam in fame nemo quidem mortibus inmunis est.

At non tua culpa fames coepit; sed vulneratum iugulasti, titubantem stravisti, fumantem incendisti. ne quid inique faciam, dividenda sunt mala: primam famem fortunae inputo, ultimam tibi. moram tuam itineribus separo. denique ex eo inopiam tibi obicio, ex quo propter te tuli. itaque caritas annonae, rarum frumentum, caedes ac direptio pecorum fuerint fortunae, fuerint anni, fuerint temporum; aliam condicionem habent civium mortes et cadaverum dira laceratio et peiores inopia cibi. haec fames iam tua est.

[16] Puta me nihil in praesentia dicere nisi hoc unum: tardius quam potueras venisti. nondum tibi obicio duplicata tempora nec remensum totiens mare nec graves ancoras, nondum tantam moram, quanta legationi satis esset. si innocentes essemus, populum septem diebus perdidisses. angustos humani spiritus terminos fames fecit. morimur, deficimus; festina misericors, omnes excipe auras; etiamsi tota secundis flatibus vela tetenderint venti, tamen remis adiuva. salutem publicam vehis, spiritum populi tui reportas, omnium nostrum in ista classe navigant animae. iuramus per tuum reditum, effusi per gradus templorum vota suscipimus, tendimus manus; nam, quas feriamus hostias, non habemus. quid spem publicam ad ancoras alligas? non stat interim dies, et plenis velis mors venit. festina, merita tua non conditores aequaverint, non ipsi dii plus praestiterint. tibi nos, tibi liberos nostros, tibi quicquid homini iocundum est, tibi debemus quicquid vicinae civitati praestitisti. non dico illa, quae poteram: 'puta caerulus imber in naves ruit, classis inter fluctus latet, nec inter canentes collisarum aquarum spumas vela dinoscimus; egerit ex fundo harenas mare, micant ignes, intonat caelum, scissis rudentibus tempestas sibilat, denique sidus hibernum conditur, tu tamen persevera: frumentum vehis.' nihil horum necesse est feliciter naviganti. festina; quererer, si naves commeatu tardasses. dum velocitatis ratio haberetur, mallem accipere dimidium. [17] non delicati sumus, non luxuriae quaeritur abundantia; unde spiritum sustineamus, unde mortem differamus, in praesenti quantulumcumque; si plus opus fuerit, redibis.

Siccae fauces sunt, aeger anhelitus os tendit. iam frustra in sinu parentium liberi plorant, et nondum editi conceptus intra uterum famem sentiunt. iam nemo dives est. auras captamus et rore vescimur, et iam spirare tormentum est. cotidie vires deficiunt: iam non imus in litus, sed repimus. in editis scopulis populus sedet, dum naves expectat, in pascua non redit. aquas ingredimur, et unus ad te spectantium rictus est, et, cum defecerunt omnia, expirant. te, te expectantes intentis oculis morimur, in mare mortui cadunt. quotiens sole percussa nubes refulsit, navem putamus, quotiens fractus vento fluctus incanuit, vela interpretamur. o mobiles miserorum spes! ad unaquaeque solacia ab unoquoque quomodo mutantur>. 'haec certe navis est; ecce vela panduntur, propius appellitur et accedendo crescit. nostra est, suos in utramque partem ventos habuit, nostris votis gubernati flatus sunt.' haec dicimus, at illa interim transvolat. fletus inde et desperatio et lucis odium. nihil enim gravius quam destitutae spes torquent. ne interrogare quidem licuit aut quaerere; nemo applicabat. ergo incerti omnium rerum pependimus, nihil quisquam cognovit. saltem si scire licuisset, ubi frumentum vendidisses; ipsi petissemus. iam quomodo ad singula momenta temporum mutabantur animi! 'bene est, serenus sol occidit, purus se dies tollit, ad nos venti ferunt. iam veniet.' [18] pendet interim fames, et illud, quod iam diu cogitat, differt, ita tamen, ut subinde computet, quot dies ad mortem supersint. numquid profecit? meministis, cum contrarii venti flare coepissent, et in altum fluctus a terra volarent, quanta conploratio, quanti planctus fuerint: 'retinebitur, stabit, laborabit!'

At, si diis placet, legatus noster tum maxime bene navigabat. nos in hac fortuna, in tam gravi casu, in eiusmodi cogitationibus sumus; tu sinus maris circuis, et per omnis curvatorum litorum ambitus terram legis. sic fit, ut te iuvet diu navigare. nullus amoenus praetermittitur portus, nulla celebris civitas invisitata transitur. mentior? etiam ad esurientis adplicas. dein, si quam tu maris iniuriam quereris, non feram te morantem; quomodo satis accusabo vendentem? spiritus nostros transcribis, salutem nostram exponis, quae diu inaestimabilis fuit, innocentiam publicam vendis. frumentum non naufragio perdidimus, non latrocinio; lucro perimus! tempestas quoque aliquam navem in meum litus impingeret, nec ex classe numerosa omnes fluctus exhausisset. perit frumentum, quia classis venit in portum. ita nos alienae civitatis legatum misimus, et vilia ac devota capita vicinorum deliciis morimur. nobis nihil iam residui spiritus superest, nos in conspectu mortis stamus, nos legatum frumentumque nostrum ore aperto expectamus; classis nostra vecturam facit et vicinarum civitatum copias reconducit. paene a conspectu nostro vela conversa sunt: quantulo minus quam con<g>esti frumenti pulverem vidimus? tantum iam temporis transiit, ex quo pecuniam contulimus, legatum creavimus. iam dinumeratis temporibus, quae secundi venti breviora fecerunt, cotidie spero, et sane prope est. at legatus meus ad emendum modo proficiscitur. [19] tibi ergo tot civium mortis inputo, tibi stragem populi, tibi liberum parentumque miserrimas poenas, tibi quicquid passi sumus, tibi, quod gravius est, quicquid fecimus.

Et scilicet speras, ut tantam sceleris invidiam ab animis nostris duplae pecuniae strepitus avertat? nescis, quam multa vendideris. 'duplo vendidi.' ita infelicitas mea cocionanti tibi lenocinata est: 'quod fame perire cives meos patior, quod, ut vestram civitatem servem, meam everto, quod a tam vicinis litoribus classem torqueo, quod ad diem redire non possum, quod pretium constituitis, quid occultum datis? duplum? patrocinio meo quantulum lucror?' at nos inepti ac vesani de fame querebamur, gravis nobis inopia, intolerabilis et misera accersita mors videbatur. non agimus gratias industriae legati? res publica nostra locupletior perit. sacrosanctus mercator oportunum, opinor, invenit mercis exactum. miror hercules, si tam bene negotium gesseras, quomodo nobis pecuniam non retuleris. 'duplo vendidi.' decepisti vicinam civitatem, circumscripsisti; itaque queritur? 'duplo vendidi.' hoc enim unum supererat, ut devectum tantidem venderes! 'habita est itineris ratio, habita usurarum.' ego vero malo quod tam magno vendidisti. apparet enim te nihil coactum. sed si semel ponis hastam salutis, si redemptores vitae admittis, et nos admone; melius vendis. nos quicquid in domibus habemus, quicquid in templis, quicquid civitas suum vocat, congerere parati sumus. frumentum pecunia remetimur, libertatem nostram addicimus, fines publicos tradimus. omnia licet eadem vicina civitas polliceatur, plus non potest. [20] prosit mihi quod apud negotiatores solet: in antecessus dedi. triplum, quadruplum, quantum poposceris accipe, et illa pecunia frumentum licet vicinis adferas. si nobis nihil de commeatu nostro partiris, nos vicinae civitati vendemus; liceat servire, ubi frumentum est. non exigua res est: pro vita, pro sepultura, pro innocentia licemur. non potest hic commeatus tam care emi quam expectari.

'Sed nisi vendidissem,' inquit, 'fame laboranti civitati, timui, ne raperet.' et ita utique occupare voluisti, ut nobis iniuriam tu potissimum faceres? multum mehercules vos fallit opinio, iudices, si ullam causam ita evidentem deferri posse in forum putatis, cui nulla ne mendacii quidem velamenta contingant. opinione sua defenditur, et, quae res minime coargui potest, utitur se teste. ne nos periremus, non timuisti, ne repetiti commeatus post diem nostrae mortis applicarentur, non timuisti. nostris certe malis quamquam nihil poterat accidere inopinatum, tamen inter metus tempestatium et ancipites incerti maris casus, confiteor, ne frumentum salva classe perderemus, non timuimus. non dico: 'ut maxima vis parata sit, ut more inmanis latrocinii turba raptorum litus premat, vel repugna vel fuge vel roga, incensurum naves depressurumque minitare. potius quam totum frumentum utique populo pereat, partire vel gratis, dum nobis aliquid, quo respiremus, adferas.' illud quo certe nihil asperius accideret, rapi patere; faciat fortuna quod voluerit, legatus a praecepto non recedat. [21] refer nobis saltem iniuriam nostram, mitte nuntios; ira famem differemus, rapiemus furentes arma, et se in obsidionem civitatis inimicae sine dilectu populus effundet. vastabo interim fines, hoc est, per aliena prata pascar. si qua in villis deprehendero pecora, diripiam; bellum me alet. citius ad frumentum perveniemus, quam tu cum frumento redibis. adiuvabunt pugnantem iusta sacramenta. si contigerit aequum fortunae iudicium, non meos tantum commeatus recipiam; si minus, certe dabitur bene mori. liceat et manum conserere, in aciem confligere: condant se postea licet muris, in longius obsidio eat, interim certe hostium potius cadaveribus vivemus.

Sed nulla vis fuit, nulla exterior iniuria; tuum certe commeatum nemo rapuit. iure miseri sumus, et ex stipulatu legati nostri perimus. vendidit quantum voluit quanti voluit, et, ut hoc ad nostras accederet moras, fortasse diu cocionatus est. omnis cum fide persoluta pecunia est. hoc qui colligo? qui quanti voluit vendit, iudices, potest non vendere. nam, per fidem, si rapere alienum frumentum et possunt et volunt, quid ita duplam pecuniam solvunt? nam quomodo in magna inopia quicquid emi potest vile est, ita, cum possis habere gratuitum, duplo carum est.

Sed mihi credite: color iste patrocinii est et diu in saturo otio cogitata defensio. non potest similis usquam fames fuisse. [22] nos grave huius anni sidus adflavit, nostrum hoc fatum fuit, quos non tantum sata sed etiam empta fallunt, qui nostra pecunia, nostra classe, nostro legato, nostro vento, felicissimo cursu commeatum tamen perdidimus. nos a frumento longius sumus, ad illam civitatem potuit frequenter accedere negotiator, saepius adplicari onusta classis. itaque non misere legatos, nullus illis commeatus longius petendus fuit. quod felicissima annona, affluentibus copiis, fortunatis opibus contigit, nihil emerunt nisi devectum. quare nulla causa istius, quem fingis, metus fuit, nulla utique vis. Forum legisti, et, quia adhuc supererat tempus, obiter negotiatus es.

'Rapturos putavi.' quid dicis, scelerate? et cum hoc timeres, adplicabas? onustus viator apud latrones hospitaris, commeatum publicum in scopulos annonae inpingis et plenae frumento classis ancoras ad famem ducis? non praecidis medium mare, non velut inhospitales Syrtis aut voracem Charybdim praetervehens tota in fugam vela torquebis? nusquam est periculosius legationis tuae naufragium: tu, ut cogi posses, tu, ut auferri frumentum posset, effecisti. tantum habituri sumus, quantum reliquerit pudor esurientium. quid te duplo frumentum iactas vendidisse? potuerunt nihil solvere; quod refers, alienum beneficium est.

Alterum confingitur hoc loco mendacium: 'tempestate,' inquit, 'appulsus sum.' ita plane; infelix navigator es et cuius votis aurae non respondeant. [23] nescimus te duplo melius navigasse quam speraveramus, nescimus singulis commeatibus bina itinera confecta, nescimus in una legatione ventos quater secundos? sat erat verbo negare quod verbo ponitur. remove hanc spem eludendae mendacio civitatis. quo damno probas tempestatem, quid amisisti? frumentum certe totum venit in portum, nec laborasse, tamquam nimium onustas, naves simulaveris; duplum adferre poterant. non vexata armamenta turbatosque funes aut scissos velorum sinus quereris; classis statim exiit et, quod magnum integrae signum est, cito redit. porro tempestas in unum agebat angulum? nihil potuerunt obliquata vela deflectere? non potes ultra procedere; citra applica. effuge raptores, effuge non dimissuros. si aliud fieri non potest, cum tempestate decide, naufragio in desertum litus inpinge. Quid devitata procella prodest, quid subducta nubium minis classis? in portu naufragium fecimus et frumentum ad ancoras perdidimus.

'Ego vero,' inquit, 'attuli, et quidem duplum.' o nos felices! rumpamus saturitate praecordia, pascamur in praeteritum et famem cruditate pensemus! frumentum attulisti? quid, quod medicina mortuorum sera est? quid, quod nemo aquas infundet in cinerem? quid, quod extincto populo etiam novendialis tarde venit? quid, quod iam ego frumentum non desidero? naufrago tabulam abstulisti, mortuo adplicas navem. duplum est? infunde in sepulcra et admetire tumulis! ibi sunt, qui mandaverunt. quid aliud effecisti adferendo frumentum, quam ut nos, quod adhuc fecimus, paeniteret? nunc me magis pudet, nunc cibos meos obiurgo; potui heri non comedisse. [24] o nefas, in quo me scelere commeatus deprehendit! sicine paria fecimus: adhuc nihil habuimus, sed nunc licet reponamus? quis autem umquam pensabit necessaria supervacuis? duplum attulisti, sed illis, qui perierunt, nihil, sed non possumus iam non fecisse quod fecimus, sed plerumque sera pro nullis sunt, et temporum ista momentis aut pretiosa fiunt aut vilia. vis scire, quantum inter hoc tempus et illud intersit? tempta igitur forum tuum; totum hoc non potes dimidio vendere.

Superest adhuc unum patrocinium, in quo spes omnis profligatae causae consistat: 'ad diem veni.' ~stare hoc certe~, iudices, nam ferri non potest, exundat altius dolor. pudorem publicum quamvis proiectum et iam olim sepultum hucusque protrahis? cur non expectavimus, cur famem non ad constitutum distulimus, cur ad tantum nefas accessimus? in hac lance publica causa, iudices, pendet: aut iste tarde fecit aut nos cito. hoc videlicet exspectasti, et, ne captiosum esset officio tuo maturius redisse, ex industria tempus trivisti. non tempestas in causa fuit, non vis ulla vicinae civitatis; una ratione moratus es: nondum erat tempus. adeone nobis miseriae publicae exciderunt, adeo insperato frumento obstipuimus, ut haec audienda sint? ultimum omnis memoriae reum una vox innocentem facit? populatorem eversoremque civitatis nisi ad supremum damnabo, absolvatur; publicus reus redit.

[25] 'Illum,' respondet, 'diem dedimus.' tu tamen, si interpellatus tempestatibus serius venisses, excusares mare et ambiguos flatus, et tibi bonam causam habere videreris, cum diceres: 'ante non potui.' et nos hoc cogitavimus, his casibus ampliavimus tempus. nos illum tibi diem dedimus, sed quid attinet? citius emisti, quam speravimus, supra votum nostrum navigasti; ad proximum litus mature classis adplicata est. ego tibi possum satis irasci? felicitatem nostram perdidisti. ergo, quantum in te, tempus consumptum est, dies excessit; peius pati nihil possumus, sed pessima diu patimur. inputas nobis propitios ventos et secundum mare et civitatis opulentae liberalitatem, quae tantum frumenti vendidit, quantum duobus populis satis esset. quantumlibet velocitate tua glorieris, computa, si placet, quando primum conterminos portus onusta classe deprehenderis; quam tarde a vicina civitate venisti!

At etiam, si dis placet, animo defenditur et quam causam vexandae civitatis habuerit, quaerit. istud ego interrogare debueram. non ubique, iudices, morandum est: alioquin, si quid requirere vellem, multa occurrissent. solent enim negotiatores praeter haec aperta pretia privatum aliquid ac proprium stipulari, utique cum alienam rem vendunt. potest fieri, ut primo lucrari voluerit pretium, serius deinde subvenerit reddendae rationis dicendaeque causae cogitatio. veniit fortasse frumentum lucro, redemptum est patrocinio. potest fieri, ut aliquam gratiam speraverit a civitate servata; occulta quaedam in civitate sua odia, quae plerumque ex inanibus causis oboriuntur, habuerit. [26] multa succurrunt, sed, si qua est, iudices, dicenti fides, ego nihil invidiosius reputo, quam quod civitatem suam sine causa perdidit.

Quaecumque ratio, quodcumque propositum fuit, audi quae passi sumus, postquam redire potuisti. transeo tormenta nostrae inopiae, maciem corporis, vulsos terra destrictosque ramis cibos, quod aris altaria non inposuimus, quod populus corporibus suis vias stravit, quod mendicus, quem rogaret, non habuit. non obiciam tibi famem. o tristis recordatio, o tormentis omnibus conscientia gravior, rumpe ferreum pectus, et ardentia scelera viventisque intus epulas excute! luctantur intra viscera animae, et uterum funeribus gravidum in os agunt. credibiles fabulas fecimus, felices miserias, scelera innocentia. omnes quascumque clades fama vulgavit, solacia hinc petant, hinc audient occisos sine sanguine, sepultos sine ignibus <homines hominibus> cibos. si quis mentitus est Cyclopas, Laestrygonas, Sphingas aut inguinibus virginis latratum Siciliae litus et quaecumque miser didici domi committens, [quaere] hinc argumentum, hinc fidem accipiant. quaedam plane falsa sunt: sol in ortus non occidit, nec ad humanorum viscerum epulas diem vertit. vidit nos funeribus pastos et ad eviscerata corpora inluxit. publice monstra commissa sunt, et inexpiabile nefas uno ore civitas fecit. poenis nostris iam ne fames quidem satis est. hoc non immanes ferae faciunt, et quamvis sensu careant muta animalia, pleraque tamen innocentibus cibis vescuntur, utique quae mansuerunt inter homines. [27] etiam si qua alienis membris inprimunt dentem, mutuo tamen laniatu abstinent, nec est ulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit. nos, quibus divina providentia mitiores cibos concessit, quibus sociare populos, mutuo gaudere comitatu, sidera oculis animisque cernere datum est, busta nos fecimus: nigros sanie dentes pallidis cadaveribus inpressimus, et inter horrorem ac famem restrictis labris morsa abrupimus. cadavera rogis devoluta sunt, et ad funera tamquam ad naves concurrimus. deficit aliquis extremo iam spiritu pendens; tamen durat, quia prius moriturum alterum putat. invicem expectant, et, si spei figuratione tardius cadit, morsibus pugna<nt>. non in omnibus mortes expectantur: pater liberos esurit, et oppressa decimo mense mater sibi parit: redit in uterum laceratus infans. cludunt domos, ne quis funus eripiat; solae sunt divitiae mortium. velut infaustae aves supra expirantes stamus. secreta miseri petunt, in solitudinem fugiunt, et, ubi nulla spes vitae superest, mortis suas abscondunt; iam morituri ad feras confugiunt!

[28] Dehisce, terra, et hanc noxiam civitatem, si hoc saltem fas est, haustu aliquo ad inferos conde. caelestes auras contaminato spiritu polluimus, et sideribus ac diei graves invidiam saeculo facimus. nullas iam spero fruges, propitios deos non mereor. quomodo me a scelere meo divellerem, in quas ultimas terras, quae inhospitalia maria conderem? ~meum sine conscientia~: urunt animum intus scelerum faces, et, quotiens facta reputavi, flagella mentis sonant. ultrices video furias, et in quamcumque me partem converti, occurrunt umbrae meorum. habitat nescio quae in pectore meo poena, et, ne morte saltem hos metus effugiam, occupant gravia apud inferos supplicia, volucris rota et fugacibus cibis elusus senex. adeo ne apud inferos quidem ulla poena est fame maior. et ille haec patitur, qui hominem apposuit epulandum. nobis imminet saxum, nobis stridunt ferreae turres, nostris causis urna iam stetit, nobis vivax ipsum crescit iecur, quia illic quoque viscera tantum aves laniant. excipiunt nos in proximo litore inhumatae nostrorum animae. miserum me, verane haec sunt, an mens aspicit? laceros video manes et truncas partibus suis umbras. quid hoc est? non de sepulcris insurgunt, non aliquo terrarum haustu procedunt umbrae nostrorum; de populo exeunt. illuc ite, illi taedas intendite, illum anguibus petite et tam longae morae exigite rationem. vobis dicat: 'duplum attuli', vobis dicat: 'ad diem veni'. ego, si huius poenam videro, possum reddere rationem, quod vixi.