Migne Patrologia Latina Tomus 58
Decreta (Hilarus papa), J. P. Migne
DECRETUM HILARI PAPAE JUXTA GRATIANUM, QUOD IN PRIORIBUS NON PONITUR.
(0031B) Corpus Christi in similis portionibus singuli totum accipiunt.
Ubi pars est corporis, est et totum. Eadem ratio (0031C)est in corpore Domini, quae in manna, quod in ejus figura praecessit. De quo dicitur: Qui plus collegerat, non habuit amplius, neque qui minus paraverat, habuit minus (0032B)(Exod. XVI). Non enim est quantitas visibilis in hoc aestimanda mysterio, sed virtus sacramenti spiritualis.
ALIUD DECRETUM EJUSDEM, EX CODICE LIBRORUM SEXDECIM, CAP. 19 DE CONTENTIOSIS.
Si quis videtur contentiosus esse, dicente Apostolo, (0032C)nos talem consuetudinem non habemus, sed neque Ecclesia Dei (I Cor. II): si quis facit, notetur, usquequo se corrigat.