Jump to content

Decreta (Bonifacius I)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decreta (Bonifacius I)
saeculo VIII

editio: Migne1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

BonI.Decret3 20 Bonifacius I Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. Ante annos triginta presbyter non ordinetur. Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etiamsi valde sit dignus. Et ipse Dominus tricesimo anno baptizatus est, et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui consecrandus est, usque ad hanc legitimam aetatem non consecrari. Ex Can. II Conc. Neocaes.

II. Primati deferuntur negotia quae metropolitanus explicare non valet. Si inter episcopos ejusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico jure, et de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem dijudicet; et si non acquiescat utraque pars judicatis, tunc primas illius regionis inter ipsos audiat: et quod canonibus et legibus consentaneum sit, hoc diffiniat. Et nulla pars valeat calculo ejus contradicere. Est excerptum ex Novell. Justiniani 123, cap. 22.

III. Quidquid Domino consecratur, ad jus pertinet sacerdotis. Nulli liceat ignorare quod omne quod Domino consecratur, sive fuerit homo, sive animal, sive ager, vel quidquid fuerit semel consecratum, sanctum erit Domino, et ad jus pertinet sacerdotum (Levit. 27). Propter quod inexcusabilis erit omnis qui quae a Domino et ecclesia cui competunt, aufert, vastat et invidat, vel eripit: et usque ad emendationem, ecclesiaeque satisfactionem, ut sacrilegus judicetur: et si emendare noluerit, excommunicetur. Est fere totum ex lib. VI Capitular. cap. 405.

IV. Nullus episcopus, neque pro civili, neque pro criminali causa apud quemvis judicem, sive civilem, sive militarem, producator, vel exhibeatur. Magistratus enim qui hoc jubere ausus fuerit, amissione cinguli condemnatione plectetur.

V. De episcopis qui fratribus nocere desiderant. Sicut omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est (I Joan. IV), ita et omnis qui odit proximum, ex diabolo est. Dilectione enim sola discernimus, qui ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli: omnis qui non facit justitiam, et qui non diligit fratrem suum, non est ex Deo: quoniam haec est annuntiatio, quam ab initio audistis, ut diligamus alterutrum (I Joan. III). Et post paululum: Omnis qui odit fratrem, homicida est. Et: Scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (ibid.). Ecce homicida esse probabiliter declaratur, qui a fraterna societate dividitur. Nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia nititur ad nocendum, jam a Deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste jam interfector convincitur. Cum igitur his praeceptis B. Apostolus Paulus consona praedicatione concordet, dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram; Et, Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV); relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporis ad bonum charitatis reclinet, quippe in quorum cordibus idem sol justitiae Christus occubuit, ut ad lumen charitatis redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes, juxta antiqui canonis diffinitionem, nullo modo recipiendas esse censemus. Personis tamen discordantibus, id speciali diffinitione praecipimus, ut eos ante reconciliatio vera innectat, quam ullus eorum accedere ad altare Domini audeat, vel gratiam communionis sanctae percipiat: sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum, alio contemnente, ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore jam pacificus intra Ecclesiam recipietur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur; sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in ira expendit, geminatum poenitentiae satisfactione persolvat.

VI. Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem. Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem qua expulsus est, vel exire de loco in quo degere jussus est, jubemus eum in monasterio, in alia provincia constituto, tradi, ut qui in sacerdotio peccavit, degens monasteria corrigatur.

VII. Ad Eleutherium comitem. Requisivit tua pia intentio qualiter oblationes et decimae fidelium debeant dispertiri. Decessorum itaque nostrorum statuta sequentes, jubemus de decimis et oblationibus quatuor fieri portiones, videlicet ut sibi primam episcopus habeat, secundam Ecclesiae tribuat, tertiam vero pauperibus concedat, quartam autem clericis noverit erogandam; ita scilicet ut pro persona, et loco, et merito fiat illis distributio partium, inde in majoribus ecclesiis militent, sive in civitatibus et villis ministrent. Si enim unius Ecclesiae filii sunt, et unam matrem habent Ecclesiam, cur non omnes unius matris stipendia sortiantur? Una mater Ecclesia sicut unus Dominus et una fides et unum baptisma, licet ubique sit per orbem terrarum diffusa, licet pro locorum diversitatibus, et majorum constitutionibus diversas sit dignitates sortita, ut aliae dicantur matrices Ecclesiae, aliae matricibus quasi matribus filiae subditae. Quae cum ita sint, cur non omnes clerici unius matris bonis communicent, quos constat unius matris filiabus utiliter ministrare?