Eleutherus episcopus universis ecclesiis per Galliae provincias domino militantibus in domino salutem.
Magno munere misericordiae dei totius ecclesiae catholicae multiplicata sunt gaudia, cum multos populos ad domini servitium festinare cognovimus. Qua de re necessarium iudicavimus vos instruere, ut escas, quas vitare vos audivimus irrationabiliter, non respuatis. Scitis, fratres, legislatorem docuisse omnia, quae creavit deus, erant valde bona. Et ipsa per se veritas ait: Non, quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod exit de ore. Unde constat non debere refutare escas communes, quas deus ad cibos tribuit fidelibus suis. Et in actibus apostolorum de mundis escis legitur ita: Postera autem die iter tribus facientibus domesticis cum Petro et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora, ut oraret circa horam sextam, et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus et vidit caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. Et facta est vox ad eum: Surge, Petre, occide et manduca. Ait autem Petrus: Absit, domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. Et vox iterum secundo ad eum: Quae deus purificavit, tu commune ne dixeris. Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. De accusationibus ergo clericorum, super quibus consulti sumus, quia omnes eorum accusationes difficile est ad sedem apostolicam deferre, finitiva episcoporum tantum iudicia huc deferantur et huius sanctae sedis auctoritate finiantur, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum iam definitum est. Nec in eorum ecclesiis alii aut praeponantur aut ordinentur, antequam hic eorum iuste terminentur negotia, quoniam, quamvis liceat apud provinciales et metropolitanos atque primates eorum ventilare accusationes vel criminationes, non tamen licet definire, secus quam praedictum est. Reliquorum vero clericorum apud provinciales et metropolitanos ac primates et ventilare et iuste finire licet. Iudicantem tamen oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere interrogandi ac praeponendi adiciendique praebita patientia ab eo, ut ibi actio ambarum partium limitata sit pleniter. Nec litigantibus iudex prius sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi iam peractis omnibus nihil habeant in quaestione, quod proponant, et tamdiu actio ventiletur, quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat. Induciae enim non modicae ad inquirendum dandae sunt, ne aliquid praepropere agi a quacumque parte videatur, quia per subreptionem multa proveniunt . Nihil tamen absque legitimo et idoneo accusatore fiat. Nam et dominus noster Iesus Christus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus. Et quicquid inter apostolos egit, pro dignitate ministerii ratum mansit. Nam si leges saeculi accusatores requirunt, quanto magis ecclesiasticae regulae. Docent enim terrestria et humana, quae sint ecclesiastica atque caelestia. De accusa[tionibus vero comprovincialibus ita legitur esse statutum: Si quis super quibuslibet criminibus quem]libet clericum pulsandum cre[diderit, in provincia, in qua consistit ille, qui pulsatur, suas exerat actiones, nec aestimet eum alibi aut longius] ad iudicium pertrahendum. Illi vero, [qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare. Caveant etiam] iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam pro[ferant, quia irrita erit, quippine et causam profecto dabunt.] Proditoris vero nec calumnia nec vox audiatur. Nemo enim debitorem amplius pot[est cognoscere quam ille, qui iniuriam eiusque s]ustinuit nequitiam. Oppressis namque ab omnibus in cunctis subveniatur causis. Haec omnia summopere sunt attendenda. Nec criminatio minorum, quanto magis episcoporum, facile est recipienda dicente domino: Non sequeris turbas ad faciendum malum. Et alibi: Non suscipias vocem mendacii. Et in Paralipomenon legitur: Omnia corda scrutatur dominus et omnem cogitationem novit. Homo vero videt in facie, deus autem in corde. Et alibi scriptum est: Non potest humano condemnari examine, quem deus suo iudicio reservavit. Igitur omne pondus et circumstantia adversariorum nocumenta per patientiam, fratres, comprimere satagite scientes, quia subversi sunt huiusmodi et delinquunt proprio ore damnati, quia, qui fratres accusant vel infestant, non eos diligunt, sed magis neglegunt et peccant dicente apostolo: Dilectio proximi malum non operatur. Et alibi: Qui non diligit fratrem suum, quem videt, deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Nos enim humiles corde, ad ea, quae recta sunt, adiutore domino sapienter vinculo caritatis vobiscum sumus constricti religionem catholicam in omnibus fortiter defensantes. Improbis probe resistere non neglegamus, unde dictum est: Neglegere enim, cum possis deturbare perversos, nihil est aliud quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifeste facinori desinit obviare. Huius rei gratia universalis vobis a Christo Iesu commissa est ecclesia, ut pro omnibus laboretis et cunctis opem ferre non neglegatis. Frater autem fratrem adiuvans exaltabitur, et allidens dissipabitur. Quapropter relevate semper oppressos, corripite inquietos, ut zizania dominicam messem non possit suffocare.
Data V Idus Iulii Paterno et Bradua cc. conss.