Migne Patrologia Latina Tomus 8
Decreta et constitutiones (Constantinus I), J. P. Migne
Anno Domini 312. Constantino A. II et Licinio A. II. Coss.
(0093A) DE REVELATIONIBUS.
Imp. Constantinus A. ad Claudium Plautianum Correctorem Lucaniae et Brittiorum. Post alia: Super paucis, quae juridica sententia decidi non possunt, nostram debes consulere majestatem, ne occupationes nostras interrumpas, cum litigatoribus legitimum remaneat arbitritum a sententia provocandi. Dat. VI. Kal. Jan.. Treviris. (312). Acc. VIII. Id. Febr. Regio, Constantino A. III. et Licinio III. Coss. (313).
DE APPELLATIONIBUS ET POENIS EARUM ET CONSULTATIONIBUS.
Imp. Constantinus A. ad Claudium Plautianum Correctorem Lucaniae et Brittiorum. Si in negotio civili, (0093B)cognitis utrisque actionibus, pronuntiaveris, te ad nostram scientiam relaturum, consultationis exemplum litigatoribus intra decem dies edi apud acta jubeas, ut, si cui forte relatio tua minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter tibi apud acta offerat intra dies quinque, quam illi exemplum consultationis tuae obtuleris. Jam dicationis tuae est, omnia, quae apud te vel apud alios gesta fuerint in eo negotio, consultationi tuae cum refutatoriis litigantis annectere; ita ut scias, et decem dies, intra quos edi consultationem oportet, et quinque, intra quos preces refutatoriae offerendae sunt, continuos debere servari. Nam quinque diebus (0094A)transactis, nec offerentem preces refutatorias litigatorem debebis audire, sed sine his, quoniam intra statutum tempus oblatae non sunt, gesta omnia ad nostram referre scientiam, etc. Dat. III. Kal. Jan. Treviris, Constantino A. III. et Licinio III. Coss. (313).
Imp. Constantinus A. ad concilium provinciae Africae. Maritus citra mandatum in rebus uxoris cum solemni satisdatione, et alia observatione intercedendi liberam habeat facultatem: ne foeminae, persequendae litis obtentu in contumeliam matronalis pudoris irreverenter irruant, et conventibus virorum, vel judiciis interesse cogantur. +Sin autem mandatum susceperit, licet maritus sit, id solum exequi debet, quod (0094B)procuratio emissa praescripserit. Dat. 4 Id. Mart. Adrumeti, Constantino A. et Licinio Caesare utrisque II Coss. 312. (Ex Cod. Just.)
Imp. Constant. A. ad universos provinciales. Executores a quocumque judice dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos aratores, aut boves aratorios (aut instrumentum aratorium), pignoris causa de possessionibus non abstrahant, ex quo tributorum illatio retardatur. Si quis igitur intercessor, aut creditor, vel praefectus pagi (vel vici), vel decurio in hac re fuerit detectus: aestimando a judice supplicio subjugetur. Dat. III. Non. Jun. Sirmii, Constantino A. et Licinio Coss. (312). (Ex Cod. Just.)
Anno Domini 313. Constantino A. III et Licinio A. III Coss. (0094C)
DE PETITIONIBUS ET ULTRO DATIS.
Imp. Constantinus A. ad populum. Post alia: De delatoribus jam certa statuimus; quibus si quis contra fecerit, poenam capitalem excipiet. PP. XV. Kal. (0095A)Febr. Constantino. A. III. et Licinio III. Coss. (313).
DE CENSU SIVE ADSCRIPTIONE.
Imp. Constantinus A. ad Populum. Quoniam tabularii civitatum per collusionem potentiorum sarcinam ad inferiores transferunt, jubemus, ut, quisquis se gravatum probaverit, suam tantum pristinam professionem agnoscat etc. PP. XV. Kal. Febr. Romae, Constantino A. III et Licinio III. Coss. (313).
INTERPRETATIO. Si tabularii aut hi, quibus exactionis libri traduntur, potentiores voluerint relevare et, quod relevaverint, inferioribus addiderint, is qui gravatum se probaverit, non amplius dissolvat, quam secundum censum se ostenderit suscepisse.
DE ACTORIBUS ET PROCURATORIBUS ET CONDUCTORIBUS REI PRIVATAE.
(0095B) Imp. Constantinus A. ad Philippum Vicarium Urbis. (0096A)Si quis ab actore rerum privatarum nostrarum sive a procuratore fuerit vexatus, super ejus calumniis vel depraedationibus deferre querimoniam non dubitat. Quae res cum fuerit comprobata, sancimus, ut idem, qui contra provincialem quicquam moliri fuerit ausus, publice concremetur, quoniam gravior poena constituenda est in hos, qui nostri juris sunt, et nostra debent custodire mandata. Dat. III. Non. Mart. Heracleae, Constantino A. III. et Licinio III. Coss. (313).
INTERPRETATIO. Quicumque ab actore dominico vel procuratore fuerit alicujus injuriae improbitate vexatus, de eorum calumniis vel depraedationibus ad principem convolare debebit. Quae res si potuerit approbari, eos qui circa provinciales talia facere ausi (0096B)sunt, placuit incendio concremari quia graviorem poenam (0097A)principes constitui voluerunt in eos, qui sui juris sunt, et sua debent custodire mandata.
DE BONIS VACANTIBUS.
Imp. Constantinus A. ad Aemilium V. P. Rationalem. Si quando annotationes nostrae contineant possessionem sive domum, quam donaverimus, « integro statu » donatam, hoc verbo ea vis continebitur, quam antea scribebamus, « cum adjacentibus et mancipiis et pecoribus et fructibus et omni jure suo; » ut ea, quae ad instructum possessionis vel domus pertinent, tradenda sint. Dat. VI. Id. Mart. Mediolano, Constantino A. III et Licinio Coss. (313).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Nemo judex civilium munerum vacationem cuiquam praestare (0098A)curiali conetur, vel aliquem suo arbitrio de curia liberet. Nam si quis fuerit ejus modi infortunio depravatus, ut debeat sublevari, de ejus nomine ad nostram scientiam referri oportet, ut certo temporis spatio civilium munerum ei vacatio porrigatur. PP. Id. Mart. Constantino A. III. et Licinio III. Coss. (313).
INTERPRETATIO. Nullus judex vacationem indebitam tribuat curiali, nec eum de suo officio studeat liberare. Nam si ita tenuis cujuscumque curialis et exhausta facultas est, ut ei publici oneris necessitas non credatur, ad principis jussit referri notitiam.
DE CENSU SIVE ADSCRIPTIONE.
Idem A. ad Eusebium V. P. Praesidem Lyciae et Pamphyliae. Plebs urbana, sicut in Orientalibus (0098B)quoque provinciis observatur, minime in censibus pro capitatione sua conveniatur, sed juxta hanc jussionem nostram immunis habeatur, sicuti etiam sub domino et parente nostro Diocletiano seniore A. eadem plebs urbana immunis fuerat. Dat. Kal. Jun. Constantino A. III. et Licinio III. Coss. (313).
DE TESTIMONIALI EX-TRIBUNIS ET PROTECTORIBUS. (0099A) Imp. Constantinus A. ad Rufinum Pf. P. Ferri non potest, in titulo militaris laudis irrepere eos qui nec aciem viderint, nec signa perspexerint, nec arma tractaverint. Ideoque si qui ex-protectoribus vel ex-praepositis vel ex-tribunis epistolas reportaverint, non habeant privilegium, quod merentur, qui ordine militiae sub armorum labore decurso ad hunc honorem pervenerint. PP. IV. Id. Aug. Sirmio ), Constantino A. III et Licinio III. Coss. (313).
DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI.
Imp. Constantinus A. Aeliano Proconsuli Africae. Omnes civiles caussas et praecipue eas quae fama celebriores sunt negotia etiam criminalia publice audire debebis, tertia, vel tardissime quarta, vel (0099B)certe quinta die acta conficienda jussurus. Quae omnia legati quoque coercitione commoniti observabunt. Dat. III. Kal. Nov. Treviris, Constantino A. III. et Licinio III. Coss. (313).
DE ANNONA ET TRIBUTIS. Imp. Constantinus A. ad Proclianum. Praeter (0100A)privatas res nostras et ecclesias catholicas et domum clarissimae memoriae Eusebii, ex-consule et ex-magistro equitum et peditum, et Arsacis, regis Armeniorum, nemo ex nostra jussione praecipuis emolumentis familiaris juvetur substantiae. Datianus enim, vir clarissimus, patricius, qui hanc olim gratiam fuerat consecutus, auferri sibi id cum tanta instantia depoposcit, cum quanta alii poscere consuerunt. Ideoque omnes pensitare debebunt, quae manu nostra delegationibus adscribuntur, nihil amplius exigendi. Nam si qui vicarius aut rector provinciae aliquid jam cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit, de propriis dare facultatibus compelletur. Dat. XV. Kal. Jul. Constantinopoli, Constantio A. IV et Licinio IV Coss. (315?).
(0101A)Idem A. ad Aelianum Proconsulem Africae. Possessores cum satisfecerint publicae collationi, cautiones suas ad tabularios publicos deferant, ut eas tabularii sive sexagenarii, periculi sui memores, suscipiant a collatoribus, ipsas species quae debentur ex horreis suis ad civitates singulas per menses singulos perlaturis, ne illatio tributorum ex solis apochis falsis vel imaginariis cognoscatur, etc. Dat. Kal. Nov. Treviris, Constantino A. IV et Licinio IV. Coss. (315?).
DE EXACTIONIBUS.
Imp. Constantinus A. ad Aelianum Proconsulem Africae. Post alia: Ducenarii et centenarii sive sexagenarii non prius debent aliquem ex debitoribus convenire, quam a tabulario civitatis nominatim breves (0101B)accipiant debitorum. Quam quidem exactionem sine omni fieri concussione oportet, ita ut, si quis in judicio questus, quod indebite exactus est, vel aliquam inquietudinem sustinuit, hoc ipsum probare potuerit, severa in exactores sententia proferatur. Dat. Kal. Nov. Treviris, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
DE EPISCOPIS, ECCLESIIS ET CLERICIS.
Imp. Constantinus A . . . . . . . . Haereticorum factione comperimus Ecclesiae catholicae clericos ita vexari, ut nominationibus seu susceptionibus aliquibus, quas publicus mos exposcit, contra indulta sibi privilegia praegraventur. Ideoque placet, si quem tua gravitas invenerit ita vexatum, eidem alium surrogari, et (0102A)deinceps a supra dictae religionis hominibus hujus modi injurias prohiberi. Dat. prid. Kal. Nov. Constantino A. III. et Lininio III. et Coss. (313).
DE POENIS.
Imp. Constantinus A. ad Catulinum. Qui sententiam laturus est, temperamentum hoc teneat, ut non prius capitalem in quempiam promat severamque sententiam, quam in adulterii, vel homicidii, vel maleficii crimine aut sua confessione aut certe omnium, qui tormentis vel interrogationibus fuerint dediti, in unum conspirantem concordantemque rei finem convictus sit, et sic in objecto flagitio deprehensus, ut vix etiam ipse ea, quae commiserit, negare sufficiat. Dat. III. Non. Nov. Treviris. (313). Acc. XV. Kal. Maii Hadrumeti, Volusiano et Anniano (0102B)Coss. (314).
INTERPRETATIO. Judex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse fateatur, aut convictus vel per innocentes testes vel per conscios criminis sui aut homicidium aut adulterium (0103A)aut maleficium commisisse manifestius convincatur.
DE APPELLATIONIBUS.
Imp. Constantinus A. ad Catulinum.. Post alia: Minime fas est, ut in civili negotio libellis appellatoriis oblatis aut carceris cruciatus aut cujuslibet injuriae genus seu tormenta vel etiam contumelias perferat appellator; absque his criminalibus caussis, in quibus, etiamsi possunt provocare, eum tamen statum debent obtinere, ut post provocationem in custodia perseverent. Ea custodita moderatione, ut eorum provocationes recipiantur, qui easdem non a praejudicio interposuisse noscuntur aut etiam ante caussam examinatam et determinatam, sed universo negotio peremptoria praescriptione finito, vel per cuncta membra decurso, contra judicem (0103B)interpositae esse noscantur etc. Dat. III. Non. Nov. Treviris (313). Acc. XV. Kal. Maii (0104A)Hadrumeto, Volusiano et Anniano Coss. (314).
INTERPRETATIO. Ista lex hoc praecipit, non debere appellantem aut carceris custodia aut cujuslibet injuriae afflictione constringi, exceptis tamen criminalibus caussis in quibus similis accusantem et accusatum conditio poenae custodiaeque constringit: et eorum appellationes dicit debere recipi, sed ita, ut qui appellaverit, in custodia teneatur, quo usque ad alium judicem crimina objecta perveniant, ut discussis ad integrum omnibus, aut de absolutione aut de damnatione accipiat sententiam finitivam.
QUORUM APPELLATIONES NON RECIPIANTUR.
Imp. Constantinus A. ad Catulinum. Moratorias dilationes frustratoriasque non tam appellationes (0104B)quam ludificationes admitti non convenit. Nam sicut bene appellantibus negari auxilium non oportet, ita his, contra quos merito judicatum est, inaniter provocantibus differri bene gesta non decet. Unde cum homicidam vel adulterum vel maleficum vel veneficum, quae atrocissima crimina sunt, confessio propria vel dilucida et probatissima veritatis quaestio probationibus atque argumentis (0105A)detexerit, provocationes suscipi non oportet, quas constat non refutandi spem habere, quae gesta sunt, sed ea potius differre tentare. Qui de variis litibus caussisque dissentiunt, nec temere, nec ab articulis praejudiciisque, nec ab his, quae juste judicata sunt, provocare debebunt. Quod si reus in homicidii, vel maleficii, vel adulterii, vel veneficii crimine partem pro defensione sui ex testibus quaestioneque proposita possit arripere, parte vero obrui accusarique videatur, tunc super interposita appellatione ab eodem, (0106A)qui sibi magis, quae pro se faciant, testimonia prodesse debere affirmat, quam ea, quae adversus ipsum egerint nocere, deliberationi nostrae plenum arbitrium relinquatur. Dat. III. Non. Nov. Treviris. (313). Acc. XV. Kal. Maii Hadrumenti, Volusiano et Anniano Coss. (314).
INTERPRETATIO. In civilibus caussis vel levioribus criminibus, quae legibus non tenentur inserta, appellationi constituta legibus dilatio praestanda est, et suspendenda est per appellationem sententia judicantis. At vero homicidis, adulteris et reliquis, quos lex ista comprehendit, si convicti confessique fuerint, et appellare voluerint, dilatio denegetur, sed statim in manifestis criminibus convicti judicis sententia proferenda, aut certe de magnis criminibus et majoribus personis (0106B)ad principis est notitiam deferendum.
EDICTUM PRO RELIGIONIS LIBERTATE.( Ex Euseb. Hist. Eccl. X, 5.)
(0105) (0105C)Ἤδη μὲν πάλαι σκοποῦντες τὴν ἐλευθερίαν τῆς θρησκείας οὐκ ἀρνητέαν εἶναι, ἀλλ' ἑνὸς ἑκάστου τῇ διανοίᾳ καὶ βουλήσει ἐξουσίαν δοτέον τοῦ τὰ θεῖα πράγματα τημελεῖν κατὰ τὴν αὐτοῦ προαίρεσιν, ἕκαστον ἐκεκελεύκειμεν, τοῖς τε χριστιανοῖς, τῆς αἱρέσεως καὶ τῆς θρησκείας τῆς ἑαυτῶν τὴν πίστιν φυλάττειν. ἀλλ' ἐπειδὴ (0105D)πολλαὶ καὶ διάφοροι αἱρέσεις ἐν ἐκείνῃ τῇ ἀντιγραφῇ, ἐν ᾗ τοῖς αὐτοῖς συνεχωρήθη ἡ τοιαύτη ἐξουσία, ἐδόκουν προστεθεῖσθαι σαφῶς, τυχὸν ἴσως τινὲς αὐτῶν μετ' ὀλίγον ἀπὸ τῆς τοιαύτης παραφυλάξεως ἀνεκρούοντο· ὁπότε εὐτυχῶς ἐγὼ Κωνσταντῖνος ὁ Αὔγουστος, κᾀγὼ Λικίννιος ὁ Αὐγουστος, ἐν τῇ Μεδιολάνῳ ἐληλύθειμεν, καὶ πάντα ὅσα πρὸς τὸ λυσιτελὲς καὶ τὸ χρήσιμον τῷ κοινῷ διέφερεν, ἐν ζητήσει ἔσχομεν, ταῦτα μεταξὺ τῶν λοιπῶν ἅτινα ἐδόκει ἐν πολλοῖς ἅπασιν ἐπωφελῆ εἶναι. μᾶλλον δὲ ἐν πρώτοις διατάξαι ἐδογματίσαμεν, οἷς ἡ (0107A)πρὸς τὸ θεῖον αἰδώς τε καὶ τὸ σέβας ἐνείχετο. τοῦτ' ἔστιν ὅπως δῶμεν καὶ τοῖς χριστιανοῖς καὶ πᾶσιν ἐλευθέραν αἵρεσιν, τοῦ ἀκολουθεῖν τῇ θρησκείᾳ ᾗ δ' ἂν βουληθῶσιν. ὅπως ὅ, τί ποτέ ἐστι θειότης καὶ οὐρανίου πράγματος, ἡμῖν καὶ πᾶσι τοῖς ὑπὸ τὴν ἡμετέραν ἐξουσίαν διάγουσιν εὐμενὲς εἶναι δυνηθῇ. τοίνυν ταύτην τὴν βούληξιν τὴν ἡμετέραν, ὑγιεινῷ καὶ ὀρθοτάτῳ λογισμῶ ἐδογματίσαμεν, ὅπως μηδενὶ παντελῶς ἐξουσία ἀρνητέα ᾖ, τοῦ ἀκολουθεῖν καὶ αἱρεῖσθαι τὴν τῶν χριστιανῶν παραφύλαξιν ἢ θρησκείαν. ἑκάστῳ τε ἐξουσία δοθείη τοῦ διδόναι ἑαυτοῦ τὴν διάνοιαν ἐν ἐκείνῃ τῇ θρησκείᾳ, ἣν αὐτὸς ἑαυτῷ ἁρμόζειν νομίζῃ. ὅπως ἡμῖν δυνηθῇ τὸ θεῖον ἐν πᾶσι τὴν ἔθιμον σπουδὴν καὶ καλοκαγαθίαν παρέχειν. ἅτινα οὕτως ἀρέσκειν ἡμῖν ἀντιγράψαι ἀκόλουθον ἦν, ἵν' ἀφαιρεθεισῶν παντελῶς τῶν αἱρέσεων, αἵτινες (0107B)τοῖς προτέροις ἡμῶν γράμμασι τοῖς πρὸς τὴν σὴν καθοσίωσιν ἀποσταλεῖσι περὶ τῶν χριστιανῶν ἐνείχοντο, καὶ ἅτινα πάνυ σκαιὰ καὶ τῆς ἡμετέρας πρᾳότητος ἀλλότρια εἶναι ἐδόκει, ταῦτα ὑφαιρεθῇ, καὶ νῦν ἐλευθέρως τε καὶ ἀπλανῶς ἕκαστος τῶν τὴν αὐτὴν προαίρεσιν ἐσχηκότων τοῦ φυλάττειν τὴν τῶν χριστιανῶν θρησκείαν, ἄνευ τινὸς ὀχλήσεως τοῦτο αὐτὸ παραφυλάττοι. ἅτινα τῇ σῇ ἐπιμελείᾳ πληρέστατα δηλῶσαι ἐδογματίσαμεν, ὅπως εἰδείης ἡμᾶς ἐλευθέραν καὶ ἀπολελυμένην ἐξουσίαν τοῦ τημελεῖν τὴν ἑαυτῶν θρηκείαν τοῖς αὐτοῖς χριστιανοῖς δεδωκέναι. ὅπερ ἐπειδὴ ἀπολελυμένως αὐτοῖς ὑφ' ἡμῶν κεχωρῆσθαι θεωρεῖ ἡ σὴ καθοσίωσις, καὶ ἑτέροις δεδόσθαι ἐξουσίαν τοῖς βουλομένοις τοῦ μετέρχεσθαι τὴν παρατήρησιν καὶ θρησκείαν ἑαυτῶν. ὅπερ ἀκολούθως τῇ ἀσυχίᾳ τῶν ἡμετέρων καιρῶν γίνεσθαι φανερόν ἐστιν, (0107C)ὅπως ἐξουσίαν ἕκαστος ἔχῃ τοῦ αἱρεῖσθαι καὶ τημελεῖν, ὁποῖον δ' ἂν βούληται θεῖον. τοῦτο δὲ ὑφ' ἡμῶν γέγονεν, ὅπως μηδεμιᾶ τιμῇ μη δὲ θρησκείᾳ τινὶ μεμειῶσθαί τι ὑφ' ἡμῶν δοκοίη. καὶ τοῦτο δὲ πρὸς τοῖς λοιποῖς εἰς τὸ πρόσωπον τῶν χριστιανῶν δογματίζομεν, ἵνα τοὺς τόπους αὐτῶν εἰς οὓς τὸ πρότερον συνέρχεσθαι ἔθος ἦν αὐτοῖς, περὶ ὧν καὶ τοῖς πρότερον δοθεῖσι πρὸς τὴν σὴν καθοσίωσιν γράμμασι, τύπος ἕτερος ἦν ὡρισμένος τῷ προτέρῳ χρόνῳ. ἵν' εἴ τινες ἢ παρὰ τοῦ ταμείου τοῦ ἡμετέρου, ἢ παρά τινος ἑτέρου φαίνοιντο ἠγορακότες τούτους, τοῖς αὐτοῖς χριστιανοῖς ἄνευ ἀργυρίου καὶ ἄνευ τινὸς ἀπαιτήσεως τῆς τιμῆς ὑπερτεθείσης, δίχα πάσης ἀμελείας καὶ ἀμφιβολίας ἀποκαταστήσωσι. καὶ εἴ τινες κατὰ δῶρον τυγχάνωσιν εἴληφότες τοὺς αὐτοὺς τόπους, ὅπως εἰ τοῖς αὐτοῖς χριστιανοῖς τὴν ταχίστην ἀποκαταστήσωσιν (0107D)οὕτως, ἢ οἱ ἠγορακότες τοὺς αὐτοὺς τόπους, ἢ οἱ κατὰ δωρεὰν εἰληφότες αἰτῶσί τι παρὰ τῆς ἡμετέρας καλοκᾳγαθίας, προσέλθωσι τῷ ἐπὶ τόπων ἐπάρχῳ δικάζοντι, ὅπως καὶ αὐτῶν διὰ τῆς ἡμετέρας χρηστότητος πρόνοια γένηται. ἅτινα πάντα τῷ σωματίῳ χριστιανῶν παρ' αὐτὰ διὰ τῆς σῆς σπουδῆς ἄνευ τινὸς παρολκῆς παραδίδοσθαι δεήσει, καὶ ἐπειδὴ οἱ αὐτοὶ χριστιανοὶ οὐ μόνον ἐκείνους εἰς οὒς συνέρχεσθαι ἔθος εἶχον, ἀλλὰ καὶ ἑτέρους τόπους ἐσχηκέναι γινώσκονται, διαφέροντας οὐ πρὸς ἕκαστον αὐτῶν, ἀλλὰ πρὸς τὸ δίκαιον τοῦ αὐτῶν σώματος, τοῦτ' ἐστι τῶν χριστιανῶν, ταῦτα πάντα ἐπὶ τῷ νόμῳ ὅν προειρήκαμεν, δίχα παντελοῦς τινος ἀμφισκητήσεως τοῖς αὐτοῖς χριστιανοῖς, τοῦτ' ἔστι τῷ σώματι αὐτῶν καὶ τῇ συνόδῳ ἑκάστῳ αὐτῶν ἀποκαταστῆναι κελεύσεις. (0110A)τοῦ προειρημένου λογισμοῦ δηλαδὴ φυλαχθέντος, ὅπως αὐτοὶ οἵ τινες τοὺς αὐτοugvgr;ς άνευ τιμῆς, καθὼς προειρήκαμεν, ἀποκαθιστῶσι, τὸ ἀζήμιον τὸ ἑαυτῶν παρὰ τῆς ἡμετέρας καλοκᾳγαθίας ἐλπίζοιεν. ἐν οἷς πᾶσι τῷ προειρημένῳ σώματι τῶν χριστιανῶν τὴν σπουδὴν δυνατώτατα παρασχεῖν ὀφείλεις, ὅπως τὸ ἡμέτερον κέλευσμα τὴν ταχίστην παραπληρωθῆ. ὅπως καὶ ἐν τούτῳ διὰ τῆς ἡμετέρας χρηστότητος πρόνοια γένηται τῆς κοινῆς καὶ δημοσίας ἡσυχίας. τούτῳ γὰρ τῷ λογισμῷ, καθὼς καὶ προείρηται, ἡ θεία σπουδὴ περὶ ἡμᾶς, ἧς ἐν πολλοῖς ἤδη πράγμασιν ἀπεπειράθημεν, διὰ παντὸς τοῦ χρόνου βεβαίως διαμείναι. ἱνα δὲ ταύτης τῆς ἡμετέρας νομομθεσίας καὶ τῆς καλοκᾳγαθίας ὅρος πρὸς γνῶσιν πάντων ἐνεχθῆναι δυνηθῇ, ταῦτα τὰ ὑφ' ἡμῶν γραφέντα, πανταχοῦ προθεῖναι εἰς γνῶσιν πάντων ἀγαγεῖν ἀκόλουθόν ἐστιν. ὅπως ταύτης τῆς (0110B)ἡμετέρας καλοκᾳγαθίας ἡ νομοθεσία μηδένα λαθεῖν δυνηθῇ.
(0106C)Jamdudum quidem, cum animadverteremus non esse cohibendam religionis libertatem, sed uniuscujusque arbitrio ac voluntati permittendum, ut ex animi sui sententia rebus divinis operam daret, sanximus caeteri omnes tum Christiani, sectae ac religionis suae fidem atque observantiam retinerent. Sed quoniam (0106D)in eo Rescripto quo haec facultas illis concessa fuerat, multae ac diversae sectae diserte ac nominatim additae videbantur, quidam eorum ob hanc fortasse causam paulo post ab hujusmodi observantia destiterunt. Quamobrem, cum nos, Constantinus ac Licinius Augusti, felicibus auspiciis Mediolanum venissemus, et quaecumque ad commodum utilitatemque Reipublicae pertinebant, sollicite inquireremus; inter caetera quae universis multifariam profutura judicavimus; seu potius prae reliquis omnibus haec constituenda (0108A)esse censuimus, quibus divini Numinis cultus ac veneratio contineretur: hoc est, ut Christianis et reliquis omnibus libera facultas a nobis tribuatur quamcumque voluerint religionem consectandi: quo scilicet quidquid illud est divinum ac coeleste Numen, nobis et universis qui sub imperio nostro degunt, propitium esse possit. Hanc igitur nostram voluntatem salubri et rectissimo consilio promulgavimus, ut nemini prorsus Christianam observantiam ac religionem sequendi aut eligendi licentia denegetur. Sed unicuique liceat ad eam religionem quam sibi conducere censuerit, animum applicare; quo divinum Numen propensum erga nos studium ac benignitatem in omnibus possit ostendere. Porro consentaneum fuit ut haec nobis ita placere rescriberemus, quo sublatis penitus omnibus (0108B)sectis quae in priore nostra de Christianis epistola ad tuam Devotionem missa continebantur, cum illa quae prorsus sinistra et a nostra mansuetudine aliena esse videbantur, omnino removeantur: tum ut inposterum quicumque Christianam religionem observandam sibi esse statuerunt, eam libere et constanter absque ulla molestia et impedimento retineant. Quae quidem idcirco tuae solertiae judicanda censuimus, ut liberam et absolutam licentiam religionis suae colendae Christianis concessam a nobis esse cognoscas. Quod quoniam a nobis simpliciter et absolute illis concessum est, simul etiam aliis observantiam et cultum suum sectari volentibus, id concessum esse tua Devotio intelligit. Quod profecto temporum nostrorum tranquillitati convenire perspicuum (0108C)est: ut unicuique liberum sit quamcumque voluerit colendi Numinis rationem eligere atque observare. Atque id a nobis eo factum est, ut ne cui divino cultui atque honori quidquam à nobis detractum esse videretur. Hoc autem amplius in gratiam Christianorum decernimus, ut loca ipsorum in quibus antehac convenire consueverant, de quibus in litteris prius ad Devotionem tuam datis alia erat forma superiori tempore constituta, si qui aut a fisco nostro aut ab alio quopiam ea emisse visi fuerint, ipsis Christianis absque ulla pecunia et sine repetitione ulla super adjecti pretii, incunctanter ac sine ulla ambage restituant; et si qui eadem loca dono acceperint, ut ea protinus Christianis reddant. Quod si qui ea loca emerunt aut donata acceperunt, aliquid a nostra clementia petere (0108D)velint, ii Praefectum, qui in illa provincia jus dicit, adeant, ut a Nostra Serenitate ratio ipsorum habeatur. Quem quidem omnia protinus sine ulla dilatione corpori Christianorum restitui tua cura ac diligentia oportebit. Et quoniam iidem Chirstiani non solum ea loca in quibus convenire solebant, sed etiam alia possedisse noscuntur, quae non privatim ad singulos ipsorum, sed ad jus corporis pertinerent, haec omnia, post legem a nobis memoratam, absque ulla dubitatione iisdem Christianis, hoc est cuilibet corpori et conventiculo ipsorum restitui jubebis: supradicta scilicet ratione servata, ut qui ea loca absque redhibitione pretii, sicut dictum est, restituerint, indemnitatem suam a nostra benignitate exspectent. Atque (0109A)in his omnibus supradicto corpori Christianorum operam tuam atque industriam quoad fieri poterit praestare debebis; ut mandatum citissime perficiatur, quo in hoc etiam communi et publicae tranquillitati a nostra clementia consulatur. Hac enim ratione, sicuti jam diximus, Dei erga nos cura ac benevolentia, quam in multis jam negotiis experti sumus, firma ac stabilis perpetuo permanebit. Porro, ut hujus legis ac beneficentiae nostrae sententia ad omnium notitiam perferri possit, has litteras nostras ubique proponi, et ad cunctorum cognitionem pervenire conveniet, ne benignitatis nostrae constitutio quemquam omnino latere possit.
Anno Domini 314. Volusiano et Anniano Coss. (0109B)
AD LEGEM JULIAM MAJESTATIS.
Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. Si quis alicui majestatis crimen intenderit cum in hujuscemodi re convictus minime quisquam privilegio dignitatis alicujus a strictiore inquisitione defendatur, sciat, se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem suam non potuerit comprobare. Cum eo, qui hujus esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi oportet, (0110B)cujus consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbitur, ut ab omnibus commissi consciis statuta vindicta possit reportari. § 1. In servis quoque vel libertis, qui dominos aut patronos accusare aut deferre tentaverint professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exordio per sententiam judicis comprimatur, ac denegata audentia patibulo affigatur. P. kal. Jan. Volusiano et Anniano Coss. (314).
DE CURATORIBUS KALENDARII ET FIDE JUSSORIBUS EORUM.
Imp. Constantinus A. Locrio Verino suo salutem. Apud eos quos superstites integris facultatibus esse (0111A)pervideris, vel quorum haeredes incolumia retinent patrimonia, sortes Kalendarii perseverare debebunt, ita tamen ut annuas usuras suis quibusque temporibus exsolvant, cum simul et rei publicae utile sit, retinere idoneos debitores et ipsi commodum, cumulum debiti minime nutriri. § 1. Et quia nefas est, obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicae civitatis quidpiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit, vel distraxerit, vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta, atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari. (0111B)Itaque quoties minus idoneum deprehenditur ejus patrimonium, cujus nomen Kalendario civitatis alicujus invenitur obnoxium, judex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet conditione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident, conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur; ab eo autem a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem, quae apud eum resederit, transferri ad idoneum oportebit. § 2. Quod si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores quidem, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum jus vetus et rescripta divorum constitutionesque (0111C)nostras nullam debere molestiam sustinere, cum hujus modi casibus rem publicam placuerit fortuita dispendia sustinere; qui vero aliquid ex ejusdem bonis principali liberalitate fuerint consecuti juxta legem latam obnoxii erunt rei publicae, habita solidarum facultatum consideratione quae fuerant (0112A)debitoris, cum pecuniam rei publicae sumeret, ut pro rata corporis, quo ex largitate nostra retinent, competentem sortis atque usurarum partem exigantur. § 3. Quod si quis debitor non comparuerit, vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex ejus bonis possideat, id quoque debitum convenit ad dispendium rei publicae pertinere. Ideoque periculo curatoris Kalendarii et magistratuum et creatorum apud idoneos vel dominos rusticorum praediorum pecunia collocanda est. PP. III, Kal. Febr. Volusiano et Anniano coss. (314).
DE DILATIONIBUS:
Imp. Constantinus A. ad Ursum Vicarium. Si quando quis rescriptum ad extraordinarium judicem reportaverit, dilatio ei penitus deneganda est. Illi autem, (0112B)qui in judicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, qui praeter spem ad alienum judicem trahitur. Dat. II. Non. Mart. Volusiano et Anniano Coss. (314).
INTERPRETATIO. Quando ab aliquo principe praeceptio fuerit sperata, ut ad alium judicem, quam cui commissus est, adversarium suum pertrahat audiendum, sicut ille qui petitor est, inducias si petierit, accipere non debet, ita illi, qui ad judicium adducitur, dilatio petita non negetur, ut facilius aut per scripturam aut per testes probare valeat, illum a quo pulsatus est, falsa supplicatione meruisse, quod petiit.
DE NAVICULARIIS . Imp. Constantinus A. ad Volusianum . . . Si navicularius (0113A)originalis levamentarius fuerit, nihilo minus apud eosdem, apud quos et parentes ejus fuisse videntur, firmiter permanebit. Dat. XIV. kal. April. Volusiano et Anniano Coss. (314).
DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CURATORUM.
Imp. Constantinus A.. . . . . . . Pro officio administrationis tutoris vel curatoris bona, si debitores existant, tamquam pignoris titulo obligata, minores sibimet vendicare minime prohibentur. Dat. VII. Kal. April. Treviris, Volusiano et Anniano Coss. (314).
INTERPRETATIO. Quicumque tutor, sive curator negligentia administrationis suae debitor minoribus comprobatur, noverit facultates suas ita obligatas ut, si non (0113B)satisfecerit, ratione deducta, bona sua a minoribus loco pignoris teneantur.
AD SC. CLAUDIANUM. Imp. Constantinus A. ad Probum. Si quae mulieres liberae, vel a servis, vel a quolibet alio vim perpessae contra voluntatem suam servilis conditionis hominibus junctae sint, competenti legum severitate vindictam consequantur. § 1. Si qua autem mulier suae (0114A)sit immemor honestatis, libertatem amittat, atque ejus filii servi sint domini, cujus se contubernio conjunxit. Quam legem et de praeterito custodiri oportet. PP. Kal. April. Volusiano et Anniano Coss. (314).
INTERPRETATIO. Per vim contra voluntatem servo juncta alieno et vindictam consequitur. Si vero sponte fit ancilla, et ejus filii servi sunt.
DE INGENUIS QUI TEMPORE TYRANNI SERVIERUNT.
Imp. Constantinus A. ad Volusianum. Universi devotionis studio contendant, si quos ingenuis natalibus procreatos sub tyranno ingenuitatem amisisse, aut propria contenti conscientia, aut aliorum indiciis recognoscunt, natalibus suis restituere, (0114B)nec expectata judicis interpellatione. Nam si quis contra conscientiam suam vel certissima testimonia plurimorum in eadem avaritiae tenacitate permanserit, severissima poena mulctabitur. Placet autem, etiam eos periculo subjugari, qui scientes ingenuos servitutis necessitatem per injuriam sustinere, (0115A)dissimulant. Prop. VIII. Kal. Maii Romae, Volusiano et Anniano Coss. (314).
INTERPRETATIO. Ingenui qui tyranni temporibus addicti sunt servituti, ingenuitati reddantur. Quod si quis sciens hoc ordine addictum ingenuum in servitute tenuerit, noverit in se legibus vindicandum.
DE PRIVILEGIIS EORUM QUI IN SACRO PALATIO MILITARUNT. Imp. Constantinus A. Palatinis bene meritis suis salutem. A palatinis, tam his qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis qui in scriniis nostris, id est memoriae, epistolarum libellorumque versati sunt, procul universas calumnias sive nominationes jubemus esse summotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis (0115B)pervenire, atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque injurias eis ab aliquibus inferri; ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate, poenas debitas exigatur. Dat. IV. Kal. Nov. Treviris, Volusiano et Anniano Coss. (314).
DE CONCUSSIONIBUS ADVOCATORUM SIVE APPARITORUM.
Imp. Constantinus A. Aeliano Proconsuli Africae. (0116A)Si quis se a ducenariis vel centenariis, ac praecipue fisci advocatis laesum esse cognoscit, adire judicia, ac probare injuriam non moretur, ut in eum qui convictus fuerit, competenti severitate vindicetur. Dat. VI. Id. Nov. Treviris. Acc. XV. Kal. Mart. Karthagine, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315?).
DE ADVOCATO FISCI. Imp. Constantinus A. Aeliano Proconsuli Africae. Post alia: Fisci advocatus, poenam metuens, caveat, ne fiscalia commoda occultet, neve, nullo negotio existente, fisci nomine privatis audeat calumnias commovere. Dat. VI. Id. Nov. Treviris, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315?).
(0116B)INTERPRETATIO. Hi qui fisci nostra commoda vel utilitatem tuentur, hanc debent custodire mensuram, ne negligentes circa ea, quae nobis jure debentur, existant, et ne provincialibus calumniatores, dum aliquid ab iis injuste fisci nomine repetunt, approbentur.
DE DIVERSIS RESCRIPTIS. (0117A)
Imp. Constantinus A. Antiocho, Praefecto Vigilum. Annotationes nostras sine rescriptione admitti non placet, ideoque officium gravitatis tuae observet, sicut semper est custoditum, ut rescripta vel epistolas potius nostras quam annotationes solas existimes audiendas. Dat. III. Kal. Jan. Treviris, Volusiano et Anniano Coss. (314).
DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE QUAE PRO LIBERTATE ET NON ADVERSUS LIBERTATEM OPPONITUR. Exemplum sacrarum litterarum Constantini et Licinii AA. ad Dionysium Vicariam Praefecturam agentem. Sola temporis longinquitate, etiamsi sexaginta annorum curricula excesserit, libertatis jura minime mutilari (0117B)oportere, congruit aequitati. Dat. IV kalend. Maii. Volusiano et Anniano Coss. (314). (Ex Cod. Just.)
DE ACQUIRENDA ET REQUIRENDA POSSESSIONE.
Imp. Constantin. A. ad Maternum. Nemo ambigit possessionis duplicem esse rationem: aliam quae jure consistit; aliam quae corpore: utramque autem ita demum esse legitimam, cum omnium adversariorum silentio et taciturnitate firmatur: interpellatione vero et controversia progressa, non posse eum intelligi possessorem qui, licet (possessionem) corpore teneat, tamen, ex interposita contestatione, et causa in judicium deducta, super jure possessionis vacillet ac dubitet. PP. XI kalend. Februar. Triber. Volusiano et Anniano. Coss. (314). (Ex Cod. Just.)
Anno Domini 315. Constantino IV et Licinio IV AA. Coss. (0117C) DE CURSU PUBLICO ANGARIIS ET PARANGARIIS. Imp. Constantinus A. ad Constantium. Si quis iter faciens bovem non cursui destinatum, sed aratris deditum duxerit abstrahendum, per stationarios et eos qui cursui publico praesunt, debito vigore correptus aut judici, si praesto fuerit, offeratur, aut magistratibus municipalibus competenti censura tradatur, eorumque obsequio transmittatur; aut si ejus (0118A)fuerit dignitatis, ut nequaquam in eum decent tali vigore consurgere, super ejus nomine ad nostram clementiam referatur. Qui enim explicaverit mansionem, si forte boves non habuerit, immorari debet, donec fuerint exhibiti ab his qui cursus publici curam egerunt, nec culturae terrae inservientes abstrahere. Acc. XI kal. Febr. Caralis, Constantino A. IV et Licinio IV Coss. (315).
QUORUM APPELLATIONES NON RECIPIANTUR. Imp. Constantinus. A. ad Volusianum Pf. U. Qui a praejudicio appellaverit vel ab exsecutoribus rerum antea statutarum, atque alterius auditorii praepropere judicia poposcerit, triginta follium poena mulctetur, ita ut omnem caussam ipse sine dilatione discingas quippe cum et caussam tuam videaris esse facturus, (0118B)si per conniventiam hujus modi appellationem admiseris. Si quas sane de omni caussa interpositas esse provocationes perspexeris, in earum disceptatione observare debebis, quod jam pridem a nobis est evidentissime constitutum. PP. V. Kal. Mart. Romae, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss (315).
DE DIVERSIS OFFICIIS ET APPARITORIBUS ET PROBATORIIS EORUM. Imp. Constantinus A. ad Versennium Fortunatum Consularem aquarum. Promotionis ordo custodiendus est, ut primus in officio sit, qui prior fuerit in consequendo beneficio principali. Dat. VIII. Id. Mart. Thessalonica, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
SI PETITIONIS SOCIUS SINE HAEREDE DEFECERIT. (0119A) Imp. Constantinus A. ad Mygdonium Castrensem S. Palatii. Si quis forte decesserit eorum qui communi nomine donatum aliquid a nostra impetraverunt clementia, nec superstites dereliquerit successores, placet, non ad extraneam quamcumque personam, sed ad socium vel consortem pervenire portionem illius qui intestatus aut sine liberis defunctus est. Dat. XII. Kal. April. Antiochia, Constantino A IV. et Licinio IV. Coss. (315.)
INTERPRETATIO. Si aliquis ex iis mortuus fuerit, ad quod nominatim munificentia nostra processit, et nec testamentum fecisse, nec filios reliquisse cognoscitur, placet, ut portionem ejus is, cum quo pariter defunctus accepit, id est socius ejus acquirat: merito (0119B)enim socius praefertur, ubi filii nulla persona intervenisse cognoscitur.
DE POENIS. Imp. Constantinus A. Eumelio. Si quis in ludum fuerit vel in metallum pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime in ejus facie scribatur, dum et in manibus et in suris possit poena damnationis (0120A)una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis coelestis est figurata, minime maculetur. Dat. XII. Kal. April. Cabilluno, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315.)
DE THESAURIS. Imp. Constantinus A. ad Rationales. Quicumque thesaurum invenerit, et ad fiscum sponte detulerit, medietatem consequatur inventi, alterum tantum fisci rationibus tradat, ita tamen, ut citra inquietudinem quaestionis omnis fiscalis calumnia conquiescat. Haberi enim fidem fas est his qui sponte obtulerint quod invenerint. Si quis autem inventas opes offerre noluerit, et aliqua ratione proditus fuerit, a supra dicta venia debebit excludi. Dat. III. Kal. April. Constantino A. IV. et Licinio IV. (0120B)Coss. (315.)
DE COHORTALIBUS, PRINCIPIBUS, CORNICULARIIS ET PRIMIPILARIBUS. Imp. Constantinus A. ad Constantium Pf. P. Quoniam iniquissime tyrannus constituit, ut, qui ex cohortali militia honestam missionem et vacationem rerum suarum meruerint, civilibus officiis et curiae necessitatibus inserviant, placet, hac lege cessante, eos, qui cohortali militia completis XX stipendiis discesserint, ad nulla deinceps civilia munera vel curiae devocari. Quam rem et circa officiales praesidum observari conveniet. Dat. IV. Kal. Maii Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
Imp. Constantinus. A. edicto suo ad Afros. Stationariis (0120C)primipilarium, quorum manifesta sunt loca coram (0121A)mandatum est, ut, si extra modum aliquid extorserint, sciant, se capite puniendos; praeterea ne carcerem habeant, neve quis personam pro manifesto crimine apud se habeat in custodia, neve quis amplius quam duos agasones ex provincia secum habeat, vel de Numidia sibi adjungat, neve ex aliis provinciis agasonem habeat, vel qui alicujus jam stationarii minister fuit. PP. VI. Id. Maii Karthagine, Constantino A. IV. et Licinio VI. Coss. (315).
DE ALIMENTIS QUAE INOPES PARENTES DE PUBLICO PETERE DEBENT. Imp. Constantinus A. ad Ablavium. Aereis tabulis vel cerussatis aut linteis mappis scripta per omnes civitates Italiae proponatur lex, quae parentum manus (0121B)a parricidio arceat, votumque vertat in melius. Officiumque tuum haec cura perstringat, ut, si quis parens afferat sobolem, quam pro paupertate educare non possit, nec in alimentis, nec in veste impertienda tardetur, cum educatio nascentis infantiae moras ferre non possit. Ad quam rem et fiscum nostrum et rem privatam indiscreta jussimus praebere obsequia. Dat. III. Id. Maii, Naisso, Constantino A. IV. et Licinio IV. AA. Coss. (315).
DE NAVICULARIIS. Imp. Constantinus. A. Amabiliano Praefecto annonae. Navicularios ad consortium pistorum urbicorum nominatos neque ulla haereditatis successione pistoribus obnoxios absolvi ab hoc munere oportebit. (0122A)Quod si haereditario jure forsitan pistoribus teneantur, facultatem habeant, si forte maluerint ob vindicias, pistorum haereditates eidem corpori reddere, aut quibuscumque proximis defuncti cedere, ut ipsi a pistorum consortio liberentur. Quod si haereditatem amplectantur, necesse est successionis ratione pistorii muneris societatem eos suscipere et ex propriis facultatibus onera navicularia sustinere, V. C. Pf. Urbi super hac re videlicet disceptante. Dat. kal. Jun. Treviris Constantino A. IV. et Licinio. IV Coss. (315).
DE PIGNORIBUS. Imp. Constantinus A. ad universos Provinciales. Intercessores a rectoribus provinciarum dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos (0122B)aratores aut boves aratorios pignoris caussa de possessionibus abstrahunt, ex quo tributorum illatio retardatur. Si quis igitur intercessor aut creditor aut praefectus pacis vel decurio in hac (0123A)re fuerit detectus, a rectoribus provinciarum capitali sententiae subjugetur. Dat. IV. Non. Junias Sirmio, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
INTERPRETATIO. Multi pro fiscali debito servos cultores aut boves aratorios de possessionibus caussa pignoris auferre praesumunt: de quorum laboribus tributa redduntur, et ideo si quis creditor vel curator pacis vel curialis aut quicumque exactor hoc facere praesumpserit, a provinciae judice puniatur.
DE MATERNIS BONIS ET MATERNI GENERIS ET CRETIONE SUBLATA. Imp. Constantinus A. Consulibus, Praetoribus, Tribunis plebis, Senatui salutem dicit. Placuit, salva reverentia et pietate sacris nominibus debita, ut (0123B)potestas quidem et jus fruendi rebus liberorum suorum in sacris constitutorum, in maternis duntaxat facultatibus, penes patres maneat, destituendorum autem liberorum eis licentia derogetur, § 1. Cesset itaque in maternis duntaxat successionibus (0124A)commentum cretionis, et res, quae ex matris successione fuerint ad filios devolutae, ita sint in parentum potestate atque dominio, ut fruendi pontificium habeant, alienandi eis licentia derogetur. Nam maternum patrimonium, quod filiis in potestate constitutis obvenerit, cum patre mortuo sui juris fuerint, praecipuum habere eos et sine cujusquam consortio placuit. § 2. Quod si pater suum filium patremfamilias videre desiderans, eum emancipaverit, repraesentare ei maternam debebit substantiam, ita ut filius accepto munere libertatis, reique suae dominus effectus, ne videatur ingratus, tertiam partem custoditae sibi rei muneris caussa parenti offerat, aestimatione, si res dividi coeperint, bonorum virorum arbitrio permittenda, quam tertiam (0124B)alienare quoque pater, si hoc maluerit, habebit liberam potestatem. § 3. Ante emancipationem autem parentes, penes quos maternarum rerum utendi fruendique potestas est, omnem debent tuendae rei diligentiam adhibere et, quod jure filiis debetur, in examine poscere, et sumptus ex fructibus impigre facere, et litem inferentibus resistere, atque ita omnia agere, tanquam solidum perfectumque (0125A)dominium et personam gerant legitimam; ita ut, si quando rem alienare voluerint, emptor vel is, cui res donatur, observet, ne quam partem earum rerum, quas alienari prohibitum est, sciens accipiat vel ignorans. Docere enim pater debet, proprii juris eam rem esse, quam donat aut distrahit; et emptori, si velit, sponsorem aut fidejussorem licebit accipere, quia nullam poterit praescriptionem opponere filiis quandoque rem suam vindicantibus. Dat. XV. Kal. Aug. Aquileia. Recitata apud Vettium Rufinum Pf. U. in Senatu Non. Sept., Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
(0126A)INTERPRETATIO. Legis istius reliqua pars in aliis legibus continetur: hoc tantum de reliquis legibus plus habet ut patres, qui filiorum res gubernare jussi sunt, negotio eorum summo studio et integritate agere procurent, ut nihil per negligentiam eorum filiis pereat, sed fructus rerum maternarum sine aliqua negligentia redigi vel vendi faciant, ut ex tempore competenti, sicut lex Novella dicit, portiones suas filii sine aliqua imminutione percipiant. Res filiorum patribus alienare liceat, hoc est nec vendere nec donare. Quod si fortasse praesumpserit, emptor, vel qui donator accesserit, grandi se sollicitudine et cura custodiant, ne filiorum res a patre venditas aut donatas accipiant, aut scientes aut etiam nescientes: sed compellant patrem, qui venditor vel donator fuerit, et filiorum res in sua (0126B)retinet potestate, ut probet suum esse, quod tradidit Etiam ut suspicionem suam possit abstergere, fidejussore a patre venditore percipiat, qui obligatione rerum suarum damnum emptori non faciat: quia defuncto patre licet filiis res suas a quibuscumque personis, sive venditae sive donatae a patre fuerint, in suum dominium revocare.
AD LEGEM FABIAM Imp. Constantinus A. ad Domitium Celsum Vicarium (0127A)Africae. Plagiarii, qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum caeteris ante cognitis suppliciis tenebantur. Si quis tamen ejusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, servus quidem vel libertate donatus bestiis primo quoque munere objiciatur, liber autem sub hac forma in ludum detur gladiatorium, ut, antequam aliquid faciat, quo se defendere possit, gladio consumatur. Eos autem, qui pro hoc crimine jam in metallum dati sunt, nunquam revocari praecipimus. Dat. kal. Aug. Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
INTERPRETATIO. Hi qui filios alienos furto abstulerint et ubicumque transduxerint, sive ingenui, sive servi sint, (0127B)morte puniantur.
DE OFFICIO RECTORIS PROVINCIAE. Imp. Constantinus A. Rufino Octaviano Correctori Lucaniae et Brittiorum. Quicumque extraordinarium (0128A)judicium praefectorum vel vicariorum elicuerit, vel qui jam consecutus est, ejus adversarios et personas caussa necessarias minime ad officium praefectorum vel vicarii pergere aut transire patiaris: sed de omni caussa in tuo judicio praesentibus partibus atque personis, ita his temporibus ipse cognosce, quae ex eo die computabis, ex quo caussa in tuo judicio coeperit inchoari; ut tunc demum, si ei, qui extraordinarium judicium postulaverit, tua sententia displicebit, juxta ordinem legum interposita eam provocatione suspendat, atque ad suum judicem transitum faciat. Dat. III. Non. Aug. Treviris, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
DE DIVERSIS RESCRIPTIS. (0128B)Imp. Constantinus A. ad Populum. Contra jus rescripta non valeant, quocumque modo fuerint impetrata. Quis enim publica jura praescribunt, magis sequi judices debent. PP. IV. Kal. Septemb. Romae, Constantino Aug. IV. et Licinio IV. Caes. Coss. (315).
INTERPRETATIO. Quaecumque contra leges a Principibus fuerint obtenta, non valeant.
DE APPELLATIONIBUS. (0129A) Imp. Constantinus A. ad Probianum Proconsulem Africae. Appellationum caussas, quae per vos in auditorio nostro, quibus vicem nostri mandamus examinis, dijudicantur, ita audire debes, ut edito, quod super appellationum negotiis finiendis jam generaliter constitutum est, pareas, atque eadem negotia quam maturissime explices. Dat. VIII. Kal. Sept. Rom. , Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
DE JURE FISCI. Imp. Constantinus A. et C. ad Populum. Si quid a fisco fuerit occupandum vel a nobis de caetero pro uniuscujusque meritis obsequiisque donandum, vel ab eodem distrahendum, intra annum, omnibus vel a petitione vel a comparatione se abstinentibus, (0129B)hi, qui putant injuste res proprias a fisco esse comparatas, contra eumdem agere contendant, scientes gratulantesque, quod annua spatia, intra quae suum repetant, sint indulta; ac si probaverint, justitiam petitioni suae adesse, recipiant, et nostro beneficio habeant restituta. Dat. Id. Sept. Roma, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
DE CENTONARIIS ET DENDROPHORIS. Imp. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Ad omnes judices litteras dare tuam convenit gravitatem, ut, in quibuscumque oppidis dendrophori fuerint, centonariorum atque fabrorum collegiis annectantur, quoniam haec corpora frequentia hominum multiplicari expediet. Dat. XIV. Kal. Oct. Naisso. Acc. (0130A)VIII. Id. Nov. Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Crispinum . . . . . Quoniam dubitasti, utrum ex numero dierum an ex nominatione Kalendarum computari duorum mensium spatia debeant, forma publici juris observanda est, quae manifeste declarat, quid pro dierum diversitate praeceperit comprehendi. Dat. Kal. Oct. Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
DE JUDAEIS, COELICOLIS ET SAMARITANIS. Imp. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Judaeis et majoribus eorum et patriarchis volumus intimari, quod, si quis, post hanc legem, aliquem qui (0130B)eorum feralem fugerit sectam et ad Dei cultum respexerit, satis aut alio furoris genere, quod nunc fieri cognovimus, ausus fuerit attentare, mox flammis dedendus est et cum omnibus suis participibus concremandus. § 1. Si quis vero ex populo ad eorum nefariam sectam accesserit et conciliabulis eorum se applicaverit, cum ipsis poenas meritas sustinebit. Dat. XV. Kal. Nov. Murgillo, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).
DE FRUMENTO CARTHAGINIENSI. (0131A) Imp. Constantinus A. ad Catulinum proconsulem Africae. Si quis corpora aeneo frumento obnoxia detraxerit ab omni interpellatione liber sit, quamvis alia corpora possiderit sive coemerit libera ab aenei frumenti inquietudine. Comparatores enim rerum obnoxiarum teneri oportet pro modo ejus rei, quam adepti sunt, etiamsi extra liberalitate rem fuerint consecuti. Sed quia plerique ex magistratibus aenei frumenti pensitatione obnoxii vel ipsi sibi, dum administrant, alios surrogarunt, vel redempti pro aliis alios creaverunt, rescissis surrogationibus, ad ejusdem aenei frumenti pensitationem teneantur. Illos enim solos ex surrogatis perseverare oportet, quos constiterit idoneos esse facultatibus et (0131B)minus idoneorum loco non a redemptis magistratibus surrogatos. Dat. prid. Id. Dec. Sirmii, Constantino A. 4 et Licinio 4 Coss. (315).
DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A. Amabiliano Pf. annonae Africae. Officii cura est, ut omnes omnino appellationes, quaecumque fuerint interpositae solemniter, curet accipere, nec in recipiendis libellis aliquod genus injuriae (0132A)inferendum cuipiam existimet. PP. III. kal. Jan. Constantino A. IV. et Licinio IV Coss. (315).
DE FUNDIS EMPHYTEUTICIS, ET EORUM CONDUCTORIBUS. Imp. Constantinus A. Cypito. Si quis fundos emphyteutici juris, salva lege fisci, citra judicis auctoritatem donaverit, donationes firmae sint, dummodo suis quibusque temporibus ea, quae fisco pensitanda sunt, repraesentare cogatur. PP. XVII kalend. Jul. Trever. Constantino A. IV. et Licinio III. Coss. (310). (Ex cod. Just.)
Anno Domini 316. Sabino et Rufino Coss. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE. (0132B)Imp. Constantinus A. ad Vettium Rufinum Pf. U. Ex donatione principum aut quocumque modo rem ad fiscum pertinentem usque ad nostra decennalia sine aliqua interpellatione possidentes (secundum jus enim haec intelligitur esse possessio) securi possideant. PP. X. Id. Jan. Romae, Sabino et Ruffino Coss. (316).
DE OFFICIO JUDICUM OMNIUM. Imp. Constantinus A. ad Domitium Celsum Vicarium. Nemo judex officialem ad eam domum, in qua materfamilias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eamdem in publicum protrahat, cum certum sit, debita ejus, quae intra domum, considerato sexu, semet contineat, domus (0132C)ejus vel cujuscumque rei habita distractione, publicis necessitatibus posse servari. Quod si quis in publicum matremfamilias posthac crediderit protrahendam, inter maximos reos, citra ullam indulgentiam, (0133A)capitali poena vel exquisitis potius exitiis suppliciisque plectatur. Dat. III. Id. Januar. Treviris, Sabino et Rufino Coss. (316).
INTERPRETATIO. Nullus judicum matronam in domo sua residentem per quemcumque apparitorem ad publicum existimet protrahendam, sed circa eam, pro sexus reverentia, conventio honesta servetur: cum, si quid eam debere constiterit, constrictis ejus auctoribus, possit exsolvi. Nam si quis contra fecerit, summo supplicio se afficiendum esse cognoscat.
AD LEGEM CORNELIAM DE FALSO. Imp. Constantinus A. Mechilio Hilariano Correctori Lucaniae et Brittiorum. Si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem, vel conscribendis publicis privatisque (0133B)instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito, quaestioni, si ita poposcerit, caussa subdatur. Sed non statim desinit esse decurio, qui in hujus modi facto fuerit deprehensus. Quantum enim (0134A)ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet; quantum ad rem gestam et veritatem reserandam, uti decurionatus honore non poterit. § 1. Nec vero is qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his quae ante conscripsit, factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. Dat. III. kal. Febr. Acc. kal. Aug. Sabino et Rufino Coss. (316).
INTERPRETATIO. Si quis curialis voluntatem morientis aut quodlibet publicum documentum scripserit, et de falsitate accusatur, seposita primitus dignitate, si necesse fuerit, subdatur examini: qui, si convincitur, a curia non expelletur, sed curiae dignitate privabitur, id est ut honoratus esse non possit. Tabellio vero, qui (0134B)admanuensis nunc vel cancellarius dicitur, etiamsi ad curiae pervenerit dignitatem, si de falsitate accusatus fuerit aut convictus, subdatur examini, ut per ipsum, per quem confecta est, scripturae veritas approbetur.
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. Mechilio Hilariano Correctori Lucaniae et Brittiorum. Universos decuriones volumus (0135A)a tabellionum officiis temperare. Nemo autem ad decurionatum vocatus excusare se poterit eo quod fuerit tabellio cum et hujus modi homines, si sint idonei, vocari ad decurionatum oporteat. Lex enim quae decuriones a tabellionum officiis voluit summovere ad decurionatum tabelliones vocari non prohibet. Dat. III. Kal. Febr. Sabino et Rufino Coss, (316).
DE ADM. ET PERIC. TUT. ET CUR. Imp. Constantinus. A ad Maximum Pf. U. Post alia: Minorum defensores, si per eos donationum conditio neglecta est, rei amissae periculum praestent, etc. D. III. Non. Feb. Rom., Sabino et Rufino Coss. (316).
INTERPRETATIO. Si in his quae minoribus donari possunt per tutoris negligentiam sive colludium, donanis (0135B)solemnitas vel conditio impleta non fuerit, id quod minori deperierit, de proprio cogitur exsolvere.
DE DONATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. Donatio, (0136A)sive directa sit, sive mortis caussa instituta, sive conditionibus faciendi ac non faciendi suspensa, sive ex aliquo notato tempore promissa, sive animo dantium accipientiumve sententiis, quantum jus sinit, cognominata, sub hac fieri debet observatione, ut, quas leges indulgent, actiones, conditiones pactionesque contineat, hisque penitus cognitis vel recipiantur, si complacitae sunt, vel rejiciantur, si sunt molestae; ita ut minorum defensores, si per eos donationum conditio neglecta est, rei amissae periculum praestent. § 1. In conscribendis autem donationibus nomen donatoris, (0137A)jus ac rem notari oportet, neque id occulte aut per imperitos aut privatim, sed aut tabula, aut quodcumque aliud materiae tempus dabit, vel ab ipso vel ab eo, quem sors ministraverit, scientibus plurimis perscribatur. § 2. Et corporalis traditio subsequatur ad excludendam vim atque irreptionem advocata vicinitate, omnibusque arbitris adhibitis, quorum postea fide probabitur, donatam rem, si est mobilis, ex voluntate traditam donateris, vel, si immobilis, abscessu donantis novo domino patefactam, actis etiam annectendis, quae apud judicem (0138A)vel magistratus conficienda sunt. Dat. III. Non. Febr. Roma, Sabino et Rufino Coss. (316).
INTERPRETATIO. Donatio aut directa est, aut mortis caussa conscribitur. Directa donatio est, ubi in praesenti res donata traditur. Mortis caussa donatio est, ubi donator dum advivit rem, quam donat sibi reservat, scribens: Si prius mortuus fuero quam tu, res mea ad te perveniat, ut postea ad illum, cui donat, non ad heredes donatoris res donata perveniat. Quod si prius moriatur, cui res mortis caussa donata est, res in jure permaneat donatoris. Est et alia donatio, ubi donator obligat illum cui donat, ut aliquid faciat aut non faciat, id est si aliquid jubeat fieri quod impossibile (0139A)judicetur, aut quod honestati contrarium videatur; aut si id ordinet fieri quod honestum est et possit impleri; quia tunc infirmatur donatio, quando conditiones honestatis possibilis impletae non fuerint. Nam si inhonestae et impossibiles conditiones ponantur, remotis conditionibus, firma donatio est. Est item et alia in qua sibi donator certum tempus possessionis reservat. Quae tamen omnes donationes superius comprehensae si modum excesserint lege conscriptum, unde possunt certae personae de immodica donatione proponere, hoc est si quartam sibi facultatis suae donator non reservaverit, non valebunt. Sed praeterea illa donatio contra legem est, si quis rem in lite positam, quae repetitur, aut recto ordine donet, aut conditionem contra bonos mores, hoc est caussam cujuslibet (0139B)criminis, donator in donatione conscribat. Minoribus vero si quid fuerit per donationem a quocunque oblatum sive collatum, tutores vel curatores eorum debent studere ne quid firmitati donationis desit. Quod si eorum negligentia donatio ad effectum perducta non fuerit, ad eorum dispendium pertinebit, ita ut quicquid minores de donatione perdiderint, curatores vel tutores illis de propria facultate restituant. In conscribendis autem donationibus hic ordo servandus est, ut donatio nomen prius contineat donatoris vel illius cui donatur: deinde res, quae donantur, sive in agris, sive in mancipiis, sive in quibuslibet rebus atque corporibus, nominatim in donatione conscribendae sunt, non occulte, sed (0140A)publice, non privatim vel secrete, sed aut in tabulis aut in chartis aut ubicumque legatur facta donatio. Quam tamen donationem, si litteras novit, donator ipse subscribat: si vero ignorat, praesentibus plurimis eligat, qui pro ipso subscribat: et hanc ipsam donationem gestorum solennitas et corporalis traditio subsequatur, ita ut si mobilia donantur, praesentibus plurimis tradantur: si vero ager vel domus donatur, quod moveri non potest, ut inde donator abscedat et novo domino pateat res donata, si tamen sibi de his rebus usumfructum donator non reservaverit. Gesta vero donationum aut apud judicem aut apud curiam alleganda sunt.
DE DONATIONIBUS. CONSTANTINUS A. Aconio Catulino Proconsuli (0140B)Africae. Si quis in emancipatum minorem prius quam fari possit, aut habere rei quae sibi donatur affectum, italicum sive stipendiarium fundum crediderit conferendum, omne jus compleat instrumentis ante praemissis, et inductione corporaliter impleta. Quod propter attestationem fidei per eum servum, quem idoneum esse constiterit, transigi placuit qui eo usque in statu suo permanebit, donec is, cujus facultatibus cesserit, annos Laetoriae legis egressus, legitimam compleverit aetatem, quo tunc demum, si ejus integritas ac fides fuerit comprobata, si ita sederit possidentibus, libertatis praemium consequatur. Dat. XII. Kal. Maii Serdicae, Sabino et Rufino Coss. (316).
Constantinus A. ad Cassium Pf. U. , Promulgatum (0141A)dudum est donationes nullo alio modo firmas posse detineri, nisi apud actorum contestationem confectae fuerint. Sed quia multi aliena, vel non pleno jure ad se pertinentia donantes, extra patriam et provinciam in qua possident acta conficiunt, placet, ut nulli liceat extra provinciam laremque suum donationum instrumenta apud acta allegare, sed in quo domicilium habuerit, atque possessiones constitutae sunt apud suum ordinarium judicem vel, si eum abesse contigerit, apud curatorem municipalesve ejusdem civitatis. Nam si hoc praetermissum fuerit, nullam firmitatem habere donationes sancimus. Dat. Kal. Maii Roma, Sabino et Ruffino Coss. (316).
DE TEMPORUM CURSU ET REPARATIONIBUS DENUNTIATIONUM. (0141B)Imp. Constantinus Aug. Juliano V. C. Praesidi Tarraconensi. Cum semel negotium vel necessitate vel casu temporibus fuerit exemptum, ac postea per indulgentiam clementiae nostrae redintegratio praestetur, intra quatuor menses judicantis arbitrium, non ulterius litigatoribus praeberi oportet, etiamsi per obreptionem aliquid a nobis iterata supplicatione meruerint. Dat. pridie non. (0142A)Maii Viennae, Sabino et Rufino Coss. (316).
INTERPRETATIO. Quando aliqua causa, necessitate intercedente vel casu, promissum tempus excesserit, et principali beneficio eam litigator meruerit reparare, non amplius ad definiendum negotium judices quam quatuor menses litigatoribus praestent. Quibus exactis, etiamsi aliud dominorum beneficio obtinuerint, nullatenus audiantur.
DE CURSU PUBLICO. Imp. Constantinus A. ad Titianum. Quoniam plerique nodosis et validissimis fustibus inter ipsa currendi primordia animalia publica cogunt quicquid virium habent absumere, placet, ut omnino nullus in agitando fuste utatur, sed aut virga aut certe flagro, cujus in cuspide infixus brevis aculeus pigrescentes artus innocuo (0142B)titillo poterit admonere, non ut exigat tantum, quantum vires valere non possunt. Qui contra hanc fecerit sanctionem, promotus regradationis humilitate plectetur, munifex poenam deportationis excipiet. Dat. prid. Id. Maii Sabino et Rufino Coss. (316).
DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A. Petronio Probiano suo salutem. Ex illo tempore, quo in civilibus causis, quae inter privatos moventur, consulturum vel relaturum te esse promiseris, vel appellationis a te interpositae solemnia completa fuerint, nihil posthac tibi quodlibet speciale ac requisitum vel quibuscumque modis favoris gratiam praeferens audiendum est, sed observandum, ut, juxta priora statuta solemnitatis more expelto, (0142C)gesta ad comitatum omnia dirigantur, etc. Dat. (0143A)Id. Aug. Arelato. PP. Id. Oct. Thebeste, Sabino et Rufino Coss. (316).
Imp. Constantinus A. Petronio Probiano suo salutem. Supplicare, causa pendente, non licet, nisi forte ei cui opinionis exemplum negatum est, vel instructionis universae suppressa transmissio. Quo facto, crimen judici sacrilegii imminebit, qui hoc commisso litigatori supplicandi necessitatem imponit: cui aliter supplicanti dimidiae partis rei de qua agitur imponenda est mulcta, ut pro judicis aestimatione fisco pretium inferat. Eo etiam qui terminatam rescripto vel consultatione quaestionem exquisito suffragio refricare conabitur, quoniam majus crimen admittit, in omnem litis aestimationem protinus condemnando et, sub sacramenti observatione, omni venia deneganda, si quis contra haec supplicare tentaverit (0143B). Dat. Id. Aug. Arelato. PP. Id. Oct. Thebeste, Sabino et Rufino Coss. (316).
DE DIVERSIS RESCRIPTIS. Imp. Constantinus A. Septimio Basso P. U. Ubi rigorem juris placare aut lenire specialiter exoramur, id observetur, ut rescripta ante edictum propositum impetrata suam habeant firmitatem, nec rescripto posteriore derogetur priori. Quae vero postea sint elicita, nullum robur habeant, nisi consentanea sint legibus publicis; maxime cum inter aequitatem jusque interpositam interpretationem, nobis solis et oportet et licet inspicere. Dat. III. Non. Decemb. Sabino et Rufino Coss. (316).
DE ACCUSATIONIBUS ET INSCRIPTIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Octavianum Comitem Hispaniarum. (0144A)Quicumque clarissimae dignitatis virginem rapuerit, vel fines aliquos invaserit, vel in aliqua culpa seu crimine fuerit deprehensus, statim intra provinciam in qua facinus perpetravit publicis legibus subjugetur, neque super ejus nomine ad scientiam nostram referatur, nec fori praescriptione utatur. Omnem enim honorem reatus excludit, cum criminalis causa et non civilis res vel pecuniaria moveatur. Dat. prid. Non. Dec. Serdicae Acc. V. Non. Mart. Cordibae, Gallicano et Basso Coss. (317.)
INTERPRETATIO. Quicunque damnabile vel puniendum legibus crimen admiserit, non se dicat in foro suo, id est in loco, ubi habitat, debere pulsari: sed ubi crimen admissum est, ab ejus loci judicibus vindicetur, nec de ejus persona ad principem referatur.
Anno Domini 317. Gallicano et Basso Coss. (0144B) DE DECURIONIBUS Imp. Constantinus A. ad Octavianum Comitem Hispaniarum. (0145A)Hi, qui honoris indebiti arripere insignia voluerunt, cum in concilium primates municipesque coguntur, assistunt, sedentibus his, quibus emeritis omnis honor jure merito debetur. Ideoque sublimitas tua nullum omnino faciet praesidatus praerogativa laetari, nisi qui cunctos in patria gradus egressus per ordinem venerit; ita ut illi etiam, qui praesidatum ante tempus reportarunt, post expletos honores civicos honestamentis praestitis potiantur. PP. XIV. Kal. Febr. Gallicano et Basso Coss. (317).
AD SC. CLAUDIAN. Imp. Constantinus A . . . . . . Dat. V. Kal. Febr. Gallicano et Basso Coss. (317).
INTERPRETATIO. Septem testibus, civibus Romanis, praesentibus, tertio ex SC. Claudiano denuntiandum.
AD L. JULIAM MAJESTATIS. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. U. Si quis per violentiam alienum fundum invaserit, capite puniatur. Et sive quis ex ejus parte, qui violentiam inferre tentaverit, sive ex ejus qui injuriam repulsaverit fuerit occisus, eum poena adstringat, qui vi dejicere possidentem voluerit. Dat. VI. Id. Mart. Roma, Gallicano et Basso Coss. (317).
DE HIS QUI SE DEFERUNT. (0146A) Imp. Constantinus A. Rationalibus Hispaniarum. Is, cujus tacitae fidei commissa fuerit haereditas, statim officio gravitatis tuae nuntiet, et gesta prodat, et continuo quod actum fuerit renuntiet, et post hanc fidem tertiam ab omnibus defuncti bonis percipiat portionem. Quod si ab uxore defuncti istud officio devotionis tuae fuerit revelatum, ipsa etiam, quam defunctus esse voluit haeredem, si gesta aperuerit, tali praemio mancipetur, ut ex omni patrimonio medium consequatur, et cum fisco nostro celebret divisionem, id etiam habitura privilegium, ut prior eligat portionem; et tunc occultator ille gestorum, fisci et mulieris pariter inimicus, exutus omni patrimonio suo ac fisco vindicato, in (0146B)insulam deportetur. Dat. Id. Mart. Gallicano et Basso Coss. (317).
AD LEGEM JULIAM DE VI PUBLICA ET PRIVATA. Imp. Constantinus A. ad Catulinum Proconsulem Africae. Qui in judicio manifestum detegitur commisisse violentiam, non jam relegatione aut deportatione insulae plectatur, sed supplicium capitale (0147A)excipiat, nec interposita provocatione sententiam quaein eum fuerit dicta suspendat, quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre tentantibus, aliis cum indignatione repugnantibus verbera caedesque crebro deteguntur admissae. Unde placuit, si forte quis vel ex possidentis parte vel ex ejus, qui possessionem temerare tentaverit, interemptus sit, in eum supplicium exseri, qui vim facere tentavit, et alterutri parti causam malorum praebuit. Dat. XV. kal. Maii Serdicae, Gallicano et Basso Coss. (317).
INTERPRETATIO. Convictus in judicio de evidenti violentiae crimine capite puniatur, nec sententiam judicis qui damnatus est, qualibet appellatione suspendat: et (0147B)si fortasse homicidia ab utraque parte commissa fuerint, in illum vindicetur, qui ut alium per caedem expelleret, violenter ingressus est.
DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. U. Litigatoribus copia est, etiam non conscriptis libellis, illico appellare voce, cum res poposcerit judicata. Dat. VIII Id. Jun. Sirmio, Gallicano et Basso Coss. (317).
DE CAESARIANIS. (0148A) Imp. Constantinus A. ad Bithynos. Caesarianos in actu dumtaxat constitutos ad perfectissimatus vel ducenae, vel centenae, vel egregiatus dignitates non oportet admitti. Sed si inculpate compleverint suum officium, et ab omni vacent ratione fiscali, judicio datam hujus modi dignitatem prodesse eis oportet. Dat. XII, Kal. Aug. Gallicano et Basso Coss. (317).
DE PRIMIPILARIBUS. Imp. Constantinus A. ad Bithynos. Primipilaribus post emeritam militiam perfectissimatus, vel ducenae, vel centenae, vel egregiatus dari dignitas potest. Dat. XII. Kal. Aug. Gallicano et Basso Coss. (317).
DE MURILEGULIS ET GYNAECIARIIS ET MONETARIIS ET BASTAGARIIS. (0148B) Imp. Constantinus A. ad Bithynos. Monetarios in sua semper durare conditione oportet, nec dignitates eis perfectissimatus tribui vel ducenae vel centenae vel egregiatus. Dat. XII. Kal. Aug. Gallicano et Basso Coss. (317).
DE DECURIONIBUS. Constantinus A. ad Bithynos. Eos qui in palatio militarunt, et eos quibus provinciae commissae sunt, quique merito amplissimarum administrationum honorem perfectissimatus, vel egregiatus adepti sunt, nec non et illos qui decuriones, vel principales constituti cuncta suae patriae munera impleverunt, (0148C)frui oportet dignitate indulta. Si vero decurio suffragio comparato perfectissimatus vel ducenae vel centenae vel egregiatus meruerit dignitatem, declinare suam curiam cupiens, codicillis amissis suae conditioni reddatur, ut omnium honorum et munerum (0149A)civilium discussione perfunctus juxta legem municipalem aliquam praerogativam obtineat. Eum quoque, qui originis gratia, vel incolatus, vel ex possidendi conditione vocatur ad curiam perfectissimatus suffragio impetrati dignitas non defendit, qua remota, tradi eum curiae oportebit. Dat. XII. Kal. Aug. Gallicano et Basso Coss. (317).
SI QUIS SOLIDI CIRCULUM EXTERIOREM INCIDERIT, VEL ADULTERATUM IN VENDENDO SUBJECERIT. Imp. Constantinus A. Leontio Tf. P. Omnes solidi, in quibus nostri vultus ac veneratio una est. uno pretio aestimandi sunt atque vendendi, quamquam diversa formae mensura sit. Nec enim qui majore habitu faciei extenditur, majoris est pretii, aut qui angustiore expressione concluditur, minoris valere (0149B)credendus est, cum pondus idem exsistat. Quod si quis aliter fecerit, aut capite puniri debet, aut flammis tradi, vel alia poena mortifera. Quod ille etiam patietur, qui mensuram circuli exterioris arraserit ut ponderis minuat quantitatem, vel figuratum (0150A)solidum adultera imitatione in vendendo subjecerit. Dat. VII Kal. Aug. Gallicano et Basso Coss. (317).
INTERPRETATIO. Quicumque solidum circumciderit, aut adulterum supposuerit, aut falsam monetam fecerit, capite puniatur.
DE OFF. RECT. PROV. Imp. Constantinus A. ad Bassum . . . Decreta provincialium non prius ad comitatum perferri oportet, quam singuli quique indicantes ea inspexerint atque probaverint suaque adscriptione signaverint. Si quid fiat contrarium, competens ultio exerceatur. PP. VIII. Kal. Oct. Carali, Gallicano et Basso Coss. (317).
DE SERVIS FUGITIVIS. Imp. Constantinus A. ad Valerianum. Quicumque fugitivum servum in domum, vel in agrum inscio domini ejus suscepit, eum cum alio pari vel viginti solidis reddat. Si vero secundo, vel tertio eum susceperit, praeter ipsum duos, vel tres alios, vel praedictam aestimationem pro unoquoque (servo) domino repraesentet. In minorum persona tutoribus, vel curatoribus poena simili imminente. Quod si ad praedictam poenam solvendam is qui susceperit minime sufficiat, aestimatione competentis judicis castigatio in eum procedat. Quod si servus fugitivus ingenuum se esse mentitus, sub mercede apud aliquem fuerit: nihil is qui eum habuit poterit incusari. Sane mancipium torqueri oportet, ut manifestet utrum propter lucrum capiendum callide (a domino) ad domum, vel ad agrum ejus qui eum suscepit immissus sit, an (0150C)non. Quod si maligne factum esse ex servi interrogatione patuerit, servo etiam suo eum, qui hoc fecerit, privari oportet, et ad fiscum pertinere mancipium. (0151A)Dat. V. Kal. Jul. Gallicano et Basso Coss. 317. (Ex Cod. Just.)
UBI SENATORES, VEL CLARISSIMI CIVILITER, VEL CRIMINALITER CONVENIANTUR. Imp. Constantinus A. ad Octavianum comitem Hispan. Quicumque non illustri, sed clarissima dignitate tantum praeditus, virginem rapuerit, vel fines aliquos invaserit, vel in aliqua culpa, seu crimine fuerit deprehensus: intra provinciam, in qua facinus perpetravit, publicis legibus subjugetur, nec fori praescriptione utatur. Omnem enim hujusmodi honorem reatus excludit. Dat. 2. Non. Decembr. Gallicano et Basso Coss. (317).
DE USURIS. Imp. Constantinus A. ad populum. In exercendis litibus eamdem vim obtinent tam fides instrumentorum, quam depositiones testium. Dat. Romae, 12. (0151B)kalend. August. Gallicano et Basso Coss. 317. (Ex cod. Just.)
Anno Domini 318. Licinio C. et Crispo C. Coss. DE VETERANIS. Imp. Constantinus A. Floriano Pf. P. Veteranis, qui ex die V. Nonarum Juliarum, cum prima per Thraciam victoria universo orbi illuxit, et qui postea apud Nicomediam nostram missionem meruerunt, certa per edictum indulsimus, quae scribendi tabulis, vel encauto et cerussa conscribere detur eis licentiam. Edictum autem continens indulgentiam nostram ad devotionem tuam misimus, ut et tua dicatio, et cuncti alii recognoscant, quid praestitimus memoratis. PP. IV. Id. April. Licinio V. et Crispo C. Coss. (318).
DE PARRICIDIO. 1. (0151C)Imp. Constantinus A. ad Verinum vicarium (0152A)Africae. Si quis in parentis aut filii aut omnino affectionis ejus, quae nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit, sive clam, sive palam id fuerit enisus, neque gladio, neque ignibus, neque ulla alia solenni poena subjugetur, sed insutus culeo inter ejus ferales angustias comprehensus serpentum contubernius misceatur, et ut regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare, vel in amnem projiciatur, ut omni elementorum usu vivus carere incipiat, ut ei coelum superstiti, terra mortuo auferatur. Dat. 16 kal. dec. Licinio V. et Crispo C. Coss.. (318). Acc. prid. id. mart. Carthagine, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
INTERPRET. Si quis patrem, matrem, fratrem, sororem, filium filiam aut alios propinquos occiderit, (0152B)remoto omnium aliorum genere tormentorum, facto de coriis sacco, qui culeus nominatur, in quo cum missus (0153A)fuerit, cum ipso etiam serpentes claudantur et, si mare vicinum non fuerit, in quolibet gurgite projiciatur, ut tali poena damnatus nullo tempore obtineat sepulturam.
UBI CAUSAE FISCALES VEL DIVINAE DOMUS. Idem A. ad Bulephorum rationalem summae rei. Dominicis colonis et patrimonialibus gravitatem tuam censemus disceptatricem esse debere. Duces enim et praepositos militum, et castrorum, et rectores provinciarum evocandis et arcessendis colonis abstinere oportet. Dat. 16 kal. Mart. Licinio Cos. (Ex cod. Just.)
Anno Domini 319. Constantino A V. et Licinio C. Coss. DE ACCUSATIONIBUS. (0153B) Constantinus A. ad Januarium. . . Quicumque ex eo die, quo reus fuerit in judicio petitus, intra anni spatium noluerit adesse judicio, res ejus fisco vindicentur, et si postea repertus nocens fuerit deprehensus, saeviori sententiae subjugetur; sed et si argumentis evidentibus et probatione dilucida innocentiam suam purgare suffecerit, nihilominus facultates ejus penes fiscum remaneant. Dat. Id. Jan. Acc. V. Kal. Aug. Corintho, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319.)
DE MALEFICIS ET MATHEMATICIS, ET CAETERIS SIMILIBUS. Imp. Constantinus A. ad Maximum. Nullus aruspex (0153C)limen alterius accedat, nec ob alteram causam, sed hujusmodi hominum, quamvis vetus, amicitia repellatur; concremando illo aruspice, qui ad domum alienam accesserit, et illo qui eum suasionibus (0154A)vel praemiis evocaverit, post ademptionem bonorum in insulam detrudendo. Superstitioni enim suae servire cupientes poterunt publice ritum proprium exercere. Accusatorem autem hujus criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur. PP. kal. febr. Romae Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE DENUNTIATIONE VEL EDITIONE. 1. Imp. Constantinus Aug. ad Symmachum. Si quando minoribus vel adultis inferenda lis erit, vel ab ipsis minoribus vel adultis cuidam quaestio movenda sit, non alias cursus temporis inchoetur, nisi ab universis, quos officii sollicitudo constringit, hoc est tutoribus, sive testamento, sive (0154B)decreto dati sunt, vel curatoribus per quos minores defenduntur, vel iisdem omnibus solemni more fuerit intimata. § 1. Quod si divisum administrationis periculum per provincias sit, his tantum omnibus insinuari convenit, et ab ipsis inferri litem, qui in ea provincia tutelae vel curae officium sustinent, ne de aliis provinciis defensores minorum ad judicia producantur. Dat. pridie non. febr. (0155A)Sirmio. Accepta VIII. Id. Mar. Corinthi, Constantino Aug. V et Licinio Caes. Coss. (319). INTERPR. Si quis contra eos qui in annis minoribus constituti sunt litem forte commoverit, aut si a parte ipsorum reus aliquis arguatur, ex eo tempora computanda sunt, ex quo tutor sive curator minoris aut per judicem aut per curiam intulerit seu exceperit actionem: ita tamen, ut si in diversis provinciis istius officii homines sunt, id est, curatores vel tutores, qui minorum causas tueantur, qui in eadem provincia fuerint, ubi intentio nata probatur, ipsi aut ingerant aut excipiant actiones: quia nolumus ut ad aliam provinciam defensores minorum pro audientiae necessitate ducantur. Hoc de jure adjectum est.
DE RELATIONIBUS. (0155B)Constantinus A. Profuturo Pf. annonae. Si quis judicum duxerit esse referendum, nihil pronuntiet, sed magis super quo haesitandum putaverit, nostram consulat scientiam, aut, si tulerit sententiam, minime postea, ne a se provocetur, relatione promissa terreat litigantes. Dat. IV. Id. Febr. Sirmio, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE FILIIS MILITARIUM APPARITORUM ET VETERANORUM. Imp. Constantinus A. ad Optavianum. Veteranorum (0156A)liberos aptos militiae, quorum quidam ut desides recusant militarium munerum functionem, quidam adeo ignavi sunt, ut cum dispendio corporis militiae velint necessitatem evadere, jubemus, si ad militiam inutiles resectis digitis judicentur, curialibus sine aliqua ambiguitate muneribus atque obsequiis aggregari. Dat. XIV. Kal. Mart. Sirmio. Accepta VII. Id. April. Regio, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE BONIS VACANTIBUS. Constantinus A. ad Priscum Rationalem. Ne principali liberalitate praeventa dominium quis rei alienae affectet, jubemus, quoties jure suadente aliquorum bona ex officio tuo fuerint occupata, breves eorum (0156B)plenissimos ad virum perfectissimum comitem et amicum nostrum mitti, ne fraudibus Caesarianorum minuantur, vel petentibus aliquid abjuretur; poena contra rationalem et officium ejus proposita, si petitorem ante possidere permiserit id, quod ei donatum est, priusquam praedicti breves commoverint. Dat. V. Id. Mart. Sirmio, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE FALSA MONETA. Imp. Constantinus A. ad Verinum. Quicumque adulterina fecerit numismata, poenam pro discretione sexus et conditionis suae diversitate sustineat, hoc est ut, si decurio vel decurionis sit filius, exterminatus genitali solo ad quamcumque in longinquo positam civitatem sub perpetui exilii conditione mittatur, (0156C)ac super facultatibus ejus ad nostram scientiam referatur; si plebeius, ut rebus amissis perpetuae damnationi dedatur; si servilis conditionis, ultimo supplicio subjugetur. Dat. et Acc. XV. Kal. April. Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE FAMOSIS LIBELLIS. (0157A) Imp. Constantinus A. ad Verinum Vicarium Africae. Si quando famosi libelli reperiantur, nullas exinde calumnias patiantur hi, quorum de factis vel nominibus aliquid continebunt, sed scriptionis auctor potius requiratur, et repertus cum omni vigore cogatur his de rebus, quas proponendas credidit, comprobare; nec tamen supplicio, etiamsi aliquid ostenderit, subtrahatur. PP. IV. Kal. April. Carthagine, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Qui famosam chartam ad cujuscumque injuriam et maculam conscripserit, in secreto aut in publico affixerit inveniendamque projecerit, illi, contra quem proposita est chartula, non nocebit (0157B)nec famae ejus aliquid derogabit. Sed si inveniri potuerit qui hujus modi chartulam fecit, constringatur, ut probet quae conscripsit: qui si etiam quae scripsit probare potuerit, fustigetur, qui infamare maluit quam accusare.
DE APPELLATIONIBUS. Constantinus ad Bassum Pf. U. Manente lege, qua praescriptum est, intra quot dies opinionis sive relationis exemplum privatis judex debeat exhibere, et refutatorii libelli intra quot dies rursum judicibus offerendi sunt, tam in privatis quam etiam in fiscalibus causis ex eo die, quo fuerit quaestio terminata, vel ex quo relationem judex per sententiam promiserit, (0158A)intra vicesimum diem quaecumque ad instructionem pertinent causae, ad comitatum nostrum properantissime volumus afferri. Quod nisi factum fuerit, ab universo officio, viginti transactis diebus, quos post latam sententiam placuit supputari, intra viginti alios dies qui sequuntur tantum fisco nostro praecipimus inferri, quanti per aestimationem rationalis emolumentum litis, cujus suppressa fuerat instructio, fidelissime potuerit aestimari. Cui capitale supplicium imminebit, si rigorem legis quocumque modo mollire tentaverit. § 1. Eadem poena officio imminente, si quando appellatione vel consultatione pendente, vel post decisas nostris responsionibus causas ei, quod ullo modo fuerit impetratum, damnabilem voluerit conniventiam commodare. Nam decreta nostra debet (0158B)ingerere judicanti, ut ipso etiam dissimulante judice reluctari et, tanquam manibus injectis, eos de judicio producere, ac rationum officio traditos statuti prioris nexibus obligare, quorum desideriis violari nostras prospexerit sanctiones. PP. IV. Kal. April. Romae, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE INOFFICIOSO TESTAMENTO. Imp. Constantinus A. ad Lucrium Verinum. Fratres uterini ab inofficiosis actionibus arceantur, et germanis tantummodo fratribus adversus eos dumtaxat institutos haeredes, quibus inustas constiterit esse notas detestabilis turpitudinis, agnatione durante, sine auxilio praetoris, petitionis aditus reseretur. (0159A)Dat. Id. April. Sirmio, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Fratribus uterinis, id est diversis patribus et una matre natis, non liceat de inofficioso contra testamentum fratris agere. Sed germanis fratribus praetermissis, id est uno patre natis, si turpibus personis, id est infamibus fuerit haereditas derelicta, hoc est aut pro libidine meretricibus, aut pro inhonesto affectu naturalibus aut certe thymelicis, vel de libertis suis, agendi contra testamentum licentia reservatur: si tamen is ipse germanus non pro crimine suo exsilio fuerit deputatus, aut per captivitatem fuerit servus effectus, aut per emancipationem successionis vel actionis jura perdiderit.
DE PRIVILEGIIS EORUM. Idem A. ad Rufinum Pf. P. De cubiculis nostris (0159B)vacatione donatos, vel diversis obsequiis palatinis, aut scriniis memoriae, epistolarum libellorumque, vel officio largitionum comitatensium, singularumve urbium, sed et officio admissionum ad legum nostrarum privilegia volumus pertinere, ut nec ipsi, nec filii, nec nepotes eorum ad curiam vel honores vel onera vel munera municipalia devocentur. Meritoque his jungimus largitionales urbium singularum, ne privilegio separarentur, quos dignitas propemodum similis copulavit, (memorati namque palatinorum matriculis attinentur) quippe sub castrensi militant. Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant, vel obsequium temonariorum vel prototypiae. (0160A)Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut, etiamsi quis ad diversas administrationes post obsequia palatina pervenerit, iisdem debeat uti privilegiis, quoniam major dignitas nulla debet praejudicium facere. § 1. Nemo igitur ex filiis praedictorum vel servis castrensi peculio conquisitis professionibus censualibus inseratur, vel numero accrescentium loco vel deficientium subrogetur, si non fuerit innexus voluminibus censualibus. § 2. Personalibus etiam et corporalibus muneribus liberentur, sive adhuc in palatio observent, sive optata quiete donati sint. § 3. Quibus omnibus privilegiis conjungimus agentes in rebus, licet meritis militaribus videantur esse subnixi. Dat V. Kal. Maii Sirmio, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE ITINERE MUNIENDO. (0160B) Imp. Constantinus A. ad Proculum Proconsulem Africae. Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime devocentur, sicut caeteri provinciales obsequium suum muniendis itineribus impendant: nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, esse sejuncti. PP. Non. Maii Karthagine, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE EMENDATIONE SERVORUM. (0161A) Imp. Constantinus A. ad Bassum. . . Si virgis aut loris servum dominus afflixerit, aut custodiae causa in vincula confecerit, dierum distinctione sive interpretatione depulsa nullum criminis metum mortuo servo sustineat. Nec vero immoderate suo jure utatur, sed tunc reus homicidii sit, si voluntate eum vel ictu fustis aut lapidis occiderit, vel certe, telo usus, lethale vulnus inflixerit, aut suspendi laqueo praeceperit, vel jussione tetra praecipitandum esse mandaverit, aut veneni virus infuderit, vel dilaniaverit poenis publicis corpus ferarum vestigiis latera persecando vel exurendo admotis ignibus membra, aut tabescentes artus, atro sanguine permixta sanie defluentes, prope in ipsis adegerit cruciatibus vitam (0161B)linquere saevitia immanium barbarorum. Dat. V. Id. Maii Romae, Constantino A. V. et Licinio Coss. (319).
DE PACTIS ET TRANSACTIONIBUS. Imp. Constantinus ad Rufinum Pf. P. Post alia: Litigia sententiis vel transactionibus terminata, non sinimus restaurari. Dat. IV. Id. Mai. ipso A. V. et Lucinio Caes. Coss. (319).
TIT. V. DE SPONSALIBUS ET ANTE NUPTIAS DONATIONIBUS. 1. Imp. Constantinus A. ad Rufinum Ps. P. Pater (0162A)noster nullam voluit liberalitatem valere, si actis inserta non esset. Nos etiam inter sponsos ac sponsas omnesque personas eam solam donationem ex promulgatae legis tempore valere sancimus, quam testificatio actorum secuta est. Dat. IV. Id. Maii Simio, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319). INTERPRETATIO. Ante tempus legis istius donationes etiam sine gestorum testificatione valebant. Nunc vero post hanc legem, nec nuptialis, nec quaelibet alia inter quascumque personas donatio, de quibuscumque rebus, valere potest, si gestis non fuerit allegata.
DE MALEFICIS. Imp. Constantinus A ad populum. Aruspices et sacerdotes et eos, qui huic ritui assolent ministrare, ad privatam (0162B)domum prohibemus accedere vel sub praetextu amicitiae limen alterius ingredi, poena contra eos proposita, si contempserint legem. Qui vero id vobis existimatis conducere, adite aras publicas atque delubra et consuetudinis vestrae celebrate solemnia: nec enim prohibemus, praeteritae usurpationis officia libera luce tractari. Dat. id. maii, Constantino A. et Licinio Coss. (319).
DE JURE FISCI. Imp. Constantinus A. ad Severum Rationalem (0163A)Africae. Post alia: Possessiones atque mancipia exempta fisci patrimonio quibusdam donavimus. Haec directo jure atque perpetuo absque omni quaestione volumus obtineri; poena contra rationales et magistros privatae rei atque officiales proposita, si quid contra tentaverint, etc. PP. XVI, Kal. Jun. Romae in foro Trajani, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Quicumque agri atque mancipia quibuscumque personis de fisci nostri jure donantur, apud eos, qui donata sunt, sine suspicione aliqua volumus permanere: contra ordinatores domorum dominicarum poena proposita, si contra praeceptionem facere cognoscuntur.
DE NAVICULARIIS. (0163B)Imp. Constantinus A. Amabiliano praefecto annonae. Si quis navicularius per obreptionem vel quacumque ratione immunitatem impetraverit, ad excusationem eum admitti nullo modo volumus. § 1. (0164A)Sed et si quis patrimonium naviculario muneri obnoxium possidet, licet altioris sit dignitatis, nihil ei honoris privilegia, in hac parte duntaxat, opitulentur, sed sive pro solido, sive pro proportione huic muneri teneatur. Nec enim aequum est, ut, patrimonio huic functioni obnoxio excusato, commune onus non omnes pro virili sustineant portione. PP. V. kal. Jun. Constantinopoli, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE JURE FISCI. Imp. Constantinus A. ad Provinciales. Justa etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari, ob hoc solum quod suis temporibus prolatae non sunt. Jam calumniae privatorum eo saltem arceantur exemplo, quod justas fisci litos (0164B)silere praecipimus. Dat. III. Kal. Jun. Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE NUMERARIIS, ACTUARIIS. Imp. Constantinus A. ad Leontium. Dudum sanximus, ut nullus ad singula officia administranda ambitione perveniat, vel maxime ad tabularios, nisi qui ex ordine vel corpore officii uniuscujusque est. Hos enim officia sibi injuncta tam diu agere jubemus, quoad idoneos esse manifestum est, aut aetate non impediente complere id posse monstrantur, ut, administratione apud unum jugiter permanente, fides quoque ejus appareat. Si quis ergo ex suffragio ambitionis ad officia fisco obnoxia accesserit, mulctae nomine denas libras auri exigatur. PP. V. Id. Jun. Hierapoli, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (0164C)(319).
DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Severum Vicarium . . . Ne (0165A)causas, quae in nostram venerint scientiam, rursus transferri ad judicia necesse sit, instructiones necessarias plene actis inseri praecipimus. Nam cogimur a proferenda sententia temperare, qui sanximus, retractari rescripta nostra ad opiniones vel etiam relationes judicum data non oportere, quoniam verendum est ne lis incognito negotio dirimatur, adempta copia conquerendi. Quare perennibus inuretur judex notis, si cuncta quae litigatores instructionis probationisque causa recitaverint, indita actis vel subjecta non potuerit inveniri. Dat. X. Kal. Jul. Aquileia, Constantino V. et Licinio C. Coss. (319).
SINE CENSU VEL RELIQUIS FUNDUM COMPA RARI NON POSSE. Imp. Constantinus A. ad Antonium Marcellinum (0165B)Praesidem provinciae Lugdunensis primae. Rei annonariae emolumenta tractantes, ut cognosceremus, quanta reliqua per singulas quasque provincias et per quae nomina ex hujus modi pensitationibus resedissent, cognovimus, hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli, captati aliquorum momentarias necessitates, sub hac conditione fundos opimos comparent et electos, ut nec reliqua eorum fisco inferant, et immunes eos possideant. Ideoque placuit ut, si quem constiterit hujus modi habuisse contractum, atque hoc genere possessionem esse mercatum, tam pro solitis censibus fundi comparati quam pro reliquis universis ejusdem possessionis obnoxius teneatur. Dat. kal. Jul. Agrippinae, Constantino (0166A)A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. Patroclo . . . Nulla praeditos dignitate ad sordida descendere connubia servularum etsi videtur indignum, minime tamen legibus prohibetur; sed neque connubium cum personis potest esse servilibus, et ex hujus modi contubernio servi nascuntur. Praecipimus itaque ne decuriones in gremia potentissimarum domorum libidine ducente confugiant. Si enim decurio clam, actoribus atque procuratoribus nescientibus, alienae fuerit servae conjunctus, et mulierem in metallum trudi per sententiam judicis jubemus, et ipsum decurionem in insulam deportari, bonis ejus mobilibus et urbanis mancipiis confiscandis, praediis vero et rusticis mancipiis (0166B)civitati, cujus curialis fuerat, mancipandis, si patria potestate fuerit liberatus, nullosque habeat liberos vel parentes vel etiam propinquos, qui secundum (0167A)legum ordinem ad ejus successionem vocantur. Quod si auctores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerunt conscii, vel compertum facinus prodere noluerunt, metallo eos convenit implicari. Si vero dominus hoc fieri permisit vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus caeterisque rebus quae cultui rustico sustinentur, fisci viribus vindicetur; si vero in civitate id factum est, dimidiam bonorum omnium partem praecipimus, poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare. Igitur si legis latae die reperietur quisquam patrimonium suum alienasse, atque in dominum servulae contulisse, ordini liceat diligenter inquirere, ut ita (0167B)rei publicae civitatis quod de facultatibus supra dicti fuerit deminutum, in pecunia sarciatur. Dat. Kal. Aqui. Jullea, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE HIS, QUI A NON DOMINO MANUMISSI SUNT. Imp. Constantinus A. ad Bassum. Si a non dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his judicibus impetrabitur, quibus dandi jus est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est. Si vero jubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur, et non dominus, ut alienum mancipium (0168A)manumitteretur, petiisse, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus, ad cujus proprietatem pertinet, restituto, is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino ejus dare, cujusmodi sexus, aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eademque ratione similia. Quae mulcta non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi quaestionem status objecta legitima praescriptione potuerit excludere; cum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmaverit. Prop. Id. Jul., Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
(0168B)INTERPRETATIO. Si aliquis mancipium manumittere praesumpserit alienum et id sub praesentia principis vel in ecclesia fecerit, hac poena tenebitur, ut et manumissus a domino revocetur, et alia duo mancipia ejusdem aetatis aut sexus aut certe artificii, quod ille, qui est manumissus, scierit, dare cogatur. Si vero ille, qui manumissus dicitur, repetentem dominum sub hac praescriptione superaverit, ut jam firmitatem status sui temporibus tueatur; tunc ille, qui manumisit, non est constringendus ad poenam, dum ille, qui repetit, praejudicium domini sui incurrerit aut taciturnitate nutrierit.
DE MATERNIS BONIS. (0169A) Imp. Constantinus A. Julio Severo. Cum ad patrem aliquid ex materna successione interposita cretione pervenerit, et ad liberos maternarum rerum successiones defluxerint, ita eas haberi placet in parentum potestate, ut dominium tantum possessionis usurpent, alienandi vero licentiam facultatemque non habent, ut cum aetates legitimae liberorum ad emancipationem parentes invitaverint, et patresfamilias videre liberos suos voluerint, tertiam partem maternorum bonorum eis filii tanquam muneris caussa offerant; quam si suscipiendam patres putaverint, faciendae divisionis arbitrium permitti oportebit justitiae bonorum virorum, per quos, facta divisione, tertiam partem oblatam parentes ita accipient, (0169B)ut alienandae quoque ejus partis habeant facultatem, si modo ullus potuerit inveniri, cui placeat (0170A)hanc amplecti licentiam, cum omni modo filios conducat ad niti, ut pio sedulitatis affec tu mereantur accipere eam, quam patribus dederint, portionem. Dat. VII. Id. Sept. Mediolano. Acc. Non. Oct. Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Materna bona filiorum, defuncta uxore, pater ita possideat, ut usumfructum de his habeat: sed quantum aut quamdiu habeat, lex Novella constituit: distrahendi tamen aut donandi ex his nullam pater habeat potestatem. Sane si filium, mortua matre, emancipaverit, de bonis maternis, id est, de emancipati filii portione ipse filius muneris caussa de maternis bonis tertiam offerat portionem: quae tamen in ipsius proprietate mansura est ita, ut eam pater, viris bonis dividentibus, consequatur. Si tamen (0170B)tantum patris nomen ad hoc adduci potuerit, ut rem filiorum impia cupiditate suscipiat, aut aliis derelinquat: studere tamen filios decet, ut id, quod parentibus caussa emancipationis obtulerint, servitio et pietate recipiant.
DE DOLO MALO. Imp. Constantinus A. ad Symmachum V. C. Optimum duximus, non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra (0171A)anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo asseritur commissus dolus, intra continuum tempus anni, eis quibus esse decertandi jus invenitur, ejusmodi actionem caussa cognita deferri; ita ut, si forte is, contra quem res agitur, longius ullo genere discesserit, nec denuntiandi necessitate petitor oneretur, nec ejus, qui aberit, praesentia postuletur. Nec tamen assistere, si velit, quisquam prohibeatur examini, contra quem decernenda intentio hujusmodi fuerit expetita: ita ut, impetrata doli actione, lis ad suum judicem translata intra biennii spatium decidatur, ratione temporis custodita, cum legitime fuerit apud suum judicem coepta, exemplo litium caeterarum. Perpetuo vero silentio conquiescat, nisi ex die, quo impetrata fuerit actio, (0171B)intra continuum biennium, quod sequitur, omnis lis fuerit decisa. Omnes igitur sciant, neque incipiendae post biennium, neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis (0172A)concessam licentiam. Data VIII Kal. Aug. Naisso, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Dolus malus est, quoties per aliquam scripturam vel fraudem ea, quae definita sunt, per scripturae argumenta mutantur. Vel si quis per chartarum suppositionem aut surreptionem aliquam id, quod contra se futurum, ut consentire videtur, inducitur, vel cum his similia discutiente judice probantur admissa. Et ideo ille, qui queritur dolose fuisse gravatum, intra biennium suas et incipiat et definiat actiones: ultra sibi nec ad inchoandum, nec ad definiendum tempus noverit esse concessum. Nam si aut illum, qui dolum admisisse dicitur, aut illum, qui pertulit, absentem esse contigerit, a tempore, quo apud judicem agere coeperit, biennium ad definiendam (0172B)actionem sciat sibi esse permissum.
DE PRIVILEGIIS EORUM QUI IN SACRO PALATIO MILITARUNT. Imp. Constantinus A. ad Proculum Proconsulem Africae. Si ex memorialibus vel ex palatinis nostris aliquis ad agendas curas rei publicae vel alterius officii fuerit destinatus, minime ab eo repraesentatio postuletur equorum. Qui autem in palatio obsequia non praebuerunt, sed ex alio hominum genere sunt, equos solemnes pro hujus modi actu repraesentent. Dat. VI Kal. Aug. Constantino A. IV. et Licinio Coss. (319).
DE POENIS. Imp. Constantinus A. ad Festum Praesidem Sardiniae. (0173A)Quicumque coercitionem mereri ex caussis) non gravibus videbuntur, in urbis Romae pistrina dedantur. Quod ubi tua sinceritas coeperit observare, omnes sciant eos qui, sicut dictum est, ex levioribus caussis hujusmodi meruerint subire sententiam, ergastulis vel pistrinis esse dedendos, atque ad urbem Romam, id est, ad praefectum annonae sub idonea prosecutione mittendos. Dat. IV. Kal. Aug. Constantino A. V. et Licinio Coss. (319).
DE CONTRAHENDA EMPTIONE. Imp. Constantinus A. ad Profuturum Pf. annonae. Venditionis atque emptionis fidem, nulla circumscriptionis violentia facta, rumpi minime decet. Nec enim sola pretii vilioris querela contractus sine (0173B)ulla culpa celebratus litigioso strepitu turbandus est. PP. Id. Aug. Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Cum inter ementem et vendentem res fuerit definito pretio comparata, quamvis plus valeat quam ad praesens venditur, hoc tantummodo requirendum est, si nihil fraudis vel violentiae egit ille qui comparasse probatur. Et si voluerit revocare qui vendidit, nullatenus permittatur.
DE PISTORIBUS ET CATABOLENSIBUS. (0174A) Imp. Constantinus A. ad Profuturum Pf. annonae. Cunctis pistoribus intimari oportet, quod, si quis forte possessiones suas ideo putaverit in alios transferendas, ut postea se, rebus in abdito collocatis, minus idoneum asseveret, tamquam in locum ejus alio surrogando, nihil ei haec astutia, nec detestabilia commenta profutura sunt, sed in obsequio pistrini sine ulla excusatione durabit, nec ad ejus jura revocabuntur, si quas emptiones transcripserit. PP. Id. Aug. Constantino A. et Licinio C. Coss. (319).
DE EXTRAORDINARIIS SIVE SORDIS MUNERIBUS. Imp. Constantinus A. ad Catulinum Proconsulem Africae. Patrimoniales fundos extraordinariis oneribus (0174B)vel mediae aut tertiae portionis obsequiis fatigari non convenit, cum eosdem et auri speciem et frumenti plurimum modum constet persolvere; ita ut qui violare statuta tentaverit, puniatur. PP. VI Kal. Sept. Karthagini, Constantino A. V. et Licinio Coss. (319).
AD LEGEM JULIAM DE VI PUBLICA ET PRIVATA. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. U. Si quis ad se fundum vel quodcumque aliud asserit pertinere ac restitutionem sibi competere possessionis putat, civiliter super possidendo agat, aut impleta solemnitate (0175A)juris crimen violentiae opponat, non ignarus eam se sententiam subiturum, si crimen objectum non potuerit comprobare, quam reus debet excipere. Quod si omissa interpellatione vim possidenti intulerit, ante omnia violentiae caussam examinari praecipimus, et in ea requiri quis ad quem venerit possidentem, ut ei, quem constiterit expulsum, amissae possessionis jura reparentur, eademque protinus restituta violentus, poenae non immerito destinatus, in totius litis terminum differatur, ut, agitato negotio principali, si contra eum fuerit judicatum, in insulam deportetur, bonis omnibus abrogatis. Quod si pro eo, quem claruerit esse violentum sententia proferetur, omnium rerum de quibus litigatum est, media pars penes eum resideat, (0175B)caetera fisci viribus vindicentur. PP. prid. Non. Oct. Romae, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Si quis adversarium suum ita apud judicem crediderit accusandum, ut se asserat violentiam pertulisse, ad probationem rei eum convenit attineri: quod si probare non potuerit, quem dixerat violentum, eamdem poenam suscipiat, quam ille, quem impetit , (0176A)convictus potuisset excipere. De reliquo haec lex praetermittenda est, quia in quarto libro sub titulo Unde vi, quae tamen temporibus posterior inventa est, habetur exposita.
DE DONATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. U. Juxta divi Pii, consultissimi principis, Instituta valere donationes placet inter liberos et parentes, in quocumque solo et cujuslibet rei liberalitas probabitur exstitisse, licet neque mancipatio dicatur, neque traditio subsecuta, sed nuda tantum voluntas claruerit, quae non dubium concilium teneat, nec incertum, sed judicium animi tale proferat, ut nulla quaestio voluntatis possit irrepere: et, collata inter caeteras exceptas Cinciae legi personas, obtinere propriam firmitatem, (0176B)sive mancipationis decursa fuerit solemnitas, vel certe res tradita doceatur. Quam legem ad lites volumus pertinere, quocumque tempore jussionis nostrae inveniuntur esse suspensae, et quae post futurae sunt, ne transacta negotia refricentur. Dat. Non. Oct., Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
DE TUTORIBUS ET CURATORIBUS CREANDIS. Imp. Constantinus A. et Caes. ad Bassum Pf. (0177A)P. In universis litibus placet non prius puberem justam habere personam, nisi interposito decreto aut administrandi patrimonii gratia aut ad litem fuerit curator datus; ut justa praecedentia nostrae provisionis statuta legitime initiatae litis agitatae in judiciis controversiae finiantur. Dat. IV. Id. Octob. Aquileiae, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Si pupillis actio inferatur, quamvis adulti videantur, ad litem venire non possunt, nisi forte aetas eorum curiae testificatione firmetur, aut certe provisus curator patrimonium pupilli vel negotium tueatur.
DE SPONSALIBUS. Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. U. Cum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi (0177B)animo inter sponsos et sponsas jure celebrantur, redigi ad hujusmodi conditiones jubemus, ut, (0178A)sive in potestate patris degere, sive ullo modo proprii videantur esse juris, et tanquam futuri caussa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, siquidem sponte vir sortiri noluerit uxorem, id, quod ab eo donatum fuerit, nec repetatur traditum, et si quid apud donatorem resedit, ad sponsam summotis ambagibus transferatur. § 1. Quod si matrimonii non contrahendi caussa ab sponsa, vel in cujus agit potestate, detegatur extitisse, tunc sponso ejusque haeredibus sine aliqua deminutione redhibeatur. § 2. Quae similiter observari oportet, et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit; nullis caussis ulterius requirendis, ne forte mores aut origo dicatur, vel quicquam aliud opponatur, quod sibi quisquam non convenire (0178B)existimat, cum longe ante, quam sponsalia contrahantur, haec cuncta prospici debuerint. Sola igitur indagetur voluntas, et mutata animi sententia ad restitutionem seu repetitionem rerum donatarum (0179A)sufficiat, cum universis cautionibus pulsis, nihil amplius constare debeat, nisi ut appareat, qui sibi contrahendum matrimonium dixerit displicere. § 3. Et quoniam fieri potest, ut moriatur alter adhuc incolumi voluntate prius, quam nuptiae contrahantur, congruum duximus, eo, in quem fuerat facta donatio, ante matrimonii diem functo, quae sponsaliorum titulo vel data vel ullo genere donata sunt, ad eum, qui donaverat, revocari: eo etiam, qui donaverat, ante nuptias mortuo, mox infirmari donationem, et ad ejus haeredes sine aliqua difficultate retrahi res donatas. § 4. Quod beneficium usque ad personam patris aut matris, filiorum etiam, si qui de priore matrimonio fuerint, stare decernimus, si quocumque modo ex his persona aliqua defuncto successerit. (0179B)Quod si ex his nulla persona defuncti haeres habetur, sed ex reliquis gradibus quisquam succedat, donationes convenit etiam non insecutis ex caussa mortis nuptiis convalescere, quoniam illis tantum personis credimus consulendum. Dat. XVII. Kal. Novemb. Prop. VI. Kalend. Stass. Roma, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
(0180A)INTERPRETATIO. Quoties inter sponsos et sponsas de futuris nuptiis specialiter fuerit definitum, et donationem sponsalitiae largitatis vir in sponsam suam aut ex consensu parentum, aut ipse, si sui juris est, propria voluntate conscripserit et omni eam scripturarum solemnitate firmaverit, ita ut et gesta legitime facta doceantur, et introductio locorum vel rerum traditio subsequatur: quicquid tali et tam solemni donatione ad jus dominiumque sponsae transierit, si vir postea sponte eam, quam despectus est, factis supra scriptis solemnibus chartis, accipere noluerit uxorem, omnia quae sunt tradita, non reposcat. Et si quid de nominatis tam solemniter rebus et traditis apud se habere dignoscitur, ad sponsae dominium, quam accipere noluit, sine dilatione aliqua transferatur. Reliquum legis istius (0180B)opus non fuit explanare, quia sequentibus legibus vacuatur.
DE EPISCOPIS. Imp. Constantinus A. Octaviano Correctori Lucaniae et Brittiorum. Qui divino cultui ministeria religionis impendunt, id est hi qui clerici appellantur, ab omnibus omnino muneribus excusentur, ne sacrilego livore quorumdam a divinis obsequiis avocentur. (0181A)Dat XII. Kal. Nov. Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Lex haec speciali ordinatione praecipit, ut de clericis non exactores, non allectos facere quicumque sacrilega ordinatione praesumat, quos liberos ab omni munere, id est ab omni officio omnique servitio jubet ecclesiae deservire.
DE OFFICIO RECTORIS PROVINCIAE. Imp. Constantinus A. ad Felicem Praesidem Corsicae. Cum sex menses transcurrerint, breves omnium negotiorum ab officio tuo descripti commeent ad scrinia eminentissimae praefecturae, ut his recensitis et ad scrinia nostra perlatis pandatur, quis judicum et in quibus discingendis caussis fidelem operam praestiterit, quo vel dignus praemium mereatur, vel negligens (0181B)coercitionem incurrat: adeundi tuum judicium de negligentia vel avaritia tui officii data provincialibus facultate. De eo sane, qui pretio depravatus aut gratia perperam judicaverit, ei vindicta, quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine, praebeatur. Dat. IX. Kal. Nov. Sirmio, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
DE TEMPORUM CURSU. Imp. Constantinus A. ad Felicem Praesidem Corsicae. Post alia: Si petitores probaverint, interpellantes se saepius esse dilatos atque ita lapsum temporis incurrisse (0182A)per negligentiam atque desidiam, gravitate tua audientiam differente, indemnitas petitorum pro modo litis, quae in altercationem fuerit adducta, de tuis facultatibus sarciatur. Dat. IX Kal. Novemb. Sirmio, Constantino Aug. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
DE POSTULANDO. Imp. Constantinus A. Antioch. Pf. Vigilum. Jussione subversa, qua certus advocatorum numerus singulis tribunalibus praefinitus est, omnes licentiam habeant, ut quisque ad hujus industriae laudem, in quo voluerit auditorio, pro ingenii sui virtute nitatur. Dat. Kal. Nov. Serdicae, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
Imp. Constantinus A. ad Antiochum Pf. Vigilum. Destituuntur (0182B)negotia et temporibus suis excidunt, dum advocati per multa officia et diversa secretaria ra pi untur; ideoque censuimus, ne hi, qui semel protestati fuerint, quod ap ud te caussas acturi sunt, apud alium judicem agendi habeant potestatem. PP. Kal. Serdicae, Constantino et Licinio Caes. Coss. (319).
DE EXACTIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Pacatianum Vicarium Britanniarum. Unusquisque decurio pro ea portione conveniatur, in qua vel ipse vel colonus vel tributarius ejus convenitur et colligit; neque omnino pro alio decurione vel territorio conveniatur. Id enim prohibitum esse manifestum est et observandum deinceps, quo juxta hanc nostram provisionem nullus pro alio patiatur (0183A)injuriam. Dat. XII. Kal. Dec. Constantino A. et Licinio C. Coss. (319).
DE ABOLITIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Januarium Pf. U. Si post strepitum accusationis exortae abolitio postuletur, caussa novae miserationis debet inquiri, ut, si citra depectionem id fiat, postulata humanitas praebeatur; sin aliquid suspicionis exstiterit, quod manifestus reus depectione celebrata legibus subtrahatur, redemptae miserationis vox minime admittatur, sed adversus nocentem reum, inquisitione facta, poena competens exseratur. Dat. VI. Kal. Dec. Serdica, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Si quem poenituerit accusare criminaliter (0183B)et inscriptionem fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei cum accusato innocente convenerit, invicem (0184A)se absolvant. Si vero judex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognovit, et inter reum et accusatorem per corruptionem de absolutione reatus convenerit, is qui reus probatur, remoto colludio, poenam excipiat legibus constitutam.
DE PETITIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Populum. Comprimatur unum maximum humanae vitae malum, delatorum exsecranda pernicies, et inter primos conatus in ipsis faucibus stranguletur, et amputata radicitus invidiae lingua vellatur, ita ut judices nec calumniam nec vocem prorsus deferentis admittant; sed si qui delator exstiterit, capitali sententiae subjugetur. Dat. et PP. in foro Trajani Kal. Dec., Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319).
(0184B)INTERPRETATIO. Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas, aut caput impetierint alienum. Quicumque delator cujuslibet rei exstiterit, in ipso proditionis initio a judice loci correptus continuo stranguletur, et ei incisa radicitus lingua tollatur, ut (0185A)si quis proditor futurus est, nec calumnia nec vox illius audiatur.
DE BONIS DECURIONUM. Imp. Constantinus A. Rufino Pf. P. Si decurio sine liberis intestatus diem vitae solverit, cui neque voluntas postrema legibus fulta, neque alio jure gradu proximo haeres exstiterit, bona ejus curiae suae commodis cedant, id est ordinis utilitati proficiant, cujus corpori fatali necessitate exemptus est, nulli praebenda licentia postulandi haec bona ut vacantia de nostra clementia, etiamsi revera et testamentum et successor deesse legitimus approbetur; omni etiam beneficio, si quod fuerit impetratum, protinus infirmando. Dat. Kal. Decemb. Sirmio, Constantino (0185B)A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
INTERPRETATIO. Si curialis intestatus moriens neque filios neque proximos derelinquat, curia, cujus ordini subducitur quicquid reliquerit, vindicabit, ita ut nullus audeat ea quasi bona caduca a principibus postulare. Quod si fecerit, non valebit: nam testamentum faciendi curialibus lex ista tribuit potestatem.
DE DIVERSIS RESCRIPTIS. Imp. Constantinus. A. Crepereo Donatiano. Rescripta, quibus usi non fuerint, qui in fata concedunt, haeredes possunt allegare, ut congrue impetrata (0186A)successoribus emolumenta conquirantur. PP.. Id. Decemb. Constantino Aug. V. et Licinio V. Caes.. Coss. 319).
INTERPRETATIO. Beneficia principum, quae illi qui meruerunt, interveniente morte, non fuerint consecuti, successoribus eorum exsequi liceat, ut beneficia haeredes ab auctoribus suis impetrata percipiant.
DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI. Imp. Constantinus A. ad Proculum Proconsulem Africae. Et publicae disciplinae interest, et proconsulari convenit dignitati, ut publicarum exactionum caeterarumque rerum curam et notitiam ad tuam redigas potestatem, ita ut non officialium instructione et voce fraudulenta contentus sis, sed ipsorum judicum curam responsionemque (0186B)condiscas praefecti annonae et rationalium, si fidelis est ea instructio: ita enim provincialibus contra iniquas exactiones poterit subveniri. Dat. VII. Kal. Jan. Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319).
DE RE JUDICATA. Imp. Constantinus A. ad Proculum. Impetrata rescripta non placet admitti, si decisae semel caussae fuerint judiciali sententia, quam provocatio nulla suspendit; sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine indiciorum expelli. Dat. VII. Kal. Jan. Constantino A. V. et Licinio Coss. (319).
DE PROCURATORIBUS. (0187A) Imp. Constantinus A. ad Bassum P. Urbi. Procuratoribus institutis, et post contestatam litem dominis effectis, hi, qui mandaverant, non habeant facultatem negotia persequendi, nisi capitales inimicitiae, vel morbus, vel alia necessaria causa intercesserit: tunc enim etiam invitis his, transferri lis potest. Dat. XIII, kalend. Jul. Constantin. A, et Licinio Caes. V, utrisque Coss. (319). (Ex Cod. Just.)
SI EX PLURIBUS TUTORIBUS VEL CURATORIBUS OMNES VEL UNUS AGERE PRO MINORE VEL CONVENIRI POSSINT. Imp. Constantinus A. et Licinius C. ad Symmachum. Si divisum administrationis periculum per provincias sit: his tantum omnibus insinuari convenit, et ab (0187B)ipsis inferri litem, qui in ea provincia tutelae, vel curae officium sustinent, ne de aliis provinciis defensores minorum ad judicia perducantur. Dat. prid. Febr. Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319). (Ex Cod. Just.)
DE LIBERTIS ET EORUM LIBERIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum praefectum Urbi. Si manumissus ingratus circa patronum suum exstiterit, et quadam jactantia, vel contumacia cervicem adversus eum erexerit, aut levis offensae contraxerit culpam: a patrono rursus sub imperium ditionemque mittatur, si in judicio, vel apud pedaneos judices patroni querela extorta ingratum eum ostendat: filiis (0187C)etiam, qui postea nati fuerint, servituris: quoniam illis delicta parentum non nocent, quos tunc esse ortos constiterit, dum libertate illi potirentur. + Sane si is qui in nostro concilio vindicta liberatus est, post coercitionem [ex] poenitentia dignum se praestiterit, ut ei civitas Romana reddatur: non prius fruetur beneficio libertatis, quam si hoc patronus ejus oblatis precibus impetraverit. Dat. Id. April. Romae, Constant. A. V. et Constante C. Coss. (319). (Ex Cod. Just.)
DE MANCIPIIS ET COLONIS PATRIMONIALUM, SALTUENSIUM ET EMPHYTEUTICORUM FUNDORUM. Imp. Constantinus A. Emphyteuticarios gravant coloni, agros praeter consuetudinem usurpantes, (0187D)quos nullis culturis erudierunt: cum solemnitas id eos attrectare permittat, quod eorum labore vel olivetis est insitum, vel vinetis. Sed et irriguas fontium aquas usurpare conantur, quarum fructus solis emphyteuticariis debentur. Ideoque placuit, ut deinceps aquarum jura potestatesque penes emphyteuticarios permaneant: tantumque ex [eis] colonis impertiatur, quantum culturis eorum agrorum sufficere manifestum est, quos ipsi colunt: pro modo autem superfluae irrigationis, quam ultra culturas suas usurparint, emphyteuticariis possessoribus pensiones accessionesque praebeant. PP. VII. id. Mart. Carthagine, Constant. A. V. et Licinio CC. Coss. (319). (Ex cod. Just.)
Anno Domini 320. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. (0188A) DE COMMISSORIA RESCINDENDA. Imp. Constantinus A. ad Populum. Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae legis crescit asperitas, placet infirmari eam, et in posterum omnium ejus memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. Creditores enim, re amissa, jubemus recipere, quod dederunt. Dat. pridie Kalend. Febr. Serdicae, Constantino A. VI. et Constantino Caes. Coss. (320).
INTERPRETATIO. Commissoriae cautiones dicuntur, in (0188B)quibus debitor creditori suo rem, ipsi oppignoratam ad tempus, vendere per necessitatem conscripta cautione (0189A)promittit: quod factum lex ista revocat, et fieri penitus prohibet: ita ut, si quis credito rem debitoris sub tali occasione visus fuerit comparare, non sibi de instrumentis blandiatur, sed cum primum voluerit ille, qui oppressus debito vendidit, pecuniam reddat et possessionem suam recipiat.
DE INFIRMANDIS POENIS CAELIBATUS ET ORBITATIS. Imp. Constantinus A. ad Populum. Qui jure veteri caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur, atque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa conditio capessendi, quod quisque mereatur. Nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant. § 1. Quam rem et circa feminas aestimamus, earumque cervicibus (0189B)imposita juris imperia, velut quaedam juga solvimus promiscue omnibus. § 2. Verum hujus beneficii maritis et uxoribus inter se usurpatio non patebit, quorum fallaces plerumque blanditiae vix etiam opposito juris rigore cohibentur, sed maneat inter istas personas legum prisca auctoritas. Dat. prid. kal. Febr. Serdica. PP. kal. April. Romae, Constantino A. VI et Constantio C. Coss. (320).
DE EXACTIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Populum. Nemo carcerem plumbatarumque verbera aut pondera aliaque ab insolentia judicum reperta supplicia in debitorum solutionibus vel a perversis vel ab iratis judicibus expavescat. Carcer poenalium, carcer hominum noxiorum est, officialium et, cum denotatione, eorum judicum (0189C)quorum de officio coerciti citatiores esse debebunt, (0190A)qui contra hanc legem admiserint. Securi juxta eam transeant solutores: vel certe, si quis tam alienus ab humano sensu est, ut hac indulgentia ad contumaciam abutatur, contineatur aperta et libera et in usus hominum constituta custodia militari. Si in obdurata nequitia permanebit, ad res ejus omnemque substantiam cives ejus accedant, solutionis obsequio cum substantiae proprietate suscepto. Qua facultate praebita, omnes fore credimus proniores ad solvenda ea, quae ad nostri usus exercitus pro communi salute poscuntur. Dat. Kal. Febr. Constantino A. VI. et Constantino C. Coss. (320).
DE OPERIBUS PUBLICIS. Imp. Constantinus A. ad Flavianum proconsulem (0191A)Africae. Nemo propriis ornamentis esse privandas existimet civitates, fas si quidem non est, acceptum a veteribus decus perdere civitatem, veluti ad urbis alterius moenia transferendum. Dat. IV. non. febr. Mediolano, Acc. VIII. Id. Jul. Constantino A. et C. Coss. (320).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Edictum. Filios decurionum, qui decem et octo annorum aetate vegetantur, per provinciam Carthaginem muneribus civicis aggregari praecipimus. Neque enim operiendum est, ut solvantur familia, et sacris explicentur, cum voluntates patrum praejudicare non debeant utilitatibus civitatum. PP. X. Kal. Mart. Constantino A. VI. et Constantio (0191B)C. Coss. (320).
DE FAMOSIS LIBELLIS. Imp. Constantinus. A. ad Aelianum Proconsulem Africae. Licet serventur in officio tuo et vicarii exemplaria libellorum, qui in Africa oblati sunt, tamen eos, quorum nomina continent, metu absolutos securitate perfrui sinas, solumque moneas, ut ab omni non solum crimine, sed etiam suspicione verisimili alieni esse festinent. Nam qui accusandi fiduciam gerit, oportet comprobare, nec occultare, quae scierit, quoniam praedicabilis erit ad dicationem publicam merito perventurus. PP. V. Kal. Mart., Carthagine, Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320).
DE VETERANIS. (0192A) Imp. Constantinus. . . . Cum introisset principia, et salutatus esset, a praefectis et tribunis et viris eminentissimis acclamatum est, Auguste Constantine, Dii te nobis servent, vestra salus nostra salus; vere dicimus, jurati dicimus. Adunati veterani exclamaverunt: Constantine Auguste, quo nos veteranos factos, si nullam indulgentiam habemus? Constantinus A. dixit: Magis magisque conveteranis meis beatitudinem augere debeo quam minuere. Victorinus veteranus dixit: Muneribus et oneribus universis locis conveniri non sinamur. Constantinus A. dixit: Apertius indica; quae sunt maxime munera, quae vos contumaciter gravant? Universi veterani dixerunt: Ipse perspicis scilicet. Constantinus A. dixit: Jam nunc munificentia mea (0192B)omnibus veteranis id esse concessum perspicuum sit ne quis eorum ullo munere civili, neque in operibus publicis conveniatur, neque in ulla collatione, neque a magistratibus, neque vectigalibus. In quibuscumque nundinis interfuerint, nulla proponenda dare debebunt. Publicani quoque, ut solent agentibus supercompellere, ab his veteranis amoveantur; quiete post labores suos perenniter perfruantur. (0193A)§ 1. Fisco nostro quoque eadem epistola interdiximus, ut nullum omnino ex his inquietaret, sed liceat eis emere et vendere, ut integra beneficia eorum sub saeculi nostri otio et pace perfruantur, et eorum senectus quiete post labores perfruatur. § 2. Filios quoque eorum defendant decertationes, quae in patris persona fuerunt, quosque optamus florescere sollicitius, ne si contumaces secundum eosdem veteranos comprobari potuerint, decimentur his sententiis, cum praesidali officio adjungentur probabilius, jussionem meam. Curabunt ergo stationarii milites cujusque loci cohortis, et parentes eorum desperationem, et ad sanctimoniam conspectus mei sine ulla deliberatione remittere, ut sint salvi, cum senuas consequuntur poenas indulgentiae. (0193B)Dat. Kal. Mart. in civitate Velovocorum, (0194A)Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320).
DE PRAETORIBUS ET QUAESTORIBUS. Imp. Constantinus A. Aeliano Pf. U. Religiosis vocibus sena tus amplissimi persuasi decernimus, ut quaesto res ea praerogativa utantur, qua consules et praeto res, ita ut, si quis intra annum sextum decimum nominatus fuerit absens, cum editio muneris celebratur, condemnationis frumentariae nexibus minime teneatur, quoniam memoratae aetati placet hoc privilegium suffragari. Dat. VII. Id. Mart. Sirmio, Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320).
DE RAPTU VIRGINUM VEL VIDUARUM. Imp. Constantinus A. ad Populum. Si quis nihil cum parentibus puellae ante depectus invitam eam rapuerit, vel volentem abduxerit, patrocinium ex (0194B)ejus responsione sperans, quam propter vitium levitatis et sexus mobilitatem atque consilii a postulationibus et testimoniis omnibusque rebus judiciariis (0195A)antiqui penitus arcuerunt, nihil ei secundum jus vetus prosit puellae responsio, sed ipsa puella potius societate criminis obligetur. § 1. Et quoniam parentum saepe custodiae nutricum fabulis et pravis suasionibus deluduntur, his primum, quarum detestabile ministerium fuisse arguitur redemptione discursus, poena immineat, ut eis meatus oris et faucium, qui nefaria hortamenta protulerit, liquentis plumbi ingestione claudatur. § 2. Et si voluntatis assensio detegitur in virgine, eadem, qua raptor, severitate plectatur cum neque his impunitas praestanda sit, quae rapiuntur invitae, cum et domi se usque ad conjunctionis diem servare potuerint et, si fores raptoris frangerentur audacia, vicinorum opem clamoribus quaerere, seque omnibus (0195B)tueri conatibus. Sed his poenam leviorem imponimus, solamque eis parentum negari successionem praecipimus, § 3. Raptor autem indubitate convictus si appellare voluerit, minime audiatur. § 4. Si quis vero servus raptus facinus dissimulatione praeteritum aut pactione transmissum detulerit in publicum, Latinitate donetur, aut, si Latinus sit, civis fiat Romanus: parentibus, quorum maxime vindicta (0196A)intererat, si patientiam praebuerint ac dolorem compresserint, deportatione plectendis. § 5. Participes etiam et ministros raptoris citra discretionem sexus eadem poena praecipimus subjugari, et si quis inter haec ministeria servilis conditionis fuerit deprehensus, citra sexus discretionem eum concremari jubemus. Dat. kal. April. Aquileia, Constantino A. VI. et Constantino C. Coss. (320).
INTERPRETATIO. Si cum parentibus puellae nihil quisquam ante definiat, ut eam suo debeat conjugio sociare, et eam vel invitam rapuerit, vel volentem, si raptori puella consentiat, pariter puniantur. Si quis vero ex amicis aut familia aut fortasse nutrices puellae consilium raptus dederint, aut opportunitatem praebuerint (0196B)rapiendi, liquefactum plumbum in ore et in faucibus suscipiant, ut merito illa pars corporis concludatur, de qua hortamenta sceleris ministrata noscuntur. (0197A)Illae vero, quae rapiuntur invitae, quae non vocibus suis de raptore clamaverint, ut vicinorum vel parentum solatio adjutae liberari possent, parentum suorum eis successio denegetur. Raptori convicto appellare non liceat, sed statim inter ipsa discussionis initia a judice puniatur. Quod si fortasse raptor cum parentibus puellae paciscatur, et raptus ultio parentum silentio fuerit praetermissa, si servus ista detulerit, latinam percipiat libertatem, si Latinus fuerit, civis fiat Romanus. Parentes vero, qui raptori in ea parte consenserint, exilio deputentur. Qui vero raptori solatia praebuerint, sive viri sive feminae sint, ignibus concrementur.
SI QUIS EAM CUJUS TUTOR FUERIT CORRUPERIT. Imp. Constantinus A. ad Bassum. Vicarium Italiae. (0197B)Post alia: Ubi puella ad annos adultae aetatis accesserit, et adspirare ad nuptias coeperit, tutores necesse habeant comprobare, quod puellae sit intemerata virginitas, cujus cunjunctio postulatur. Quod ne latius porrigatur, hic solus debet tutorem nexus adstringere, ut se ipsum probet ab injuria laesi pudoris immunem. Quod ubi constiterit, omni metu liber optata conjunctione frui debebit; officio servaturo, ut, si violatae castitatis apud ipsum facinus (0198A)haereat, deportatione plectatur, atque universae ejus facultates fisci viribus vindicentur, quamvis eam poenam debuerit sustinere, quam raptori leges imponunt. Dat. prid. Non. April. Aquileia, Constantino A. VI et Constantino C. Coss. (320).
INTERPRETATIO. Ubi primum puellae sub tutore viventes ad annos pervenerint nuptiales, et quicumque petitor accesserit, non prius puella jungatur, nisi virginitas illius, quod a tutore servata sit, fuerit approbata; nam si ab ipso tutore convincitur ejus violata virginitas, statim exilio deputetur, et res illius omnes fiscus usurpet.
DE JURE FISCI. Imp. Constantinus A. ad Dometium Dracontium Magistrum privatae rei Africae. Cum fiscus litem patiatur (0198B)aut inferat, anni spatium ad determinandam caussam spectari oportet, quia hoc ad instruendum satis est, et diutius non oportet privatorum sine fisci emolumenta fatigari. Dat. XIV. Kal. Jun. Serdicae, Constantino A. VI. et Constante C. Coss. (320).
DE CUSTODIA REORUM. Imp. Constantinus A. ad Florentium Rationalem. In quacumque causa reo exhibito, sive accusator existat, sive publicae sollicitudinis cura produxerit, statim debet quaestio fieri, ut noxius puniatur, innocens absolvatur. Quod si accusator aberit ad tempus, aut sociorum praesentia necessaria videatur, id quidem debet quam celerrime procurari. Interea viro (0199A)exhibito non ferreas manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed prolixiores catenas, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia. Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari, et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi, ac revertente iterum die, ad primum solis ortum, illico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur; quod innocentibus miserum noxiis non satis severum esse cognoscitur. § 1. Illud etiam observabitur, ut neque his, qui stratorum funguntur officio, neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere, et innocentes intra carcerum septa letho dare, aut subtractos audientiae longa tabe consumere. Non enim existimationis (0199B)tantum, sed etiam periculi metus judici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit, et non statim eum, penes quem officium custodiae est, atque ejus ministros capitali poenae subjecerit. Dat. prid. Kal. Jul. Serdicae, Constantino A. VI et Constantio C. Coss. (320).
DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Crispinum. . . Si quis per absentiam nominatus ad provocationis auxilium cucurrerit, ex eo die interponendae appellationis duorum mensium tempora ei computanda sunt, ex quo contra se celebratam nominationem didicisse monstraverit. Nam praesenti, qui factam nominationem cognovit, (0199C)et appellare voluerit, statim debet duorum (0200A)mensium spatium computari. Dat. VIII. Id. Jul. Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320).
DE CLERICIS. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. P. Cum constitutio emissa praecipiat nullum deinceps decurionem vel ex decurione progenitum vel etiam instructum idoneis facultatibus atque obeundis publicis muneribus opportunum ad clericorum nomen obsequiumque confugere, sed eos de caetero in defunctorum duntaxat clericorum loca surrogari, qui fortuna tenues, neque muneribus civilibus teneantur obstricti: cognovimus, illos etiam inquietari, qui ante legis promulgationem clericorum se consortio sociaverint. Ideoque praecipimus, his ab omni molestia liberatis, illos, qui post legem latam obsequia publica declinantes ad clericorum numerum (0200B)confugerunt, procul ab eo corpore segregatos, curiae ordinibusque restitui et civilibus obsequiis inservire. PP. XV. Kal. Aug. Constantino A. VI et Constantio C. Coss. (320).
DE ERRORIBUS ADVOCATORUM. Imp. Constantinus A. Furio Felici. Advocatorum errores in competenti judicio litigatoribus non praejudicant. Dat. V kalend. Aug. Constantino A. VI et Constantino Caes. Coss. (320).
INTERPRETATIO. Advocatus, si in suscepti caussa aliquid in praejudicium per errorem dixerit, praejudicare ei, a quo adhibitus est, nullatenus debet: si continuo de ipso errore fuerit reclamatum.
DE METALLIS ET METALLARIIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum Rationalem (0201A)Africae. Secandorum marmorum ex quibuscumque metallis volentibus tribuimus facultatem; ita ut, qui caedere metallum atque ex eo facere quodcumque decreverint, etiam distrahendi habeant liberam potestatem. Dat. prid. kal. Oct. Constantino A. VI. et Constante C. Coss. (320).
DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI. Imp. Constantinus. A. Aeliano Proconsuli Africae. Legati non solum civiles, sed et criminales caussas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam perviderint, ad proconsules eos transmittere non morentur: ab omnibus enim judicibus hoc observari oportet, ut, supputato tempore competenti, quo necessaria caussae criminalis instructio poterit adhiberi, maturam vel nocens poenam, vel absolutionem innocens consequatur. Dat. kal. Oct. Constantino A. VI. (0201B)et Constantino Caes. Coss. (320).
DE VETERANIS. Imp. Constantinus A. ad universos veteranos. Veterani juxta nostrum praeceptum vacantes terras accipiant, easque perpetuo habeant immunes; et ad emenda ruri necessaria pecuniae in nummo viginti quinque millia follium consequantur, boum quoque par, et frugum promiscuarum modios centum. Qui autem negotii gerendi habuerit voluptatem, huic centum follium summam immunem habere permittimus. Praeter hos ergo, qui vel domiciliis vel negotiis detinentur, omnes qui vacatis et nullum negotium geritis, ne inopia laboretis, ad hoc remedium debetis concurrere. Dat. III. Id. Oct. Constantinopoli, (0202A)Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320).
DE FAMOSIS LIBELLIS. Imp. Constantinus A. ad Januarinum Agentem vicariam praefecturam. Ut accusatoribus patientia praebenda est, si quem persequi in judicio volunt, ita famosis libellis fides habenda non est, nec super his ad nostram scientiam referendum, cum eosdem libellos flammis protinus conducat aboleri, quorum auctor nullus exsistit. PP. prid. Non. Dec. Romae, Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (320).
DE PAGANIS, SACRIFICIIS ET TEMPLIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum. Si quid de palatio nostro aut caeteris operibus publicis degustatum fulgore esse constiterit, retento more veteris (0202B)observantiae, quis portendat, ab haruspicibus requiretur, et diligentissime scriptura collecta ad nostram scientiam referatur: caeteris etiam usurpandae hujus consuetudinis licentia tribuenda, dummodo sacrificiis domesticis abstineant, quae specialiter prohibita sunt § 1. Eam autem denuntiationem atque interpretationem, quae de tactu amphitheatri scripta est, de qua ad Heraclianum tribunum et magistrum officiorum scripseras, ad nos scias esse perlatum. Dat. XVI. Kal. Jan. Serdicae (320). Acc. VIII. ad. (0203A)Mart. Crispo II et Constantino II. Caess. Coss. (321).
DE CASTRENSI OMNIUM PALATINORUM PECULIO. Imp. Constantinus A. ad Severum P. U. Omnes Palatinos, quos Edicti nostri jamdudum certa privilegia superfundunt, rem, si quam, dum in Palatio nostro motantur, vel parcimonia propria quaesierint, vel donis nostris fuerint consecuti: ut castrense peculium habere praecipimus. Quid enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis, ac prope sub conspectibus nostris aquiritur? Sed nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos, et eruditos studiis, itinerum prolixitas, et expeditionum difficultas exercet. Ideoque Palatini nostri, qui privilegiis Edicti uti potuerunt, peculia sua praecipua (0203B)retineant: quae dum in palatio nostro constituti sunt, aut labore (ut dictum est) proprio, aut donatione nostra quaesierint. PP. X. Kal. Jun. Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. 320. (Ex Cod. Just.)
Anno Domini 321. Crispo II et Constantino II Caess. Coss. DE JUDICIIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum. Judicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adjiciendique patientia praedita ab eo: ut, ubi actio partium limitata sit, contentiones non occursu judicis, sed satietate altercantium metas compresserint (0203C), saepius requiratur, et crebra interrogatione judicis frequentetur, num quid novi resideat, quod annecti allegationibus in judiciaria contentione conveniat? cum ad alterutrum hoc proficiat, sive definienda sit caussa per judicem, sive ad nostram scientiam referenda. Nec ad nos mittatur aliquid, (0204A)quod plena instructione indigeat. Dat. prid. Id. Jan. Sirmio, Crispo II. et Constantino II. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Judex cum caussam audire coeperit, litigatorum assertiones vel responsiones patienter accipiat et omnia plena discussione perquirat. Nec prius litigantibus sua sententia velit obviare, nisi quando ipsi, peractis omnibus, jam nihil amplius in contentione habuerint, quod proponant: et tam diu actio ventiletur, quo usque rei veritas invenitur, frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum fortasse remaneat: quia si apud ipsum finienda caussa est, totum debet agnoscere. Sin vero ita res exigit, ut ad principis notitiam deferatur, plena discussis omnibus data relatione debet esse suggestio, etc.
(0204B)Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. U. Ad locum. Eum, qui sciens judicio adesse neglexerit, ut contumacem index mulctabit. Dat. X. Kal. Jun. Sirmio, Probiano et Juliano Coss. (322).
DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Maximum . . . Post alia: Nemo in refutatione aliquid congerat, quod asserere intentione neglexerit. Quod quidem saepe fit industria, si, quod quis probari posse desperet, in praesenti disceptatione dissimulet, certus, se esse revincendum, si commentitia et ficta suggesserit. Propter quod cogi etiam singulos oportebit ad proferenda in judicio universa, (0205A)quae ad substantiam litigii proficere arbitrantur, atque ea ratione urgeri, ut sciant sibi ex auctoritate legis istius non licere refutatoriis tale aliquid ingerere, quod apud judicem non ausi fuerint publicare. Nam si plena, ut jubemus, assertio per litigatorem in judiciis exseratur, et integra instructio in consulti ordinem conferatur, stabit ratum ac fidele, quod judicia nostra rescripserint, neque ullus querimoniae locus dabitur nec occasio supplicandi, ut convelli labefactarique jubeamus, quae ad relationem ejus sanximus, qui neque vera neque universa suggessit. Omnes igitur partium allegationes, acta universa scripturarumque exempla omnium dirigantur. Quod cum universos judices, tum praecipue sublimitatem tuam, qui cognitionibus nostram vicem repraesentas, (0205B)servare conveniet. § 1. Sane etiam ex eo querimoniae litigantium oriuntur, quod a vobis, qui imaginem principalis disceptationis accipitis, appellationum adminicula respuuntur. Quod inhiberi necesse est. Quid enim acerbius indigniusque est, quam indulta quempiam potestate ita per jactantiam insolescere, ut despiciatur utilitas provocationis, opinionis editio denegetur, refutandi copia respuatur? Quasi vero appellatio ad contumeliam judicis, non ad privilegium jurgantis inventa sit, vel in hoc non aequitas judicantis, sed litigantis debeat considerari utilitas. Dat. prid. id. Jun. Sirmio, Crispo II. et Constantino II. Caess. Coss. (321).
DE HONORARIIS CODICILLIS. (0205C)Imp. Constantinus A. ad Severum Pf. U. Si quis (0206A)judicio nostro se adeptum codicillos adstruxerit, et idem vel superna codicillorum impressio vel scriptura adstipuletur interior, tamen, si ad hoc pecuniam constabit speratam, nihilominus rejectus in plebem, quo plus extorquere conatus est, abdicetur. Hos enim solos, qui intra pa latium versati sunt vel administrationibus functi, ad honores excipi oportebit, caeteris cunctis exemptis et suis restitutis. Si qui tamen bonorum virorum suffra gio, nulla data pecunia, vel provinciae legatione suscepta nostris sunt obtutibus illustrati, hi duumviratus, curas, testi monium, provinciae lucrati, caetera munerum publicorum obire non abnuunt. Qui vero coemptis procurationum administrationibus post lucra de fisco captata vacationem meruerunt, sive perfectissimi sunt, sive inter (0206B)egregiorum ordinem locumque constiterint, decuriones nominentur. Quibus illi quoque addendi sunt, qui neque ex administrationibus sunt, et tamen ut perfectissimi delitescunt. Dat. X. Kal. Febr. Sirmio Acc. Non. Apr. Crispo II, et Constantino II CC. Coss. (321).
DE INOFFICIOSO TESTAMENTO. Imp. Constantinus A. ad. Claudium Praesidem Daciae. Licet legum auctoritas filiorum potius quam matrum personis voluit laborem incumbere, ut de inofficioso agentes intra praefinita tempora doceant, nullo suo vicio factum, nec offensionem se parentibus praestitisse, sed jugiter obsecutos, ut naturae ipsius religio flagitabat, disciplinam illaesam inoffensamque (0207A)servasse, ut his probatis removeant parentum voluntatem: tamen si mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter jubemus, utrum filius nulla ex justa caussa laesus matrem novissima laeserit voluntate, nec luctuosam ei nec legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur, si tamen defuncto consanguinei agnati non sunt superstites: an mater inhonestis factis atque indecentibus votis filium forte obsedit, insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit, vel inimicis ejus suas amicitias copulavit, atque in aliis sic versata est, ut inimica potius quam mater crederetur: hoc probato, invita etiam acquiescat filii voluntati. Dat. VIII, Id. Febr. Serdicae, Crispo (0207B)Caes. II et Constantino II C. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Quamvis leges filiis, si praetermisso testamento fuerint, majorem quam matribus agendi dederint (0208A)potestatem, ut de inofficioso matris testamento proponant, id est, si quarta debitae portionis suae filio dimissa non fuerit: ita tamen si probare potuerint, quod matris in nullo laeserint pietatem, sed se obsequium, ut decuit, praestitisse: sic testamentum matris in quo praetermissi fuerint, non valebit. Nam si mater contra testamentum filii, quod inofficiosum dixerit, agat, debet diligenter requiri. Si contra filium mater nihil egisse probatur, aut si nullis insidiis vel publice vel secrete eum laedere fortasse tentaverit: ne forsitan consilium adversus filium inimicis suis, quod impium est, auxiliumque praestiterit. Quod si factum non fuerit, potest removere praetermissa mater, quia ei quartam de rebus suis portionem filius non dimisit, quod filius fecerat testamentum: si tamen filio fratres (0208B)consanguinei agnati, id est uno patre nati, aut eorum filii per virilem sexum non esse probantur. Nam si mater, ut superius dictum est, pro manifestis inimicitiis suis praetermissa docebitur, invita acquiescat laesi filii voluntati.
DE BONIS PROSCRIPTORUM SEU DAMNATORUM. Imp. Constantinus A. Petronio Probiano. Res uxoris, quae vel successione qualibet vel emptione, vel etiam largitione viri in eam ante reatum jure pervenerant, damnato marito, illibatas esse praecipio, nec alieni criminis infortunio stringi uxorem, cum paternis maternisve ac propriis frui eam integro legum statu religiosum sit. Et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collata in uxorem, (0209A)quia pudicitiae praemio cessit observanda est, tanquam si maritos eis natura, non poena subduxerit; capacitatis privilegio videlicet et modo inspecto, ut consideretur, quid capere potuit. § 1. Si quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem contulisse claruerit, integrum iisdem et citra inquietudinem reservetur. § 2. Quod vero nec uxor nec emancipati liberi potuerint vindicare, captum et incorporatum ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios habeat, qui damnatus est, simulque adjiciatur, utrum iidem apud se ex causa donationis aliquid vindicarint. § 3. Sed in his, qui fiscalibus actibus nexi sunt, et pro ratiociniis proscribuntur et condemnantur placuit, si quid proprium uxor habuit vel a marito datum, in quantum capere potuit ante initium (0209B)actus, ex quo origo fraudis ac vitii in judicium deducta est, si quid deinde in emancipatos filios donatione collatum, antequam orto nexu suffugium potius quam munificentia frausque tentetur, intemeratum apud accipientium jura persistere; nec quicquam fisco in qualibet causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio, cum obligari ortus est, habuit, vel quod agens tam suo quam uxoris vel filiorum vel cujuscumque praeterea nomine comparavit. § 4. Exceptis duntaxat Caesarianis, qui ab omni juris beneficio excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut, quod innoxie habuerint, transmittendi copiam habeant. Dat. III. kal. Mart. Serdica, Crispo II. et Constantino II. Caess. Coss. (321).
DE PRIVILEGIIS EORUM. (0210A) Imp. Constantinus A. ad Julium Verum Vicarium Italiae. Palatinis nostris, qui ob spectatum laborem otio donati sunt, sub obtentu pensitationum, quae repraesentari consuerunt, tolerantia munerum sordidorum atque indigni oneris quorumdam temeritate imponitur. Quod facinus, licet graviore poena plectendum est, tamen ita volumus emendari, ut gravitas tua ex officio rationum aeris speciem postulet, et in tabulas ei formatae legis hujus apices imprimat, ut, si quid tale sustineant, ad eas illico, quasi ad praesentia remedia, perfugiant, atque ab intentato onere liberentur. PP. Id Mart. Crispo II, et Constantino II. CC. Coss. (321).
DE SUSCEPTORIBUS, PRAEPOSITIS ET ARCARIIS. Imp. Constantinus A. ad Edictum. Si quem susceptorem (0210B)evertisse constiterit rationem, et ad solvendum non esse idoneum, creator ejus hac necessitate teneatur, ut, quicquid ille dilapidavit, ipse de propriis rebus instauret, compellaturque damnum omne sarcire, quod esset illatum, si in idoneis nominandis competens adhibitum esset examen. Dat. VII. Id. April. Crispo II. et Constantino II. AA. Coss. (324.)
DE HIS, QUI VENIAM AETATIS IMPETRARUNT. Imp. Constantinus A. ad Verinum. Omnes adolescentes, (0211A)qui honestate morum praediti paternam frugem vel majorum patrimonia urbana vel rustica conversatione rectius gubernare cupiunt, et imperiali auxilio indigere coeperint, ita demum aetatis veniam impetrare audeant, cum vicesimi anni clausa aetas adolescentiae patefacere sibi januam coeperit ad firmissimae juventutis ingressum: ita ut, post impetratam aetatis veniam, iidem ipsi principale beneficium allegantes, non solum praescriptorum annorum numerum probent, sed etiam testibus advocatis, honesta aut simili aut potiore dignitate praeditis, morum suorum instituta probitatemque animi testimonio vitae honestioris edoceant. Quod cum ea conditione effecerint, in alienatione praediorum jus tantum aetatis obtinebunt, (0211B)quantum per annorum dimensiones ac temporum leges et natura singulis quibusque deferre consuevit, § 1 Feminas quoque, quarum aetas biennio viros non sera pubertate praecedit, servato etiam in hoc temporis intervallo, decem et octo annos egressas (0212A)jus aetatis legitimae mereri posse sancimus: sed eas, quas morum honestas mentisque solertia, quas certa fama commendat. Has vero propter pudorem et verecundiam in coetu publico demonstrari testibus non cogimus, sed percepta aetatis venia annos tantum probare tabulis vel testibus misso procuratore concedimus: ut etiam ipsae in omnibus contractibus tale jus habeant, quale viros habere praescripsimus. § 2. Ita ut senatores apud gravitatis tuae officium de suis moribus et honestate perdoceant, perfectissimi apud vicariam praefecturam, equites Romani et caeteri apud praefectum vigilum, navicularii apud praefectum annonae. § 3. Cui aetati quoniam inter plenam perfectamque adolescentiam et robustissimam juventutem media est (0212B)firmatae aetatis appellationem imponimus, ut prima aetas pueritiae sit, sequens adolescentiae, firmata haec tertia quarta legitima, quinta senectus (0213A)habeatur. § 4. In ipsis etiam contractibus hac appellatione consignanda, ut non nudum nomen venditoris inseratur tabulis emptionum, sed ab illo, qui firmatae aetatis et honestus vir habeatur, emisse illum significetur, et venditorem esse firmatae aetatis: ita tamen, ut, quia spes adempta perfidiae est, et in vendendis praediis diligentiores esse persistant, qui beneficium meruerunt principale, nec praedia sine decreto alienent. Dat. V. Id. April. Thessal. PP. III. Kal. Jun. Romae, Crispo II. et Constantio II. CC. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Adolescentes, qui honestis moribus esse probantur et ad gubernandas facultates suas idoneam cupiunt habere personam, oportet eos primum, antequam ad legitimam aetatem perveniant, id est, ubi (0213B)vir viginti annorum esse coeperit, auxilium principis implorare, et accepto hujus rei beneficio, eo ordine apud testificationem publicam allegare, ut probent se viginti annorum implesse curricula et honesta conversatione transigere, et sic praedia sua in aliena jura cum decreti tamen interpositione, transferre liberam habeant potestatem. Foeminae vero, sicut biennio in pubertate minores sunt, ita et transacto biennio, ubi ac XVIII. annum pervenerint, eas tamen, quas morum et honestatis commendat opinio, non in publico annos probare suos (0214A)cogendae sunt, sed misso procuratore per scripturam annos eos, quos superius diximus, se habere demonstrent et similem, quam viri in contractibus habeant facultatem: ita ut qualis vel quam digna persona sit, apud talem judicem haec, quae dicta sunt, debeat approbare. Ergo cum fuerint post adolescentiam hac aetate firmati, in ipsis quoque scripturis vel venditionum instrumentis, honestos se et firmatos aetate conscribant. Hoc tamen illis liceat, qui beneficium, ut diximus, principis pro confirmanda aetate meruerint, ne praedia sua sine jussu judicis vel decreto, quod ex praecepto judicum vel consensu curialium datur, alienare praesumant.
DE OPERIBUS PUBLICIS. Imp. Constantinus a Menandro . . . Propter negligentiam judicum, qui imperialia praecepta differunt, ad diversas (0214B)provincias diversos misimus, qui ad scientiam nostram referant, quae vel diligentia promota viderint, vel desidia corrupta culpaverint. Monendi autem judices sunt, qui instaurare publica opera debent, ut de effectis eis potius quam inchoatis ad nostram scientiam referant, nisi forte justa ratione petendum sit, aliquos, si forte defuerint, impensarum titulos provideri. De rebus autem praecipuis maximisque, non de quibuscumque vilissimis nostrum debent interpellare consilium. Dat. 3 Id. april. Sirmio, Crispo 2 et Constantino 2 W. CC. Coss. (321).
DE COLLATIONE FUNDORUM PATRIMONIALIUM VEL EMPHYTEUTICORUM ET REI PRIVATAE. Imp. Constantinus A. ad Dometium Dracontium. Quoties plures fundum patrimonialem possident, pro (0214C)portionibus fieri a singulis non vetetur illatio. Quorumdam enim probata industria caeterorum culpa poterit coerceri. Dat. XV. Kal. Maii Sirmio. Acc. XV. Kal. Jun. Karthagine, Crispo II. et Constantino II. Coss. (321).
DE MANUMISSIONIBUS IN ECCLESIA. Imp. Constantinus. A. Osio Episcopo. Qui religiosa (0215A)mente in Ecclesiae gremio servulis suis meritam concesserint libertatem, eamdem eodem jure donasse videantur, quo civitas Romana solemnitatibus decursis dari consuevit. Sed hoc dumtaxat iis, qui sub aspectu antistitum dederint, placuit relaxari. § 1. Clericis autem amplius concedimus, ut, cum suis famulis tribuunt libertatem, non solum in conspectu Ecclesiae ac religiosi populi plenum fructum libertatis concessisse dicantur, verum etiam cum postremo judicio libertates dederint, seu quibuscumque verbis dari praeceperint; ita ut ex die publicatae voluntatis, sine aliquo juris teste vel interprete, competat directa libertas. Dat. XIV. Kal. Maii, Crispo II. et Constantino II Coss. (321).
INTERPRETATIO. Qui manumittendi in sacrosancta (0215B)ecclesia habuerit voluntatem, tantum est, ut sub praesentia sacerdotum servos suos velit absolvere, noverit eos, suscepta libertate cives esse Romanos: nam si clerici suis mancipiis dare voluerint libertatem, etiamsi extra conspectum fecerint sacerdotum (0216A)vel sine scriptura verbis fuerint absoluti, manebit, sicut civibus Romanis, integra et plena libertas.
DE TEMPOR. CURSU. Imp. Constantinus A. ad Bassum. Pf. P. Altero ex litigatoribus in lite defuncto cursum temporis reparandum esse, latis jamdudum legibus continetur. Dat. XIII. Kal. Junii Sirmio, Crispo II. et Constantino II. C. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Si unus ex litigatoribus, sive pulsatus, sive petitor, intra constitutum per scripturam tempus de hac luce fortasse defecerit, tempora, quae fuerant statuta, successoribus renoventur.
DE LEGITIMIS HAEREDIBUS. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. P. Matri (0217A)jus liberorum non habenti, interveniente licet patruo caeterisque, inter quos agnationis incorrupta jura per ordinem porriguntur, et quicumque deinceps agnati erunt, a quibus consanguinitatis jure mater poterat excludi, placet omnium filii bonorum, quotiescumque ab intestato venitur, deferri tertiam portionem; etiam patruo ejusque filio et duntaxat nepoti, agnatione minime durante (si forte per emancipationem cujusquam fuerit consanguinitas diminuta) beneficio pari deferri tertiam portionem, licet habeat mater jus liberorum. Nec immerito, si quando supra dicto subnixa mater fuerit privilegio, agnatione dirempta ultra nepotis gradum nostrum beneficium minime placuit extendi, ne, multis personis vocatis, plus ablatum (0217B)matri, minus additum videretur. Sive igitur unus exstiterit pluresve patrui, eorumque filius aut etiam filii et nepotes neptesve, non amplius quam sola tertia universorum bonorum simul omnibus vel singulis pro suis quibusque gradibus deferenda est. Et eodem genere, si plures erunt, a quibus mater possit excludi, non plus quam tertia bonorum matri adversus omnes competere debebit. Supra dictae ergo originis exsistentibus personis agnatis in infinitum, matri adversus omnes censuimus subveniendum, licet non omnibus adversus matrem, sed certis superius comprehensis personis hoc auxilium tribuatur; ita ut, nec petita bonorum possessione (quoniam hujus legis, non praetoris est (0218A)beneficium), illico, ut sibi delatae portionis dies exstiterit, aditione simplici, arrepto rerum quolibet corpore, vel animi destinatione patefacta, plenum dominum delatae sibi portionis consequantur, facultate eis perpetua, dum advixerint, tribuenda in adeunda concessa sibi parte successionis. Nec enim ad eos, qui eorumdem successores erunt, nisi ipsis prius, quos indulgentiae nostrae ratio complectitur, quaesita fuerit haereditas, transire quicquam jubemus, sed penes eos manere apud quos ante istam legem residere potuisset. Dat. XIV. Kal. Jun. Sirmii Crispo II. et Constantino II. Caess. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Si mater jus liberorum non habeat, hoc est, si ingenua tres partus vivos et libertina quattuor non ediderit et unicum filium intestatum fortasse (0218B)perdiderit, et filius moriens patruum unum vel plures aut certe patrui vel patruorum filios vel nepotes plures cum matre reliquerit, qui tamen emancipati (0219A)non fuerint, mater in tertia portione in filii intestati haereditate succedat, et duas partes patruus, vel si plures patrui fuerint, aut filii vel nepotes sibimet vindicabunt. Quod si mater liberorum jus habeat, et patruus vel patrui cum matre superfuerint, etiamsi emancipati sunt, duas partes de bonis filii intestati morientis mater consequatur, quae jus liberorum habet, et tertiam patruus vel patrui: qui si defuerint, filii patruorum, quanti fuerint, aequales sibi per capita faciant portiones. Quod si filii patruorum defuerint, simili etiam nepotes patruorum divisione succedant. Sed in hac successione sola constitutio praesens sufficit, ut inter matrem, patrus eorumque filios et nepotes bonorum possessio praesumatur; quae si fortasse adita non fuerit haereditas, et hi, qui adire debuerant, (0219B)moriuntur, haeredes eorum a successione non aditae haereditatis excludit quia evidenter haec lex constituit, ut non adita haereditas non transeat ad haeredes.
SI PENDENTE APPELLATIONE MORS INTERVENERIT. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. P. Post alia: Consulentibus judicibus, si debeant, cum de appellatione cognoscunt, litigatoris haeredibus, qui ante lapsum negotium in lite defecit, nova tempora prorogare, an eos cogere, intra dies reliquos, etiam incognitum negotium perorare, placuit, cum de appellationibus judicatur, altero ex litigatoribus in (0220A)lite defuncto menses quatuor innovare et nova tempora prorogari, ne ignorantes negotia vel etiam super adeunda haereditate dubitantes prius quam aliquod commodum sentiant, damnis affici compellantur. Dat. XIII. Kal. Jun. Sirmio, Crispo II et Constantino II. Caess. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Si pendente adhuc appellatione mors intervenerit litigatoris appellantis, haeredibus ejus, qui appellavit, quatuor menses ei, cujus auctor mortuus est, ad tractandum negotium debere praestari, nec eum debere ad dicendam caussam praecipitari, ne per ignorantiam litis, quam non ad integrum tractavit, damnum videatur incurrere.
DE MALEFICIS. (0220B)Imp. Constantinus. A. et C. ad Bassum Pf. P. Eorum est scientia punienda et severissimis merito legibus vindicanda, qui magicis accincti artibus aut contra hominum moliti salutem aut pudicos ad libidinem (0221A)deflexisse animos detegentur. Nullis vero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in agrestibus locis, ne maturis vindemiis metuerentur imbres, aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, innocenter adhibita suffragia, quibus non cujusque salus aut existimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne divina munera et labores hominum sternerentur. Dat. 10 Kal. Jun. Aquileia, Crispo et Constantino Caess. Coss. (321).
INTERPRET. Malefici vel incantatores vel immissores tempestatum vel ii qui per invocationem daemonum mentes hominum turbant, omni poenarum genere puniantur.
DE VECTIGALIBUS ET COMMISSIS. (0221B) Imp. Constantinus A. ad Junium Rufum Consularem (0222A)Aemiliae Penes illum vectigalia manere oportet, qui superior in licitatione exstiterit, ita ut non minus quam triennii fine locatio concludatur nec ullo modo interrumpatur tempus exigendis vectigalibus praestitutum. Quo peracto tempore, licitationum jura conductionumque recreari oportet, ac simili modo illis collocari; capitali sententia subjugando, quem plus aliquid, quam statutum est, a provincialibus exegisse constiterit. Dat. Kal. Jul. Crispo II. et Constantino II. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Vectigalia sunt, quae fisco vehiculorum subvectione praestantur, hoc est aut in litoreis locis navibus aut per diversa vehiculis merces deportant, cujus rei conductelam apud strenuas personas triennio esse praecipit, et continuo hanc exactionem aliis (0222B)iterum permittendam, qui majorem summam praestationis obtulerint. Ex qua conductione aut exactione, si (0223A)quis plus quam praeceptum fuerit, exigere tentaverit, ita ut mercatorem vel provincialem sub hac exactione gravare coeperit, periculo capitis se noverit esse damnandum.
DE INDULGENTIIS CRIMINUM. Imp. Constantinus A. ad Populum. Habeat unusquisque licentiam, sanctissimo catholicae venerabilique concilio decedens bonorum, quod optavit, relinquere. Non sint cassa indicia. Nihili est, quod magis hominibus debeatur, quam ut supremae voluntatis, postquam aliud jam velle non possunt, liber sit stilus, et licens, quod iterum non redit, arbitrium. PP. V. Non. Jul. Romae, Crispo II. et Constantino II. Caess. Caess. (321).
DE FERIIS. (0223B) Imp. Constantinus Aug. Elpidio. Sicut indignissimum videbatur diem solis, veneratione sui celebrem, altercantibus jurgiis et noctiis partium contentionibus (0224A)occupari, ita gratum ac jucundum est, eo die, quae sunt maxime votiva, compleri. Atque ideo emancipandi et manumittendi die festo cuncti licentiam habeant, et super his rebus acta non prohibeantur. PP. V. Non. Jul. Caralis, Crispo II. et Constantino II. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Quamvis sancta die dominica omnes lites ac repetitiones quiescere jusserimus, emancipare tamen ac manumittere minime prohibemus, et de his rebus gesta confici pari ordinatione permittimus.
BE VECTIGALIBUS ET COMMISSIS. Imp. Constantinus A. Menandro. Universi provinciales pro his rebus, quas ad usum proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris gratia revehunt, (0224B)nulla vectigalia a stationariis exigantur. Ea vero, quae extra praedictas caussas vel negotiationis gratia portantur, solitae praestationi subjugamus. Dat. 3. Id. Jul. Crispo II. et Constantino Coss. (321).
DE VECTIGALIBUS ET COMMISSIS. (0225A) Imp. Constantinus. A. Menandro. Rusticanos usibus propriis vel culturae ruris neces saria revehentes, vectigal exigi non sinimus: capitali poe na pro posita stationariis et urbanis militibus et Tertiis Augustan is, quo rum avaritia id tentari firmatur. Pro caeteris autem rebus, quas quaestus gratia comparant vendituri, solitum opor tet vectigal agnoscere. Dat. Kal. Aug. Crispo II. et Constantino Coss. (321).
DE MEDICIS ET PROFESSORIBUS. Imp. Constantinus A. ad Volusianum . . . Medicos, grammaticos et professores alios litterarum immunes esse cum rebus, quas in civitatibus suis possident, praecipimus, et honoribus fungi; in jus etiam vocari eos vel pati injuriam prohibemus, ita ut, si quis (0225B)eos vexaverit, centum milia nummorum aerario inferat, a magistratibus vel quinquennalibus exactus, ne ipsi hanc poenam sustineant. § 1. Servus eis si injuriam fecerit, flagellis debeat a suo domino verberari coram eo, cui fecerit injuriam, vel si dominus consensit, viginti millia nummorum fisco inferat, servo pro pignore, donec summa haec exsolvitur, retinendo. § 2. Mercedes etiam eorum et salaria reddi praecipimus. § 3. Quoniam gravissimis dignitatibus vel (0226A)parentes vel domini vel tutores esse non debent, fungi eos honoribus volentes permittimus, invitos non cogimus. PP. Kal. Aug. Sirmio, Crispo et Constantino CC. Coss. (321).
FAMILIAE HERCISCUNDAE. Imp. Constantinus A. ad Verinum. Cum dividendae res erunt, dubitari non potest, ab haeredibus suis consensum sine ulla controversia commodandum. Quod vero ad hujusmodi spectat scripturas, in quibus talis defunctorum mens fuisse invenitur, ut de testamento intelligatur tantummodo cogitatum, etsi repugnare jus videatur, hujusmodi quoque conscriptiones inter suos duntaxat haeredes valere oportet, quemadmodum valent scripturae simpliciter inchoatae, quas nulla solemnitatis adminicula (0227A)defendunt, solis nixae radicibus voluntatis Licet enim sub testamenti vocabulo coetae, cum perfectae non sint, neque appellari aliter ullo modo possint, evanuisse videntur, tamen dispositiones ultimae, coloratam juris imaginem referentes, justius in se legum proclivem favorem debent provocare. Quamobrem, cum, filiis ac nepotibus civili jure vel auxilio praetoris ut suis haeredibus defuncti successio deferatur, etiamsi coeptum, neque impletum testamentum esse memoretur, vel si ab utilitate verborum vel solennitate juris inanis scriptura esse dicatur, considerari specialiter voluntatem placet, et obsecundari protinus, cum res dividentur, nec retineri amplius, quam quod singulorum personis detegetur adscriptum, ut et memoria defuncti non violetur (0227B)parentis, et occasiones litium dirimantur. Dat. IV. Kal. Septemb. Crispo II. et Constantino II Coss. (321).
DE SENTENTIAM PASSIS ET RESTITUTIS ET LIBERIS EORUM. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. In quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis Ulpiani atque Pauli (0228A)notis Papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt. § 1. Ita tamen, ut gesta per filium, cujus consilia legitima aetas firmaverat, rata sint, eodem in potestatem patriam redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate. § 2. Minores enim aetate jure quicquam agere prohibentur. Quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio recedat, regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat. Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, (0228B)libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda ab administratione fugiat: neque tutor esse desinat, omniaque minoris (0229A)dispendia suis ipse damnis praestet. Sententia vero deportationis nullo patrem praejudicio deminuat. Quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cujus, ad imitationem publici juris, provisa custodia est. Quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessus. § 3. Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit. Utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est, ita indulgentia reditus bonorum ac dignitatis uno nomine amisorum omnium sit recuperatio. Et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. Dat. XVIII. Kal. Oct. Sirmio (0229B), Crispo II. et Constantino II. Caess. Coss. (321).
INTERPRETATIO. Si quis pater in exsilium missus filium in majore aetate reliquerit, quaecumque de bonis propriis gessit filius, juxta sententiam Papiniani rata et firma permaneant, nec contra aut testamentum, aut (0230A)transactionem filii reversus pater venire permittitur. Sane cum redierit pater, si filium vivum invenerit, filium in jus suum paterna potestate recipiet. Caeterum quod de rebus propriis absente patre filius gessit, reversus pater revocare non poterit. Quicquid vero filii in annis minoribus constituti fecerint, penitus non valebit: qui tamen si pro aetate vel absentia patris aut tutores aut curatores acceperint, reversus pater filios, repulsis curatoribus vel tutoribus, cum omni facultate recipiet: ea tamen conditione, ut rem filiorum ita administret ac regat, ut non solum detrimenta non sentiant, sed studio patris res et facultas proficiat filiorum. Quod si pater aut prodigus aut negligens aut eversor aut libidini deditus esse convincetur, et filiorum res impie ac dementer vastare ac dilapidare (0230B)cognoscetur, filii talis patris, tanquam eo mortuo, sub tutore aut curatore consistant: quia sicut aequum est, ut bonus et utilis pater rem filiorum regendam administrandamque recipiat, ita iniquum est, ut in damnum filiorum reversus facultates a tutoribus curatoribus reservatas dementi subversione dilaceret.
DE RESPONSIS PRUDENTUM. Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. P. Perpetuas (0231A)prudentium, contentiones eruere cupientes Ulpiani ac Pauli in Papinianum notas, qui, dum ingenii laudem sectantur, non tam corrigere eum, quam depravare maluerunt, aboleri praecipimus. Dat. IV. Kal. Oct. Constantino II. et Crispo II. CC. Coss. (321).
DE FALSA MONETA. Imp. Constantinus. A. ad Januarinum. Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant, necessitatem sibi incumbere hujus modi homines inquirendi, ut investigati tradantur judiciis, facti conscios per tormenta illico prodituri, ac sic dignis suppliciis addicendi. § 1. Accusatoribus etiam eorum immunitatem (0231B)permittimus, cujus modus, quoniam dispar census est, a nobis per singulos statuetur. Servos etiam, qui hoc detulerint, civitate Romana donamus, ut eorum Domini pretium a fisco percipiant. § 2. Si quis autem militum hujus modi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur § 3. Appellandi etiam privato licentia denegetur; si vero miles aut promotus hujus modi crimen incurrerit, super ejus nomine et gradu ad nos referatur. § 4. Si dominum fundi vel domus conscium esse probabitur, (0232A)deportari eum in insulam oportebit, cunctis ejus rebus protinus confiscandis; si vero eo ignaro crimen commissum est, possessionem aut domum debet amittere, in qua id scelus admissum est. Actor fundi vel servus, vel incola, vel colonus, qui hoc ministerium praebuit, cum eo qui fecit supplicio capitali plectetur, nihilominus fundo vel domo fisci viribus vindicanda. § 5. Quod si dominus ante ignorans, ut primum reperit, scelus prodidit perpetratum, minime possessio vel domus ipsius proscriptionis injuriae subjacebit, sed auctorem ac ministrum poena capitalis excipiet. Dat. XII. Kal. Dec. Roma, Crispo II. et Constantino II. CC. Coss. (321).
DE JUDEIS. Imp. Constantinus A. Decurionibus Agrippiensibus. (0232B)Cunctis ordinibus generali lege concedimus, Judaeos vocare ad curiam. Verum ut aliquid ipsis ad solatium pristinae observationis relinquatur, binos vel ternos privilegio perpeti patimur nullis nominationibus occupari. Dat. III. Id. Dec. Crispo II. et Constantino II. Caess. Coss. (321).
DE DONATIONIBUS. Imp. Constantinus A. Petronio Probino. Res uxoris, quae vel successione qualibet, vel emptione, vel (etiam) largitione viri in eam ante reatum jure pervenerant, damnato (ac mortuo ex poena marito, vel in servilem conditionem ex poenae qualitate deducto) (0233A)illibatas esse praecipio, nec alieni criminis infortunio adstringi uxorem: cum paternis maternisve, ac propriis bonis frui eam integro Legum statuto religiosum sit: et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collata in uxorem, quia pudicitiae praemio cessit, observanda sit, tanquam si maritum ejus natura, non poena subduxerit. Sin autem aqua et igni ei interdictum erit, vel deportatio illata, non tamen mors ex poena subsecuta: donationes a viro in uxorem collatae, adhuc in pendenti maneant: quia nec matrimonium in hujusmodi casibus dissolvitur, ita ut si usque ad vitae suae tempus maritus eas non revocarit, ex morte ejus confirmentur: fisco nostro ad easdem res nullam in posterum communionem habituro. Dat. III. Calend. Mart. Sardiniae, Crisio II et Constantio II. (0233B)Coss. (321.) (Ex Cod. Just.)
DE CONCUBINIS. Imp. Constantinus A. ad Populum. Nemini licentia concedatur, constante matrimonio concubinam penes se habere. Dat. XVIII. Cal. Jul. Constantinis, patre et filio, Coss. (321 aut 324.) (Ex Cod. Just.)
SI PENDENTE APPELLATIONE. Imp. Constantinus A. ad Bassum praef. urbi post alia. Si unus ex litigatoribus adhuc pendente appellatione defunctus sit: non residuum tantum temporis haeredes ejus habeant, sed etiam alios quatuor menses. Sin autem ad deliberationem haereditatis certum tempus indulgetur, post lapsum ejus temporis quatuor mensium numerabitur (spatium): ne ignorantes negotium, vel etiam superadeunda haereditate dubitantes, (0233C)priusquam aliquod commodum sentiant, damnis affici compellantur. PP. 13. Cal. Jun. Sirmii Crispo II. et Constantino II. CC. Coss. (321.) (Ex. Cod. Just.)
DE AEDIFICIIS PRIVATIS. Imp. Constantinus A. Elpidio agenti vicem PP. Si quis post hanc legem civitate spoliata, ornatum (hoc est marmora, vel columnas) ad rura transtulerit, privetur ea possessione, quam ita ornaverit. Si quis autem ex alia in aliam civitatem labentium parietum marmora vel columnas de propriis domibus in proprias transferre voluerit, quoniam utrobique haec esse publicum decus est, licenter hoc faciat. Data similiter facultate etiam de possessione ornatum hujusmodi ad possessionem aliam transferendi, quamvis per muros, vel etiam per mediam civitatem ea transferri (0233D)necesse sit: ita ut ea solummodo, quae illata fuerint civitatibus, exportentur. Dat. 6. Calend. Jun. Viminacii, Crispo II. et Const. II. Coss. (321).
DE REQUIRENDIS REIS. Imp. Constantinus A. ad Januarium. Quicumque ex eo die, quo reus fuerit in judicio petitus, intra anni spatium noluerit adesse judicio, res ejus fisco vindicentur. Etsi postea repertus, nocens fuerit deprehensus, severiori sententiae subjugetur. Sed si argumentis evidentibus et probatione dilucida innocentiam suam purgaverit, nihilominus facultates ejus penes fiscum remaneant. Dat. Id. Jan. Constantino A. 5. et Licinio CC. Coss. (321.) (Ex Cod. Just.).
FAMILIAE ERCISCUNDAE. (0234A) Imp. Constant. A. ad Bassum. PP. Inter omnes duntaxat haeredes suos, qui ex quolibet venientes gradu, tamen pares videntur esse, vel emancipatos, quos Praetor ad successionem vocat: sive coeptum neque impletum testamentum, vel codicillus, seu epistola parentis esse memoretur, sive quocumque alio modo scripturae quibuscumque verbis, vel indiciis inveniantur relictae, judicio familiae erciscundae (licet ab intestato ad successionem liberi vocentur) servato SC. auxilio, defuncti dispositio custodiatur, etiam si solemnitate legum hujusmodi dispositio fuerit destituta. Si vero in hujusmodi voluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam voluntatem, quantum ad illam duntaxat personam (0234B)permixtam, pro nulla haberi. Dat. Romae. kal. Crispo II. et Constantino Caes. II. Coss. (321).
In Authent. de trient. et semiss. § et quod saepe, col. 3. tit. 5. novell. 18. cap. 7.
Si modo subjiciatur huic scripturae, vel ipsius parentis, vel omnium, inter quos fit partitio, liberorum subscriptio. (Ex cod. Just.)
Anno Domini 322. Probiano et Juliano Coss. DE ACCUSATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Agricolanum. . . Cum jus evidens atque manifestum sit, ut intendendi criminis publici facultatem non nisi ex certis caussis mulieres habeant, hoc est si suam suorumque injuriam persequantur, observari antiquitus statuta oportet. (0234C)Neque enim fas est, ut passim mulieribus accusandi permissa facultas sit; alioquin in publicis olim quaestionibus interdum aut admissa probatio est aut accusantis auctoritas. Patronii etiam caussarum monendi sunt, ne respectu compendii feminas securitate forsitan sexus in actionem illicitam proruentes temere suscipiant. PP. V. Id. Febr. Probiano et Juliano Coss. (322).
INTERPRETATIO. Feminis nisi in sua suorumque caussa (0235A)quemquam accusare non liceat, quia susceptione alienarum caussarum legibus prohibentur. Advocati etiam commonendi sunt, ne contra leges suscipiant in alienis caussis feminas litigare cupientes.
DE DENUNTIATIONE. VEL. EDICTIONE. RESCRIPTI. 2. Imp. Constantius Aug. ad Maximum Pf. U. Denuntiari vel apud provinciarum rectores vel apud eos, quibus actorum conficiendorum jus est, decernimus, ne privata testatio, mortuorum aut in diversis terris absentium aut eorum qui nusquam gentium sint, scripta nominibus, falsam fidem rebus non gestis affingat. Dat. 10 Kal. jun. Sirmio, Probiano et Juliano Coss. (322).
INTERPRETATIO. Contestari apud rectores provinciae vel defensores aut omnes apud quos gesta conficiuntur, (0235B)litem jubemus, ne ullus nomen absentis aut mortui vel qui, non potuerit inveniri, in litis contestatione recipiat, ne falsitatis inveniatur occasio.
DE JUDICIIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. Ad locum. Eum, qui sciens judicio adesse neglexerit, ut contumacem judex mulctabit. Dat. X. Kal. Jun. Sirmio ), Probiano et Juliano Coss. (322.)
DE LIBERALI CAUSSA. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. . . . (0236A). . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . ixisset, eorum omnium judicio fieret copia. Quod quidem ita interpretati sunt, ut, contractis in litem omnibus, et asser tio nibus jam ordinatis et profligatis, exactisque poene judicis, si qui earum personarum quae in quaestione sunt, partus accidis sent, quasi accessiones absentiae necessariae spectataeque pe rsonae, novari tempora juris esse affirment. Sed cum aliud sit abesse, aliud necdum natum esse, placuit eos qui nascuntur, matrum conditionibus et jure uti, quarum mox visceribus exponuntur, neque ideo, quod natus quidam est, tempora judicii renovari. Ante litem vero id nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur; quoniam hos solos qui in lite (0236B)nati erunt, in omnem fortunam matrum complecti oportet, et aut justis tradi dominis, aut libertate frui cum lucis auc to ribus: cum eorum nulla propria veriorve possit esse defen si o quam matrum. Dat. prid. Id. Jun. Sirmio, Probiano et Juliano Coss. (322.)
DE ALIMENTIS. Imp. Constantinus A. Menandro. . . . . Provinciales egestate victus atque alimoniae inopia laborantes liberos suos vendere vel oppignorare cognovimus. Quisquis igitur hujus modi reperietur, qui nulla rei familiaris substantia fultus est, quique liberos suos aegre ac (0237A)difficile sustentet, per fiscum nostrum, antequam fiat calamitati obnoxius, adjuvetur; ita ut proconsules praesidesque et rationales per universam Africam habeant potestatem, et universis, quos adverterint in egestate miserabili constitutos, stipem necessariam largiantur, atque ex horreis substantiam protinus tribuant competentem. Abhorret enim nostris moribus ut quemquam fame confici vel ad indignum facinus prorumpere concedamus, Dat. prid. Non. Jul. Romae, Probiano et Juliano Coss. (322).
DE LIBERALI CAUSSA. Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. U. Si quis libertate utentes ejusque compotes inopinatos in discrimen ingenuitatis adducat, si eos forte assertio defecerit, circumductio praebeatur, assertorem quaeri (0237B)titulo per literas indicante, ne caussa per silentium ignoretur vel absurde etiam proclametur: ut, qui copperissent), vellent asserere, vel cunctantes etiam cogerentur; neu, si assertor defuerit, vincti, multis eos scientibus liberos, a dominis (0238A)ducantur. § 1. Ideoque sancimus: si quis assertoris inops atque ignotus, circumlustratis provinciae populis, desertus tradatur ei, qui servum dixerit, non infracta, sed dilata libertate, assertore invento vires recolligat, et suis renovatis defensionibus resistat in judicio, possessoris jure privilegiisque subnixus, quamquam de domo illius processerit. Neque enim illa possessio est in tempus accepti, sed exspectatio assertoris in tempore non reperti; ita ut, si instaurata lite, restitutisque in sua jura partibus, pro libertate fuerit lata sententia, injuriae impudentiaeque caussa adversarius pari numero servorum mulctetur, quotquot erunt qui in servitutem petiti sunt: iis vero non condemnatur, qui in ipsa fuerint lite (0239A)progeniti. § 2. Quod si quis ante assertorem repertum vel ante sententiam fuerit mortuus, haeredibus caussam status probantibus mulctaticius servus tradetur, et haeredes ejus qui libertatem temerabat, si implacabilem animum indicant, eadem maneat mancipiorum lex atque conditio; si liberos sinent, quos clausos repererint, occidunt cum personis delicta. § 3. Minorum defensores eadem manebit mancipiorum mulcta: ac judicio his, quos defenderant, reposcentibus, rei male gestae dabitur aestimatio. § 4. Cum id proprio periculo fecerit assertor, ut rem salvam fore promittit, ita satis accipiat de mulctae redhibitione. § 5. Libertatem victis hostibus victorum dominatio abstulit; leges vero injuriosos poena afficiunt et fama spoliant, dictumque (0239B)in jurgio in adversarium immodestius jactatum petulantiusque fusum poenam subire cogitur: atque (0240A)non erit impunita labefactatio atque oppugnatio libertatis, quae in convictis quoque punitur. Injustum est autem, alienum ad servum recepisse, et alterius servi abductione condemnatur. Dat. XIII. Kal. Aug. Sirmio, Probiano et Juliano Coss. (322).
INTERPRETATIO. Si aliquis in libertate positum ad servitium conetur addicere, jubet pulsatum ex ordinatione judicis per populos et per publicum duci, ut defensorem sui status inveniat et inventum assertorem per chartam petat a judice, ne silentio ingenuitas opprimatur. Quod si aut ipse sibi adesse aut assertorem non potuerit invenire, tradatur domino repetendi ad servitium, non ad poenale supplicium: ita ut non per hanc traditionem ex integro spem libertatis amittat, (0240B)nisi cum habuerit locum, invento assertore libertatis suae statum asserat legibus audiendus. Quod si tali ordine reparata lite, qui pulsantur, ingenuos se esse docuerint, tunc ille a quo ingenuitas injuste fuerat appetita, tot mancipia his, quos ad servitutem vocabat, (0241A)ejus aetatis et sexus dare cogatur, illis in condemnatione non annumerandis his, qui, dum caussa protrahitur, in lite nati esse probantur. Quod si ex his, qui ad servitutem vocantur, dum per assertorem requirendum aut alia occasione caussa protrahitur, aliqui moriantur, et haeredes eorum statum ingenuitatis obtinuerint, pro illius persona, quae in lite mortua est, haeredibus suis ejus compensatio, sicut et pro vivis, a pulsante reddenda est. Si vero ille moriatur, qui liberos conabatur addicere, et filios aut haeredes dimittat, si persequi voluerint caussam, quam pater aut auctor inchoaverat, et victi fuerint, ad supra scriptam satisfactionem tenendi sunt, ut alia tot mancipia male pulsatis satisfaciant. Si vero agere noluerint, nec persequi eos tentaverint, sed etiam in custodiam ab auctore (0241B)redactos absolverint, erunt a mulctae condemnatione securi, quia non in auctoris sui vitio perstiterunt. Quod si forte minores sint, et tutor eorum vel curator caussas eorum adversus ingenuitatem prosequi velit, et fuerit superatus, ipse de propria facultate ad satisfactionem tenendus est. Si vero post secundam reparationem assertor inventus periculo suo addicti caussam crediderit replicandam, ut, si vincatur, peculium aut servitia susceptorum vel ipsos reddere debeat: similiter et ille, qui pulsat, dato fidejussore promittat se praedictum numerum vel meritum mancipiorum, (0242A)vel quod ab his in peculio reposcit, satisfaciat, cum fuerit superatus.
DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM ET EDICTIS. Imp. Constantinus A. ad Lusitanos. Si qua posthac edicta sive constitutiones sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. Dat. (0243A)VII Kalend. aug. Sabariae, Probiano et Juliano VV. CC. Coss. (322).
INTERPRETATIO. Quaecumque leges sine die et consule fuerint prolatae, non valeant.
DE INDULGENTIIS CRIMINUM. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. P. Propter Crispi atque Helenae partum omnibus indulgemus, praeter veneficos, homicidas, adulteros. Acc. III. Kal. Nov. Romae, Probiano et Juliano Coss. (322).
DE HRAEDII MINORUM SINE DECRETO. Imp. Constantinus A. ad Severum. Minores, qui intra viginti quinque annorum aetatem sunt, praedium vel mancipium rusti cum sine decreti interpositione alienatum, etiam non petita in inte grum (0243B)res titutione, poterunt vindicare; ita ut, si, hac lege proposita, tantum temporis ad metas vicesimi et quinti anni supererit, ut coepta lis intra ejusdem anni finem terminari non possit, inchoata lis pos sit protendi. Sed et hi, quos eadem lex, exacto (0244A)vicesimo et quinto anno, intra viginti et sex annos deprehenderit, inchoare pe titiones suas non, morentur, quoniam usque ad vicesimum et sextum annum ita inchoatae litis tempora concluduntur. Qu i igitur post hoc tempus agere tentaverit, expellatur, ut jam certus securusque possessor sit. Dat. XV. Kal. Jan. Serdicae, Probiano et Juliano Coss. (322).
Impp. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. Etsi (0245A)minores vel ex patris nomine vel ex suo, debitis duntaxat fiscalibus ingruentibus, vel ex privatis contractibus reperientur obnoxii, decreti interpositio a Constantiniano praetore celebranda est, probatis examussim caussis, ut patefacta rerum fide, firma venditio perseveret. Haec cu m ita sint, etiam suspecti tutores sub ejus debent examine postula ri, contraria (0246A)quoque actione tribuenda; scilicet ut tunc demum ad exp erientiam tuam, servatis legibus, recurratur, si apud utrumque praetorem dum quaestio ventilatur, ab aliqua parte auxilium pro vocationis fuerit objectum, ut provocationis merita sublimis disceptator expendas. Dat. . . . . . . . . . . ..
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA. Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. U. Libertati a majoribus tantum impensum est, ut patribus, quibus jus vitae in liberos necisque potestas permissa est, eripere libertatem non liceret. § 1. Si quisquam minor venumdatus actum major administravit, quoniam minoris emptio scientiam non obligat, (0246B)eum ad libertatem venientem emptionis actusque a majore administrati praescriptio non tenebit: (0247A)§ 2. nec vero ille, qui apud quempiam pro servo educatur, ac major effectus vendenti veluti domino acquievit actuque administrato jam poene extremam relegit libertatem, (quoniam neque major effectus originem suam noverat, neque eam quam ignoraverat, venditionem patiens deseruisse judicandus est) minori similis, eadem emption i s atque actus administrati praescriptione non alligabitur, sed utrique dabitur assertio. § 3. Paria etiam in libertinis erunt, quaestu quodam in eamdem rursus servitutem relabuntur. Sed eorum hac exceptione caussa distinguenda est, ut, qui impuberes intra annum quartum decimum manumissi ac deinceps in servitio retenti ignorata libertate non utantur, majoresque venumdati actum (0247B)gerant, ab assertione non arceantur: cum illi aetati tributae libertatis ignoratio aut oblivio concessa (0248A)est. Qui vero memoria firma venditioni post factae non nescius innectitur, hujus legis beneficio carebit. § 4. Et quoniam vicissim etiam ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est, si quisquam omnium, qui supra comprehensi sunt, in libertatem proclamaverit, id quod apud se esse ejus, qui se dominum dicit, profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri judex protinus pronuntiabit. § 5. Quod vero petitur, si id fuerit negotiatione controversum, per cautionem assertoris, ut alia lege comprehensum est, conservabitur, ac petitio differtur, ut, si fuerit approbata propria libertas, (0249A)gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsus, qui pro domino quondam fuerat, habeat, quod ut servo domini jure largitus est, et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt, et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parta sunt, cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat. § 6. Ea vero, quae testamento aut donatione quaesita sunt, aut quae ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. § 7. Quae tamen universa exacto libertatis judicio, quo a supra dictis rebus discernuntur, in sequestri esse oportet, ut, his ab utroque deductis atque in medio jure locatis, ad eorum proprietatem (0249B)uterque contendat. Dat. XV. Kalend. (0250A)Mart. Dessalonica, Severo et Rufino Coss. (323).
INTERPRETATIO. Minor venditus, si post viginti et quinque aetatis suae annos, jam major effectus servierit aut in rebus emptoris actor aut cujuslibet rei ordinator fuerit constitutus, cum de ingenuitate sua proclamaverit, sine praejudicio servitii, quod gesserit, audiatur, nec hoc ei praejudicium generet, quod ejus, a quo emptus est, domum aut utilitates in annis majoribus positus visus est ordinasse. Hoc etiam de libertis lex haec praecepit custodiri, ut, qui intra quatuordecim annos fuerint manumissi et actum in majore aetate positi gesserint patronorum, libertati eorum actus non praejudicet servitutis, sed cum voluerint, suas aut de ingenuitate aut de libertinitate, intra tempora legibus constituta, proferant actiones. Sic (0250B)etiam, si quis minor ingenuus a quolibet fuerit educatus et, liberum esse se nesciens, fuerit a nutritore distractus et actum vel utilitatem illius, a quo emptus est, ut servus gesserit, priusquam, triginta annorum praejudicio teneatur, potestatem habeat reclamandi, et quasi minor is, priusquam tempora suppleantur, amissam recipiat libertatem. Quicquid vero ille eis, a quo empti sunt, vel tradidit vel donavit vel quacumque ex rei suae administratione profecit, totum retinendi ac revocandi habeat potestatem. Si vero hujusmodi personis aliquid a quibuscumque aliis, aut testamento aut donatione collatum est, id solum sibi jam liberi vindicent: nam quod de re patroni libertus vel emptoris ingenuus, dum serviret, profecit, libertati redditus libertus patrono, ingenuus emptori restituat. (0250C)Hi vero, qui in annis majoribus constituti sunt, scientes se esse ingenuos vel libertinos, si vendi acquieverint, in ea, ad quam scientes sua voluntate transeunt, servitute permaneant.
DE APPELLATIONIBUS. (0251A) Imp. Constantinus A. ad Florentinum . . . . . Si nominatus magistratus aliquis refragetur, non appellatio, sed querimonia hoc dicetur: appellationis enim verbum in majoribus rebus dici oportet. Similiter et si ad exactionem annonariam nominatus de injustitia queratur, non appellatio, sed querela hoc esse videbitur. Ideoque nectem pora appellationum servanda sunt, sed mox super hujus modi querimoniis disceptandum. Dat. Id. April. Constantinopoli, Severo et Rufino Coss. (323).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Florentium . . . . . Decuriones ad magistratum vel exactionem annonarum ante tres menses vel amplius nominari debent, ut, si querimonia eorum justa videatur, sine impedimento in absolvendi locum alius surrogetur. Dat. Id. April. (0251B)Constantinopoli, Severo et Rufino Coss. (323).
DE RE MILITARI. Imp. Constantinus A. et Caesar. . . . . . . . . . . . . . . . . . Si (0252A)quis barbaris scelerata factione facultatem depraedationis in Romanos dederit, vel si quis alio modo factam diviserit, vivus comburatur, Dat. IV. Kal. Maii Severo et Rufino Coss. (323).
INTERPRETATIO. Si quis cum quibuslibet hostibus praedas egerit aut praedam cum praedonibus diviserit, incendio concremetur.
DE COMMEATU. Imp. Constantinus A. et C. Ne cui liceat praepositorum vel decurionum vel tribunorum cohortium quocumque genere cuiquam de militibus a castris atque a signis, vet his etiam in locis, quibus (0253A)praetendant, discedendi commeatum dare. Si quis vero contra legem facere ausus fuerit, et militem contra indictum commeatu dimiserit, atque id temporis nulla eruptio erit, tunc deportatione cum amissione bonorum afficiatur; sin vero aliqua barbarorum incursio exstiterit, et tunc, cum praesentes in castris atque apud signa milites esse debeant, quisquam abfuerit capite vindicetur. Dat. IV. Kal. Maii Severo et Rufino Coss. (323).
DE EXTRAORDINARIIS. Imp. Constantinus A. ad Ulpium Flavianium Consularem Aemiliae et Liguriae. Ab extraordinariis omnibus fundi patrimoniales atque emphyteuticarii per Italiam nostram constituti habeantur immunes, ut canonica tantum et consueta dependant, ad similitudinem (0253B)per Africam possessorum. Dat. XII. Kal. Jun. Lecta apud acta Severo et Ruffino Coss. (323).
DE EPISCOPIS. Imp. Constantinus A. ad Elpidium . . . Quoniam comperimus, quosdam ecclesiasticos et caeteros catholicae sectae servientes a diversarum religionum hominibus (0254A)ad lustrorum sacrificia celebranda compelli, hac sanctione sancimus, si quis ad ritum alienae superstitionis cogendos esse crediderit eos, qui sanctissimae legi serviunt, si conditio patiatur, publice fustibus verberetur, si vero honoris ratio talem ab eo repellat injuriam, condemnationem sustineat damni gravissimi, quod rebus publicis vindicabitur. Dat. VIII. Kal. Jun. Sirmio, Severo et Rufino Coss. (323).
DE DISTRAHENDIS PIGNORIBUS, QUAE TRIBUTORUM CAUSSA TENENTUR. Imp. Constantinus A.. . . . Quoniam decessoris tui litterae missae ad Proculianum tribunum et magistrum officiorum continent, quorumdam provincialium mancipia abducta pro pignore sub officio retineri eo, quod vestes canonicas vel equos minime intulerunt, (0254B)atque haec mancipia neque dominos solutis debitis recepisse, neque alios comparasse, veritos ne haec rescinderetur distractio: jubemus duorum mensium spatium ad solvenda debita mancipiorum dominis indulgeri, quo transactionis debita fuerint persoluta, firmiter mancipia comparabunt, quicumque ad emptionem accesserint. PP. prid. Kal. Jan. Castulone, Severo et Ruffino Coss. (323).
LEX CONSTANTINI DE PIETATE IN DEUM, ET DE CHRISTIANA RELIGIONE. Victor Constantinus Maximus Augustus, provincialibus Palaestinae. I. Jampridem apud eos qui recte et sapienter de Deo (0253D)sentiunt, evidenti discrimine, quo omnis dubitatio removetur, apparuit quantum interesset inter studiosos observatores venerandae christianorum religionis, et inter ejusdem oppugnatores et contemptores. Nunc vero evidentioribus argumentis, et rebus gestis (0256A)multo illustrioribus, tum dubitationis ipsius absurditas, tum quanta sit summi Dei potentia, declaratur. Quippe his quidem qui venerandam legem fideliter colunt, nullumque ejus praeceptum audent dissolvere, omnium bonorum copia, et ad ea quae aggressi sunt perficienda vires idoneae cum bona spe ac fiducia suppetunt. Iis vero qui impiam sententiam amplexi sunt, convenientes rerum eventus contigerunt. Nam quis est, qui cum Deum bonorum auctorem non agnoscat, eumque debito cultu venerari recuset quicquam boni unquam consequatur: res certe ipsae dictis nostris fidem faciunt. Νικήτης Κωνσταντῖνοε Μέγιστος, Σεβαστὸς, ἐπαρχεώταις Παλαιστίνης. I. Ἦν μὲν ἄνωθέν τε καὶ πάλαι παρά τοῖς ὀρθῶς καὶ σωφρόνως (0254D)περὶ τοῦ κρείττονος δοξάζουσιν, ἔκδηλος ἡ διαφορὰ πᾶσαν ἀνείργουσα πόῤῥωθεν ἀμφιβολίαν, ὅσῳ τῷ μέσῳ διήλαττεν ἡ περὶ τὴν σεβασμιωτάτην τοῦ χριστιανισμοῦ θεραπείαν ἀκριβὴς παρατήρησις, παρὰ τοὺς πρὸς αὐτὴν ἐκπεπολεμωμένους τε καὶ καταφρονητικῶς (0255A)ἔχοντας. νυνὶ δὲ καὶ μᾶλλον ἐπιφανεστέραις πράξεσι καὶ κατορθώμασι λαμπροτέροις, τό τε τῆς ἀμφιβολίας ἄλογον ἀποδέδεικται, καὶ ὁπόση τίς ἐστιν ἡ τοῦ μεγάλου Θεοῦ δύναμις, ἡνίκα τοῖς μὲν πιστῶς τὸν σεμνότατον σέβουσι νόμον, καὶ μηδὲν τῶν παραγγελμάτων παραλύειν τολμῶσιν, ἄφθονα τὰ ἀγαθὰ, καὶ πρὸς τὰς ἐγχειρήσεις ἰσχὺς ἀρίστη, καὶ μετ' ἐλπίδων ἀγαθῶν ἀπαντῶσα· τοῖς δὲ τὴν ἀσεβῆ λαβοῦσι γνώμην, πρὸς τὰς προαιρέσεις ἀκόλουθα καὶ τὰ ἀποβαίνοντα. τίς γὰρ ἀγαθοῦ τύχοι τινὸς, τὸν τῶν ἀγαθῶν αἴτιον Θεὸν οὔτε γνωρίζων, οὔτε τὰ προσήκοντα σέβειν ἐθέλων; πίστιν τῷ ῥηθέντι καὶ τὰ ἔργα δίδωσιν. EXEMPLUM A VETUSTIS TEMPORIBUS.(0255) II. Quod si quis superiora tempora ad nos usque deducta cogitatione repetat, et res olim gestas contempletur animo, omnino reperiet; eos quidem qui justitiam ac probitatem fundamentum sibi rerum agendarum constituerunt, felicem consiliorum exitum sortitos esse, et tanquam ex dulci quodam radice suavissimum quoque fructum percepisse. Illos vero qui injusta facinora ausu temerario attentarint, et qui adversus Deum ipsum vesania mentis fuerint elati, nullumque pietatis erga genus humanum sensum habuerint; sed exilia, infamiam, bonorum publicationes, caedes et hujusmodi plurima irrogaverint; quique nec poenitentiam egerint unquam, nec ad meliorem frugem animum suum revocaverint, parem quoque mercedem retulisse. Atque haec non absurde, (0256C)nec praeter rationem eveniunt. II. Εἰγοῦν τις εἰς τοὺς ἄνωθεν καὶ εἰς δεῦρο παρατείναντας χρόνους ἀναδράμοι τῷ νῷ, καὶ τὰς πρότερον γενομένας πράξεις κατίδοι τῷ λογισμῷ, πάντας ἂν εὕροι τοὺς μὲν ὅσοι δικαίαν καὶ ἀγαθὴν προκατεβάλλοντο τῶν πραγμάτων κρηπῖδα, εἰς ἀγαθὸν καὶ προαγαγόντας τὰς ἐγχειρήσεως πέρας, καὶ οἷον ἀπὸ ῥίζης τινὸς ἡδείας κομισαμένους καὶ τὸν καρπὸν γλυκὺν· τοὺς δ' ἀδίκοις ἐπιχειρήσαντας τόλμαις, καὶ ἢ πρὸς τὸ κρεῖττον ἀνοήτως ἐκμανέντας, ἢ πρὸς τὸ ἀνθρώπινον γένος λογισμὸν ὅσιον οὐδένα λαβόντας· ἀλλὰ φυγὰς, ἀτιμίας, δημεύσegr;ις, σφαγὰς, τοιαῦτα πολλὰ τολμήσαντας· καὶ οὐδὲ μεταμεληθέντας ποτὲ, οὐδὲ τὸν νοῦν ἐπιστρέψαντας πρὸς τὰ καλλίω, ἴσων καὶ τῶν ἀμοιβαίων τυχόντας· καὶ ταῦτά γε οὐκ ἀπεικότως, οὐδ' ἂν ἀπὸ λόγου συμβαίνοι. DE IIS QUI PERSECUTIONEM PASSI SUNT, ET DE PERSECUTORIBUS.(0255)(0256C) III. Nam quicumque cum justo animi proposito ad agendum accedunt, et timorem Dei perpetuo prae oculis habent, constantem erga illum retinentes fidem; quique praesentis vitae minas ac pericula, spei futurorum bonorum minime anteponunt: hi quamvis multa acerba ac molesta brevi temporis spatio experti sint, tamen spe majorum praemiorum quae sibi recondita esse firmissime credunt, ingruentia mala nequaquam aegro animo pertulerunt. Sed quo graviores experti sunt calamitates, eo clariorem gloriam reportarunt. Qui vero justitiam et aequitatem contempserunt, et qui nec Deum ipsi agnoverunt, nec eos qui Deum fideliter colerent, contumeliis (0256D)ac suppliciis acerbissimis afficere dubitarunt: (0257A)et qui seipsos quidem, qui ob hujusmodi causam homines in judicium adductos poena afficerent, miseros esse non judicarunt; illos vero qui in tantis malis integram erga Deum pietatem nihilominus conservarent, felices ac beatos esse: horum exercitus partim caesi, partim in fugam versi. Cunctis denique praeliis victi, ipsi tandem succubuerunt. III. Ὅσοι μὲν γὰρ μετὰ δικαίας γνώμης ἐπί τινας ἔρχονται πράξεις, καὶ τὸν τοῦ κρείττονος φόβον διηνεκῶς ἔχουσιν ἐν νῷ, βεβαίαν τὴν περὶ αὐτὸν φυλάττοντες πίστιν, καὶ τοὺς παρόντας φόβους τε καὶ κινδύνους οὐκ ἄγουσι τῶν μελλουσῶν ἐκείνων ἐλπίδων προτιμοτέρους· κᾲν εἰ πρὸς καιρὸν δυσχερῶν τινῶν πειραθεῖεν, τῷ μείζονας ἑαυτοῖς ἀποκεῖσθαι πιστεύειν τιμὰς, οὐδὲ τὰ προσπεσόντα βαρέως ἤνεγκαν, ἀλλὰ τοιούτῳ λαμπροτέρας ἔτυχον εὐκλείας, ὅσῳ καὶ βαρυτέρων τῶν χαλεπῶν ἐπειράθησαν. ὅσοι δὲ τὸ δίκαιον ἀτίμως παρεῖδον, ἢ τὸ κρεῖττον οὐκ ἔγνωσαν, καὶ τοὺς τοῦτο πιστῶς μετιόντας ὕβρεσι καὶ κολάσεσιν ἀνηκέστοις ὑποβαλεῖν ἐτόλμησαν, καὶ οὐχ ἑαυτοὺς μὲν ἀθλίους ἐφ' οἷς διὰ τὰς τοιαύτας ἐκόλαζον (0255D)προφάσεις ἔκριναν. εὐδαίμονας δὲ καὶ μακαριστοὺς, τοὺς (0258A)καὶ μέχρι τῶν τοιούτων τὴν πρὸς τὸ κρεῖττον διασωζομένους εὐσέβειαν, τούτων πολλαὶ μὲν ἔπεσον στρατιαὶ, πολλαὶ δ' εἰς φυγὴν ἐτράπησαν, πᾶσα δὲ τούτων πολέμου παράταξις εἰς ἐσχάτην ἔληξεν ἧτταν. QUOD PERSECUTIO BELLUM GERENTIBUS MALORUM CAUSA EXSTITERIT.(0257) IV. Ex hujusmodi sceleribus orta sunt bella gravia, et exitiales vastationes. Hinc rerum quidem ad quotidianum vitae usum necessariarum penuria; malorum vero ingruentium copia. Hinc est quod tantae impietatis auctores in extremas delapsi calamitates, aut funditus infelici exitu perierunt, aut vitam cum summo dedecore ducentes, eam quavis morte acerbiorem esse confessi sunt, et injuste acta paribus quodam modo suppliciis rependerunt. Nam unusquisque (0257B)eorum eo gravioribus affectus est malis, quo vehementius divinam expugnare legem, ut quidem sperabat, per summam dementiam instituerat. Adeo ut non solum praesentis vitae mala eis molesta esse viderentur; verum etiam suppliciorum quae apud inferos sunt metus atque exspectatio, multo acerbius ipsos torqueret. IV. Ἐκ τῶν τοιούτων ἀνεφύοντο πόλεμοι βαρεῖς, ἐκ τῶν τοιούτων πορθήσεις πανώλεθροι· ἐντεῦθεν ἐλαττώσεις μὲν τῶν πρὸς τὰς χρείας ἀναγκαίων, πλῆθος δὲ τῶν ἐπηρτημένων κακῶν· ἐντεῦθεν οἱ τῆς τοσαύτης ἀρχηγοὶ δυσσεβείας, ἢ ἀνατλάντες τὰ ἔσχατα, θάνατον πανώλεθρον ἐδυστύχησαν, ἢ ζωὴν αἰσχίστην διάγοντες, θανάτου ταύτην βαρυτέραν ἐπέγνωσαν, καὶ οἷον ἰσομέτρους ταῖς ἀδικίαις τὰς τιμωρίας ἐκομίσαντο· τοσοῦτον γὰρ ἕκαστος εὕραντο συμφορᾶς, ὅσον τις καὶ καταπολεμῆσαι τὸν θεῖον (0258B)ὡς ᾤετο νόμον ὑπ' ἀλογίας προήχθη· ὥστ' αὐτοῖς μὴ τὰ περὶ τὴν ζωὴν εἶναι βαρέα μόνον, ἀλλὰ καὶ τῶν ὑπὸ γῆς κολαστηρίων χαλεπώτατον προσδοκᾶσθαι τὸν φόβον. QUOD DEUS CONSTANTINUM BONORUM MINISTRUM ELEGIT.(0257) V. Porro cum tanta tamque gravis impietas humanum genus occuparet, et respublica velut lethali quadam lue grassante, in extremum salutis discrimen esset adducta, atque idcirco magna curatione et salutari ope indigeret; quodnam solatium, quod remedium excogitavit tum Deus, ut his nos malis liberaret? Deum vero cum dico, illum intelligi oportet (0257C)qui solus revera est Deus, et qui perpetuam omni aevo obtinet potestatem. Neque vero arrogantiae fuerit, eum qui praestita a Deo beneficia fateatur, magnifice loqui. Revera enim Deus ministerium meum, tanquam idoneum ad voluntatem suam implendam expetiit, nostraque opera uti decrevit. Qui ab oceano illo Britannico, et ab iis regionibus ubi solem mergi fatalis necessitas jubet, initio ducto; coelesti quadam virtute, cuncta quae orbem terrarum occupaverant mala expellens ac dissipans, tum ut humanum genus ministerio nostro institutum atque informatum ad sanctissimae legis observantiam revocaretur, tum ut beatissima fides Deo manu ducente incrementum acciperet. V. Τοιαύτης δὴ καὶ οὕτω βαρείας δυσσεβείας τὰ ἀνθρώπινα κατεχούσης, καὶ τῶν κοινῶν οἷον ὑπὸ νόσου λοιμώδους τινὸς ἄρδην διαφθαρῆναι κινδυνευόντων, καὶ θεραπείας σωτηρίου καὶ πολλῆς χρηζόντων, τίνα τὸ θεῖον ἐπινοεῖ κουφισμὸν, τίνα τῶν δεινῶν ἀπαλλαγὴν; ἐκεῖνο δὲ πάντως ἐννοητέον θεῖον, ὃ μόνον καὶ ὄντως ἐστὶ, καὶ διαρκῆ κατὰ παντὸς ἔχει τοῦ χρόνου τὴν δύναμιν. πάντως (0258C)δὲ κόμπος ἂν εἴη, τὸ τὴν παρὰ τοῦ κρείττονος εὐποιΐαν ὁμολογοῦντα σεμνολογεῖσθαι· γὰρ τὴν ἐμὴν ὑπηρεσίαν πρὸς τὴν ἑαυτοῦ βούλησιν ἐπιτηδείαν ἐζήτησέ τε καὶ ἔκρινεν. ὃς ἀπὸ τῆς πρὸς Βρεττανοῖς ἐκείνης θαλάσσης ἀρξάμενος, καὶ τῶν μερῶν ἔνθα δύεσθαι τὸν ἥλιον ἀνάγκῃ τινὶ τέτακται, κρείττονί τινι δυνάμει ἀπωθούμενος καὶ διασκεδαννὺς τὰ κατέχοντα πάντα δεινὰ, ἵν' ἅμα μὲν ἀνακαλοῖτο τὸ ἀνθρώπινον γένος εἰς τὴν περὶ τὸν σεμνότατον νόμον θεραπείαν, τῇ παρ' ἑμοῦ παιδευόμενον ὑπουργίᾳ, ἅμα δὲ ἡ μακαριστὴ πίστις αὔξοιτο ὑπὸ χειραγωγῷ τῷ κρείττονι. PIAE IN DEUM VOCES CONSTANTINI, ET LAUS CONFESSORUM.(0259)(0260A) VI. Neque enim ingratus umquam et collati beneficii immemor fuerim: cum hoc praestantissimum ministerium summi muneris loco mihi indultum esse certo crederem, ad Orientis tandem partes perveni. Quae cum gravioribus calamitatibus vexarentur, majus quoque a nobis remedium postulabant. Prorsus vero animam totam, et omne quod spiro, quicquid denique in intimis mentis recessibus volvitur, id summo Deo a me deberi firmissime credo. Equidem probe scio, eos qui spem rerum coelestium recte ac sincere consectati sunt, eamque in Dei domicilio firme et peculiariter collocaverunt, hominum benevolentia minime indigere: quippe qui eo majoribus potiantur honoribus, quo se longius a mortalitatis vitiis ac sceleribus subduxerunt. Nihilo tamen minus (0260B)acerbissimas necessitates ipsis ad tempus impositas, et cruciatus minime convenientes, ab hominibus omni culpa ac reprehensione vacuis quam longissime depellere, nostri officii esse duco. Alioquin absurdissimum fuerit, eorum animi fortitudinem atque constantiam, dum illi quidem qui ob Dei cultum ipsos persequi in animum induxerant regnarent, spectatam et cognitam fuisse: Dei autem famulo imperium administrante, eorumdem gloriam ad illustrius ac beatius fastigium non esse provectam. VI. (0259A)Οὐδὲ γὰρ ἀγνώμων περὶ τὴν ὀφειλομένην γενοίμην χάριν· ταύτην ἁρίστην διακονίαν, τοῦτο κεχαρισμένον ἐμαυτῷ δῶρον πιστεύσας, μέχρι καὶ τῶν ἑῴων πρόειμι χωρίων, ἃ βαρυτέραις κατεχόμενα συμφοραῖς, μείζονα καὶ τὴν παρ' ἡμῶν θεραπείαν ἐπεβοᾶτο. πάντως δὲ καὶ ψυχὴν ὅλην, καὶ πᾶν ὅ, τι περ ἀναπνέω, καὶ ὅλως εἴ τι τῆς διανοίας ἐνδοτάτω στρέφεται, τοῦτο τῷ μεγίστῳ Θεῷ ὀφείλεσθαι παρ' ἡμῶν, ἀσφαλῶς πεπίστευκα. οἶδα μὲν οὖν ἀκριβῶς, ὡς οὐδὲ τῆς παρ' ἀνθρώπων εὐνοίας χρήζοιεν ἂν οἱ τὴν οὐράνιον ὀρθῶς μεταδιώξαντες ἐλπίδα, καὶ ταύτην ἐξαίρετόν τε καὶ ἀσφαλῶς ἐπὶ τῶν θείων καθιδρυσάμενοι τόπων, τοσούτῳ τε τιμῶν ἀπολαύοντες μειζόνων, ὅσῳπερ σφᾶς αὐτοὺς τῶν γηΐνων ἐλαττωμάτων τε καὶ δεινῶν ἐχώρισαν, τὰς ἀνάγκας δὲ ὅμως τὰς πρὸς καιρὸν ἐπενεχθείσας αὐτοῖς, καὶ τὰς οὐ προσηκούσας (0259B)βασάνους, ἀπὸ τῶν οὐδὲν αἰτίων οὐδ' ὑπευθύνων, νῦν ὡς ποῤῥωτάτω ἀνείργειν ἡμᾶς οἴομαι προσήκειν· ἢ γένοιτ' ἂν ἀτοπώτατον ὑπὸ μὲν τοῖς διῶξαι τοὺς ἄνδρας προθυμηθεῖσι τῆς περὶ τὸ θεῖον ἕνεκα θεραπείας, τὸ καρτερικὸν καὶ στεῤῥὸν τῆς ψυχῆς αὐτῶν ἱκανῶς διαγνωσθῆναι, ὑπὸ δὲ τῷ θεράποντι τοῦ Θεοῦ, μὴ οὐκ εἰς λαμπρότερόν τι καὶ μακαριστότερον τὴν δόξαν αὐτῶν ἀρθῆναι.
LEX SOLVENS EXSILIO ET CURIA, ET BONORUM PROSCRIPTIONE.(0259) VII. Omnes igitur, seu qui patriam extraneo solo commutarunt; eo quod Dei cultum ac fidem cui se tota mente dicaverant, prodere noluissent, crudelibus judicium (0260C)sententiis quocumque tempore damnati: seu qui in album Curiae relati sunt, cum antea non essent ex numero Curialium; nunc patriis fundis et consueto otio restituti, liberatori omnium Deo gratias referant. Quicumque item bonis spoliati sunt, et omnium facultatum multatione percussi, miserrimam (0261A)hactenus vitam egerunt: et hi quoque pristinis domiciliis ac familiis et facultatibus restituti, Dei beneficentia laeti perfruantur. (0259B) VII. Ἄπαντες τοίνυν, εἴ τέ τινες μετοικίαν ἀντὶ τῆς ἐνεγκούσης ἠλλάξαντο, ὅτι μὴ τὴν πρὸς τὸ θεῖον παρεῖδον τιμὴν καὶ πίστιν ἧπερ ὅλαις ψυχαῖς, σφᾶς αὐτοὺς καθιέρωσαν, γνώμαις δικαστῶν ἀπηνέσιν ὑποβληθέντες, καθ' οὓς ἔτυχον (0259C)ἕκαστοι χρόνους· εἴ τὲ τινες βουλευτικοῖς συγκατηριθμήθησαν καταλόγοις, τὸν τούτων πρότερον ἀριθμὸν οὐ πληροῦντες, οὗτοι χωρίοις τοῖς πατρῴοις ἀποκαταστάντες, καὶ σχολῇ τῇ συνήθει, τῷ πάντων ἐλευθερωτῇ Θεῷ τὰ χαριστήρια φερόντων· εἴ τέ τινες τῶν ὄντων ἐστέρηνται, καὶ πάσης τῆς ὑπαρχούσης οὐσίας ἀποβολῇ καταπονηθέντες, κατηφέστατον εἰς δεῦρο διῆγον βίον, οἰκήσεσι (0262A)καὶ οὗτοι ταῖς ἀρχαίαις καὶ γενέσεσι καὶ περιουσίαις ἀποδοθέντες τῆς παρὰ τοῦ κρείττονος εὐποιΐας χαίροντες ἀπολαύοιεν. ITEM EOS QUI IN INSULAS ERANT RELEGATI.(0261) VIII. Sed et quotquot inviti in insulis detinentur, hujus provisionis beneficio frui praecipimus: ut qui hactenus montium asperitatibus, et circumfuso mari conclusi fuerunt, tristi tandem et inhumana solitudine liberati, seipsos propinquis et amicis restituant, eorumque vota ac desideria expleant. Et qui in summa egestate ac squalore miserabili diutissime vixerunt, reditu tamquam praeda quadam ipsis oblata potiti, curisque in posterum absoluti, absque metu degant nobiscum. Nam cum metu quemquam degere nobis (0261B)regnantibus, qui famulos Dei nos esse et gloriamur et credimus, res est vel auditu ipso absurdissima, nedum ut credi possit. Quippe ita comparati sumus, ut aliena delicta emendemus. VIII. Οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ ὅσους οὐ βουλομένους νῆσοι κατέχουσι, τῆς προμηθείας ταύτης ἀπολαῦσαι προστάττομεν· ὅπως οἱ μέχρι νῦν ὄρων τε δυσχωρίαις καὶ περιῤῥύτῳ περικεκλεισμένοι θαλάσσῃ, τῆς σκυθρωπῆς καὶ ἀπανθρώπου ἐρημίας ἐλευθερωθέντες, τοῖς φιλτάτοις σφᾶς αὐτοὺς ἀποδῷεν, τὸν εὐκταῖον πόθον πληρώσαντες· οἵτε πενιχρὰν ἐπὶ πολὺν χρόνοο ζωὴν μετά τινος ἀποτροπαίου ῥύπου διῆγον, οἷον ἅρπαγμά τι τὴν ἐπάνοδον ποιησάμενοι, καὶ τῶν φροντίδων εἰς τὸ λοιπὸν ἀπηλλαγμένοι, μὴ μετὰ φόβου σὺν ἡμῖν βιῷεν· μετὰ φόβου γὰρ ὑφ' ἡμῖν (0262B)βιοῦν, οἳ Θεοῦ θεράποντες εἶναι αὐχοῦμέν τε καὶ πιστεύομεν, καὶ εἰς ἀκοὴν ἐλθεῖν μόνον εἴη τῶν ἀτοπωτάτων, μήτιγε καὶ πιστεῦσαι, οἵ καὶ τὰς ἀλλοτρίας ἁμαρτίας διορθοῦν πεφύκαμεν. ITEM EOS QUI AD METALLA ET AD PUBLICA OPERA IGNOMINIOSE DAMNATI FUERANT.(0261) IX. Quicumque etiam aut ad laboriosum opus metallorum, aut ad publicorum operum ministeria damnati sunt, hi continuis laboribus cum dulci otio commutatis, leviorem deinceps et ex animi sui sententia vitam agant, et immoderati laboris molestias molli ac placida quiete concludant. Et tametsi nonnulli eorum communi libertate exciderint, et infamia notati sint; pristinam dignitatem velut diuturna peregrinatione ab ipsis sequestratam, eo quo decet gaudio recuperantes in suam patriam redire festinent. IX. Ὅσοι μὲν οὖν ἢ μοχθηραῖς μεταλλείαις ἐμπονεῖν κατεγνώσθησαν, ἢ τὰς πρὸς τοῖς δημοσίοις ἔργοις ὑπηρεσίας πληροῦν, τῶν διαρκῶν μόχθων τὴν γλύκεον σχολὴν ἀμειψάμενοι, κουφότερον καὶ τῶν μετ' ἐξουσίας ἤδη βιούντων βίον, τὰς ἀμέτρους τῶν πόνων ἀηδίας εἰς πρᾳεῖαν ἄνεσιν καταλύσαντες· εἰ καὶ τῆς κοινῆς παῤῥησίας ἀποπεσόντες ὑπάρχοιέν τινες καὶ δυστυχήσαντες ἀτιμίαν, μετ' εὐφροσύνης τῆς προσηκούσης, οὗον ἀποδημίᾳ τινὶ χρονίῳ χωρισθεῖσαν τὴν προτέραν ἀξίαν ἀναλαβόντες, ἐπὶ τὰς αὐτῶν ἐπειγέσθωσαν πατρίδας. DE CONFESSORIBUS QUI MILITAVERANT.(0261)(0261C) X. Illis praeterea qui militari dignitate olim decorati, crudeli quodam atque iniquo praetextu ea exciderunt; ideo scilicet quod cultum Dei profitentes, dignitati suae anteponerent; liberum sit eligere utrum malint; an militiam repetentes in eodem in quo prius fuerant statu permanere; an cum honesta missione libere agere. Aequum enim et rationi consentaneum fuerit, ut is qui in tormentis quae ipsi illata sunt perferendis, tantam animi magnitudinem et constantiam declaravit, vel otio vel dignitate pro arbitratu suo potiatur. X. (0262C)Οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τοῖς ἐξετασθεῖσι μὲν ἐπὶ στρατιωτικαις ἀξίαις ποτὲ, τούτων καὶ διὰ τὴν ἀπηνῆ τε καὶ ἄδικον πρόφασιν ἐκπεσοῦσιν, ὅτι τὸ γινώσκειν τὸ κρεῖττον ὁμολογοῦντες, προὐτίμησαν ἧς εἶχον ἀξίας, αἱρετὸν ἔστω πρὸς βούλησιν, ἢ τα στρατιωτικὰ στέργουσιν ἐφ' οὗ περ ἦσαν σχήματος μένειν, ἢ μετὰ ἀφέσεως ἐντίμου ἐλευθερίαν ἄγειν· πρέπον γὰρ ἂν εἲη καὶ ἀκόλουθον, τὸν τοσαύτην μεγαλοψυχίαν καὶ καρτερίαν πρὸς τοὺς ἐπενεχθένταςκινδύνους ἐπιδειξάμενον, καὶ σχολῆς εἰ βούλοιτο καὶ τιμῆς πρὸς τὴν αἵρεσιν ἀπολαύειν.
DE IIS QUI AD GYNAECEA VEL IN SERVITUTEM DATI ERANT, LIBERANDIS.(0263)(0264A) XI. Quicumque item nobilitate sua per vim spoliati, hujuscemodi judicum sententiam exceperunt, ut in gynaecea aut linyphia contrusi, durum atque aerumnosum laborem perferrent, aut servi fisci haberentur, nihil ipsis proficiente pristino splendore natalium; hi et honorum quibus antea fruebantur, et libertatis praerogativa gaudentes, pristina dignitate recuperata, cum omni deinceps hilaritate vitam traducant. Sed et is qui libertatem servitute mutavit per injustam ac inhumanam venditoris audaciam, et qui saepenumero insueta sibi ministeria deflevit, velut repentina mutatione servum se ex libero factum intelligens; nunc ex praecepto nostro pristinam recuperans libertatem, seipsum parentibus reddat, et labores homine libero dignos obeat: obsequiorum minime ipsi convenientium (0264B)quibus antea perfunctus est, memoria penitus ex animo deleta. XI. (0263A)Καὶ μὴν ὅσοι τῆς εὐγενείας πρὸς βίαν στερόμενοι, τοιουτότροπόν τινα γνῶσιν δικαστῶν ὑπέστησαν, ὥστε καὶ ἢ γυναικείοις ἢ λινοϋφίοις ἐμβληθέντες, ἀπηνῆ τε καὶ ἄθλιον ὑπομένειν κόπον, ἢ οἰκέται νομίζεσθαι τοῦ ταμείου, οὐδὲν αὐτῆς τῆς προτέρας ἐπαρκεσάσης γενέσεως, οὗτοι τιμῶν τε ὧν ἀπήλαυον πρόσθεν, καὶ τοῖς τῆς ἐλευθερίας καλοῖς ἐνευφραινόμενοι, ἀνακαλεσάμενοι τὰς συνήθεις ἀξίας, μετὰ πάσης λοιπὸν εὐφροσύνης βιούντων· καὶ ὁ δουλείαν τῆς ἐλευθερίας ἀλλαξάμενος, ἀθεμίτῳ τινὶ καὶ ἀπανθρώπῳ πολίτου ἀπονοίᾳ, πολλάκις τε τὰς ἀήθεις διακονίας ἀποδυρόμενος, καὶ οἷον αἰφνίδιον οἰκέτην ἑαυτὸν ἀντ' ἐλευθέρου γνοὺς ἐλευθερίας τῆς πρόσθεν καθ' ἡμέτερον λαβόμενος πρόσταγμα, ἀποδιδότωτε τοῖς γεννήτορσιν ἑαυτὸν, καὶ πόνους τοὺς ἐλευθέρῳ πρέποντας μετίτω, ἃς πρότερον ἐμόχθησεν οὐκ οἰκείας διακονίας, ἐκβαλὼν τῆς (0263B)τῆς μνήμης.
DE SUCCESSIONE BONORUM MARTYRUM ET CONFESSORUM, ET EORUM QUI RELEGATI FUERANT, ET QUORUM BONA IN FISCUM RELATA.(0263) XII. Sed nec de facultatibus, quibus singuli varias ob causas nudati sunt, silere nos convenit. Proinde si qui egregium ac divinum martyrii certamen intrepido ac fidenti animo subeuntes, bonis suis spoliati sunt: aut confessores effecti, aeternorum sibi bonorum spem compararunt: seu qui ex patria migrare compulsi eo quod fidem suam prodendo persecutoribus cedere nollent, facultatibus ipsi quoque exuti (0265A)sunt: denique si qui capitali sententia minime damnati, bonorum tamen jacturam sustinuerunt: horum omnium haereditatem proximis tribui jubemus. Porro, cum leges diserte praecipiant ut ex cognatis proximiores haereditatem accipiant, facile est dignoscere cuinam haereditas debeatur. Adhaec rationi consentaneum est ut ii ad successionem veniant, qui propinquiores erant futuri, si illi sua morte obiissent. (0263B) XII. Παρεατέον δ' οὐδὲ τὸ τῶν οὐσιῶν δι' ἃς ἕκαστοι κατὰ διαφόρους ἐστερήθησαν προφάσεις. ἀλλ' εἴ τέ τινες τὸν ἄριστον ὑποστάντες καὶ θεῖον ἀγῶνα τοῦ μαρτυρίου, ἀφόβῳ τε καὶ θαρσαλέα τῇ γνώμῃ τῶν ὄντων ἐστερήθησαν, καὶ ὁμολογηταὶ καταστάντες, τὴν αἰώήνιον ἐλπίδα παρεσκεύασαν ἑαυτοῖς· ὅσοι τε μετοικῆσαι καταναγκασθέντες, ὅτι μὴ τοῖς διώκουσιν εἶξαν προδόντες τὴν πίστιν, τῶν ὄντων ἐστέροντο καὶ αὐτοὶ· ἢ γέ τινες οὐδὲ καταγνωσθέντες (0266A)θάνατον, στέρησιν ἐδυστύχησαν τῶν ὄντων· τούτων τοῖς πρὸς γένους προσνέμεσθαι τοὺς κλήρους προστάττομεν. πάντως δὲ διαγορευόντων τῶν νόμων τῶν ἀγχιστον τοὺς ἐγγυτέρους, ῥᾴδιον διαγινώσκειν οἷς προσήκουσιν οἱ κλῆροι, καὶ ὅτι οὗτοι κατὰ λόγον ἐπὶ τὴν διαδοχὴν ἔλθοιεν ἂν, οἵπερ ἦσαν οἰκειότεροι, καὶ αὐτομάτῳkhgr;ρησαμένων ἐκείνων τῷ τέ;λει. UT DEFICIENTIBUS COGNATIS ECCLESIA HAEREDITATEM CAPIAT, UTQUE LEGATA FIRMA MANEANT.(0265) XIII. (0265A)Quod si nullus cognatus supersit qui prout rationi consentaneum est haereditatem capessat eorum quos supra memoravi, martyrum scilicet et confessorum, aut illorum qui ob hujusmodi causam ex patria migraverunt, cujusque loci Ecclesiam haereditatem adire decernimus, nec defunctis utique molestum erit, si cujus gratia nullum non discrimen subierunt, eam ipsis haeredem habere contingat. Illud (0265B)quoque necessario adjiciendum est, ut si qui ex supra memoratis aliquid de bonis suis cuilibet donaverint, ei dominium, prout aequum est, firmum ratumque permaneat.
(0266A)XIII. Εἰ δὲ τῶν ἀγχιστέων μηδεὶς ὑπολείποιτο μηδενὸς τῶν προειρημένων κατὰ λόγον ἂν γενόμενος κληρονόμος, μήτε τῶν μαρτύρων φημὶ, μήτε τῶν ὁμολογησάντων, μήτη τῶν μετοίκων τῶν ἐπὶ τῇ τοιαύτῃ μεταστάντων προφάσει, ἡ καθ' ἑκάστους ἀεὶ τόπους ἐκκλησία διαδέχεσθαι τετάχθω τὸν κλῆρον· οὐκ ἔσται δὲ τοῦτο πάντως οὐδέ τοῖς ἀπελθοῦσι βαρὺ, εἴπερ ἧς ἥνεκα πάντας ὑπέστησαν πόνους, κληρονόμον εὐτυχοῖεν ταύτην. προκεῖσθαί γεμὴν (0266B)ἀναγκαῖον καὶ τόδε, ὡς τῶν προειρημένων εἴ τινες ἐδωρήσαντό τι τῶν ὄντων οἷς ἐβούλοντο, τούτοις τὴν δεσποτείαν εὔλογον κυρίαν μένειν.
UT QUI HUJUSMODI LOCA, AEDES, HORTOS OCCUPAVERINT, EA RESTITUANT, EXCEPTIS FRUCTIBUS.(0265)(0265B) XIV. Porro, ut in praecepto nostro nulla ambages appareat, sed cuilibet in promptu sit id quod juris est pernoscere, omnes intelligant, sive fundum, sive aedes, sive hortum, sive aliud quid ex bonis eorum quos supra memoravi detinent, recte atque ordine (0265C)se esse facturos, si seipsos ultro deferant, et rem absque ulla dilatione restituant. Ac tametsi nonnulli haudquaquam ex justa possessionis causa magnos fructus earum rerum percepisse videantur, eos tamen fructus ab illis repeti minime aequum arbitramur. XIV. (0266B)Ὅπος δὲ μὴ δὲ πλάνη τις ἐμφαίνοιτο τῷ προστάγματι, ἀλλ' ἕτοιμον ᾖ τὸ δίκαιον πᾶσι γινώσκειν, ἰδέτωσαν ἅπαντες, εἴ τε χωρίον, εἴτ' οἰκίαν, εsb;ίτε κῆπτον, εἴ τε ἕτερόν τι τῶν προειρημένων κατέχοιεν, καλὸν καὶ λυσιτελὲς αὐτοῖς εἶναι καὶ ὁμολογεῖν αὐτοῖς καὶ ἀποκαθιστάναι σὺν (0266C)πάσῃ τῇ ταχυτῆτι. διὸ εἰ καὶ τὰ μάλιστα φανεῖέν τινες ἐξ αὐτῶν ἀπὸ τῆς οὐ δικαίας δικαίας δεσποτείας πολλὰ καρπωσάμενοι, καὶ γενέσθαι τούτων τὴν ἀπαίτησιν ἡμεῖς οὑ δικαίαν κρίνομεν.
QUOMODO SUPER HIS LIBELLOS DARI OPORTEAT.(0265) XV. Verum ipsi unde et quantos fructus collegerint (0268A)ingenue profitentes, delicti sui veniam a nobis sibi concedi postulent: ut et pristina avaritia hujusmodi emendatione dissolvatur, et Deus Opt. Max. hanc velut poenitentiae cujusdam loco satisfactionem accipiens, erratis benignus ignoscat. Sed fortasse pro defensione sua praetendentes id dicent qui horum bonorum domini constituti sunt (si tamen hoc nomine censeri aut merentur aut possunt), fieri omnino non potuisse ut ab iis rebus tunc abstinerent, cum omnium cujusque generis malorum multiplex spectaculum obversaretur: cum atrociter expellerentur homines, et absque ulla miseratione trucidarentur; cum profligatae et hac illac temere dispersae jacerent facultates; cum crebrae innocentum proscriptiones, et insatiabilis persecutionum furor, et (0268B)bonorum venditiones cernerentur. Enimvero si qui forte hujusmodi sermonibus nituntur, et in avaritiae suae excusationibus perseverant, non impune id sibi fore sentient, praesertim cum hac potissimum ratione operam nostram ac ministerium Deo optimo maximo exhibeamus. Quaecumque igitur exitialis necessitas coegit accipere, ea nunc retinere periculosum est. Adde quod insatiabiles cupiditates partim ratione, partim exemplis omnino minuendae sunt. (0266C)XVI. Ὅμως γε μὴν αὐτοὶ ὁπόσα τε καί ὁπόθεν συνέλεξαν (0267A)ἐπιγνόντες τῷ ἁμαρτήματι τούτῳ συγχώρησιν γενέσθαι παρ' ἡμῶν δεηθήτωσαν· ὅπως ἅμα μὲν τῇ τοιαύτῃ διορθώσει ἡ φθάσασα λυθείη πλεονεξία. ἅμα δὲ ὁ μέγιστος Θεὸς, οἷον ἀντὶ μεταμελείας τινὸς τοῦτο προσιέμενος, εὐμενὴς ἐπὶ τοῖς ἁμαρτηθεῖσι γένοιτο. ἐροῦσι μὴν γὰρ ἴσως ἀντ' ἀπολογίας προισχόμενοι οἱ τῶν τοιούτων οὐσιῶν καταστάντες δεσπόται, εἴ γε τοῦτο κρατεῖν ἄξιον ἐπ' αὐτῶν ἤ δυνατὸν τὸ πρόσρημα, ὡς οὐκ ἦν οἷόν τε ἀπέχεσθαι τότε, ἡνίκα πολύτροπος ἁπάντων τῶν δεινῶν ἦν θέα, ὠμῶς ἀπελαυνόμενοι, ἀφειδῶς ἀπολλύμενοι, ἀμελῶς ἐῤῥιμμένοι, δημεύσεις τῶν οὐδὲν αἰτίων συχναὶ, διώξεις τ' ἀκόρεστοι καὶ τῶν ὄντων διαπράσεις· εἰ δὴ τοῖς τοιούτοις διϊσχυρίζοιντο λόγοις τινὲς, καὶ ταῖς ἀπλήστοις ἐπιμένοιεν παραινέσεσιν, οὐκ ἀτιμώρητον ἑαυτοῖς τὸ τοιοῦτον αἰσθήσονται. καὶ μάλσθ' ὁπότε οὕτω τὰ παρ' ἡμῶν τῷ (0267B)μεγίστῳ διακονεῖται Θεῷ. ὅσα γοῦν πρότερον ἡ ὀλέθριος ἀνάγκη συνηνάγκαζε λαμβάνειν, ταῦτα νῦν κατέχειν ἐπισφαλὲς ὑπάρχει. ἄλλως τε δὲ παντὶ τρόπῳ τὰς ἀπληστίας καὶ λογισμοῖς καὶ παραδείγμασιν ἐλαττοῦν ἀναγκαῖον.
UT FISCUS FUNDOS, AEDES ET HORTOS RESTITUAT ECCLESIIS.(00267)(0268B) XVI. Neque enim vel fisco concedetur, si quid eorum quae supra dixi possideat, id firmiter retinere. Verum adversus sacrosanctas ecclesias nihil obloqui ausus, ea quae aliquandiu injuste detinuit ecclesiis (0268C)tandem jure restituet. Omnia ergo quae ad ecclesias recte visa fuerint pertinere, sive domus ac possessio sit, sive agri, sive horti, seu quaecumque alia, nullo jure quod ad dominium pertinet imminuto, sed salvis omnibus atque integris manentibus, restitui jubemus. XVI. (0267B)Οὐδὲ γὰρ τὸ ταμεῖον εἴ τι κατέχοι τῶν προειρημένων, βεβαίως κατέχειν συγχωρηθήσεται ἀλλ' οἷον οὐδὲ ἀντιφθέγξασθαι πρὸς τὰς ἱερὰς ἐκκλησίας τολμῶσαν, ὧν ἐπὶ χρόνον οὐ δικαίως κατέσχε, τοῦτων ἐκστήσεται δικαίως (0267C)ταῖς ἐκκλησίαις. ἅπαντα δὴ ὅσα ταῖς ἐκκλησίαις προσήκειν ὀρθῶς ἀναφανείη, εἴτ' οἰκίαι τὸ κτῆμα τυγχάνοιεν, εἴτ' ἀγροί τινες καὶ κῆποι, εἰθ' ὁποῖα δή ποτε ἕτερά τινα οὐδενὸς τῶν εἰς τὴν δεσποτείαν ἐλαττουμένου δικαίου, ἀλλ' ἀκεραίων πάντων μενόντων, ἀποκαθίστασθαι προστάττομεν.
UT MARTYRIA ET COEMETERIA ECCLESIIS REDDANTUR.(0267)(0268C) XVII. Sed et loca illa quae martyrum reliquiis honorata sunt, et quae gloriosi illorum interitus memoriam servant, quis ambigat ad ecclesias pertinere? Immo vero quis non id praecipiat? quando nec munus ullum (0269A)praestantius, nec labor ullus jucundior atque utilior esse potest quam, divino Spiritu impellente, harum rerum diligentem curam gerere; ut quae improbo quodam praetextu ab injustis ac nequissimis hominibus ablata sunt, ea justissime restituta sanctis Dei ecclesiis denuo redhibeantur. XVII. (0267C)Καὶ μὴν καὶ τοὺς τόπους αὐτοὺς οἳ τοῖς σώμασι τῶν μαρτύρων τετίμηνται, καὶ τῆς ἀναχωρήσεως τῆς ἐνδόξου ὑπομνήματα καθεστᾶσι, τίς ἂν ἀμφιβάλλοι μὴ οὐχὶ ταῖς ἐκκλησίαις προσήκειν, ἢ οὐχὶ καὶ προστάξειεν ἂν; ἡνίκα (0270A)μήτε δῶρον ἄμεινον, μήτε κάματος χαριέστερος καὶ πολλὴν ἔχων τὴν ὠφέλειαν ἕτερος ἂν γένοιτο, ἢ τοῦ θείου προτρέποντος πνεύματος, τὴν περὶ τούτων ποιεῖσθαι σπουδὴν. καὶ ἃ μετὰ πονηρῶν ἀφῃρέθη προφάσεων ὑπὼ τῶν μοχθηροτάτων ἀνδρῶν, ἀποκατασταθέντα δικαίως, ταῖς εὐαγέσιν αὖθις ἐκκλησίαις ἀποσωθῆναι.
UT QUI RES ECCLESIAE EMERUNT, AUT DONO ACCEPERUNT, EAS RESTITUANT.(0269)(0269A) XVIII. Quoniam vero perfectae et absolutae providentiae est, ne illos quidem silentio praeterire qui emptionis jure aliquid a fisco comparaverint, aut donationis titulo sibi concessum possederint, frustra ad hujusmodi bona inexplebilem cupiditatem extendentes, sciant omnes hujusmodi, etiamsi ob ea quae emere sunt ausi, nostram a se clementiam alienare magnopere studuerunt, nostram tamem benignitatem (0269B)quoad ejus fieri poterit ac decebit sibi non defuturam. (0270A)XVIII. Ἐπεὶ δ' ὁλοκλήρου προνοίας ἂν εἴη μὴ δὲ τούτους σιωπῇ παρελθεῖν, ὅσοι περ ἢ ὠνῇ δικαίᾳ ἐπρίαντό τι παρὰ τοῦ ταμείου, ἢ χατὰ δωρεάν κατέσχον συγχωρηθὲν μάτην, καὶ ἐπὶ τὰ τοιαῦτα τὰς ἀπλήστους ἐπιθυμίας ἐκτείναντες γινωσκέτωσαν, ὡς τοισοῦτοι, εἰ καὶ ὅτι μάλιστα οἷς ἐτόλμησαν πρίασθαι, ἀλλοτρίαν τὴν παρ' ἡμῶν εἰς αὐτοὺς ἐπειράθησαν καταστῆσαι φιλανθρωπίαν, ὅμως ταύτης εἰς τὸν δυνατὸν καὶ πρέποντα τρόπον οὐκ ἀτυχήσουσι, (0270B)ταῦτα μὲν οὖν εἰς τοσοῦτον ἀνήχθω.
SEDULA EXHORTATIO AD COLENDUM DEUM.(0270) XIX. (0269B)Sed de his hactenus dixisse sufficiat. Porro, cum evidentissimis ac certissimis argumentis declaratum sit, partim omnipotentis Dei vi ac virtute, partim adhortationibus atque adjumentis quae a me frequenter praestari desiderat, tristitiam et acerbitatem quae res humanas antea occupabat, nunc ex universo terrarum orbe depulsam esse; cuncti simul et singuli diligenti meditatione perspicitis, quae et quanta sit potestas et gratia illa, quae improbissimorum quidem hominum stirpem penitus delevit ac sustulit; bonorum vero hilaritatem ac laetitiam restituens, per omnes regiones longe lateque diffundit; et quae liberam omnibus facultatem permittit, tum ut divinam (0269C)legem cum debito cultu iterum venerentur, tum ut (0272A)eos qui se hujus legis ministerio consecraverunt congruo honore prosequantur. Qui quidem tanquam ex profunda quadam caligine emergentes, et illustrem rerum notitiam haurientes, debitam deinceps huic legi observantiam, et piam ac consentientem reverentiam exhibebunt. Proponatur in Orientalibus partibus nostris.
(0270B) XIX. Ἐπειδὴ οὖν ἀποδείξεσιν ἐναργεστάταις καὶ σαφεστάταις ἐξεφάνη, ἀρετῇ τε τοῦ πάντα δυνατοῦ Θεοῦ, καὶ παραινέσεσιν ἅμα καὶ βοηθείαις ἃς ὑπὲρ ἐμοῦ συχνὰς ἀξιοῖ ποιεῖσθαι, τὴν πρότερον κατέχουσαν πάντα τὰ ἀνθρώπινα δυσχέρειαν ἐκ πάσης ἤδη ἐληλᾶσθαι τῆς ὑφ' ἡλίῳ· οἱ καθένα τε καὶ οἱ σύμπαντες ὁμοῦ ἐσπουδασμέναις καθορᾶται φροντίσι, τίς ἐκείνη καθέστηκεν ἡ ἐξουσία, τίς χάρις, ἢ τῶν μὲν μοχθηροτάτων τό, ὡς εἰπεῖν, σπέρμα ἠφάνισέ τε καὶ διέφθειρε, τῶν δ' ἀγαθῶν τῆν εὐφροσύνην ἀνακληθεῖσαν, ἐπὶ πάσας ἐκτείνει τὰς χώρας ἀφθόνως. καὶ αὖθις αὖτὸν τε τὸν θεῖον νόμον τὰ εἰκότα μετὰ παντὸς σεβάσματος θεραπεύεσθαι, τούς τε τούτῳ σφᾶς αὐτοὺς καθιερώσαντας τὰ προσήκοντα σέβειν, ἐξουσίαν (0270C)δίδωσιν ἅπασαν οἳ καθάπερ ἔκ τινος σκότους βαθέος (0271A)ἀνακύψαντες, καὶ λαμπρὰν τῶν νραμμάτων λαβόντες γνῶσιν, τὴν προσήκουσαν τοῦ λοιποῦ περὶ αὐτὸν θεραπείαν τε καὶ τιμὴν εὐσεβῆ καὶ σύμφωνον ἐπιδείξονται. προτεθήτω ἐν τοῖς ἡμετέροις ἀνατολικοῖς μέρεσιν. CONSTANTINI EDICTUM AD PROVINCIALES DE FALSO CULTU MULTORUM DEORUM. EXORDIUM DE VIRTUTE ET VITIO. (Ex Euseb. Vit. Const. II, c. 48, 60.) Victor Constantinus Maximus, Augustus, provincialibus Orientis. I. Quaecumque firmissimis naturae legibus continentur (0272A)divinae providentiae atque intelligentiae in cunctis rebus ordinandis sufficientem notitiam omnibus praebent. Nec ulla existit dubitatio iis quorum mentes recto scientiae itinere ad eum scopum feruntur, quin sanae mentis, ipsiusque oculorum visus accurata comprehensio, (0272B)verae virtutis codem vergente atque inclinante natura, ad notitiam Dei perducat. Quocirca nemo unquam vir prudens animo conturbabitur, cum plerosque homines contraria inter se vitae instituta sectari animadvertit. Nam virtutis gratia prorsus inutilis lateret, nisi improbitas perversam ac desperatam vivendi rationem ex adverso opponeret. Idcirco virtuti quidem corona proposita est, improbitati autem dijudicandae ac puniendae praeest Deus altissimus. Ego vero de ea spe atque expectatione quam gero rerum futurarum, quoad potero apertissime vobis disserere conabor. Νικητὴς Κωνσταντῖνος, Μέγιστος, Σεβαστός, ἐπαρχεώταις ἀνατολικοῖς. I. Πάντα μὲν ὅσα τοῖς κυριωτάτοις τῆς φύσεως περιέχεται νόμοις, τῆς κατὰ τὴν θείαν διάταξιν προνοίας τε καὶ θεωρίας ἱκανὴν αἴσθησιν τοῖς πᾶσι παρέχει. οὐδὲ ἔστι τις ἀμφιβολία οἷς κατ' εὐθεῖαν γνώσεως ὁδὸν ἡ διάνοια ἐπ' ἐκεῖνον ἄγεται τὸν σκοπὸν, ὡς ἡ τοῦ ὑγιοῦς λογισμοῦ καὶ τῆς ὄψεως αὐτῆς ἡ ἀκριβὴς κατάληψις, μιᾷ ῥοπῇ τῆς (0271B)ἀληθοῦς ἀρετῆς ἐπὶ τὴν γνῶσιν ἀναφέρει τοῦ Θεοῦ. διόπερ πᾶς συνετὸς ἀνὴρ οὐκ ἄν ποτε ταραχθείη, τοὺς πολλοὺς ὁρῶν ἐναντίαις προαιρέσεσι φερομένους. ἀνόνητος γὰρ ἂν ἡ τῆς ἀρετῆς ἐλάνθανε χάρις, εἰ μὴ καταντικρὺ τὸν τῆς διεστραμμένης ἀπονοίας βίον ἡ κακία προυβέβλητο. διὸ τῆς μὲν ἀρετῆς στέφανος πρόκειται, τῆς δὲ κρίσεως αὐθεντεῖ ὁ ὕψιστος Θεὸς. ἐγὼ δ' ὡς ἔνι μάλιστα φανερῶς, περὶ τῶν κατ' ἐμαυτὸν ἐλπίδων πᾶσιν ὑμῖν ὁμολογῆσαι πειράσομαι. DE PIO AC DEI AMANTISSIMO CONSTANTINI PATRE, ET DE DIOCLETIANO ET MAXIMIANO PERSECUTORIBUS.(0271) II. Ac superiores quidem imperatores, ob feritatem atque immanitatem morum, alienos semper atque extraneos habui. Solus pater meus lenitati ac mansuetudini studuit, cum admiranda religione Deum Patrem in omnibus suis actibus invocans. Reliqui vero haudquaquam sana mente praediti, immanitatem potius consectati sunt quam clementiam, eamque mirum in modum aluerunt, toto imperii sui tempore (0273A)veram doctrinam subvertentes. Porro, improbitatis ipsorum tantopere furor exarsit, ut cunctis tam divinis quam humanis rebus in summa pace constitutis, ipsi bella civilia excitarent. (0271C) II. Ἔσχον ἔγωγε τοὺς πρὸ τούτου γενομένους αὐτοκράτορας, διὰ τὸ τῶν τρόπων ἄγριον ἀποκλήρους· μόνος δ' ὁ πατὴρ ὁ ἐμὸς, ἡμηρότητος ἔργα μετεχειρίζετο μετὰ θαυμαστῆς εὐλαβείας ἐν πάσαις ταῖς ἑαυτοῦ πράξεσι τὸν πατέρα Θεὸν ἐπικαλούμενος. ὅσοι δὲ λοιποὶ οὐχ' ὑγιαίνοντες τὰς φρένας, ἀγριότητος μᾶλλον ἢ πρᾳότητος ἐπεμελοῦντο, καὶ ταύτην ἔτρεφον ἀφθόνως ἐπὶ τῶν ἰδίων καιρῶν τὸν ἀληθῆ λόγον διαστρέφοντες· τῆς δὲ πονηρίας αὐτοῖς (0274A)ἡ δεινότης εἰς τοσοῦτον ἐξήπτετο, ὡς πάντων ὁμοῦ τῶν θείων τε καὶ ἀνθρωπίνων πραγμάτων εἰρηνευομένων, ἐμφυλίους ὑπ' ἐκείνων πολέμους ἀναῤῥιπίζεσθαι. QUOD EX APOLLINIS ORACULO, QUI OB JUSTOS HOMINES RESPONSA APLIUS EDERE NON POTERAT, MOTA SIT PERSECUTIO.(0273) III. (0273A)Quippe Apollinem tunc temporis ex antro et tenebroso quodam specu, non ex hominis ore oraculum edidisse ferebatur; quo justos viros in terris degentes obstare sibi aiebat quo minus vera praediceret; atque idcirco falsa ex tripode oracula reddi. Hanc ob causam ille comam incultam demisit, et, expulsa divinandi arte, tantum inter homines malum lamentabatur. (0273B)Sed videamus quem ista exitum habuerint.
(0274A) III. Τὸν Ἀπόλλω τὸ τηνικαῦτα ἔφασαν ἐξ ἄντρου τινὸς καὶ σκοτίου μυχοῦ, οὐχὶ δ' ἐξ ἀνθρώπου χρῆσαι, ὡς ἄρα οἱ ἐπὶ τῆς γῆς δίκαιοι ἐμπόδιον εἶεν τοῦ ἀληθεύειν αὐτὸν, καὶ διὰ τοῦτο, ψευδεῖς τῶν τριπόδων τὰς μαντείας ποιεῖσθαι. τοῦτο αὐτοῦ κατηφεῖς τοὺς πλοκάμους ἀνεῖναι πεποίηκε, τῆς μαντείας τ' ἐλαυνομένης, τὸ ἐν ἀνθρώποις κακὸν ἀπωδύρετο. ἀλλ' ἴδωμεν ταῦτα εἰς ὁποῖον τέλος (0274B)ἐξώκειλε. QUOMODO CONSTANTINUS ADHUC ADOLESCENS JUSTOS ESSE CHRISTIANOS AUDIVIT.(0273) IV. (0273B)Te nunc testem appello, Deus altissime. Scis qualiter ego tunc temporis admodum adolescens, illum qui inter imperatores Romanos potiorem locum tunc obtinebat, miserum, profecto miserum, falso mentis errore deceptum, ex protectoribus suis curiose sciscitantem audierim, quinam illi essent justi in terris degentes; et quemdam ex sacrificulis qui circa illum erant respondisse eos esse Christianos. Ille responso hominis quasi melle quodam avide absorpto, gladios ad punienda crimina paratos adversus sanctitatem omni reprehensione vacuam distrinxit. Statim igitur sanguinolenta edicta cruentis, ut ita dixerim, mucronibus scripsit, et judicibus praecepit ut ingenii solertiam sibi a natura insitam ad acerbiora (0273C)supplicia excogitanda intenderent.
(0274B) IV. Σὲ νῦν τὸν ὕψιστον Θεὸν καλῶ, ἠκροώμην τότε κομιδῇ παῖς ὑπάρχων, πῶς ὁ κατ' ἐκεῖνο καιροῦ παρὰ τοῖς Ῥωμαίων αὐτοκράτορσιν ἔχων τὰ πρωτεῖα, δείλαιος ἀληθῶς δείλαιος, πλάνῃ τὴν ψυχὴν ἠπατημένος. παρὰ τῶν δορυφορούντων αὐτὸν, τίνες ἂν εἶεν οἱ πρὸς τῇ γῇ δίκαιοι πολυπραγμονῶν ἐπυνθάνετο. καὶ τις τῶν περὶ αὐτὸν θυηπόλων ἀποκριθεὶς, χριστιανοὶ δήπουθεν ἔφη. ὁ δὲ τὴν ἀπόκρισιν ὥσπέρ τι βροχθήσας μέλι, τὰ κατὰ τῶν ἀδικημάτων εὑρεθέντα ξίφη, κατὰ τῆς ἀνεπιλήπτου ὁσιότητος ἐξέτεινεν. αὐτίκα δὴ οὖν διατάγματα λύθρων μιαιφόνοις ὡς εἰπεῖν ἀκωκαῖς συνέταττε, τοῖς τε δικασταῖς, τὴν κατὰ φύσιν ἀγχίνοιαν εἰς εὕρεσιν κολαστηρίων δεινοτέρων ἐκτείνειν παρεκελεύετο. QUOT TORMENTORUM ET SUPPLICIORUM GENERA ADVERSUS CHRISTIANOS EXCOGITATA SINT.(0273) V. (0273C)Licuit tunc, inquam, videre quanta cum libertate venerabiles Dei cultores ob continuam crudelitatem gravissimas quotidie contumelias tolerarent. Quippe modestiam, quam nec hostes ipsi ulla unquam affecerunt injuria, efferati cives probris omnibus incessere pro nihilo duxerunt. Quodnam incendium, quod cruciatuum et tormentorum genus cuivis corpori et aetati absque ullo discrimine admotum non fuit? Ea (0276A)tempestate tellus quidem ipsa procul dubio lacrymas edidit; coelum vero quod universa suo ambitu complectitur cruore inquinatum ingemuit. Ipsa quoque diei lux prae luctu atque horrore tanti prodigii obscurata est.
(0274C) V. Ἦν τότε, ἦν ἰδεῖν μεθ' ὅσης ἐξουσίας ἡ σεμνότης ἐκείνη τῆς θεοσεβείας, τῇ τῆς ὠμότητος συνεχείᾳ, οὐ τὰς τυχούσας ἐφ' ἑκάστης ἡμέρας ὕβρεις ὑφίστατο. σωφροσύνη δ' ἣν τῶν πολεμίων οὐδεὶς ἠδίκησε πώποτε, ὀργίλων πολιτῶν παροινίας πάρεργον ἐγίνετο. ποῖον πῦρ, ποῖαι βάσανοι, ποῖον στρεβλωτηρίων εἶδος, οὐχὶ παντὶ σώματι καὶ ἡλικίᾳ πάσῃ ἀδιακρίτως προσήγετο; τὸ τηνικαῦτα ἐδάκρυε μὲν ἀναμφιβόλως ἡ γῆ. ὁ δὲ τὰ σύμπαντα περιέχων (0275A)κόσμος, τῷ λύθρῳ χραινόμενος ἀπεκλᾴετο. ἥ γε μὴν ἡμέρα αὐτὴ, τῷ πένθει τοῦ θαύματος ἐνεκαλύπτετο. QUOMODO BARBARI CHRISTIANOS EXCEPERUNT.(0275) VI. (0276A)Sed quid ista commemoro? Gloriantur ob haec nunc Barbari, qui homines ex nostris regionibus profugos tunc temporis exceperunt, et captivos humaniter habuerunt. Quippe cum illis non modo salutem, verum etiam religionis suae cultum integrum apud se retinere permiserint. Itaque perpetuam hanc infamiae notam Romani nunc gestant, quam Christiani ex orbe Romano per id tempus fugati, et ad (0276B)Barbaros confugientes, ipsis inusserunt.
(0275A) VI. Ἀλλὰ τί ταῦτα, αὐχοῦσι νῦν ἐπ' ἐκείνοις οἱ Βάρβαροι, οἳ τοὺς κατ' ἐkgr;εῖνο καιροῦ ἐξ ἡμῶν φεύγοντας ὑποδεδεγμένοι καὶ φιλανθρωποτάτῃ τηρήσαντες αἰχμαλωσίᾳ. ὅτι οὐ μόνον τὴν σωτηρίάν, ἀλλὰ καὶ τὰ τῆς σεμνότητος αὐτοῖς κατέστησαν ἐν ἀσφαλείᾳ ἔχειν. καὶ νῦν τὸ Ῥωμαίων γένος, κηλῖδα ταύτην διηνεκῆ φέρει, ἣν οἱ κατ' ἐκεῖνο καιροῦ τῆς Ῥωμαϊκῆς οἰκουμένης ἐλαυνόμενοι χριστιανοὶ, καὶ Βαρβάροις προσφεύγοντες, προσετρίψαντο. QUOMODO DIVINA ULTIONE PUNITI SINT, QUI EX ORACULO PERSECUTIONEM COMMOVERANT.
VII. (0276B)Sed quid opus est lamenta illa et communem totius orbis luctum pluribus verbis commemorare? Illi tanti sceleris auctores posthaec turpi exitu periere, in Acherontis barathrum ad perpetuos cruciatus detrusi. Nam civilibus inter se collisi bellis, nec nominis, nec generis sui memoriam reliquerunt. Quod profecto nunquam ipsis contigisset, nisi impia illa Apollinis Pythii vaticinatio falsam quamdam et adulterinam vim haberet.
(0275B) VII. Ἀλλὰ τί τῶν θρήνων ἐκείνων καὶ τοῦ κοινοῦ τῆς οἰκουμένης πένθους, ἐπὶ πλέον μεμνῆσθαί με δεῖ; οἴχονται λοιπὸν καὶ ἐκεῖνοι οἱ τοῦ μύσους αὐθένται, πρὸς διηνεκῆ κόλασιν τοῖς Ἀχέροντος βαράθροις ἐκδοθέντες, σὺν αἰσχρῳ τέλει. πολέμοις γὰρ ἐμφυλίοις καταμιγέντες, οὔτ' ὄνομα, οὔτε γένος αὐτῶν καταλελοίπασιν. ὃ δὴ οὐκ ἂν αὐτοῖς σνμβεβήκει, εἰ μὴ ἡ ἀσεβὴς ἐκείνη τῶν τοῦ Πυθίου χρηστηρίων μαντεία, κίβδηλον δύναμιν ἐσχήκει. CONSTANTINUS DEO GLORIAM TRIBUIT, SIGNUM CRUCIS CONFITETUR ET PRECATUR PRO ECCLESIIS.
VIII. (0276C)Nunc te, Deus Opt. Max., oro atque obsecro, sis clemens ac propitius erga tuos Orientales; sis erga cunctos provinciales diuturnis calamitatibus attritos, iisque per me famulum tuum salutem conferre velis. Atque haec non sine causa abs te postulo, omnium Domine et sancte Deus. Tuo enim ductu atque auspicio res salutares suscepi atque perfeci. Tuum signum ubique praeferens victorem exercitum duxi. Et quotiescumque publica exigit necessitas, tuae virtutis insignia sequens, adversus hostes progredior. Has ob causas tibi animum meum dicavi, amore simul ac timore probe temperatum. Nam nomen quidem tuum sincere diligo; potentiam autem quam multis documentis declarasti, et qua fidem meam confirmasti, religiose formido. Festino itaque, meos ipse humeros operi supponens, ut sanctissimam domum tuam, quam nefarii illi atque impii scelerata (0276D)eversione vastarunt, denuo instaurem.
(0276C) VIII. Σὲ νῦν τὸν μέγιστον Θεὸν παρακαλῶ, εἴης πρᾷός τε καὶ εὐμενὴς τοῖς σοῖς ἀνατολικοῖς, εἴης πᾶσι τοῖς σοῖς ἐπαρχεώταις, ὐπὸ χρονίου συμφορᾶς συντριβεῖσι, δι' ἐμοῦ τοῦ σοῦ θεράποντος ὀρέγων ἴασιν. καὶ ταῦτά γε αἰτῶ οὐκ ἀπεικότως, ὦ δέσποτα τῶν ὅλων ἅγιε Θεέ· ταῖς σαῖς γὰρ ὑφηγήσεσιν ἐνεστησάμην σωτηριώδη πράγματα καὶ διήνυσα, τὴν σὴν σφραγῖδα πανταχοῦ προβαλλόμενος, καλλινίκου ἡγησάμην στρατοῦ· κᾄν πού τις τῶν δημοσίων καλῇ χρείᾳ, τοῖς αὐτοῖς τῆς σῆς ἀρετῆς ἐπόμενος συνθήμασιν, ἐπὶ τοὺς πολεμίους πρόειμι. διὰ ταῦτά τοι ἀνέθηκά σοι τὴν ἐμαυτοῦ ψυχὴν, ἔρωτι καὶ φόβῳ καθαρῶς ἀνακραθεῖσαν. τὸ μὲν γὰρ ὄνομά σου γνησίως ἀγαπῶ, τὴν δὲ δύναμιν εὐλαβοῦμαι, ἣν πολλοῖς τεκμηρίοις ἔδειξας, καὶ τὴν ἐμὴν πίστιν βεβαιοτέραν εἰργάσω. ἐπείγομαι γοῦν καὶ τοὺς ὤμους αὐτὸς ὑποσχὼν τοὺς ἐμοὺς, τὸν ἀγιώτατὸν σοι οἶκον ἀνανεώσασθαι. ὃν οἱ μυσαροὶ ἐκεῖνοι καὶ ἀσεβέστατοι, τῷ ἀτοπήματι τῆς καθαιρέσεως ἐλυμῄναντο. QUOMODO OMNES QUIDEM CHRISTIANOS ESSE OPTAVIT, NEMINEM AUTEM COEGIT.
IX. (0276D)Equidem populum tuum pacate ac sine ulla seditione degere, pro communi totius orbis et cunctorum mortalium utilitate desidero. Qui autem gentilitatis errore implicati sunt, ipsi quoque eamdem cum fidelibus pacis et quietis oblectationem laeti percipiant. Haec enim communionis ac societatis mutuae reparatio. (0277A)ad homines in rectam viam reducendos plurimum valet. Nemo alteri molestiam facessat. Quod cuique libitum fuerit, id agat. Illud tamen apud eos qui recte sentiunt fixum ratumque esse oportet, solos illos sancte casteque esse victuros, quos tu ipse ad hoc vocavisti, ut sacrosanctis tuis legibus acquiescant. Qui vero seipsos subtrahunt habeant sibi mendaciorum delubra, quando ita volunt. Nos splendidissimam domum veritatis tuae, quam nascentibus nobis donasti, retinemus. Id ipsum illis quoque optamus, ut scilicet ex communi omnium consensu atque concordia maximam capiant voluptatem.
(0275D) IX. Εἰρηνεύειν σου τὸν λαὸν καὶ ἀστασίαστον μένειν ἐπιθυμῶ, ὑπὲρ τοῦ κοινοῦ τῆς οἰκουμένης καὶ τοῦ πάντων ἀνθρώπων χρησίμου. ὁμοίαν τοῖς πιστεύουσιν οἱ πλανώμενοι χαίροντες λαμβανέτωσαν εἰρήνης τε καὶ ἡσυχίας ἀπόλαυσιν. αὕτη γὰρ ἡ τῆς κοινωνίας ἐπανόρθωσις, καὶ πρὸς τὴν εὐθεῖαν ἀγαγεῖν ὁδὸν ἰσχύει. μηδεὶς τὸν ἕτερον (0278A)παρενοχλείτω. ἕκαστος ὅπερ ἡ ψυχὴ βούλεται, τοῦτο καὶ πραττέτω. τοὺς δ' εὖ φρονοῦντας πεπεῖσθαι χρὴ, ὡς οὗτοὶ μόνοι ἁγίως καὶ καθαρῶς βιώσονται, οὓς αὐτὸς καλεῖς ἐπαναπαύεσθαι τοῖς σοῖς ἁγίοις νόμοις. οἱ δ' ἑαυτοὺς ἀφέλκοντες, ἐχόντων βουλόμενοι τὰ τῆς ψευδολογίας τεμένη· ἡμεῖς ἔχομεν τὸν φαιδρότατον τῆς σῆς ἀληθείας οἶκον, ὅνπερ κατὰ φύσιν δέδωκας. τοῦτο κᾀκείνοις εὐχόμεθα, ἵνα δηλαδὴ διὰ τῆς κοινῆς ὁμονοίας καὶ αὐτοὶ τὴν θυμηδίαν ἀναφέρωνται. GLORIAM TRIBUIT DEO, QUI PER FILIUM SUUM ERRANTES ILLUMINAVIT.(0277) X. (0277B)Neque enim nova ac recens est nostra religio, sed ex quo hujus mundi fabricam apte dispositam stetisse credimus, tu hanc religionem cum debita tui numinis observantia instituisti. Porro humanum genus variis seductum erroribus impegit. Sed tu, ne hoc malum amplius ingravesceret, per filium tuum splendidissimam attollens facem, cunctos de numinis tui cultu admonuisti.
(0278B) X. Οὐ δὲ γάρ ἐστι καινὸν οὐδὲ τι νεώτερον τὸ κατ' ἡμᾶς. ἀλλ' ἐξ οὗπερ τὴν τῶν ὅλων διακόσμησιν παγίως γεγενῆσθαι πεπιστεύκαμεν, μετὰ τοῦ πρέποντός σου σεβάσματος τοῦτο παρεκελεύσω. ἐσφάλη δὲ τὸ ἀνθρώπινον γένος, πλάναις παντοίαις παρηγμένον, ἀλλὰ σύ γε διὰ τοῦ σοῦ υἱοῦ, ἵνα μὴ τὸ κακὸν ἐπὶ πλέον ἐπιβρίσῃ, καθαρὸν φῶς ἀνασχὼν, ὑπέμνησας περὶ σεαυτοῦ τοὺς πάντας. ITERUM DEO GLORIAM TRIBUIT EX MINISTERIO TOTIUS MUNDI.(0277) XI. (0277B)Hujus rei fidem faciunt opera tua. Tua nos potestas innocentes efficit ac fideles. Sol et luna ratis ac definitis cursibus feruntur; nec sine ordine circa mundi totius axem sidera volvuntur. Certa lege recurrunt temporum vices. Tuo verbo stat terrae firma soliditas, et venti praestituto tempore moventur, et aquarum impetus irrequieto fluxu prolabitur. Mare immotis continetur terminis. Et quidquid per terras (0277C)perque oceanum diffunditur, hoc ad maximos et mirabiles usus fabricatum est. Quod quidem nisi ex voluntatis tuae arbitrio ita gereretur, procul dubio tanta diversitas, et multiplex divisio potestatis, universo orbi ac rebus humanis perniciem attulisset. Nam qui adversus sese invicem bellum gesserunt, utique gravius adversus humanum genus depugnarent. Quod profecto faciunt, tametsi oculis non cernuntur.
(0278B) XI. Αἱ σαὶ πράξεις ταῦτα πιστοῦνται· τὸ σὸν κράτος ἀθώους ἡμᾶς καὶ πιστοὺς ἐργάζεται· ἥλιος καὶ σελήνη ἔννομον ἔχουσι τὴν πορείαν, οὐδὲ τὰ ἄστρα ἄτακτον ἔχει τὴν τοῦ κοσμικοῦ κύκλου περιφορὰν· αἱ τῶν καιρῶν ἀμοιβαὶ νομίμως ἀνακυκλοῦνται· ἡ τῆς γῆς ἑδραία στάσις τῷ σῷ λόγῷ συνέστηκε· καὶ τὸ πνεῦμα κατὰ τὸν ἐπαχθέντα καιρὸν ποιεῖται τὴν κίνησιν. ἥ τε τῶν ὑδάτων φορὰ θέουσα πρόεισιν ἀπλέτου ῥεύματος μέτρῳ· ἡ θάλασσα (0278C)ὅροις ἐμπεριέχεται πεπηγόσι. καὶ ὅ, τι ἂν τῇ γῇ καὶ τῷ ὠκεανῷ συμπαρεκτείνεται, τοῦτο πᾶν θαυμασταῖς τισι καὶ χρησίμοις τεχνάζεται λυσιτελείαις. ὅπερ εἰ μὴ κατὰ κρίσιν τῆς σῆς βουλήσεως ἐπράττετο, ἀναμφιβόλως ἂν ἡ τοσαύτη διαφορὰ, καὶ ἡ πολλὴ τῆς ἐξουσίας διάκρισις, παντὶ τῷ βίῳ καὶ τοῖς πράγμασιν ἐλυμῄνατο. οἱ γὰρ πρὸς ἑαυτοὺς μαχεσθέντες, χαλεπώτερον ἂν τῷ ἀνθρωπίνῳ ἐμαχέσαντο γένει. ὅπερ καί μὴ ὁρώμενοι πράττουσι. DEUM LAUDAT, QUI SEMPER BONA ATQUE HONESTA DOCET.(0277) XII. (0277C)Gratias tibi plurimas agimus, omnium Domine ac summe Deus. Nam quanto magis ex discrepantibus studiis humana natura cognoscitur, tanto magis apud recte sentientes et verae virtutis studiosos divinae religionis disciplina stabilitur. Caeterum, quisquis (0280A)curari se non sinit, ne id alii imputet. Quippe medicina quae praeest curationi palam omnibus proposita est. Illud tantum cavendum est, ne quis eam religionem violet, quam puram et immaculatam esse res ipsae testantur. Proinde universi fruamur hujus boni nobis indulti consortio, hoc est, pacis amoenitate; et animi nostri conscientiam ab omnibus quae illi contraria sunt abducamus.
(0278C) XII. Ξαρίς σοι πλείστη, δέσποτα τῶν ἁπάντων μέγιςτε Θεέ· ὄσον γὰρ διαφόροις σπουδάσμασιν ἡ ἀνθρωπότης γνωρίζεται, τοσοῦτον μᾶλλον τοῖς ὀρθότερον φρονοῦσι καὶ γνησίας ἐπιμελομένοις ἀρετῆς, τὰ τοῦ θείου λόγου μαθήματα συνίσταται. πλὴν ὅς τις αὐτὸν θεραπεύεσθαι κωλύει, (0279A)ἄλλῳ τοῦτο μὴ λογιζέσθω· ἡ γὰρ ἰατρικὴ τῶν ἰαμάτων προκαθέζεται, ἅπασιν εἰς τουμφανὲς προκειμένη. μόνον μή τις καταβλαπτέτω τοῦθ' ὅπερ ἄχραντον εἶναι τὰ πράγματα παρεγγυᾷ. χρησώμεθα τοίνυν ἅπαντες ἄνθρωποι τῇ τοῦ δοθέντος ἀγαθοῦ συγκληρίᾳ, τουτέστι τῷ τῆς εἰρήνης καλῷ, χωρίζοντες δηλαδὴ τὴν συνείδησιν ἀπὸ παντὸς ἐναντίου. ADHORTATIO SUB FINEM EDICTI, UT NEMO ALTERI MOLESTIAM FACESSAT.(0279) XIII. (0280A)Caeterum, nemo ex eo quod ipse animo imbibit alteri noxam pariat. Sed quicumque aliquid intellexerit ac noverit, eo siquidem fieri potest, proximum juvet; sin id fieri non potest, omittat. Aliud est enim certamen pro immortalitate sponte suscipere, (0280B)aliud suppliciorum vi adigere. Haec dixi, et uberius ac prolixius quam mansuetudinis nostrae propositum postulabat ideo disserui, quod fidei veritatem celare ac dissimulare nolebam. Praesertim cum nonnulli, ut audio, asserant ritus ac caeremonias templorum et potestatem tenebrarum penitus esse sublata. Quod profecto suasissem omnibus hominibus, nisi pravi erroris violenta praesumptio in cladem atque in damnum reparationis generis humani quorumdam mentibus nimis insideret.
XIII. Πλὴν ἕκαστος ὅπερ πείσας ἐαυτὸν ἀναδέδεικται, τούτῳ τὸν ἕτερον μὴ καταβλαπτέτω. ὅπερ θάτερος εἶδέ τε καὶ ἐνόησε, τούτῳ τὸν πλησίον, εἰ μὲν γένεσθαι δυνατὸν, ὠφελείτω. εἰ δ' ἀδύνατον, παραπεμπέσθω. ἄλλο γάρ ἐστι, τὸν ὑπὲρ ἀθανασίας ἆθλον ἑκουσίως ἐπαναιρεῖσθαι, ἄλλο (0279B)τὸ μετὰ τιμωρίας ἐπαναγκάζειν. ταῦτ' εἶπον, ταῦτα διεξῆλθον μακρότερον, ἢ ὁ τῆς ἐμῆς ἐπιεικείας ἀπῄτει σκοπὸς, ἐπειδὴ τὴν τῆς ἀληθείας ἀποκρύψασθαι πίστιν οὐκ ἐβουλόμην· μάλισθ' ὅτι τινὲς, ὡς ἀκούω, φασὶ τῶν ναῶν περιῃρῆσθαι τὰ ἔθη καὶ τοῦ σκότους τήν ἐξουσίαν· ὅπερ συνεβούλευσα ἂν πᾶσιν ἀνθρόποις, εἰ μὴ τῆς μοχθηρᾶς πλάνης ἡ βίαιος ἐπανάστασις, ἐπὶ βλάβῃ τῆς κοινῆς ἀναστάσεως ἀμέτρως ταῖς ἐνίων ψυχαῖς ἐμπεπέγει. CONSTANTINI CONSTITUTIO ADVERSUS HAERETICOS.(Ex Euseb. Vit. Const. III, c. 64, 65.) Victor Constantinus Maximus, Augustus, Haereticis. I. Agnoscite nunc hujus legis beneficio, o Novatiani, (0279B)Valentiniani, Marcionistae, Pauliani, et quibus Cataphrygum (0280C)nomen est inditum, omnes denique qui haereses privatis coetibus instruitis atque impletis, quot mendaciis opinionis vestrae vanitas implicetur, et quam perniciosis venenis imbuta sit vestra doctrina; adeo ut sanis morbus gravissimus, viventibus perpetua mors per vos importetur. O veritatis inimici, hostes vitae, exitii consiliarii, cuncta apud vos sunt veritati contraria, turpissimis flagitiis congrua, ineptiis et figmentis referta, quibus vos mendacia quidem adstruitis, innocentes autem opprimitis, et credentibus lucem negatis. Ac sub obtentu quidem divinitatis assidue peccantes, cuncta polluitis, puras vero et illibatas hominum conscientias lethalibus plagis vulneratis, atque ipsum propemodum diem mortalium oculis intercipitis. Et quid attinet singula percensere, (0280D)cum nec brevitas temporis, nec magnitudo occupationum (0281A)nostrarum patiantur, nos de criminibus vestris pro merito ipsorum verba facere? Quippe tam gravia sunt et immensa scelera vestra, adeo foeda et omni atrocitate exuberantia, ut ne dies quidem integer ad corum explicationem sufficiat. Et alioqui ab hujusmodi rebus aures amovere et oculos avertere decet, ne pura ac sincera fidei nostrae alacritas particulari earum expositione violetur. Quid est igitur quod hujusmodi mala diutius toleremus? maxime cum diuturna patientia faciat, ut hi quoque qui sani sunt ac valentes hoc velut pestilenti morbo inficiantur. Quidni ergo hujusmodi improbitatis radices publica animadversione confestim excindimus. Νικητὴς Κωνσταντῖνος, Μέγιστος, Σεβαστός, αἱρετικοίς. (0279B) I. (0279B)Ἐπίγνωτε νῦν διὰ τῆς νομοθεσίας ταύτης ὦ Ναυατιανοὶ, Οὐαλεντῖνοι, Μαρκιωνισταὶ, Παυλιανοὶ, οἵτε Κατὰ Φρύγας (0279C)ἐπικεκλημένοι, καὶ πάντες ἁπλῶς οἱ τὰς αἱρέσεις διὰ τῶν οἰκείων πληροῦντες συστημάτων, ὅσοις ψεύδεσιν ἡ παρ' ὑμῖν ματαιότης ἐμπέπλεκται, καὶ ὅπως ἰοβόλοις τισὶ φαρμάκοις ἡ ὑμετέρα συνέχεται διδασκαλία· ὡς τοὺς μέν ὑγιαίνοντας εἰς ἀσθένειαν, τοὺς δὲ ζῶντας εἰς διηνεκῆ θάνατον ἀπάγεσθαι δι' ὑμῶν. ὦ τῆς μὲν ἀληθείας ἐχθροὶ, τῆς δὲ ζωῆς πολέμιοι, καὶ ἀπωλείας σύμβουλοι, πάντα παρ' ὑμῖν τῆς ἀληθείας ἐστὶν ἐναντία, αἰσχροῖς πονηρεύμασι συνᾴδοντα, ἀτοπίαις καὶ δράμασι χρῆμα, δι' ὧν ὑμεῖς τὰ μὲν ψευδῆ κατασκευάζετε, τοὺς δι' ἀναμαρτήτους θλίβετε, τὸ φῶς τοῖς πιστεύουσιν ἀρνεῖσθε, ἐπὶ προσχήματι γοῦν θειότητος ἀεὶ πλημμελοῦντες, πάντα μιαίνετε, τὰς ἀθώους καὶ καθαρὰς συνειδήσεις θανατηφόροις πληγαῖς τραυματίζετε, αὐτὴν δὲ σχεδὸν εἰπεῖν τὴν ἡμέραν, τῶν ἀνθρωπείων ὀφθαλμῶν καθαρπάζετε. καὶ τι δεῖ καθέκαστον (0279D)λέγειν; ὅπου γε περὶ τῶν ὑμετέρων κακῶν εἰπεῖν (0282A)τι κατ' ἀξίαν, οὐτε βραχέος ἐστὶ χρόνου, οὔτε τῶν ἡμετέρων ἀσχολιῶν. οὕτω γάρ ἐστι μακρὰ καὶ ἄμετρα τὰ παρ' ὑμῖν ἀτοπήματα, οὕτως εἰδεχθῆ, καὶ πάσης ἀπηνείας πλήρη, ὡς μὴ δ' ὁλόκληρον ἡμέραν πρὸς ἔκφρασιν τούτων ἀρκεῖν· ἄλλως τε καὶ ἐκκλίνειν τῶν τοιούτων προσήκει τὰς ἀκοὰς, τοὺς τ' ὀφθαλμοὺς ἀποστρέφειν, ὑπὲρ τοῦ μὴ χραίνεσθαι τῇ καθέκαστον διηγήσει, τὴν τῆς ἡμετέρας πίστεως εἰλικρινῆ καὶ καθαρὰν προθυμίαν. τί οὖν ἀνεξόμεθα περαιτέρω τῶν τοιούτων κακῶν; ἀλλ' ἡ μακρὰ παρεπιθύμησις, ὥσπερ λοιμικῷ νοσήματι καὶ τοὺς ὑγιαίνοντας χραίνεσθαι ποιεῖ, τίνος οὖν ἕνεκεν τὴν ταχίστην τὰς ῥίζας ὡς εἰπεῖν τῆς τοσαύτης κακίας οὐ διὰ δημοσίας ἐπιστρεφείας ἐκκόπτομεν.
DE TOLLENDIS CONVENTICULIS HAERETICORUM.(0281)(0281B) II. Quocirca quando haec vestrae improbitatis pernicies amplius ferri non potest, praesenti lege interdicimus, ne quis vestrum in posterum conventus agere praesumat. Atque idcirco universa loca in quibus ejusmodi coetus peragitis auferri praecepimus; eo usque procurrente majestatis nostrae sollicitudine, ut non modo in publico, sed ne in privatis quidem aedibus ac locis ullis privati juris, superstitiosae vestrae dementiae factio congregetur. Itaque, quod longe honestius atque praestantius, quicumque vestrum verae ac sincerae religionis studiosi sunt, ad Catholicam Ecclesiam accedant, ejusque sanctitati communicent, cujus ope ad veritatem poterunt pervenire. Absit omnino a felicitate temporum nostrorum perversae mentis vestrae fraudulenta deceptio, haereticorum scilicet ac (0281C)schismaticorum scelerata ac perdita amentia. Dignum est enim prosperitate temporum, qua divino beneficio fruimur, ut qui cum bona spe ac fiducia vitam agunt ab omni inordinato errore ad rectum tramitem, a tenebris ad lucem, a vanitate ad veritatem, a morte denique ad vitam traducantur. Atque ut hujus remedii vis ac virtus necessaria sit, cuncta, uti jam diximus, superstitionis vestrae conciliabula, id est, omnium haereticorum oratoria, si tamen oratoria dici debent, sine ulla contradictione ipsis adempta, catholicae Ecclesiae incunctanter tradi praecepimus; reliqua autem loca publice adjudicari, nec ullam deinceps eo conveniendi licentiam vobis relinqui. Adeo ut a praesenti die nullo prorsus in loco tam publico quam privato illegitimi vestri coetus audeant convenire. Proponatur. II. (0282B)Τοιγάρτοι ἐπειδὴ τὸν ὄλεθρον τοῦτον τῆς ὑμετέρας ἐξωλείας ἐπὶ πλεῖον φέρειν οὐκ ἔστιν οἷόν τε, διὰ τοῦ νόμου τούτου προαγορεύομεν, μή τις ὑμῶν συνάγειν τοῦ λοιποῦ τολμήση. διὸ καὶ πάντας ὑμῶν τοὺς οἴκους ἐν οἷς τὰ συνέδρια ταῦτα πληροῦτε, ἀφαιρεθῆναι προσετάξαμεν, μέχρι τοσούτου τῆς φροντίδος ταύτης προχωρούσης, ὡς μὴ ἐν τῷ δημοσίῳ μόνον, ἀλλὰ μη δ' ἐν οἰκίᾳ ἰδιωτικῇ, ἢ τόποις τισὶν ἰδιάζουσι τὰ τῆς δεισιδαίμονος ὑμῶν ἀνοίας συστήματα συντρέχειν. πλὴν ὅσόν περ ἐστὶ κάλλιον, ὅσοι τῆς ἀληθινῆς καὶ καθαρᾶς ἐπιμελεῖσθε θρησκείας, εἰς τὴν καθολικὴν Ἐκκλησίαν ἔλθετε, καὶ τῃ ταύτης ἁγιότητι κοινωνεῖτε, δι' ἧς καὶ τῆς ἀληθείας ἐφικέσθαι δυνήσεσθε κεχωρήσθω δὲ παντελῶς τῆς τῶν ἡμετέρων καιρῶν εὐκληρίας, ἡ τῆς διεστραμμένης διανοίας ὑμῶν ἀπάτη. λέγω δὲ, ἡ τῶν αἱρετικῶν καὶ σχισματικῶν ἐναγῆς τε καὶ (0282C)ἐξώλης διξόνοια· πρέπει γὰρ τῇ ἡμετέρᾳ μακαριότητι ἧς ἀπολαύομεν σὺν Θεῷ, τὸ τοὺς ἐπ' ἐλπίσιν ἀγαθαῖς βιοῦντας, ἀπὸ πάσης ἀτάκτου πλάνης εἰς τὴν εὐθεῖαν ὁδὸν ἀπὸ τοῦ σκότους ἐπὶ τὸ φῶς, ἀπὸ ματαιότητος εἰς τὴν ἀλήθειαν, ἀπὸ θανάτου πρὸς σωτηρίαν ἄγεσθαι. ὑπὲρ δὲ τοῦ τῆς θεραπείας ταύτης καὶ ἀναγκαίαν γενέσθαι τὴν ἰσχὺν προσετάξαμεν καθὼς προείρηται, ὑπὸ πάντα τὰ τῆς δεισιδαιμονίας ὑμῶν συνέδρια, πάντων φημί τῶν αἱρετικῶν τοὺς εὐκτηρίους, εἴγε εὐκτηρίους ὀνομάζειν οἴκους προσήκει, ἀφαιρεθέντας ἀναντιῤῥήτος, τῇ καθολικῇ Ἐκκλησίᾳ χωρίς τινὸς ὑπερθέσεως παραδοθῆναι. τοὺς δὲ λοιποὺς τόπους τοῖς δημοσίοις προσκριθῆναι. καὶ μηδεμίαν ὑμῖν εἰς τὸ ἑξῆς τοῦ συναγαγεῖν εὐμάρειαν περιλειφθῆναι· ὅπως ἐκτῆς ἐνεστώσης, 'eegr;μήρας, ἐν μηδενὶ τόπῳ μή τε δημοσίῳ μή τ' ἰδιωτικῷ, τὰ ἀθέμιτα ὑμῶν συστήματα (0282D)ἀθροισθῆναι τολμήσῃ· προτεθήτω.
DE MAGISTRATIBUS MUNICIPALIBUS. (0283A) Imp. Constantinus A. ad Florentinum P. P. Decuriones ad Magistratum, vel exactionem annonarum ante tres menses, vel amplius nominari debent, ut, si querimonia eorum justa videatur, sine impedimento in absolvendi locum aliis subrogetur. Dat. Id. April. Constantinop., Severo et Rufino Coss. (323) (Ex Cod. Just.).
Anno Domini 324. Crispo III et Constantino III Caess. Coss. DE HIS QUI NUMERO LIBERORUM VEL PAUPERTATE EXCUSATIONEM MERUERINT. Imp. Constantinus A. Dalmatio. Quoniam cognovimus nonnullos vacationem a nobis personalium munerum impetrasse, alienos pro suis liberis nostris (0283B)conspectibus offerentes, jubemus eos, cum hoc probatum sit, indulto beneficio privari, eos autem, qui cujuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur, obeundis statim pro suo patre muneribus applicetur; patribus qui filios vel filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda. § 1. Quod si quis propter censum tenuem vacationem meruerit, atque hoc probaverit, beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia vocabatur obsequia. Dat. XIV. Kal. Febr. Sirmio, Crispo III. et Constantino II. Coss. (324).
DE NAVICULARIIS. Imp. Constantinus A. Elpidio . . . . . Ex quocumque (0283C)Hispaniae littore portum urbis Romae navicularii (0284A)navis intraverit, quae onus dumtaxat fiscale subvexerit, eamdem sine interpellatione cujusquam abire praecipimus, nec ulli extraordinario oneri deservire, ut facilius injuncta sibi possit implere obsequia. Dat. VIII. Id. Mart. Thessalonicae, Crispo III et Constantino III. Coss. (324).
DE EXORDINARIIS SIVE SORDIDIS MUNERIBUS. Imp. Constantinus A. ad edictum Chalcedoniensium et Macedoniensium. Quotiescumque aliquam adscriptionem fieri necesse est, rectorum consiliis et dispositione uniuscujusque civitatis fiat adscriptio, ne libidini et commodo potiorum multitudo mediocrium subjecta gravibus et iniquissimis afficiatur injuriis. Acc. VIII. Kal. Maii Crispo III. et Constantino III. AA. Coss. (324).
DE INFIRMANDIS HIS QUAE SUB TYRANNIS AUT BARBARIS GESTA SUNT. (0284B) Imp. Constantinus A. ad Constantium Pf. P. Remotis Licinii tyranni constitutionibus et legibus, omnes sciant, veteris juris et statutorum nostrorum observari debere sanctionem. PP. XVII. Kal. Jun, Crispo III. et Constantino III. Caess. Coss. (324).
DE DECURIONIBUS. Constantinus A. ad Hilarianum Proconsulem Africae. Si quis decurio vel propriae rei caussa vel rei publicae cogatur nostrum adire comitatum, is non ante discedat, quam insinuato judici desiderio proficiscendi licentiam consequatur. Quod si pro sua audacia parvi aliquis hanc fecerit jussionem, deportationis exitum sortiatur. PP. VII. Id. Jul. Karthagine, (0284C)Crispo III. et Constantino III. Coss. (324).
SI PER VIM, VEL ALIO MODO ABSENTIS PERTURBATA SIT POSSESSIO. (0285A) Imp. Constantinus A. Severo. Judices absentium, qui cujuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in jure personas, et auctoritatis suae formidabile ministerium objiciant: atque ita tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an ejus, qui quolibet modo peregrinatur, possessio ablata sit, quam propinquus, vel parens, vel proximus, vel amicus, vel colonus, vel libertus seu servus quolibet titulo retinebat; nec eos, qui dejecti sunt, absentium nomine possidentes, quia minime ipsis decisio causae mandata sit, ab experiunda re secludant: nec, si servi sint, eorum rejiciant in jure personas, quia hujusmodi conditionis hominibus causas perorare fas non (0285B)sit. Sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta, litigium eis inferentibus largiri convenit: ut eos momentariae perinde possessioni (sine ulla cunctatione) restituant, ac si reversus dominus litigasset. Cui tamen (domino) quolibet tempore reverso, actionem possessionis recuperandae indulgemus; quia fieri potest ut restitutio propter servos infideles, vel negligentes propinquos, vel parentes, vel proximos, vel amicos, vel colonos, vel libertos interea differatur. Absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est: sed reformato statu, qui per injuriam sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant: judicio servato justis legitimisque (absentibus) (0285C)personis: cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. Dat. 10. Dat. Calend. Novembr. Constantinop. Constantino VII et Constante C. III Coss. (324) ( Ex Cod. Just. ).
Anno Domini 325. Paulino et Juliano Coss. DE INFIRMANDIS. Constantinus A. ad universos Provinciales. Tyranni et judicum ejus gestis infirmatis, nemo per calumniam velit quod sponte ipse fecit evertere, nec quod legitime gestum est. Dat. prid. Id. Febr. Paullino et Juliano Coss. (325.)
DE OFFICIO VICARII. Imp. Constantinus A. ad Silvium . . . . . . . Paullum (0286A)mag. Italiae. Post alia: Ne tua gravitas occupationibus aliis districta hujusmodi rescriptorum cumulis oneretur, placuit has solas caussas gravitati tuae injungere, in quibus persona potentior inferiorem aut minorem judicem premere potest, aut tale negotium emergit, quod in praesidiali judicio terminari fas non est, ut, quod per eosdem praesides diu tractatum, apud te debeat terminari. Dat. V. Kal. Mart. Nicomediae, Paullino et Juliano Coss. (325).
DE HIS QUAE EX PUBLICA COLLATIONE ILLATA SUNT NON USURPANDIS. Imp. Constantinus A . . . . . Nullus judicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione opposita vel invadat, vel conetur invadere. Dat. prid. Non. Mart. Treviris, Paullino et Juliano (0286B)Coss. (325).
DE POSTULANDO. Imp. Constantinus A. Helladio. Saepius clariusque . . . advocatis existimationi suae immensa atque illicita compendia praetulisse, nomine honorarior um, ex ipsis negotiis, quae tuenda susceperint, emolumenta sibi certae partis cum gravi damno litigatoris et depraedatione poscentes. Placuit igitur, ut omnes, qui in hujusmodi (0287A)scaevitate permanserint, ab hac professione penitus arceantur. Data III Kal. April. Paullino et Juliano Coss. (325).
DE USURIS. Imp. Constantinus A. ad Dracilianum agentem vices. Pf. P. Quicumque fruges humidas vel arentes indigentibus mutuas dederint, usurae nomine tertiam partem superfluam consequantur, id est, ut, si summa crediti in duobus modiis fuerit, tertium modium amplius consequantur. Quodsi conventus creditor propter commodum usurarum debitum recipere noluerit, non solum usuris, sed etiam debiti quantitate privandus est. Quae lex ad solas pertinet fruges: nam pro pecunia ultra singulas centesimas creditor vetatur accipere. PP Caesareae XV. Kal. (0287B)Maias, Paullino et Juliano Coss. (325).
INTERPRETATIO. Quicumque fruges humidas (id est, vinum et oleum) vel quodcumqae annonae genus alteri commodaverit, non plus ab eo propter usuram quam tertiam partem accipiat, id est, ut supra duos modios, qui accepit, tertium reddat. Quod si conventus fuerit ille, qui commodat, et pro majore usura noluerit debitum suum, adjecto tertio modio, a debitore recipere, etiam debitum perdat. Quam rem ad solas fruges praecipimus pertinere. Nam quando pecunia fuerit (0288A)commodata, nisi unam tantum centesimam a creditoribus exigi non jubemus.
DE DIVERSIS RESCRIPTIS. Imp. Constantinus. A. Severo Pf. U. . Quoties rescripto nostro praejudicium vel moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur; quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. Nec praescriptionis igitur peremptoriae relaxatio petatur, nec contra edictum supplicetur. Dat. X. Kal. Jun. Nicaeae, Paullino et Juliano VV. CC. Coss. (325).
INTERPRETATIO. Moratoria praescriptio dicitur quae caussam prolongat, id est, quando induciae a litigatore petuntur a Principe: peremptoria, quae caussam principalem (0288B)tollit, id est, si litigator beneficio Principis sine judicio caussam velit exstingui. Et ideo moratoria praescriptio per rescriptum Principis supplicantibus concedi potest; peremptoria concedi non potest, et, si concessa fuerit a Principe, non valebit.
DE VETERANIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. Comitatenses (0289A)et ripenses milites atque protectores suum caput, patris ac matris, et uxoris, si tamen eos superstites habeant omnes excusent, si censibus inditi habeantur. Quod si aliquam ex his personis non habuerint vel nullam habuerint, tantum pro suo debent peculio excusare, quantum pro iisdem, si non deessent, excusare potuissent, ita tamen, ut non pactione cum alteris facta, simulato dominio, rem alienam excusent, sed vere proprias facultates. § 1. Veteranos autem post emeritae missionis epistolas tam suum quam uxoris caput excusare sancimus; at si honestam missionem meruerint, suum caput tantummodo excusare. Caeteros omnes veteranos de quocumque exercitu una cum uxore sua unius capitis frui excusatione praecipimus. § 2. Ripensis autem veteranus (0289B), qui ex priore lege c post viginti quattuor stipendia honesta missione impetrata unius excusatione capitis fruebatur, etiamsi viginti stipendiis completis honestam missionem meruerit, ad exemplum comitatensium militum unum caput excuset. Intra viginti etiam stipendia dimissus, quoniam imbecilli et debiles censibus non dedicantur, eodem beneficio utatur. § 3. Alares autem et cohortales dum militant, propria capita excusent; veteranis quoque eadem excusationis solatia habituris, qui quocumque tempore in quibuscumque partibus meruerint missionem, si ex comitatensi militia senectutis vel debilitatis caussa dimissi fuerint, indiscreto dispendiorum numero duo capita excusaturis, id est, suum atque uxoris; et ripensibus indiscrete idem privilegium habituris, si (0289C)se ob belli vulnera dimissos probaverint: ita ut, si quis eorum post quindecim stipendia intra viginti et quattuor annos ex militia decesserit, sui tantum (0290A)capitis excusatione fruatur; uxorem enim ripensis, si militia decesserit [sui tantum capitis excusatione], post viginti et quattuor annos excusari oportet. PP. XV. Kal. Jul., Antiochiae, Paullino et Juliano Coss. (325).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Maximum. . . . . Quoniam diversis praestitimus, ut legionibus vel cohortibus deputentur, vel militiae restituantur, quisquis hujus modi beneficium proferat, requiratur, utrum ex genere decurionum sit vel ante nominatus ad curiam, ut, si quid tale probetur, curiae suae et civitati reddatur. Quam formam circa omnes, qui jamdudum probati in militaribus officiis agunt, vel restituti militiae sacramento muniuntur, vel postea per suffragia (0290B)probabuntur, observari conveniet. PP. V. Id. Jul. Antiochiae, Paullino et Juliano Coss. (325).
DE SUSCEPTORIBUS PRAEPOSITIS ET ARCARIIS. Imp. Constantinus A. ad Eufrasium Rationalem trium provinciarum. Post alia: Pro multis, etiam et in diversis locis constitutis liceat simul auri pondus inferre, ita ut pro omnibus fundis securitas emissis cautionibus detur, ne, separatim ab unoquoque auro exacto, multis et assiduis incrementis provincialium utilitas fatigetur. § 1. Hoc quoque addimus, ut unusquisque, quod debet, intra anni metas, quo tempore voluerit, inferat, et per tabularium apparitorem (0291A)illatio cognoscatur; absque omni mora auro suscipiendo, ne quis in aliena civitate sumptus faciat, vel, quod est gravius, legem commissi frustratus incurrat. Nam si solvere volens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitis contestationem debebit proponere, ut, hoc probato, et ipse securitatem debitam, commissi nexu liberatus, cum emolumentis accipiat, et qui suscipere neglexerit, ejus ponderis, quod debebatur, duplum fisci rationibus per vigorem officii tui inferre cogatur. Dat. XIV. Kal. Aug., Paullino et Juliano Coss. (325).
DE PONDERATORIBUS ET AURI ILLATIONE. Imp. Constantinus A. ad Eufrasium Rationalem trium provinciarum. Si quis solidos appendere volucrit auri cocti, septem solidos quaternorum scripulorum (0291B)nostris vultibus figuratos appendat pro singulis unciis, quatuordecim vero pro duabus, juxta hanc formam omnem summam debiti illaturus. Eadem ratione servanda, et si materiam quis inferat, ut solidos dedisse videatur. Aurum vero, quod infertur, aequa lance et libramentis paribus suscipiatur, scilicet ut duobus digitis summitas lini retineatur, tres reliqui liberi ad susceptorem emineant, nec pondera deprimant, nullo examinis libramento servato, nec aequis ac paribus suspenso statere (0292A)momentis, etc. PP. XIV Kal. Aug., Paullino et Juliano Coss. (325).
DE JUDICIIS. Imp. Constantinus A. ad Severum Pf. U. Nulli prorsus audientia praebeatur, qui caussae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque judicio poterat terminari, apud diver sos judices voluerit ventilare: poena proposita, si quis contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione; alium super principali quaestione judicem postulaverit, ut, rei, quae petatur, integra aestimatione subducta, quintam portionem reipublicae ejus civitatis inferat, in cujus finibus res, de qua agitur, constituta est. PP, III. Kal. Aug., Juliano et Paullino Coss. (325).
(0292B)INTERPRETATIO. Nullus penitus audiatur, qui unius caussae propositionem apud duos judices partiri voluerit, ut apud unum de negotio principali proponat, et ab alio sibi momenti beneficiorem postulet consignari. Quod si quis hoc facere fortasse praesumpserit, ejusmodi poena se noverit condemnandum, ut nec illud, quod repetit, ulla ratione recipiat, et quintam portionem facultatum suarum, de quantum ibi possiderit, reip. civitatis illius cedat, in cujus finibus res, de qua agitur, fuerit constituta.
DE OFFICIO PRAEFECTORUM PRAETORIO. Imp. Constantinus A. ad Constantium Pf. P. (0293A)Edicto omnes provinciales monemus, ut, si interpellantes proprios praesides contempti fuerint, gravitatem tuam interpellent, ut si id culpa vel negligentia praesidum admissum esse constiterit, illico ad scientiam nostram referat gravitas tua, quo possint congrue coerceri. Dat. IV. Kal. Sept., Antiochiae, Paullino et Juliano Coss. (325).
DE FIDE TESTIUM ET INSTRUMENTORUM. Imp. Constantinus A. Aurelio Helladio. Etsi veteris juris definitio et retro principum rescripta in judicio petitori ejus rei, quam petit, necessitatem probationis dederunt, tamen nos aequitate et justitia moti jubemus, ut, si quando talis emerserit caussa, in primordio, juxta regulam juris, petitor debeat probare, unde res ad ipsum pertineat; sed si deficiat pars (0293B)ejus in probationibus, tunc demum possessori necessitas imponatur probandi, unde possideat, vel quo jure teneat, ut sic veritas examinetur. Dat. Naisso XV. Kal. Oct., Paullino et Juliano Coss. (325).
DE ACCUSATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad universos Provinciales. Si quis est cujuscumque loci, ordinis, dignitatis, qui se in quemcumque judicum, comitum, amicorum vel palatinorum meorum aliquid veraciter et manifeste probare posse confidit, quod non integre atque juste gessisse videatur, intrepidus et securus accedat; interpellet me, ipse audiam omnia, ipse cognoscam, et, si fuerit comprobatum, ipse me vindicabo. Dicat securus, et bene sibi conscius dicat. Si probaverit, ut dixi, ipse me vindicabo de eo, qui me usque ad (0293C)hoc tempus simulata integritate deceperit. Illum autem, qui hoc prodiderit et comprobaverit, et dignitatibus et rebus augebo. Ita mihi summa divinitas semper propitia sit, et me incolumem praestet, ut cupio, felicissima et florente re publica. PP. XV. Kal. oct. Nicomedia, Paullino et Juliano Coss. (325).
DE GLADIATORIBUS. Imp. Constantinus A. Maximo Pf. P. Cruenta spectacula in otio civili et domestica quiete non placent. Quapropter, qui omnino gladiatores esse prohibemus (0294A), cos, qui forte delictorum caussa hanc conditionem atque sententiam mereri consueverant, metallo magis facies inservire, ut sine sanguine suorum scelerum poenas agnoscant. PP. Beryto, Kal. Oct., Paullino et Juliano Coss. (325).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Constantium Pf. P. Quoniam relectis curiis nonnulli ad militiae praesidia confugiunt, omnes, qui nondum primipilo inveniuntur obnoxii, solutos militia ad eamdem curiam reverti praecipimus. His solis in militia permansuris, qui pro loco atque ordine jam pars tui attinentur. Dat. Non. Oct., Paullino et Juliano Coss. (325).
DE EROGATIONE MILITARIS ANNONAE. (0294B)Imp. Constantinus A., Have Felix, carissime nobis. Tribunos sive praepositos, qui milites nostros curant, annonas, per dies singulos scriptionis indicio sibi debitas, in horreis de relinquere non oportet, ut procuratores seu suscep to res vel praepositi pagorum et horreorum eam comparent: hinc enim fit, ut a pronvincialibus non annonas, sed pecunias postulent memorati, ipsis etiam speciebus remaneant vitiatis atque corruptis. Constituimus ideoque derelictae annonae fisco compendium vindicari, subscribendario et optione gladio feriendis, quoniam fieri non potest, ut vel provinciales iterata collatione graventur, vel militibus corruptae species (0295A)dividantur, detractantibus memoratis ad diem sumere annonas suae congruas dignitati. In qua culpa si quis fuerit apprehensus, nec personae merito, nec honoris fastigio defendendus est. Dat. XIV Kal. Nov. Aquis, Paullino et Juliano Coss. (325).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Maximum Vicarium Orientis. Si qui vel ex majore vel ex minore civitate originem ducit, si eamdem evitare studens, ad alienam se civitatem incolatus occasione contulerit, et super hoc vel preces dare tentaverit vel qualibet fraude niti, ut originem propriae civitatis eludat, duarum civitatum decurionatus onera sustineat, in una voluntatis, in una originis gratia. PP. VIII. Kal. Jan. , Paullino et Juliano Coss. (325.)
(0295B)INTERPRETATIO. Si quicumque curialis de ea in qua natus est civitate, ad aliam transire voluerit, conditionem curiae debitam nullatenus possit evadere, nec si hoc ipsum mereri interposita supplicatione tentaverit, nec ullo argumento necessitates aut servitia civitatis suae pro eo, quod habitationem mutare voluit, possit evadere. Nam quicumque hoc fecerit et se in (0296A)aliam civitatem transtulerit, hoc jubet, ut in utraque serviat civitate, id est, in una pro conditione nascendi, et in alia pro habitandi voluntate deserviat.
Anno Domini 326. Constantino A. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN. Imp. Constantinus A. ad Populum. Cum jus vetus ingenuas fiscalium servorum contubernio conjunctas ad decoctionem natalium cogat, nulla vel ignorantiae venia tributa vel aetati, placet conjunctionum quidem talium vincula vitari: sin vero mulier ingenua, vel ignara, vel etiam volens, cum servo fiscali convenerit, nullum eam ingenui status damnum sustinere; sobolem vero, quae patre fiscali, matre nascetur ingenua, mediam tenere fortunam, ut servorum (0296B)liberi et spurii liberorum Latini sint, qui, licet servitutis necessitate solvantur, patroni tamen privilegio tenebuntur. Quod jus et in fiscalibus servis, et in patrimoniorum fundorum origine coercentes, et ad emphyteuticaria praedia, et quae ad privatarum rerum nostrarum corpora pertinent, servari volumus. Nihil enim rebus publicis ex antiquo jure detrahimus, nec ad consortium hujus legis volumus urbium quarumcumque servitia copulamus, ut civitates integram teneant interdicti veteris potestatem. Si vel error improvidus vel simplex ignorantia vel aetatis infirmae lapsus in has contubernii plagas depulerit, haec nostris sanctionibus sint excepta. Dat. VII. Kal. Febr., Serdicae, Constantino A. VII. et Constantio Coss. (326).
DE HAEREDITATIS PETITIONE. (0296C) Imp. Constantinus A. et Caesar ad Maximum Pf. (0297A)U. Si is, qui dignitate Romanae civitatis amissa Latinus fuerit effectus, in eodem statu munere lucis excesserit, omne peculium ejus a patrono, vel a patroni filiis, sive nepotibus, qui nequaquam jus agnationis amiserint, vindicetur. Nec ad disceptationem veluti hereditariae controversiae filiis liceat accedere, cum ejus potissimum status ratio tractanda sit, non quem beneficio libertatis indultae sortitus acceperit, sed is, in quo munere lucis excesserit. Dat. III. Kal. Febr. Serdicae, ipso Augusto VII, et Caes. Coss. (326).
INTERPRETATIO. Si quis civis Ramanus libertus, intercedente culpa, Latinus libertus fuerit effectus, si in eadem Latinitate, sine reparatione prioris status, ab hac luce discesserit, facultates illius patronus, vel (0297B)patroni filii, vel nepotes, qui tamen per virilem lineam descendunt et emancipati non fuerint, sibimet vindicabunt. Nec si filios, quos civis Romanus generavit, fortasse dimiserit, aliquid de ejus hereditate praesumant: quia non requirendum est in qua libertate nati fuerint, sed in qua pater eorum positus conditione defecerit.
AD LEGEM JULIAM DE ADULTERIIS. (0298A) Imp. Constantinus A. Africano V. C. Quae adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit requiri debebit, et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina praebuerit; ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis juris excepta, si vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate ejus, quae in reatum deducitur, accusatione excusa, liberi qui accusantur abscedant, cum ab his feminis pudicitiae ratio requiratur, quae juris nexibus detinentur, hae autem immunes a judiciaria severitate praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. Dat. III. Non Febr. Heracleae, Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
(0299A)INTERPRETATIO. Tabernae domina, hoc est uxor tabernarii, si inventa fuerit in adulterio, accusari potest: si vero ejus ancilla, vel quae ministerium tabernae praebuit, in adulterio fuerit deprehensa, pro vilitate dimittetur. Sed et ipsa tabernarii uxor si tam vilis ministerii officium egerit, et in adulterio fuerit deprehensa, accusari non potest a marito.
DE CUSTODIA REORUM. Imp. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus apud acta, cum de admisso constiterit poenam carceris sustineat, atque ita postmodum eductus apud acta audiatur. Ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut (0299B)judicibus immodice saevientibus freni quaedam attemperies adhibita videatur. Dat. III. Non. Febr. Heracleae, Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
DE CURSU PUBLICO. Imp. Constantinus A. ad Acyndinum Pf. P. . Praesidibus et rationalibus caeterisque, quibus propterea res publicae et annonas et alimenta pecoribus (0300A)subministrant, usurpandi agminalis seu paraveredi licentia derogetur. Quibus illud quoque licere non patimur, ne quid de provincialibus citra ordinem poscant, nisi hi tantum, quorum fides cognita est, cum usus necessitatis exegerit. Vestrae vero gravitatis ubi ratio exegerit, cursus publicus praesto est; quibus si a publico itinere aliqua militari via devertendum fuerit, ubi evectio non erit, publicis utemini agminalibus, sed modice et temperate tantum ad usum proprium necessariis. Quae res si neglecta fuerit, vobis aestimationis vestrae notam incurrentibus, praesides periculum sustinebunt, cum super hac re exploratores jam missi sint. Quae enim mala nostris provincialibus inferantur, conjici ex eo etiam potest, quod nostris itineribus, quos publica utilitas movet, (0300B)magna atque anxia dispositione vix vicenorum agminalium numerus subministrari queat. PP. XV. Kal. Mart. Constantino A. VII et Constantio C. Coss. (326).
DE POSTULANDO. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. P Advocatos, qui consceleratis depectionibus suae opis egentes spoliant atque denudant, non jure caussae, sed (0301A)fundorum, pecorum et mancipiorum qualitate rationeque tractata, dum eorum praecipua poscunt, coacta sibi pactione transcribi, ab honestorum coetu judiciorumque conspectu segregari praecipimus. PP. VIII Id. Mart. Constantinopoli, Constantino Aug. VIII et Constantio Caes. Coss. (329).
INTERPRETATIO. Advocati (id est caussas agentes ), qui per iniquam cupiditatem susceptos, quorum caussas agunt, prius cogunt de rebus suis taliter scriptura intercedente pacisci, ut omnia, quae meliora sunt in agris aut mancipiis aut in pecoribus, ad eos sub promissa defensione perveniant. Et ideo qui tam scelerati in eos, quibus patrocinium promittunt, fuerint deprehensi, et a conventu honestorum virorum et judiciorum communione praecipimus segregari.
DE INTEGRI RESTITUTIONE. (0301B) Imp. Constantinus A. ad Populum. In integrum restitutione minoribus adversus commentitias venditiones, et adversus tutorum insidias sanctionum praesidio cautum esse non dubium est: ac si quid forte iidem de suo in fraudem tutelae alienasse docerentur, (0302A)fraudatorio interdicto prospectum esse minoribus declaratur. Dat. III. d. Mart. Sirmio, ipso A. VII. et Constantio Caes. IV Coss. (326).
INTERPRETATIO. In annis minoribus constitutis multum legibus constat esse prospectum. Et ideo adversus tutorum fraudes vel venditiones, quas minoribus aliquibus commentis extorserint, aut quicquid sub tutelae nomine injuste egerint, noverint legis beneficio revocandum.
DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM. Imp. Constantinus A. ad populum. Lex quae tutores curatoresque necessitate adstrinxit, ut aurum, argentum, gemmas, vestes coeteraque mobilia pretiosa, urbana etiam praedia et mancipia, domos, balnea, horrea atque omnia, quae intra civitatem sunt, venderent omniaque ad nummos (0302B)redigerent, praeter praelia et mancipia rustica, multum minorum utilitati adversa est. Praecipimus itaque, ut haec omnia nulli tutorum, curatorumve liceat vendere, nisi hac forte necessitate ac lege, qua rusticum praedium atque mancipium vendere vel pignorare vel in donationem propter nuptias vel in dotem dare in praeteritum licebat: scilicet per inquisitionem judicis et probationem causae interpositionemque decreti, ut fraudi locus non sit. Ante omnia igitur urbana mancipia, quae totius supellectilis notitiam gerunt, semper in haereditate et in domo retineantur; nam boni servi fraudem fieri, prohibebunt: mali si res exegerit, sub quaestione positi, poterunt prodere veritatem; atque ita omnia observabunt, ut nec inventarium minuere nec mutare vel subtrahere aliquid tutor valeat. Quod in veste, margaritis, gemmis et vasculis (0302C)caeteraque supellectili necessarium est. Et tolerabilius est, si ita contigerit, servos mori suis dominis, quam servire extraneis: quorum fuga potius tutori adscribitur, sive negligentia dissolutam esse patiatur disciplinam sive (0303A)duritia vel inedia atque verberibus eos afficiat. Nec enim dominos exsecrantur, sed magis diligunt, ita ut haec lex per hoc quoque melior antiqua sit. Tunc enim remota servorum custodia, etiam vita minorum saepius prodebatur. Nec vero domum vendere liceat, in qua defecit pater, minor crevit, in qua majorum imagines aut non videre fixas aut revulsas videre satis est lugubre. Ergo et domus et caetera omnia immobilia in patrimonio minorum permaneant, nullumque aedificii genus, quod integrum haereditas dabat, collapsum tutoris fraude depereat. Sed et si parens vel ille, cujuscumque haeres est minor, reliquerit deformatum aedificium, tutor testificatione operis ipsius et multorum fide id reficere cogatur: ita enim annui reditus plus minoribus conferent, quam per fraudes pretia diminuta. Servi etiam, qui aliqua sunt arte praediti, (0303B)operas suas commodo minoris inferant, et reliqui, qui in usu minoris domini esse non poterunt, quibusque ars nulla est, partim labore suo, partim alimoniarum taxatione pascantur. Lex enim non solum contra tutores, sed etiam contra feminas immoderatas atque intemperantes prospexit minoribus, quae plerumque novis maritis non solum res filiorum, sed etiam vitam addicunt. Huic accedit, quod ipsius pecuniae, in qua robur omne patrimoniorum veteres posuerunt, foenerandi usus vix diuturnus, vix continuus et stabilis est; quo subsecuto, intercidente saepe pecunia, ad nihilum minorum patrimonia deducuntur. Jam ergo venditio tutoris nulla sit sine interpositione decreti: exceptis his duntaxat vestibus, quae detritae usu seu corruptae servando servari non potuerint, etiam tutore vel curatore sollicito, ut easdem inspiciat (0303C)frequenti recognitione incolumes Animalia quoque supervacua minorum quin veneant, non vetamus. Dat. III. Id. Mart. Sirmii, Constantino A. VII. et Constantio Caes. Coss. (326).
AD LEGEM CORNELIAM DE FALSO. (0304A) Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. Cum in praeterito is mos in judiciis servaretur, ut prolatis instrumentis, si ea falsa quis diceret, a sententia judex civilis controversiae temperaret eoque contingeret, ut imminens accusatio nullis clausa temporibus petitorem possessoremve deluderet, commodum duximus, ut, etsi alteruter litigantium falsi strepitum intulisset, petitori tamen possessorive momentum prolatorum instrumentorum conferet auctoritas; ut tunc, civili Jurgio terminato, secunda falsi actio subderetur § 1. Volumus itaque, ut primum cesset inscriptio. Sed ubi falsi examen inciderit, tunc ad morem pristinum, quaestione civili per sententiam terminata, acerrima fiat indago argumentis testibus, (0304B)scripturarum collatione aliisque vestigiis veritatis. Nec accusatori tantum quaestio incumbat, nec probationis ei tota necessitas indicatur, sed inter utramque personam sit judex medius, nec ulla, quae sentiat, interlocutione divulget, sed tanquam ad imitationem relationis, quae solum audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia, quid sibi liqueat, proditurus. § 2. Ultimum autem finem strepitus criminalis, quem litigantem disceptantemque fas non sit excedere, anni spatio limitamus, cujus exordium testatae apud judicem competentem actionis nascetur auspicium: capitali post probationem supplicio, si id exigat magnitudo commissi, vel deportatione ei, qui falsum commiserit imminente. PP. VIII. Kal. April. in Foro Trajani, Constantino (0304C)A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
DE SUARIIS PECUARIIS. Imp. Constantinus A. Lucrio Verino . . . In arbitrio suo possessor habeat, ne suario pecuniam solvat. Quod ideo permissum est, ne in aestimando porcorum (0305A)pondere licentia suariis praebeatur. Quod si juste porcos suarius aestimaverit, huic pecuniam possessor, cui pensitationis utriusque copia est indulta, numerabit. Ne autem suario in suscipienda pecunia detrimenti aliquid afferatur, singulis quibusque annis ea pretia porcinae possessor annumeret, quae usus publicae conversationis attulerit. Et quoniam non semper, nec in omnibus locis una est forma pretiorum, pro diversitate locorum est temporum in specie pretia danda sunt, nisi ipsa porcina praestetur. Judices autem regionum monendi sunt, ut per singulos annos ad scientiam tuam referant, quae in quibus locis sunt pretia porcinae, ut, instructione hac a tua gravitate perpensa, tunc demum suarii per diversa proficiscantur, et pretia suscipiant, quae in his regionibus (0305B)versari cognoveris. Queri enim suarii non poterunt, quia nihil interest, carius an vilius comparent, cum quantum pretium daturi sunt, a possessore accipiant; et possessores erunt moderati in specie distrahenda, cum se sciant quanto majora pretia pro carne poposcerint, tanto plus suariis soluturos. Dat. III. Id. April. Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
DE EMENDATIONE SERVORUM. Idem A. Maximiliano Macrobio. . . Quoties verbera (0306A)dominorum talis casus servorum comitabitur, ut moriantur, culpa nudi sunt, qui, dum pessima corrigunt, meliora suis acquirere vernulis voluerunt. Nec requiri in hujus modi facto volumus. in quo interest domini incolume juris proprii habere mancipium, utrum voluntate occidendi hominis an vero simpliciter facta castigatio videatur. Toties etenim dominum non placet morte servi reum homicidii pronuntiari, quoties simplicibus quaestionibus domesticam exerceat potestatem. Si quando igitur servi plagarum correctione, imminente fatali necessitate, rebus humanis excedunt, nullam metuant domini quaestionem. Dat. XIV. Kal. Maii Sirmio, Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
(0306B)INTERPRETATIO. Si servus, dum culpam dominus vindicat, (0307A)mortuus fuerit. dominus culpa homicidii non tenetur, quia tunc homicidii reus est, si occidere voluisse convincitur. Nam emendatio non vocatur ad crimen.
AD LEGEM JULIAM DE ADULTERIIS. Imp. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen, ne volentibus temere liceat foedare connubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri vel consobrino et consanguineo maxime fratri, quos verus dolor ad accusationem (0308A)impellit. Sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione compescant. In primis maritum genialis thori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione etiam ream conjugem facere, nec intra certa tempora inscriptionis vinculo contineri veteres retro principes annuerunt. Extraneos autem procul arceri ab hac accusatione censemus. Nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt, et falsis contumeliis matrimonia deformant. PP. Nicomediae VII. Kal. Maii. Constantino A. VII. et Constantino C. Coss. (326).
INTERPRETATIO. In adulterio extraneam mulierem nullus accuset, sed propinqui, ad quorum notam pertinet, hoc est frater germanus, frater patruelis, patruus (0308B)et consobrinus, qui tamen ante inscriptionem, si accusata acquieverit, possunt per satisfactionem veniam promereri. Reliqui ab accusatione prohibentur. Maritis sane etiam ex suspicione accusare permissum est.
QUORUM APPELLATIONES NON RECIPIANTUR. Imp. Constantinus. A. ad Aelianum Proconsule m Africae. Cum antehac lege de appellationibus data statutum (0309A)sit, ne quis a praejudicio vel ab exsecutione interponeret provocationem, neve hujus modi appellatio ab his, qui vice nostra judicant, admittatur ne in perniciem plurimorum, interpositis a praejudicio appellationibus vel moratoriis quibusdam frustrationibus interjectis, litigia protrahantur, tamen nunc poenam addi placuit, ut intelligant universi, principalis negotii disceptatione caussas suas munire debere, et non ab ipsis quodammodo primae interlocutionis exordiis vel ab exsecutionibus provocare, cum et illis, qui impatienter ab articulo appellandum putaverint, post cognitionem totius caussae liceat appellare, et his, qui sero ab exsecutionibus provocant, facultas appellandi minime fuerit denegata. Si quis igitur tali usus appellatione fuerit in tuo judicio deprehensus, (0309B)ipsum quidem triginta folium poena mulctes, causam autem universam, ejus duntaxat, qui a praejudicio vel ab executione temere appellaverit, sine ulla dilatione discingas, cum in nostro auditorio dari minime dilationem oporteat, interpositae appellationis tempore sufficiente litigatoribus ad perferendam instructionem plenissimam. PP. VI. Kal. Maii Carthagine, Constantino A. VII, et Constantino C. Coss. (326).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Quoniam curias desolari cognovimus his, qui per originem obnoxii sunt militiam sibi per supplicationem poscentibus, et ad legiones vel diversa officia currentibus, jubemus omnes curias admoneri, ut, quos intra viginti (0309C)stipendia in officiis deprehenderint vel originem defugisse, vel spreta nominatione militiae se inseruisse, hos ad curiam retrahant, et de caetero sciant esse servandum. Et qui derelicta curia militaverit, (0310A)revocetur ad curiam, non solum si originalis sit, sed et si substantiam muneribus aptam possidens ad militiam confugerit, vel beneficio nostro fuerit liberatus. Dat. XVI. Kal. Jul. Constantino A. VII. et Constantino C. Coss. (326).
DE MEDICIS ET PROFESSORIBUS. Imp. Constantinus. A. ad Rufinum Pf. P. Archiatri omnes et exarchiatris ab universis muneribus curialium, senatorum et comitum perfectissimorumque muneribus et obsequiis, quae administratione perfunctis saepe mandantur, a praestationibus quoque publicis liberi immunesque permaneant, nec ad ullam auri et argenti et equorum praestationem vocentur, quae forte praedictis ordinibus aut dignitatibus adscribuntur. Hujus (0310B)autem indulgentiam sanctionis ad filios quoque eorum statuimus pervenire. Dat. XII. Kal. Jun. Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
DE ACCUSATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. Quodam tempore admissum est, ut non subscriptio, sed professio criminis uno sermone ex ore fugiens tam accusatorem quam reum sub experiendi periculo de patria, de liberis, de fortunis, de vita denique dimicare cogeret. Ideoque volumus, ut, remota professionis licentia ac temeritate, ad subscriptionis morem ordinemque criminatio referatur, ut jure veteri in criminibus deferendis omnes utantur, id est, ut, sopita ira, et per haec spatia mentis tranquillitate recepta, ad supremam actionem cum ratione veniant (0310C)atque consilio. Dat. XI. Kal. Jun. Sirmio. (0311A)Acc. Romae, Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
INTERPRETATIO. Si quis iratus crimen aliquod temere cuilibet objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur. Quod si fortasse resipiscens post iracundiam, quae dixit, iterare aut scribere fortasse noluerit non ut reus criminis teneatur.
DE PRIVILEGIIS EORUM. Imp. Constantinus A. ad Severum Pf. U. Omnes palatinos, quos edicti nostri jam dudum certa privile gia superfundunt, rem, si quam, dum in palatio nostro morantur, vel parcimonia propria quaesiverint, vel donis nostris fuerint consecuti, ut castrense (0311B)peculium habere praecipimus. Quid enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis, ac prope sub conspectibus nostris acquiritur? Sed nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos eruditis studiis itinerum prolixitas et expeditionum difficultas exercet. Ideoque palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerint, peculia sua praecipua retineant, quae, dum in palatio constituti sunt, aut labore, ut dictum est, proprio aut dignatione nostra quaesiverint. PP. X. Kal. Iun. Constantino A. VI. et Constantio C. Coss. (326).
DE MULIERIBUS, QUAE SE SERVIS PROPRIIS JUNXERUNT. (0312A) Imp. Constantinus A. ad Populum. Si qua cum servo occulte rem habere detegitur, capitali sententiae subjugetur, tradendo ignibus verberone, sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur, cum falsae accusationi poena immineat. § 1. Ante legem nupta tali consortio segregetur, non solum domo, verum etiam provinciae communione privata, amati abscessum defleat relegati. § 2. Filii etiam, quos ex hac conjunctione habuerit, exuti omnibus dignitatis insignibus, in nuda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet titulo voluntatis accepturi aliquid ex facultatibus (0312B)mulieris. § 3. Successio autem mulieris ab intestato vel filiis, si erunt legitimi, vel proximis cognastisque deferatur, vel ei quem ratio juris admittit, ita ut et quod ille, qui quondam amatus (0313A)est, et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua videntur habuisse substantia, dominio mulieris sociatum a memoratis successoribus vindicetur. § 4. His ita omnibus observandis, et si ante legem decessit mulier vel amatus, quoniam vel unus auctor vitii censurae occurrit. § 5. Sin vero jam uterque decessit, soboli parcimus, ne defunctorum parentum vitiis praegravetur; sint filii, sint potiores fratribus, proximis atque cognatis, sint relictae successionis haeredes. § 6. Post legem enim hoc committentes morte punimus. Qui vero ex lege disjuncti clam denuo convenerint, congressus vetitos renovantes, hi servorum indicio vel speculantis officii vel etiam proximorum delatione convicti poenam similem sustinebunt. Dat. IV Kal. Jun. Serdicae, (0313B)Constantino A. VII et Constantio C. Coss. (326).
INTERPRETATIO. Si qua ingenua mulier servo proprio se occulte miscuerit, capitaliter puniatur. Servus etiam, qui in adulterio dominae convictus fuerit, ignibus exuratur. In potestate habeat hujus modi crimen quicumque (0314A)voluerit accusare. Servi etiam aut ancillae, si de hoc crimine accusationem detulerint, odiantur: ea tamen ratione, ut si probaverint, libertatem consequantur, si fefellerint, puniantur. Haereditas mulieris, quae se tali crimine maculaverit, vel filiis, si sunt ex marito suscepti, vel propinquis ex lege venientibus tribuatur.
DE EPISCOPIS. Imp. Constantinus A. ad Ablavium Pf. P. Neque vulgari consensu, neque quibuslibet petentibus sub specie clericorum a muneribus publicis vacatio deferatur, nec temere et citra modum populi clericis connectantur, sed cum defunctus fuerit clericus, ad vicem defuncti alius allegetur, cui nulla ex municipibus prosapia fuerit, neque ea est opulentia facultatum, quae publicas functiones facillime queat tolerare; ita ut, si inter (0314B)civitatem et clericos super alicujus nomine dubitetur, si eum aequitas ad publica trahat obsequia, et progenie municeps vel patrimonio idoneus dignoscetur, exemptus clericis civitati tradatur. Opulentos enim saeculi subire necessitates oportet, pauperes ecclesiarum divitiis sustentari. PP. Kal. Jun. Constantino A. VII, et Constante C. Coss. (326).
DE CURSU PUBLICO. Imp. Constantinus A Menandro. Certis nuntiis compertum est, quod plures veluti sibi ac necessitatibus propriis petitas angarias taxato pretio distrahunt. Quamvis itaque raro posthac et non nisi merentibus evectiones praebendae sint, omnes tamen, qui ubique sunt cursus publici observatione destricti, inquirant, si quis in hoc genere criminis possit intercipi, (0314C)ut emptor et venditor in insulam relegetur; illis etiam qui observare jussi sunt, pro dissimulatione vel negligentia idem supplicium luituris, § 1. Non (0315A)improbum tamen est, si is, qui angarialem habet copiam, ad tutelam vitae vel laborem adeundum itineris pro solatio sibi quemdam sociaverit. Namque hoc factum meretur veniam, nec latere poterit explorantes; illud poena superius dicta plectendum est. Super qua re proconsules, rectores provinciarum praefectos vehiculorum atque omnes qui cursui publico praesunt, admoneri conveniet. Dat. X. Kal. Jul. Constantino A. VII et Constantio C. Coss. (326).
DE OPERIBUS PUBLICIS. Imp. Constantinus. a Secundo Pf. P. Provinciarum judices commoneri praecipimus, ut nihil se novi operis ordinari ante debere cognoscant, quam ea compleverint, quae a decessoribus inchoata sunt: exceptis (0315B)duntaxat templorum aedificationibus. Dat. 3 Kal. Jul. Constantino A. 7 et Constantio C. Coss. (326).
DE FALSA MONETA. Imp. Constantinus. A. ad Tertullum Proconsulem Africae. Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas ejus facultates fisco addici praecipimus, atque ipsum severitate legitima coerceri, ut in monetis tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentetur. Dat. prid. Non. Jul. Mediolano, Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
DE INFIRMANDIS HIS QUAE SUB TYRANNIS AUT BARBARIS GESTA SUNT. Imp. Constantinus A. Antiocho Praefecto Vigilum. (0316A)Quae tyrannus contra jus rescripsit, non valere praecipimus: legitimis ejus rescriptis minime impugnandis. Dat. VIII. Id. Jul. Roma, Constantino A. VII. et Constantio Caes. Coss. (326).
Imp. Constantinus A. ad Senatum. Super his, qui ex senatoribus ad navicularium munus a tyranno dejecti sunt, ac restitui suis natalibus deprecantur, placuit vestrae sanctitati judicium examenque mandare, ut vos eligatis, qui splendori vestro patrimonii viribus et honestate vivendi et natalium dignitate respondent. Incongruum est enim tantae dignitatis arbitrium alteri potius, quam vestris suffragiis sententiisque committere. Eorum autem, quos ut dignos elegeritis, nomina Pf. urbis nobis insinuet, ut vestrum judicium comprobemus. Dat. Id. Jul. Constantino A. VII. et (0316B)Constantio C. Coss. (329).
QUEMADMODUM MUNERA CIVILIA INDICANTUR. Imp. Constantinus A. Tiberiano Comiti per Africam. Hi magistratus, qui sufficiendis duumviris in futurum anni officium nominationes impertiunt, periculi sui contemplatione provideant, ut, quam vis populi quoque suffragiis nominatio in Africa ex consuetudine celebretur, tamen ipsi nitantur pariter ac laborent, quemadmodum possint hi, qui nominati fuerint, idonei reperiri. Nam aequitatis ratio persuadet, nisi idonei fuerint nominati, ipsos, quorum est periculum, attineri. Dat. Nocomediae III. Kal. Aug., Constantino A. VII et Constante C. Coss. (326).
DE FILIIS MILITARIUM APPARITORUM ET VETERANORUM. Imp. Constantinus A. ad Severum . . . Veteranorum (0317A)filios propter privilegia parentibus eorum indulta vacare non patimur, sed, programmate per omnes civitates proposito, diligenter quaesitos ad alterutrum compelli jubemus, ut aut decurionatus muneribus obtemperent aut militent; observaturo devotionis tuae officio, ut qui probantur ab annis viginti usque ad viginti et quinque annos aetatem agant. § 1. Si autem veteranorum filii, qui equestrem militiam toleraverunt, inter equites probari voluerint, habeant facultatem, ita ut cum singulis equis idoneis praedicto aggregentur obsequio. § 2. Quod si quis duos equos habeat, vel unum idoneum, et servum unum, cum circitoria militet dignitate, et binas annonas accipiat, qui gradus praebetur aliis post laborem. § 3. Singularum autem civitatum decurionibus intimetur, ut (0317B)veteranorum filios, qui praedictae aetatis sunt, si militare noluerint, vel minus inveniantur idonei, ad curialia vocare non morentur obsequia, si tamen patrimoniis idonei esse noscuntur. § 4. Ex his autem, qui militare voluerint, si qui minus apti sunt equestri militiae, deficiente calamitate membrorum, et legionariae congruisse noscuntur, deducendi ad nos protectori, qui ob hoc missus est, consignentur. Dat. III, Kal. Aug. Aquileia, Constantino A. et Constantio C. Coss. (326).
DE BONIS VACANTIBUS. Imp. Constantinus A. ad Severum Pf. U. Nec interpellatis his, quibus pro laboribus suis ac meritis aliquid donaverimus, sed in jure suo, hoc est sine (0317C)molestia litis manentibus, concitatorem judicii, qui inquietudinem inferre tentaverit, examini tuo (0318A)praesentari oportet, ut citra molestiam possidentis jus suum manifestis probationibus doceat: in quo partes reluctantis ipse suscipies, quoniam fructus liberalitatis nostrae pulsatur. Hac enim lege sancimus, ut, quicumque in tales venient querelas, secundum praedictam formam jus suum ostendant: his, quae comperta fuerint, ad nostram scientiam referendis, ut salva possidentium proprietate, quibus, ut dictum est, in perpetuum quaesita est firmitas possidendi, deliberationis nostrae sit, qualiter his, qui allegationes suas probaverint, beneficio lenitatis nostrae extrinsecus debeat subveniri. Recitata III. Non. Aug. in Palatio, Constantino A. VII, et Constantio C. Coss. (326).
INTERPRETATIO. Non inquietentur ii, quibus aliqua (0318B)pro suo labore donavimus, sed omnibus, quae a nobis donata sunt, ipsorum jure positis, is, qui eos inquietare voluerit, ad judicii audientiam protrahatur, ut sine aliqua molestia possidentis jus suum pulsator valeat confirmare: omnibus, quae hac de re inter praefatos acta fuerint, ad nostram notitiam referendis, ut et nostris inquietatus remediis adjuvetur.
DE APPELLATIONIBUS. (0319A) Imp. Constantinus A. ad Julianum Pf. U. Nonnulli judicum inferioris gradus a sententiis suis interponi provocationis auxilium aegreferentes id efficiunt, ut nobis eorum relationes non necessariae et insolentes ingerantur. Igitur volumus, cum ab eorum sententiis fuerit provocatum, super ea quaestione, cujus appellatione interposita judices esse desierunt, minime eos ad nostram referre clementiam, sed gravitatis tuae, cui nostram vicem commisimus, sacrum auditorium exspectari. Dat. III. Non. Aug. Heracleae, Constantino A. VII. et Constantio Caes. III. Coss. (326).
AD SC. CLAUDIANUM. Imp. Constantinus. . . . . . . . . . . . . . . . . (0319B). . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . I. Kal. sept. Serdicae, Constantino A. VII. et Constantio Caes. Coss. (326).
DE HAERETICIS. Imp. Constantinus A. ad Dracilianum . . . . Privilegia, quae contemplatione religionis indulta sunt, cat olicae tantum legis observatoribus prodesse oportet. Haereticos autem atque schismaticos non solum ab (0320A)his privilegiis alienos esse volumus, sed etiam diversis muneribus constringi et subjici. PP. Kal. Sept. Gerasto, Constantino A. VII, Constantio C. Coss. (326).
DE SC. CLAUDIANO. Imp. Constantinus. A. ad Ablavium Pf. P. Navicularios omnes per orbem terrarum, per omne aevum ab omnibus oneribus et muneribus, cujuscumque fuerint loci vel dignitatis, securos, vacuos immunesque esse praecipimus, sive decuriones sint, sive plebeii, seu potioris alterius dignitatis, ut, a collationibus et omnibus oblationibus liberati, integris patrimoniis navicularium munus exerceant, § 1. Naves quoque eorum, quantaecumque fuerint, ad aliud munus ipsis invitis teneri non convenit, ad (0320B)quodcumque littus accesserint; littorum custodibus et vectigalium praepositis, exactoribus, decurionibus atque rationalibus et judicibus scituris, quod, qui hanc legem violaverit, capite punietur. Dat. XIV Kal. Oct. Constantino A. 7 et Constantio C. Coss. (326).
DE HAERETICIS. Imp. Constantinus. A. ad Bassum . . . . Novatianos non adeo comperimus praedamnatos, ut iis, quae petiverunt, crederemus minime largienda. Itaque ecclesiae suae domos et loca sepulcris apta sine inquietudine eos firmiter possidere praecipimus: ea scilicet, quae ex diuturno tempore vel ex empto habuerunt, vel qualibet (0321A)quaesiverunt ratione. Sane providendum erit, ne quid sibi usurpare conentur ex his, quae ante discidium ad ecclesias perpetuae sanctitatis pertinuisse manifestum est. Dat. VII. Kal. Oct. Spoleti Constantino A. VII. et Constantino C. Coss. (326).
UNDE VI. Imp. Constantinus A. Severo. Judices absentium, qui cujuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in jure personam, et auctoritatis suae formidabile ministerium objiciant, atque ita tueantur absentes. Hos tamen iudices, quos absentium jussimus subire personam, intra hos terminos ministerii retinemus, ut, illibatis atque omnibus integris caussae principalis internis, id solum diligenter inquirant, utrum ejus, quolibet pacto, qui (0321B)peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel amicus vel servulus quolibet titulo retinebat. Nec hos, qui dejecti sunt, absentium nomine (0322A)possidentes, quia minime ipsis dictio caussae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec si servi sint, eorum rejiciant in jure personas, quia hujuscemodi conditionis hominibus caussas orare fas non sit; sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri conveniet, ut eos momentariae perinde possessioni restituant, ac si reversus dominus litigasset. Cui tamen, quolibet tempore reverso, actionem recuperandae possessionis indulsimus, quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel negligentes propinquos vel amicos et colonos interea differatur. Absenti enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum (0322B)est, sed reformato statu, qui per injuriam sublatus est, omnia, quae supererunt, ad disceptationem litigii immutilata permaneant; judicio reservato (0323A)justis legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. Dat. X Kalend. Nov. Mediolano, Constantino A. VII. et Constantio Caes. Coss. (326).
INTERPRETATIO. Omnes judices specialiter admonemus, ut nullus, absentibus dominis, res eorum praesumat invadere, sed contra improbos homines omnia per personam judicis vindicentur, salvo principali negotio. Quod si quis se adversus absentem negotium habere caussatur, et si, cui illi, qui peregrinantur, rem suam commiserint gubernandam, nec actor nec procurator eorum aut aliquis servorum ad dicendam caussam domino aut absente aut non jubente cogatur, sed si quid eis fuerit sublatum, mox his qui, domino absente, (0323B)exclusi sunt, cum interpellaverint, reformetur. Ipse vero dominus, si forte per negligentiam servorum res recepta non fuerit, cum de peregrinis redierit, possessionem suam momenti beneficio, etiamsi annus excesserit, nullatenus recipere prohibetur, sed restitutis in integrum omnibus, quae eo absente sublata sunt, integra caussae actio proponatur, inter legitimas duntaxat et integra aetate personas: quia dignum est, ut contra malitiam eorum, qui praesentes sunt, taliter absentibus jubeamus esse consultum.
DE PRAEDIIS NAVICULARIORUM. Imp. Constantinus A. ad decretum Naviculariorum. (0324A)Alienationes possessionum a naviculariis factas fugiendi muneris gratia praejudicare vobis non sinimus. Ideoque volumus, ut comparatores supra scriptarum possessionum, interpellato praefecto annonae, ad id obsequium compellantur, cui se obnoxios esse fecerunt. Dat. V. Kal. Nov. Constantino A. VII et Constantio C. Coss. (326).
DE DIVERSIS OFFICIIS. Imp. Constantinus. A ad Philippum Pf. P. Officiales, quos ex diversis officiis ex-protectoribus epistolas impetrasse constiterit, pristinae reddi jubemus militiae. Dat. III. Non. Nov. Arelato, Constantino A. VII. et Constantio. C. Coss. (326).
DE DECURIONIBUS. (0324B)Imp. Constantinus A. ad. . . . . Pf. P. Dudum lege promulgata sanxit nostra clementia, ut filii comitum et praesidum et rationalium magistrorumque privatae, qui tamen ex origine curialium descendunt, ordinibus necterentur. Nunc praecipimus, ut, qui perfuncti (0325A)muneribus idonei reperti sint judicio clementiae nostrae accedere ad honores, praecepti ad honestas promotiones perveniant. Eos vero, quos nescit principalis auctoritas, judicio praefecturae commisimus, uti eos, qui ex genere videntur esse curialium et minus apti judicio principali, ordinibus propriis restituant, illos vero, quos judicio nostro proveximus intactos esse perficiant; ita tamen, ut haeredes eorum curiis mancipentur. Si quis sane decurio, evertens fiscalia commoda, fugiens curiam, ambitu ad senatum urbis inclytum pervenerit, minime admittatur. Dat. VIII. Kal. Dec. Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
DE TESTAMENTIS ET CODICILLIS. . . . . . . . . . . . . . . . (0325B)Imp. Constantinus A. et Constantius Caes . . . . . Pf. U. In codicillis, quos testamentum non praecedit, sicut in voluntatibus testamenti septem testium vel quinque interventum non deesse oportet: sic enim fiet, ut testantium successiones sine aliqua captione serventur. Si quando igitur testium numerus defecerit, instrumentum codicilli habeatur infirmum. Quod et in caeteris voluntatibus placuit observari. (0326A)Dat. XI Kal. Jan. Constantino A. VII et Constantio Caes. Coss. (326).
INTERPRETATIO. Si quis non fecerit testamentum, sed vice testamenti fecerit codicillum, in quo codicillo legitima haeredis institutio teneatur, et hunc ipsum eodem numero testium, hoc est septem aut quinque subscriptionibus faciat confirmari; si minus quam quinque, valere non poterit, sicuti et caeterae voluntates. Nam secundum superiorem legem, si condito testamento postea factus fuerit codicillus, et in eo alium, quam in testamento fecerat, haeredem voluerit nominare, in eo codicillo haeredis institutio non valebit.
DE TUTORIBUS ET CURATORIBUS CREANDIS. Imp. Constantinus. A. et Caes. ad Populum. In feminis tutelam legitimam consanguineus patruus (0326B)non recuset. Dat. pridie Kalend. Jan. ipso A. VII, et Caes. Coss. (326).
ISTA lex expositione non indiget.
DE JURE FISCI. Imp. Constantinus A.. . . . . . . . Defensionis facultas (0327A)danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum facultates eorumdem adhuc controversia pendente inquietari describique fas non sit. Ubi ergo controversia exstiterit, fisco alicujus patrimonium vindicante, apud eum omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liccat, et super modo facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per conditionales servos investiganda est, ut, si quid subtractum fuerit, exigatur, et extrinsecus tantum aliud mulctae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum. § 1. Sane in hujusce modi quaestione si Caesariani nomen inciderit, ad usurpationem constitutionis istius non debebit accedere; si quidem consuetudo fraudum, (0327B)quibus praedicti omnia temerare consuerunt, exceptionem eorumdem meruerit Dat. prid. Kalend. Jan. Sirmio, Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).
DE AGRICOLIS ET CENSITIS, ET COLONIS. Imp. Constantinus A. ad Aemilianum P. P. Nunquam sationibus, vel colligendis frugibus insistentes agricolae ad extraordinaria onera trahantur: cum providentiae sit, opportuno tempore his necessitatibus satisfacere. Lecta 7. Id. Mart. Januario et Justo Coss. (328.) (Ex Cod. Just.)
Anno Domini 327. Constantino Caes. V et Maximo Coss. DE OFFICIO PRAEFFECTORUM PRAETORIO. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. P. Qui de (0327C)statutis praesidalibus conqueruntur, cum ea in detrimento (0328A)legum prolata arbitrantur, ad tuae auctoritatis judicium pervenire faciant, ut (labe) factatis atque convulsis, quae perperam impressa sunt, ne nomen quidem sententiae possint retinere. Dat. XII. Kal. Feb. Constantino Caes. V. et Maximo Coss. (327).
SINE CENSU. Imp. Constantinus A. Acacio Comiti Macedoniae. Mancipia adscripta censibus intra provinciae terminos distrahantur, et qui emptione dominium nacti fuerint, inspiciendum sibi esse cognoscant. Id quod in possessione quoque servari rationis est; sublatis pactionibus eorumdem onera ac pensitationes publicae ad eorum sollicitudinem spectent, ad quorum dominium possessiones eaedem migraverunt. Dat. III kal. (0328B)Mart. Thessalonica, Constantio et Maximo Coss. (327).
DE PRAETORIBUS. Imp. Constantinus A. Juliano Pf. U. Minores XX annis, aetatis contemplatione infirmae, hoc etiam remedio sublevamus, ut ejus necessitudinis titulo minime (0329A)teneantur, cujus laqueis vinciantur hi, qui post vicesimum aetatis suae annum trans mare positi, et in provinciis commo ra ntes nequaquam ludis circensibus ac scenicis exhi be ndis sui copiam faciunt, et ideo certo genere mulcta ti onis objecti sunt. Dat. prid. Non. Mart. Acc. Romae, Constantio et Maximo Coss. (327.)
DE DECURIONIBUS. Constantinus A. ad Annium Tiberianum Comitem. Universis provinciarum rectoribus intimato, nostram clementiam statuisse, veteranorum filios curialibus muniis innectendos; ita ut et hi, qui perfectissimatus sibi honore blandiuntur, trusi in curiam necessariis officiis publicis inserviant. PP. XI. Kal. Maii Karthagine, Constantio et Maximo Coss. (327.)
DE EXACTIONIBUS. (0329B) Constantinus A. ad Afros Quoniam succlamatione vestra merito postulastis, ne qua his, qui praestationes fiscales differunt, reliquorum laxistas proveniret, specialiter praecipimus observari, ut res eorum, qui fiscalibus debitis per contumaciam satisfacere differunt, distrahantur: comparatoribus data firmitate perpetua possidendi, etc. Dat. XV. Kal. Jun. Serdicae, Constantino et Maximo Coss. (327).
(0330A)INTERPRETATIO. Quicunque agrorum suorum tributa implere contemnent, agri ejus, qui tributa sua contemnet exsolvere, ab exactore vendantur, et cui comparaverint, firmissimo jure hoc ordine empta possideant.
DE FAM. HERCISC. Constantinus. A. ad Constantium Pf. P. Nulli quidem de bonis usurpandis vivorum, nec dividendi contra bonos mores concessa licentia est: sed si praecipiente matre bona ejus inter se liberi diviserint, placuit omnifariam nobis, hujusmodi divisionem durare, si modo usque ad extremum ejus vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur. Dat. III. Id. Jun. Constantinopoli, Constantino et Maximo Coss. (327.)
(0330B)INTERPRETATIO. Licet vivorum bona, ut dividantur, injustum sit, tamen si mater vivens facultates suas filiis praeceperit et permiserit dividendas, et usque ad exitum vitae suae in eadem voluntate perstiterit, divisio inter filios facta perduret.
DE DILATION. Imp. Constantinus ad Julianum Pf. U. Petendae in integrum restitutionis temporibus, ut jam constitutum est, observatis, si dilatio ab actore petatur, quae intra metas lege comprehensas valet arctari, eamdem quocumque flagitante, caussis cognitis tribui oportebit: sin vero ejusmodi postulantur curricula, quae intra spatium lege receptum augustari nequeunt (0331A)(quippe si in confinio legitimi temporis petantur et ejus terminos prorogabunt), dilationem petitori denegari conveniet; in ejus enim arbitrio fuerat, tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora superstite spatio posset includi. § 1. Quod si defensio possidentium diationis suffragia postulaverit, eamdem asserta caussa, citra obstaculum temporis, deferri sancimus, quia nequaquam steterat in ipsius potestate, quando litigio pulsaretur. Dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra constitutionis regulam proferat. Qua dilatione, si a possessore impetratur, etiam octor in requirendis probationibus ut minime prohibetur. Dat. XIV. Kal. Aug. PP. Romae, Constantino Caes. V. et Maximo Coss. (327.)
(0331B)INTERPRETATIO. Licet quatuor mensibus constitutum, ut petentibus pro requirendo omni restitutione induciae concedantur. Unde si illud spatium requiratur, quod indultum est, id est, quod quatuor menses non possit excedere, praestari convenit. Si vero tales petantur iuddciae, quae tempus lege constitutum excedant, petitori debet dilatio negari, quia scire debuit actionem suam constituto tempore finiendam. Quod si ille spatium, qui rem possidet, fortasse petierit, dari sine mora temporis, quod petentibus datum est, omnino debet, quia scire non potuit, quando ab adversario provocaretur ad causam, et ideo possessor spatium, ut respondere possit, accipiat. Petitor etiam suis partibus necessaria poterit providere.
(0331C)Constantinus A. ad Victori Rationali urbis Romae. Quoniam nonnulli fisci debitores, cum jussi fuerint debitam summam exsolvere, interposito provocationis auxilio vim exsecutionis eludunt, nec jam opinionis exemplum nec refutatorias preces curant petere vel (0332A)offerre, placuit, ut, si intra dies complendis solennitatibus praestitutos ad facienda haec appellatoris cura defuerit, deserta ab eo provocatio aestimetur, moxque debitum exigatur. Dat. prid. Kal. Aug. Constantino et Maximo Coss. (327.)
DE RESP. PRUD. Constantinus A. ad Maximum Ps. P. . Universa, quae scriptura Pauli continentur, recepta auctoritate firmanda sunt et omni veneratione celebranda. Ideoque Sententiarum libros, plenissima luce et perfectissima elocutione et jutissima juris ratione succinctos, in judiciis prolatos valere, minime dubitatur. Dat. V. Kal. Oct. Treviris, Constantino Caes. V. et Maximo Coss. (327.)
Anno Domini 328. Januario et Justo Coss. (0332B) DE MENSIS OLEARIIS. Imp. Constantinus A. ad Cerealem Pf. annonae, Mensae oleariae, quae ita caducae fuerint, ut nullus possit adhaerere dominio, vicenis follibus per officium distrahuntur. Sed si quis mensam oleariam praedictis follibus emptam cariore pretio vendiderit, ferreis vinculis constrictus ad Illyricum transmittatur, poenam congruam luiturus. Si quis autem mensam oleariam in domino suo retinens vivendi cursum impleverit, eamdem mensam ad successores proprios cum reliquis suis rebus hereditario poterit jure recte judices injuriam sibi fieri existimant, si litigator, cujus negotium sententia vulneratum est, a prindein (0333A)a mediocribus atque infimis, quae sunt danda, praestentur. Neque unquam rationibus vel colligendis frugibus insistens agricola ad extraordinaria onera trahatur, cum providentiae sit, opportuno tempore his necesssatibus satisfacere. Quae res neglecta vicariorum tuorum verecundiam tangit, ad rectorum autem officiorum capita venietur. Manu autem sua rectores scribere debebunt, quid opus sit, et in qua necessitate per singula capita, vel quantae angariae vel quantae operae vel quae aut in quanto modo praebendae sint, ut recognovisse se scribant; exactionis praedicto ordine inter ditiores, mediocres atque infimos observando Lecta VII. Id Maii Romae, Januarino et Justo Coss. (328).
(0333B)Constantinus A. ad universos Palatinos. Ab his, qui post impleta officia fidelis obsequii administrationes publicas meruerunt, concessa quidam conantur privilegia detorquere, nec intelligunt, fastigiis promotionum in sublime provectos ab luminitate legitima exui minime opertere. Ideoque praecepimus, ut palatini nostri expleto munere fidelis obsequii, cum ad dignitatum cumulos elati fuerint, nihil privilegiis perdant, sed incrementis dignitatum utilis augeatur immunitas. De qua re ad praefectos praetorio et ad praefecum urbis scripta direximus. Dat. III. Non. Iul. Yscoi, Ianuarino et Iusto Coss. (328).
DE FAMOSIS LIBELLIS. (0334A) Constantinus A. ad Dionysium. Famosa scriptia libellorum, quae nomine accusatoris caret, minime examinanda est, sed penitus abolenda. Nam qui accusationis promotione confidat, libera potius intentione quam captiosa atque occulta conscriptione alterius debet vitam in judicium devocare. PP. Tyri XII. Kal. Nov., Januario et Justo Coss. (328.)
Constantinus A. Secundo Pf. P. Edi criminalia acta ut civilia jubemus, his videlicet, quorum salus ad discrimen vocatur, neque exspectari deprecationem actorum, neque arte accusatoris differri, ut de innocentia judicantis atque aequitate consistat. Dat Kal. Dec. Januarino et Justo Coss. (328.)
DE OFF. RECT. PROV. (0334B) Idem. A. ad Maximum Pf. P. Praesides provinciarum oportet, si quis potiorum exstiterit insolentior, (0335A)et ipsi vindicare non possunt, aut examinare, aut pronuntiare nequeunt, de ejus nomine ad nos, aut certe ad gravitatis tuae scientiam referre: quo provideatur, qualiter publicae disciplinae et laesis minoribus consulatur, etc. Dat. IV. Kal. Jan. Treviris, Januario et Justo Coss. (328.)
Constantinus A. Maximo Pf. P. Providendum est, ne veterani protectoria dignitate cumulati, aut qui honores varios pro meritis suis consecuti sunt, incongruis pulsentur injuriis, cum, si quis in hoc crimine fuerit deprehensus, rectores provinciarum conveniat ad tuum judicium referre atque ad tuum officium praedictos dirigere, ut factum pro sui qualitate possit facillime coerceri. Dat. IV. Kal. Jan. Treviris, Januarino et Justo Coss. (328.)
Anno Domini 329. Constantino A. VII et Constantino Caes. IV Coss. Constantinus A. Secundo Pf. P. Orientis. Ordinarii indicis, provinciarum rectoris, seu vicarii potestas, ut speculatrix, debet prave gesta corrigere; sed officiales vestrae celsitudinis et vicariae potestatis placet (0336A)ab exactionibus amoveri, et per provincialia officia atque rectores cunctos exigi titulos. Nam si exactio minime impleatur, ante tribunal nostrum exhibitus eapitis fortunarumque omnium periculum sustinebit. Dat. XVI. Kal. Mai. Constantinopoli, Constantino A. VIII. et Constantio IV. Coss. (329.)
DE FALSA MONETA. Constantinus A. Elpidio. Pridem statutum fuit, ut, si ignorante quoque domino in fundo ejus vel domo figuratus clam nummus cuderetur, sedem flagitii suo fiscus dominio vindicaret. Nunc discretionem fieri placet, ut, si dominus in proximo constitutus sit, cujus incuria vel negligentia punienda est, praeceptum prius valeat, sin vero longissime ab ea domo vel possessione abfuerit, nullum sustineat detrimentum. (0336B)§ 1. Viduas autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla apud ipsas tam gravis conscientiae noxa resideat, pupilli vero etiamsi conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum, si tamen fuerint impuberes, quid videat ignorat. Tutores tamen eorum si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena exspectabit, ut ex rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum pupillo fuerat auferendum. Quibus ita emendatis, in omnibus capitulis lex transmittere. Dat. kal. mart. Nicomediae. Acc. 8 id. april. Romae, Januario et Justo Coss. (328).
DE EXORDINARIIS SIVE SORDIDIS. (0336C)Costantinus A. ad Aemilianum Pf. P. Extraordinariorum numerum distributio non est principalibus committenda; ideoque rectores provinciarum monendi sunt, ut eam distributionem ipsis eelebrent, manuque propria perscribant, atque encauto nomina annectant; ea forma servata, ut primo a potioribus, (0337A)pridem lata servabitur. Dat. IV. Non. Maii Constantino A. VIII. et Constantio IV Coss. (329.)
DE OPERIBUS PUBLICIS. Constantinus A. Have Felix, charissime nobis. Omnes intra centum pedes vicinitus, quantum ad horrea pertinet, arceantur, ac si quid constructum fuerit, diruatur, quoniam experimentis nuperrimis palam factum est, aedificiorum, quae horreis adhaerebant, incendiis fiscales copias laborasse. Quod si quis aedificandi amore publica damna neglexerit, non solum quod construxit, sed omnes res ejus et quicquid in suo jure habuit, fisco adjudicari praecipimus. Dat. 11 kal. aug. Sirmio, Constantino A. 4 et Constantino A. 4 et Constantio C. Coss. (529).
(0337B)Constantinus A. ad Bassum Pf. P. Placuit, post completum quintum et vicesimum annum, ex eo, quo vicesimi et sexti anni dies illuxerit, ad interponendam contestationem in urbe Roma usque ad anni tricesimi extremum diem spatia prorogari, centesimum urbis Romae milliarium, si tamen ab (0338A)his judicibus, qui Romae sunt, fuerit judicandum: per omnem vero Italiam usque ad finem anni vicesimi et noni: in ceteris omnibus provinciis usque ad completum annum vicesimum et octavum. Quo transacto tempore manifeste omnes sciant, legum sibi deinceps praesidia denegari, quandoquidem, contestationis necessitate depulsa, finiendas ntegri restitutionum decidendasque caussas certo genere clauserimus. § 1. Eandem autem custodiri temporit convenit rationem, si forte quis beneficio nostro aetatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in judicio competenti fuerit intimata, eique administratio rei propriae reserata, ut ad persequendas in integrum restitutiones finiendasque caussas juge tempus babeat praestitutum. (0338B)§. 2. Si quando sane in minoris jura successerit minor, minime prohibeatur, cum quintum et vicesimum annum aetatis suae transierit, integri restitutionis beneficio uti, tempore illibato. (0339A)§ 3. Quod si majoris fuerit minor jura nactus, quantum ad eas pertinet actiones, quas ex persona majoris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas integri restitutiones decigendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cujus haeres aut bonorum possessor docebitur exstitisse, reliquum fuerat. § 4. Cum vero major successionem fuerit adeptus minoris, siquidem civili jure ab intestato vel ex testamento successerit, mox cum creta fuerit vel adita hereditas, si vero honorario jure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando integri restitutionis negotio solida, sine ulla diminutione, tempora supputentur, quae non pro locis, regionibus atque provinciis, in quibus morantur, qui haeredes aut bonorum possessores sunt, observari (0339B)jubemus, sed in quibus defuncti domicilia collocaverant. Dat. VII. Kal. Aug. Naisso. PP. Romae Non. Octob., Constantino Caes. Coss. (329.)
INTERPRETATIO. Justum videtur, ut post XXV. annum, ubi XXVI. annus fuerit ingressus, deposita apud (0340A)judicem contestatione petat, qai sibi voluerit ea quae in annis minoribus aut per se aut per tutores vel curatores vitio male acta sunt, salva et integra pro aetatis infirmitate restitui. In his duntaxat provinciis, usque ad XXVIII annum, si contestatus fuerit, integra ei, salvo principali negotio, quae male amiserat, reformantur. Nam et qui serenitati nostrae pro venia aetatis crediderit supplicandum, hoc sibi noverit esse concessum, ut sine praejudicio indulgentiae nostrae, quod in sequenti lege comprehensu est, usque ad constitutum superius tempus liberum habeat in rerum quas male gesserat, proprietatem restitui. Quod si forsitan minor annis in illius haereditate successerit, qui et ipse in annis minoribus ad hac luce discessit, non prohibendus est, cum ad XXVI. annum (0340B)pervenerit, ut sibi, unde illi competebat, reparationem agendarum rerum interposita contestatione requirat. Sin vero minor hereditatem illius, qui plena et integra aetate defecit, acceperit, mox in integrum fuerit restitutus, ea tempora in negotiis prosequatur, quae defuncto majori legibus competebant. Cum autem major minori seu ex testamento sex ex quocunque jure successerit, cum primum ad eum haereditas defuncti pervenerit, quicquid pupilio potuit pro integri restitutione competere in illius transeat actionem: ita ut illius provinciae forum sequatur, in qua defunctus minor habitasse dignoscitur.
Constantinus A. ad Concilium provinciae Africae. Non (0341A)cipali caussa provocaverit, quod neque novum neque alienum a judiciis est. Ideoque post negotium principale discussum litigatori liceat litem juris remedio sublevare; et judices observare debebunt, ne appellatores vel in carcerem redigant, vel a militibus faciant custodiri. PP. IV. Kal. Aug. Carthagine, Constantino A. VIII, et Constantino Caes. IV, Coss. (329).
INTERPRETATIO. Lex ista hoc jubet, non debere jndices provinciarum assertiones appellantium ad suam injuriam revocare, quia hoc nec novum nec alienum a judiciis esse cognoscitur; et ideo hoc jubet, ut liceat litigatori vitiatam caussam appelationis remedio sublevare. Hoc etiam specialiter praecepit, ut appellator (0341B)nec in carcerem nec in quamcunque custodiam redigatur, sed agendum negotium suum liber observet.
DE HIS, QUI SANGUINOLENTOS UMPTOS VEL NUTRIENDOS ACCIPERINT. Imp. Constantinus A. Italis suis. Secundum (0342A)statuta priorum principium, si quis infantem a sanguine quoquo modo legitime comparaverit vel nutriendum putaverit, obtinendi ejus servitii habeat potestatem: ita ut, si quis post seriem annorum ad libertatem eum repetat nel servum defendat, ejusdem modi alium praestat aut pretium, quod potest valere, exsolvat. Qui enim pretium competens instrumento confecto dederit, ita debet firmiter possidere, ut et distrahendi pro suo debito causam liberam habeat: poenae subjiciendis iis, qui contra hanc legem venire tentaverint. Dat. XV Kalend. Septemb. Serdicae, Constantino A. VIII et Constantino Caes. IV. Coss. (329.)
(0343A)INTERPRETATIO. Si quis infantem a sanguine emerit et nutrierit, habendi eum et possidendi liberam habeat potestatem. Sane si nutritum dominicus vel pater recipere voluerit, aut ejusdem meriti mancipium nutritori dabit, aut pretium nutritor, quantum valuerit, qui nutritus est, consequatur.
Constantinus A. . . . . Si ad magistratum nominati aufugerint, requirantur et, si pertinaci animo latere patuerint, his ipsorum bona permittantur, qui praesenti tempore in locum eorum ad duumviratus munera vocabantur; ita ut, si postea reperti fuerint, biennio integro onera duum viratus cogantur agnoscere. Omnes enim, qui obsequia publicorum munerum declinare tentaverint, simili conditione teneri oportet. Dat. III. Kal. Oct. Serdicae, Constantino A. (0343B)IX. et Constantio IV. Coss. (329.)
Constantinus A. ad Lucretium Paternum . . . Vacuatis rescriptis per quae munerum civilium nonnullis est vacatio praestituta, omnes civilibus necessitatibus aggregentur, ita ut nec consensu civium curiae praestita cuiquam immunitas valeat, sed omnes ad munerum societatem conveniantur, Dat. VIII. Kal. Nov. Heracleae, Constantino A. VIII. et Constantio. Coss. (329.)
Constantinus A. ad VV. CC. Pff. P. Post alia: Ad (0344A)senatum decurio non adspiret; manentibus adhuc his qui eamdem dignitatem consecuti sunt. § 1. Filios sane militarium juxta prius praeceptum aut patris militiam assequi volumus aut, si detrectaverint militare, et triginta quinque annos impleverint, curiis mancipari. Dat. VII. Kal. Dec. Constantino A. VIII. et Constantio IV. Coss. (329).
Imp. Constantinus A. ad Bassum. D. U. Praesides non per assessores. sed per se subscribant libellis. Quod si quis adsessori subscriptionem inconsultis nobis permiserit: mox adsessor, qui subscripsit, exilio puniatur: Praesidis vero nomen ad nos referri jubemus, ut in eum severius vindicetur. Dat. XV, kal. Sept. Constantino A. VI, et Constantino C. Coss. 329. (0344B)(Ex Cod. Just.)
Imp. Constantinus A. ad Januarium. Mancipia diversis artibus praedita, quae ad rempublicam pertinent, in iisdem civitatibus placet permanere: ita ut si quis tale mancipium sollicitaverit, vel avocandum crediderit, cum servo altero (sollicitatum) restituat doudecim solidorum summa inferendo reipublicae illius civitatis, cujus mancipium abduxerit. Libertis quoque artificibus, si sollicitati fuerint, cum eadem forma civitati reddendis: ita ut pro fugitivo servo, si sollicitudini defensoris non fuerit requisitus et revocatus, idem defensor duo vicaria mancipia exigatur: nec beneficio principali, nec venditione in ejus persona (jam) de caetero valituris. Dat. XXI. Kal. (0344C)Martii. Constantino A. 5 et Licinio Coss. (Ex Cod. Just.)
Anno Domini 330. Gallicano et Symmacho Coss. DE EPISCOPIS. Constantinus A Valentino Consulari Numidiae. Lectores divinorum apicum et hypodiaconi caeterique clerici, qui per injuriam haereticorum ad curiam devocati sunt, absolvantur, et de caetero, ad similitudinem Orientis, minime ad curias devocentur, sed immunitato plenissima potiantur. Dat. Non. Feb. Serdica, Gallicano et Symmacho Coss. (330).
FINIUM REGUNDORUM. Imp. Constantinus A. ad Tertullianum V. P. , (0345A)Comitem dioeceseos Asianae. Si quis super invasis sui juris locis prior detulerit querimoniam, quae finali cohaeret cum proprietate controversiae, prius super possessione quaestio finiatur, et tunc agrimensor ire praecipitur ad loca, ut patefacta veritate hujusmodi litigium terminetur. Quodsi altera pars, locorum adepta dominium, subterfugiendo moras attulerit, ne possit controversia definiri locorum ordine, electus agrimensor dirigatur ad loca, ut, si fidelis inspectio tenentis locum esse probaverit, petitor victus abscedat; et si controversia ejus claruerit, qui primo detulerit causam, ut invasor ille poena teneatur edicti, si tamen vi ea loca eumdem invasisse constiterit. Nam si per errorem aut (0346A)incuriam domini loca data ab aliis possessa sunt, ipsis solis cedere debent. Dat. VIII. Kal. Mart. Veronae, Gallicano et Symmacho Coss. (330).
DE SPONSALIBUS. Constantinus A. Valeriano agenti Vicariam Praefecturam. Quamvis in lucro nec feminis jus ignorantibus subveniri soleat, contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere, retro, principum statuta declarant. Ne igitur soluta matrimonii charitate inhumanum aliquid statuatur, censemus, si futuris conjugibus tempore nuptiarum intra aetatem constitutis res fuerint donatae et traditae, non ideo posse eas revocari, quia actis consignare donationem quondam maritus noluit. Data IV. Kalend. Maii (0346B)Gallicano et Symmacho Coss. (330.)
INTERPRETATIO.-- Quamquam et feminis, quae per fragilitatem interdum excusari possunt, in alicuibus causis, si negligentes fuerint, lex subvenire noluerit, (0347A)hic tamen specialiter voluit esse consultum, ut si qua in pupillaribus annis marito fuerit copulata, et sponsalitiam largitatem per negligentiam actis non allegaverit, hujus legis beneficio, et si gesta desint, inviolabilem in suo dominio donationem noverit permanere.
DE AQUAEDUCTU. Imp. Constantinus A. ad Maximilianum Consularem aquarum. Possessores, per quorum fines formarum meatus transeunt, ab extraordinaris oneribus volumus esse immunes, ut eorum opera aquarum ductus sordibus oppleti mundentur, nec ad aliud superindicate rei onus iisdem possessoribus attinendis, ne (0348A)circa res alias occupati repurgium formarum facere non occurant. Quod si neglexerint, amissione possessionum mulctabuntur. Nam fiscus ejus praedium obtinebit, cujus negligentia perniciem formae congesserit. Praeterea scire eos oportet, per quorum praedia ductus commeat, ut dextra laevaque de ipsis formis quindecim pedibus intermissis arbores habeant; observante tuo officio, ut, si quo tempore pullulaverint, excidantur, ne earum radices fabricam formae corrumpant. Dat. XV. Kal. Jun. Gallicano et Symmacho Coss. (330).
FINIUM REGUNDORUM. Idem A. ad Bassum Pf. P. Si constiterit, eum, qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid (0348B)sententia determinetur rem sibi alienam usurpare voluisse, non solum id, quod male petebat, amittat, sed quo magis unusquisque contentus (0349A)suo rem non expetat juris alieni, is, qui irreptor agrorum fuerit in lite superatus, tantum agri modum, quantum diripere tentavit, amittat. Lecta apud acta XII. Kal. Jul. Gallicano et Symmacho Coss. (330.)
INTERPRETATIO. Si quis pervasor finium fuerit approbatus, eo quod priusquam aliquid judicio finiretur, id, quod alter tenuerat, invasisset, non solum illud, quod male praesumpsit, amittat, sed ut non unusquisque rem alienam occupet, cum fuerit in causa devictus pervasor juris alieni, tantum spatii restituat, quantum praesumpsit invadere.
DE PERFECTISSIMATUS DIGNITATE. Imp. Constantinus A. ad Paternum Valerianum. Codicillis perfectissimatus fruantur, qui impetraverint, (0349B)si abhorreant a conditione servili, vel fisco aut curiae abnoxii non sint, vel si pastores non fuerint, vel non in aliquo negotio constit erint, nec sibi honorem venali suffragio emerint, nec rem alicujus administraverint . . . . . .
DE JUDAEIS. (0350A) Constantinus A. aa Ablauium Pf. P. Qui devotione tota synagogis Judaeorum, patriarchis vel presbyteriis se dederunt, et in memorata secta degentes legi ipsi praesident, immunes ab omnibus, tam personalibus quam civilibus, muneribus perseverent, ita ut illi, qui jam forsitan decuriones sunt, nequaquam ad prosecutiones aliquas destinentur, cum oporteat istius modi homines a locis, in quibus sunt, nulla compelli ratione discedere, hi autem, qui minime curiales sunt, perpetua decurionatus immunitate potiantur. Dat. III. Kal. Dec. Constantinopoli, Gallicano et Symmacho Coss. (330.)
DE OFF. REC. Imp. Constantinus A. Valeriano agenti Vicariam (0350B)praefecturam. Quamvis in lucro nec foeminis jus ignorantibus subveniri soleat: attamen contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere, retro Principum statua declarant. Dat. III, kalend. Maii, Gallicano et Symmacho Coss. 330. (Ex Cod. Just.)
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. (0351A) DE APPELLATIONIBUS. Constantinus A. ad Bassum Pf. P. Legis promulgatio, quae per sedecim annos bona fide in libertate durantes contra eos, qui inquietant, praescriptione defendit, non opitulatur his, qui ex ancillis matribus et ingenuis patribus orti per id tempus in libertatis affectu cum parentibus perdurarint, quandoquidem, nullo praecedente justo legitimae possessionis initio, usurpatio libertatis nuda jactetur, cum neque redemptio a servitute neque vicarii traditio servuli vel peculii assignatio valeat demonstrari; qui tituli possint famulatus nexibus liberare eum, qui convenitur, si quo ex iis genere (0351B)usus in libertate esset per annos sedecim demoratus. Jure enim communi maternam conditionem natum sequi neeesse est, ita ut, etsi herilem lectulum ancilla absconderit, non liberorum domino, sed servorum partum suscipiat. Dat. prid. kal. Mart. Basso et Ablavio Coss. (331.)
INTERPRETATIO. Lex aliquando fuerat promulgata, ut, si quis sedecim annos sine ulla molestia, nullo repetente vel pulsante, vixisset, et postea in servitium (0352A)non veniret. Sed hoc illis prodesse non poterit, quos de ingenuis patribus et colonis mulieribus vel ancillis constiterit procreatos, nisi forte patres eorum pro filiorum capite dominis, quorum ancillas in consortio habent, aut vicaria mancipia cum peculiis aut redemptionem status eorum soluerint. Si vero patres hoc se persolvisse non doceant, non poterunt matrum conditionem mutare, aut mancipia dominis deperire, etiamsi de propriis dominis nascantur, nisi per manumissionem servili conditione carere non possint. Si quis in libertate positus ancillam sibi copulaverit in conjugium, si filii ex ipsis nati fuerint, origo matrem sequatur: simili modo, si liberta servum duxerit maritum, agnatio servum sequatur, quia ad inferiorem personam vadit origo.
DE EXPOSITIS. (0352B) Imp. Constantinus A. ad Ablavium Pf. P. Quicumque puerum vel puellam projectam de domo, patris vel domini voluntate scientiaque, collegerit ac suis alimentis ad robur provexerit, eundem retineat sub eodem statu, quem apud se collectum voluerit agitatre, hoc est sive filium sive servum eum esse maluerit: omni repetitionis inquietudine (0353A)penitus summovenda eorum, qui servos aut llberos scienter propria voluntate domo recentes natos abjacerint. Dat. XV Kal. Maii Constantinopoli, Basso et Ablavio Coss. (331).
INTERPRETATIO. Quicumque expositum recenti partu, sciente patre vel matre vel domino, collegerit ac suo labore educavit, in illius, a quo collectus est, potestate consistat, seu ingenuum seu servum, quem nutrivit, esse voluerit et, si adoptare voluerit in filium vel libertum aut in servitium permanere, propria utatur potestate.
DE REPUDIIS. Imp. Constantinus A. ad Ablavium Pf. P. Placet mulieri non licere propter suas pravas cupiditates marito repudium mittere exquisita causa, (0353B)velut ebrioso aut aleatori aut mulierculario, nec vero maritis per quascunque occasiones uxores suas dimittere, sed in repudio mittendo a femina haec sola crimina inquiri, si homicidam vel medicamentarium vel sepulcrorum dissolutorem maritum suum esse probaverit, ut ita demum laudata omnem suam dotem recipiat. Nam si praeter haec tria crimina repudium marito miserit, oportet eam usque ad acuculam capitis in domo mariti deponere, et pro tam magna sui confidentia in insulam deportari. In masculis etiam, si repudium mittant, haec tria crimina inquiri conveniet, si moecham (0354A)vel medicamentariam vec conciliatricem repudiare voluerit. Nam si ab his criminibus liberam ejecerit, omnem dotem restituere debet et aliam non ducere. Quod si fecerit, priori conjugi facultas dabitur, domum ejus invadere et omnem dotem posterioris uxoris ad semet ipsam transferre pro injuria sibi illata. Dat. III. Non. Maii Basso et Ablavio Coss. (331).
INTERPRETATIO. Certis rebus et probatis causis, inter uxorem et maritum repudiandi locus patet; nam levi objectione matrimonium solvere prohibentur. Quod si forte mulier dicat maritum suum aut ebriosum aut luxuriae deditum, non propterea repudiandus est, nisi forte eum aut homicidam aut maleficum aut sepulcri violatorem esse docuerit, quibus criminibus convictus (0354B)sine culpa mulieris merito videtur excludi, et mulier recepta dote discedit: nam si haec crimina mulier non potuerit approbare, hac poena mulctatur ut et dotem, quam dederat, vel pro ipsa data fuerat, et donationem, quam percepit, amittat atque etiam exsilii relegatione teneatur. Quod si a viro mulier repellatur, nec ipse, nisi certis criminibus ream docuerit, pro levi, ut assolet, jurgio, repudiare non permittitur, nisi fortasse aduiteram aut maleficam aut conciliatricem eam probare sufficiat. Quod si docere non potuerit, dotem mulieri restituat et aliam ducere non praesumot uxorem. Quod si forte tentaverit, habebit (0355A)mulier liberam facultatem, quae innocens ejecta est, domum mariti sui atque omnem ejus substantiam sibimet vindicare. Quod dignoscitur ordinatum, ut etiam secundae uxoris dotem repudiata injuste mulier jubeatur acquirere.
DE HONORARIIS CODICILLIS. Constantinus A . . . . . Ne hi, qui procul ab officio sublimitatis tuae sunt, nullum meritum per sedulitatem vel obsequia praeferentes locum possint laborantibus debitum irripere, exceptores placet pro loco et ordine suo ad commentarios accedere, et eorum administrationi subrogari, et caeteris prosultatis, ita ut inter exceptores, prout quisque locum tempore adipisci meruerit, ordine et merito consequatur. Dat. Kal. Jul. Treviris, Basso et Ablavio Coss. (0355B)(331.)
Constantinus A. ad universos provinciales. Post alia: Si finalis controversia fuerit, tunc demum arbiter non negetur, cum intra quinque pedes locum, de quo agitur apud praesidem, esse constiterit; cum de majore spatio caussa quaedam, non finalis, sed proprietatis, apud ipsum praesidem debeat terminari. Et si socius quid petat a socio, ante praeses judicet, an praestari aliquid oporteat, et tunc demum illud per arbitros restituatur, quod constiterit esse solvendum. Dat. Kal. Aug. Basso et Ablavio Coss. (331.)
DE ADM. ET PERIC. TUT. ET CUR. Constantinus A. ad. universos provinciales. Post (0356A)alia: Minorum defensores, uti et tutores vel curatores, si participes rei, quae lite poscitur, ad acta, ut jussum est, edere detractaverint; eosdemque contra ve ritatem nomina verint, quoniam pupillo nihil vel adulto perire opo rtet in quolibet litis eventu, tantum de proprio pecuniae fisco in ferant, q uantum, aestimatione habita, ex tertia parte colligitur.: Quod si paupe res sint, capititis deminutione plectantur, et desinont cives esse Romani, ita ut jus integrm ipsis minoribus reservetur, etc. Dat. Kal. Aug. Basso et Ablavio Coss. (331).
DE LITIGIOSIS. Imp. Constantinus A. ad Provinciales. Post alia: Lite pendente illud, quod in controversiam devocatur, in conjunctam personam vel extraneam (0356B)donationibus vel emptionibus vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri oportet, tanquam nihil factum sit lite nihilominus peragenda. § 1, (0357A)Quod si tutelae causa vertitur, post examen judicis in supplementum pronuntiationis dentur arbitri, qui non jam arbitri, sed exsecutores putandi sunt, etc. Dat. Kal. Aug. Basso et Ablavio Coss. (331).
INTERPRETATIO. Res, quae proposita actione repetitur, transferri a possidente ad alterum nullis contractibus potest; neque inde aliqua fieri scriptura permittitur, nisi prius lis, de qua agitur, fuerit judicio definita.
DE EXACTIONIBUS. Constantinus A. ad universos Provinciales. A proconsulibus et comitibus et his, qui vice praefectorum cognoscunt sive ex appellatione sive ex delegato sive ex ordine judicaverint, provocari permittimus, ita ut appellanti judex praebeat opinionis exemplum, (0357B)et acta cum refutatorii spatium suisque litteris ad nos dirigat. A praefectis autem praeterio, qui soli vice sacra cognoscere vere dicendi sunt, provocari non sinimus, ne jam nostra contingi veneratio videatur. Quod si victus oblatam nec receptam a judice appellationem affirmet, praefectos adeat, ut apud eos de integro litiget, tanquam appellatione suscepta, Superatus enim si injuste appellasse videbitur, lite perdita notatus abscedet, aut si vicerit, contra eum judicem, qui appellationem non receperat, ad nos referri necesse est, ut digno supplicio puniatur. Dat. Kal. Aug. PP. Kal. Sept. Constantinopoli, Basso et Coss. (331).
Constantinus A. ad universos Provinciales. Qui licitam provocationem omiserit, perpetuo silere debebit, (0357C)nec a nobis impudens petere per supplicationem auxilium. (0358A)Quod si fecerit, deportationis poena plectendus est. Dat. Kal. Aug. PP. Kal. Sept. Constantinopoli, Basso et Ablavio Coss. (331).
DE HIS, QUI PER METUM JULICIS NON APPELLAVERUNT. Imp. Constantinus A. ad universos Provinciales. In insulam deportandi sunt cum amissione omnium facultatum, quae fisco addicendae sunt, hi, qui provocatione omissa litem reparare tentaverint contra comitum caeterorumque sententias, qui voce nostra indicaverint, firmantes, se per metum appellationis omissae auxilium. In qua re vel nostrum vel praefectorum praetorio ex nostra erit jussione judicium. Dat. Kal. Aug. PP. Kal. Sept. Basso et Ablavio Coss. (331.)
(0358B)Imp. Constantinus. A. ad universos provinciales. Si quis alterius nomine quolibet modo possidens immobilem rem, litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet statim in judicio dominum nominare: ut sive in eadem civitate degat, sive in agro, sive in alia provincia sit; certo dierum spatio a judice definiendo, eoque ad nationem ejus perducendo, vel ipse in loca, in quibus praedium situm est, perveniens, vel procuratorem mittens, actoris intentiones excipiat.+ Si vero post hujusmodi indultum tempus minime hoc, quod dispositum est, facere maluerit: tanquam lite, quae ei ingeritur, ex eo die, quo possessor ad judicium vocatus est ad interrumpendam longi temporis praescriptionem, contestata: judex, utpote domino possessionis, post hujusmodi humanitatem sui praesentiam (0358C)faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit: et tunc in eadem voluntate eo permanente, negotium summatim discutiens, in possessionem rerum actorem mitti non differet: omni allegatione absenti de principali quaestione servata. Dat. X. Kal. August. Basso et Ablavio Coss. 331.
DE FILIIS MILITARIUM APPAR. Constantinus A. ad Evagrium. Hi, qui ex officialibus quorumcunque officiorum geniti sunt, eorum parentes adhuc sacramento tenentur, sive jam dimissi erunt, in parentum locum procedant. Dat. (0359A)prid. Non. Aug. Basso et Ablavio Coss. (331.)
DE DECURIONIBUS. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Quoniam nonnulli diversarum civitatum cusiales interperantur minores, quibus publica tutela debetur, ad curiae consortium devocarunr, ut septem vel octo annorum constitutos nonnullos nominasse firmentur, decerninus, ut omnino nullus in curiam nominationibus devocetur, nec functionum obsequia subire cogatur, nisi qui decimum et octavum annum aetatis fuerit ingressus. Quod et in futurum arceri volumus, et esse eximi, qui infra ejus aetatis terminos constituti jam nominati sunt, curialibus ut vinculus absolvantur. Cum enim decimum et octavum annum aetatis intraverint, si militiae nomen inserere (0359B)juxta legem datam non potuerint vel supersederint, municipali poterunt dari obsequio. Dat. prid. Non. Aug. Basso et Ablavio Coss. (331).
(0360A)INTERPRETATIO. Minares decem et octo annorum aetate curiates nec nominari a quibuscumque nec ad servitia applicari debere: quia hoc lex sufficere credit, ua a decem et octo annis necessitate publicae, si necesse fuerit, applicantur, ita ut, si qui infra hanc aetatem ante nominati jam fuerint, absolvantur.
Idem A. ad Evagrium Pf. P. Nullus decurionum ad procurationes vel curas civitatum accedat, nisi omnibus omnino muneribus satisfacerit patriae vel aetate vel meritis. Qui vero per suffragium ad hoc pervenerit administrare desiderans, non modo ab expetito officio repellatur, sed epistola quoque vel codicilli ab eo protinus auferantur, et ad comitatum destinentur. Dat. prid. Id. Aug. Basso et (0360B)Ablavio Coss. (331.)
(0361A)INTERPRETATIO. Ista lex hoc praecipit, nullum curialem, nisi omnibus curiae officiis per ordinem actis, aut curatoris aut defensoris officium debere suscipere, nisi omnibus, ut dictum est, ante muneribus satisfecerit, quae patriae ordine debentur. Nam si praefatus contra hanc praeceptionem quolibet suffragio aut sub quocumque obtentu honoris se munire voluerit, et obtentis careat et, ubi rerum domini fuerint, dirigatur.
AD SC. CLAUDIANUM. Imp. Constantinus. . . .. Qua ecumque mulierum post hanc legem servi contubernio se m iscuerit, et non conventa per denuntiationes, sicut jus sta tue bat antiquum, statum libertatis amittat. Dat. prid. Non. Octob., Basso et Ablavio Coss. (331).
DE OFFICIO PRAEFECTORUM PRAETORIO. (0361B)Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. P. Super his, qui a praeside vel a quolibet alio judice sententiam dictam infirmari deposcunt, sub eo fine sublimitatis tuae succedat examen, ut, si internis negotiis usquequaque decursis ex evidenti claruerit, sententiam a jure justitiaque discedere, ea penitus explosa, controversia de aequitate terminum capiat. (0362A)Quod si consentanea sit legibus jam prompta sententia, ejus pronuntiationis improbus oppugnator, si patrimonio circumfluit, biennio in insulam relegatione plectatur, ejusque bonorum media portio fiscalibus compendiis addicta cedat: quod si agrestis vitae sit aut etiam egentis, ad biennii tempus in metallum detrudendus est. Quam legem in annotationibus quoque nostris de iterando post sententiam judicio custodire debebis. Dat. XIII. Kal, Novemb., Basso et Ablavio Coss. (331).
INTERPRETATIO. Quicumque caussa dicta discussoque negotio a quocunque fuerit superatus, et hanc ipsam litem postea reparare tentaverit, si pro ipso, qui antea abdictus est, fuerit legibus lata sententia, prius judicium non valebit. Nam si et apud alium judicem fuerit superatus, si digna idoneaque persona sit, biennio (0362B)in exsilium deputetur, et medietatem facultatum suarum fiscus acquirat. Si vero indigna et pauperior persona est, in metallum biennio deputetur.
DE OFFICIO RECTORIS PROVINCIAE. Imp. Constantinus A. ad Provinciales. Praesides publicas notiones exerceant frequentatis per examina tribunalibus, nec civiles controversias audituri in secretariis sese abscondant, ut jurgaturus conveniendi eos, (0363A)nisi pretio, facultatem impetrare non possit; et cum negotiis omnibus, quae ad se delata fuerint, exibuerint audientiam, et frequens praeconis, ut assolet fieri, inclamatio, nullum, qui postulare voluerit, deprehenderit, expletis omnibus actibus publicis privatisque sese recipiant. Justissimos autem et vigilantissimos judices publicis acclamationibus collaudandi damus omnibus potestatem, ut honoris eis auctiores proferamus processus: e contrario injustis et maleficis querelarum vocibus accusandis, ut censurae nostrae vigor eos absumat; nam si verae voces sunt, nec ad libidinem per clientelas effusae, diligenter investigabimus, praefectis praetorio et comitibus, qui per provincias constituti sunt, provincialium nostrorum voces ad nostram scientiam referentibus. (0363B)PP. Kal. Nov. Constantinopoli, Basso et Ablavio Coss. (331.)
Imp. Const. A. ad Provinciales. Cessent jam nunc rapaces officialium manus, cessent, inquam: nam si moniti non cessaverint, gladiis praecidentur. Non sit venale judicis velum, non ingressus redempti, (0364A)non infame licitationibus secretarium, non visio ipsa praesidis cum pretio: aeque aures judicantis pauperrimis ac divitibus reserentur. Absit ab inducendo ejus, qui officii princeps dicitur, depraedatio. Nullas litigatoribus adjutores eorumdem officii principum concussiones adhibeant; centurionum aliorumque officialium, parva magnaque poscentium, intolerandi impetus obligantur, eorumque, qui jurgantibus acta restituunt, inexpleta aviditas temperetur. Semper invigilet industria praesidalis, ne quicquam a praedictis generibus hominum de litigatore sumatur. Qui si de civilibus caussis quicquam putaverint esse poscendum, aderit armata censura, quae nefariorum capita cervicesque detruncet, data copia universis, qui concussi fuerint, ut praesidum instruant notionem. (0364B)Qui si dissimulaverint, super eodem conquerendi vocem omnibus aperimus apud comites cunctos provinciarum aut apud praefectum praetorio, si magis fuerit in vicino, ut his referentibus edocti, super talibus latrociniis supplicia proferamus. (0365A)Data Kal. Novemb., Constantinopoli, Basso et Ablavio VV. CC. Coss. (331).
INTERPRETATIO. Officiales omnium judicum venales esse non audeant, neque pretium de introitu occurrentium aut litigantium vel egressu requirant. Et interpellantes tam divites quam pauperes sine ullo praemio audiantur. Quod si rapaces esse voluerint, gladio puniantur, aut certe de eorum rapacitate dominicis auribus referatur.
DE JUDAEIS. Imp. Constantinus A. Hiereis et Archisynagogis et Patribus synagogarum et caeteris, qui in eodem loco deserviunt. Hiereos et archisynagogos et patres synagogarum et caeteros, qui synagogis deserviunt, ab omni corporali munere liberos esse praecipimus. Dat. Kal. Dec., Constantinopoli, Basso et Ablavio Coss. (0365B)(331).
DE JURISDICTIONE OMNIUM JUDICUM. Imp. Constant. A. ad universos provinciales. Nemo post litem contestatam ordinariae sedis declinet examen: nec (prius) Praefecti praetorio, aut comitis Orientis, vel alterius Spectabilis judicis imploret auxilium, sed appellatione legibus facta ad sacrum auditorium veniat. Dat. Kalend. Octobr., Basso et Ablabio Coss. 331 (Ex. cod. Just.).
Anno Domini 332. Pacatiano et Hilariano Coss. DE FILIIS MILITARIUM. Imp. Constantinus A. ad Leontium Pf. P. Jam dudum sanximus, ut veteranorum filii, qui post sedecim (0365C)annos militiae munus subire non possunt, vel armis gerendis habiles non exstiterint, curiis mancipentur. Dat. III. Id. April., Pacatiano et Hilariano Coss. (332.)
DE SPONSALIBUS. Imp. Constantinus A. ad Pacatianum Pf. U. Patri (0366A)puellae aut tutori aut curatori aut cuilibet ejus affini non liceat, cum prius militi puellam desponderit, eamdem alii in matrimonium tradere. Quod si intra biennium, ut perfidiae reus in insulam relegetur. Quod si pactis uptiis, transcurso biennio, qui puellam desponderit alteri eamdem sociaverit, in culpam sponsi potius quam puellae referatur, nec quicquam noceat ei, qui post biennium puellam marito alteri tradidit. Dat. pridie Id. April., Martianopoli, Pacatiano et Hilariano Coss. (332).
INTERPRETATIO. Si quis aut privatus aut militans, postquam sponderit, cum patres tutore vel curatore puellae vel propinquis de puellae conjunctione definierit, debet post definitionem intra biennium nuptias celebrare. (0367A)Quod si tarditate aut negligentia sponsi biennii tempus excesserit, et alio viro se puella conjunxerit, absoluta erit a calumnia, vel ipsa, vel quicumque suorum eam tradiderit: quia culpa est illius, qui differendo conjunctionem suam alteri nubendi locum patefecit. Nam si intra biennium data fuerit, quid observetur, evidentius sequente lege cognoscetur.
DE INOFFICIOSO TESTAMENTO. Imp. Constantinus A. ad Concilium Byzacenorum. Servus necessarius haeres instituendus est, quia non magis patrimonium quam infamiam consequi videtur. Unde claret actionem inofficiosi fratribus relaxatam, cum infamiae aspergitur vitiis is, qui haeres exstitit, omniaque fratribus tradi, quae per turpitudinem (0367B)aut aliquam levem notam capere non potest institutus. Ita in hac quoque parte, si quando libertis haeredibus institutis fratres fuerint alieni, inofficiosi actione proposita praevaleant in omnibus occupandis facultatibus defuncti, quas ille perperam ad libertos voluerat pertinere. Dat. VII. Kalend. Aug., Coloniae Agrippinae, Pacatiano et Hilariano Coss. (332).
INTERPRETATIO. Si servo pro necessitate debiti a (0368A)domino cum libertate haereditas fuerit dimissa, quia hujusmodi persona videtur infamis, germanis fratribus qui praetermissi sunt, agendi contra testamentum datur facultas: ut remota infami persona, salva tamen, quam meruit, libertate, haereditatem germani fratres ad se debeant revocare. Nam et si praetermissis fratribus liberti per testamentum heredes fuerint instituti, simili modo germani defuncti eos a bonis fraternae hereditatis excludent, sibique omnia, quae reliquerit, vindicabunt.
DE LIBERTIS ET EORUM LIBERIS. Imp. Constantinus A. ad Concilium Byzacenorum. Libertis ingratis in tantum jura adversa sunt, ut, si quadam jactantia vel contumacia cervices erexerint (0368B)aut levis offensae contraxerint culpam, a patronis rursus sub imperia ditionemque mittantur. Dat. VI. Kalend. August., Coloniae Agrippinae, Pacatiano et Hilariano Coss. (332).
INTERPRETATIO. Quaecumque persona servilis a domino suo fuerit consecuta libertatem, si postea superbire caeperit aut patronum, id est, manumissorem (0369A)suum laeserit, amissa libertate, quam meruit, in servitium merito revocetur.
DE LIBERALI CAUSSA. Imp. Constantinus A. . . .. Si post assertionem defensionemque ordinatam alius in judicium acciri petiverit, assertio quidem et defensio inter omnes ordinetur, ipse vero tot mancipia, quot petebat, fisco cogatur inferre. Quod si assertor defecerit vel praedictam mulctam agnoscat, vel si per inopiam id implere non possit, in metallum detrudetur. Eadem circa minorum defensores, cum liberalis caussa agitur, forma servanda, etc. Dat. VII. Kalend. Novemb., Constantinopoli, Pacatiano et Hilariano Coss. (332).
(0369B)INTERPRETATIO. Si post assertionem defensionemque dispositam alius in judicium, qui se dominum dicit, petierit exhiberi, inter omnes quidem ordinabitur assertio, sed ipse ad certam poenam tenebitur. Idem et in assertore vel defensoribus minorum.
DE FUGITIVIS COLONIS, INQUILINIS ET SERVIS. Imp. Constantinus A. ad Provinciales. Apud quemcumque colonus juris alieni fuerit inventus, is non solum eumdem origini suae restituat, verum super eodem capitationem temporis agnoscat. (0370A)§ 1. Ipsos etiam colonos, qui fugam meditantur, in servilem conditionem ferro ligari conveniet, ut officia, quae liberis congruunt, merito servilis condemnationis compellantur implere. Dat. III Kal. Novemb. , Pacatiano et Hilariano Coss. (332.)
INTERPRETATIO. Si quis alienum colonum sciens in domo sua retinuerit, ipsum prius domino restituat et tributa ejus, quamdiu apud eum fuerit, cogatur exsolvere: ipse vero, qui noluit esse, quod natus est in servitium redigatur.
DE SERVIS FUGITIVIS ET LIBERTIS. Imp. Constantinus A. ad Tyberianum comitem Hispaniarum. Cum servum quispiam repetit fugitivum, et alius evitandae legis gratia, quae in occultantes mancipia certam poenam statuit, proprietatem opponit, (0370B)vel in vocem libertatis eum animaverit, illico nequissimus verbero, super quo ambigitur, tormentis subjiciatur, ut aperta veritate, disceptationis terminus fiat. Quod non solum utrisque jurgantibus proderit, sed etiam servorum animos a fuga poterit deterrere. Dat. XV. Kal. Sept. Pacatiano et Hilariano Coss. 332 ( Ex Cod. Just. ).
DE CODICILLIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum PP. Si idem codicilli, quod testamenta possent, cur diversum his instrumentis vocabulum mandaretur, quae vis ac potestas una sociasset? igitur specialiter codicillis instituendi ac substituendi potestas juris auctoritate data non est. Dat. 3 Jun., Pacatiano et Hilariano Coss. 332 ( ex Cod. Just. ).
Anno Domini 333. Dalmatio et Zenophilo Coss. (0370C) DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CURATORUM. Imp. Constantinus A. Felici. Quoniam per negligentiam seu proditionem tutorum et curatorum possessiones juris emphyteutici, vitio intercedente commissi, (0371A)e minorum fortunis avelluntur, placet, ut tutor curatorve, cujus officio manente possessio minoris juris emphyteutici praerogativam, commissi offensa, perdiderit, tantum de facultatibus propriis, censura imminente, minoribus restituat, quanto rem valere potuisse constabit. Dat. XIV. Kal. Maii, Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo Coss. (333).
INTERPRETATIO. Si forte cesserit, ut minores possessionem juris emphyteutici, hoc est, quod ex fisci bonis parentes eorum habere meruerant, sub qualibet praestatione tenuerint, et hoc per negligentiam sive proditionem tutoris aut imminutum fuerit aut certe sublatum, quicquid perierit, a tutore vel curatore esse reddendum.
DE DONATIONIBUS. (0371B) Imp. Constantinus A. ad Severum Comitem Hispaniarum. Data jam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione confiteantur. Quod vel maxime inter necessarias conjunctissimasque personas convenit custodiri, siquidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis pro negotii opportunitate confingi potest, vel id quod vere gestum est, aboleri. Cum igitur ne liberos quidem ac parentes ex nostra ab actorum confectione secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis jam pridem statuimus, universos teneat, (0372A)salvo tamen juris privilegio, quod liberis et parentibus suffragatur, scilicet ne traditionis vel mancipationis solemnitas sit necessaria. Dat. IV. Non. Maii, Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo Coss. (333).
DE FIDE TESTIUM ET INSTRUMENTORUM. Imp. Constantinus A et C. ad Severum Comitem Hispaniarum. Scripturae diversae et fidem sibi invicem derogantes, ab altera parte prolatae, nihil firmitatis habere potuerunt. Dat. IV. Non. Maii, Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo Coss. (333).
INTERPRETATIO. Si quis multiplici scriptura contractum suum munire cupiens de una re venditionem et donationem proferat vel quaecumque alia documenta, (0372B)omnia rescindantur, quia impugnantes se chartulas lex haec, vetat admitti.
DE NUMERARIIS ACTUARIIS. Constantinus A. ad Maximum Pf. P. Utilitate suadente, annonarios et actuarios conditionales esse (0373A)praecepimus, annonis etiam adjuvari, et capitationem eorum, qui censiti sunt, haberi immunem. Ideoque tua solertia competentia monebit officia, ut actuariis binas annonas, annonariis vero singulas protinus subministrent, capitationem quoque, ipsorum tantum, qui ex his censiti sunt, faciat haberi immunem, quod in actu fuerint constituti: nam postea vel laus eos et dignitas honorabit, vel, si in culpa fuerint deprehensi, poena comitabitur. Emissa III. Non. Maii, Dalmatio et Zenophilo Coss. (333).
DE MEDICIS ET PROFESSORIBUS. Imp. Constantinus A. ad Populum. Beneficia divorum retro principium confirmantes, medicos et professores litterarum, uxores etiam et filios eorum ab omni functione et ab omnibus muneribus publicis vacare praecipimus, (0373B)nec ad militiam comprehendi, neque hospites recipere, nec ullo fungi munere, quo facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant. PP. V. Kal. Oct., Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo Coss. (333).
DE DIVERSIS RESPECTIS. Imp. Constantinus ad Barbarum P. A. Popeicanum Consularem Campaniae. Etsi non cognitio, sed exsecutio mandatur, de veritate precum inquiri oportet, ut, si fraus intervenit, de omni negotio cognoscatur. Dat. III. Id. Novemb., Aquis, Dalmatio et Zenophilo VV. CC. Coss. (333.)
INTERPRETATIO. Quicquid non vera, sed falsa petitio a Principe obtinuerit, quia fraus intervenit non valebit.
DE FILIIS MILITARIUM. (0373C) Imp. Constantinus A. Ablativio Pf. P. Veteranorum filii, vel eorum, qui praepositi vel protectores fuerunt, vel ceteroquemlibet gradum militiae tenuerunt, si invalidi et imbecilles, tum, qui sint, curiis aggregentur, (0374A)ita ut rei familiari gaudentes et ineptos militiae curiarum societati conjungas. Quod etiam nos fecimus sub conspectu nostro his, quos deliciosis nutrimentis enervatos esse perspeximus. Qui igitur ex his patresfamilias sunt, et idonei functionibus publicis, eligantur ad augendum curialium numerum; singularum civitatum ordinibus commonendis, ut, quos norunt idoneos, nominare non dubitent, praeter eos quos vigor et fortitudo defendendae rei publicae idoneos facit. Nam et duces singulorum limitum convenimus, ne deinceps veterani filius inutilis sacramento cingatur. Eos etiam, qui jam probati sunt, diligenter inspiciant, ut qui minus idonei reperiuntur, sacramento soluti ad gravitatem tuam mittantur. Dat. et P P. Id. Nov., Dalmatio et Zenophilo Coss. (0374B)(333.)
DE APPELLATIONIBUS ET CONSULTATIONIBUS. Imp. Constantinus A. Albino. Et in majoribus, et in minoribus negotiis appellandi facultas est. Nec enim judicem oportet injuriam sibi fieri existimare, eo quod litigator ad provocationis auxilium convolavit. Dat. VII. Idib. April. Marcellino et Probino Coss. Dat. Kal. Aug., PP. Kal. Septembr., Constantino Basso et Balbino. Coss. 333 (Ex Cod. Just. ).
Anno Domini 334. Optato et Paulino Coss. DE SUARIIS, PECUARIIS ET SUSCEPTORIBUS VINI CAETERISQUE CORPORATIS. Imp. Constantinus A. ad Pacatianum Pf. P. Quoniam (0374C)suariorum corpus ad paucos devenit, jubemus eos adstante populo Romano dicere, quibus excusatio sit delata, quibus provenerit onus, ut his in medium publicae rationis edoctis exemplum rei naviculariae proponatur. Itaque dignoscant, facultates proprias suariorum esse obnoxias muneri, ac de duobus alterum eligant, aut retineant bona, quae suariae functioni destricta sunt, ipsique suario teneantur obsequio, aut idoneos, quos volunt, nominent, qui necessitati iidem satisfaciant. Nullum enim vacare ab (0375A)hujus rei munere patimur. Sed sive honoribus evecti, sive quolibet versutiae genere fugerunt, revocari eos jubemus, idque ipsum teste et audiente populo Romano compleri, ac nos super his consuli, ut animadvertamus in eos qui hac tergiversatione usi sunt; functionis hujus vacatione nulli penitus tribuenda, sed eo, qui surripere potuerit, post beneficium infirmatum, salutis etiam periculum subitur. Dat. VIII. Id. Mart., Roma, Optato et Paullino Coss. (334).
DE MATERNIS BONIS. Imp. Constantinus A. ad Severum Comitem Hispaniarum. Insinuatum est, quosdam patres principalis conjugii copulatione destitutos in perniciem filiorum ultra misericordiam sanguinis properare, et receptis deinceps aliis matrimoniis, majorem sibi in rebus filiorum (0375B)vindicare personam: qui, quoniam in his usufructuarii remansisse videntur, usurpare ea ac pervertere confidunt, ut per hoc his, qui in orbitate remanserunt, nulla nec possidendi, nec litigandi tribuatur occasio. Ideoque placet, ne quis pater receptis deinceps matrimoniis earum rerum, quae prioris conjugis fuerunt, sibi jus defendendum existimet, nisi tutelae (0376A)vice, donec minores probata aetate esse videantur. His autem moderatio nostra cuncta jubet servari atque restitui. PP. III. Kal. April., Constantinopoli, Optato et Paullino Coss. (334.)
DE COMMUNI DIVIDUNDO. Imp. Constantinus A. Gerulo Rationali trium provinciarum. In Sardinia fundis patrimonialibus, vel emphyteuticariis per diversos nunc dominos distributis, oportuit sic possessionum fieri divisiones, ut integra apud possessorem unumquemque servorum agnatio permaneret. Quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris conjuges segregari? Igitur qui dissociata in jus diversum mancipia traxerunt, in unum redigere eadem (0376B)cogantur: ac si cui propter redintegrationem necessitudinum servi cesserunt, vicaria per eum, qui eosdem susceperit, mancipia reddantur. Et invigilandum, ne per provinciam aliqua posthac querela super divisis mancipiorum affectibus perseveret. Dat. III. Kal. Maii Proculo et Paullino Coss.
(0377A)INTERPRETATIO. In divisione patrimoniorum seu fiscalium domorum sive privatorum observari specialiter debet, ut, quia injustum est filios a parentibus vel uxores a maritis, cum ad quemcumque possessio pervenerit, sequestrari, ut mancipia, quae permixta fuerint, id est, uxor cum filiis et marito suo datis vicariis, ad unum debeant pertinere, cui necesse fuerit commutare, quod sollicitudo ordinantium debet specialiter custodire, ut separatio fieri omnino non possit.
DE NUMERARIIS ACTUARIIS. Imp. Constantinus A. ad Veronicianum Vicarium Asiae. Vorax et fraudulentum numerariorum propositum, qui diversis rectoribus obsequuntur, ita inhibendum est ut et antea sancivimus, et nunc itidem sancimus, conditioni eos subdi tormentorum, (0377B)et eculeis atque lacerationibus subjacere, nec ultra biennium hoc fungi obsequio, etc. Dat. XIV. Kal. Jun., Optato et Paulino Coss. (334).
DE IIS QUAE ADMINISTRANTIBUS DISTRACTA SUNT VEL DONATA. Imp. Constantinus A. ad Veronicianum Vicarium Asiae. Post alia; Damus provincialibus facultatem, ut, quicumque sibi a numerariis qui deversis rectoribus (0378A)obsequuntur, conquesti fuerint aliquas venditiones extortas, irritas inanesque efficiant, et male vendita ad venditoris dominium revertantur, amissione etiam pretii illicitis ac detestandis emptoribus puniendis. Dat. XIV. Kal Jun. , Optato et Paulino Coss. (334).
HAEC LEX expositione non indiget.
DE OFFICIO JUDICUM OMNIUM. Imp. Constantinus A. Andronico. Si contra pupillos, viduas vel morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae judicium, memorati a nullo nostrorum judicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. Quin imo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur (0379A)jurgandi fortunam, atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae injuria miserabiles judicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicujus potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. Dat. XV. Kal. Jul. , Constantinopoli, Optato et Paullino Coss. (334).
INTERPRETATIO. Quicumque adversus pupillos, viduas et aegrotos nostra praecepta meruerit, eos de locis suis commovendi vel extra provinciam suam usquam penitus protrahendi licentiam summovemus, ut ibi caussam suam dicant, ubi instructiores esse et testimonia possint facilius invenire. Sane si ipsi, quorum fatigationi consulimus, nos crediderint expetendos, (0379B)huic voluntati eorum veniendi aditum non negamus; ita ut adversarii eorum sub praesentia principis adesse per rectorem provinciae compellantur.
DE ADVOCATO FISCI. Imp. Constantinus A. ad Pacatianum Pf. P. Etsi potior apud nos privatorum caussa est quam fisci tutela, praecipimus tamen, si a nobis plures defensacula fisci meruerint, eum praeponi caeteris, qui melior, innocentia potior, litteris pollentior reliquis, examinata fide esse noscetur, etiamsi post alios hoc beneficium a nostra clementia reportavit. Dat. III. Non. Jul., Singenduno Optato et Paullino Coss. (334).
DE FIDE TESTIUM ET INSTRUMENTORUM. Imp. Constantinus A. ad Julianum Praesidem. Jurisjurandi (0380A)religione testes prius quam perhibeant testimonium, jam dudum arctari praecepimus, et ut honestioribus potius fides testibus habeatur. §. 1. Simili more sanximus, ut unius testimonium nemo judicum in quacumque caussa facile patiatur admitti. Et nunc manifeste sancimus, ut unius omnino testis responsio non audiatur, etiamsi praeclarae curiae honore praefulgeat. Dat. VIII. Kal. Sept. , Naisso, Optato et Paullino Coss. (334).
INTERPRETATIO. Testes priusquam de caussa interrogentur, sacramento debere constringi, ut jurent se (0381A)nihil falsi esse dicturos. Hoc etiam dicit, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.
DE EXCUSATIONIBUS ARTIFICUM. Imp. Constantinus A. ad felicem . . . . . Architectis quam plurimis opus est; sed quia non sunt, sublimitas tua in provinciis Africanis ad hoc studium eos impellat, qui ad annos ferme duodeviginti nati liberales litteras degustaverint. Quibus ut hoc gratum sit, tam ipsos quam eorum parentes ab his, quae personis injungi solent, volumus esse immunes, ipsisque, qui discent, salarium competens statui. PP. VI. Kal. Sept., Carthagine., Optato et Paullino Coss. (0381B)(334).
DE NAVICULARIIS. Imp. Constantinus A. ad Felicem . . . . . Commoda nobis visa est ea dispositio, quae expresse navicularios in hunc ordinem formavit, ut non promiscue, sed per vicissitudines rite servatas juges cursus agnoscerent, et exiguos implerent, quo ita levamentis alternantis auxilii cunctorum fortunae et tenuiorum potissimum confirmarentur, nec necessitas fieret, aliquos semper longiora lustrare, ac plerisque (0382A)obnoxios casibus fieri. Quod ne ulterius possit accidere, labor omnibus par et justus adjunctus sit, et subsidia pari ratione deferantur, nec tenuiores in querelas infructuosae complorationis incurrant. PP. VII. Id. Sept. Carthagine, Optato et Paullino Coss. (334).
Imp. Constantinus A. Naviculariis Orientis. Pro commoditate urbis, quam aeterno nomine, jubente Deo, donavimus, haec vobis privilegia credidimus deferenda, ut navicularii omnes a civilibus muneribus et oneribus et obsequiis habeantur immunes, et ne honores quidem civicos, ex quibus aliquod incommodum sentiant, subire cogantur. Ab administratione etiam tutelae, sive legitimae, sive ejus, quam magistratus aut provinciae rectores injungunt, habeantur immunes. Et (0382B)vacatione legis Juliae et Papiae potiantur, ut, etiam nullis intervenientibus lucris, et viri ex testamento uxorum solidum capiant, et ad uxores integra voluntas perveniat maritorum. De proprietate etiam vel haereditate vel qualibet alia civili caussa pulsati, ne ex rescripto quidem nostro ad extraordinarium judicium evocentur, sed agentibus in suo foro respondeant, et ad exemplum Alexandrini stoli quaternas in frumento centesimas consequantur, ac per singula millia singulos solidos, ut his omnibus praeterea animati, et nihil pene de suis facultatibus expendentes cura sua frequentent maritimos commeatus. Acc. Kal. Dec., Optato et Paullino Coss. (334).
DE TESTAMENTO MILITIS. (0382C)Imp. Constantinus A. ad. Populum. Milites in expeditione degentes, si uxores, aut filios, aut amicos, aut commilitones suos, postremo cujuslibet generis homines, amplecti voluerint supremae voluntatis affectu: quomodo possint, ac velint, testentur: nec uxorum aut filiorum eorum, cum voluntatem patris reportaverint, meritum, aut libertas dignitasve quaeratur. Proinde sicut juris rationibus licuit, ac semper licebit, si quid in vagina aut clypeo litteris sanguine suo rutilantibus annotaverint, aut in pulvere inscripserint gladio suo, ipso tempore, quo in praelio vitae sortem derelinquunt, hujusmodi voluntate stabilem esse opportet. Dat. III Id. August., Nicomediae, Optato et Paullino Coss. (334) (ex Cod. Just.).
QUANDO IMPERATOR INTER MISERABILES PERSONAS COGNOSCAT. (0383A) Imp. Constant. A. ad Andronicum. Si contra pupillos, vel viduas, vel [diuturno] morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae judicium, memorati a nullo nostrorum judicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere: quinimo intra provinciam, in qua litigator, et testes vel instrumenta sunt, experiantur jurgandi fortunam: atque omnis cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. + Quod si pupilli, vel viduae, aliique fortunae injuria miserabiles, judicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicujus potentiam perhorrescunt: cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. Dat. XV. Kal. (0383B)Jul., Constantinop., Optato et Paulino Coss. (334) (Ex Cod. Just.).
Anno Domini 335. Constantino et Albino Coss. DE PETITIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Provinciales. Omnes judices invigilare praecipimus, et delatores poenis afficere. Apertissimi enim juris est, ut, quod cujuscumque patrimonio ceciderit in casum, et legibus et retro juris ordine, fisci advocatis agentibus, vindicetur. Sed quia nonnulli praecipites secundum jus possessa patrimonia deferre non cessant, damus omnibus, qui se laesos existimant, contra delatores severitatem judicum implorare ferro destrictam. (0383C)Nemo enim potest delatorem plus agnoscere quam ille, qui injuriam per ejus nequitiam sustinuit. Dat. XI. Kal. April., Constantinopoli, Constantio et Albino Coss. (335).
INTERPRETATIO. Custodientes justitiam nomen persequimur (0384A)delatorum, ita ut, cum agniti et convicti fuerint delatores, gladio puniantur.
DE LUCRIS OFFICIORUM. Imp. Constantinus A. ad Pacatianum. Ordines decuriarum scribarum librariorum et lictoriae consularis oblatis precibus meruerint, ut in civilibus caussis et editionibus libellorum, officiorum solemnitate fugantur, ita ut vetusta aetate servatum est; eo usque praerogativa veniente, ut militares intercessiones procul usque a liberalibus caussis sese contineant. Rectores itaque, quae jussimus, observabunt. Dat. XV. Kal. Maii Constantinopoli, Constantio et Albino Coss. (335).
DD DECURIONIBUS. (0384B)Imp. Constantinus A. ad Felicem Pf. P. Quoniam Afri curiales conquesti, sunt quosdam in suo corpore post flaminii honorem et sacerdotii vel magistratus decursa insignia praepositos compelli fieri mansionum, quod in singulis curiis sequentis meriti et gradus homines implere consuerunt, jubemus, nullum praedictis honoribus splendentem ad memoratum cogi obsequium, ne nostro fieri judicio injuria videatur. Dat. prid. Non. Aug., Viminacio Constantio et Albino Coss. (335).
DE JUDAEIS. Imp. Constantinus A. ad Felicem Pf. P. Post alia: Eum, qui ex Judaeo Christianus factus est, inquietare (0385A)Judaeos non liceat vel aliqua pulsare injuria: pro qualitate commissi istius modi contumelia punienda etc. Dat. XII. Kal. Nov. Constantinopoli. (335). PP. VIII. Id. Maii Karthagine, Nepotiano et Facundo Coss. (336.)
HAEC LEX INTERPRETATIONE non eget.
NE CHRISTIANUM MANCIPIUM JUDAEUS HABEAT. Imp. Constantinus A. ad Felicem Pf. P. Si quis (0386A)Judaeorum Christianum mancipium vel cujuslibet alterius sectae mercatus circumciderit, minime in servitute retineat circumcisum, sed libertatis privilegiis, qui hoc sustiuerit, potiatur etc. Dat. XII. Kal. Nov., Constantinopoli (335). PP. VIII. Id. Maii, Carthagine, Nepotiano et Facundo Coss. (336).
INTERPRETATIO. Si quis Judaeorum servum Christianum vel cujuslibet alterius sectae emerit et circumciderit, a Judaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.
DE OFFICIO RECTORIS. Imp. Constantinus A. ad Periclem Praesidem. In officiales Praefectorum cursum publicum laniantes, vel prava contra utilitatem publicam molientes, vindicandi (0386B)tibi dedimus potestatem, ita ut Praefectos de eorum culpa facias certiores. Dat. X Kalend. Nov., Nicopoli, Constantio et Albino Coss. 335. (Ex Cod. Just.)
Anno Domini 336. Nepotiano et Facundo Coss. DE NATURALIBUS FILIIS ET MATRIBUS EORUM. Imp. Constantinus A. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . (0387A)ri fecit, vel si ipsorum nomine comparavit, totum legi tima soboles recipiat. Quod si non sint filii legitimi nec fra ter consanguineus aut soror aut pater, totum fisci viribus vindi cetur. Itaque Liciniani etiam filio, qui per rescriptum sanc tissi mum dignitatis culmen adscendit, omnis substantia au fera tur, et secundum hanc legem fisco adjudicetur, ipso verbe ran do, compedibus vinciendo, ad suae originis primordia redi gendo. Lecta III Kal. Maii. Carthagine, Nepotiano et Facundo Coss. (336).
DE NAVICULARIIS. Imp. Constantinus A. ad Severum. . . . Navicularios Hispaniarum neque ad extraordinaria teneri officia, neque alicubi retentos moras sustinere oportet, sed relatorias traditarum specierum intra decem dies (0387B)a susceptoribus percipere; cumque ad aliquas insulas, portus, littora, stationes accesserint, ostensis relatoriis nullam prorsus inquietudinem sustinere. Dat. XIV. Kal. Jun., Nepotiano et Facundo Coss. (336).
DE SPONSALIBUS. Imp. Constantinus A. ad Tiberianum Vicarium Hipaniarum. Si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente (0388A)osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae haeredes, cujuslibet gradus sint, et quocumque jure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso sive heredibus ejus restitui. § 1. Quod si sponsa, inter venientevel non interveniente osculo, sponsaliorum titulo, quod raro accidit, fuerit aliquid sponso largita, et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata, ad donatricem sponsam sive ejus successores donatarum rerum dominium transferetur. Dat. Id. Jul., Constantinopolit (0388B)Accepta XIV Kal. Maii, Hispali, Nepotiano et Facundo Coss. (336)
INTERPRETATIO. Si quando sponsalibus celebratis, interveniente osculo, sponsus aliquid sponsae donaverit, et ante nuptias sponsus forsitan moriatur, tunc puella, quae superest, mediam donatarum solemniter rerum portionem poterit vindicare, et dimidiam mortui haeredes acquirant, quocumque per gradum successionis ordine venientes. Si vero osculum non intervenerit, sponso mortuo nihil sibi puella de rebus donatis vel traditis poterit vindicare. Si vero a puella sponso aliquid donatum est, et mortua fuerit, quamvis aut intercesserit aut non intercesserit osculum, totum parentes puellae sive propinqui, quod puella donaverat, revocabunt.
DE NATURALIBUS FILIIS. (0388C) Imp. Constantinus A. ad Gregorium. Senatores seu (0389A)perfectissimos, vel quos in civitatibus duumviralitas, vel quinquennalitas, vel flaminis, vel sacerdotii provinciae ornamenta condecorant, placet maculam subire infamiae, et peregrinos a Romanis legibus fieri, si ex ancilla vel ancillae filia, vel liberta vel libertae filia, sive Romana facta seu Latina, vel scenica vel scenicae filia, vel ex tabernaria vel ex tabernarii filia, vel humili vel abjecta, vel lenonis aut arenarii filia, vel quae mercimoniis publicis praefuit, susceptos filios in numero legitimorum habere voluerint, aut proprio judicio aut nostri praerogativa rescripti; ita ut, quicquid talibus liberis pater donaverit, sive illos legitimos seu naturales dixerit, totum retractum legitimae soboli reddatur, aut fratri aut sorori, aut patri aut matri. (0389B)Sed et si uxori tali quodcumque datum quolibet genere fuerit vel emptione collatum, etiam hoc retractum reddi praecipimus: ipsas etiam, quarum venenis inficiuntur animi perditorum, si quid quaeritur vel commendatum dicitur, quod his reddendum est, quibus jussimus, aut fisco nostro, tormentis subjici (0390A)jubemus. Sive itaque per ipsum donatum est, qui pater dicitur, vel per alium, sive per suppositam personam, sive ab eo emptum, vel ab alio, sive ipsorum nomine comparatum, statim retractum reddatur, quibus jussimus; aut si non exsistant, fisci viribus vindicetur. Quod si existentes et in praesentia rerum constituti agere noluerint, pacto vel jurejurando exclusi: totum sine mora fiscus invadat. Quibus tacentibus et dissimulantibus, a defensione fiscali duum mensuum tempora limitentur, intra quae si non retraxerint vel propter retrahendum rectorem provinciae interpellaverint, quicquid talibus filiis vel uxoribus liberalitas impura contulerit, fiscus noster invadat, donatas vel commendatas res sub poena quadrupli severa quaestione (0390B)perquirens. Liciniani autem filius, qui fugiens comprehensus est compe dibus vinc tus ad gynaecei Carthaginis ministerium deputetur. Lecta XII Kal. Augusti, Carthagine, Nepotiano et Facundo Coss. (336).
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Evagrium. Pf. P. Cum decuriones decurionumque filii deque his geniti ad diversas militias confugiant, jubemus eos, in quibuscumque officiis militantes, exemptos militia restitui curiae, exceptis his, qui in palatii nostri jam habentur officiis. (0391A)Dat. XI. Kal. Sept., Constantinopoli, Nepotiano et Facundo Coss. (336).
DE ANNONA ET TRIBUTIS. Imp. Constantinus A. Gregorio Pf. P. Manu propria judices universi periculo suo annonarias species et caetera, quae indictione penduntur, definitis quantitatibus et comprehensis modis facta adscriptione designent. Cujus observantiae illa erit commoditas, ut post successionem quoque eorum facile requiratur, an exactores ultra, quam oportuit, de fortunis provincialium aliquid exsculpere voluerunt. Dat. VII. Id. Oct., Nepotiano et Facundo Coss. (336).
DE ORDINE JUDICIORUM. Imp. Constantinus A. ad Calphurnium. Quoniam civili discerptatione intermissa, saepe fit, ut prius de (0391B)crimine judicetur; quod, utpote majus, merito minori praefertur, ex quo criminalis quaestio quocumque modo cessaverit, oportet civilem causam velut ex integro in judicium deductam distingui: ut finis criminalis negotii ex eo die, quo inter partes fuerit lata sententia, initum civili quaestioni tribuat. Dat. Id. Mart. Nepotiano et Facundo Coss. 336. (Ex cod. Just.)
Anno Domini 337. Feliciano et Titiano Coss. DE CONTRAHENDA EMPTIONE. Imp. Constantinus Aug. ad Gregorium. Qui comparat, (0392A)censum rei comparatae cognoscat: neque liceat alicui rem sine censu vel comparare vel vendere. Inspectio autem publica vel fiscalis esse debebit hac lege, ut, si aliquid sine censu venierit, et id ab alio deferetur, venditor quidem possessionem, comparator vero id quod dedit pretium, fisco vindicante, perdat. § 1. Id etiam placuit, neminem ad venditionem rei cujuslibet accedere, nisi eo tempore, quo inter venditorem et emptorem contractus solemniter explicatur, certa et vera proprietas a vicinis demonstretur; usque eo legis istius cautione currente, ut, etiamsi subsellia vel, ut vulgo aiunt, scamna vendantur, ostendendae proprietatis probatio compleatur. § 2. Nec inter emptorem et venditorem solemnia in exquisitis cuniculis celebrentur, (0392B)sed fraudulenta venditio penitus sepulta depe- (0393)Dat. prid. Non Febr. Constantinopoli, Feliciano et Titiano Coss. (337).
INTERPRETATIO. Quicumque villam comparat, tributum rei ipsius, sicuti et jus possessionis se comparasse cognoscat, quia non licet ulli agrum sine tributo vel solutione fiscali aut comparare aut vendere. Quod si, suppressa fiscali solutione, aliquis vendere ausus fuerit vel comparare praesumpserit noverint, inter quos talis fuerit secreta transactione contractus, quod et ille pretium perdat, qui emptor accesserit, et venditor possessionem amittat, quia jubetur, ut vicini rei quae venditur, testes esse debeant et praesentes, in tantum ut etiam de mediocribus rebus si quid in usum venditur, ostendi vicinis placeat, et sic comparari, ne aliena vendantur.
QUEMADMODUM MUNERA CIVILIA INDICANTUR. (0393B) Imp. Constantinus A. ad Concilium provinciae Africae. Sacerdotales et flamines perpetuos atque etiam duumvirales ab annonarum praeposituris inferioribusque muneribus immunes esse praecipimus. Quod ut perpetua observatione firmetur, legem hanc incisam (0394A)aeneis tabulis jussimus publicari. PP. XII. Kal. Jun Karthagini, Feliciano et Titiano Coss. (337).
DE EXCUSATIONIBUS ARTIFICIUM. Imp. Constantinus A. ad Maximum . . . . Artifices artium brevi subdito comprehensarum, per singulas civitates morantes, ab universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri, et suos filios erudire. Dat. IV. Non. Aug. Feliciano et Titiano Coss. (337).
DE OMNI AGRO DESERTO, ET QUANDO STERILES FERTILIBUS IMPONUNTUR. Imp. Constantinus. Si quis ab emphyteuticario seu patrimoniali possessore privati juris quippiam comparaverit, (0394B)cujus substantia alias possessiones sustentare consueverat, et succisis quasi quarumdam virium nervis, reliqua labuntur; earum possessionum onera subiturus est, quae penes distractorem (inopem) inutiles permanebunt. Dat. id. Dec. Thessal. Feliciano et Titiano Coss. (337) (Ex cod. Just.).
Imp. Constant. A. ad Ursum. Ad fiscum pertinentes causas rationalis decidat, omnibus concussionibus prohibendis. Dat. Non. Febr. Constantinop. Feliciano et Titiano Coss. 337. (Ex cod. Just.)
DECRETA SINEANNIS. (Ex Cod. Just.). DE DIGNITATIBUS. Imp. Constantinus A. Volusiano P. P. Neque famosis, (0394C)et notatis, et quos scelus, aut vitae turpitudo inquinat, et quos infamia ab honestorum coetu segregat, dignitatis portae patebunt.
DE OMNI AGRO DESERTO. D E COLLATIONE FUNDORUM PATRIMONIALIUM ET EMPHYTEUTICARIORUM. Imp. Constantinus A. ad Proculum proconsulem Africae. Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime devocantur [munera] sicut caeteri Provinciales, obsequium (0395A)suum itineribus muniendis impendant. Nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, sejungi.
Imp. Constantinus A. Campesi. Cum Divus Aurelianus Parens noster civitatum ordines pro desertis possessionibus jusserit conveniri, et pro his fundis, qui invenire dominos non potuerunt, quos praeceperamus earumdem possessionum triennii immunitate percepta de solemnibus satisfacere: servato hoc tenore praecipimus, ut si constiterit ad suscipiendas easdem possessiones ordines minus idoneos esse; eorumdem agrorum onera possessionibus et territoriis dividandur accepta.
DE SERVIS FUGITIVIS. (0395B)Imp. Constantinus A. ad Probum. Si fugitivi servi deprehendantur ad Barbaros transeuntes: aut pede amputato debilitentur, aut metallo dentur, aut qualibet alia poena afficiantur.
DE USURIS. Imp. Constantinus A. ad Populum. Si conventus quis negaverit manum propriam prolatam in libello aut alia charta, si quidem ex comparatione is convincatur, hoc est, alia ejus prolata manu, et comparata cum ea, quae est in libello, det is poenae nomine actori pro mendacio solidos vigenti quatuor. Si vero aut tabellio productus fuerit, apud quem instrumentum scriptum est, aut alii quidem testes pro veritate deponentes, tunc ipse praeter (0395C)poenam viginti quatuor aureorum non possit habere licentiam objiciendae exceptionis pecuniae non numeratae, ut dicat, quamvis instrumentum factum fuerit, ea tamen, quae in eo scripta sunt, non fuisse data: sed omnimodo condemnetur, etiamsi nihil ipsi revera solutum est. § 1. Haec quidem obtineant, si conveniatur quis ex proprio contractu. Si vero tutor est, aut curator unius earum, quae sub cura esse solent personarum, masculus aut foemina secundum Constitutiones tutelam gerens propriorum liberorum, et manum propriam prolatam in contractu eorum, qui sub tutela aut cura sunt, inficiatus fuerit, tunc si quidem ex sola comparatione convincantur mentiri, praestent ipsi viginti quatuor aureos. Si vero ex productione tabellionis, aut testium, pecuniae (0395D)quidem non numeratae exceptio ne adimatur his qui sub tutela vel cura sunt (neque enim peccarunt illi), sed ipsi tutores aut curatores alios viginti quatuor aureos poenae nomine dent actori, habentibus his, qui sub tutela aut cura sunt, salvam sibi pecuniae non numeratae exceptionem. Neque enim aequum est ipsos ex alienis peccatis damno affici. § 2. Haec de reis conventis ubi dixit constitutio, transitum fecit et ad agentium personam. Jubens, ut si actor manum propriam inficietur positam in charta contra ipsum prolata, forte in ea, quae de suscepta dicitur confessione, et ipse similiter, si quidem ex sola comparatione convincatur, praestet viginti quatuor aureos: si vero ex productione tabellionis (0396A)aut testium, tunc modis omnibus imputet, et agnoscat contenta in illa charta, etiamsi re vera non sunt accepta ab ipso. Haec si proprio nomine agat. Si vero tutor est aut curator, dat quidem duplam poenam viginti quatuor aureorum: Is vero qui sub tutela aut cura est possit objicere probationi exceptionem non numeratae pecuniae.
DE EUNUCHIS. Imp. Constantinus. A Aurelio duci Mesopotamiae. Si quis post hanc sanctionem in Orbe romano eunuchos fecerit, capite puniatur; mancipio tali, nec non etiam loco, ubi hoc commissum fuerit, domino sciente et dissimulante confiscando.
DE FUNDIS PATRIMONIALIBUS. Imp. Constantinus. A. ad Dracontium. Patrimonialis (0396B)fundi pensitationem, seu aurariam, seu frumentariam intra tempus omissam, minorum dominio non nocere praecipimus, nec ad fraudem juris eorum accedere, si quod solemniter debetur, paulo serius inferatur; ita tamen ut, permanente substantia parvulorum, judex tutorem, vel curatorem, per quem differtur illatio, negligentiae suae et deserti officii poenas exigat, et damna deplorare compellat.
DE FUNDIS REI PRIVATAE ET SALTIBUS DIVINAE DOMUS. Imp. Constantinus A. Universi cognoscant has possessiones, quas de fisco nostro comparaverunt, seu comparant, nullo a nobis jure retrahi, sed propria firmitate possessas, etiam ad posteros suos dominii perpetui durabilitate dimitti.
DE SERVIS. (0396C) Imp. Constantinus. A ad Bassum PP. Si quando negotium status fuerit exortum [si quidem] ab ejus parte, qui dicitur servus, aliquid dicatur dominus abripuisse prius considerari placet, utrum de possessione servitutis in libertatem reclamandum putet, an vero ex possessione libertatis in servitutem vocetur. At si eum de obsequiis servilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi status convenit causam, atque ita praeberi direptorum negotiorum (si res exegerit) audientiam. Quod si ei qui ad servitutem vocatur, quicquam direptum esse memoretur, universa, quae constiterit ablata, ita demum reddi convenit ei qui servus esse contenditur, si modo salvam rem futuram per idoneos fidejussores promiserit. Nam si tales dare non (0396D)potuerit, tunc ea convenit, de quibus in judicio tractabitur, sequestrari in eum diem, [in] quo controversia sopiatur, ita ut ex iisdem (si aliqua alia facultas esse non poterit) tantum litis sumptus, et alimonia homini subministretur, quantum moderato judicis arbitrio fuerit aestimatum. Cum autem necdum lite de statu mota res ab aliquo direptae sint, et sententia de restituenda possessione rerum lata, ille ne [huic] sententiae satisfieret, de statu controversiam movit, necessitatem habebit et sine satistione easdem res reddere, et tunc causam liberalem secundum juris ordinem excercere.
MANDATI. Imp. Constantinus A. Volusiano Pf. P. In re (0397A)mandata non pecuniae solum, cujus est certissimum mandati judicium, verum etiam existimationis periculum est. Nam suae quidem quisque rei moderator atque arbiter, non omnia negotia, sed pleraque ex proprio animo facit; aliena vero negotia exacto officio geruntur, nec quicquam in eorum administratione neglectum ac declinatum culpa vacuum est.
DE PATRIBUS QUI FILIOS SUOS DISTRAXERUNT. Imp. Const. A. Provincialibus, salutem. Si quis propter nimiam paupertatem egestatemque victus causa filium filiamve sanguinolentos vendiderit, venditione in hoc tantummodo casu valente, emptor obtinendi ejus servitii habeat facultatem. Liceat autem ipsi, qui vendidit, vel qui alienatus est, aut cuilibet alii ad ingenuitatem eum propriam repetere: modo si (0397B)aut pretium offerat, quod potest valere, aut mancipium pro ejusmodi praestet.
Imp. Constantinus A. ad Italicum. Si quis adversus conductorem nostrum aliquid agendum crediderit, viro illustri Comiti rerum privatarum referri oportet, ne et judici existimationis et officio ejus salutis discrimen immineat. Dat. kalend. Februar. Coss.
DE USURIS. Imp. Constant. ad populum. Pro auro et argento et veste facto chirographo licitas solvi, vel promitti usuras jussimus.
DE INCESTIS ET INUTILIBUS NUPTIIS. Imp. Constantinus A. Patraclo. Cum ancillis non (0397C)potest esse connubium: nam ex hujusmodi contubernio servi nascuntur; ideoque praecipimus, ne Decuriones in gremia potentissimarum domorum libidine servarum ducente confugiant. Si enim Decurio clam actoribus, et procuratoribus nescientibus, alienae fuerit servae conjunctus, et mulierem in metallum detrudi per sententiam judicis jubemus, et ipsum Decurionem in insulam deportari; omnibus bonis ejus civitati, cujus Curialis fuerat, mancipandis, si patria potestate fuerit liberatus, nullosque habeat liberos, vel parentes, vel etiam propinquos, qui secundum legum ordinem ad ejus successionem vocentur. + Quod si actores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerint conscii, vel compertum facinus promere noluerint, metallo eos convenit implicari. + (0397D)Si vero dominus (loci) hoc fieri permisit, vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus, caeterisque rebus, quae cultui rustico sustinentur fisci juribus vindicetur. Sin vero in civitate id factum est, dimidiam bonorum omnium partem praecipimus confiscari, poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare.
Imp. Constantinus A. Maximo P. P. Apud concilium [nostrum] vel apud consules, praetores, [praesules], praesides, magistratusve earum civitatum, quibus hujusmodi jus est, adipisci potest patronorum judicio sedula servitus libertatem.
(0398A)Imp. Constantinus et Licinius AA. ad Euthymium praesidem Cappadociae. Jubemus omnes epistolas actricis, quas ad Aelium tanquam principalem fecerat, inanes ac vacuas esse, atque in irritum devocari; ac de ingenuitate ejusdem Aelii requiri, nec mulieri id obesse, quod ad eum tanquam decurionem ac principalem scripserit, vel id, quod idem se finxerit decurionem, vel principalem; maxime cum non solum testium professione, et cognationis ejus jugum servile cognoscitur, verum etiam voce propria ejusdem Aelii apud aliud judicium patuerat, quod conditionis servilis videretur.
DE QUADRIENNII PRAESCRIPTIONE. Imp. Constantinus A. ad Orphitum P. V. Notum (0398B)est a fisco quaestionem post quadriennium (continuum) super bonis vacantibus inchoandam non esse. Additum est, et eos, qui nostra largitate nituntur, nulla inquietudine lacessendos, nec his a fisco nostro controversam commovendam, qui quoquo modo aut titulo easdem res possederint.
DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI. Imp. Constantinus A. Aelio proconsuli Africae. Legati non solum civiles, sed etiam criminales causas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam providerint, ad proconsules eos transmittere non morentur.
DE OFFICIO MAGISTRI OFFICIORUM. Imp. Constantinus A. ad agentes in rebus. Privilegiis dudum scholae vestrae indultis [et], integris reservatis, (0398C)ad ducenariam, centenariam et biarchiam nemo suffragio, sed labore unusquisque perveniat, Principatum vero adipiscatur matricula decurrente, ita ut ad curas agendas et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat, et ejus laborum adjutor. Praeterea in quo totius scholae status, et magistri securitas constituta est, idoneus probitate morum ac bonis attributis praeditus nostris per magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio. P. P. Roma, in foro Trajani.
DE AGRICOLIS ET MANCIPIIS DOMINICIS, VEL FISCALIBUS REI PUBLICAE VEL PRIVATAE. Imp. Constantinus A. ad Constant. P. P. Nullus omnino originalis colonus rei privatae nostrae ad aliquos honores, vel quaelibet alia civitatis munera devocetur. (0398D)Non enim civitatum ordinibus, et caeteris, ex quibus pro multitudine fieri nominationes oportet, per omnia florentibus ad haec suprema praesidia injuriosa nominatione descendendum est.
Imp. Constantinus A. Januario. P. P. Colonos nostros, qui privati sunt, vel ad ratiocinia gerenda, vel ad colendos agros idonei, retrahi jubemus, ac tantum colendis nostris rebus addici; quin etiam in posterum observari, ne quis eorum rem privatam cujusquam gerendam, aut aliquid administrandum suscipiat.
Imp. Constantinus A. ad Equitium, Magistrum equitum et peditum. Servi, atque coloni, et eorum filii, (0399A)vel nepotes, vel quicumque de fundis ac possessionibus nostris clanculo ad officia convolaverint diversa reddantur, etiam si armatae habuerint sacramenta militiae. Nos enim etiam eos discingi jubemus, ac reddi, qui protectorum fuerint nomen adepti.
DE SALGAMO HOSPITIBUS NON PRAESTANDO. Imp. Constantinus A. Ne quis Comitum, vel Tribunorum, aut Praepositorum, aut militum nomine, salgami gratia, culcitras, lignum, oleum, a suis extorqueat hospitibus, sed nec volentibus hospitibus in praedictis speciebus aliquid auferat; sed sint Provinciales nostri ab hac praebitione securi, Comitibus, Tribunis, vel certe Praepositis militibusque gravi vexationi subjacentibus. Dat. V. Ibid. Octob.
IN QUIBUS CAUSIS COLONI CENSITI DOMINOS ACCUSARE POSSINT. (0399B) Imp. Constantinus A. ad Maximum Vic. Orient. Quisque colonus plus a domino exigitur, quam ante consueverat, et quam in anterioribus temporibus exactum (0400A)est, adeat judicem, cujus primum poterit habere praesentiam, et facinus comprobet, ut ille, qui convincitur amplius postulare, quam accipere consueverat, hoc facere in posterum prohibeatur, prius reddito quod superexactione perpetrata noscitur extorsisse.
DE EXCUSATIONIBUS MUNERUM. Imp. Constantinus A. ad Catullinum Vicarium. Negotiantes vestiarios, linteones, purpurarios et particarios, qui devotioni nostrae deserviunt, visum est secundum veterem consuetudinem ab omni munere immunes esse.
DE NAUFRAGIIS. (0400B)Imp. Constantinus A. Si quando naufragio navis expulsa fuerit ad littus, vel si quando aliquam terram attigerit, ad dominos pertineat: Fiscus meus sese non interponat. Quod enim jus habet fiscus in aliena calamitate, ut de re tam luctuosa compendium sectetur?