Jump to content

Decreta (Clemens III)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decreta (Clemens III)
I saeculo

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum

CleIii.Decret16 204 Clemens III Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. Ad abbatem et archipresbyterum Montulanum.--Ut Gant. acolytho beneficium ablatum restituant. Querelam Gand. acolythi nos accepisse noscatis, sicut praedecessor noster Gregorius, qui ad vos propter eum bis scripisse noscitur, qui cum a G. muliere peteretur in virum, inde sumpta occasione, ipsum beneficio, quod a nobis habebat, post appellationem ad sedem apostolicam factam minus rationabiliter spoliastis. Unde, quia omnibus injuste gravatis patrocinium tenemur apostolicum impertiri; d. v. ro. attentius et per A. s. p. m. qua. si rem sic se habere constiterit, memorato clerico beneficium illud taliter subtractum absque dilatione reddentes, ap. re. pacifice dimittatis, ita quod querelam ad nos non debeat iterare, memorati abbatis sententia non obstante, super matrimonio lata, quominus beneficium debeat obtinere, nisi curam habeat animarum annexam.

II. Ad Oddonem episcopum Verulanum.--De quodam matrimonio non dissolvendo. Litteras tuas recepimus, ex quarum tenore cognovimus, quod cum lator praesentium quamdam feminam jam elapso quinquennio sibi matrimonio copulasset, et secum per tres menses in eodem lecto dormisset, maleficio suo creditur impeditus quod cognoscere illam nequivit. Super quo sedis apostolicae litteras recepisti, in quibus continebatur, quod de Romanae Ecclesiae consuetudine non erat talium matrimonium separandum. Unde convocatis eis ad tuam praesentiam, cum viverent separatim, compulisti eos ad habitationem redire communem, et licet postmodum in eadem domo et lecto fuissent, et idem homo multa verba, sicut tibi constitit, eidem feminae contulisse, ei tamen non potuit carnaliter commisceri; propter quae tu timens, ne idem vir homicidii reatum incurrat; quod in hoc casu esset agendum, nos consulere voluisti. Quocirca d. t. per A. s. m. qua. pro memoratis occasionibus non dimittas, quin praedictos virum et uxorem per censuram ecclesiasticam insimul habitare compellas.

III. Ad Anconitanum archiepiscopum.--De lege ab Anconitanis statuta. Praeterea de lege illa, vel errore quam [quem] cives tuos asseris statuisse, videlicet, ut si quis teneret per XXX annos possessiones alicujus ecclesiae, nec reddidisset canonem constitutum non ideo caderet ad pensionem possessionis illius, nihil certi tibi possumus respondere, donec constitutionem illam ab ipsis factam nobis verbo ad verbum expositam studeas destinare.

IV. Ad episcopum quemdam.--De sacerdotibus qui reatum adulterii incurrerint, vel perjurii, vel falsi testamenti. Ex tuae fraternitatis consulto percepimus, te velle a se. A. certitudine edoceri utrum sacerdotes, vel alii, in quibuslibet sacris ordinibus constituti, qui per lapsum carnis, reatum adulterii incurrerunt, vel perjurii, vel alii falsi testimonii, vel crimine homicidii irretiti, bonum rectae conscientiae perdiderunt, si peracta condigna poenitentia de commisso, in prioribus tolerari, vel suffragantibus meritis provehi valeant ad majora. Super quo fraternitati tuae respondemus, quatenus si notoria sint crimina, quae praediximus vel ordine judiciario comprobata, tales reos censura sacrorum canonum, etiam post peractam poenitentiam, non tantum ad altiora progredi non permittit, verum etiam jubet gradum pristinum non tenere. Porro si proposita crimina contra aliquem notoria non fuerint vel ordine judiciario comprobata, monendi sunt tales qui eisdem tenentur obnoxii et sub interminatione divini judicii obtestandi, ut in testimonium damnationis suae in suscepto ordine non ministrent.

Cum sacrosancta Romana Ecclesia, etc. Et infra: Alios autem, qui propter impedimentum aetatis presbyterii honorem adipisci non possunt, si id solum obstare cognoverit, licet forsan ad talia officia in ea aetate non debuerint assumi, aequo animo debes usque ad illud tempus sine rancore aliquo tolerare; quos eos ad suscipiendum onus sacerdotii de constitutione canonum idoneos, si aliud non obstiterit comprobabis, quos utique praefatae animadversionis sententia curabis auctoritate nostra perstringere, si tunc a te commoniti contempserint in presbyteros ordinari.

V. Rescriptum ad quemdam archiepiscopum. Si matrimonii causa possit per procuratorem expediri nos tua duxit prudentia consulendos. Hic autem decernimus distinguendum, quod si in ipsa causa matrimoniali criminaliter quaestio ventilatur, et ob eamdem ab adversa parte criminali sit agendum, non per interpositum personam, sed per ipsam personam principalem causam matrimonii terminari oportet, cum sicut jura testantur, praesens praesentem accusare debet, et se talionis vinculo obligare. Secus autem in causa matrimoniali, in qua non criminaliter agitur, credimus procedendum; securius tamen ageretur, si cum haberi possit principalium praesentia personarum, ipsis praesentibus in utroque ad definitionis calculum procedatur.

VI. Ad quemdam archiepiscopum.--De absolutione eorum qui vocati ad judicium venire contemnunt et pro contumacia sua vinculo anathematis innodantur. Significavit nobis tua fraternitas, quod quidam in provincia tua vocati aliquando ad judicium venire contemnunt, et pro contumacia sua per te, vel per aliquem suffraganeorum tuorum vinculo anathematis innodantur. Tandem vero ad se redeuntes offerunt se ad justitiam, et quod juri pareant, jurisjurandi volunt religione firmare. Sed ne ante decisionem causae a sententia possint excommunicationis absolvi, pars adversa appellationis ob. interponit. Sunt insuper alii [etiam], qui excommunicati se juramento praestito justitiae stare promittunt; sed post absolutionem suam diffugiunt, et appellant. Super his igitur f. t. duximus respondendum, quod absolutio praedictorum, qui pro eo, quod cum venire noluerint ad causam, excommunicationis sententiam receperunt, prohibitione seu appellatione adversae partis impediri non potest; dummodo parendi juri sufficientem praestent et idoneam cautionem. Illi vero qui jurejurando promittunt se justitiae parituros; et per appellationis obstaculum subterfugiunt, nisi infra convenientem terminum appellationem fuerint prosecuti, a te cogi possint, et debent ut sicut juraverint, ap. re. juris pareant aequitati.

VII. Ad quemdam episcopum.--De consecrando oratorio. Tenor litterarum tuarum apostolatum nostrum edocuit, quod cum nobilis quidam C. de tuo episcopatu recepto a praedecessore tuo primario lapide, oratorium in stadio suo [proprio] construxit; et cum ad instantiam ejus paratus esses consecrationis munere illud insignire, ab alio nobili fuit, ne procederes, in ejus ut credis [credit] odium appellatum. Tu autem volens appellationi, prout fraternitatem tuam decuit, cum humilitate deferre, et a consecratione abstinuisti, et terminum ei, infra quem debeat prosequi appellationem, praefixisti; cumque appellationem [prosecutus] sit ille nullatenus et annus sit a die appellationis elapsus, fundator praedictus consecrationem dicti oratorii a te cum instantia petere non omittit. Quia vero praesumendum videtur eum vere, [non], propter gravamen, vel oppressionem aliquam in sui juris dispendium appellasse, cum voluntatem non habuerit infra praefixum sibi terminum super appellationis causa procedere, praesertim cum de jure communi anni spatium appellantibus sit indultum, intra quod secundum se, communiterve litem exerceant, f. t. per a. s. m. qua. si ita processum cognoveris, sicut ipsarum habuit continentia litterarum, cum exinde fueris requisitus, praescriptum oratorium ap. ces. reddas munere consecrationis insigne.

VIII. Ad episcopum quemdam.--De appellationibus. Licet appellationis remedium ad levamen inventum fuerit oppressorum, nonnulli tamen clerici tuae fraternitati subjecti, sicut accepimus, ad appellationis diffugium malitiose recurrunt, et, dum examen tui judicii temere subterfugiunt, contingit saepius ut non solum ipsi, sed etiam alii, qui ab hujusmodi culpa sint penitus immunes ad saeculare judicium protrahuntur [pertrahuntur]; unde fit ut pro calumniosis a laicis innocentes prolixius molestentur. Nos igitur tantae incommoditati clericorum volentes pastorali sollicitudine providere et laicis ipsis auferre materiam sugillandi clericos vel eos sub eorum judicio [eodem judicio] coercendi, tibi nos super hoc consulere curanti, taliter duximus respondendum, ut, si cujuslibet clerici tibi subjecti quaestio fuerit ad tuam fraternitatem delata, et quod in quaestione vertitur XL solidorum valentiam non attingat, clerico qui ex hoc ad sedem duxerit apostolicam appellandum, necessitatem tibi non imponimus deferendi, quominus si malueris, causam ipsam sine ap. ob. valeas terminare, nisi manifesta contra te suspicionis causa fuerit ostensa.

IX. Ad Andegavensem episcopum.--Praevaleat semper quod a majori et saniori parte concilii fuerit statutum. Fraternitatis tuae prudentiam, etc. Et infra: Secundae quaestionis nodum auctoritate duximus Lateranens. concilii resolvendum, ut nisi videlicet de aliquo, vel de [ab] aliquibus [potioribus], vel inferioribus irrationabile [irrationabile tamen, vel minus rationabile] aliquid objici et probari contigerit, praevaleat semper et obtineat debitum re. ap. ob. firmamentum, quod a majoris et sanioris parte concilii fuerit constitutum, nisi antiqua consuetudo Ecclesiae, hactenus observata et apostolicae sedis auctoritate confirmata, aliud suaserit observandum. Sic enim et audacia dante Domino refrenabitur improborum, et Ecclesiarum utilitas latius per ejus misericordiam extendetur.

X. Ad episcopum Segoviensem.--De Judaeis vel Saracenis ad fidem Christianam conversis. Interrogatum est ex parte vestra utrum Judaei vel Saraceni ad fidem Christianam conversi suis uxoribus cohabitare valeant, quas in secundo, tertio et quarto gradu sibi, dum fuissent in infidelitate positi, matrimonialiter copularunt; an ipsis conversis liceat relictis conjugibus ad alias nuptias convolare. Auctoritate tibi praesentium respondemus quod taliter ad fidem Christi conversi, quandiu voluerint uxores eorum remanere cum ipsis, eas sive conversae sint, sive non, licentiam habeant, si voluerint, retinendi; non tamen sunt cogendi ad hoc. Caeterum ipsis viventibus et volentibus remanere, cum aliis contrahere non debent [debebunt]; quod si in odium Christianae fidei receperint, cum teste Gregorio, contumelia Creatoris circa eum, qui relinquitur, jus matrimonii solvat, alias in matrimonium ducere non prohibentur; nec refert utrum in secundo, vel tertio gradu, dum fuissent a fidealieni, contraxerint, cum fuisset in veteri tantum lege prohibitum ne sororum suarum turpitudinem revelarent.

XI. Ad . . . . --Respondet de voto comitis cujusdam. Perpendimus, etc. Caeterum de voto quod ipsum comitem fecisse proponis, ut scilicet singulis sextis feriis in pane et aqua jejunaret, non videtur, quod redemptio illa sufficiat de altari construendo, [quia] cum quavis voluntarium sit vovere, ex necessitate tamen vota facta illicita [licite] sunt solvenda. Ad ultimum quod de subveniendo terrae Hierosolymitanae promisit ipsum ad eumdem illuc in propria persona, si fieri potest, diligentius exhorteris; vel in voti supplementum competentia subsidia euntibus Hierosolymam subministret.

XII. Ad monachos quosdam.--De ecclesiis ad eorum praesentationem spectantibus. De minori possemus sollicitudine argui merito, si ad ea conservanda jura vestri monasterii, quae ad provisionem vestram [nostram] specialiter respiciunt, animum non accumularemus. Quapropter verbis et justitiis [rusticis] vestris pontificali volentes diligentia providere, auctoritate apostolica prohibemus ne in ecclesiis ad praesentationem vestram spectantibus ulli, nisi a vobis praesentati fuerint, ordinentur; sed si quos vobis non praesentantibus ordinari [ordinare] contigerit, ab ecclesiis eis per vosmetipsos auctoritate apostolica amoveantur, et eorum ordinatio penitus irrita habeatur, nisi forte, quod absit! praesentationem clericorum vos constiterit malitiose differre.

XIII. Ad episcopum quemdam.--De dissolvendo militis cujusdam matrimonio. Nobis ex tuarum innotuit continentia litterarum, quod quidam miles parochianus tuus olim quamdam nobilem juravit filio suo tradere in uxorem, circa annos nubiles existenti, quam idem filii nomine traduxit; postmodum etiam quatuor annis, et amplius eamdem nurum in propria domo enutrivit, processu vero temporis uxor praefati militis diem clausit extremum; et ipse cum traducta filii instinctu diabolico dormivit, et cum id postremo [postremum] publicum exstitisset, eam sibi matrimonialiter copulavit; cui firmiter vetuisti, ut cum ea amplius non dormiret, si saluti propriae vellet providere. Verum quia quid super hoc fieri debeat sedem duxisti apostolicam consulendam; nos tuam diligentiam approbantes per a. s. m. qua. militi praenominato sub excommunicatione prohibeas, ne ad eam carnaliter de caetero praesumat accedere, vel ei se audeat ulterius admiscere.

XIV. Ad . . . . --De iis qui contra inhibitionem clandestina conjugia contraxerint. Cum sis praeditus scientia litterarum et ad ea sufficiens quae a nobis requirere voluisti, quia tamen ad majorem certitudinem judicium nostrum sollicitudine pastorali requiris, et prudentiam tuam exinde commendamus et responsum nostrum pro suscepto [susceptis] officii nostri debito destinamus. Consuluit nos sane tua discretio utrum ii qui contra inhibitionem annuatim in suo synodo cum excommunicatione in genere facta clandestina conjugia contraxerunt, separandi sint, an tolerari debeant sic contracta matrimonia, vel taliter contrahentes excommunicandi sunt [sint], donec satisfaciant Ecclesiae, quam laeserunt. Super quo utiq. f. t. duximus respondendum quod, licet sic contracta matrimonia conjugia esse negentur [videantur], sacri tamen canones ideo praedicta prohibere noscuntur, ne si alter contrahentium mutata voluntate in aliud votum se publice transferret, pro conjugio, quod incertum est, judicis [est, judici] sententia promulgari non possit. Verum, si contrahentium voluntas propria suffragaverit, et legitima vota succurrerint [succurrunt], licet ab initio tale matrimonium non tenuerit, ex post facto tamen subsequente voto utriusque legitimo roboratur, et tolerandi sunt taliter contrahentes, nisi matrimonium fuerit accusatum. Sed quoniam contra interdictum Ecclesiae, et excommunicationem generaliter factam agere praesumpserunt [praesumpserint], nominatim excommunicati denuntiandi sunt pro contempta, donec Ecclesiae satisfecerint, et postmodum eis inspecta personarum et temporis qualitate, poenitentia est indicenda.

XV. Ad archiepiscopum Cantuariensem.--De B. militis matrimonio non dirimendo. Ex litteris tuae fraternitatis accepimus, quod cum B. miles L. mulierem XXV annis tenuerit in uxorem, nunc dictus miles ab ea separari desiderans, matrimonium ipsum accusavit, asserens, se ad invicem in septimo consanguinitatis gradu attingere, idemque [ideoque, al. idem quoque] coram te sufficienter se probaturum idoneis testibus proponebat; adjiciens insuper quod ob hanc causam a G. praedecessore tuo in primo anno nuptiarum vinculo fuit excommunicationis astrictus: ex adverso vero praefata mulier dixit accusationem suam [ejus] nullatenus audiendam, eo quod, sicut se manifeste probare dicebat, per XXV annos idem vir tanquam legitimam uxorem eam tenuisset. Unde quia super hoc nos consulere voluisti, consultationi tuae taliter respondemus quod, si tibi constiterit praedictum virum mulierem illam XXV annis tanquam uxorem legitimam tenuisse, ipsum ad eam [ut] in uxorem de caetero detinendam, et maritali affectione tractandam ap. re. compellas, perpetuum ipsi vero super eadem quaestione silentium auctoritate apostolica imponens.

XVI. Ad episcopum quemdam.--De duobus viris qui duas acceperint sorores. Dilectus filius noster archipresbyter tuus per suas nobis litteras intimavit quod, cum duo viri duas accepissent sorores, altera sine liberis ex hac vita subtracta, vir ejus accepit aliam in uxorem, ex qua filium generavit, cui filia sororis alterius fuit tempore procedente in matrimonium copulata; cum qua jam permanens filios ex ipsa, ac filias, qui adhuc superstites sunt, accepit. Quia vero ex matrimonio illo sinistra opinio est exorta, per memoratas litteras idem archipresbyter apostolicum duxit super hoc consilium requirendum. Unde licet publicae honestatis justitia hujusmodi prohibeat matrimonia contrahi, quia tandiu insimul permanserunt, ut accusatores (si qui fuerint) debeant suspecti haberi, qui, cum praesentes exstiterint, per tam longa temporis spatia tacuisse noscuntur, hoc tibi super hoc duximus consulendum, ut contra matrimonium illud accusatio nullatenus deinceps admittatur; sed potius sub dissimulatione personae illae permittantur insimul permanere.

XVII. Ad . . . . --De H. et R. mulieris matrimonio. Sicut ex litteris tuis et petitionis tenore nobis oblatae cognovimus, cum olim inter H. et R. mulierem matrimonium esset juramento firmatum, quod quidam asserebat eos adinvicem consanguinitatis se gradu attingere, tunc vocato plebano, de cujus parochia vir et mulier fuerant oriundi, ei districtius injunxisti, ut super negotio illo veritatem inquireret diligentius, et accusatoribus ipsius matrimonii ex tua parte praeciperet, ut infra terminum, quem plebanus ille statueret, ad accusationem convenirent; quod si in illo termino non accederent, ulterius minime audirentur. Unde quia idem accusatores in statuto eis termino minime accesserunt, matrimonium illud fuit utriusque copula confirmatum; quia vero postmodum patruus praedictae puellae ad illius, ut dicitur, haereditatem anhelans, accusaturus matrimonium illud ad praesentiam tuam accessit, duos secum testes adducens, quos praefatus vir et mulier parati erant infames esse incontinenti probare, et quia verbis eorum minime acquiescere videbaris, idem vir ad nostram audientiam appellavit; quia vero contracta matrimonia sine magna deliberatione separari non debent, nec contra ea recipi quaestiones; f. t. m. qua. si vera sunt quae praediximus, testes et accusatores ipsius matrimonii, tanquam suspectos abjicias, nec te ipse mittas, nec sinas, quantum interfuerit, a quoquam admitti.

XVIII. Ad episcopum quemdam.--Will. de Rimare divortium facere cum secunda uxore non debere. Comes Wll. de Rumaren [W. de Rimare], vir nobilis parochianus tuus, prout nobis per tuas litteras retulisti, tibi fuit secreto confessus quod, cum ipse cum quadam muliere nobili matrimonium contraxisset, ipsa instinctu quorumdam admonita, consanguinitatem inter se et eum esse proposuit, per Ricardum olim Cantuarien. archiepiscopum, postulavit divortium celebrari; licet autem praedictus comes illam crederet ad se nulla consanguinitatis linea pertinere, ferens tamen indigne quod uxor sua eum contempserat, cum contradicere potuisset obticuit, nec aliquatenus ad sedem apostolicam appellavit [voluit appellare]; sed post consanguinitatem probatam, et divortio judicio Ecclesiae consecuto muliere jam dicta ad matrimonium cujusdam nobilis transeunte, idem Wll. aliam sibi matrimonialiter copulavit; quia vero ipsum propria conscientia remordet, ut asseris, de eo quod sciens inter se et primam uxorem nullam esse consanguinitatem, ab ea sustinuit separari; cum ab ipso commonitus quid sibi agendum sit diligenter inquiras: praesenti pagina respondemus quod, quamvis in conscientia scrupulum gerat de prima conjuge derelicta, non debet tamen a secunda recedere, et conjugale debitum denegare; expedit tamen ut poenitentiam ei competentem jungas, pro eo quod contra conscientiam suam separari consensit, et insuper eam poenitentiam sibi experiatur inflictam; ut ad secundae coitum cum dolore, si fuerit requisitus, etiam teneatur accedere; tamen arbitretur se jus reposcendi ab ea carnale debitum amisisse.

XIX Ad quemdam.--De cujusdam electione probanda. Super eo vero quod quaerere voluisti, si alicujus electio cassata fuerit, et idem [ f. ad] regimen ejusdem Ecclesiae iterum concorditer nominatus, an secunda electio debeat confirmari, hoc tuam tenere volumus discretionem quod, si prior electio non vitio personae, sed modo electionis cassatur, nisi forte Simoniae pravitatis aliquid intercessisse constiterit, promotionem ejus in eadem Ecclesia non debeat impedire.

XX. Ad Willelmum regem Siciliae.--De juramento fidelitatis ab haeredibus regis pontificibus Romanis praestando. Charitatis amica simplicitas nullis verborum fallaciis, nullis appetit ambiguitatum involucris offuscari. Frequenter igitur est necesse ut quae minis plenae dicta videntur, et ambiguitatis scrupulos possent sane dicta generare, explanatione veridica clarius elucescant. Eapropter, benigne in Domino fili, audito, quod in magnitudinis tuae praesentia quaestio mota fuerit, utrum ex nostri tenore rescripti colligeretur quod singuli haeredum tuorum singulis nostris successoribus fidelitatis praestare debeant hujusmodi juramentum; intellecta etiam expositione dilectorum filiorum A. in titulo S. Crucis in Jerusalem, et P. in titulo S. Laurentii in Damaso presbyterorum cardinalium, sedis apostolicae legatorum, quae ad nos fuit sub sigillorum suorum testificatione transmissa, a sano eorumdem intellectu nolentes aliquatenus dissentire, serenitati regiae duximus intimandum quod, cum intentio nostra sit nil intolerabile tibi, vel haeredibus tuis imponere, taliter in hoc titulo tibi duximus respondendum, ut haeredes tui qui nobis, vel alii successorum nostrorum juraverint, alii postea jurare minime compellantur; catholicis tamen successoribus nostris, qui praepositi fuerint, et hominii, et fidelitatis puritatem nihilominus, ac si juraverint, omni tempore teneantur absque tergiversatione aliqua fideliter observare, nisi forte alicui eorum, sicut personae tuae fuerit hominium benignitate sedis apostolicae relaxatum, qui tamen non se propterea credit a fidelitatis observatione immunem.

Datum Laterani.

XXI. Ad Abserentem [Absorensem] episcopum et abbatem S. Andreae de Bergis.--De poenitentia injungenda presbytero cuidam, cujus vitio num famulus quidam mortuus sit incertum. Ad audientiam apostolatus nostri ex parte vestra pervenit quod quidam presbyter volens corrigere quemdam de familia sua eo cingulo, quo cingi solebat, illum verberare tentavit: et contingit quod cultellus de vagina, quae cingulo adhaerebat, elapsus eum in dorso aliquantulum vulneravit. Postmodum vero cum ille vulneratus aliquandiu vixisset, et jam convaluisset a vulnere, graviori, ut creditur, infirmitate perculsus, cum sana mente, ac devotione debita viam est universae carnis ingressus. Quia vero utrum occasione vulneris decessisset dubium habebatur, [eodem presbytero ab omni officio, beneficioque suspenso,] quid super hoc vobis esset agendum apostolicam sedem consultare voluistis. Nunc itaque vestrae discretionis industriae duximus respondendum, quod, cum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit injungere presbytero memorato, ne de caetero in sacris ordinibus administrare accedat; injuncta tamen poenitentia congruenti potestis ei concedere, ut sit contentus in minoribus ordinibus ministrare. Si vero [vobis legitime constiterit, quod] ex alia infirmitate obierit, de vestra licentia poterit, sicut erat solitus, divina officia celebrare.

[Datum Laterani.]

XXII. Ad episcopum quemdam.--De quadam parochiana ejus quae annos undecim nondum adhuc nata Teutonico cuidam in matrimonium tradita fuerat, quamvis renitens. Ad id quod nobis per litteras tuas intimasti de quadam parochiana tua, quam suus vitricius cuidam Teutonico matrimonialiter copulavit, taliter respondemus quod, quamvis undecim annos adhuc habens ab initio ei invita fuisset tradita et renitens, tamen, quia postmodum per annum dimidiumve ei cohabitans consensisse videtur, ad ipsum est cogenda redire; nec de caetero recipiendi sunt testes, si quos memorata mulier ad probandum quod non consenserit in eum nominavit producendos, cum mora tanti temporis hujusmodi probationem excludat. Volumus igitur et mandamus ut, propter hoc non omittas quominus [appellatione remota] per censuram ecclesiasticam utrumque compellas ad alterum maritali affectione reamandum, nisi forte vellent ad religionem pariter convolare, poena eis inflicta pro eo quod ad alienos et illicitos concubitus uterque transiverit.

[Datum Laterani.]

XXIII. Ad Formolensem episcopum.--Quaestionibus ejus respondet. Consanguinei Ermengardae, latoris praesentium, sicut nobis litteris tuis intimasti [productis jure sub examine testibus], compaternitatem inter ipsam et virum suum legitime provenire, ita quod inter eos sententiam divortii protulisti. Praedicta vero E. cum sit tibi postmodum confessa ejus commater in veritate ante sententiam non fuisse, post separationem compaternitatem eam contraxit, et tamen ad secundas nuptias convolavit. [Quia igitur reatum suum recognoscens hunc consilium nostrum super hoc expetat, tu a nobis in hoc postulasti responsum. Fraternitati tuae praesenti pagina respondemus quod propter solam confessionem mulieris non est recedendum a sententia per judicium Ecclesiae rationabiliter promulgata, nisi forte in contrarium legitime probaretur. Ad ultimum eidem mulieri vero delictum suum tibi confessae poenam illam injungas, quam juxta qualitatem personae et quantitatem excessus ei videris imponendam.]

Martinus Bertham duxit in uxorem; Tebergam sibi Lotharius copulavit; Lotharius Martini et Berthae filium de sacro fonte suscepit; Lotharius vero et Bertha sublatis de medio, Martinus cum Teberga contraxit. (Quaerit tua fraternitas utrum tales sint ab invicem separandi) Nos autem tuae consultationi duximus respondendum quod, cum secundum verbum Domini vir et mulier una per connubium caro efficiantur, liquidum est Tebergam non posse Martino matrimonialiter copulari, qui eam par [ f. compater] ejus fuerat, cum quo ipsa Teberga una noscitur caro exstitisse.

[Super alium vero de quo rescriptum apostolicae sedis postulasti, utrum conjugatus, qui ante contractum matrimonium uxoris suae consanguineam propinquam carnali commistione cognovit, cum id uterque confiteatur, et aliqua pars viciniae id acclamare dicatur, sit ab uxore sua Ecclesiae judicio separandus, tali responso tuae fraternitati rescribimus, quod si aliter veritas ordinario judicio non patuerit in muliere, propter eorum confessionem tantummodo, vel rumorem viciniae separari non debent. Cum enim quando nonnulli inter se contra matrimonium colludere velint, ad confessionem incestus facile prosilirent, si suo desiderio crederent praejudicium concurrendum. Rumor autem viciniae non est momenti usque adeo judicandus valide, quod nisi rationabiles et fide dignae probationes accedant, possint bene constitutum matrimonium vitare.]

[Tertio loco quaestionis hujusmodi nodum fraternitas tua petiit explicandum, an juvenis sponsam suam in quantum per verba de praesenti consensit, uxorem debeat habere, ad quorum matri monium impediendum neptis ipsius sponsae prosiliens se a juvene carnaliter praecognitam proponebat; et cum de hoc testes produceret, dixerunt illi se pro certo credere quod illa praedicti juvenis concubina exstiterit, et ei carnali commistione conjuncta, adjicientes quod eos insimul videbant per plana, et nemora, vias, et in via pluries convagantes, et testimonium viciniae se super hoc recepisse dicebant. Ad majorem autem certitudinem quod minus sufficienter credidisti probatum, quod eadem mulier asserebat tam ipsam quam juvenem juramentis astrictos dicentem convenisti, et seorsum venti confessi sunt, quod se ad invicem carnaliter praecognoverant, licet juvenis nollet ab ea quam desponsaverat separari. Nos autem iis quae dicta sunt intellectis attendentes viciniae famam et dictorum mulieris, ac juvenis confictas confabulationes et per solitudines vagos incessus per testes esse probatos, et de carnali cognitione eos per juramentum separatim fuisse confessos, praesertim cum hoc non dicatur occultum, sed quam manifeste a pluribus praedicitur, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, et praesertim felicis memoriae Alexandri papae statuta sectantes, consultius et securius esse credimus, ut matrimonialiter non jungantur, sed ab invicem solutis sponsalibus separentur.]

[Datum Laterani.]

XXIV. Ad Gotifredum Aquileiensem patriarcham.--De excommunicatorum absolutione. Cum desideres [quid tua fraternitas observare super his quae dubietatem continent, apostolicae sedis scripto plenius edoceri, nos, qui licet immeriti ex susceptae administrationis officio consultationibus respondere cogimur, singulorum interrogationum tuarum nodos praesenti rescripto solvere volumus; et tuam in hoc prudentiam commendamus, qui cum juris canonici peritiam habeas, et prudentum consilio perfruaris, ad majorem tamen evidentiam, et formam caeteris praefigendam, sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris tuae consulta requiris, in quo spiritum consilii, et fortitudinis, sicut vir dilectus, et prudens te habere ostendis.] Fuit autem primae quaestionis tenor hujusmodi, utrum alicui excommunicato, qui mandato Ecclesiae stare juravit, et ante absolutionem episcopus ei communionem reddidit, sit communicandus ab aliis, et an episcopus id facere debeat? Cui siquidem quaestioni taliter duximus respondendum quod cum cautio juratoria, quam hodie, qui excommunicati sunt, praestant, potius ad cautelam ex consuetudine Ecclesiae, quam ex rigore canonum sit inducta, neque momenti tam validi reputetur, ut nisi absolutionis beneficium subsequatur, ille qui excommunicatus est debeat aliorum communioni restitui, praesertim cum ex eo juramento absolutionem consecutus non sit, et constat eum excommunicatum fuisse et verum sit absolutum non esse, non potest episcopus, nec debet (ei communionem reddere), nec alii eidem communicare, nisi fuerit secundum formam ecclesiasticam post juramentum praestitum absolutus, quia [secundum apostolorum canones, et Fabiani statuta pontificis]: qui cum excommunicato scienter communicaverit, est communione privandus, imo, [juxta Isidorum] statim cum eo excommunicationis contrahet poenam.

Secundae quaestioni [statuta canonum et praecipue piae memoriae Alexandri papae III praedecessoris nostri sequentes] hunc finem duximus imponendum quod, si publica fama est aliquem verberasse clericum, nec episcopus, nec alii ei communicare debent, nisi legitime ad arbitrium episcopi de hoc se purgaverit vel ad majorem cautelam beneficium absolutionis acceperit.

Tertio loco tua discretio requisivit. [Si clericus verberatus ab aliquo querimoniam apud episcopum suum deposuit, et testes producere paratus fuit, et episcopo mediante, et communicante ei, qui verberavit ipsum, amicabiliter cum eo] composuit, et reconciliatus ei fuit, an sit ei communicandum ab aliis; super quo taliter respondemus: quod licet ille, qui violentas manus injecit, [ei] quem laesit, satisfecisse videatur, Ecclesiae tamen [gratiam] offendit; ex hoc non satisfecisse dignoscitur, nisi forma ecclesiastica, quae pro absolutione talium, ut supra diximus, introducta est observetur.

[Ultimae praeterea quaestionis perplexionem revolvimus, quod non impari stylo criminis conquadratur, qui clericum captivum detinet, licet violentas manus in ipsum non injecerit, ei, qui violentas manus injecit, nec est communioni fraternae reddendus, nisi juxta formam Ecclesiae fuerit, ut supra dictum est, absolutus.

Data, ut supra.]

XXV. Ad sacerdotes quosdam.--Quaestionibus eorum de « accusatione matrimonii » respondet. Nobis est ex parte Ecclesiae vestrae requisitum, utrum aliqui super accusatione matrimonii nil voce propria depromentes debeant per solam chartulae conscriptionem admitti. Ad hoc dicimus quod in talibus, nisi quantum ad praesumptionem, nullius momenti est conscriptio, qua ad sententiae calculum proferendum, nisi alia legitime suffragante: praeterea quia et hoc consultationi fuit adjectum, unde respondemus quod qui sponsalibus interfuerunt, et tacuere quaesiti, non sunt recipiendi postea si velint contra matrimonium aliqua confiteri, nisi de his aliqua velint dicere quod in veritate postmodum didicerunt, de quibus etiam constet eos nihil factae interrogationis tempore cognovisse. Qualiter ab his qui accusant matrimonium, vel aliquid protestantur recipiendum sit sacramentum, et post quot annos sint aliqui in accusatione matrimonii audiendi, praesentibus litteris non duximus adnectendum, quia forma hujusmodi sacramenti pene in omnibus patet in canonibus diligenter expressa, tum quia propter varietatem casuum, et diversitates personarum certa de annorum spatio iis non possit meta praefigi.

Data Laterani.

XXVI. Ad episcopum quemdam.--De poenitentia sacerdotibus Graecis injungenda si eam sibi postulent pro filiis oppressis injungi. Quaesitum est a nobis utrum sacerdotibus Graecis, quibus legitimo matrimonio licet uti, publica sit poenitentia imponenda, si eam sibi postulent pro filiis oppressis injungi. Huic igitur consultationi taliter respondemus, quod si, ipsis procurantibus vel studiose negligentibus, filii in lectis reperiuntur oppressi, ab officio altaris debent perpetuo abstinere, et eis gravior quam laicis, non tamen publica, nisi id in publicum veniat, poenitentia debet imponi. [Qui tamen non solum a sacrorum ordinum exsecutione cessabunt, verum etiam si sunt infra ipsos, ad eos minime assumantur.] Verum si ex incuria mortui inveniantur [filii] in cunis, et fuerit illud occultum, poena eis pro arbitrio poenitentiarii imponatur, et in terrorem aliorum ad tempus abstineant a celebratione missarum.

[Datum Laterani.]

XXVII. Ad episcopum quemdam.--Ut W. ad legitimam uxorem redire compellat. Ex litteris tuis accepimus quod lator praesentium, W. nomine, de tua dioecesi olim quamdam duxit Luciam videlicet in uxorem: qui maligno spiritu instigante paucis temporibus fuere concordes. Proponebat etiam idem W. quod illam per violentiam sibi illatam metu etiam mediante duxisset. Tu vero una cum capitulo tuo cum tam minis quam admonitionibus inter eos saepius pacem reformare studens, et eos temere segregatos reconciliari pariter coegisses, tandem vir uxorem suam super crimine fornicationis . . . . . tentavit. Post longas vero inducias et admonitiones diligenter factas, ut ab hujusmodi litigationibus cessarent, cum ad hoc ulterius sedari non possent, vir etiam eam iterum de crimine fornicationis expressius appellaret, ipsi, nescimus quo ducta spiritu, coegit publice confiteri, quod cum vir ei negaret in debitis et necessariis providere, crimen compulsa est incurrere memoratum. Cumque diligentius a te fuisset commonita, ne ad suggestionem alicujus vel iniquum consilium illud tam turpe contra se proponeret, ipsa eadem manifestius asserebat. Sane convocato capitulo tuo, et aliis viris discretis, cum ex eorum consilio utrique parti continentiam firmiter injunxeris observandam, ita quod caste viverent invicem segregati; et ex relatione quorumdam perceperis quod aliam memoratus W. intenderet ducere in uxorem, licet ipsum ne hoc facere aliquatenus attentaret monueris diligenter, ipse nihilominus extra civitatem furtim cum alia sponsalia et nuptias temere celebravit. Verum cum factum inquirere laborares, ut secundum illud procederes, supradictus W. rei seriem, prout factum fuerat, explicans et exponens, ad nostram audientiam dicitur appellasse. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quoniam si res ita processit, praetaxatum virum, appellatione remota, ad legitimam uxorem per excommunicationis sententiam redire compellas, et injuncta eidem poenitentia de commisso adulterio cum secunda, priorem maritali affectione ab ipso facias pertractari. Capellanum nihilominus, quem benedictionem tibi constiterit celebrasse cum secunda, ab officio, beneficioque suspensus cum litterarum tuarum testimonio apud sedem apostolicam nullatenus destinare postponas.

Datum Laterani.

XXVIII. Ad episcopum quemdam.--De canonico regulari qui in extremis agens proprium noluit resignare. Super quodam regulari canonico de tua dioecesi, qui in articulo mortis agens, licet a priore suo commonitus, proprium, quod contra regulam latenter habebat, noluit resignare, et sic diem clausit extremum, quid scilicet de illo agendum sit, cum nihilominus sit inter alios fratres traditus sepulturae, nos duxisti necessario requirendos. Quia vero te ignorare non credimus quid de talibus in Regula S. Augustini habeatur statutum, et quid in synodo Lateranensi constet inhibitum, manifeste inquisitioni tuae praesentibus litteris respondemus quod ille canonicus non tantum fuit Christiana sepultura privandus, verum etiam, si sine maximo scandalo potuerit fieri, de ipsa projici dignus, et extra coemeterium ecclesiae sepeliri, cum, sicut in ipsa synodo habetur expressum, nec absolutio pro eo facienda sit, nec inter fratres debeat sepulturam habere, hoc autem cum forte contigerit in talibus est agendum.

XXIX. Ad praepositum Falc . . . . . . --Contra clericos militantes. In audientia nostra talis fuit consultatio ex parte tua proposita, utrum clerici qui arma militaria, relicto habitu clericali, gestare nullatenus erubescunt, si eis fuerit corporalis injuria illata, vel se a captore redemerint, illa debeant clericorum immunitate gaudere, qua pro temeraria manuum injectione facta in clericum excommunicatus quis ipso jure notetur. Ad hoc tibi breviter respondemus quod, cum frustra Ecclesiae suffragium invocat, qui committit in ipsam, et lex saecularium principum huic responso satis efficacia afferat argumenta, quo manifeste cassatum habetur: Matronam cujus pudicitia attentata fuerit, non posse injuriarum agere, si fuerit in veste meretricia deprehensa; hujusmodi clerici si fuerint a praelatis suis tertio commoniti, et noluerint arma deponere, de privilegio clericorum habere non debent.

XXX. Ad episcopum Siguntinum.--Si res aliter probari non potest, etiam in causa criminali compellendi sunt testes, etc. Pervenit ad nos quod in episcopatu tuo saepe contingat, quod a laico enormis et intolerabilis injuria clerico, multis astantibus et videntibus inferatur, vel praesente plebe, in ecclesia, cum diabolicae fraudis instinctu accidit horribiliter sanguinem humanum fundi, et ob hoc injuriantes in causa tracti negant se tantum facinus commisisse, et cum laesus illatam injuriam eorum testimonio, qui praesentes viderunt, probare desideret, [ipsimet, licet veritatem cognoverint, contemnunt] testimonium veritati perhibere, et sic ecclesiastica justitia deperit et clericalis ordo vilescit. [Accidit etiam complures frequenter in clerico violentas manus temere injiciunt, ad sedem nequeunt apostolicam plurimis obstaculis venire; et quia super his tua nos duxit fraternitas consulendos], tuae consultationi taliter respondemus: quod qui de rebus ecclesiasticis nolunt testimonium perhibere, si alias veritas nequiverit inveniri [licet juxta rigorem canonum unius testimonio non sit standum], juxta consuetudinem Romanae Ecclesiae propter reverentiam ordinis clericalis ipsorum juramento fidem volumus adhibere. Illos autem, qui valetudine praepediti pro absolutionis beneficio ad sedem nequeunt apostolicam venire, recepto ab eis juramento, sicut moris est, potes absolvere; ita quod sanitati pristinae restituti apostolico conspectui se repraesentent. Sexui vero femineo, et pueris, ac senibus satis credimus te libere dispensare. Ecclesias, quae fuerint sanguinis effusione pollutae, civitatis clericis convocatis, et cum processione, et aquae benedictae aspersione, prout in ordinario habetur scriptum, poteritis emundare.]

De his vero qui non fratri enormem injuriam irrogant, tuae fraternitatis arbitrio duximus relinquendum.

XXXI. Ad eumdem.--De Judaeis vel Saracenis ad fidem Christianam conversis. Interrogatum nobis est ex parte vestra utrum Judaei, vel Saraceni ad fidem Christianam conversi suis uxoribus cohabitare valeant, quas in secundo, tertio, et quarto gradu sibi dum fuissent in infidelitate positi, matrimonio copularunt; an et ipsis conversis liceat relictis conjugibus ad alias nuptias convolare. Auctoritate igitur praesentium respondeo quod taliter ad fidem conversi, quandiu volunt uxores eorum remanere cum ipsis, eas sive conversae sint, sive non, licentiam habent, si voluerint, retinendi; non tamen ad hoc sunt cogendi. Caeterum, ipsis viventibus et volentibus remanere, cum aliis contrahere non debent; quod si in odium fidei Christianae recesserint, cum, teste Gregorio, contumelia Creatoris solvat matrimonii jus circa eum qui relinquitur, alias ducere minime prohibentur. Nec refert utrum in secundo, vel tertio, vel quarto gradu, dum fuissent in infidelitate, contraxerunt, cum tantum fuisset in veteri lege prohibitum, ne sororum suarum turpitudinem revelarent.

XXXII. Ad Joannem Lugdunensem archiepiscopum.--De Ecclesiis conventualibus. [Ad quaestiones solvendas, quae per fratres et coepiscopos nostros sedi apostolicae porriguntur, juxta officii nostri debitum, nos convenit solutionem adhibere.] Intelleximus utique ex tuis litteris, quod duae conventuales Ecclesiae sunt in tua dioecesi constitutae, quarum utraque parochialem habet ecclesiam cum possessionibus, magis alteri quam sibi vicinam. Illis autem eas desiderantibus permutare, cum illarum altera, respectu meliorum proventuum possessionum suae ecclesiae sibi postulet adjici certam summam pecuniae numeratae, ut sic ad qualitatem praemii valeat perveniri, utrum possit id licite fieri, coepit ab aliquibus dubitari, [quam ob causam sedem apostolicam consulere voluisti. Licet itaque tuae discretionis industriam ignorare minime reputemus, quid super eodem articulo sit agendum, nihilominus sic tuae diligentiae] respondemus quod cum de jam dictis parochialibus ecclesiis per se queat permutatio celebrari, et in permutatione possessionum per se non sit inhibitum, ubi altera possessionum alteri praeponderat, pecuniam posse refundi, de ipsarum quanto possessionibus ad invicem, prout visum fuerit expedire, refusa certae pecuniae quantitate, poterit contractus permutationis fieri, sic tamen quod nequaquam contractus sibi invicem misceantur.

XXXIII. Ad archiepiscopum de Sancto Marino (Darantasino?).--De removendo plebano Simoniace electo et de jure patronatus. Nobis fuit ex parte tua significatum [cum magna diligentia] quod, cum quatuor essent a capitulo constituti, qui debeant quondam in plebanum eligere, amici illius de electione cujus res habebatur, uni eligentium, vel omnibus promiserint se pecuniam soluturos, eo tamen ignorante, qui hujusmodi interveniente promissione postmodum est electus. Quia igitur nos super hoc consulere voluisti, sollicitudini tuae taliter respondemus quod, nisi forte constaret illos qui tale promissum fecerunt per fraudem et in dispendium illius qui eligendus erat, id malitiose fecisse, quamvis ipse conscius promissionis non fuerit, tamen electio tanquam Simoniace per pravitatem hujusmodi acquisita est penitus reprobanda.

[Praeterea quaesivisti a nobis: Si quis efficiatur suae ecclesiae constructione patronus, vel si ad electionem plebani sit cum clericis admittendus, seu ab ipsa omnino repellendus, tametsi de longa consuetudine electioni se allegaverit interesse debere. Et huic siquidem tale damus responsum: Quod si quis ecclesiam consensu dioecesani episcopi construxerit, ex eo jus patronatus acquirit. Caeterum conventuali ecclesia non electioni plebani faciendae, sed jam factae, ut honestius patroni postuletur consensus, nisi patronus alias de sua jurisdictione obtineat, ut partes suas interponere debeat electioni tractandae. Secus tamen est in capella, in qua unus presbyter statuendus, quoniam a patrono eligitur, et per institutionem habendam loci episcopo praesentatur. Pro fundatione quoque ipsa honor processionis fundatori servatur, etsi ad inopiam vergit, ab Ecclesia illi modeste succurritur, sicut in canonibus est constitutum.]

Ad ultimum super hoc, quod in fine tuae epistolae invenimus, hoc duximus respondendum: Quod aliquis in plebanum seu presbyterum, seu quemlibet Ecclesiae praelatum electus, et si est per pravitatem reprobatus, ab episcopo suo dispensationem aliquam de jure obtinere non debet.

[Datum Laterani, VIII Idus Maii.]

XXXIV. Ad Roffridum SS. Marcellini et Petri presbyterum cardinalem, abbatem Casinensem.--Ut de quaestione matrimonii inter Robertum et B. mulierem decernat. Tenor litterarum tuarum nobis transmissus ostendit, quod [cum in archipresbyteratu S. Germani] inter Robertum, et B. mulierem quaestio matrimonii verteretur, [ipsa testes pro matrimonio producente, vir ad sedem apostolicam appellavit. Cumque venerabili fratri] Telesino [Theatino] episcopo causa commissa fuisset, [quia terra illa tunc pro regis morte turbata, mulier sibi evidenti periculo viarum praecavens, non poterat se judici, quo ab eo tertio cito fuerat, praesentare, licet nuntium cum excusatione transmiserit, episcopus tamen] eumdem R. postmodum muliere absente ab impetitione ipsius absolvit. Caeterum eadem mulier [ad praesentiam nostram accedens] a nobis ad te litteras impetravit, ut de causa cognoscens, et eam debito fine dirimeres, [quandoquidem coram memorato episcopo pro commotione terrae non poterat diffiniri.] Dictus vero R. a te convocatus ad causam infirmitate praetensa non adfuit; sed quia nocte sequente aliam sibi copulare praesumpsit, in eum excommunicationis sententiam promulgasti, a qua tandem fuit postmodum absolutus, cum ante te in propria persona veniens ostendit litteras episcopi memorati, quibus eum ab inquietatione ipsius ab hoc absolutum fuisse patebat, [quod ad praesentiam episcopi non accessit.] Quia igitur, [sicut proponis, mulier eadem cum lacrymis quotidie clamat post te,] suos testes afferens ad probandum, quod idem eam desponsationis annulo publice subarrhasset, tu quid super his agere debeas humiliter postulas edoceri. Inquisitioni tuae taliter respondemus quod, non obstante tali illicita absolutione quam episcopus fecit, in causa [sublato appellationis impedimento procedas, et eam debito fine decidas,] eidem Roberto sub poena excommunicationis arctius interdicens, ne ad eam, quam superinduxit, accedat, priusquam fuerit causa decisa. [Testes autem non respuas, quos de parentela sua, vel aliis, dummodo alias idonei sint, praenominata B. duxerit producendos, cum consanguinei tum chartis tum testibus, tum et recitatione majorum, vel argumentis aliis melius quam extranei suam consueverint cognoscere parentelam].

XXXV De eo qui cognovit consanguineam uxoris. Ex litteris tuae discretionis accepimus quod, cum G. a te poenam postulasse confessus quamdam intra nubiles annos desponsasse; sed cum in domo patris sui cum ipsa maneret, ad sororem suae sponsae accessit, eamque carnaliter, diabolo suggerente, cognovit; sed postmodum cum a parentibus cogeretur, ut sponsam acciperet, eis confessus est praescriptum facinus perpetrasse; sed archidiaconus loci nihilominus ipsum sponsae suae debitum carnaliter persolvere ecclesiastica censura coegit. Qui licet invitus se asserit paruisse. Caeterum quia prohibuisse diceris, ut ad neutram carnalem accessum habeat, et nos consulere voluisti, quid officio tuo competat faciendum, consultationi tuae taliter respondemus: quod ex sola ipsius viri confessione super hoc crimine, a sponsa sua non debet aliquatenus abstinere.

XXXVI. Ad Gilbertum episcopum Claromontanum.--De jurejurando. Cum te audiremus ante consecrationem tuam juramenta adeo in damnum episcopalis juris et dignitatis canonicis dare monitum praestitisse, quod ex eo robur episcopale videatur nimium enervari, tu super hoc, sicut providus et discretus, nos consulere voluisti, et huic incommoditati remedium apostolicum suppliciter implorasti. Nos itaque et auctoritate pro nostri officii debito providere volentes tuae sollicitudini respondemus, quod illicita juramenta in damnum episcopatus Claremontano capitulo a te praestita nullum tibi debent impedimentum afferre, et ut super hoc contra detrahentium objectiones tutus et praemonitus existas, nostras absolutionis litteras tibi in testimonium duximus indulgendas.

XXXVII. Ad Caesaraugustanum episcopum.--De poenitentia injungenda Simoniacis. De regularibus canonicis, seu monachis nos voluisti consulere, qui per Simoniam ingressum, ipsis scientibus [et machinantibus], habuerunt. Verum cum super hoc auctoritates multae inveniuntur expressae, non aliud quam statutum est respondemus, ut locum qui taliter accepti sunt omnino dimittant, et solitudines seu alia monasteria districtiora adeant, in quibus tam exsecrabilem excessum absque intermissione deplorent. Si autem ignorantibus ipsis pecunia data fuerit, cogas eos ad renuntiandum loco eidem; et postmodum in ipsum reduces, si ibi absque scandalo remanere potuerint, vel in aliquo, quod sit de ordine ipso ad serviendum poteris collocare.

XXXVIII. Ad consules et populum Genuae.--De D. subdiacono qui puerum invitus necaverat. Suggestum est auribus nostris quod cum D. subdiaconus, praesentium lator, aliqua die per quemdam pontem transitum faceret, et casu in eo moram faceret, vidisset juvenes quemdam puerum contendentes in flumine violenter; bono zelo ductus, ne ab eis suffocaretur in aqua, ipsos leviter arguere coepit ut puerum relaxarent. Illi vero puero dimisso eumdem subdiaconum conati sunt ad flumen per pedes attrahere. Verum cum ad rivam proximus erat, ne pro eorum violento tractu praeceps rueret, se, ut poterat, tenuisset, lapis tamen avulsus eumdem puerum, quem prius liberare voluerat, interficit. Quocirca fraternitati tuae per apostolicum scriptum mandamus, quatenus, si res ita se habet, eodem subdiacono per aliquod tempus, prout tibi visum fuerit, ab ordinis suscepti exsecutione suspenso, ipsum in eodem postea ministrare permittas. Ad majores autem ordines, ne scandalum populo Dei ingeneretur, licet quoad hoc in culpa non videatur fuisse, nequaquam ascendet, nisi forte ad monasterium, seu canonicam regularem, circa ipsum de suspensis ordinibus fiat dispensatio, et ordinatori suo visum fuerit faciendum.

XXXIX. Ad archiepiscopum Cassinensem [Cassiliensem? ] Ad hoc ex tua parte nostris auribus relatum est, etc. Quod a nobis tua fraternitas requisivit, an a pontificibus generati valeant ad [gradus ecclesiasticos] promoveri, si scientia fuerint et morum honestate probabiles. Sciat discretio tua quod dummodo ex legitimo matrimonio sint procreati, nec aliud canonicum obviat, licite possunt in sacris ordinibus ordinari, et in eisdem Ecclesiis, in quibus praesunt, vel etiam praefuerint genitores, eorum beneficium obtinere.

XL. Ad Livoniensem episcopum et socios.--Concedit ut cibis utantur qui iis ab infidelibus apponantur. Quam sit laudabile, etc. Et infra. Tuis, frater episcope, petitionibus annuentes, tibi tuisque sociis, cum ad praedicandam Christi fidem paganis exibitis apostolica auctoritate concedimus ut vobis iis cibis, cum modestia et gratiarum actione, servata temporum qualitate juxta canonicas sanctiones, uti liceat, qui vobis ab ipsis infidelibus apponuntur. Insuper indulgemus ut quicunque viri monachi seu clerici idonei ad nuntiandam gentibus evangelicam veritatem, requisita et habita suorum praelatorum licentia, si voluerint adhaerere, id absque contrarietate aliqua exsequendi liberam habeant auctoritate apostolica facultatem.

XLI. Ad episcopum quemdam.--Clericorum assultores et incendiarios nonnisi per Romanum pontificem absolvendos. Sacerdotem leprosum ab officio removendum. Tua nos duxit fraternitas consulendos an ii soli sint ad sedem apostolicam destinandi qui in latae sententiae canones incidentes manus in clericos perverterunt violentas, et utrum possint ab eadem sententia, nisi per Romanum pontificem, liberari. Unde fraternitati tuae respondemus quod non solum ii qui in clericos temerarias manus mittunt, sed etiam incendiarii, ex quo sunt per ecclesiasticam sententiam publicati, pro absolutionis beneficio ad sedem sunt apostolicam destinandi, (et nonnisi per Romanum pontificem absolvendi).

[Illi vero qui ecclesiastica beneficia de manibus praesumunt laicorum accipere, non consueverunt pro tali excessu ad sedem apostolicam laborare.]

De sacerdote vero, qui divino judicio lepra respersus in parochiali ecclesia praelationis officio fungitur, tibi duximus intimandum quod pro scandalo vel ob murmurationem populi, ab administrationis debet officio removeri, ita quod juxta facultatem Ecclesiae, si quod vixerit, ministretur.

XLII. Ad Turonensem archiepiscopum.--De II. clerico. Cum H. lator praesentium, sicut sua nobis conquestione monstravit, ad tuam praesentiam ordinationis tempore accessisset, tua ei fraternitas, juxta consuetudinem patriae quatuor minores ordines contulit, quibus nullatenus contentus, subdiaconatum [eodem die inter alios latens, te inscio, et diaconatum] temerario ausu recepit. Quia vero idem clericus in facto isto multum excessit, fraternitati tuae mandamus quatenus eum in minoribus ordinibus permittas ministrare. Si vero domum religionis intraverit, et vita ejus et mores exegerint, abbas suus etiam in aliis cum eo poterit ordinibus dispensare.

XLIII. Ad Abienensem [Albiensem?] episcopum.--Ut in ecclesiis quibusdam tot religiosas personas statuat quot earum redditus sufficiant. Ea noscitur, etc. Et infra. Ad audientiam siquidem nostram, te significante, pervenit, quod quaedam Ecclesiae intra vestram dioecesim et ad tuam jurisdictionem spectantes, cum in eis prius fuerint clerici saeculares, ad regularem observantiam sunt translatae. Verum in qua aliquando viginti clerici soliti fuerunt substentari, vix modo septem in ea, vel octo monachi commorantur, et ubi decem fuerunt clerici, vel quatuor, vel tres monachi sunt statuti, cum possessiones non sint modo diminutae, nec aliqua alia ex quibus clericis solebant provenire. Quapropter quid tibi super his sit amodo faciendum nostris petisti litteris edoceri. Ne igitur Ecclesiis illis ex mutatione hujusmodi Dei obsequium diutius maneat imminutum, fraternitati tuae praesentis scripti pagina duximus indulgendum, ut si praelati, ad quos Ecclesiae istae pertinent, ad commonitionem tuam in eis tantum religiosorum numerum instituere praetermiserint, quantus ex earum proventu honeste valeat substentari, liberum tibi sit in eis tot religiosas personas ejusdem ordinis, contradictione et appellatione cessante, statuere, quot eorum redditus sufficiunt ad necessaria providenda. Liceat quoque tibi per districtionem ecclesiasticam quos contradictores inveneris, appellatione cessante, cogere ad observationem eorum, quae super his duxeris statuenda.

XLIV. Ad episcopum quemdam.--De his quae fiunt a majori parte capituli. Fraternitatem tuam etc. Et infra. Diligenti siquidem a nobis consultatione credidit tua solertia inquirendum quid observare debeas et apostolica auctoritate statuere super eo. In ecclesia sua quidam vel etiam minimus ipsam ecclesiam, sine tuo, et aliorum canonicorum consensu interdicto supponit, per quod et ipsius ecclesiae servitium deserit, et in populo scandalum non modicum generatur. Addidit etiam discretio tua super eo se velle rescriptum sedis apostolicae promereri, quod quidam ex clericis majoris ecclesiae, vel aliarum in tua dioecesi constitutarum ordinationes earum, et alia rationabilia statuta capituli . . . . . canonicae contradictionis occasione impediunt, et ordinationem ecclesiasticam procedere non permittunt. Primae igitur quaestionis articulo respondemus, ut interdictum sine tuo, et fratrum assensu per aliquem ex canonicis in ecclesia positum nullatenus servare debeas, nec sustinere ut alii, praesertim contra justitiam, edictum observent. Secundae quaestionis nodum auctoritate Lateranensis concilii duximus resolvendum, ut nisi videlicet ab aliquo, vel aliquibus potioribus, vel inferioribus tanquam rationabile aliquid objectum probare contigerit, praevaleat semper et obtineat debitum, appellatione remota, objectum firmatum quod a majori, et saniori parte capituli fuerit constitutum, nisi antiqua consuetudo Ecclesiae hactenus observata, et auctoritate sedis apostolicae confirmata, aliud suaserit observandum; sic enim et audacia, dante Domino, refrenabitur improborum, et ecclesiasticorum utilitas latius extendetur.

XLV. Ad Walterium Rothomagensem archiepiscopum.--De concessione ecclesiae non vacantis. Ea noscitur, etc. Et infra: Ex tua siquidem nobis est ex parte propositum quidquid dubium tibi exstat, utrum illorum sit appellationi deferendum, qui occasione promissionis sibi factae super Ecclesiis non vacantibus, cum eis praetermissis, vacantes postmodum Ecclesias intelligant conferendas, in vocem appellationis prorumpunt. Super quo fraternitati tuae duximus respondendum, quod cum promissiones hujusmodi in concilio Lateranensi fuerint prohibitae, nisi sedis apostolicae auctoritas intervenerit, vel aliud quid rationabile obviaverit, pro hujusmodi appellatione non debet vacantium ecclesiarum institutio prorogari, vel aliquatenus impediri.

XLVI. Ad Asturicensem episcopum.--De praebendis. In Ecclesia vestra centum numero canonicorum, sicut nobis innotuit, consuevit instituere, et institutionem vestram religione firmare juramenti. Unde quia numero illo successu temporum diminuto in dubitationem deducitis, utrum ipsum de institutione canonicorum supplere possitis laicis computatis, qui in Ecclesia vestra canonicorum titulo nominantur, statutis nostris sit impletum. Ut haec ambiguitas a vestris cordibus auferatur, nobis videtur quod laici non debent canonicorum numero computari, nec vos debeatis quominus statutum nostrum juramento praestito roboratum, de aliis clericorum personis idoneis canonicos suppleatis. Nec enim alia nostra intentio fuisse putatur, quam quod tales ad supplendum numerum, cum necesse foret, curaretis unanimiter invenire, per quos Deo in divinis officiis per ecclesiasticos ordines congrue serviretis. Ad haec vero districtius prohibemus ne de caetero laicos ut canonicos admittatis.

XLVII. Ad Allocensem (?) electum.--De poenitentia injungenda H. comiti. Perpendimus ex litteris tuis, quod quidam sacerdos tuae dioecesis pro eo quod se filium regis nominare praesumpsit, et, armis arreptis in Provincia seditionem fecit et guerram, a dilecto filio H. comite per vicos visus est fustigari, qui postea ejus mandato patibulo traditus exspiravit. Quia igitur tam ipsum comitem quam alios hujus facti participes velle super haec satisfacere intimasti, praesenti pagina duximus respondendum quod, si memoratus sacerdos tali modo excessit, et arma ferens non propulsando injuriam, sed eam inferendo fuit occisus, non videtur nobis quod interfectores ejusdem propter haec ad obtinendam absolutionem apostolicam sedem adire cogantur. Tu vero, quod melius nosti merita personarum, eis aliam poenam competentem adjungas.

Caeterum de voto quod ipsum comitem fecisse proponis, ut scilicet singulis sextis feriis in pane jejunet et aqua, non videtur quod reo e pretio illa sufficiat de altari constructo, eum quamvis voluntarium sit vovere, ex necessitate tamen vota licita sunt solvenda.

Ad ultimum quod de subveniendo terrae Jerosolymorum promisit, ipsum ad eumdem [eundum] illuc in propria persona, si fieri potest, diligentius exhorteris, vel in voti supplemento competentia subsidia euntibus Jerosolymam subministret.

In ultimo litterarum loco requisisti a nobis, utrum baro quidam de tua dioecesi, qui sacerdoti mortem inflixit, et postea ad Cisterciensem ordinem convolavit, jam nunc factus monachus ab abbate tuo possit absolvi. Ad quod breviter respondemus quod, ubi praecessit talis excommunicatio in monachum, nonnisi per Romanum pontificem, vel ejus mandato absolutionem sui poterit obtinere; ex dispensatione tamen ei poteritis auctoritate nostra munus absolutionis impendere, et pro excessu poenam imponere competentem.

XLVIII. Ad . . . . . --De duello. Cura suscepti regiminis nos inducit ut fratrum nostrorum consultationibus respondere [debeamus], et ab eis, quantum humana permittit fragilitas, dubitationis scrupulos amputare. Hinc est quod, cum tua duxerit fraternitas sedem apostolicam consulendam, utrum super Ecclesiarum praesentationibus duella debeant sustineri, tuae duximus sollicitudini respondendum, quod neque in eodem casu, nec etiam in aliis debes aliquatenus tolerare.

XLIX. Ad capitulum Lucense.--De sententia excommunicationis. Cum bonae memoriae Clemens papa praedecessor noster L. M. M. et alios quosdam Baren. clericos vocasset, ut Bernardo archidiacono suo, quem graviter laeserant, ad ipsius accederent praesentiam responsuri, quia venire, juxta mandatum apostolicum contempserunt, in eos fecit per Vigilem episcopum suspensionis sententiam promulgari, in qua, sicut dicitur, triennio permanentes, quidam ex ipsis suspensi aliud beneficium ecclesiasticum sunt adepti; et quia utrum beneficia adepta possint rationabiliter retinere nos consulere voluisti, significatione praesentium vobis respondemus, quod non liceat illos, nec illa quae habuerant, nec ea beneficia quae postmodum sunt adepti, aliquatenus retinere. Unde venerabili fratri nostro Bar. episcopo dedimus in mandatis, ut eos pro tanta pertinacia et contemptu apostolico, beneficiis quae habent non differat spoliare; ea tandiu in suis manibus detineantur, donec quid super his facere debeas litteras nostras accipiat, et mandatum.

L. Ad Joannem Ludimensem [Lugdunensem] archiepiscopum.--Ne clericorum quorumdam appellationem admittat. Cum in Ecclesia Dei pro diversitate ordinum, et honorum jurisdictio possidentium nonnunquam in subditis varietur, et venerabiles fratres nostri episcopi concessam sibi potestatem exerceant in reddendis juribus subditorum populorumque, evenit ut non consideratione justitiae, sed voluntatis propriae libertate pensata, quae sua sunt, non quae Jesu Christi quaerentes, ipsorum episcoporum judicium, potestatemque declinant, appellationis refugium usurpantes, cujus auxilium juste interponendum ad praesidium innocentium noscitur institutum. Accepimus autem venerabilis fratris nostri Lingoniensis episcopi transmissa nobis conquestione querelam, quod quidam clerici de Guilan. gravaminis necessitate non compulsi, et nullius oppressionis mole gravati, sed solo praetextu excutiendi a se jugum ecclesiasticae disciplinae, ut possint libentius in sui erroris et nequam propositi libertate bacchari, ab audientia sua [ejus] vocem appellationis emittunt, et occasione judicii tui, quod velle observare se jactant, ejusdem judicis ordinarii sine rationabili cognitione evitant. Quia vero appellationis diffugium non ad defensionem iniquitatis, sed ad remedium oppressorum et damnatorum injuste tam canonica, quam civilia jura induxerunt, ad statuta Lateranensis concilii non est subditorum hujusmodi appellatio admittenda, quae non porrigitur nisi ubi digna correctio eludi valeat praelatorum et omnium, qui in parte sollicitudinis Ecclesiarum, disponente Domino, convocantur; interesse dignoscitur, ut sua cuique jura illibata serventur, fraternitatem tuam litteris praesentibus duximus commonendam, per apostolicum scriptum tibi mandantes ut, si quando contigerit aliquem de praedictis clericis a praefato episcopo tuam audientiam appellare, non ante sibi audientiam praebeas, nec ejus appellationes admittas, quam tibi constiterit ab appellatione illius, vel a gravamine, vel injusta condemnatione porrectum; alioquin ipsum ad praefati episcopi auditorium, remota appellatione, remittas, in suae discussionis examine justo ejus judicio permittens. Sic enim contumacia refrenabitur improborum, et honor coepiscopis debitus per fraternae vicissitudinis observantiam in sua libertate consistet.

LI. Ad Caesaraugustanum episcopum.--De praebendis vacantibus. Quia requisisti a nobis, fili P. praeposite, quid agendum sit quando praebenda in Ecclesia tua vacante contigerit complures ex his, qui numerati sunt ibi in vocem appellationis erumpunt, interdicentes expressim ne ad electionem alicujus procedant, consultationi tuae taliter respondemus, quod si appellationem quam interponunt, intra quadraginta dies prosecuti non fuerint, procedendum est postmodum, appellatione nullius obstante, ad canonicam electionem personae ministerio Ecclesiae competentis.

LII. Ad Gerardum Bononiensem episcopum.--De magistrorum et scholarum hospitiis in inquilinorum injuriam non conducendis. Ex rescripto litterarum piae recordationis P. [Petri] quondam Tusculani episcopi nobis innotuit, quod cum civitatem Bononiensem tempore suae legationis intrans invenit fuisse ibi a bonae memoriae W. [Villelm.] quondam Portuensi episcopo constitutum, et sub excommunicatione prohibitum, ne aliqui scholares aliorum hospitia majoris mercedis promissione conducerent, ubi ea sibi vel inanis gloriae studio quasi potentiores in expensis apparere volentes, vel privatae utilitatis commodo vindicarent. Unde ipse sollicita provisione considerans, quod hujusmodi conductionis improbitas in discordiae fornacem, et impedimenta non modica pareret studiorum, praedictam constitutionem legatione qua fungebatur sedis apostolicae confirmavit, perpetuis temporibus sub poena decernens anathematis observandum, ut nullus magistrorum, sive scholarium super ducendis hospitiis, in laesionem et praejudicium habitantium audeat hospitem convenire, nisi prius constiterit tempus conductionis elapsum, vel inquilini in hoc suum praestiterint placido favore consensum. Quocirca nos, qui detestabiles versutias bonae fidei contractibus inimicas non solum in clericis, sed etiam in quibuslibet etiam mercatoribus condemnamus, praedictam constitutionem a praefato Portuensi episcopo factam, et demum a jam dicto episcopo Tusculano confirmatam, ratam esse decernimus, et eam auctoritate apostolica confirmamus, studentes ut a te, frater episcope, et tuorum omnium successorum singulis annis in communi audientia magistrorum atque scholarium praesens pagina recitetur, et praetaxata pravae condictionis improbitas innovata per annos singulos excommunicationis sententia reprimatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, etc.

LIII. Ad archiepiscopum Surunt. (Surrentinum).--De P. de Regali. Contracto matrimonio inter P. et A. uxorem suam [sicut ejus P. nobis conquestio patefecit, cum per biennium insimul habitassent, et filium ex ipsa uxore memoratus P. suscepisset], quia consanguinei ejusdem A. [volentes eam separari a viro] contracto matrimonio objecerunt, asserentes quod eadem A. in primo sancti salis pabulo filium ex concubina quondam ipsius P. tenuerit, [cum fuit primo in eam inductus, et propter haec tuam praesentiam adeuntes, dicebant ipsam debere a viro per tuum judicium separari. Tua vero fraternitas, sicut accepimus, causa non cognita, carnale eis commercium interdixit, prohibens ipsi P. ne debitum ab uxore requireret.] Verum si constaret Ecclesiae vera esse, quae diximus, non ideo tamen contractum matrimonium solveretur, quae res utique vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret; ideoque tibi per apostolicum scriptum mandamus, quatenus praefato P. firmiter auctoritate nostra injungas, quod memoratam A. sicut uxorem propriam maritali affectione pertractet, et carnale debitum ab ea licenter exigat et persolvat. Sive, quod supra dictum est, ipsam A. ante matrimonium contractum cum P. sive postea egisse constiterit, dum tamen, si in fraudem causa separandi matrimonii id fecit, poenam pro praesumptione accipiat, matrimonio in sua firmitate durante.

LIV. Ad episcopum quemdam.--De C. subdiacono qui puerum invitus interfecerat. Inspectis litteris, quas bonae memoriae Urbano praedecessori nostro misisti, plene cognovimus quod perlator C. subdiaconus, dum olim in minori aetate positus, cum quodam puero ludum exercens, jactu lapidis uteretur, ipsum puerum, non studiose, sed causaliter vulneravit, de quo vulnere vix fuit cura medicorum agentes ( sic ) infra breve temporis spatium, sicut credebatur, plene curatus; tamen elapso anno vulnus fecit postmodum aperturam; sed quia medicus, qui fuit adhibitus ad curandum, circa ipsum negligentia seu ignorantia, vel etiam alia culpa, minus necessariam sollicitudinem creditur habuisse, puer occasione ipsius vulneris exspiravit. Respondentes igitur ad haec, fraternitati tuae mandamus, quatenuscunque res ita processerit, eumdem in minoribus ordinibus ministrare, permittas. Acturus circa eum bene dicere de beneficio, quod per te illi postulas conferendum, sicut ejus merita postulant, et tuae melius insederit voluntati. Ad altaris vero officium non accedat, qui occasionem morti ejusdem pueri dedisse videtur.

LV. Ad decanum Cama Cen. . . . (Tarvanensem?).--De novo censu ecclesiis dioecesis Morinensis non imponendo. Gravis admodum, et correptione [dignissima nuper querela in audientia nostra est proposita, quod salva conscientia sub dissimulatione transire non possumus. Cum enim quaedam] ecclesiasticae personae ecclesias [quasi plebes in Morinensi dioecesi habeant]; cum eas vacare contigerit, non aliter quemquam ad ipsarum regimen volunt vocare, nisi antea novum censum ecclesiis illis imponant, aut illae terrae contra constitutionem Lateranensem augmentent, ad ipsius solutionem instituendum [episcopum] presbyterum juratoria cautione, vel fidejussoria cautione cogentes, [quamdam etiam partem reddituum suis usibus applicare contendunt. Unde saepe contigit ut dioecesano episcopo excessus hujusmodi ignorante, vel eo minime requisito in ecclesiis illis inducant pro suo voluntatis arbitrio sacerdotes. Quoniam igitur constitutiones praedicti concilii pati noluimus, neque debemus aliquorum malitia violari], discretioni vestrae per apostolicum scriptum mandamus atque praecipimus, quatenus [cum super hoc fueritis requisiti, partibus ad vestram praesentiam convocatis] quaecunque noveritis contra constitutionem praedictam super ecclesias illas, vel earum censu ab aliquibus, et tempore praedictae constitutionis attentata, [contradictione et appellatione cessante,] in irritum revocantes [ab augmentatione censuum ecclesias penitus absolvatis, et ad statum debitum reducatis.] Presbyteros quos super his illicita juramenta praestitisse noveritis congrua satisfactione imposita faciatis absolvi. Eos etiam quos de caetero contra formam canonum super his venire noveritis [sine cujusquam personae [ f. respectu] sublato appellationis obstaculo] censura canonica puniatis.

LVI. Ad R. canonicum Coloniensem « in arte physica eruditum. » --Suadet ne ad majores sacros ordines ascendat, quod pluribus medicinas tribuerit qui inde mortis periculum incurrerint. Ad aures nostras, te significante, pervenit quod cum in arte physica eruditus existas, pluribus circa ipsius artis traditiones medicinas cum diligentia tribuisti, licet pluries in contrarium tibi successerunt, et quibus putaveras adhibere cautelam, medicinis perceptis, mortis periculum incurrerunt. Verum quia [sicut asseris] ad sacros desideras ordines promoveri et nos super hoc consulere voluisti, tibi duximus respondendum, quod si super praemissis conscientia [videtur te quomodolibet] remordere, ad majores ordines de nostro consilio non ascendas