Jump to content

Decreta ad Episcopos per Beticae atque Toletanae Constitutos

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decreta ad Episcopos per Beticae atque Toletanae Constitutos
Saeculo III
editio: incognita
fons: incognitus

0235-0236- SS Anterus - Decreta ad Episcopos per Beticae atque Toletanae Constitutos


INCIPIUNT DECRETA ANTERI PAPAE

Carissimis atque dilectissimis fratribus per Beticae atque Toletanae provincias episcopis constitutis Anterus episcopus in domino salutem.

<VD, f. va> Optarem, fratres carissimi, semper dilectionis et pacis vestrae sinceri<O, f. ra>tatis gaudia audire ita, <P, f. v> ut vicissim discurrentibus litteris sospita[tis <SG, p. a> indicia iuv]arentur, si quietos nos ab incursione sua vacare hostis antiquus sineret, qui ab initio mendax, inimicus [veritatis,] aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit, pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur, abstinentia punitur, odit ieiunia, ministris suis praedicantibus, dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, apostoli sententia repercussi dicentis: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. O infelix audacia, o desperata mentis astutia. Ipse enim <I, f. rb> hortatur odia et fugat concordiam et, quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur volens magis per spatiosam viam ambulare quam artae viae iter cum labore transire. Qua de re, fratres dilectissimi, sectamini meliora et semper relinquite deteriora. Bona agite, mala vitate, <V, f. ra> ut veri discipuli domini esse invenianimi. De mutatione ergo episcoporum, unde <SG, p. b> sanctam sedem apostolicam consulere voluistis, scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libito cuiusquam aut dominatione. Petrus, sanctus magister noster <VD, f. vb> et princeps apostolorum, de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius pro<N, f. va>ficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica auctoritate mutatus est Alexandriam. Similiter Felix de civitate, qua ordinatus erat, electione civium propter doctrinam et bonam vitam, quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate ad civitatem, qui <I, f. va> non suo libitu aut ambitu hoc facit, sed utilitate quadam aut necessitate, aliorum hortatu et consilio potiorum transfertur. Nec transfertur de minori civitate ad maiorem, qui hoc non ambitu nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus aut necessitate coactus aut utilitate loci aut populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est, quia homo videt <SG, p. a> in facie, deus autem in corde. Et dominus per prophetam loquitur dicens: Dominus scit cogitationes hominum, quae vanae sunt. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem, nec mutat civitatem, qui non sua sponte, sed consilio et electione aliorum mutatur. Non igitur <VD, f. ra> migrat de civitate ad civitatem, qui avaritiae causa non sponte dimittit suam, sed, ut iam dictum est, aut pulsus a sua aut necessitate coactus aut electione et exhortatione sacerdotum et populorum translatus est ad alteram civitatem. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic, quotiens utilitas aut neces<I, f. vb>sitas exposcerit, supradicto modo et mutare et inthronizare potestatem habent. Haec, ut petistis, licet vobis ignota non sint, tenenda mandamus, ne ignorantia quorundam meliora et utiliora vitentur et inutiliora sinantur, sicut in sancto legitur evangelio: Vae vobis, hypocritae, quia decimatis mentam et anetum et ciminum, <SG, p. b> et reliquistis, quae graviora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem. Haec oportuit facere et illa non omittere. Duces caeci, excutientes culicem, camelum autem glutientes. <V, f. rb> Quod licet, non licet, et, quod non licet, licet. Quemadmodum Iamnes et Mambres resisterunt veritati, sic et illi mente reprobi, amantes voluptatem magis quam deum. Quod licet, docent non licere, id est episcopos migrare de civitate ad civitatem praetaxato modo. Et quod non licet, docent licere, id est misericordiam agere circa <VD, f. vb> patientes necessitatem, hoc tam eis, qui episcopum non habent et sacro episcopali indigent ministerio, <N, f. vb> episcopum de alia civitate causa utilita<I, f. ra>tis vel necessitatis tribui et episcopis persecutionem aut necessitatem patientibus aliam cathedram dari negant. Contradicunt etiam sacrae scripturae, quae testatur mavelle deum misericordiam quam sacrificium. Utrisque autem, id est, et famem verbi dei patientibus et episcopis necessitatem, <SG, p. a> quando inthronizantur propter communem utilitatem in aliis civitatibus non modica exhibetur misericordia. Negantes autem haec, licet speciem habeant pietatis, virtutem tamen eius abnegant. Nam in tali negotio prosapiem non agnosco. Si quis tamen sapientium, quos insipientibus tempestatis huius procella sociavit aliis auctoribus, facinorum participatione maculantur, splendor sapientis et, si communionem criminum incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus. <P, f. r> Alia est quoque causa utilitatis et necessitatis et alia avar[itiae et praesu]mptionis atque propriae voluntatis. Avaritiae vero causa vel praesumptionis aut propriae voluntatis [non sunt] episcopi mutandi de civitate ad civitatem, sed utilitatis et necessitatis. <O, f. rb> Quod nemo negat nisi hi, de quibus scriptum est: Erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt <VD, f. va> iudicium. Nam si enarrando cogerer aperire transacta , ostenderem vobis nullum evenire solacium de com<SG, p. b>paratione factorum. Ceterum state, carissimi, super <I, f. rb> vias aspicientes et interrogantes de semitis domini antiquis et videte, quae est via bona et recta, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris, et ut iuxta sapientiae vocem dicamus: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his, qui non temptant illum, apparet autem eis, qui fidem habent in illum. Perversae enim <V, f. va> cogitationes separant a deo. Probata autem virtus corripit insipientes, quoniam in malivolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis est deus et cordis eius scrutator est verus, et linguae illius auditor, quoniam spiritus domini replevit orbem terrarum et hoc, quod continet <SG, p. a> omnia, scientiam habet vocis. Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum, <N, f. ra> corripiet iudicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad dominum veniet et ad correptionem iniquitatum <VD, f. vb> illius, quoniam auris zeli <I, f. va> audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit. Os, quod mentitur, occidit animam. Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, quoniam deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles esse voluit nationes orbis terrarum. Non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra viventium. Iustitia perpetua est et immortalis, iniustitia autem mortis est acquisitio. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sunt ex parte illius. Dixerunt <SG, p. b> enim apud se cogitantes non recte: Exiguum et cum tedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est, qui agnitus sit reversus ab inferis, quia ex nihilo nati sumus, et post haec erimus tamquam, si non fuerimus, quoniam fumus afflatus est in manibus nostris, et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum, quia extincta cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Et <I, f. vb> transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dis<V, f. vb>solvetur, quae <VD, f. ra> fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata, et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum, umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertetur. Propterea unicuique praevidendum est, ut summopere se custodiat et utiliter se praevideat, ut, cum dies extrema finisque vitae advenerit, non transeat ad perpetuam mortem, sed ad vitam aeternam. Facta enim subditorum iudicantur a nobis, nostra vero iudicat deus. Ex merito vero <SG, p. a> plebis nonnumquam episcopi depravantur, quatenus proclivius cadant, qui sequuntur. Capite languescente cetera corporis membra inficiuntur. Deteriores sunt, qui vitam moresque bonorum corrumpunt, his, qui <N, f. rb> substantias aliorum praediaque diripiunt. Caveat unusquisque, ne aut linguam aut aures habeat prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahat aut alios audiat detrahentes. Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris detrahendo, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum, et cetera. Parcant singuli a detractione linguae custodiantque sermones suos et sciant, quia cuncta, quae de aliis lo<I, f. ra>quuntur, <P, f. v> sua sententia iudicabuntur. Nemo in[vito auditori] libenter refert. Officii singulorum sit, dilectissimi, non solum oculos castos servare, sed et linguam, nec [quid in cuiu]sdam domo agitur, alia domus per eos umquam noverit. <VD, f. rb> Habeant omnes simplicitatem columbae, [ne cui]quam machinentur dolos, et <SG, p. b> serpentis <O, f. va> astutiam, ne aliorum supplantentur insidiis. Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Absit, ut quicquam sinistrum de his loquar, qui apostolico gradu succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes ante iudicii diem iudicant. Veteri quidem legi habetur, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecta contemptum expiabat cruore. Nunc vero inoboediens spiritali animadver<V, f. ra>sione truncatur aut eiectus de ecclesia rapido daemonum ore decerpitur. Oportet enim, ut, qui deum hereditate possident, absque ullo impedimento saeculi deo serviant, ut dicere possint: Dominus pars hereditatis meae, o quam bonus et suavis est spiritus tuus, domine, in omnibus. <I, f. rb> Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui animas amas. Ideoque hos, qui exerrant partibus, corripis et, de quibus peccant, admones et alloqueris, ut relicta malicia credant in te, domine. Tu autem deus noster suavis et verus es, patiens et misericordia disponens omnia. Etenim, si peccaverimus, tui sumus <VD, f. va> scientes magnitudinem tuam, et si non peccaverimus, scimus, quoniam apud te sumus computati. Spiritus timentium deum quaeretur ab eo, et in respectu illius benedicentur. Quapropter, fratres carissimi, sermo malus ex ore vestro non procedat, sed, si quis bonus est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in diem redemp<N, f. va>tionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malicia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et deus in Christo donavit vobis. Estote ergo imitatores dei sicut filii carissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem <SG, p. a> et omnis immundicia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpi<I, f. va>tudo aut stultiloquium aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intellegentes, quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. Nemo vos seducat inanibus verbis, propter haec enim venit ira dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ut filii lucis <VD, f. vb> ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate probantes, quid sit beneplacitum deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem, quae arguuntur a lumine, mani<V, f. rb>festantur, omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, <SG, p. b> non quasi insipientes, sed ut sapientes redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegentes, quae sit voluntas domini, et nolite inebriari vino, in quo est luxu<I, f. vb>ria, sed implemini spiritu loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris domino gratias agentes semper pro omnibus in nomine domini nostri Iesu Christi deo et patri subiecti invicem in timore Christi. State itaque, fratres, et tenete traditiones apostolorum et apostolicae sedis, ut dominus noster Iesus Christus et pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra <VD, f. ra> et confirmet in omni opere et sermone bono. De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo domini currat et clarificetur sicut et apud vos, <N, f. vb> et ut liberemur ab importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Fidelis autem deus est, qui confirmabit vos et custodiet a malo. Quapropter ponite <SG, p. a> indesinenter corda vestra <P, f. r> in virtute dei, et resistite semper malis et enarrate haec iuxta vocem prophetae in progenies alteras, quoniam hic est deus, deus in aeternum, et ipse reget nos in saecula. Unde vos, qui in speculo a domino estis constituti, comprimere et repellere eos summopere debetis, qui fratribus insidias praeparant aut in eos seditiones et scandala excitant. Facile est enim verbo hominem fallere, sed non deum. Ideo hos <I, f. ra> repraehendere <O, f. vb> et ab his vos oportet avertere, quatenus extincto funditus huiusmodi caligine lucifer eis resplendeat et laetitia oriatur in eorum cordibus. Confidimus autem, fratres, de vobis in domino, quoniam, quae praecepimus, et facitis et facietis. Quanto enim beneficia vestra his amplius exhibetis, tanto maiorem vicissitudinem ab omnipotente deo, cui serviunt, exspectatis. Omnipotens deus <SG, p. b> sua vos protectione custodiat <VD, f. rb> honoremque perceptum servare concedat, et gloria honorque deo patri omnipotenti eiusque unigenito filio salvatori nostro cum spiritu sancto sit in saecula saeculorum. Amen.

Dat. XIII Kal. Aprilis Maximino et Africano vv. cc. conss.


linguam aut aures habeat] habeat linguam aut aures korr. aus aut linguam aut aures SG korr. aus humilitas V; P; humilitatis korr. aus humitatis SG neque mensurae iudicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Absit, ut quicquam sinistrum de his loquar, qui apostolico gradu succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes ante iudicii diem iudicant. Veteri quidem legi habetur, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecta contemptum expiabat cruore. Nunc vero inoboediens spiritali animadversione truncatur aut eiectus de ecclesia rapido daemonum ore decerpitur. Oportet enim, ut, qui deum hereditate possident, absque ullo impedimento saeculi deo serviant, ut dicere possint: Dominus pars hereditatis meae, o quam bonus et suavis est spiritus tuus, domine, in omnibus. Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui animas amas. Ideoque hos, qui exerrant partibus, corripis et, de quibus peccant, admones et alloqueris, ut relicta malicia credant in te, domine fehlt SG