Decreta (Symmachus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decreta
499

editio: Patrologia Latina Isidorus Mercator (fl. 850) Collectio decretalium Parisiis J. P. Migne 1853
fons: mlat.uzh

INCIPIUNT DECRETA SIMMACHI PAPAE.


(PL 130 1021D) Incipit actio quintae synodi CCXVIII episcoporum sub Symmacho papa, tempore Theodorici regis.

Post consulatum Ameni cum in unum annuente Domino ante confessionem beati Petri apostolorum principis resedissemus, sancta synodus dixit, libellus qui synodali auctoritate contra eos qui adversus quartam nostram synodum quae habita est Romae palmari mutire praesumpserunt ab Ennodio conscriptus est coram omnibus deferatur, et in praesentia omnium legatur atque roboretur. Quo recitato, et ab omnibus consona voce roborato sancta synodus (1022A) dixit: haec futuris temporibus conserventur atque ab omnibus teneantur et in omnibus serventur. Hic libellus integerrime synodaliter ab omnibus teneatur atque inter quartae et quintae synodorum nostrorum actiones interponatur, et ita sicut harum synodorum decreta habeatur, quia synodali auctoritate conscriptus est, et roboratus. Ad quae beatissimus papa respondit iuxta vestram omnium fiat voluntatem, et ut iudicatus apostolica habeatur auctoritas et inter apostolica quod dicitis interponatur decreta, et sicut caetera apostolica ab omnibus teneatur decreta. Ad quae omnes ter una voce responderunt dicentes, ut fiat rogamus. Post quae acclamatum est ab omnibus episcopis et presbyteris. Illi qui papam Symmachum accusaverunt, et damnationem (1022B) ei inferre tentaverunt, et illi qui eum iudicaverunt, aut contra nostram synodum garrire, aut scribere praesumpserunt, ut damnentur rogamus. Et paulo post omnes episcopi et presbyteri voce magna clamantes dixerunt: Exaudi, Christe, Symmacho papae vita; dictum est octies. Cuius sedem et annos, dictum est decies; ut fiat rogamus, dictum est duodecies. Quibus cessatis, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Quoniam fraternitas vestra singulari charitatis studio, pio ac vigilanti affectu, indefessis laboribus ac spiritu vivaci studuistis, venerandi patres, tutelam rerum ecclesiasticarum fovere, sedem apostolicam (quae solida Petri confessione stabilita est) tueri viriliter, cui licet indigni Domino sic disponente praesumus, (1022C) ac pravitatem nostram iamdudum multis afflictionibus impulsam virili protectione defendistis oblocutoribus et susurrantibus resistendo, qui novis semper insidiis, semper aliquid adversum nos et famam nostram moliuntur, quos spiritus ille divisionis continuis exagitat aculeis, quibus est pax inimica, et discordia placens. Et quia vestra bonitas curam provisionis nostrae suis exhortationibus incitavit, et parilem circa Ecclesiae tranquillitatem, Domini nostri contemplationem animi praestet flagitamus, ut circa insidiatores, et persecutores nostros mitius agatis, et licet iuste damnentur propter misericordiam tamen conserventur ut in nobis illa Domini declaretur sententia, qua praecipitur, ita fratribus dimitti, sicut sibi a Domino cupiunt dimitti. De caetero vero ne unquam (1022D) talia, non solummodo in apostolicae sedis praesule a quoquam praesumantur, sed nec in ullo Christianorum episcopo usurpentur. Non ergo necesse est super his nova cudere, sed vetera recitare atque firmare. Est enim a multis antecessoribus nostris synodaliter decretum atque firmatum ut oves quae pastori suo commissae fuerunt eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, praesumant, nec ullatenus pro quacunque re alia, nisi pro sua iniustitia accusare audeant, quoniam pastoris actus gladio oris non sunt feriendi, quanquam rite reprehendendi aestimentur, nec ullos episcopos suis rebus exspoliatos, vel a sedibus vi aut dolo, aut quocunque ingenio pulsos, sicut et vos de nobis iudicastis, aut ad synodum (1023A) tam provincialem quam generalem posse convocare, aut in aliquo iudicare antequam cuncta quae eis ablata sunt legibus potestati eorum pacifice per omnia reintegrentur, decernimus. Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et Ecclesias quae sublatae sibi sunt cum omni privilegio suo restitui, et postmodum non sub angusto temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque provinciae suae episcopis audiatur. Nam nec convocari ad causam, nec diiudicari potest, exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium quo exspoliari possit iam nudatus. Unde et antiquitus decretum est omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus (1023B) cunctos ante contestatam litem praeceptor, aut primas, possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: ille qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum, redintegranda sunt omnia exspoliatis, vel eiectis episcopis praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum unde abscesserunt potestate funditus revocanda quaecunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute maiorum, aut per quascunque iniustas causas res ecclesiae vel proprias aut substantias perdidisse suas noscuntur, ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena (1023C) invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). » Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cuius res direpta et in undecuplum quae sublata sunt, restituat. Et in lege divina legitur: « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui; et dicit omnis populus; Amen (Deut. XXVII, 17). » Talia ergo non praesumantur absque ulla ultione, nec exerceantur absque sua damnatione. Accusatoribus vero inimicis vel de inimici domo prodeuntibus, vel qui cum inimicis immorantur aut suspecti sunt ne credatur, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint.

(1023D) Quid ad haec vobis, charissimi fratres, videntur prudentia vestra pro ecclesiastica quiete vel indemnitate universi edicite. Universa synodus dixit: Episcopalem persecutionem et ecclesiarum vel vastationem atque servorum Dei insectationem fulti praedicta auctoritate et omnium sanctorum Patrum prohibitione, vestraque consolatione communi tractatu pariter in futurum robuste ac veraciter amputantes sanctorumque Patrum statuta firmantes expressis sententiis sancimus, ne unquam talia a quoquam nostris, aut futuris temporibus praesumantur. Et silentio facto, Symmachus episcopus Ecclesiae urbis Romae dixit: Quod si aliqui haec transgressi fuerint, et talia praesumpserint, quid super his vobis videtur (1024A) pari adunatione manifestate. Cumque surrexissent, et paulo post iterum consedissent una voce dixerunt: Si quis haec quae hodie in hac sancta synodo prohibita sunt infringere praesumpserit, aut voluntarie transgredi tentaverit, si clericus est, gradu proprio penitus careat, si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur, et si non emendaverit, vicino anathemate feriatur. Secretas vero insidias vel manifestas pontificibus a quibuscunque illatas, vel ea quae huius sanctae synodi sententia complectitur, si quis ad Ecclesiae pertulerit notitiam, potiatur honore, et hi qui adversa eis moliuntur, sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie synodali et apostolica auctoritate firmatur, penitus abiicientur, et exsilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur, (1024B) haec vero quae in hac sancta synodo statuta sunt, et ea quae in libello quem Ennodius nostra auctoritate conscripsit, sicut in praesentia nostra relecta sunt, ut propriis manibus roborentur, rogamus atque in perpetuum conserventur, sicut praedictum est, vestra apostolica auctoritate firmentur. Sed Symmachus Ecclesiae urbis Romae catholicae episcopus dixit: Acclamationes vestras synodique iudicium praesentia suscipient gesta. Adiecitque et dixit: Ea quae ad suscipiendos veternosae praesumptionis errores vel infensae pontificibus praesumptionis morbos quibus status affligi solet Ecclesiae servorumque eius deliberatio religioni congrua pacique constituit, perpetua sortientur firmitate, ut annuente Domino quem custodem rerum constat esse bonarum synodalis (1024C) ordinatio vigeat, atque omnis qui sine personae alicuius distinctione venire praesumpserit, imposita superius districtione plectetur, universa synodus dixit: Ut fiat rogamus, dictum est decies; ut scandala amputentur et insidiae atque detractiones erga episcopos vitentur rogamus, dictum est duodecies. Et facto silentio universi in sancta synodo congregati clamantes dixerunt: Exaudi, Christe, Symmacho vita, dictum est octies; hic est pax cum Symmacho, dictum est novies. Cuius sedem et annos, dictum est decies; ut de praesenti fiat, dictum est duodecies. Et paulo post cum resedissent, facto silentio universa synodus dixit: Quisquis clericorum aut monachorum, aut laicorum tam maioris ordinis quam etiam inferioris, post hanc formam nobis prolatam his (1024D) decretis contraire praesumpserit, statutis canonicis velut schismaticus percellatur. Et subscripserunt: Celius Symmachus, episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae huic statuto a nobis inspirante Domino pacto subscripsi; Laurentius episcopus Ecclesiae Mediolanensis huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi. Petrus Ecclesiae Ravennatis huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi. Eulalius episcopus Ecclesiae Syracusanae huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi. Felix episcopus Terracinensis subscripsi. Stephanus episcopus Ecclesiae Cordubensis subscripsi. Fortunatus episcopus Ecclesiae Valensis subscripsi. Benignus Equivensis, Ioannes Spolitanus, (1025A) Romulus Praenestinus, Stephanus Venusinus, Candidus Tudertinus, Valentinus Amiterninus, Fortunatus Fulgenatus, Grisogonus Albanensis, Euticius Tranensis, Amandus Poturanus, Laurentius Bobianensis, Clorensis Calestinensis, Eusebius Fanestis, Romanus Numentanus, Propinquus Trebiatis, Asterius Equinatis, Sylvanus Voliterninus, Epafroditus Cameasenus, Cintus Gerohensis, Helias Benedicanus, Paulus Tripolitanus, Polycarpus Gabalensis, Patricius Crassensis Menecratis Carosensis, Florentius Sardonensis, Iulianus Ipepotanus, Paulinus Perperentinus, Noenius Insenius, Petronius Martineus, Hesperos Epitanensis, Isaias Cleas, Olimpius Evacitonacius, Rufinus Brionolitanus, Philippus Neasletanus, Basilicus Peleasicanus, Didimus Lampidensis, (1025B) Iustus Firmiensis, Areton Ostiensis, Augustus Liparitinus, Rusticus Bersentinus, Venantius Sinagoliensis, Victor Dunensis, Innocentius Tifernatius, Bonefacius Foroflammiensis, Sebastianus Siraninus, Asellus Populonitanus, Emplius Voliterninus, Proiectus Forinovi, Venerius Pellensis, Colonius Foroclodiensis, Probus Carmamelensis, Vindemius Aventinus, Proculeianus Sepniatios, Fortunatus Abenignus, Vascasius Vulternensis, Martianus Ecamensis, Bassus Mutinensis, Pacatianus Coraliensis, Meras Corlonensis, Macedam Maidonensis, Marcellinus Illidonensis, Paulus Progloriensis, Diodorus Listiniensis, Necinus Musii, Theodorus Adria, Epiphanius Pergensis, Levansa Amphorensis, Alcimedeseides Contraconicensis, Dionysius Ananensis, Andreas Satalenus, (1025C) Amaxius Salconensis, Croton Parsidonensis, Philippus Barbarensis, Theodorus Antipolleus, Leontius Araxenus, Antipatros Canimenos, Gratinus Panormitanus, Andreas Tholantanus, Nichilo Sacrafuranus, Romanus Bobonensis, Oniforus Iconiensis, Neoptolensis Chronensis, Paulus Dernensis, Patharchos Listronensis, Eugenius Careufossides, Tyrannus Imadianensis, Ascolias Lalandenus, Steros Profiadensis, Predialis Gizonus, Quintinus Focensis, Irentinus Magnisias, Manias Amitii, Quiriacus Eleae, Valerianus Bossionensis, Fominus Zitrenus, Fericius Archodonensis, Didimus Lapitensis, Steros Prodofianensis, Fnodorus Ametimos, Epafroditus Camesenus, Olimpius Canensis, Didimus Lapicensis, Barachos Laxs, Efrontius Bui, Florentius Motilensis, (1025D) Ioannes Rodensis, Genadius Mosonensis, Evandros Diupoleos, Ioannes Trapotutanus, Philippus Ageresitanus, Thomas Tilensis, Genadius Amonensis, Caris Diapolitanus, Paulus Aristensis, Mathias Themessianensis, Eulalius Fibriensis, Amphilotius Fidecensis, Gaius Suetranensis, Eudoxius Eletensis, Martianus Corallensis, Eusebius Coctinensis, Obremus Coracesiensis, Romanus Mirrensis, Aristoditos Olimponensis, Eudoxius Cotuatensis, Palladius Capalenensis, Cirinus Patarensis, Stephanus Limirensis, Zenodotius Telmisu, Maximus Zetilonensis, Musenius Lunensis, Florentinus Adrianopolitanus, Bassones Neaspilitanius, Mesalimus Laudicensis, Fotianus Salagessunensis, Olimpius Sozopolites (1026A) Alexander Seleucensis, Valerianus Aphrus, Epafrodius Camesensis, Barrachos Nazensis, Charis Dionysiopolitanus, Eusebius Clazomenus, et Baventia Mipolitanus, Thomas Arliocomenus, Eliodorus Ametimos, Pergamius Atticenus, Eutropius Adadomensis, Paulus Philodemensis, Longinus Apapermenus, Theocustus Tyreu, Forticius Metropolitanus, Ciros Simondensis, Libanus Palatonensis, Dolestos Sebastensis, Danielus Cadolensis, Municheus Lardicias, Trunitanus . . . . . . , Strategius Pilobatensis, Aquila Antodenus, Basilius Nacoriensis, Eustochius Docunius, Quiriacus Eucarpensis, Abircitius Hieropolitanus, Epiphanius Mardagensis, Philippus Liciados, Mocinius Ephesinus, Mauros Baladensis, Eusebius Dorileu, Martianus Sinalidensis, Calandion Alacarnensis, (1026B) Ioannes Enidensis, Theodoretus Alabaudensis, Tigamus Appollonensis, Ioannes Amizonensis, Empitius Staconensis, Menandros Eracleos, Dinisius Latomenus, Panias Eristodensis, Placalus Lassu, Ioannes Alinsdonensis, Dioffisius Antiochenus, Cretomanus Afrondisius, Etherius Sinirnensis, Stephanus Ephesinus, Patricius Aidonopolites, Daniel Lampsacenus, Firmas Abidensis, Theusebius Hui, Stephanus Pinameni, Pionius Trodensis, Eulalius Pianensis, David Ardimensis, Thalasius Panus, Petrus Dardanensis, Diogenis Geticonos, Olimpius Prudisiadensis, Theophilusadeo Adriopolites, Apramonus Titanos, Theodorus Eradensis, Caligonus Cladipotus, Theodorus Serunensis, Polichonus Dipodinensis, Renos Iuliolpoltus, Etherius Papiu, Petrus (1026C) Gagrotanus, Antiochus Sinoponus, Atticus Lanensis, Uranius Iborensis Paralius Adriponensis, Lucadius Minzitanius, Eustasius Galatinensis, Ministerus Amorrui, Aquilas Eudoxiados, Quiriacus Troanodensis, Pios Prothenissensis. (1025A)

Explicit quinta synodus Romana sub Symmacho papa, indictione nona.