Decretalia II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

TITULUS XVIII. DE LOCATO ET CONDUCTO. CAP. I.

Excommunicati sunt magistri et scholares Bononienses, qui ante tempus conductionis conducunt hospitia aliorum magistrorum vel scholarium sine eorum consensu. Clemens III. Ex rescripto literarum piae recordationis P. quondam Tusculanensis episcopi nobis innotuit, quod, quum civitatem Bononiensem tempore suae legationis intrasset, invenit, ibi fuisse a bonae memoriae W. quondam Portuensi episcopo constitutum et sub excommunicatione prohibitum, ne aliqui scholares [aliorum] hospitia maioris mercedis promissione conducerent, ut ea sibi vel inanis gloriae studio, quasi potentiores in expensis apparere volentes, vel privatae utilitatis commodo vindicarent. Unde ipse sollicita provisione considerans, quod huiusmodi conditionis improbitas et discordiae fomitem, et impedimenta non modica pareret studiorum, praedictam Constitutionem, factam ab episcopo Portuensi apostolicae sedis legato et a praedicto Tusculanensi episcopo postmodum confirmatam, videlicet ut nullus magistrorum sive scholarium super conducendis aliorum hospitiis in laesionem vel praeiudicium habitantium audeat hospitem convenire, nisi prius constiterit tempus conductionis elapsum, vel inquilini in hoc suum favorem praestiterint et consensum, quum idem Portuensis sub excommunicatione hoc prohibuerit, et alter sub poena anathematis idem decreverit observandum, ratam esse decernimus, et eam auctoritate apostolica confirmamus, statuentes, ut a te, frater episcope, et tuo quolibet successore hoc singulis annis in communi audientia magistrorum atque scholarium recitetur, et praetaxata pravae conductionis improbitas innovata [per annos singulos] excommunicationis sententia exprimatur. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam nostrae confirmationis infringere etc. CAP. II. Personae ecclesiasticae locare possunt proventus decimarum his, cum quibus conditio ecclesiae fit melior, statuto dioecesani contrario non obstante; et eadem ratio est de aliis rebus ecclesiae.

Innocentius III. Abbati et Conventui S. Petri de Pratel. Londoniensis dioecesis.

Vestra nobis relatio declaravit, quod, quum ad firmam fructus vestrarum dare consueveritis decimarum, †diocesani locorum statutum quoddam de huiusmodi decimis locandis parochialibus presbyteris ediderunt, per quod utilitas vestra non modicum impeditur; quare super hoc apostolicae provisionis remedium imploratis. Dioecesanorum episcoporum statuto contrario non obstante vestrarum decimarum proventus illis libere locare potestis, quibus vobis expedire videritis, et cum quibus ecclesiae vestrae conditionem poteritis facere meliorem, ita tamen, quod huiusmodi locatio ad feudum vel alienationem non videatur extendi. CAP. III. Propter sterilitatem gravem, conductori sine culpa sua contingentem, remittitur pensio pro rata, nisi possit cum ubertate praecedentis vel sequentis temporis compensari. H. d. usque ad §. Verum. – (Verum etc.:) Ponuntur hic quatuor casus, in quibus inquilinus potest ante tempus conductionis finitae licite expelli. Abbas. Gregorius IX. Propter sterilitatem, afficientem magno incommodo conductores, vitio rei sine culpa coloni, seu casu fortuito contingentem, colonis ecclesiae tuae pro rata est pensionis remissio facienda, nisi cum ubertate praecedentis vel subsequentis anni valeat sterilitas compensari. Verum invito inquilino domum inhabitare vel reficere poteris, si necessitas, quae tamen non imminebat locationis tempore, id exposcat, remissa sibi pro residuo temporis pensione; qui etiam inde rationabiliter amovetur, si perverse ibi fuerit conversatus, vel quum canonem per biennium non solvisset, si sibi satisfactione celeri non providit. CAP. IV. Emphyteuta ecclesiae meliorationes suas vendere non potest, nisi servatis his, de quibus hic. Et si contra fecerit, vel canonem per biennium non solverit, nec moram postea celeriter purgaverit, iuste potest expelli. Idem. Potuit emphyteuta, ecclesia primitus requisita, eique nunciato quantum sibi ab aliis offertur, si nolle se emere dixerit, vel a denunciationis tempore duorum mensium spatium sit elapsum, meliorationes et ius sibi competens aliis vendere, qui ab emptione huiusmodi minime prohibentur. Emphyteuta quoque secus praesumendo, vel cessando in solutione canonis per biennium, nisi celeri satisfactione postmodum sibi consulere studuisset, iuste potuisset expelli, non obstante, quod ei, ut canonem solveret, non exstitit nunciatum, quum in hoc casu dies statuta pro domino interpellet. TITULUS XIX. DE RERUM PERMUTATIONE. CAP. I. Princeps potest rem ecclesiae immobilem per permutationem acquirere, data re meliori vel aequali. H. d. et in hoc, quod dicit, vel aequali, est casus notabilis. Ex concilio apud Silvan. Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare, et accipere ab eis aliam immobilem rem, eoque modo de communi voluntate permutationem contrahere, liceat ei hoc facere, si causa rationabilis id exposcat, et res, quam praestiterit, maior fuerit vel aequalis, divina pragmatica sanctione super hoc ab eo promulgata. CAP. II. Permutatio rerum ecclesisticarum, facta in casu non concesso, seu non servata solennitate iuris, est revocanda per successorem. Ex concilio Belvacensi. Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur et subtilissime, si aliquo modo fieri debent, inspiciantur; quae autem ab antecessore inconsulte factae sunt iuxta decretum canonicum Hilarii Papae, vel ab aliis illicite commissae sunt, ab eo, qui successor est, emendentur. CAP. III. Mancipia ecclesiae non debent permutari, nisi ad libertatem, vel nisi sint fugitiva H. d. cum c. sequenti. Ex concilio apud Silvanectum. Mancipia ecclesiastica nisi ad libertatem non convenit commutari, videlicet ut mancipia, quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo, qui commutatur, fruatur perpetua libertate. Quod enim semel Deo consecratum est ad humanos usus iam transferri non decet. CAP. IV. Servi ecclesiae cum profanis permutari non possunt nec alienari, nisi sint fugitivi. Ex eodem. Iniustum videtur et impium, ut mancipia, quae fideles viri seu feminae Deo et sanctis eius pro remedio animae suae consecrarunt, cuiuscunque muneris mancipio vel commutationis commercio iterum in servitutem saecularium redigantur, quum canonica auctoritas servos tantummodo permittat distrahi fugitivos. Et ideo omnes ecclesiarum rectores summopere caveant, ne eleemosyna unius alterius peccatum fiat. Et est absurdum, ut ab ecclesiastica dignitate servus discedens humanae sit obnoxius servituti. CAP. V. Praebendae pacto praecedente permutari non possunt; episcopus tamen potest de loco ad locum permutare personas. Urbanus III. Quaesitum est ex parte tua, si commutationes fieri valeant praebendarum, quum commutatio dignitatum in Turonensi concilio fuerit interdicta. †Sunt enim quidam, qui praebendae suae cedunt et iuri renunciant, ut maiorem praebendam obtineant, vel ex hoc certam summam pecuniae consequantur, quod quidem honestati est contrarium, et simoniacam procul dubio continet pravitatem. Generaliter itaque teneas, quod commutationes praebendarum de iure fieri non possunt, praesertim pactione praemissa, quae circa spiritualia vel connexa spiritualibus labem semper continet simoniae. Si autem episcopus causam inspexerit necessariam, licite poterit de uno loco ad alium transferre personas, ut quae uni loco minus sunt utiles alibi se valeant utilius exercere. CAP. VI. Ecclesiae iure proprietatis possunt ad invicem permutari, et possesiones earum etiam permutari possunt, et pro minus valentibus pretium suppleri. Clemens III. Ad quaestiones solvendas [quae per fratres et coepiscopos nostros sedi apostolicae porriguntur, iuxta officii nostri debitum nos convenit sollicitudinem adhibere.] Intelleximus itaque ex literis tuis, quod duae conventuales ecclesiae sunt in tua dioecesi constitutae, quarum utraque parochialem habet ecclesiam cum possessionibus magis alteri quam sibi vicinam. Illis autem eas desiderantibus permutare, quum illarum altera respectu meliorum proventuum plus abundet, et ideo suae ecclesiae sibi postulet adiici certam summam pecuniae numeratae, ut sic ad aequalitatem permutationis valeant pervenire, utrum possit id licite fieri exstitit dubitatum; †quam ob causam sedem apostolicam consulere voluisti. Licet itaque tuae discretionis industriam ignorare minime putemus, quid super eodem articulo sit agendum, nihilominus [sic] tuae prudentiae Respondemus, quod, quum de iam dictis parochialibus ecclesiis per se queat commutatio celebrari, et in permutatione possessionum per se non sit inhibitum, si altera ratione possessionum alteri praeponderet, pecuniam posse refundi de ipsarum quoque possessionibus ad invicem, prout visum fuerit expedire, refusa certa pecuniae quantitate, poterit contractus permutationis iniri, sic tamen, quod illi contractus nequaquam sibi invicem misceantur. CAP. VII. Beneficia sua perdunt qui ea propria permutant auctoritate. Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo. Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod dilecti filii magister S. et B. archidiaconatum et praeposituram ad invicem commutassent, †magistri eiusdem [B.] obtentu causam super hoc bonae memoriae Matisconensi episcopo duximus delegandam. Quumque idem B. ad praesentiam nostram postmodum accessisset, ut in negotio sine suspicione procederet, obtentu ipsius dilectum filium abbatem Cluniacensem eidem episcopo duximus adiungendum. Verum quum propter abbatis absentiam non fuisset a delegatis ipsis pariter in causa processum, utraque partium se nostro conspectui praesentavit, et audientiam obtinuit coram nobis. Et Licet praedictus magister ab initio sponte fuerit de permutatione confessus, idem tamen B. eam inficiabatur omnino, assertive proponens, quod et ipse praeposituram sine conditione qualibet resignavit, et post liberam resignationem praedicti magistri archidiaconatum fuerat assecutus: †licet magister ipse [G.] proponeret ex adverso, ipsum secum diutius de permutatione tractasse, et complevisse tandem in manibus venerabilis fratris nostri Eduensis episcopi quod tractaverat. (Et infra: [cf. c. 33. de off. iud. del. I. 29.]) Quum ergo nobis tum per publicam famam, tum per validam praesumptionem et probationem etiam manifestam constaret, quod ipse B. suum praestiterit permutationi consensum, praedictus autem magister suum publice fateretur errorem, et hunc praepositura, et illum archidiaconatu curavimus spoliare, super hoc diffinitivam contra eos sententiam proferentes. [Tandem vero etc. Dat. Lat. Id. Ian. Ao. V. 1203.] CAP. VIII. Si permutatio beneficiorum completa est ex una parte, et per alteram stat, quo minus impleatur, restituitur pars ad suum beneficium, et secundum hoc continet ius.

Idem Archiepiscopo et Praeposito sancti Andreae Coloniensibus.

Quum universorum †fidelium ab ipso Domino Iesu Christo pastoralis sit nobis cura commissa, sollicitudini nostrae dignoscitur expedire, ut sic debeamus quoslibet in suis rationibus confovere, quod aliquorum iura in conspectu ecclesiae dispendium non sustineant, sed firma et illibata debeant permanere. Intelleximus siquidem dilecto filio G. canonico S. Ioannis in Leodio referente, quod, quum ipse et L. clericus ducti quadam animi levitate de permutatione praebendarum suarum inter se tractare coepissent, quam utilitati utriusque imminere credebant, tamen idem L. clericus occasione dictae permutationis praebenda eiusdem G., quam in ecclesia S. Mariae Namurcensis habuerat, cuidam consanguineo suo assignata, praebendam suam ei, sicut promiserat, noluit resignare, †et sic idem G., ut asserit, sua spe remansit omnino frustratus. Quumque super hoc in praesentia venerabilis fratris nostri Leodiensis episcopi fuisset diutius litigatum, tandem idem L. sedem apostolicam appellavit, et, quum dictus G. [ad nostram praesentiam] non sine magno periculo et labore accessisset, idem L. nec venit, nec pro se curavit sufficientem mittere responsalem. Quum igitur deceptis, et non decipientibus iura subveniant, fraus etiam et dolus nemini debeant patrocinium impertiri, licet ipsi per se de iure non possent ecclesiastica beneficia permutare, ut tamen simplicitati venia tribuatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si constiterit, praetaxatum G. taliter fuisse deceptum, amoto a praebenda sua, quam diu dicitur possedisse, consanguineo ipsius L. vel quolibet alio illicito detentore, eam sublato appellationis obstaculo restitui faciatis eidem et eundem ipsius pacifica possessione gaudere [etc.]. CAP. IX. Spirituale cum temporali permutari non potest. Gregorius IX. Beton. et Fungin. Abbatibus. Exhibita nobis [dilectorum filiorum] abbatis et conventus sancti Martini de Pannonia petitio continebat, quod, quum super causa, quae inter ipsos ex una parte, et praepositum Albanensem ex altera super quibusdam decimationibus [et arbitrio quodam super his prolata] vertebatur, [post diversas commissiones ad dilectum filium E. subdiaconum] ad C. capellanum nostrum, tunc in Hungaria commorantem, nostras literas impetrassent, [demum] ipse ac magister M. [archidiaconus de Saswar] in quos utrinque tanquam in arbitros [procurante parte altera] exstitit compromissum, [taliter] arbitrati fuerunt, quod, si dictus praepositus obtineret decem millia solidorum regalium [quae tenent in Posonio] a [carissimo in Christo filio nostro illustri] rege Hungariae [ab ipso] concedi monasterio memorato, [ita quod in eodem loco ponerent eius praefatos abbatem et conventum in possessionem salium praedictorum] ipsi ab earundem decimationum petitione cessarent. †[Postmodum vero licet sales ipsos dicto monasterio rex ipse per literas suas concesserit; tamen praepositus et capitulum supradicti nec in termino constituto, nec post illum et plures alios exspectati possessiones ipsorum salium dederunt eisdem, quamvis iam dictus abbas protestatione praemissa, quod non erat in possessionem inductus ab eis, L. marcas frisaticorum pro reditu salium unius anni, precibus quorundam inductus et compulsus quibusdam minis et terroribus recepisset. Quumque indulto adhuc ipsis anni spatio inutiliter, sicut prius, duxerint exspectandum; demum post querelas multiplices vocem ad nos appellationis emisit, octavas BB. App. Petri et Pauli proximo praeteritas sibi terminum praefigendo; qui tandem in nostra praesentia constitutus humiliter supplicavit, ut quum iidem praepositus et capitulum conditioni non paruerint, quae in arbitrio continetur, mandaremus, eo non obstante de iam dictis decimationibus eidem monasterio integre responderi.] Quocirca [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, si vobis constiterit de praemissis, quum permutatio de spiritualibus ad temporalia improbetur, praedictum arbitrium, et quicquid secutum est ex eo vel ob id, [absque morae dispendio auctoritate nostra, sublato appellationis impedimento,] irritum decernatis, [super decimis postmodum etc. Dat. Reate XIII. Kal. Nov. Ao. V. 1231.] TITULUS XX. DE FEUDIS. CAP. I. Si dominus a vasallo recipit feudum in pignus, abstinendo ab eius servitio, non tenetur computare fructus in sortem. H. d. secundum intellectum communem, et est casus singularis, qui alibi non legitur. Innocentius III. Mariensi Episcopo. Insinuatione tibi praesentium declaramus, quod gageria, quam de feudo ecclesiae tuae ab M. dignosceris recepisse, Wiffredi fratris eius accedente consensu, a te potest libere detineri, fructibus non computatis in sortem, ita videlicet, ut, quam diu fructus illos perceperis in sortem minime computandos, idem M. a servitio, in quo tibi et ecclesiae tuae pro feudo ipso tenetur, interim sit immunis. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.] CAP. II. Ponit tres casus, in quibus, non obstante iuramento de non infeudando, potest episcopus antiquum feudum ad ecelesiam reversum novo vasallo concedere H. d. et est casus notabilis, interpretans iuramentum de alienando. Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo. Ex parte tua nostro est apostolatui reseratum, quod saepius dubitasti, utrum, quum contingit vasallum tuum decedere, et ad te feudum ipsius redire, feudum eius alii liceat tibi dare, quamvis iuramento tenearis adstrictus non infeudare de novo Romano Pontifice inconsulto. Ad haec, si vasallum tuum feudum alienare contingat, an ipsius filium vel consanguineum eiusdem feudi consortem de ipso valeas investire. Alia quoque tua dubitatio continebat, ut, quum feudum alienatum repereris, quod per te facile recuperare non potes, utrum possis alicui laico in feudum illud concedere, qui et illud recuperet, et in feudum per ecclesiam recognoscat. (Et infra:) In primo ergo casu feudum decedentis libere, si videris expedire, concedas, atque in secundo filium vel consanguineum alienantis investiens, in tertio feudum alienatum poteris ei licenter concedere, per quem ipsa ecclesia valeat rehabere. [Dat. Ferentini X. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.] TITULUS XXI. DE PIGNORIBUS ET ALIIS CAUTIONIBUS. CAP. I. Res ecclesiae pignorari non debent nisi ex necessitate et rationabili causa. Ex concilio Remensi. Nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, aut pallam altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum tabernario, vel negotiatori, aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi iustissima necessitate urgente, [quia tanta est sanctitas sacri ministerii etc.] CAP. II. Liber homo non potest pignorari. Gregorius III. Exonensi Episcopo. Lator praesentium †[Cosmas Syrus in negotio, quod agebat, debitum se contraxisse perhibuit, quod et multis aliis et lacrimis eius attestantibus verum esse credidimus. Et quia CL. solidos debebat, volui, ut creditores illius cum eo aliquid paciscerentur,] quoniam et Lex habet, ut homo liber pro debito non teneatur, etsi res defuerint, quae possint pro debito addici. Creditores ergo etc. CAP. III. Si rector ecclesiae pro facto proprio rem ecclesiae obilgavit, cogitur eius heres rem redimere, et ecclesiae restituere. Alexander III. Episcopo Exoniensi. Ex praesentium latoris insinuatione accepimus, quod Alexander quondam sacerdos ecclesiae de Offitona calicem [quendam] argenteum, et medietatem unius breviarii eiusdem ecclesiae pro sua necessitate pignori obligavit, et ea morte praeventus minime recollegit. Unde quoniam indignum est, ut eidem ecclesiae res suae, et praesertim quae sacris ministeriis deputatae sunt, taliter debeant deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, filium eius Walterum, qui ex successione ipsius patrimonii ius dicitur obtinere, moneas diligenter et compellas, ut ea recolligat et restituat ecclesiae memoratae. Quod si facere noluerit, eum vinculo anathematis non differas coercere. CAP. IV. Si usurarius emit rem eo pacto, quod post tempus restituat eam venditori, recipiendo aliquid ultra sortem, fructibus tamen in ea computatis iudicatur contractus foeneratitius.

Innocentius III. G. Subdiacono nostro et P. Canonico Pisano.

Illo vos credimus scientiae dono vigere, †quod super eo, de quo nos consulere voluistis, quid iuris sit liquido cognoscatis. Quia tamen nostro postulastis edoceri responso, ne sub ipsius exspectatione responsi decisio negotii prorogetur, praesentibus vobis literis duximus respondendum. Sane per vestras literas intimastis nobis, quod, quum causam, quae vertitur inter H. et B. filios G. de Cosa ex una parte, et G. filiam Teberti et heredes ipsius ex altera super quibusdam terris, praefatis personis pro viginti tribus libris pignori obligatis, vobis duximus committendam, †dantes vobis per literas nostras in mandatis, ut ipsam G. et heredes ipsius ad restituendas vineas, et quicquid ultra sortem perceperant ex eisdem, restituere conquerentibus per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam cogere curaretis, vos, ut iuxta mandatum nostrum procederetis in negotio memorato, partes citare curastis. Quumque essent in praesentia vestra constitutae, Ex parte praedictae G. et heredum eius fuit propositum coram vobis, terras, quas iidem H. et B. repetebant ab eis, non esse pignori obligatas, sed pure venditas, sicut in instrumento confecto exinde plenius continebatur. Praefatus vero H. pro se ac fratre suo firmiter asserebat, terras non esse pure venditas, sed pignori obligatas, quum venditioni praedictae talis fuerit adiecta conditio, ut, si a tempore contractus usque ad duos proximos annos praefato T. emptio displiceret, G. pater H. ab inde usque ad annum unum viginti sex libras, perceptis fructibus computatis in ipsis, dare deberet, sicut in eodem instrumento asserebat firmiter contineri. Verum quia, sicut in eisdem literis denotastis, ambigitis, utrum pura sit et absoluta venditio, an praefatus contractus pignus debeat iudicari, per nostras postulastis literas edoceri. Nos autem consultationi vestrae taliter respondemus, quod, qualiscunque fuerit intentio contrahentium, et ex forma contractus venditio non appareat conditionalis, sed pura, quamvis per conditionem possit resolvi, ex duobus tamen, quae in pacto fuerunt expressa, videlicet, quod fructus percepti deberent in solvenda pecunia numerari, et quod ultra summam receptam LX. solidi deberent persolvi, contra ipsum emptorem praesumitur vehementer, praesertim quum usuras consueverit exercere, fraudemque committere usurarum. [Dat. Ferentini V. Non. Iul. 1203.] CAP. V. Mulier agit pro dote contra quemlibet detinentem bona mariti. Idem Episcopo Aquinati. Ex literis fraternitatis tuae accepimus, quod, quum causam, quae vertitur inter R. de [sancto] Georgio et A. mulierem [de sancto] Germano, tibi duximus committendam, †quum fere per biennium studuisses, ut eadem causa concordia finiretur, partibus non acquiescentibus, adscitis viris prudentibus, praedictae causae meritis diligentius examinatis, idem negotium de prudentum consilio ad nostram duxisti praesentiam remittendum, ea maxime ratione, quia videtur hoc ad regium iudicium specialiter pertinere. Si quidem probatum est evidenter, quod pro facinore a marito praedictae mulieris commisso eo fugam petente, tam frater mariti, praefatus videlicet R., quam ipsa mulier, licet minus iuste, ab R. comite Casertano tunc regio iustitiario capti fuerint, et de ipsius mandato bonorum omnium delinquentis fuit facta distractio, et soluta [est] pecunia mercatori, qui a marito dictae mulieris vulneratus fuerat et rebus propriis spoliatus; per praedictum autem R. illorum bonorum venditio facta fuit, de mandato tamen iustitiarii ante dicti; sed quaedam possessiones illius penes eundem R. mulieris sororium remanserant, quas idem R. de mandato curiae retinuit, soluta pro eis pecunia praedicto mercatori, quia emptor alius, sicut dicit, propter possessionum minutias non exstabat. Pars vero mulieris firmiter allegabat, quod, quum dos omnibus creditoribus praeferatur, et omnia bona mariti eidem mulieri propter dotem fuerint obligata, quum mulier in hoc non fuisset culpabilis, dotem suam amittere non debebat; propter quod aestimationem dotis instantius petebat sibi restitui, vel in possessiones, quae mariti fuerant, ex officio delegationis induci, †asserens culpam viri sui nequaquam ei de iure debere nocere. Pars autem viri e contrario respondebat, se non debere [ipsi] super his aliquo modo respondere, quia nihil voluntate vel auctoritate sua distractum fuerat de bonis mariti mulieris ipsius, sed fiscus ea capi fecerat et mandaverat distrahenda, quod et testium assertione probavit. Sane quum pars mulieris diceret, de possessionibus viri sui aliqua remansisse, quae distracta non fuerant, et ex eis sibi satisfieri postularet, ab utroque studiosius inquisisti, quanta fuisset pecunia, quae soluta fuerat mercatori, et ex confessione tibi constitit utriusque, quod de immobilibus usque ad XXIV. uncias auri alienatum exstiterat, sed praescriptus R. dicebat, se XVIII. [uncias] illis XXIV. unciis addidisse, et XLII. unciarum auri complevisse numerum mercatori. Allegabat quoque praedictus R., quod, quum quinque filii essent unius patris, et omnes in bonis paternis succederent, facta aestimatione totius hereditatis non proveniebat ad maritum mulieris ipsius de hereditate paterna quod ultra XXIV. uncias auri valeret. Quia vero ad nos eadem causa remissa non fuit sufficienter instructa, nec nobis constitit, utrum X. libras Tarenorum, quas petebat mulier, dedisset in dotem, aut idem R. aliquid possideat de bonis, pertinentibus ad fratrem suum, virum mulieris praedictae, nec potuissemus examinationi causae insistere, tum quia in praesentia tua renunciatum fuerat allegationibus et probationibus, sicut dicis, tum quia idonei et sufficientes ad nostram praesentiam non venerant responsales: eandem causam tuo duximus examini remittendam; per apostolica [tibi] scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si tibi constiterit ex his, quae in praesentia tua fuere proposita et probata, quod mulier dicit viro dedisse in dotem, et praedictum R. de bonis fratris aliqua possidere, quum mulieribus favor multus in recuperandis dotibus debeatur, et cautum etiam sit in iure, quod propter maleficium viri mulier remanere non debeat indotata, quum etiam bona viri mulieri sint pro dote tacite obligata, et cum suo onere transierint ad quemlibet possidentem; R. praedictum eidem mulieri ad restitutionem dotis eatenus appellatione remota condemnes, quatenus de bonis fratris sui praefati noscitur possidere. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Febr. 1205.] CAP. VI. Si creditor vel is, qui ab eo causam habet, tot fructus percepit ex pignore, quod satisfactum est sorti, debet pignus restitui debitori. Idem R. de Monte Fortino. Quum contra nobilem virum G. a civem Anagninum super quibusdam possessionibus, quas quondam pater tuus L. de Saul pro certa quantitate pecuniae obligaverat, et ipsius creditoris heredes praedicto G. pignoraverant, movisses in nostra praesentia quaestionem, tibi et ei dilectum filium P. de Saron. subdiaconum et capellanum nostrum concessimus auditorem. Constitutus igitur in nostra praesentia legitime probavisti, quod possessiones ipsae pignoris titulo fuerunt obligatae, ac ex earum proventibus tantum fuerat tam ab eodem G. quam ab aliis, qui eas tenuerant, a tempore, quo fuerant obligatae, perceptum, quod fructus sorti poterant adaequari. Nos igitur attendentes, quod in talibus perceptio fructuum in solutione sortis accedat, quum secundum canonicas sanctiones fructus restitui, et in sortem debeant computari, considerantes etiam, quod possessiones ipsae iam extenuassent penitus totum onus et debitum annullassent, de consilio fratrum nostrorum ipsas tibi restituendas esse decrevimus, et te per nuncium nostrum in possessionem induci fecimus corporalem. CAP. VII. Si is, qui sub pacto legis commissoriae pignoravit rem suam, et iuraverit non contravenire, iuste impeditus infra diem statutum non redemit, post diem redimere poterit. Idem. Significante dilecto filio R. cive Pisano nobis innotuit, quod quum domum suam cum horto G. Pisano civi poro CCL. libris pignori obligasset, ac promisisset praestito iuramento, quod, nisi domum ipsam statuto inter eos termino recolligeret eundem creditorem ulterius super ea minime molestaret, infra statutum tempus per certum et fidelem nuncium, prout ei videbatur, creditori pecuniam numeratam remisit, quam idem nuncius, infideliter agens, sicut ei iniunctum fuerat non persolvit, et postmodum idem R. ab imperatore captus pariter et detentus, dicto G. satisfacere non potuit ut debebat. †Nunc per Dei gratiam libertati pristinae restitutus, paratus est pecuniam reddere creditori, licet ipse prorsus [eam] recusaret recipere, quia ei non fuit statuto termino persoluta. Quum igitur pactum legis commissoriae sit in pignoribus improbatum, et praedictus R., quantum in eo fuit, iuramenti debitum adimplevit, quum per eum, quem certum [et fidelem] nuncium esse sperabat, pecuniam remiserit termino statuto, sed, dum fuit in imperiali captione detentus, satisfacere non potuit creditori, discretioni vestrae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, si est ita, praedictum creditorem, ut sorte sua contentus exsistat, pensionibus praefati pignoris computatis in eam, et domum illam et hortum praefato R. omni dilatione postposita resignet, pacto tali vel iuramento nequaquam obstante, censura ecclesiastica admonitione praemissa, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, cogatis. [Datum Laterani 1198.] CAP. VIII. Usufructuarius cavet, quod fruetur rebus immobilibus salva ipsarum substantia, et pecuniam et aestimationem mobilium, quae consummuntur usu, finito usufructu restituit. Gregorius IX. Quum constet I. mulierem uxorem Ogerii quoad usumfructum filio suo successisse in bonis, quorum proprietas ad M. mulierem uxorem C. dignoscitur pertinere, mandamus, quatenus eam ad cautionem idoneam exhibendam, quod utatur et fruatur salva rerum substantia rebus immobilibus, quae usu non consumuntur, ad arbitrium boni viri, pecuniam vero, si quam habuit vel habebit, ac aestimationem bonorum, quae consumuntur usu, et in hereditate inventa fuerint, in morte sua dictae mulieri vel heredibus eius restituat, per censuram ecclesiasticam compellatis. TITULUS XXII. DE FIDEIUSSORIBUS. CAP. I. Breve est, nec potest brevius summari. Ex concilio Cantuariensi. Clericus fideiussionibus inserviens abiiciatur. CAP. II. Compellitur clericus servare fideiussorem indemnem per assignationem redituum suorum. Lucius III. Eliensi Episcopo et Archidiacono Norvicensi. Pervenit ad nos ex transmissa nobis conquestione R. clerici de sancto Albano, quod, quum ipse pro C. et F. clericis Lundoniensibus ad eorum instantiam pro altero eorum Helia videlicet in sex, et pro altero in septem aliis marchis argenti mercatoribus Bononiensibus fideiusserit, illis, sicut unus fide, alter iuramento promiserant, praescriptam pecuniam non solventibus, coactus est praedictis creditoribus pro ipsis, sicut inter eos convenerat, satisfacere de eadem. Ne igitur supra dictus R. dispendium patiatur unde videtur praemium meruisse, venerabili fratri nostro I. Bononiensi episcopo dedimus in mandatis, ut super debitis illis instrumenta, quae sunt apud creditores, inspiciat, et eorum transscripta suo sigillo signata vobis mittere non postponat. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus, quatenus, si ex confessione praedictorum clericorum vel alias legitime vobis rem ita se habere constiterit, moneatis eosdem, ut memorato R. pecuniam, quam pro eis solvit, dilatione et appellatione cessante restituant, ipsumque servent indemnem; alioquin vos, auctoritate apostolica freti, de reditibus eorum praescripta debita faciatis appellatione remota in integrum exsolvi, et damna etiam, quae idem R. propter hoc pertulit, resarciri, aut praedictos reditus sibi assignetis tamdiu sine molestia detinendos, donec ipsa damna resarcita fuerint, et debita sine deminutione soluta. Praefatos vero clericos, si religionem fidei et iuramenti sui eos violasse constiterit, sublato appellationis obstaculo ab officio et beneficio suspendatis. Ceterum, quia etc. (cf. c. 5. de iur. cal. II. 7.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Dec.] CAP. III. Per districtionem canonicam compellitur debitor a fideiussione absolvere fideiusssorem, qui a creditoribus molestatur. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Constitutus in praesentia nostra dilectus filius noster magister S. sua nobis assertione monstravit, quod pro magistro P. Blesensi cancellario tuo tempore Lateranensis concilii ad preces ipsius in quadam summa pecuniae intercessit, quam quoniam usque modo debitor non persolvit, iste se asserit plurimas a creditoribus Bononiensibus molestias pertulisse, et antiquum debitum plurimum augmentatum. Ideoque, quia pro nostro volumus officio providere, ne qui gratiam meruit poenam sustineat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si legitime tibi de huiusmodi assertione constiterit, praefatum debitorem, ut eum a praedicta intercessione sine dilatione prorsus absolvat, omni gratia et timore postposito, nullius appellatione obstante ecclesiastica censura compellas. Quia vero diversa experimenta morborum varia nos compellunt remedia invenire, Praesentium quoque auctoritate iniungimus, ut, si forte debitum vel accessiones ille negaverit, consuetudine, quae est legi contraria, non obstante, iuramentum calumniae subire cogatur. Praeterea, quia difficile foret intercessori suos testes in Angliam ducere, iudicibus Bononiensibus satisdatione idonea a cancellario ipso accepta, quod ad testes audiendos vadat, vel mittat infra terminum competentem, literis tuis significes, ut eos vice tua recipiant, et examinent et interrogent diligenter, et depositiones eorum transmittentes inclusas significent, quanta fides possit instrumentis vel testibus adhiberi. Ceterum si iam dictus P. citatus praesentiam tuam adire vel iudicio stare contempserit eum infra XXX. dies post harum literarum susceptionem reddas beneficio alienum et reditus eius in debitorum solutionem convertas, quousque fuerit creditoribus satisfactum. CAP. IV. Si sine licentia praelati et maioris partis capituli religiosus fideiusserit, vel mutuum acceperit, non tenetur ecclesia, et ipse recipiens punitur, nisi mutuum sit versum in utilitatem ecclesiae. Innocentius III. in concilio generali. Quod quibusdam religiosis a sede apostolica est prohibitum, volumus et mandamus ad universos extendi, ne quis videlicet religiosus absque maioris partis capituli et abbatis sui licentia pro aliquo fideiubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuam accipiat ultra summam communi providentia constitutam; alioquin non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere, nisi forte in utilitatem domus ipsius manifeste constiterit redundasse. Et qui contra istud statutum venire praesumpserit, graviori disciplinae subdatur. CAP. V. Ponit tres casus, in quibus fideiussor contra debitorem agit, antequam solvat, ut a fideiussione liberetur. Gregorius IX. Eum, pro quo te fideiussorem obligasti, si diu in debiti solutione cessavit, aut dissipare bona sua coepit, seu super hoc condemnatus fuisti, iure poteris convenire, ut te a fideiussione debeat liberare. TITULUS XXIII. DE SOLUTIONIBUS. CAP. I. Successor in beneficio tenetur solvere debita praedecessoris pro necessitate ecclesiae contracta. Alexander III. Decano et Capitulo Morinensibus. Ad hoc in apostolicae †[sedis specula sumus, licet immeriti, Domino disponente constituti, ut aciem nostrae considerationis ad universas ecclesias extendamus, et earum commodis et profectibus omnino intendamus. Pervenit autem ad audientiam nostram ex parte venerabilis fratris episcopi vestri, quod ipse pro ecclesiae vestrae necessitatibus magno sit onere debitorum praegravatus. Unde quasi vir providus et honestus nos obnixe rogavit, ut vos pro eis reddendis sollicitos redderemus. Quia vero decet vos pro utilitate ecclesiae et incremento diligentes et vigiles exsistere, dignitati vestrae mandamus, quod, si contigerit eundem episcopum ante solutionem debitorum, quae pro utilitate et necessitate ecclesiae sibi commissae contraxerit, ex hac luce migrare, de reditibus, qui spectant ad mensam eius, donec alius loco eius substituatur, eadem debita solvere studeatis. Quo substituto episcopum ad eorundem debitorum solutionem omnino adducetis, et] Sicut filius debita patris solvere tenetur, ita praelatus sui praedecessoris pro ecclesiae necessitate contracta. CAP. II. Si praelatus obligat ecclesiam pro alienis debitis, est suspensus ipso facto ab administratione spiritualium et temporalium, et ecclesia non tenetur. Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis. Si quorundam †[praelatorum praesumptionem deo et nominibus exhorrendam iuste pensare vellemus, pene non esset adhibenda dilatio, sed in transgressores celeris vindictae severitas exercenda. Sicut enim ad nos valido et stupendo clamore pervenit, quidam non contenti, quod, propriis commodis inhaerentes et quaerentes potius quae sua sunt, quam quae Christi, commissas sibi ecclesias enormiter dilapidant et consumant, dum novo alienationis et dilapidationis genere adinvento eas praesumant alienis debitis onerare: sigilla sua, seu literas sigillatas de contrahendo mutuo quibusdam amicis suis clericis et laicis concedendo, quarum occasione praedictae ecclesiae in tanta obligarunt pecuniae quantitate, ad cuius solutionem postea compelluntur, quod vix aut numquam liberari possunt ab onere debitorum. Volentes igitur Ecclesiarum indemnitatibus paterna sollicitudine providere praesentium auctoritate] Firmiter inhibemus, ne quis praesumat [de cetero] ecclesiam sibi commissam pro alienis gravare debitis, aut literas alicui seu sigilla concedere, quibus possent ecclesiae obligari, decernentes, si secus [quod non credimus,] fuerit attentatum, ad solutionem talium debitorum ecclesias non teneri. Si quis autem contra praemissa de cetero venire praesumpserit, ab administratione spiritualium et temporalium noverit se suspensum. [Dat. Reate II. Id. Febr. A. V. 1232.] CAP. III. Si clericus non habeat unde satisfaciat suis creditoribus, non debet excommunicari nec aliter molestari; praestabit tamen cautionem saltem iuratoriam de solvendo, quum venerit ad pinguiorem fortunam. Idem Decano et I. Canonico Tullentibus. Odoardus clericus proposuit, quod, quum P. clericus, D. laicus et quidam alii ipsum coram officiali archidiaconi Remensis super quibusdam debitis convenissent, idem in eum recognoscentem huiusmodi debita, sed propter rerum inopiam solvere non valentem, excommunicationis sententiam promulgavit. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si constitent, quod praedictus Odoardus in totum vel pro parte non possit solvere debita supra dicta, sententiam ipsam sine difficultate qualibet relaxetis, recepta prius ab eo idonea cautione, ut, si ad pinguiorem fortunam devenerit, debita praedicta persolvat. CAP. IV. Conquerens se indebite solvisse, hoc probare debet, nisi in casu hic posito. Idem. Is, qui conqueritur, indebitam pecuniam se solvisse, probare tenetur, quod indebite sit soluta, nisi eius adversarius solutionem inficians exinde convincatur. Tunc enim diffitenti onus incumbit probandi, quod debitum recepisset. TITULUS XXIV. DE DONATIONIBUS. CAP. I. Potest intelligi duobus modis et secundum primum intellectum h. d.: Liberalis in donando existimat se debere quod donat. Vel sic secundam alium intellectum: Promittentes aliquid donare, illud tanquam debitum adimplere tenentur. Gregorius A. Patricio Gallorum. Prudentes †[viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est, quia mercedis causam, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renunciante comperimus. Sed quoniam] Hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit existimet, et, nisi in beneficiis suis creverit, nihil se praestitisse putet, [paterna dilectione salutantes gloriae vestrae supra scriptum presbyterum et patrimonium ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus ut ope gratiae vestrae praemunitum molestias et onera nulla sustineat. Si igitur boni studii in vobis cura proficiat ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur et sentiamus quod de caritate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia quid] apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur, quod sine adiectione relinquitur. CAP. II. Non valet donatio, quam facit praelatus inconsulto capitulo et in damnum ecclesiae. Alexander III. Parisiensi Episcopo. Fraternitatem tuam credimus non latere, quod, quum episcopus et quilibet praelatus alius ecclesiasticus ecclesiasticarum rerum sit procurator, non dominus, conditionem ecclesiae meliorare potest, facere vero deteriorem non debet. Accepimus autem, quod bonae memoriae P. praedecessor tuus graves donationes et onerosas ecclesiae in rebus episcopatus ad quorundam instantiam fecit in detrimentum ecclesiae, suis canonicis catholicis inconsultis. Unde quoniam donationes huiusmodi de iure non tenent, auctoritate apostolica indulgemus tibi, ut liceat tibi donationes huiusmodi tam a clericis quam a laicis legitime revocare. CAP. III. In considerando, an valeat donatio facta per praelatum, debet attendi quantitas rei donatae et loci consuetudo. H. d. inhaerendo literae. Idem Vigoriensi Episcopo. Ceterum, si abbatem tuae dioecesis donationem cum priore et quibusdam de conventu suo, vel solum abbatem facere contigerit, et postea conventus pars reclamaverit, datae rei quantitas, et illius terrae consuetudo, quae tamen sacris canonibus manifeste non obviet, est diligentius attendenda, et secundum hoc est donum ratum vel irritum iudicandum. Verum quum alicui etc. (cf. c. 4. de cond. appos. IV. 5.) CAP. IV.

Ecclesia non vacans in beneficium concedi non potest, sed in proprietatem sic; de auctoritate tamen episcopi, et sine praeiudicio praelati. Idem Abbati S. Alberti. Consultationibus (Et infra:) De cetero si aliquis clericus ab ordinario iudice in ecclesia aliqua institutus fuerit ad repraesentationem illius qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus qui institutus est non debet ab ecclesia ipsa propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille qui eum praesentavit ius patronatus ecclesiae possidebat. Si vero non possidebat ius patronatus sed tantum credebatur esse patronus, quum non esset, nec possessionem patronatus haberet secundum consuetudinem anglicam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero vel concessiones ecclesiarum, si quae fiant privatis personis, viventibus illis, qui ipsas ecclesias possident, nullius debent esse momenti. Si religiosis fiant locis ab episcopo vel eius auctoritate, ratae debent haberi, ita quidem, quod personae, quae iam dictas ecclesias possident, sine ipsorum assensu eis in vita sua non debeant spoliari. CAP. V. Non obstante iuramento de non infeudando de novo praelatus integrare potest feudum, si appareat vasallum in mensura fuisse deceptum. Innocentius III. Episcopo Florentino. Per tuas nobis literas proponere procurasti, quod, quum quidam nobiles Florentini et potentes, prompti ad servitium et devoti, tempore schismatis bonae memoriae Iustum episcopum Florentinum in domo sua tenuerint contra imperatoris suorumque fautorum insultus, idem episcopus, sedata schismatis tempestate, de mandato felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri quatuor modios terrae in feudum concessit eisdem, et, eo postmodum viam universae carnis ingresso, bonae memoriae B. successor ipsius, prout est moris, de certo feudo praefatos nobiles investivit. Verum quum ipsi assignatam sibi terram mensurari fecissent, non nisi duos modios invenerunt, feudum integrari cum instantia postulantes. Super quo dubitas eo, quod non sunt in possessione ipsius, ne de novo videaris illud conferre, †licet tibi fidelitatem curaverint exhibere, et de quatuor modiis fuerint investiti, antequam eorum petitioni duceres annuendum, sedem duxisti apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes, quod ecclesia in actibus suis fraudem non debet aliquam adhibere, fraternitati tuae taliter respondemus, quod feudum ipsum secure poteris eisdem nobilibus integrare, quum terra illa nomine quatuor modiorum ipsis fuerit assignata, et iam dictus episcopus quatuor promiserit se daturum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. 1205.]

CAP. VI. In donationibus plenissima fit interpretatio, et ob hoc clausula onerosa post multas donationes apposita proximam donationem tantum respicit. H. d. et est casus singularis. Idem R. de Burg. et G. Berbur. Abbatibus. Quum dilecti filii abbas et monachi de Melios proposuerint coram nobis, quod nobilis vir Alanus quasdam terras, ab Willelmo quondam patre ipsius eorum ecclesiae de Machelin in eleemosynam assignatas, violenter redigere cupiat in forestam, †vobis dedisse recolimus in mandatis, ut ipsum A. ab ipsorum super illis terris indebita molestatione desistere per censuram ecclesiasticam appellatione postposita cogeretis. Verum ut super causa ipsa mandatum apostolicum impleretis, diligentius procedentes in causa, partibus in praesentia vestra constitutis, testes recepistis hinc inde, ac super attestationibus eorum, ut etiam instrumentis, diu disputationibus ac disceptationibus habitis in causa ipsa, usque ad sententiae calculum processistis, [et] causam ipsam sufficienter instructam ad nostram audientiam remittentes [octavas S. Andreae proximo praeteritas pro termino partibus assignastis. Parte igitur abbatis et monachorum ad ipsius terminum veniente, tandem, quia pars adversa diutius exspectata non venit, super instrumentis iam dictis, depositionibus testium et partis allegationibus utriusque cum fratribus nostris tractatum habuimus diligentem, et inquisita veritate diligentius et discussa evidenter agnovimus, super ipsa causa sententiam pro iam dicto monasterio esse dandam.] Ut autem per diligentiam vestram finis causae imponatur eidem, instrumentorum tenorem, depositiones testium, allegationes etiam, prout ea receperamus, sigillorum vestrorum munimine consignata vobis sub bulla nostra remittimus interclusa, per apostolica vobis scripta praecipiendo Mandamus, quatenus auctoritate nostra suffulti ad sententiam pro ipso monasterio proferendam appellatione postposita procedatis, contradictores per censuram ecclesiasticam cogentes, et facientes quod iudicaveritis auctoritate nostra firmiter observari, quum ex tenore instrumenti evidenter appareat, quod haec fuit mens et intentio donatoris, ut clausula de foresta, quae in fine ponitur instrumenti, non ad superiorem donationem, quae tam libera et pura fuit, ut immunis esset a vexatione et consuetudine saeculari, sed ad inferiorem concessionem, quae pensionem et determinationem habet insertam, iuxta sanum referri debeat intellectum, quia in contractibus plena, in testamentis plenior, in beneficiis quoque plenissima est interpretatio adhibenda. [Quod si non omnes etc. Dat. Anagniae II. Non. Mart. 1204.]

CAP. VII. Si episcopus in ecclesia, quam de consensu capituli pio loco concessit, percipiat certos proventus, illos donasse videtur; alioquin omnes proventus praeter cathedraticum cedunt pio loco. Et si episcopus concessit de consensu patroni, intelligitur patronus donasse ius patronatus. Idem Episcopo Heliensi. Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud del. I. 29.]) Tua insuper nos duxit discretio consulendos, si episcopus, consentiente patrono viris religiosis aliquam ecclesiam concedendo, hac utatur simplicitate verborum “concedimus vobis illam ecclesiam:” utrum eo ipso videatur ecclesia illa in eorum usus fuisse concessa, vel ius tantummodo patronatus. Nos autem inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, si episcopus ecclesiam illis conferat de consensu patroni, profecto patronus quod suum est conferre videtur, ius videlicet patronatus, et episcopus confert illud, quod ipse temporaliter obtinet in eadem, ut, si fructuum ecclesiae eiusdem aliquam recipiat portionem, in eorum usus illa portio convertatur. Quodsi ex ipsius proventibus nullam debeat episcopus portionem habere, omnes proventus praeter cathedraticum in eorum usus credimus convertendos; sed, ut episcopi donatio sit legitima, consensus est sui capituli requirendus. [Explicari etc. (cf. c. 28. de dec. III. 30.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.] CAP. VIII. Possunt hospitalarii in praeiudicium suum se et domum suam alteri religiosae domui subiicere et donare. Hoc dicit secundum intellectum glossae. Idem Florentino et Fesulano Episcopis. Inter dilectos filios hospitalarios sancti sepulcri de Pisis hospitalis Hierosolymitani ex una parte, ac fratres hospitalis S. Allucii Lucanae dioecesis ex altera super eodem hospitali S. Allucii quaestione suborta, quum iidem hospitalarii super possessorio, quod semel et iterum, ex causis tamen dissimilibus, intentarunt, contrariam sententiam reportassent, deinde ad petitorium recurrentes, per procuratorem suum coram dilecto filio Andreae subdiacono et capellano nostro, quem sibi et procuratori partis alterius auditorem concessimus, proponere curarunt, quod, quum G. quondam rector, et fratres ac patroni eiusdem hospitalis S. Allucii habito communi tractatu deliberassent hospitale ipsum hospitalariis supponere supra dictis, commiserunt in hoc tribus procuratoribus vices suas, communiter statuentes, ut quod per ipsos super hoc fieret acceptarent. Qui postmodum ad praedictos hospitalarios accedentes cum eisdem taliter statuerunt, ut ad ipsum hospitale aliqui mitterentur, qui eorum nomine acciperent assignationem ipsius. Quum autem duos illuc de suis fratribus propter hoc transmisissent, ipsi in camera praedicti rectoris donationem et assignationem hospitalis praedicti tam a praefato magistro quam a supra dictis procuratoribus et aliis eiusdem domus fratribus receperunt. (Et infra:) Procurator autem partis alterius ex adverso respondit, quod praedicta donatio debebat non immerito retractari, quoniam, multis ex fratribus inconsultis, a praedicto rectore ac paucioribus fratribus, excommunicatis nihilominus et periuris, ac de re litigiosa et in fraudem plebani de Piscia, qui super eodem hospitali moverat quaestionem, fuerat celebrata. †Et haec omnia proponebat sufficienter esse probata per depositiones testium productorum. Ad haec vero parte altera multipliciter respondente, hinc inde fuit aliquamdiu disputatum. Attendentes igitur his et aliis intellectis, quae coram capellano praedicto partes proponere curaverunt, et ipsarum attestationibus diligenter inspectis, quod fratres et patroni S. Allucii pro se, immo potius contra se suam turpitudinem allegabant, videlicet periurium, excommunicationem et fraudem, non utique contra ipsos, sed ab ipsis commissam, et intelligentes, donationem ab eis praefatis hospitalariis factam puram ac simplicem exstitisse, quia non deceptoribus, sed deceptis iura subveniunt, unde per ea, quae superius proposita sunt, se contra factum proprium legitime defendere non valebant, quum et quaedam ex ipsius non fuerint comprobata, de consilio fratrum nostrorum hospitale praedictum S. Allucii cum pertinentiis suis hospitalariis sancti sepulcri adiudicare curavimus ita, quod persa hanc nostrae diffinitionis sententiam dioecesano episcopo et plebano de Piscia nullum praeiudicium generetur, quum res inter alios acta non debeat aliis praeiudicium generare. CAP. IX. Donatio quinquagesimae vel centesimae, quam facit episcopus cum gravi ecclesiae suae detrimento, potest legitime revocari; nec etiam potest ultra quinquagesimam vel centesimam conferre, etiam cesssante laesione ecclesiae, sine auctoritate superioris. Idem Episcopo sancti Andreae. Apostolicae sedis oraculum (Et infra:) [Ceterum] quum plerumque contingat, quod episcopi successive locis religiosis de reditibus, qui pertinent ad eosdem, ultra quinquagesimam conferant portionem ita, quod interdum usque ad tertiam partem vel quartam, interdum vero plus minusve huiusmodi reditus minuantur, tua fraternitas nos consuluit, utrum successoribus eorundem ea, quae taliter fuerint ultra quinquagesimam portionem concessa, liceat aliquatenus revocare. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, licet sit in canone diffinitum, ut, si quis episcoporum in parochia sua monasterium forte construere voluerit, et de rebus ecclesiae, cui praesidet, ipsum dotare, non amplius ibidem quam quinquagesimam, ecclesiae vero, quam monasticis regulis informare vel pro suis magnificare voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui praeest, debeat elargiri; quia tamen in eodem canone consequenter adiungitur, ut haec temperamenti aequitas observetur, quod cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat, ea quidem cautela servata, ut unam tantummodo, quae placuerit ex his duabus, remunerationem assumat, hoc semper est observandum, quod unus episcopus vel alius non solum non debet amplius, sed nec tantum, nec minus cum gravi ecclesiae suae detrimento conferre, sive simul et semel id facere velit, sive pluries successive eisdem vel diversis ecclesiis conferendo. Unde quum grave detrimentum, sive de possessionibus sive de proventibus, vel ad episcopalem mensam vel cathedralem ecclesiam pertinentibus, in quantalibet portione constiterit esse collatum, poterit legitime revocari, nisi praescriptione vel alia exceptione legitima actio huiusmodi excludatur. Nam, etsi prima facie praesumatur, quod collatio quinquagesimae vel centesimae partis grave non inferat detrimentum, quia tamen non solum si saepe, sed etiam, si semel id fiat, ex variis circumstantiis deprehendi potest interdum esse valde damnosum, quod quidem magis potest ex ostensione ipsius facti, quam expressione alicuius statuti cognosci: nec quinquagesima, nec centesima semel aut successive debet cum gravi ecclesiae damno conferri. Si vero in tantum abundet episcopus, ut sine damno ecclesiae suae possit amplius etiam quam per quinquagesimam vel centesimam partem necessitati alterius ecclesiae subvenire, quamvis per se non debeat summam excedere a canone praefinitam per quam incaute largiri volentibus est occursum: de superioris tamen auctoritate pontificis potest etiam in maiori summa [ex eius copia] inopiae alterius provideri. [Dat. Lat. VIII. Id. Apr. Ao. X. 1207.] CAP. X. Donatio potest per donatorem, non per heredem eius, qui tacuit, ob ingratitudinem donatarii revocari in casibus hic expressis. Gregorius IX. Propter eius ingratitudinem, in quem liberalitas est collata, donatoris persona de rigore iuris eam potuit revocare: si forte in ipsum impias manus iniecerit, aut sibi atroces iniurias, seu grave rerum suarum damnum vel vitae periculum inferre praesumpserit; quod tamen ad donatoris, qui hoc tacuit, non extenditur successores. TITULUS XXV. DE PECULIO CLERICORUM. CAP. I. Quaesitum a rectore ecclesiae, tempore promotionis nihil habente, praesumitur de bonis ecclesiae quaesitum. Ex concilio Arelatensi. Investigandum est, si nihil patrimonii habens presbyter, quamdo promotus est ad ecclesiasticum ordinem, postea emerit praedia, cuius iuris sint, quoniam ecclesiae, ad quam nihil habens promotus est, esse debent iuxta canonicam auctoritatem. CAP. II. De emptis per praelatum de bonis ecclesiae debet instrumentum confici nomine ecclesiae; alias debet praelatus ab administratione removeri. Ex eodem. Presbyter, quum dioecesim tenet, de eis, quae superemerit, ad ipsius ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab eius, quam tenuit, ecclesiae ordinatione discedat. CAP. III. Quaesita per episcopum post consecrationem suam ecclesiae relinquenda sunt. Ex epistola Pii Papae. Ut unusquisque presbyter res, quas post dies consecrationis acquisierit, propriae ecclesiae relinquat. CAP. IV. Empta per praelatum ex emolumentis ecclesiae efficiuntur ecclesiae, licet praelatus emerit nomine alieno. Ex concilio Remensi. Inquirendum est, si quis presbyterorum de reditibus ecclesiae, vel oblationibus, vel votis fidelium alieno nomine res comparavit et ibi structuras fecerit, vel quae ad ecclesiam pertinent ibidem collocaverit; [et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel quod turpius est, tales mulieres ibidem habuerit, quae benificium suum exerceant et curam domus agant et ad eorum loca incongrue recurrerit, frequentaverit vel manserit, quoniam contra decreta agitur, a quibus perpetratur, quia sicut eodem presbyter frequenter veniens manserit. Contra decreta canonum hoc malum agitur,] quia, sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter [vel quilibet sub regula] foenus exercere, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis debet: quoniam hoc sacrilegium est, et par crimini [Ananiae et Sapphirae et] Iudae furis, qui sacras oblationes [quae ad usus fidelium ac pauperum mittebantur] asportabat et furabatur. CAP. V. Meliorationes, factae per praelatum in rebus ecclesiae, sunt suae in vita, etiami dimittat beneficium; sed de his testari non potest. H. d. secundum intellectum satis notabilem. Ex concilio Toletano. Si quis sane clericorum agella vel vincolas in terra ecclesiae sibi fecisse probabitur sustentandae vitae causa, usque ad diem obitus sui possideat; verum post suum de hac luce decessum iuxta priorum canonum constitutiones ius suum ecclesiae sanctae restituat, nec testamentario aut successorio iure cuiquam heredum proheredumve relinquat, nisi forsan cui episcopus pro servitiis ac praestatione ecclesiae largiri voluerit. TITULUS XXVI. DE TESTAMENTIS ET ULTIMIS VOLUNTATIBUS. CAP. I. Episcopus de rebus patrimonialibus testari potest; de rebus vero ecclesiae seu intuitu ecclesiae quaesitis testari non valet. Gregorius IX. Antonio Subdiacono. Quorundam ad nos relatione pervenit, quod I. Attellanae civitatis episcopus, dum de hac luce migraret, condito testamento in octo unciis totius substantiae suae nurum suam heredem instituit, et ecclesiam suam in residuis quatuor. Hortamur ergo experientiam tuam, ut sollicite hoc discutias, et, quicquid ipsum habuisse patuerit, a qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum, quod eum ante episcopatus ordinem proprium habuisse constiterit. Quicquid vero ecclesiae vel ante ipsius consecrationem fuisse cognoveris, vel in episcopatus ordine praedictum episcopum acquisivisse, in eiusdem ecclesiae dominio conservetur. [ne quisquam exinde aliquid usurpare qualibet occasione praesumat.] CAP. II. Abbatissa testari non potest etiamsi nunquam induisset habitum monachalem. Idem. Quia ingredientibus †[monasterium convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum eiusdem monasterii fiant, aperta legis definitione decretum est.] Gabina abbatissa conquesta est, S. quondam abbatissam monasterii sui, postquam regendi suscepit officium, condito testamento legata quibusdam reliquisse, dicens, eam usque in diem obitus sui non induisse habitum monachalem, sed in vestibus, quibus utuntur loci illius presbyteri, permansisse, sicut et illa, quae ante ipsam fuerat abbatissa, et hoc paene ex consuetudine licuisse. (Et infra:) Necessarium ergo visum est, tam cum consiliariis nostris, quam cum aliis huius civitatis doctis viris, quid esset [agendum] de lege tractare; qui tractantes responderunt, postquam [solenni more] abbatissa ab episcopo ordinata est et in monasterio per annos plurimos usque ad obitum praefuit, vestis qualitatem ad culpam forte episcopi pertinere, qui eam sic esse permisit, non tamen potuisse praeiudicium monasterio irrogare, sed res ipsius eidem loco, ex quo illic ingressa, et abbatissa constituta est, de iure competere. Et ideo [quia ex dimissis illicite rebus etc.] CAP. III. Si infra annum a die monitionis non fit exsecutio testamenti per debentem exsequi, devolvitur exsecutio ad episcopum. Idem. Nos quidem †[arbitramur, quod ad imminentiam expletionis piarum rerum ipse te tuus satis ordo compellat. Sed ne zelum tuum cuiuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter iudicavimus exhortandum.] Pervenit [siquidem] ad nos, S. de hac luce migrantem supremae voluntatis elogio monasterium praecepisse fundari, cuius desiderium a T. religiosa femina eius herede protrahitur. Quamobrem te hortamur, ut eam commoneas, quatenus infra annum monasterium, quod iussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum voluntatem defuncti sine altercatione construere. Quod si infra praedictum tempus [aliqua perficere negligentia vel calliditate distulerit, ut] sive in loco [eo] quo constitutum fuerat, seu certe, si ibi non potest, et alibi placet ordinari, tecum implere neglexerit, tunc per te aedificetur, et omnia per te loco ipsi venerabili sine diminutione qualibet assignentur. Sic enim et ante tremendum iudicem tuum sententiam remissionis effugies, et secundum piisimas leges dilatas defunctorum pias voluntates episcopali decens est studio adimpleri. CAP. IV. Debetur legatum, quamvis nudis verbis a testatore sit relictum Idem Petro Subdiacono. Idem Petro Subdiacono. Indicante (Et infra:) Cognovimus autem R. referente, quod moriens uxor Redempti unam concham argenteam nudis verbis iussit venundari, et suis dari libertis, et scutellam argenteam cuidam monasterio reliquisse; in quibus utrisque voluntatem eius per omnia volumus adimpleri, [ne ex rebus minimis peccata maiora capiamus.] CAP. V. Non debetur legatum, quum testator rem non suam, sed ecclesiae legavit. H. d. simpliciter inhaerendo literae. Idem T. Episcopo. Filius noster F. [vir eloquentissimus ad nos veniens] conquestus est nobis, quod quondam P. pater suus aliqua ecclesiae vestrae, sepulturae suae gratia, iuris alieni reliquit. Et quidem leges saeculi hoc habent, ut heres ad solvendum cogatur, si auctor eius rem legaverit alienam. Sed quia lege Dei, non autem lege huius saeculi vivimus, valde mihi videtur iniustum, ut res tibi legatae, quae cuiusdam ecclesiae esse perhibentur, a te teneantur, qui aliena restituere debuisti. CAP. VI. Heredi, non adimplenti iussa testatoris, ab episcopo interdicitur res a testatore relicta. H. d. inhaerendo literae. Ex concilio Maguntino. Si heredes iussa testatoris non adimpleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quae eis relicta est, canonice interdicatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti adimpleantur. CAP. VII. De bonis per ecclesiam acquisitis clerici testari non possunt. Ex concilio Lateranensi. Quum in officiis caritatis primo loco illis teneamur obnoxii, a quibus beneficium nos cognoscimus recipisse, econtra quidam clerici, quum ab ecclesiis suis multa beneficia perceperint, bona per eas acquisita in alios transferre praesumunt. Hoc igitur, quia et antiquis canonibus constat inhibitum, nos etiam nihilominus prohibemus [et] indemnitati ecclesiarum providere volentes, sive intestati decesserint, sive aliis conferre voluerint, penes ecclesias eadem bona praecipimus remanere. Praeterea etc. (cf. c. 1. Ne prael. vices suas V. 4.) CAP. VIII. Moderatam eleemosynam de bonis per ecclesiam acquisitis clerici facere possunt, etiam in aegritudine constituti. Alexander III. Ad haec praesentibus literis tibi innotescat, quod clerici de mobilibus, quae per ecclesiam sunt adepti, de iure testari non possunt; viventes tamen et sui compotes moderate valent aliqua de bonis ipsis non ratione testamenti, sed eleemosynae intuitu erogare in aegritudine etiam constituti. CAP. IX.

De bonis propriis vel acquisitis intuitu personae clerici testari possunt, de acquisitis intuitu ecclesiae non. Idem Vigilensi Episcopo. Quia nos †tua duxit prudentia consulendos, utrum clerici saeculares de mobilibus vel immobilibus rebus possint condere testamentum, Consultationi tuae taliter respondemus, quod licet clerici de his, quae paternae successionis vel cognationis intuitu aut de artificio sunt adepti, seu dono consanguineorum aut amicorum suorum, non habito respectu ad ecclesiam, pervenerunt ad ipsos, libere disponere valeant. De his tamen, quae consideratione ecclesiae perceperunt, nullum de iure possunt facere testamentum. CAP. X. Valet testamentum, quod parochianus facit coram presbytero parochiali et duobus testibus, nec valet contraria consuetudo. H. d inhaerendo verbis literae. Idem Hostiensi Episcopo. Quum esses, frater episcope, in nostra praesentia constitutus, diligenti nobis narratione proposuisti, talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere, quod testamenta, quae fiunt in ultima voluntate ab iis, qui potestatem habent super alios, penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges humanae decernunt. Quia vero a divina lege et sanctorum Patrum institutis, et a generali ecclesiae consuetudine id noscitur esse alienum; quum scriptum sit: “In ore duorum vel trium testium stet omne verbum,” praescriptam consuetudinem penitus improbamus, et testamenta, quae parochiani vestri coram presbytero suo et tribus vel duabus aliis personis idoneis in extrema de cetero fecerint voluntate, firma decernimus permanere et robur obtinere perpetuae firmitatis, sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis praesumptione qualibet huiusmodi rescindere audeat testamenta. [Praeterea quum principes etc.] CAP. XI. Valet ultima voluntas ad pias causas coram duobus testibus, et est casus singularis. Idem Iudicibus Velletrensibus. Relatum est auribus nostris, quod, quum ad vestrum examen aliqua super testamentis relictis ecclesiae causa deducitur, vos secundum humanam, et non divinam legem in ea vultis procedere et, nisi septem vel quinque idonei testes intervenerint, omnino inde postponitis iudicare. †Unde, quia huiusmodi causae de iudiciis ecclesiae, non secundum leges, sed secundum canones debent tractari, et his, divina scriptura testante, duo aut tres idonei testes sufficiunt, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum aliqua causa talis ad vestrum fuerit examen deducta, eam non secundum leges, sed secundum decretorum statuta tractetis, et tribus aut duobus legitimis testibus requisitis [sitis contenti] quoniam scriptum est: “In ore duorum vel trium testium stat omne verbum.” [Dat. Beneventi Kal. Ian.] CAP. XII. De propriis potest testari clericus; in acquisitis per ecclesiam etiamsi sint mobilia, succedit ecclesia vel successor; potest tamen aliqua servitoribus vel pauperibus elargiri. Si autem defunctus habet plures ecclesias vel beneficia, fiet aeque divisio inter illa. Idem Electo et Capitulo Cassanensibus. Relatum est auribus nostris, quod, quia statuimus in Lateranensi concilio, ut bona per ecclesiam acquisita ad eam in clericorum obitu devolvantur, dubitatis, an hoc sit de immobilibus tantum, vel de mobilibus sentiendum. †Responso quoque nostro quaeritis edoceri, si praescripta bona in usus episcopi vel eius, qui clerico decedenti successeritis, de iure transeant, vel communi ecclesiae utilitati debeant applicari. His itaque breviter Respondemus, quod generaliter bona quaelibet per ecclesiam acquisita eis debent iuxta Lateranense concilium post acquirentis obitum remanere. Nomine autem ecclesiae non solum episcopus vel successor clerici morientis, ubi est collegium clericorum, sed communis congregatio intelligitur, quae rerum illarum debet canonicam distributionem et curam habere. Ubi autem in loco defuncti tantum unus est ordinandus, is ea bona, sicut et alia ipsius ecclesiae, in Dei timore dispenset. Licet autem mobilia per ecclesiam acquisita, ut duximus, de iure in alios pro morientis arbitrio transferri non possint consuetudinis tamen est non improbandae, ut de his pauperibus, et religiosis locis, et illis, qui viventi servierant sive consanguinei sint sive alii, aliqua iuxta servitii meritum conferantur. Ceterum, quae ex hereditate, vel artificio aut doctrina proveniunt, distribuantur pro arbitrio decedentis. Quia vero nonnulli in diversis ecclesiis beneficia possident, ita distinguimus, ut dividantur quae habuerant per aestimationem congruam inter ipsos. CAP. XIII.

Tenet testamentum, si quis extremam voluntatem suam alterius dispositioni committit, et dicitur testatus ad pias causas. H. d. secundum intellectum notabiliorem. Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo. Quum tibi de benignitate (Et infra: [cf. c. 18. de verb. sign. V. 40.]) In secunda vero quaestione dicimus, quod qui extremam voluntatem in alterius dispositionem committit non videtur decedere intestatus. [Dat. Laterani 1202.] CAP. XIV. De relictis ecclesiae petit episcopus partem suam, licet aliquid fuerit sibi a testatore relictum; nisi eo modo et non in fraudem fuerit relictum a testatore, quod maneret ea parte contentus, et legatum agnoverit. Idem C. tit. S. Laurentii in Lucina Presbytero cardinali. Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Secundo quaesivisti, quum quis in testamento relinquit episcopo propriam portionem, et alia multa monasteriis vel ecclesiis aliisque dimittit, utrum episcopus ex illis legitimam possit petere portionem, †adiiciens, an, quum aliquis ex testamento in fraudem modicum constituerit mortuarium, et alia dimiserit pro anima sua plura, nihilominus possit episcopus exigere portionem de aliis a canone constitutam. Nos autem super his Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si portionem illam cum conditione legavit episcopo, ut esset ea sola contentus, et eam episcopus acceptavit, quia per hoc aliis renunciasse videtur, de ceteris non poterit exigere portionem. Quodsi eam ipsi absolute reliquit, portionem sibi debitam poterit nihilominus de ceteris vindicare. Si vero constiterit, quod in fraudem modicum constituit mortuarium, ut in ceteris episcopus portione debita fraudaretur, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, episcopus portionem ex illis poterit exigere a canone constitutam, salvis indulgentiis Romani Pontificis, quae quibusdam regularibus sunt concessae. [Requisisti etc. cf. cap. seq.] CAP. XV. Relictum episcopo contemplatione personae, non dividitur cum ecclesia cathedrali; secus, si contemplatione ecclesiae, sive nihil relinquatur ecclesiae sive aliquid, sive coniunctim sive separatim. Si autem soli ecclesiae est factum relictum, episcopus habebit portionem canonicam. Praesumitur autem relictum contemplatione ecclesiae factum, quando fit ab extraneo habente administrationem, secus, si fiat ab administrationem non habente. Cum ecclesiis vero inferioribus episcopus non dividit sibi relictum, quia non est sibi tanta communio cum ecclesiis inferioribus, sicut cum cathedrali. Idem. Requisisti de his, quae testator pro anima sua legat in ultima voluntate, qualiter sint inter episcopum et ecclesiam dividenda. Et quidem regulariter verum est, quod episcopus debet de his secundum diversas consuetudines tertiam vel quartam portionem habere; sed considerandum est diligenter, utrum testator leget hoc modo: “relinquo, inquit, istud episcopo,” an: “relinquo istud ecclesiae;” vel: “relinquo istud episcopo et ecclesiae;” an: “relinquo istud episcopo et relinquo illud ecclesiae.” In primo casu distinguendum est, utrum relinquatur illud episcopo ab extraneo, an a propinquo. Si ab extraneo, generaliter verum est, quod praesumitur esse relictum intuitu ecclesiae, non personae. Unde cathedralis ecclesia de illo potest canonicam petere portionem, quemadmodum episcopo competit sua portio, si aliquid ipsi ecclesiae relinquatur. Et hoc utique verum est, nisi testator exprimat, quod velit illud tantum esse episcopi, non ecclesiae. In quo casu servanda est dispositio testatoris; secus autem, si exprimat, quod velit esse illud tantum ecclesiae, non episcopi, quia privata dispositio testatoris non potest generalem constitutionem canonis immutare. Nec est contrarium, quod in canone legitur, videlicet quod pontifices quibus ab extraneis aliquid aut cum ecclesia aut sequestratim dimittitur aut donatur, quia hoc ille, qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt, quoniam hoc est verum, quum testator ita sequestratim legat illud episcopo, quod non exprimit, utrum velit ad episcopum tantum, et non ad ecclesiam pertinere. Si vero relinquatur illud episcopo a propinquo, praesumitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi forte contrarium probaretur, et de isto nihil potest ecclesia petere in vita eius. Quod si relinquatur episcopo et ecclesiae, de illo canonica inter ipsos est divisio facienda. Si vero istud episcopo, et illud ecclesiae relinquatur, sive aequalia sive inaequalia sint relicta, reducenda sunt ad divisionem canonicam inter episcopum et ecclesiam cathedralem, nisi ambo velint esse testatoris dispositione contenti; quam propter ultimae voluntatis favorem satis decens est observare, ubi neque fraus intervenit, neque dolus, neque quisquam nimium defraudatur debita portione. Secus autem est, si aliquid legetur episcopo, et aliqua capellis vel monasteriis aut aliis piis locis. Nam in hoc casu quod legatur episcopo eius est praecipuum cum ecclesia cathedrali, quemadmodum si cuilibet alii legaretur. Et de illis quae aliis legantur, portionem canonicam nihilominus obtinebit, quoniam non est tanta communio inter episcopum et inter capellas et monasteria seu alia pia loca, quanta est inter episcopum et ecclesiam cathedralem, cui est spirituali coniugio copulatus. Unde quae acquirit episcopus non illis, sed isti tantum acquirit. Illud autem est generaliter observandum circa eum, qui potest proprium possidere, praelationem vel administrationem ecclesiae non habentem, quod si ei aliquid specialiter relinquatur, non solum a propinquo, verum etiam ab extraneo, intelligitur esse relictum non intuitu ecclesiae, sed personae, nisi probatio in contrarium appareret. Et idcirco de illo nec episcopus, nec ecclesia potest in vita eius sibi aliquid vendicare. Et hoc intelligitur esse verum, quum fraus minime procuratur, quae, si detecta fuerit, patrocinari non debet. [Significasti praeterea etc. cf. c. 9. de poenit. V. 38.] CAP. XVI. In bonis patris, matris et aviae habet quis debitum iure naturae, in qua gravari nequit; et filius, rogatus de restituenda hereditate sub conditione, detrahit debitum iure naturae et Trebellianicam, in qua computantur fructus post litis contestationem percepti. Idem Episcopo Tuscano. Raynutius de Clera, duas habens filias, Alterocham videlicet et Adiectam, matrem insuper Cleram, et uxorem nomine Adelasiam, in extremis positus condidit testamentum, Alterochae filiae puberi ultra dotem, quam ei dederat, domum et quendam hortum in eodem testamento relinquens. Adiectae vero impuberi reliquit cetera bona sua, adiiciens, ut Alterocha et soboles, quam gestabat in utero, quum eo tempore praegnans esset, eidem impuberi succederent, si absque liberis moreretur. Tutoribus insuper, quos Adiectae impuberi filiae dederat, idem testator iniunxit, ut eandem cum omnibus bonis suis matrimonio copularent. Mortuo itaque testatore tutores impuberis eam cum omnibus bonis suis, eidem relictis a patre, iure Lombardo cuidam Petro nomine tradiderunt. Quae, quum per quadriennium cohabitasset eidem, filium ex eo suscipiens, tandem sine liberis est defuncta cuius bona idem P. maritus eius, superstes aliquanto tempore, possedit in pace. Qui, cum alia muliere matrimonium contrahens, et filios suscipiens ex eadem, diem clausit extremum. Postmodum vero inter Alterocham et filium eius Montanellum ex una parte, ac filios eiusdem P. et Raynerium tutorem eorum ex altera super bonis praedictis eiusdem Adiectae suscitata materia quaestionis, coeperunt coram G. iudice Tuscanensi ad invicem litigare, coram quo Alterocha et M. filius eius bona quondam Raynutii, patris eiusdem Alteroccae, tanquam ex causa fideicommissi vel substitutionis sibi debita petierunt, Rainerio tutore filiorum praedicti P. ex adverso dicente, quod obstabat illis annalis praescriptio, usucapio pro dote ac longi temporis silentium diuturnum. Insuper allegabat, quod de bonis illis tam tertia Clerae, praedicti R. matris testatoris, et tertia Adelasiae uxoris eiusdem, quam etiam quarta per Trebellianum nomine ipsius Adiectae erant ante omnia deducendae. Dictus vero iudex, utriusque partis allegationibus et rationibus diligenter inspectis, supra dictum Raynerium tutorio nomine pupillorum in restitutione bonorum quondam Raynutii condemnavit, tertia Clerae primo deducta, quam Adiectae ac viro suo donaverat, de qua in substitutione, quam fecit Raynutius, non videtur aliquatenus cogitasse; deducta quoque tertia Adelasiae, quam ipsa P. vendiderat supra dicto. Praecepit etiam idem iudex, de his rebus illas tertias deducendas, de quibus deduci poterant secundum Tuscanae consuetudinem civitatis. Deduci praeterea quartam per Trebellianum idem iudex iniunxit, quum etiam quilibet extraneus restitutione gravatus eam deducere potuisset; sed utraque pars ab illa sententia provocavit. (Et infra:) Quum autem coram G. diacono cardinali auditore a nobis concesso fuisset diutius litigatum, ipse habito consilio peritorum de mandato nostro sententiam supra dicti Guezii iudicis, videlicet in eo, quod dixit, tertiam Clerae, et tertiam Adelasiae integraliter deducendas, idem cardinalis pronunciavit iniustam, et ab ea legitime provocatum, diffiniens, sic illas tertias deducendas, ut legitima portio, iure naturae debita Alterochae, illi salva sit in utraque; ad cuius restitutionem dictum deinde Raynerium condemnavit. In eo vero, quod quartam partem per Trebellianum idem iudex censuit retinendam, sententiam confirmavit eiusdem, ita videlicet, quod fructus, de bonis ipsus a tempore litis contestatae percepti a praedicto Petro et filiis eius post mortem Adiectae, computentur in ea. Qui si suffecerint ad quartam et fructus eius, eo nomine alia deductio nulla fiat; alioquin iuxta quantitatem fructuum perceptorum computationis ratio habeatur. Quia vero pater Adiectae ipsam in legitima non potuit aggravare, legitimam ipsam, videlicet eius partis, quae sibi debebatur ab intestato, deducendam censuit, et etiam retinendam, ita videlicet, quod deductio fiat tantummodo de his rebus, de quibus secundum Tuscanae consuetudinem civitatis fieri consuevit. In eo autem, quod praenominatus iudex condemnavit Raynerium nomine pupillorum suorum ad residui restitutionem Alterochae ac eius filio faciendam, ipsius sententiam confirmavit. Nos igitur, eiusdem cardinalis sententiam exigente iustitia promulgatam ratam habentes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus. CAP. XVII. Episcopus compellit fideicommissarios seu executores testamenti ad exsequendas pias voluntates defunctorum, etiamsi testator hoc interdixisset. Gregorius IX. Nomon. Episcopo. Tua nobis fraternitas intimavit, quod nonnulli, tam religiosi quam clerici saeculares et laici, pecuniam et alia bona, quae per manus eorum ex testamentis decedentium debent in usus pios expendi, non dubitant aliis usibus applicare. Quum igitur in omnibus piis voluntatibus sit per locorum episcopos providendum, ut secundum defuncti voluntatem universa procedant, licet etiam a testatoribus id contingeret interdici; mandamus, quatenus exsecutores testamentorum huiusmodi, ut bona ipsa fideliter et plenarie in usus praedictos expendant, monitione praemissa compellas. CAP. XVIII. Filius, rogatus restituere hereditatem, detrahit tertiam iure naturae, et quartam Trebellianicam, in quibus potest legata relinquere, heredes instituere, et poenam imponere. Idem. Raynaldus Peponis filius, heres ab ipso institutus hoc modo, ut patruis suis hereditatem restitueret, si absque filiis masculis moreretur, cum eis mortuo Pepone super quibusdam bonis hereditatis eiusdem in tres arbitros compromisit, quorum duo, mortuo reliquo, prout ex forma compromissi poterant, procedentes, taliter arbitrati fuerunt, quod neutra pars haberet licentiam transferendi quocunque modo in alium res praedictas, nisi in eorum filios masculos ex ipsis legitime descendentes, et quod contra hoc fieret non valeret. Porro dictus R., prolem non habens, condidit testamentum in quo medietatem partis suae de rebus praedictis quibusdam avunculis suis, aliam vero medietatem et reliqua bona paterna uni ex patruis suis et eius filiis legavit, adiiciens, ut bona, in quibus ex testamento vel ab intestato dicti heredes R. possent succedere, si venirent contra legatum dictis avunculis suis debitum, ad ipsos pro determinatis portionibus devenirent. Demum eodem R. naturae debitum persolvente, ac uno ex patruis hereditatem adeunte praedictam, quum dicti avunculi adversus eundem patruum ac filios eius coram iudice communitatis Urbenatensis moverunt quaestionem, petendo pro rata, quae ipsos contingit, legatum praedictum, et restitui eis, si contra ipsum illi venirent, quaecunque occasione testamenti eiusdem R. ad ipsos pervenerant vel poterant pervenisse, praefatus iudex, ab illorum impetitione super legato ipsos absolvens, ad restitutionem aliorum bonorum sententialiter condemnavit eosdem. A cuius sententia quum ambae partes ad nostram audientiam appellassent, petente utraque parte dicti iudicis sententiam infirmari, quatenus contra se fuerat promulgata, et quatenus pro se faciebat, exsecutioni mandari, dilectus filius noster O. sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis lite coram se legitime contestata, quoniam idem R. habebat in bonis quondam Peponis patris sui tertiam partem debitam iure naturae, in qua gravari nequivit, nec non quartam Trebellianicam, quam quilibet extraneus restitutione gravatus deducere potuisset, propter quod in rebus praedictis avunculis legatis portiones easdem habuit R. praefatus, easque potuit in ultima voluntate legare, ac per hoc legatum tenuit usque ad tertiam et quartam praefatas, licet ipsas non expresserit in legando, pronunciavit, non obstante praemisso arbitrio, quod nec legatum teneret, non poterat impedire, iudicem ipsum in eo, quod super hoc dictum patruum in totum absolvit, qui confessus est, se pro medietate possidere praedicta, perperam iudicasse, condemnavitque ipsum ad restitutionem medietatis tertiae et quartae partis ipsius legati pro rata, quae dictos avunculos de ipso contingit, et in residuo praefati iudicis sententiam confirmavit. Ceterum in eo, quod idem iudex dictum patruum et eius filios totaliter in aliis, quae in secundo articulo petita fuerant, condemnarat, male ipsum pronunciasse decrevit, quia filii eius contra voluntatem testatoris non inveniuntur aliquid commisisse, quum nihil de petitis reperti fuerint possidere. Verum in portione, quam patruus habebat in bonis illis ratione quartae et tertiae praedictorum, quas R. habuit in bonis eisdem, in quibus eius institutio et legatio ac adiectio poenae tenebat, pro rata eosdem avunculos contingente, de praedicto legato confirmavit sententiam iudicis supra dicti, eodem patruo et eius filiis in residuo absolutis, et salvo nihilominus ei ex iure institutionis beneficio legis Falcidiae, in restitutione praefati legati, si infra tempus legitimum voluntati paruerit testatoris, quum inventarium fecerit, et contra voluntatem testatoris lex Falcidia inducatur. Nos itaque, ipsius cardinalis sententiam ratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus. CAP. XIX. Exsecutor testamentarius, qui suscepit illud officium, exsequi compellitur. Idem. Ioannes clericus et P. laicus, exsecutores ultimae voluntatis O. clerici S. Crucis, qui venerabilibus et piis locis de bonis suis in ultima voluntate legavit, mandans insuper, satisfieri creditoribus per eosdem, post mandatum susceptum per dioecesanum cogi debent testatoris explere ultimam voluntatem. CAP. XX. Ponit quaedam legata, in quibus non solvitur canonica portio, nisi fiat in fraudem. Idem. De his, quae in ornamentis vel pro eis, seu fabrica, luminaribus, anniversario, septimo, vigesimo, tricesimo die, sive aliis ad perpetuum cultum divinum legantur ecclesiis vel reliquis piis locis, canonica portio, dummodo in fraudem non fiat, ut ea episcopus seu parochialis ecclesia debeat defraudari, deduci non debet. TITULUS XXVII. DE SUCCESSIONIBUS AB INTESTATO. CAP. I. Clericus bona propria dare potest cui vult; sed, si decedat intestatus, et non habet consanguineos, succedit ecclesiae. H. d. iuncta gl. Ex concilio apud Alten. habito. Sed [et] hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericus, ut, si per hereditatem vel alio modo intuitu personae aliquid acquisierint, donare eis liceat hanc, cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae suae ad ecclesiam, quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis. Si autem ante obierint, quam hoc fecerint altari, cui serviunt, omnia perpetuo sanctificentur, et in ius eius tradantur. [Similiter de presbyteris, qui laicis deserviunt, statutum esse etc.] CAP. II. Si olim servus, presbyter factus, intestatus decedat, eius bona dividuntur secundum formam hic contentam. H. d. secundum intellectum singularem, qui hodie etiam tenet. Ex concilio Triburiensi. Sancto concilio allatum est, quod quidam laici improbe agunt contra presbyteros suos ita, ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vendicent sicut de propriis servis. Interdicimus itaque canonica auctoritate, ne hoc ulterius fiat; sed, sicut liberi facti sunt ad suspiciendum gradum et agendum officium divinum, ita nil ab eis praeter divinum officium exigatur; peculium vero ipsorum dividatur in quatuor partes, quarum una episcopo, altera ecclesiae, tertia pauperibus, quarta parentibus assignetur. Et, si non sint idonei parentes, episcopus eam recipiat, et in usum ecclesiae diligenter distribuat. Et si quis contra hoc facere praesumpserit, anathematizetur. CAP. III. Attingendo duos notabiles et singulares intellectus, huius capituli, summatur secundum quemlibet intellectum, et primo sic: Valet testamentum ad pias causas conditum per verba enunciativa, etiam propter aliud prolata, quanquam successio seu testatio veniat ad exclusionem alterius ecclesiae. Vel aliter secundum alium intellectum et sic: Per unum testem de veritate et per confessionem etiam incidenter factam probatur oblatio, etiam quoad effectum consequendi bona oblata. Innocentius III. Murnensi Episcopo. Quum dilectus filius abbas de Brusia ad nostram [nuper] praesentiam accessisset, et pro causa, quam adversus venerabilem fratrem nostrum episcopum Eduensem habebat, ibidem diutius exspectasset, tandem nuncius eiusdem episcopi supervenit, quibus volentibus ad invicem litigare, venerabilem fratrem nostrum I. Viterbiensem episcopum sancti Clementis cardinalem concessimus auditorem. Ipsis igitur in eius praesentia constitutis, abbas proposuit ante dictus, quod, quum archipresbyter de Alerio ad participationem orationum monasterio de Brusia pietatis intuitu obtulit se et sua, †quibusdam rebus suis usui suo simplici reservatis, de manu cuiusdam fratris eiusdem coenobii augmentationem coronae in signum illis oblationis accepit, et quod hanc concessionem hoc modo fecisset, et non suo nomine sed [nomine] monasterii possideret, et monasterio quicquid acquirebat acquireret, saepe fuit in communi capitulo protestatus, in hoc etiam publice per viginti annos fere idem archipresbyter nullo contradicente vel reclamante permansit ita, quod per publicam famam id omnibus notum fuerat. Nam abbas de Buxeria, qui pro tempore fuerat, et ipsi monachi, rebus ipsius non secus, quam aliis rebus propriis monasterii, sciente episcopo Eduensi, qui pro tempore erat, et in nullo penitus reclamante publice utebantur. Id autem, quod mente compoti dictus archipresbyter fecerat inter vivos, et in ultima voluntate mente sanus, licet aeger corpore, confirmavit. Quumque idem abbas et monachi res, sic legitime datas, et alias, quas archipresbytero ipsi concesserant ad utendum, ad suum monasterium reducere vellent, praedictus episcopus, eis violentiam inferens, non solum res archipresbyter, sed etiam res ipsius monasterii occupavit. Quas quum in bona pace repeterent, ipse, ut rebus illis ei posset grassandi materia pleniors indulgeri, sedem apostolicam appellavit, in octavis B. Martini proxime praeteriti suae terminum appellationi praefigens. Econtra praedictus nuncius episcopi allegavit, quod, quando illa donatio facta fuit, archipresbyter erat positus extra mentem ita, quod, qum interrogatus fuisset a monachis: “vis tu habitum suscipere monachalem?” et respondisset: “volo,” statim interrogatus ab alio: “vis tu esse asinus?” respondit similiter: “volo.” Sicque praedicti monachi eum ad suum monasterium deportarunt, quod idem nuncius se obtulit probaturum. [Praefatus siquidem abbas, quum ad assertionem partis suae quosdam testes in continenti produceret, nos ipsos recipi fecimus et diligenter audiri, quorum attestationes quum interloquendo decrevissemus publicari debere, quoniam super illis capitulis pars episcopi nolebat testes producere, super quibus idem abbas testes produxerat, ipsaeque fuissent in publico recitatae, disputatione super attestationibus ipsis habita diligenti, multa fuere contra dicta testium allegata. Quumque renunciatum fuisset a partibus, dictus cardinalis quaecunque fuerunt hinc inde proposita nobis et fratribus nostris fideliter recitavit.] Quibus auditis et cognitis Sufficienter intelleximus esse probatum, quod dictus archipresbyter, agens in extremis, velut ultimam exprimens voluntatem, asseruit, se et sua monasterio de Buxeria contulisse. Unde, quum requisitus esset, ut conderet testamentum, respondit, se non posse testari, quia se et sua contulerat monasterio supra dicto. Et licet unus testis solus dixerit se vidisse quando praefatus archipresbyter se et sua obtulit monasterio, quia tamen alii testes dixerunt, se audivisse, ipsum archipresbyterum in abbatis praesentia quod praedictum est confitentem et attestantem, non tanquam sufficienter probantes, sed tanquam vehementer adminiculantes assertionem abbatis plurimum adiuvabant. Quia vero pars episcopi asserebat, se velle probare, quod dictus archipresbyter in extremis laborans tanquam phreneticus alienatus erat a mente, unde non valuit quod expressit, nos, super his et aliis, quae fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris diligenti deliberatione praehabita, causam illam tibi sub hac forma duximus committendam, quod, nisi praefatus episcopus legitime probaverit, saepe dictum archipresbyterum suae mentis compotem non fuisse, quum ultimam voluntatem expressit, super impetitione monasterii perpetuum ei silentium imponatur, et compellatur restituere monasterio quaecunque de bonis ipsius archipresbyteri vel etiam monasterii occupavit. Si vero legitime probaverit, praedictum archipresbyterum quae super ultima voluntate praemissa sunt alienata mente dixisse, ad faciendam ei nomine parochialis ecclesiae, cuius ipse administrationem gesserat, dum vixisset, restitutionem bonorum, quae ipsius archipresbyteri fuerant, monasterium condemnetur, quum idem archipresbyter ab intestato decesserit, ipsique monasterio super impetitione episcopi silentium imponatur. [Nullis literis etc. Dat. Rom. IV. Non. Iun. 1198.] TITULUS XXVIII. DE SEPULTURIS. CAP. I. Decedens intestatus sepelitur in sepulcro maiorum, vel ubi eligitur sepultura; parochialis tamen ecclesia habebit canonicam portionem eius, quod reliquerit ecclesiae sepulturae. H. d. secundum veriorem intellectum. Leo III. Nos instituta maiorum patrum considerantes, illorum quoque decreta firmando statuimus, quod sanctissimum est, unumquemque videlicet in maiorum suorum sepulcris iacere, ut patriarcharum exitus docet. Nulli tamen negamus propriam eligere sepulturam, et etiam alienam. Dominus enim et magister alienam elegit, ut propriam, qui sine peccato erat. Sed quia dignus est operarius mercede sua, tertiam partem sui iudicii illi ecclesiae iure dare censemus, in qua coelesti pabulo a principio sui exordii quotidie refici consuevit, ut iuxta Apostolum [sic] sint consolationum socii, ut fuerunt et passionum, et sic demum ubicunque libitum fuerit eligat sepulturam. Aliter ne fiat, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, qui per Prophetam locutus est, dicens: “Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui,” et Apostolorum P. et P. omniumque sanctorum sub anathematis vinculo detestamur et contradicimus, quia nec nostrum est, nec alicui unquam sacerdoti vel fideli laico unquam licuit, qualicunque ratione sine manifesta delicti culpa in talibus inferre praeiudicium. CAP. II. Qui convertitur ad monasterium, medietatem bonorum, quae pro anima sua disposuit, tenetur relinquere ecclesiae parochiali. Leo Papa omnibus fidelibus per Dardaniam constitutis. Relatum est auribus nostris, †esse quosdam perverse agentes, qui subvertere nituntur atque dividere conantur ecclesiae unitatem, videlicet abbates et monachi, qui non studio caritatis, sed zelo rapacitatis invigilant et docent, atque seducere non cessant saeculares homines, quos illaqueare possunt, ut res suas atque possessiones sive in morte sive in vita monasteriis suis tradant, et ecclesiis, quibus subiecti esse videntur, et a quibus baptismum, poenitentiam, eucharistiam, nec non pabulum vitae cum lacte carnis acceperunt vel accipiunt, nihil de bonis [suis] relinquant. Hunc denique fomitem discordiae nos animadvertendo modis omnibus inhibere volumus, et, ne amplius fiat, omnino prohibemus, considerantes, non esse bonum, si illi, qui olim fuerunt socii passionis secundum Apostolum, sint immunes a societate consolationum. Et quia dignus est mercenarius mercede sua, ideo praecipimus atque Mandamus, ut quicunque amodo in monasterio converti voluerit, sive in morte sive in vita omnium rerum et possessionum, quas pro salute animae suae decreverit disponere, medietatem ecclesiae, ad quam dignoscitur pertinere, relinquat, et sic in monasterio, prout libitum fuerit, eundi convertendique habeat licentiam. Quicunque autem huius electi contradictor, convulsor ac temerator exstiterit, gladio anathematis subiaceat. [Dat. Rom. mens. April. die XX. Ind. V.] CAP. III. Ubi quis sepulcro maiorum relicto eligit sepulcrum in loco minus religioso, dolo inductus, seu ex contemptu seu non dimissa ecclesiae suae canonica portione expresse vel tacite non tenet electio. H. d. salvando istum textum, quantum fieri potest. Innocentius III. Genuensi Archiepiscopo. Fraternitatem tuam non credimus ignorare, mortuorum sepulcra et coemeteria apud illas ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita, in quibus religiosorum fratrum conventus sunt constituti, et orationes atque missarum solennia tam pro vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur. Unde ipsorum devotioni et extremae voluntati, qui apud huiusmodi ecclesias sepeliri desiderant, minime contradicendum est. Qui vero relictis antiquis ecclesiis et patrum aliorumque parentum suorum sepulcris contra consuetudinem Patrum veteris testamenti, qui cum patribus suis sepulti esse leguntur, ad nova et minus religiosa loca se transferunt, irrationabiliter et contra antiquam institutionem facere videntur. Unde, si forte P. de Castello contra tam antiquam et rationabilem consuetudinem aliquid de corpore suo sepeliendo mandavit, hoc non praeiudicat rationi, sed viribus debet carere, Quocirca per praesentia scripta mandamus, et mandando praecipimus, quatenus corpus ipsius P. dilectis filiis nostris monachis sancti Stephani reddi facias, et cum suis patribus sepeliri. CAP. IV. Si quis in aegritudine, de qua decedit, offert se et sua monasterio, ecclesia parochialis habet inde canonicam portionem; secus si in sanitate. Alexander III. Episcopo Spalensi. De his, qui in infirmitate vel sanitate cum bonis suis ad religiosa loca se transferunt, nihil tibi vel ecclesiis, a quibus receperunt salutis pabula, relinquentes, hoc tuae volumus prudentiae innotescere, quod, si in aegritudine ipsa ad religionem transeant, dummodo de aegritudine illa decedant, de bonis suis ipsis ecclesiis, a quibus assumpti fuerint, canonica debet portio exhiberi. Si vero ad religiosa loca se in sanitate transtulerint, de his, quae locis ipsis conferunt, cogi non possunt aliquid praescriptis ecclesiis impertiri, quia liberum est eis tunc bona sua, non solum religiosis locis, sed etiam quibuslibet privatis conferre personis. CAP. V. Qui sepeliunt parochianum alienum, quem sepelire non debent, coguntur restituere corpus, et quae ratione ipius obtinuerunt. Hoc dicit cum cap. sequenti. Idem. Ex parte canonicorum Obrigensium nobis est intimatum, quod prior de Insula quendam parochianum suum post appellationem ad nos factam in sua ecclesia sepelivit. Unde, quoniam hoc ecclesiasticae disciplinae contrarium esse dignoscitur, et a rationis tramite penitus alienum, ut quis falcem mittat in messem alienam, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praefatum priorem moneas et districte compellas, ut memoratis canonicis praedicti parochiani sui corpus restituat, et exinde pacifice et amicabiliter conveniat cum eisdem, aut in praesentia nostra se non differat exhibere. CAP. VI. Summatum est supr. cap. prox. Idem Decano et Magistro R. Ravennatensibus. Quum liberum sit †de universis institutioniobus sanctorum Patrum, apud religiosa loca in ultima voluntate sibi eligere sepulturam, canonicae procul dubio obviat rationi, qui devotioni extremae voluntatis decedentium in hac parte contradicere praesumit. Ad audientiam nostram pervenit ex conquestione abbatis et fratrum sancti Martini Laudonensis, quod, quum presbyter quidam corpus cuiusdam mulieris, prout in ultima voluntate sua disposuit, ad eandem ecclesiam sepeliendum deferret, monachi S. Vincentii Laudonensis corpus ipsius violenter rapere et in ecclesia sua sepelire minime dubitarunt. †Et hoc idem de filio Radulfi Canis praesumpserunt. Super quo utique vehementi sumus admiratione commoti, quum iidem monachi et sanctorum Patrum institutionibus contrairent, et privilegia praedecessorum nostrorum et nostra, quae praedicti fratres de libera se habere sepultura proponunt, satagunt violare. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, utraque parte ante vos convocata rei veritatem super hoc inquiratis, et, si ita esse inveneritis, praefatos monachos compellatis, ut ossa praefatae mulieris, et beneficia, quae occasione sepulturae ipsius recepisse noscuntur, memoratis fratribus cum integritate restituant, et de cetero talia facere non praesumant. CAP. VII. Mulier nupta libere potest sibi eligere sepulturam. – (Utrum etc.:) Pater filios inpuberes, ubi voluerit, potest sepeliri facere, si hoc habet consuetudo loci. H. d. Lucius III. De uxore vero, utrum, quemadmodum et vir, liberam debeat habere sepulturam, nobis videtur, quod nulla super hoc inter virum et mulierem sit facienda distinctio, sed utrique in casu isto aequalem esse credimus facultatem, quum electio ista ad eum potius statum pertineat, in quo mulier solvitur a lege viri. Utrum autem pater, quo magis voluerit, minores filios valeat sepelire, non invenimus a sanctis Patribus diffinitum, et propterea terrae consuetudini decernimus relinquendum. CAP. VIII. Si parochianus ecclesiae cathedralis alibi sepelitur, de ipsius funeralibus seu relictis ecclesiae sepulturae debetur quarta capitulo ecclesiae cathedralis. Idem Praeposito et Capitulo Faventinis. Quum super quodam capitulo, †quod religionis favore [a sede apostolica quibusdam ecclesiis indulgetur, ut videlicet, quum aliqui apud eas eligunt sepulturam, Ecclesiis, a quibus mortuorum corpora assumuntur, canonica iustitia reservetur, nonnunquam inter viros ecclesiasticos scandalum suscitetur, interpretationem ipsius iustitiae diversam et variam configentes; vobis et ecclesiae vestrae, quae in hoc gravem, sicut accepimus, patitur laesionem, quibusdam religiosis viris excedentibus, quod eis in praedicto capitulo a sede apostolica est indultum, de clementia sedis apostolicae et fratrum nostrorum consilio duximus providendum.] Inde siquidem est, quod [vestris iustis postulationibus inclinati] Praesentium auctoritate statuimus, ut, si aliquem parochianorum vestrorum alibi contigerit eligere sepulturam, secundum statuta B. Gregorii de testamento ipsius quarta vobis portio relinquatur. [Ad haec etc. Dat. Veronae XV. Kal. April. 1186-7.] CAP. IX. In quantitate canonicae, quae debetur ecclesiae parochiali, statur loci consuetudini. Clemens III. Certificari voluisti a nobis, quomodo illa clausula, quae in privilegiis nostris solet opponi de salva iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur, intelligi debeat et exponi. Quum autem super hoc articulo diversa antecessorum nostrorum manaverint instituta, Leone iustitiam illam quandoque tertiam partem, quandoque vero mediam partem, et Urbano III. quartam fore censentibus, nos tale praebemus in hac varietate responsum, ut, sicut beatus Hieronymus inquit, unaquaeque provincia in suo sensu abundet, secundum rationabilem consuetudinem regionis illa iustitia circa medietatem, vel tertiam aut quartam partem pro locorum diversitatibus attendatur. [Dat. Laterani Ao. II.] CAP. X. Privilegiati super iure funerandi sepelire possunt illos, qui apud eos eligunt sepulturam solvendo tamen canonicam portionem ecclesiae parochiali. Si vero alios sepeliunt, tenentur restituere quicquid occasione funeris receperunt.

Innocentius III. Episcopo Claremontensi et Abbati Mauriensi.

In nostra praesentia constitutis dilecto filio priore ecclesiae Montis Ferrandi, et B. procuratore hospitalariorum Claremontensis dioecesis, venerabilem fratrem nostrum Sabinensem episcopum concessimus auditorem, coram quo idem prior proposuit, quod praedicti hospitalarii quosdam parochianos suos, quorum duo erant infra annos legitimos, receperunt ad ecclesiasticam sepulturam, propter quod ecclesia eadem damnum sustinuit plus quam quinque millium solidorum. Quare idem prior humiliter supplicavit, ut ipsis hospitalariis interdicere, ne de cetero talia in eius praeiudicium attentarent, et ad resarcienda damna, quae exinde sustinuit, eos compellere dignaremur. Econtra praedictus proposuit procurator, quod tam ex privilegio quam ex indulgentia speciali licet hospitalariis omnes passim, praeter excommunicatos et interdictos, ad ecclesiasticam sepulturam recipere, qui apud illos elegerint sepeliri, fideique commissa in ultima voluntate relicta possunt licenter accipere, soluta tantummodo quarta parochiali ecclesiae, de cuius parochia mortuorum corpora assumuntur, praeterquam de equis et armis, quae indulta sunt ipsis in subsidium terrae sanctae, de quibus quartam deducere non tenentur. †Quum igitur haec et alia, quae coram episcopo fuerunt proposita, idem vobis fideliter retulisset, auditis et intellectis attestationibus et allegationibus universis, de fratrum nostrorum consilio, Talem super his duximus sententiam proferendam, quod praedicti hospitalarii de cetero non recipiant parochianos ecclesiae supra dictae ad ecclesiasticam sepulturam, nisi apud eos elegerint sepeliri. Et tunc parochialis ecclesia de oblationibus, lectis et aliis, quae defunctus pro anima sua in ultima dispositione reliquit, praeterquam de equis et armis, recipiat quartam partem, et hospitalarii residuum habeant, nisi dolo vel fraude eorum defunctus inductus fuerit ad dispositionem huiusmodi faciendam; nihilominus ipsis hospitalariis iniungentes, ut de quarta parte trium millium solidorum priori satisfaciant memorato, quum constet, eos a parochianis eius illos solidos recepisse, nec sit sufficienter ostensum, quod eorum oblati vel conversi fuissent. Eisdem praeterea duximus iniungendum, quod, nisi probaverint, quod G. parochianus prioris, qui fuit interfectus in campis, apud ipsos elegerit sepulturam, universa, quae ipsius intuitu receperunt, priori restituant memorato; alioquin quartam partem solummodo restituere teneantur. Pro illis vero, quos constat infra annos legitimos decessisse, eisdem iniunximus, ut quae sepulturae eorum gratia receperunt restituant universa. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quod a vobis est sententialiter diffinitum, vos appellatione remota per censuram ecclesiasticam faciatis firmiter observari. [Dat. Ferentini II. Id. Iun. Ao. IX. 1206.] CAP. XI. Casualiter mortuus privari non debet ecclesiastica sepultura. Idem Archiepiscopo Turonensi. Ex parte parentum M. quondam iuvenculae nobis est intimatum, quod, quum in crepusculo noctis nobilis vir N. dominus I. de insula Butardi dioeceseos Turonensis eidem iuvenculae posuisset insidias, volens eam opprimere, quam sollicitaverat saepe de stupro, et ipsa gartionibus, qui eam rapere nitebantur, super quendam pontem occurreret, tandem ipsa fugiens manus illorum, in amnem de ponte cadens, fuit casu submersa. Ipsa vero extracta de amne, dubitaverunt capellani eiusdem loci corpus tradere sepulturae, et tu etiam requisitus duxisti super hoc responsum apostolicum requirendum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum illa iuvencula non sponte praecipitaverit se de ponte, sed, fugiens manus illorum, qui eam, sicut superius est expressum, rapere nitebantur, casu ceciderit, corpus eius tradi facias ecclesiasticae sepulturae, praesertim quum ex honesta causa fugisse noscatur, et cui communicabatur viventi communicandum sit iam defunctae. [Dat. ap. S. Petr. IV. Non. Mart. Pontif. nostr. Ao. IX. 1206.] CAP. XII. Si ossa excommunicatorum sunt sepulta in ecclesiastico coemeterio, et discerni possunt, debent exhumari et proiici; alias secus. Idem Nidrosiensi Archiepiscopo. Sacris est canonibus institutum, et utentium consuetudine approbatum, ut quibus non communicavimus vivis non communicemus defunctis, et ut careant ecelesiastica sepultura qui prius erant ab ecclesiastica unitate praecisi, nec in articulo mortis ecclesiae reconciliati fuerint. Unde, si contingat interdum, quod vel excommunicatorum corpora per violentiam aliquorum, vel alio casu in coemeterio ecclesiastico tumulentur, si ab aliorum corporibus discerni poterunt, exhumari debent et procul ab ecclesiastica sepultura iactari. Quodsi discerni non poterunt, expedire non credimus, ut cum excommunicatorum ossibus corpora extumulentur fidelium, quum, licet non obsit iustis sepultura nulla vel vilis, impiis tamen celebris vel speciosa non prosit. [Distinguimus etc. cf. c. 5. de his, quae vi I. 40.] CAP. XIII. Terra coemeteriata pro sepultura fodienda vendi non debet. Innocentius III. Episcopo Magalonensi. Abolendae consuetudinis, immo abominabilis corruptelae perversitas apud montem Pessulanum, ut dicitur, inolevit, ut videlicet decedentibus non prius permittatur effodi sepultura, quam pro terra, in qua sepeliendi sunt, certum pretium ecclesiae persolvatur. †Quia igitur id longe est a regula pietatis et ab ecclesiae honestate, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, quum loci dioecesanus exsistas, inhibeas clericis, ne quicquam omnino praesumant exigere hac de causa, iniungens laicis, ut laudabilem consuetudinem, erga Dei ecclesiam pia devotione fidelium introductam, observent nec fermento haereticae pravitatis illam corrumpere videantur sub praetextu ecclesiasticae puritatis. CAP. XIV. Excommunicatus, qui per suum presbyterum fuit absolutus in morte, in coemeterio sepeliri debet, et ad satisfaciendum coguntur heredes. Gregorius IX. Episcopo N. Parochiano tuo, qui excommunicatus pro manifestis ex cessibus, videlicet homicidio, incendio, violenta manuum iniectione in personas ecclesiasticas, ecclesiarum violatione vel incestu fuit, dum ageret in extremis, per presbyterum suum iuxta formam ecclesiae absolutus, non debent coemeterium et alia ecclesiae suffragia denegari, sed eius heredes et propinqui, ad quos bona pervenerunt ipsius, ut pro eodem satisfaciant, censura sunt ecclesiastica compellendi. TITULUS XXIX. DE PAROCHIS, ET ALIENIS PAROCHIANIS. CAP. I. Inter episcopum substitutum episcopo haeretico, et ipsum episcopum haereticum reversum et ex dispensatione receptum, dividitur episcopatus modo hic expresso. Ex concilio Africano. Si episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem est conversus, aequaliter inter se dividant eas, quae sic inventae fuerint, ubi ambae partes fuerint, id est, ut alia loca ad illum, alia ad alium pertineant, ita, ut ille dividat, qui amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quodsi forte unus fuerit locus, ad eum pertineat, cui vicinior invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est, ad eum pertineat, quem plebs elegerit. Sed si forte antiqui catholici suum [episcopum] voluerint, et illi suum, qui ex Donatistis conversi sunt, plurimorum voluntas paucioribus praeferatur. Si autem partes aequales sunt, maioris temporis episcopo deputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambae partes fuerint, ut non possint aequaliter dividi, velut si in impari numero fuerint, distributis eis locis, qui parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod dictum est, quum de uno loco superius tractaretur. CAP. II. Presbyteri parochiales dominicis diebus et festivis parochianos alienos ad missam admittere non debent, si ex contemptu ad eorum ecclesiam accedunt. Ex concilio Manetensi. Ut dominicis vel festivis diebus presbyteri, antequam missam celebrent, plebem interrogent, si alterius parochianus in ecclesia sit, qui proprio contempto presbytero ibi velit missam audire, quem si invenerint, statim ab ecclesia abiiciant. CAP. III. Episcopus parochianum alterius sine ipsius licentia ordinare non potest, nec eum aliter iudicare. Hadrianus Papa. Nullus episcopus alterius parochianum iudicare praesumat, †[retinere, aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare, quia, sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio, quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui, sententia teneri.] Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus potest. CAP. IV. Fines parochiarum, de quibus constat, vel finibus cohaerentia, praescribi non possunt. Urbanus III. Super eo vero, quod apud vos intelleximus dubitatum, an quod de finibus et his, quae finibus cohaerent, non praescribendis statutum per canones esse dignoscitur, sit in parochiarum limitibus, sicut in provincialibus, admittendum, illud vobis respondemus, quod bene videtur in utroque servandum, si provinciarum fines legitima probatione vel alias indubitata fide constiterit ecclesiastica ordinatione statutos. CAP. V. Si parochianus seu dioecesanus domicilium transfert, primus praelatus in eo iura episcopalia seu dioecesana sibi non vendicat; decimae tamen praediales illius parochiae sibi debentur, nisi alteri debeantur ex consuetudine. Coelestinus III. Significavit nobis venerabilis frater noster Aconensis episcopus, quod, quum post recuperationem Aconensis civitatis ad habitandum in ea se quam plurimi contulissent, qui ante generalem occupationem terrae sanctae in aliis civitatibus regni Hierosolymitani [perpetuam] elegerant mansionem, †et in ea residentiam fecerint aliquantam, et adhuc etiam resident in eadem, praelati praedictarum civitatum eos ad solvendum sibi iura ecclesiastica compellunt. Quia vero transgredi non debemus terminos a patribus constitutos, aut falcem in messem mittere alienam, Fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus praedictorum locorum praelatos, ut sibi nullam in praedictos Aconenses habitatores iurisdictionem usurpent, nec ab eis temporalia exigant quibus spiritualia non ministrant, [monitione praemissa] districtione, qua convenit, compellatis ita tamen, quod, si de agris in eorum parochia constitutis fructus percipiunt, et in ultramarinis partibus ratione praediorum decimae persolvuntur, deinceps eis ipsas decimas cum integritate persolvant, dicto vero Aconensi tanquam dioecesano suo cogantur de ceteris respondere. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.] TITULUS XXX. DE DECIMIS, PRIMITIIS ET OBLATIONIBUS. CAP. I. Exprimit quatuor genera decimarum, quae ex veteri lege debebantur. Hieronymus super Ezechielem. Decimam partem omnium frugum Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursus ex ipsis decimis Levitae, hoc est inferiorum ministrorum gradus, decimas dabant sacerdotibus. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas, quum iret in templum in urbe Hierusalem, et in vestibulo templi sacerdotes et Levitas ad convivium invitaret. Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant. At vero primitiae, quas de frugibus offerebant, non erant speciali nomine diffinitae, sed offerentium arbitrio derelictae. Traditionem quoque accepimus Hebraeorum, non lege praeceptam, sed arbitrio magistrorum inolitam, quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus, qui minimum, sexagesimam; inter quadragesimam et sexagesimam licebat quodcunque voluissent offerre. Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter diffinitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis offerendis, id est, ut sexagesima pars offeratur eorum, quae gignuntur a terra. Si enim chorus qui Hebraice appellatur gomor et a Septuaginta dicitur gomor, XXX. habet modios tam in aridis speciebus quam in liquentibus, cophi quoque et batus decima pars est chori. Praecipitur quoque, quod ut sexta pars tam chori quam cophi, quam bati detur sacerdotibus in primitiis offerendis quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur, quam sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere deberent. Haec interim iuxta literam et Hebraicam veritatem et sensisse sufficiat et audisse. CAP. II. Non potest congrue summari propter varietatem lecturarum. Paschalis II. Novum genus exactionis est, ut clerici a clericis frugum decimas vel animalium exigant, quum nusquam in lege Domini hoc legamus. Non enim Levitae a Levitis decimas accepisse vel extorsisse leguntur. Illi profecto clerici, qui a clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt, [laborum suorum] decimas eis debent. CAP. III. Compositio super decimis non tollitur per privilegium sequens, si de illa mentionem non facit. Hadrianus IV. Vigorensi et Herfordensi Episcopis. Ex multiplici conquestione V. presbyteri de Cretona accepimus, quod, quum ecclesiam de Cretona triginta annis et eo amplius pacifice possedisset, monachi de Brueria decimas universas, quas de terris cultis eadem ecclesia a prima fundatione sui semper percipere consuevit, infra hoc quadriennium sibi et ecclesiae penitus subtraxerunt, quum inter abbatem de Brudeia. W. nomine, de consensu totius conventus, et praedictum presbyterum viginti annis et eo amplius elapsis talis intercesserit conventio scripto monachorum authentico roborata, quod monachi iam dicto presbytero et ecclesiae suae in integrum de blado et universis leguminibus, quamdiu viveret, decimas persolverent, exceptis minutis decimis, quas idem presbyter ob exaltationem ecclesiae monachorum quietas clamavit; quumque conventio temporibus trium abbatum praescripti loci servata fuisset, idem abbas, ad praesentiam nostram accedens, a nobis privilegium obtinuit, in quo monasterio suo indultum est, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nulli decimas solvere tenerentur. †Qui quidem, reversus ad propria, tantum apud Henricum regem illustrem Angliae favorem invenit, quod rex totam terram istius villae, in qua ecclesia praefati presbyteri sita est, monasterio ipsius in perpetuam eleemosynam contulit, quo facto praedictus abbas, universis istius villae colonis expulsis, totam terram praedictae parochiae excolens propriis sumptibus, ecclesiae debitos reditus subtraxit. Unde quia non fuit nostrae intentionis per [praedictum] privilegium nostrum conventioni derogare praedictae, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utraque parte ante vos convocata rei veritatem plenius inquiratis, et, si inter praedecessorem memorati abbatis et praenominatum presbyterum consensu monachorum talis conventio facta fuerit, et per annum servata, eundem abbatem et monachos, ut eandem conventionem vel compositionem, non obstante dicto privilegio, nisi, quod non credimus, de transactione ipsa contineatur in eo, inviolabiliter teneant et observent, vel exinde secum pacifice conveniant, et secundum formam compositionis reditus ipsi [integre] solvant, occasione et appellatione postposita, auctoritate nostra moneatis et districtius compellatis. Si autem uterque vestrum etc. CAP. IV. Monachi tenentur solvere decimas praediales de praediis noviter cultis, de quibus decimae prius solvebantur. Idem Thomae Cantuariensi Archiepiscopo. Commissum nobis †a Deo dispensationis officium admonet et hortatur multipliciter, ut universis Christi ecclesiis debeamus utiliter providere, atque integra iura sua nos oportet atque illibata servare. Pervenit [quidem] ad nos, quod monachi de Bosse ecclesiae sanctae Mariae, in cuius parochia commorantur, decimas ex integro non persolvunt, et eas [secundum canones] reddere contradicunt. Ea propter frater noster, tibi per apostolica scripta mandamus, et praecipimus quatenus eos, ut ipsas decimas etiam de terris cultis, in quibus olim domus constructae fuerant, praefatae ecclesiae cum ea integritate persolvant, qua prius, quam in eadem parochia morarentur, solebant persolvi, sine appellationis obstaculo nostra auctoritate cum omni districtione compellas. Et sicut etiam de pascuis olim decimae persolvebantur, ita fertilitatem translatis, deminutione persolvi. nunc de decimas eisdem, volumus ad frugum absque CAP. V.

Per excommunicationem compellitur quis ad solvendas decimas de molendinis et aliis hic contentis et cap. sequ. Hoc dicit cum sequ. Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Pervenit ad nos, †quod, quum parochiani vestri decimas bonorum suorum consueverint, ecclesiis, quibus debentur, cum integritate persolvere, nunc tamen laudabili consuetudine praetermissa quidam ex ipsis de lana et foeno et deu proventibus molendinorum et piscariarum ipsis ecclesiis, subtrahere non verentur. Quoniam igitur institutioni divinae manifestius obviant, qui decimas ipsis ecclesiis non persolverint, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos vestros monere curetis, et, si opus fuerit, sub excommunicationis districtione compellere, ut de proventibus molendinorum et piscariarum, de foeno et lana decimas ecclesiis, quibus debentur, omni contradictione [et appellatione] cessante, cum integritate persolvant. CAP. VI. Summatum est cum praecedenti, et declara ut in praecedenti dictum est. Idem Vintoniensi Episcopo. Nuncios †et literas tuae fraternitatis ea, qua decuit, benignitate recepimus, et petitiones tuas, quoad licuit, curavimus exaudire, sicut illius personae, quam pura in Domino et ferventi caritate diligimus, et cuius commodis et profectibus intendere volumus diligenter. Quum igitur ad officium tuam spectent ea, in quibus praecepti nostri desideras auctoritate muniri, tanto in his debuisti facilius exaudiri, quanto ipsam eorum specialius salutem respiciunt, de quibus in extremo iudicio redditurus es rationem. Inde est, quod fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos tuos de apibus et de omni fructu decimas persolvere ecclesiastica districtione compellas. CAP. VII. Decima fructuum statim, quum collecti sunt, solvi debet non deductis expensis. Alexander III. Exoniensi Episcopo. Quum homines de Hortona secundum generalem Anglicanae ecclesiae consuetudinem de frugibus suis in auctumno, IX. partibus sibi retentis, decimam ecclesiae sancti Michaelis, cuius parochiani sunt, sine deminutione solvere teneantur, et, antequam id faciant, servientibus et mercenariis suis de frugibus non decimatis debita totius anni pro servitio suo impendant, tunc demum de residuo decimam persolventes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sub anathematis districtione eos cogatis ut decimam tam de frugibus quam de nutrimentis animalium suorum sine fraude et diminutione aliqua in auctumno, sicut moris est, statim fructibus collectis, et aliis temporibus, prout debentur, persolvant, atque de subtractis et retentis dignam satisfactionem exhibere procurent. CAP. VIII. Privilegiati super decimis non solvendis, de iis praediis, quae ab aliis conducunt, decimam solvere tenentur. Idem Monachis de Neuclen. Dilecti filii abbas et fratres sanctae Crucis sua nobis conquestione monstrarunt, quod praedia, unde decimas et in magna parte sustentationem consueverunt habere, a plerisque laicis conduxistis et recepistis ad firmam. Unde, quoniam iidem fratres ex hoc gravantur immoderate et enormiter, nec fuit intentionis nostrae aut antecessorum nostrorum, ut de possessionibus, quas conduxistis, decimas non solvatis, universitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus eisdem fratribus de praediis, quae conduxistis in parochiis suis, de quibus consueverunt decimas percipere, plenarie solvatis eisdem, vel cum ipsis tam pacifice vel amicabiliter componatis, quod nulla inter vos debeat scandali materia suscitari, et videamini ultra, quod vobis indultum est, manus extendere. CAP. IX. Revocatur privilegium, si ex post facto incipit enormiter nocivum esse. Idem Abbati et Fratibus Dolon. Suggestum est nobis ex parte vestra, quod abbas et fratres monasterii de Ursin. decimas a vobis auferre conantur, †et alia damna et gravamina vobis irrogare non cessant. Quia vero non decet honestatem sive religionem monasticam litibus et contentionibus intendere, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, consulimus et hortamur, quatenus cum praedicto abbate et fratribus super ipsis decimis et aliis unde inter vos est controversia, pacifice componatis, ne pro huiusmodi contentionibus fama vestrae religionis valeat denigrari. Nam quando Romana ecclesia ordini vestro privilegia de decimis dederat, ita erant rarae [et pauperrimae] abbatiae vestri ordinis, quod exinde nulli poterat de iure scandalum suboriri; sed nunc per gratiam Dei in tantum augmentatae sunt ac possessionibus ditatae, quod multi viri ecclesiastici de vobis apud nos querelam saepe proponunt. CAP. X. Cistercienses, templarii et hospitalarii decimam praediorum suorum, quae propriis manibus aut sumptibus excolunt, solvere non tenentur; alii vero religiosi non solvunt decimas de hortis et nutrimentis animalium, nec de novalibus, quae propriis manibus ac sumptibus excolunt. Idem Terraconensi Archiepiscopo. Ex parte tua ad nos noveris pervenisse, quod albi monachi et nigri, et quidam alii religiosi viri ecclesias tuae iurisdictionis reditibus decimarum, occasione privilegiorum, quae sibi Romana indulsit ecclesia, spoliare praesumunt. Sane nolumus te latere, quod sanctae memoriae praedecessores nostri fere omnibus religiosis decimas laborum suorum concesserant. Sed bonae memoriae praedecessor noster Hadrianus solis fratribus Cisterciensis ordinis, et templariis et hospitalariis decimas laborum suorum, quos propriis manibus vel sumptibus colunt, indulsit; ceteris vero, ut de novalibus suis, quae propriis manibus vel sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum, et de hortis suis decimas non persolvant, concessit; quem sumus super his imitati. Quare hi quibus hoc indultum est, hac occasione decimas de aliis rebus ecclesiae suae non debent, nec possunt subtrahere, vel sibi aliquid ulterius vendicare. CAP. XI. Privilegium super decimis laborum non extenditur ad terras, quae aliis traduntur excolendae. Idem. Licet de benignitate sedis apostolicae sit vobis indultum, ut de laboribus vestris, quos propriis manibus vel sumptibus colitis, nemini decimas solvere teneamini; propter hoc tamen non est licitum vobis, cuilibet decimas de terris vestris subtrahere, quas aliis traditis excolendas. Relatum est siquidem auribus nostris, quod, quum terras quasdam quas in decimatione dilecti filii nostri thesaurarii Senonensis habetis detis rusticis vestris excolendas et ei exinde decimas sicut debetis non solvitis, nec facitis a rusticio ipsis exsolvi. Quum igitur quanto arctius vos et ordinem vestrum diligimus, tanto minus volumus efficere quae sunt honestati contraria vel obvia rationi, aut ex quibus privilegiorum nostrorum tenorem transgredi videamini, quum privilegium videatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati vestrae mandamus, quatenus de terris illis quas in decimatione praedicti thesaurarii propriis manibus non excolitis sed rusticis traditis excolendas decimas vobis usurpare nullatenus praesumatis, sed eas inprimis eidem thesaurario faciatis cum integritate persolvi scituri pro certo, quodsi praeceptum nostrum contempseritis nos venerabili fratri nostro archiepiscopo Senonensis dedimus in mandatis, ut rusticos, quibus in decimatione praefati thesaurarii terras dederitis excolendas, ad solvendum [inde] decimas eidem thesaurario appellatione cessante districte compellat. CAP. XII. Privilegium super decimis laborum etiam ea, quae non sunt novalia, comprehendit. Idem. Ad audientiam nostram †noveritis pervenisse, quod quidam vestrum a dilectis filiis nostris abbate et fratribus [de Pipennella, qui sunt] Cisterciensis ordinis, de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas exigere et extorquere conantur, Illud privilegii capitulum apostolicae sedis prava interpretatione ac malitiosa pervertentes, quo Cisterciensibus indulgetur, ne de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, aliquis decimas ab eis exigat. Asserunt enim, quod pro laboribus novalia intelligi debent. †Unde quoniam fratres praescripti ordinis benignitate apostolica fovere volumus, et, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel ipsos contra iustitiam molestandi quamlibet, attentius providere: fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus non permittatis hoc fieri. Nam, si intelligeremus tantummodo de novalibus, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorundam aliorum ponimus. CAP. XIII. Decimae novalium debentur ecclesiae, in cuius parochia surgunt; si vero non sunt in certa parochia, debentur dioecesano; qui potest sibi retinere, rei alteri ecclesiae concedere. Idem Brixiensi Episcopo. Quoniam a nobis sollicitudo tua requisivit, quid de decimis novalium tuae dioecesis tibi sit statuendum, tuae fraternitati significatione praesentium respondemus, ut, si terrae illae, quae arabiles sunt, infra certam alicuius ecclesiae parochiam fuerint, tu decimas earum, tua parte retenta, eidem ecclesiae facias assignari; alioquin ipsas secundum discretionem a Deo tibi datam alii ecclesiae deputare, vel ad opus tuum poteris retinere, ita quidem, quod, si quis in his contraire praesumpserit, tu eum ecclesiastica censura usque ad dignam satisfactionem percellas. Sententias vero super decimis a Consulibus datas praesertim quum sanctorum patrum institutionibus obvient, irritas esse decernas et eas omni contradictione et appellatione postposita revoces. Quod si laicus aliquis a sacerdotibus vel clericis decimas de laboribus suis in tua dioecesi requisiverit eum ab exactione huiusmodi prorsus cessare compellas et laicos illos, qui a colonis tertiam vel quartam partem laborum suorum ante solutionem decimarum recipiunt, decimam de portione sua secundum quod colonus de parte quae illum contingit exsolvere consueverit, absque diminutione aliqua iis, quibus iure debentur facias exhibere. CAP. XIV. Decimae possunt exigi. Idem Remensi Archiepiscopo. Parochianos †vero tuos ad solvendas decimas ecclesiis, quibus eas debent, ecclesiastica debes severitate compellere; quia, Quum decimae non ab homine, sed ab ipso Domino sint institutae, quasi debitum exigi possunt. CAP. XV. Decima laico iure hereditario concedi non potest. Idem Ambianensi Episcopo. Ad haec donationem decimae, quam abbas sancti S. de Monstrali cuidam laico concessit per successionem tenendam, quoniam sanctuarium Dei iure hereditario possideri non debet, in irritum penitus revoces et viribus carere decernas, et laicum, nisi decimam ipsam ipsi ecclesiae libere et absolute resignaverit, vinculo excommunicationis adstringas. CAP. XVI. Iudaei coguntur praediales decimas solvere, aut praedia dimittere. Idem Marsiliensi Episcopo. De terris vero, quas Iudaei colunt, tuae prudentiae respondemus, ut eos ad decimas persolvendas, vel ad possessiones penitus renunciandas cum omni districtione compellas, ne forte occasione illa ecclesiae valeant suo iure fraudari. CAP. XVII. Decimae vel oblationes ecclesiae laicis concedi non possunt, et praelatus contra faciens est puniendus. Idem. Quamvis sit grave nimis et divini dignum animadversione iudicii habeatur, quod laici quidam quod sacerdotum est in ecclesiasticis rebus usurpant: maiorem tamen incurrunt formidinem ac dolorem, quod fomitem sui erroris dicuntur in ipso clero aliquoties invenire, dum quidam fratrum et coepiscoporum nostrorum aliorumque praelatorum ecclesiae decimas et ecclesias [ipsas] disponere eis indulgent, et eos in devia mortis impellunt, qui praedicatione eorum ad viam vitae fuerant revocandi. †De quibus dicit Dominus per Prophetam: “Peccata populi mei comedunt, et ad iniquitatem provocant animas eorum.” Unde Statuimus, ut, si quis alicui laico in saeculo remanenti ecclesiam, decimam oblationemque concesserit, a statu suo, sicut arbor, quae inutiliter terram occupat, succidatur, et, donec emendet, dolore suae iaceat ruinae prostratus. CAP. XVIII. Statur consuetudini, an colonus solvat decimam ecclesiae, in cuius parochia sita sunt praedia, an ecclesiae ubi audit divina et percipit ecclesiastica sacramenta. Idem. Quum sint homines in parochia unius ecclesiae, sicut asseris, qui terras in alia parochia excolunt: tua discretio nos consuluit, cui ecclesiae de terris illis decimas solvere debeant, †an ei, in cuius parochia sint constituti, an illi, in qua divina audiunt et alia ecclesiastica percipiunt sacramenta. Sane, quum huiusmodi quaestio temporibus praedecessorum nostrorum saepius mota fuerit, nec ab aliquo terminata, aliis intuitu territorii, aliis personarum obtentu asserentibus debere persolvi, non est nobis facile super hoc certum dare responsum, quum auctoritates sanctorum Patrum etiam sint diversae. Et ideo in huiusmodi dubitatione ad consuetudinem duximus recurrendum, et attendendum etiam, si illae ecclesiae in uno sint vel in diversis episcopatibus constitutae; quia difficile nimis videtur, ut una ecclesia in episcopatu alterius recipiat decimas, quum ex hoc episcopatuum fines confundi non immerito viderentur. [Illud autem etc. cf. c. 8. de praescr. II. 26.] CAP. XIX. Non potest laicus transferre decimam in alium laicum, etiamsi cum titulo illam possideat. H. d. cum gloss. Ex concilio Lateranensi. Prohibemus insuper, ne laici, decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos possint aliquo modo transferre. Si quis vero receperit, et ecclesiae non reddiderit, Christiana sepultura privetur. CAP. XX. Decima personalis debetur ecclesiae, ubi quis percipit sacramenta, licet alibi lucrum contigerit; in praediali vero statur consuetudini, si in aliena parochia colonus praedium coluit. Lucius III. Strigoniensi Archiepiscopo. Ad apostolicae sedis regimen, †licet immeriti, dignatione divina vocati, omnibus sumus ecclesiae filiis debitores, et pro scientiae nostrae modo respondere cogimur consultationibus singulorum. Intelleximus autem ex literis tuis, quod quaedam consuetudo in Hungaria inolevit, ut multitudo populi plerumque de parochia unius episcopi in dioecesim alterius transferatur. In qua licet per multa tempora moram traxerit, uterque tamen episcoporum, tam is, cuius parochiam reliquerunt, quam is, cuius parochiani sunt facti, decimationem requirit, [et eos, nisi ad voluntatem ipsius solvant, interdicto supponit,] unde invidiae et [plurimae] contentiones oriuntur. Ideoque tua nos duxit fraternitas consulendos, cui potius decimae sint reddendae. Noveris igitur, quod, si de artificio, vel negotiatione et agricultura, quam infra terminos parochiae, in qua moratur, exercet, vel aliis huiusmodi decimae solvantur; aequum est, ut illi ecclesiae decimae personales reddantur ab eis, in qua ecclesiastica percipiunt sacramenta. Apostolus enim dicit: “Si vobis seminavimus spiritualia etc.” Decimas vero messium vel fructuum arborum, si coluerint in alia parochia, quam in ea, in qua habitant, quoniam a diversis diversa consuetudo tenetur, tu eligas in hoc casu quod per consuetudinem diu obtentam ibidem noveris observatum. CAP. XXI. De omni fructu praedii solvendae sunt decimae. Clemens III. Ex parte dilectorum filiorum nostrorum canonicorum ecclesiae tuae nobis est querela proposita, quod quidam agricultores, quum simul vel [in] diversis temporibus anni in eodem horto vel agro diversa semina sparserint, non nisi de unius illorum seminum fructibus decimas illi persolvunt, †quidam etiam decimas de agrorum proventibus non curant exsolvere, nisi quibusdam [prius] deductis expensis, quas faciunt pro illis ad horreum vel ad aream deportandis. Quia igitur per hoc canonicis ipsis et ecclesiae Dei non modica irrogatur iniuria, quum Levitis absque expensis decimas sit iniunctum persolvi, Mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si noveris, rem taliter se habere, agricultores illos, ut de omnibus praediorum fructibus, nullis subtractis expensis, sed integras potius decimas et absque diminutione persolvant, ecclesiastica censura omni contradictione et appellatione cessante compellas, et auctoritate nostra districte inhibeas, ne talia de cetero aliqua cupiditate seu praesumptione attentent. [Dat. Laterani Ao. III.] CAP. XXII. Decimae praediales solvendae sunt expensis non deductis. Coelestinus III. Non est in potestate hominum, quum plantant arbores vel aliqua semina terrae mandant, †quid eis satio vel plantatio sit redditura, quum iuxta verbum Apostoli, ad literam exponendam, neque qui plantat bene aliquid faciat, neque qui rigat, sed Deus, qui tribuit incrementum. Audivimus autem, quod quidam vestrum de vineis, olivetis, cannamellis et frugibus non nisi primo deductis expensis seminum laboris et agriculturae decimas curant ecclesiis exhibere. Re vera, sicut sancti Patres in suis tradiderunt scripturis, de vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, hortis, et negotiatione, de ipsa etiam militia, et de venatione, et de omnibus bonis decimae sunt ministris ecclesiae tribuendae; ita etiam, ut, qui de his eas solvere neglexerint, ecclesiastica districtione debeant percelli. †Praeterea si quis Domino decimas non dederit, quae sunt tributa egentium animarum, et ex debito requiruntur ad decimam partem, ut docet Augustinus, revocari meretur. Volumus ergo et districte praecipimus, quatenus, antequam ullas deducatis de cunctis vestris bonis praedictis expensas, salvis privilegiis Romanae ecclesiae decimas ecclesiis, ad quas pertinent, cum integritate debita persolvatis. CAP. XXIII. De reditibus molendini ad ventum solvendae sunt decimae. Coelestinus III. Ex transmissa querela Bertrandi Dolensis archidiaconi rectoris ecclesiae de N. intelleximus, †quod, quum M. miles molendinum quoddam ad ventum in terra quadam infra fines parochiae suae, de cuius terrae proventibus decimas solebat ecclesia percipere memorata, construxit, de ipsius molendini obventionibus decimas ei solvere contradicens, in salutis suae periculum detinere non veretur. Quia igitur fidelis homo de omnibus, quae licite potest acquirere, sine diminutione decimas erogare tenetur: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus H. militem ad solutionem decimarum de his, quae de praedicto molendino ad ventum proveniunt, sine diminutione aliqua per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis. CAP. XXIV.

Locator vel conductor possessionum tenentur ad decimas, nisi se immunes ostendant. Innocentius III. Pistoriensi Episcopo. A nobis tua fraternitas requisivit, †utrum ab illis decimas exigere debeas, qui possessiones dant vel recipiunt ad affictum, quum alii se conentur per alios excusare, quo minus cogantur ad decimas persolvendas. Quum igitur quilibet decimas solvere teneatur, nisi a praestatione ipsarum specialiter sit exemptus, fraternitati tuae taliter respondemus, quod a dantibus et recipientibus possessiones ad firmam de fructibus, quos percipiunt, decimae sunt solvendae, nisi ab eis aliquid ostendatur, quare ab huiusmodi sint immunes. [Cum clericis etc. cf. c. 9. de cohab. cler. III. 2.] Dat. Lat. IV. Non. Dec. 1199.] CAP. XXV. Imperialis concessio sub quacunque forma a solutione decimarum eximere non potest. – (Nec occasione etc.:) Decimae novalium non pertinent ad laicum, qui decimas habet in feudum. H. d. Idem Vercellensi Episcopo. Tua (Et infra: [cf. c. prox. seq.]) Porro quum laicis nulla sit de spiritualibus concedendi vel disponendi attributa facultas, imperialis concessio, quantumcunque generaliter fiat, neminem potest a solutione decimarum eximere, quae divina constitutione debentur. Nec occasione decimationis antiquae, licet in feudum decimae sint concessae, sunt decimae novalium usurpandae, quum in talibus non sit extendenda licentia, sed potius restringenda. [Quoniam igitur etc. cf. c. prox. seq.] CAP. XXVI. Sine deductione seminis et sumptuum debent dominus et colonus decimam solvere, et non cui voluerint ecclesiae vel pauperibus, sed ecclesiae, cui debentur, nec ab hoc excusantur propter malitiam clericorum. Idem eidem. Tua nobis fraternitas intimavit, quod quidam laici tuae dioecesis, et alii plures episcopatuum adiacentium, decimas ecclesiis et clericis tuis perversis machinationibus subtrahere moliuntur, et conceptae perversitatis audaciam non curant satisfactione debita emendare. Quidam enim ex eis semen et sumptus, qui fiunt in agricultura, dicunt primitus deducendos, et de residuo impendendam esse decimam asseverant. Alii vero de portione fructuum, quam a colonis accipiunt, partem decimae separantes, eam capellis suis, aut aliis clericis seu ecclesiis, aut etiam pauperibus conferunt, vel in usus alios pro sua voluntate convertunt. Nonnulli etiam vitam clericorum tanquam abominabilem detestantes, decimas eis ob hoc subtrahere non verentur. †Quidam insuper asserentes, se possessiones et omnia iura sua cum omni onere et districtu per imperialem concessionem adeptos, decimas sub huiusmodi generalitate detinere praesumunt. Occasione praeterea veteris decimationis, quam asserunt sibi concessam, aliqui decimas novalium sibi non metuunt usurpare. Verum, si ad Deum, a quo cuncta bona procedunt, assertores huiusmodi debitum respectum haberent, ius ecclesiasticum diminuere non contenderent, nec decimas, quae tributa sunt egentium animarum, praesumerent detinere. Quum enim Deus, cuius est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo, deterioris conditionis esse non debeat, quam dominus temporalis, cuius statutum debitum de terris, quas exhibet aliis excolendas, non quidem deductis sumptibus aut semine separato, necessario, cum integritate persolvitur: nimis profecto videtur iniquum, si decimae, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi praecipit, suas esse decimas et primitias asseverans, occasione praemissa vel excogitata magis fraude diminui forte valeant, quum Deo debita sit solutio decimarum in tantum, ut ad eas clericis exhibendas, quibus eas ipse pro suo cultu concessit, laici, si moniti reddere forte noluerint, ecclesiastica sunt districtione cogendi. Et quum de cunctis omnino proventibus decimae sint reddendae, sicut colonus de parte fructuum, quae sibi remanet ratione culturae, sic et dominus de portione, quam percipit ratione terrae, decimam reddere sine diminutione tenetur. Praetextu vero nequitiae clericorum nequeunt eas aliis, nisi quibus ex mandato divino debentur, pro suo arbitrio erogare, quum nulli sit licitum aliena cuiquam concedere praeter domini voluntatem, †quanquam per sollicitudinem officii pastoralis clerici sint a sua nequitia coercendi (Et infra: [cf. c. prox. anteced.]) Quoniam igitur pati nolumus, nec debemus, ut ecclesiarum et clericorum iura praesumptione qualibet minuantur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus omnes, qui ratione personarum aut etiam praediorum decimas ecclesiis et clericis tuae dioecesis exhibere tenentur, ad eas cum integritate reddendas, appellatione remota, auctoritate apostolica per excommunicationis vel interdicti sententiam compellas. Praeterea, ut clericos tuae dioecesis de quibus fuerit in auditorio tuo querela proposita, de decimis ante dictis et fructibus perceptis et eis ad plenam sub tuo examine iustitiam faciendam compellere valeas, non obstante appellationis obiectu interpositae devotioni tuae indulgendum. in elusionem ecclesiasticae praesentis scripti pagina disciplinae, duximus CAP. XXVII.

Privilegium super decimis non solvendis, ecclesiasticae personae concessum, novalia comprehendit. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm. Idem Abbati sanctae Columbae Senonensis. Ex parte tua †fuit postulatum a nobis, quod, quum tibi de laboribus tuarum parochiarum, sicut asseris, sit indultum decimas cum integritate percipere, tibi vellemus misericorditer indulgere, ut de terris, quae infra parochias tuas rediguntur noviter ad culturam, de indulgentia nostra exigendi decimas facultatem haberes. Quum igitur tibi quod maius est sit concessum, ut videlicet decimas de laboribus terrae parochiarum tuarum cum integritate percipias, de novalibus eas exigere satis potes; quia, ubi maius tibi conceditur, minus etiam in hoc casu concessum esse videtur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.] CAP. XXVIII. Negotiator de lucro decimam solvit, deductis expensis, quas facit de pecunia decimata; expensae vero, quae fiunt pro habendis fructibus, non deducuntur, et de fructibus solvitur decima, etiam non deductis expensis factis pro re restauranda. Idem Heliensi Episcopo. Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Explicari praeterea postulasti, utrum quis possit de molendinis et piscariis necessarias expensas deducere prius, quam solvat decimas ex eisdem, sicut est in negotiatione concessum. Ad quod sine praeiudicio melioris sententiae respondemus, quod, licet circa res acquisitas vel factas de pecunia decimata, quum ipsae venduntur, credamus deducendas expensas, et de residuo quasi de lucro decimas persolvendas, ut, si vendatur domus, ager, vinea, clibanus, molendinum, grex aut quaelibet merces, expensas tamen, quae fiunt pro fructibus percipiendis, ex illis, de quibus fructus proveniunt, non credimus deducendas, etiamsi fuerint decimatae, quoniam salva decima fructus efficiuntur eorum, qui faciunt ipsas expensas. Fructus autem ipsos alienari posse, non credimus, nisi cum onere decimarum. Nec pro restaurando detrimento quarumlibet rerum, ex quibus decimae persolvuntur, credimus deducendas expensas de proventibus decimandis, quia penes dominum res permanent restauratae, ut si pars aliqua moriatur armenti, deterioretur vinea, portio mercis depereat, vel totus clibanus destruatur. [Quaesivisti etc. – cf. c. 8. de fide instr. II. 22. – Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.] CAP. XXIX. Qui praescribit decimam in aliena parochia, si ibi insurgunt novalia, ipsorum decimas non habebit. Idem. Quum contingat interdum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 28. de iurei. II. 24.]) Praeterea requisisti, quum aliqua praedia, de quibus ecclesiis aut personis ecclesiasticis decimae solvebantur, ad Cisterciensem ordinem donationis vel emptionis aut alio titulo devolvuntur, an iidem fratres de talibus praediis ipsis ecclesiis vel personis decimas solvere teneantur. Super quo tibi tale damus responsum, quod, quum praedictis fratribus a sede apostolica sit indultum, ut de laboribus suis, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, decimas nulli prorsus persolvere teneantur, de praediis taliter acquisitis, ecclesiis vel personis ecclesiasticis decimas solvere non tenentur; dummodo propriis manibus eorum seu sumptibus excolantur. Quum autem in quibusdam parochiis ad quasdam ecclesias vel personas ecclesiasticas ab antiquo pertineat perceptio decimarum, et de novo fiant novalia in eisdem: quaeris a nobis, ad quem huiusmodi novalium decima incipiat pertinere. Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de iure communi pertineat, decimae quoque novalium, quae fiunt in parochiis earundem, ad ipsas procul dubio pertinere noscuntur, nisi ab his, qui alias percipiunt decimas, rationabilis causa ostendatur, per quam appareat, novalium ad eos decimas pertinere. [Dat. Later. XVI. Kal. Iun. A. III. 1210.] CAP. XXX. Decima omnium fructuum praedii debetur ei, qui decimas ibi praescripsit: sed ad aliud praedium praescriptio non extenditur. Idem Episcopo Belvacensi. Quum in tua dioecesi quaedam monasteria et conventuales ecclesiae in multis parochiis maiores decimas percipiant et minutas, [et] de quibusdam fructibus, annuatim perceptis, non fuerunt decimae persolutae †[quae tamen modo persolvuntur,] quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, utrum decimae fructuum praedictorum ad parochiales ecclesias, quae nec maiores percipiunt nec minutas, an ad monasteria et illas [ecclesias] conventuales, quae decimas alias percipiunt ab antiquo, debeant pertinere. Ad quod sic Respondemus, quod, si fructus praedicti de illa terra proveniunt, de qua monasteria vel conventuales ecclesiae aliquos percipiebant ratione decimarum proventus, eis proculdubio decimae fructuum debentur eorum, quum ipsis terra illa ab antiquo fuerit decimalis, et non debeat una eademque ecclesia diverso iure censeri; alioquin parochialibus ecclesiis exsolvantur, ad quas de iure communi spectat perceptio decimarum. [Sane quia contingit etc. – cf. c. 27. de spons. IV. 1. – Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.] CAP. XXXI. Laici ecclesias vel decimas donare non possunt, etiamsi sunt reges, nec ex eorum titulo praestatur causa praescribendi. Idem Vesprimensi Episcopo. Dudum adversus fratres Hierosolymitani hospitalis sancti Stephani Albensis te proponente in nostra praesentia quaestionem, quod ipsi decimas, de laboribus rusticorum suorum Vesprimensis ecclesiae debitas, non permitterent tibi solvi, †eosdem citavimus, praefigentes eis terminum concilium generale, quo cum instrumentis et rationibus suis nostro se conspectui praesentarent, tibi respondere parati. Comparentibus igitur te ac ipsis statuto termino coram nobis, dilectum fllium nostrum G. tit. S. Martini presbyterum cardinalem tibi et eis concessimus auditorem, coram quo decimas terrarum, quae per rusticos hospitalis Vesprimensis dioecesis excoluntur, et de Ciroga et de Novacularia ecclesias, quae per ipsos hospitalarios detinentur, easdem, tanquam ad te spectantes, intentione tua de iure communi fundata petisti. Prior autem hospitalis eiusdem in praedictis decimis et ecclesiis praescriptionem allegans, proposuit, se tibi non teneri super his aliquatenus respondere. Quod quum per auditorem eundem ad nostram audientiam pervenisset, mandavimus, quod idem prior praescriptionis titulum, quem allegavit, probaret, qui tandem post deliberationem praehabitam coram venerabili fratre nostro Albanensi episcopo, qui post recessum memorati cardinalis de causa cognovit, inclytae recordationis B. regis ac E. matris ipsius reginae Hungariae privilegia exhibuit, qui ecclesiam sancti Stephani, ad quam dictae ecclesiae cum eisdem decimis pertinebant, in perpetuam eleemosynam hospitali donationis titulo concesserunt, confirmationis bonae memoriae Clementis Papae praedecessoris nostri scriptum exhibens, per quod probare volebat, concessionem praedictam plenum habere vigorem, †et asserens nihilominus, ipsam a felicis recordationis Lucio Papa praedecessore nostro postmodum confirmatam. Ceterum ex parte tua fuit propositum ex adverso, quod in decimis et in ecclesiis a rege et regina donatis praescriptionem non poterat opponere pars adversa, quae nec a donatione ipsorum initium habere poterat, nec a confirmatione praefata tantum effluxit temporis, quod possit praescriptio confirmari, et sic donationis regis ac reginae allegatus titulus nullus erat; quum sacrilegii crimen incurrat secundum canonicas sanctiones, qui ecclesias vel ecclesiasticum aliquid de manu receperit laicali. †Unde si contingat, laicum in donatione ecclesiae talibus verbis uti: “do tibi ecclesiam talem:” nihil aliud concedere intelligitur, nisi ius patronatus tantum, quod habet in ipsa, prout in constitutione a nobis edicta continetur expresse. Contra confirmationem autem fuit hoc modo responsum, quod, quum confuse ipsa ecclesia S. Stephani cum omnibus decimis et ecclesiis et aliis quae ad eandem pertinent, confirmetur, ius episcopale non tollitur; quum de illo non exprimatur ibidem, sed tantum debita decimarum portio, intra parochiam S. Stephani collatarum, secundum terrae consuetudinem eisdem hospitalariis reservetur; praesertim quum petitae decimae a te in parochia S. Stephani non consistant, quod de plano confessa est pars adversa. Econtra vero fuit a parte altera replicatum, quod, quum spatio XXX. annorum tacueris, iuri tuo tacite renunciasse videris. Sed et hoc pars tua visa est repellere allegando, quod XXX. annorum taciturnitas non in iure communi, sed in privilegiis noscitur obtinere, unde iure communi, quod habet episcopus in decimis vel ecclesiis suae dioecesis, non nisi XL. annorum taciturnitate privatur. Nos igitur his et aliis, quae hinc inde fuerunt proposita, plenius intellectis, quum donatores praedicti conferre non potuerint aliis quae ipsi de iure non poterant possidere, et ex confessione partis adversae liquido nobis constat, petitas decimas et ecclesias intra parochiam sancti Stephani non concludi, etiamsi praefata donatio teneat, quum per confirmationem praedicti Clementis super ecclesia sancti Stephani hospitali cum decimis et aliis pertinentibus ad se factam, etiamsi authenticum appareret, iuri episcopali nullatenus derogetur, de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica sententialiter prohibemus, ne fratres hospitalis praesumant ulterius impedire, quo minus decimas percipias memoratas, et pacifice possideas in futurum. CAP. XXXII. Domini praediorum cogi possunt, ut praedia dent colenda talibus, a quibus sine contradictione ecclesia possit decimas consequi. H. d. usque ad §. Illae – (Illae etc.:) Iste §. propter sui brevitatem non summatur. Idem in concilio generali. In aliquibus regionibus quaedam permixtae sunt gentes, quae secundum suos ritus decimas de more non solvunt, quamvis censeantur nomine Christiano. His nonnulli domini praediorum ea tribuunt excolenda, ut decimis defraudantes ecclesias, maiores inde reditus assequantur. Volentes igitur super his ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus, ut ipsi domini, talibus personis et taliter sua praedia excolenda committant, quod absque contradictione ecclesiis decimas cum integritate persolvant, et ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur. Illae quippe decimae necessario solvendae sunt, quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata. CAP. XXXIII. Prius solvendae sunt decimae, quam census seu tributa, et, si prius illa solvuntur, postea decimari debent. Idem in eodem. Quum non sit in homine, quid semen serenti respondeat, quoniam iuxta verbum Apostoli, “neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus,” ipsum, qui de mortificato semine plurimum fructum affert, nimis avare quidam in decimis defraudare nituntur, census et tributa, quae interdum indecimata praetereunt de frugibus primitus deducentes. Quum autem in signum universalis dominii quasi quodam titulo speciali sibi Dominus decimas reservaverit, nos, et ecclesiarum dispendiis et animarum periculis obviare volentes, statuimus, ut in praerogativam dominii generalis exactionem tributorum et censuum praecedat solutio decimarum, vel saltem hi, ad quos census vel tributa indecimata pervenerint, quoniam res cum onere suo transit, ea per censuram ecclesiasticam decimare cogantur ecclesiis, quibus de iure debentur. CAP. XXXIV. Cistercienses, templarii et hospitalarii de fructibus possessionum, quas acquisierunt post concilium generale, de quo hic, decimas solvere tenentur, si de illis possessionibus prius solvebantur decimae. Idem in eodem. Nuper abbates Cisterciensis ordinis in generali concilio a congregati ad commonitionem nostram provide statuerunt, ne de cetero fratres ipsius ordinis emant possessiones, de quibus decimae debeantur ecclesiis, nisi forte pro monasteriis noviter fundandis, et si tales possessiones eis fuerint pia fidelium devotione collatae, aut emptae pro monasteriis de novo fundandis, committantur aliis excolendae, a quibus ecclesiis decimae persolvantur, ne occasione privilegiorum suorum ecclesiae ulterius praegraventur. Decernimus [ergo,] ut de alienis terris et amodo acquirendis, etiamsi eas propriis manibus aut sumptibus excolant, decimas persolvant ecclesiis, quibus ratione praediorum antea solvebantur nisi cum ipsis ecclesiis aliter duxerint componendum. Et hoc ipsum ad alios regulares, qui gaudent similibus privilegiis, extendi volumus et mandamus, ut ecclesiarum praelati promptiores et efficaciores exsistant ad exhibendum eis de suis malefactoribus iustitiae complementum, eorumque privilegia diligentius et perfectius studeant observare. CAP. XXXV. Gregorius IX. Interdicimus universis personis ecclesiasticis, ut decimas, detentas a laicis, ad alienas ecclesias pertinentes, in pignus recipere ab eisdem laicis non praesumant. TITULUS XXXI. DE REGULARIBUS ET TRANSEUNTIBUS AD RELIGIONEM. CAP. I. Non potest quis ad religionem admitti, nisi volens et in aetate idoneus. Ex concilio Maguntino. Nullus tondeatur, nisi in legitima aetate et spontanea voluntate. CAP. II. Impubes monasterium ingressus post annum a parentibus revocari non potest. H. d. primo. Pubes per vim ingressus post annum exire vel a parentibus revocari non potest. H. d. secundo. Abbas Siculus. Ex eodem. Si quis ante annos legitimos tonsuratus est sine consensu parentum suorum, [et] si parentes ipsius infra annum non se reclamaverint ad principem, aut ad proprium episcopum vel ad missum dominicum: in ipso clericatu permaneat. Si vero post legitimos annos per vim clericus factus est, et nec ipse, nec parentes eius infra annum ad memoratas personas reclamaverint, in clericatu ita permaneat, sicut is, de quo superius dictum est. [Si vero praefatae personae etc.] CAP. III. Clericus saecularis, utens habitu et nomine monachali, cogitur, ut fiat monachus, vel ab hoc desistat. Ex concilio Toletano. Ut clerici, qui se fingunt habitu et nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur, ut vel veri monachi sint, vel veri clerici. CAP. IV.

Novitia, quae sponte se ingerit actibus professarum, per hoc censetur professa. H. d. et est casus multum notabilis. Ex concilio Arelatensi. Vidua, si sponte velum conversionis, quamvis non sacrum, sibi imposuerit, et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit nolit, sanctimoniae habitum ulterius debet habere, licet sacramento firmare velit, eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse, ut iterum deponere posset. CAP. V. Monachus temere ad aliud monasterium transire vel peculium habere non potest. Gregorius Anthemio Subdiacono. Ioannes frater †et coepiscopus noster [directo] per Iustum clericum [suum capitulari inter alia plura hoc nobis noscitur intimasse, aliquos monachos monasteriorum in Surrentina dioecesi positorum de monasterio in monasterium, prout eis libuerit, transmigrare, et a proprii abbatis regula desiderio rei saecularis abscedere, sed et, quod non licere notum est, peculiaritati eorum singulos studere.] Propterea [experientiae] tuae Praesenti iussione mandamus, ut neque monachum ulterius de monasterio in monasterium temere migrare liceat, nec eorum aliquem peculiare quicquam habere permittas. Sed si [quilibet] hoc praesumpserit, in monasterio, in quo ab initio conversatus est, et sub abbatis sui regula, de qua fugerat [eum] competenti coercitione reddatur, [ne si tantam iniquitatem etc.] CAP. VI. Ubi est dura congregatio vel religio, requiritur in profitente plena pubertas, scilicet tempus XVIII. annorum. H. d. habito respectu ad mentem literae, et est textus singularis. Ex Registro Gregorii. Quia in insulis dura est congregatio monachorum, etiam pueros in eorum monasteriis ante XVIII. annum suscipi prohibemus. Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in urbem Romanam transmittat. Hoc in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire. CAP. VII.

Si Cisterciensis sine licentia sui abbatis ad aliud monasterium transit, ad proprium monasterium regredi cogitur.

Alexander III. Archiepiscopis et aliis ecclesiarum Praelatis per Galliam constitutis.

Non est vobis dubium †aut incertum, quomodo fratres religiosi Cisterciensis ordinis ea praeemineant religione et virtute, quod ex institutione Patrum et praedecessorum nostrorum hi, qui in eorum monasteriis professionem faciunt, sine abbatis sui licentia prohibentur de claustro discedere, et discedentes in aliis monasteriis recipi. Inde est, quod nos eandem institutionem non solum amicam religioni, sed etiam rationi consonam sollicite conservare volentes, Universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus monachos vel conversos Cisterciensis ordinis post factam in monasteriis professionem sine licentia abbatum suorum per episcopatus vestros recipi nullatenus permittatis. Et si qui ex eis fuerint, qui sine licentia abbatum suorum de monasterio, in quo professionem fecerint, exire praesumpserint, et commoniti ad sua monasteria celeriter non redierint, eos tam diu appellatione remota censura ecclesiastica percellatis, donec ad monasteria, unde exierint, regredi compellatis. CAP. VIII. Professio, facta ante XIV. annum, non obligat; post XIV. vero, si fit per susceptionem habitus professorum, etiam non obligat, nisi detur perseverantia tridui. Idem Magistro F. Civitatensi Canonico. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod eremitae de Montefoll. quosdam pueros infra XIV. annum seduxerunt in tantum, quod quidam illorum, suasionibus eorum assensum praebentes, statim religionis habitum in ipsorum monasteriis susceperunt, quorum unus T. nomine statim poenituit, quod habitum induisset, †id, quod fecerat, suis parentibus intimavit, qui ad locum ipsum mora postposita accedentes, eum exinde traxerunt. Et quum non stetisset ibi nisi per unam noctem, ut accepimus, praefati eremitae et quidam alii non permittunt eum quandam puellam ducere in uxorem, quam ipse iuravit in uxorem accipere, ac, sicut dicitur, desponsavit. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita ac cognita, si tibi constiterit, quod praefatus T. ante consummationem XIV. anni susceptum habitum deposuerit, aut si post XIV. annum habitum ipsum sine probatione susceperit, et infra triduum deposuerit, eum ab impetitione praedictorum eremitarum vel aliorum in hac parte, occasione et appellatione cessante denuncies penitus absolutum, et eam, quam, postquam exivit, iuravit accipere in uxorem, libere posse traducere, si alia causa rationabilis non obsistat. CAP. IX. Qui recipit habitum professorum, ubi distincti sunt habitus, compellitur ibi vel alibi esse religiosus; sed, si recipit habitum novitiorum, potest ad saeculum redire. Idem Eliensi Episcopo. Super eo, quod quaesitum fuit a nobis ex parte tua de clericis, qui religionis habitum susceperunt, et ante professionem ad priorem statum sunt reversi, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si austeritatem religionis, ad quam migrasse noscuntur, servare noluerint, ad minorem religionem sunt cogendi transire. Nec amplius in ecclesiis saecularibus debent assumi, ne contra votum suum, quod Domino fecerunt, in animarum suarum periculum venire probentur. Verum si ante susceptum huiusmodi habitum in probatione positi recedere voluerint, secundum regulam beati Benedicti non videtur prohiberi ad priorem statum redire, quae videtur praecipere, ut in eadem veste, in qua veniunt, revertantur. [Praeterea etc. cf. c. 1. de conv. coni. III. 32.] CAP. X. Canonicus regularis potest effici monachus, si religio, ad quam transit, est strictior sua; alias secus. Index Ambianensi Episcopo. Sane de canonico, qui in ecclesia Aromatensi professionem fecerat, et fugerat ab eadem, in monachum a quodam abbate recepto id tuae fraternitati significamus, quod, si locus, ubi nunc permanet, maioris religionis, quam ecclesia Aromatensis exsistat, ipsum in eodem loco cum pura conscientia remanere permittas; alioquin eum ad priorem ecclesiam redire compellas. [Porro etc. cf. c. 3. de div. IV. 19.] CAP. XI.

Minor XIV. annis profitendo non obligatur religioni, nisi factus maior ratum habuerit. Idem Belvacensi Episcopo. Significatum est nobis, †et pro certo monstratum, quod Guiboldus, nondum incipiens esse XIV. annorum, timore magistri, qui eum literis erudiebat, habitum religionis apud ecclesiam de Resone suscepit, et inde sicut puer infra annum exivit, et per saeculi vanitates iam sex annis et eo amplius vagabundus discurrit. Unde, quoniam huius rei veritas nobis non constat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus rem ipsam diligenter inquiras, et, si inveneris, quod G. non fuisset a parentibus oblatus, †nec inceperit esse XIV. annorum, quando ad religionem accessit, et infra XIV. annum facti voti poenitens a religione recesserit, si in saeculo voluerit remanere, eum ab illo voto professionis, quod fecit, auctoritate pontificali denuncies absolutum, et absolutionem eius tam ecclesiae de Resone quam populo tuae civitatis studeas publicare. Si autem a parentibus forte fuerit oblatus, seu XIV. annum compleverit, quum religionem intravit, seu post decimum quartum annum professionem a se prius factam ratam habuerit, eum ad eandem vel ad aliam religionem cum omni districtione transire compellas. CAP. XII. Si filia, minor XII. annis a parentibus monasterio tradita, maior facta sponte veletur, ad saeculum redire non potest. Clemens III. Quum virum †te prudentem fore noverimus et discretum, si in quibus dubitas consilium a nobis sollicitudine pastorali requiris, et tibi de iure canonico, quod possumus, respondemus, et prudentiam tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Curasti siquidem tua nobis insinuatione proponere, Utrum ea, quae infra discretionis annos a parentibus monasterio tradita est, et habitum religionis induens, benedictionem accepit, et exiens postmodum se cuidam militi copulavit, ex quo etiam prolem suscepit, ad monasterium redire cogatur, quum illa se asserat, postquam consentiendi habuerit aetatem, dissensisse, et benedictionis munus invitam se suscepisse commemorat. Super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum iuxta concilii Toletani censuram monachum aut paterna devotio aut propria professio faciat, quicquid horum fuerit allegatum, tenebit, revertendi ad saeculum aditu penitus interdicto. Non enim videtur illa monasticae professionis a se posse iugum excutere, quum eam non constet evidenter contradixisse, quum benedictionem accepit, quam utique non nisi in aetate discretionis recipiunt quae velantur, praesertim si ratihabitione secuta, etsi eam quandoque contradixisse constiterit, quod ante gestum fuerat roboratur. Nec obloquitur quod de sancti viri praedecessoris nostri Leonis Papae constitutione per contrarium sensum sumitur, ut puellae, quae coactae parentum imperio virginitatis habitum susceperunt, ipsum possint sine praevaricatione deserere, quum de ea recte possit intelligi, quae in aetate nubili noscitur constituta. Tunc enim, quia liberum habet arbitrium, in electione propositi sequi parentum non cogitur voluntatem. CAP. XIII. Valet professio facta sine susceptione habitus religionis. Idem. Porrectum nobis ex parte tua petitorium continebat, quod I. canonicus Acherontinus, infirmitate gravatus, votum, ut fieret monachus, se asserit emisisse; unde metuens, ne voto decederet non completo, iunctis manibus tibi se reddidit in monachum et in fratrem. †Alii quoque in tua absentia sese in sacerdotum manibus monachos fieri devoventes, sani facti ad vomitum redierunt, et, quum familiares monasterii tui antea exstitissent, quia non fuerunt ad antiquam familiaritatem admissi, adversarii facti sunt pro amicis. Utrum ergo talium facta dissimulare valeas, ne fiant deteriores, an compellendi sint ad complenda promissa, per nos postulas edoceri. Nos ergo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum monachum non faciat habitus, sed professio regularis, ex quo a convertendo votum emittitur, et recipitur ab abbate, talis, ut fiat monachus, et reddat Domino quae promisit, erit utique non immerito compellendus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.] CAP. XIV. Si pater se cum bonis suis et filio impubere obtulit monasterio, filius factus maior exire potest religionem et legitimam a monasterio petere. Coelestinus III. Quum simus: (Et infra:) Sane nuper nostris auribus est relatum, quod, quum B. miles leprae morbo Domino permittente esset respersus, se cum filio suo discretionis annos nullatenus attingente ad quoddam monasterium, cum bonis suis etiam, quae a monasterio ipso tenuerat, contulisset, dictum filium suum fecit habitum suscipere monachalem. †Quumque ipsi puero disciplina monastica propter asperitatem regulae displiceret, infra X. hebdomadarum spatium a monasterio et habitu taliter suscepto resiliens, bona patris ab abbatia illa coepit cum instantia postulare. Et quum super hoc ad dioecesanum episcopum quaestio delata fuisset, et coram eo aliquamdiu disceptatum, quia plerique dissentire de rigore canonum videbantur, si consanguinei dicti pueri possent testibus comprobare, illum, quando fuit oblatus, infra annos discretionis exsistere, ipsum tali voto nullatenus obligari: dictus abbas ad Maguntinae sedis audientiam appellavit, et quidam de consanguineis eiusdem pueri ad Romanam ecclesiam appellationem, sicut ex literis Aug. episcopi comperimus, transtulerunt. Ideoque Discretioni tuae taliter respondemus, quod, si dictus puer ad annos discretionis pervenerit, et habitum retinere noluerit monachalem, si ad hoc ipsum induci nequiverit, non est ullatenus compellendus, quia tunc liberum sibi erit, eum dimittere, et bona paterna, quae ipsi ex successione proveniunt, postulare. CAP. XV. Furiosus profitendo non obligatur; nisi factus sanae mentis ratum habuerit. Innocentius III. Episcopo et Capitulo Targilensibus. Sicut tenor literarum †vestrarum nobis aperuit, quum lator praesentium in sacerdotali esset officio constitutus, et tanta rerum temporalium indigentia laboraret, quod nec sibi nec suis progenitoribus seu fratribus in necessitatibus propriis posset a quatenus providere: proprii corporis laboribus et maris periculis multis se non dubitavit exponere, ut de suo labore et acquisitione honesta suam et suorum posset indigentiam relevare. Contigit autem post haec, quod ipse, longe a vestra civitate consistens, tam gravi coepit aegritudine laborare, quod extra se positus desperaret de vita praesenti, et dum in tali esset articulo constitutus, a quodam simplici monacho indutus fuit habitu monachali, et ad monasterium deportatus. Deinde, paucis diebus elapsis, quum iam esset in principio suae convalescentiae, deposuit habitum, et licentia eiusdem loci abbatis monasterium dereliquit, et cupiens progenitorum suorum indigentiis subvenire, a vobis suppliciter postulavit, ut posset, sicut prius, in sacerdotali officio ministrare et vobiscum pariter conversari. Quid autem super his vobis fuerit faciendum, sacro apostolicae sedis oraculo humiliter petitis edoceri. Nos igitur Consultationi vestrae taliter respondemus, quod, licet ista duo inter se repugnantia videantur ut quisquam scilicet sit extra se positus et de praesenti vita desperet, si tamen eo tempore, quo P. sacerdos lator praesentium positus extra mentem asseritur, indutus fuit habitu monachali, quum alienatus non sentiat, ac per hoc non valeat consentire, eum denuncietis ab observatione monastici ordinis absolutum, nisi postquam mentis suae factus est compos, spontanea voluntate professionem fecerit monachalem. [Dat. Laterani. 1198.] CAP. XVI. Professio nec fieri, nec recipi debet infra tempus probationis; sed facta et recepta tenet. Hoc dicit, et est casus notabilis, et quotidie allegatur. Idem Pisano Archiepiscopo. Ad apostolicam sedem, †quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, super diversis articulis quaestiones dubiae referuntur, ut quod ab ea fuerit super earum solutione responsum indubitanter ab omnibus teneatur. Ex parte siquidem tua tales nuper suscepimus quaestiones, quod, Quum monachum fieri ante unius anni probationem regularis institutio interdicat, †monachi et moniales in tua dioecesi constituti tam clericos quam laicos utriusque sexus, sanos pariter et infirmos, religionis habitum volentes assumere, nutu etiam aliquo profitentes, interdum absque omni professione recipiunt, quandoque professionem illico facientes. Unde multa mala noscuntur saepius provenire, quum infirmi ad monasterium iam translati, et, emissa professione, postquam de infirmitatibus convaluerint, habitum religionis abiiciant, et ad propria revertantur. Contingit etiam tales in propriis domibus remanere, quum monachi per eos, dum vivunt, nolunt sua monasteria praegravari. Sani etiam sic sine probatione recepti, retro adspicientes matrimonia contrahunt, reiecto habitu regulari; de quibus si habitum religionis assumunt ante unius anni probationem vel temporis competentis, utrum facta professione a talibus vel amissa monachi debeant reputari, et, si coniugatus converti desiderans recipiendus sit in monachum, nisi uxor perpetuam continentiam repromittat, certificari a sede apostolica postulasti. Nos igitur Quaestionibus tuis taliter ex ordine respondemus, quod licet tempus probationis a sanctis Patribus sit indultum non solum in favorem conversi, sed etiam monasterii, ut et ille asperitates istius, et istud mores illius valeat experiri, (quod utrumque diligenter est observandum, praesertim quum ab utroque de reliquo factat certa notitia non habetur), si tamen ante tempus probationis regulariter praefinitum is, qui converti desiderat, habitum recipit et professionem emittit, abbate per se vel per alium professionem recipiente monasticam, et monachalem habitum concedente: uterque renunciare videtur ei, quod pro se noscitur introductum. Ideoque obligatur quidem per professionem emissam pariter et acceptam ad observantiam regularem, et vere monachus est censendus, quia multa fieri prohibentur, quae, si facta fuerint, obtinent roboris firmitatem. Prohibendum est autem abbatibus, ne passim ante tempus probationis quoslibet ad professionem recipiant, et, si contra formam praescriptam quoslibet indiscrete receperint, animadversione sunt debita corrigendi, quum in subsidium fragilitatis humanae spatium probationis sit regulariter institutum. Quum autem vir etc. (cf. c. 13. de conv. coni. III. 32.) [Dat. Lat. IX. Kal. Dec. 1198.] CAP. XVII. Qui professionem fecit, licet in claustro nunquam permanserit, sed in saeculo, et suis bonis usus fuerit, ad observantiam regularem compellitur. Idem Aconensi Episcopo. Sicut nobis ex parte tua fuit propositum, quidam clericus, quum aegritudine nimia laboraret, quasi de morte securus, et de recuperanda sanitate desperans, habitum canonicorum regularium petiit et accepit, ea in susceptione habitus exprimens et promittens, quae solent in huiusmodi re promitti. Sed nec ad ecclesiam transiit, utpote infirmitate gravatus, nec bonis suis uti cessavit. Postmodum vero sospitate suscepta post XV. annos et ultra, videntibus et scientibus venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio priore, et canonicis ecclesiae Nazarensis, a quibus habitum susceperat regularem, †tu, licet eo tempore, quo habitum susceperat in ecclesia Nazarensi, prioris sollicitudinem exerceres, immemor eorum, quae facta fuerant circa ipsum, in Acconensem eum canonicum suscepisti. Quia vero quid super hoc facere debeas per nostras postulas literas edoceri, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si regularem habitum se postulante suscepit, et ad observationem religionis canonicae sua se professione ligavit, ad resumendum habitum ecclesiastica est districtione cogendus, quum, quod tanto tempore extra canoniam mansit, non in excusationem eius, sed in maioris transgressionis augmentum merito valeat allegari. [Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.] CAP. XVIII. Potest religiosus zelo sanctioris vitae ad religionem transire strictiorem, petita prius licentia praelati sui, licet non obtenta, etiam si primum monasterium sit privilegiatum, quod de illo ad aliud etiam arctius transire non possit. H. d., et est casus notabilis, et quotidie allegatur. Idem Priori et Conventui Dimoliensi. Licet quibusdam monachis et canonicis, nec non hospitalariis et templariis a sede apostolica sit indultum, ne, postquam aliquis professus fuerit apud eos, ad alium locum possit ipsis invitis arctioris etiam religionis obtentu transire, ut unusquisque secundum Apostolum in ea vocatione permaneat, in qua dignoscitur esse vocatus; quia tamen, ubi spiritus Dei est, ibi libertas, et qui Dei spiritu aguntur non sunt sub lege, quia lex non est posita iusto: ea ratione videtur hoc illis fuisse concessum, ne quis ex temeritate vel levitate in iacturam vel iniuriam sui ordinis sub praetextu maioris religionis ad alium ordinem transvolaret, sicut frequenter a multis constat esse praesumptum, non quidem ut ei transeundi licentia denegetur, qui eam cum humilitate ac puritate duxerit postulandam, ut non ficte, sed vere ad frugem melioris vitae valeat transmigrare. Talis ergo, postquam a praelato suo transeundi licentiam postulaverit, ex lege privata, quae publicae legi praeiudicat, absolutus, libere potest sanctioris vitae propositum adimplere, non obstante proterva indiscreti contradictione praelati, quia privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate; quum etiam Romanus Pontifex, qui supremam in ecclesia obtinet potestatem, archiepiscopis et episcopis cedendi licentiam ex iusta causa petentibus sine difficultate concedat. Quocirca noverint universi, quibus huiusmodi privilegium est concessum, se ad concedendam licentiam transeundi taliter postulantibus de iure teneri, quia, sicut subditus a praelato cum humilitate et puritate debet transeundi licentiam postulare, ne bonum obedientiae contemnere videatur, sic profecto praelatus subdito sine difficultate et pravitate qualibet debet transeundi licentiam indulgere, ne videatur propositum impedire divinitus inspiratum. Si vero probabiliter dubitetur, utrum quis velit ad ordinem arctiorem aut laxiorem ex caritate, an ex temeritate transire: superioris est iudicium requirendum, ne forte angelus satanae in lucis angelum se transformet: illa semper regula inviolabiliter observata, ut nullus [episcopus] absque licentia Romani Pontificis praesumat occasione quacunque deserere praesulatum, quoniam, sicut maius bonum minori bono praeponitur, ita communis utilitas speciali utilitati praefertur. Et in hoc casu recte praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Ad quod utique designandum unigenitus Dei filius Iesus Christus non de Rachele secundum carnem natus est, sed de Lia, nec legitur eum in domum suam Maria recepisse, sed Martha. Unde, quando potest episcopus praeesse pariter et prodesse, non debet cedendi licentiam postulare, aut etiam obtinere. Quum ergo dilectus filius R. monachus vester ad fratres Cisterciensis ordinis transmigraverit, non ut ordini vestro aliquatenus derogaret, sed ut apud eos vitam duceret arctiorem, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super eo, quod de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta fecisse dignoscitur, eum nullatenus molestetis, quia caritas est fons proprius, cui non communicat alienus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Kal. Mai. Ao. IX. 1206.] CAP. XIX. Coniuges religionem profitendo ab invicem devertere possunt; aliter si se abiuraut et non continent, illicitum est iuramentum.

Idem Praeposito, et Decano, et Scholastico Demerensibus Coloniensis dioecesis.

Veniens ad apostolicam sedem G. mulier latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum matrimonium cum E. de Hard. Coloniensis dioeceseos in facie ecclesiae contraxisset, et diutius cohabitasset eidem, orta est dissensio inter ipsos in tantum, ut, quod deinceps alter non requireret alterum, uterque corporaliter praestitit iuramentum, hanc vir ipse divortii causam assignans, quod quandam ipsius mulieris amitam cognovisset, antequam eam duceret in uxorem. Quod licet assererent quamplurimi, non tamen fuit super hoc ecclesiae facta fides. Quum autem postmodum ad secunda vota convolasset uterque, secundo viro viam universae carnis ingresso, adhuc priore viro superstite, dicta mulier se fecit in arcto loco ad poenitentiam agendam includi, ubi, sex annis in devotione peractis, audiens a quibusdam discretis et religiosis personis, quod sic salvari non posset, ad apostolicam sedem accessit, humiliter postulans et devote, ut ei dignaremur impendere concilium salutare. Nos igitur attendentes, quod illud fuit illicitum iuramentum discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum virum monitione praevia compellatis ut, ea, quam superduxit, exclusa, praefatam mulierem recipiat, audituri postmodum, si quid fuerit quaestionis, et illud appellatione remota debito fine decisuri. Si vero contra matrimonium nihil fuerit [sufficienter] ostensum, et vir saeculo derelicto maluerit ad regularem vitam migrare, vos ei super hoc licentiam tribuatis, ut et illa sic possit in suo, sicut desiderat, proposito permanere. [Nullis literis etc. Dat. II. Kal. Iul. 1205.] CAP. XX. Qui ad monasterium convertitur sumendo habitum novitii, potest infra tempus probationis redire ad saeculum, nisi appareat, eum vitam voluisse mutare omnino.

Idem Abbati de Affligen. et Magistro R. et G. Canonicis Traiectensibus.

Consulti sumus frequenter a multis, utrum is, qui monasterium ingressus est habitum sumendo novitii, si ante professionem emissam infra tempus probationis exire voluerit, licite possit absque apostasiae nota vel noxa, praesertim cum debita morum correctione ad saeculum remeare. Licet autem super hoc senserint diversi diversa, nos tamen credimus distinguendum, utrum is, qui convertitur, proposuerit absolute vitam mutare, ut sub habitu regulari omnipotenti Deo de cetero famuletur, an conditionaliter experiri observantiam regularem, ut ita demum, si infra annum sibi placuerit, profiteatur ordinis disciplinam, aut, si forte non placuerit, moribus emendatus ad statum revertatur pristinum. In primo casu debet, ut regulariter vivat, ad laxiorem saltem regulam pertransire. In secundo potest ad saeculum, non tamen, ut vivat saeculariter, remeare. Ut ergo quae sit eius intentio plenius agnoscatur, propositum suum in principio protestetur. Hac ergo distinctione diligenti meditatione pensata, circa dilectum filium Traiectensem decanum inquiratis sollicite quae videritis inquirenda, et statuatis canonice quae statuenda noveritis, [facientes etc. Dat. Lat. Id. Mai. 1204.] CAP. XXI. Qui, infra annum probationis non facta professione, redit ad saeculum, licite potest ad ordines et beneficia promoveri. Idem. Postulasti (Et infra: [cf. c. 14. de Iud. V. 6.]) Tertio quaesivisti, utrum illi, qui in annis minoribus constituti novitiorum habitum susceperunt, et infra annum postmodum non facta professione ad saeculum sunt reversi, et [ab] episcopis suis hoc scientibus ad sacros ordines sunt promoti, sustineri debeant in illis ecclesiis ministrare, in quibus sunt ab eisdem episcopis instituti. Nos ergo fraternitati tuae taliter respondemus, quod propter hoc non sunt ab ecclesiis ipsis amovendi, sed in eis possunt libere ministrare, nisi prudentia forte suppleverit in illis aetatem, ut [saltem] transire debeant ad regulam laxiorem, quia quum ipsi absque protestatione religionis habitum assumendo vitam praesumantur proposuisse mutare. [Dat. Lat. VII. Id. Iun. Pont. nost. Ao. XX. 1212.] CAP. XXII. Qui ultra annum portat habitum monachelem in monasterio, ubi sunt habitus indistincti, censetur professus. Honorius III. Venetensi Episcopo. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli sunt in dioecesi Venetensi, qui, licet pluribus annis gestaverint habitum monachalem, professionem tamen monasticam non fecerunt. Unde, quum super eo, quod habent proprium et alias irregulariter vivunt, a te vel ab aliis arguuntur, non erubescunt dicere, se ad carentiam proprii, et ad continentiam, ac alias regulares observantias non teneri, quum habitus non faciat monachum, sed professio potius regularis. †Quare super his apostolicum postalasti remedium exhiberi, quum inordinata vita praevaricatorum huiusmodi non solum eis periculum, sed etiam scandalum inferat mentibus aliorum. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus quoslibet tibi lege dioecesana subiectos, qui praedicto modo terram duabus viis ingredi non verentur, ut, postquam per annum gestaverint habitum monachalem, regulam quoque secundum formam ordinis profiteantur et servent, monitione praemissa, ecclesiastica censura appellatione remota compellas. CAP. XXIII. Infra probationis annum libere quis redit ad saeculum, nisi professionem fecerit tacite vel expresse, vel appareat, eum vitam mutare voluisse. Hoc primo. Secundo dicit, quod ad hoc, ut dignoscantur novitii a professis, debet habitus professorum benedici in locis, ubi habitus non est distinctus. Gregorius IX. Statuimus, novitios in probatione positos ante susceptum religionis habitum, qui dari profitentibus consuevit, vel ante professionem emissam, ad priorem statum redire posse libere infra annum, nisi evidenter appareat, quod tales absolute voluerint vitam mutare et in religione perpetuo Domino deservire, quum quilibet renunciare valeat ei, quod pro se noscitur introductum. Nihilominus statuentes ad omnem ambiguitatem penitus amovendam, quod, quum in quibusdam locis religionis novitiorum habitus non distinguatur ab habitu professorum, professionis tempore benedicantur vestes, quae profitentibus conceduntur, ut novitiorum habitus a professorum habitu discernatur. CAP. XXIV. Religiosi fugitivi annuatim sunt requirendi, et cogendi, ut at monasterium revertantur. Idem. Ne religiosi, vagandi occasionem habentes, salutis propriae detrimentum incurrant, et sanguis eorum de praelatorum manibus requiratur: statuimus, ut praesidentes capitulis celebrandis secundum statutum concilii generalis, seu patres, abbates seu priores fugitivos suos et eiectos de ordine suo requirant sollicite annuatim. Qui si in monasteriis suis recipi possunt secundum ordinem regularem, abbates seu priores eorum monitione praevia per censuram ecclesiasticam compellantur ad receptionem ipsorum, salva ordinis disciplina. Quod si hoc regularis ordo non patitur, auctoritate nostra provideant, ut apud eadem monasteria in locis competentibus, si absque gravi scandalo fieri poterit, alioquin in aliis religiosis domibus eiusdem ordinis ad agendam ibi poenitentiam talibus vitae necessaria ministrentur. Si vero huiusmodi fugitivos vel eiectos inobedientes invenerint, eos excommunicent, et tamdiu faciant ab ecclesiarum praelatis excommunicatos publice nunciari, donec ad mandatum ipsorum humiliter revertantur. TITULUS XXXII. DE CONVERSIONE CONIUGATORUM. CAP. I. Si vir de uxoris licentia profitetur, et uxor ipsa suspecta nec continentiam vovet, nec religionem ingreditur, episcopus uxori virum restituet. H. d. iuxta literam. Alexander III. Ubergensi Episcopo. Praeterea, utrum laicus uxoratus, qui, praesentibus sacerdotibus et monachis, ignorante episcopo, de licentia et permissione uxoris suae monasterium est ingressus, et forte professionem fecit, uxore in saeculari habitu remanente, nec transeunte ad religionem, aut perpetuam continentiam vovente, ab episcopo suo possit ad torum revocari uxoris, an illa compellenda sit continentiam observare, dicimus, quod, nisi uxor ad religionem transierit, aut perpetuo castitatem servare promiserit, vir [ad eam] potest et debet ab episcopo de monasterio revocari, quia, quum una caro sint effecti, non debet una pars in saeculo manere, et altera ad religionem et castitatem transire. Verumtamen uxor commonenda est, et propensius exhortanda, ut ad religionem transeat et castitatem servare promittat. CAP. II. Ante matrimonium consummatum potest alter coniugum, etiam altero invito, religionem ingredi; sed remanens in saeculo potest ad secunda vota transire. Idem Salernitano Archiepiscopo. Verum post [illum] consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante eligere monasterium, sicut etiam sancti quidam de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos, et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire, quia, quum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere. CAP. III. Qui invita uxore professionem fecit, et ei postea restituitur, non compellitur mortua uxore ad monasterium redire; matrimonium tamen contrahere non debet. Idem Pisano Archiepiscopo. Quidam intravit monasterium invita uxore, qua ipsum repetente coactus est ad eam redire. Ea mortua quaeris, an ipse cogatur reverti ad monasterium, an aliam possit ducere in uxorem. Consultationi tuae taliter respondemus, quod votum non tenuit, unde ratione voti ad monasterium non tenetur redire; ulterius vero non poterit uxorem accipere. Promisit enim se non exigere debitum, quod in eius potestate erat, et ideo quoad hoc votum tenuit. Non reddere autem non erat in eius, sed mulieris potestate. Unde Apostolus: “Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier.” CAP. IV. Uxoratus religionem intrare non potest, nisi etiam uxor ingrediatur, vel nisi suspecta non sit, et continentiam promittat. H. d. et est unum cap. de principalioribus tit. Idem Exonensi Episcopo. Quum sis praeditus scientia literarum, ignorare non potes, nec debes, sanctorum Patrum constitutioni esse contrarium, ut vir, uxore sua in saeculo remanente, aut uxor, viro eius non assumente religionis habitum, debeat ad religionem transire, †quia, quum vir et uxor una caro sint, sicut docet Apostolus, non potest unus ad Deum converti, et alter in saeculo remanere. Inde est, quod auctoritate apostolica tibi prohibemus, ne in episcopatu tuo virum vel uxorem, nisi uterque ad religionem migraverit, transire permittas, sed, si voluerint ad Deum converti, uterque ad frugem melioris vitae transeat. Verum si ita uxor senex est et sterilis, quod sine suspicione possit esse in saeculo, dissimulare poteris, ut, ea in saeculo remanente et castitatem promittente, ad religionem transeat vir eiusdem. CAP. V. Coniugatus non est ordinandus ad sacros ordines, nisi uxor continentiam promittat. Idem Strigoniensi et Colonensi Archiepiscopis. Coniugatus †ad monasterium converti desiderans, prohibetur suscipi, nisi uxor eius [similiter] convertatur. Nam, dum unum utrorumque corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est, partem converti, et partem in saeculo remanere; nec recipietur apud Deum illius viri conversio, cuius sequitur coniugalis foederis prostitutio. Quum ipitur coetus clericorum longe praeemineat coetui monachorum, ita, ut aliguando bonus monachus vix bonum clericum faciat, Nullus coniugatorum est ad sacros ordines promovendus, nisi ab uxore continentiam profitente fuerit absolutus, ut fiat deinceps de carnali copula spirituale coniugium. [Sane etc. cf. c. prox. seq.] CAP. VI. Uxoratus in episcopum promoveri non potest, nisi uxor religionem profiteatur. Idem eisdem. Sane, si coniugati consenserint ordinari, uxoris etiam voluntas prius requirenda est, †ut sequestrato mansionis cubiculo religione promissa, postquam pariter conversi fuerint ordinentur. Quodsi in quibuslibet ecclesiasticis gradibus providenter scienterque curandum est, ut in domo Dei nil sit inordinatum, nihilque praeposterum, multo magis laborandum est, ut in eius promotione, qui super omnes gradus continetur, non erretur. Inde est, quod Fraternitati vestrae auctoritate apostolica prohibemus, ne uxoratum praesumatis in episcopum ordinare, nisi uxor prius professa continentiam sacrum sibi velamen imponat, et religiosam vestem assumat. Nolumus enim, ut viri promotio uxori relictae in saeculo fieri perditionis possit occasio. CAP. VII. Sponsa de praesenti, non cognita, quae dicit, se velle religionem ingredi, compellitur infra certum tempus profiteri, vel adhaerere marito. Idem Brixiensi Episcopo. Ex publico instrumento, quod nobis est praesentatum, et ex tuarum literarum tenore nobis innotuit, quod, quum venerabilis frater [noster O.] Veronensis episcopus de mandato nostro causam matrimonii, quae inter A. virum et M. mulierem vertebatur, suscepisset fine canonico terminandam, auditis utriusque partis rationibus et allegationibus, inter eos iudiciali sententia matrimonium approbavit, et eidem mulieri praecepit, ut ad virum suum rediens exhiberet eidem coniugalem affectum. Quod quum renueret, de mandato nostro, sicut accepimus, fuit vinculo excommunicationis adstricta. Ceterum, quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire, vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia, qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri quod ab eo noscitur recepisse, †et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane, quod Dominus in evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere, intelligendum est secundum interpretationem sacri eloquii de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a viro suo cognita, licitum est [sibi] ad religionem transire. CAP. VIII. Summa ut supra eod. cap. Quum sis. Idem G. Priori et Fratibus sancti Ioannis. Uxoratus autem sine licentia propriae uxoris inter vos nullatenus recipiatur, quae [si] integrae famae et opinionis ita exsistat, quod nulla marito suspicio habeatur, eam ad secunda vota velle migrare, vel quod minus continenter debeat vivere; quae si, ut praedictum est, talis exstiterit, marito eius in consortio vestro recepto, ipsa publice in conspectu ecclesiae continentiam professa, in domo propria cum filiis suis et familia poterit permanere. Si autem talis fuerit, quae suspicione non careat, voto continentiae celebrato a saecularium hominum se conversatione removeat, et in loco religioso, ubi Deo serviat, perpetuo commoretur. Nullus vestrum mulierem aliquam audeat tonsurare vel eam ad habitandum secum praesumat assumere. CAP. IX. Coniugatus, faciens professionem uxore cousentiente, licet nunquam intravit monasterium, si mortua coniuge cum alia contrahat, non valet matrimonium, et monasterium intrare compellitur. Urbanus III. Priori sanctae Crucis. Ex parte dilecti filii nostri abbatis sancti Petri de Romandine ad audientiam nostram pervenit, quod, quum D. de Cel., in infirmitate positus, consentiente uxore ipsius votum vovens castitatis, monachalem habitum suscepisset, postmodum ab infirmitatis ipsius liberatus molestia, et praedictam suam uxorem retinuit, et aliam ea defuncta sibi temere copulavit. Quia vero, licet praedictus D. uxore sua remanente in saeculo de iure ad religionem nequiverit proficisci, ea tamen sublata de medio votum quidem factum sine salutis suae periculo non potuit violare, mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, praedictum D. per excommunicationem compellas, ut muliere dimissa ad suum monasterium revertatur, sub regulari habitu de cetero Domino serviturus. Dat. Veronae. CAP. X. Professus religionem uxore sciente et dissimulante, ea mortua ad saeculum redire non potest. H. d. secundum intellectum veriorem et singularem in materia. Clemens III. Consuluit nos G. sacerdos de sancta Columba, utrum vir mercator, negotiationi et uxori propter Deum renuncians, ad religionem transiens, et in ea per annum et amplius moram faciens, uxore sua, postquam ad domum transierat regularem, de praesenti vita sublata, saecularem habitum resumere valeat, quem dimisit, et aliam ducere in uxorem, vel si ductam ei liceat retinere. Consultationi huiusmodi taliter respondemus, quod praedictus vir nec habitum potest abiicere, quem assumpsit, nec aliquam sibi matrimonio copulare. Quodsi contraxerit, matrimonium ipsum decernimus dirimendum. CAP. XI. Coniux, quae continentiam vovit, tenetur reddere debitum coniugi, licet ad tempus voto consenserit. Coelestinus III. Carissimus †in Christo filius noster, R. illustris rex Suevorum, apostolatui nostro literis et nuncio humiliter nunciavit, quod, quum esset adolescens, et dilecta uxor eius invencula mutua fide voto contrahendi legitimi matrimonii se adstringentes, invicem suum consensum, accedente voluntate parentum, arrarum donatione roboraverunt. Postmodum vero, clarae memoriae N. patre suo ab inimicis occiso, quum per bellorum adversitatem undique premeretur, et habito cum hostibus suis congressu victus fugatusque fuisset, quia timebat, ne ipsa sponsa ab inimicis suis per violentiam raperetur, et alia similis ei non inveniretur in regno, quam sibi posset matrimonialiter copulare, de suorum et eiusdem sponsae parentum consilio factum est, quod in conventu sanctimonialium habitum monasticum sine proposito perpetualiter suscepit retinendi, et ibidem per aliquot annos moram fecit, ne quid ab inimicis iniuriae pateretur, quam quum, pace reddita et obtento ab inimicis triumpho, solenniter duxisset cum grandi exsultatione uxorem, et ab ea filios suscepisset, unum eorum de communi consensu et electione principum Sueviae sibi in regnum instituit successorem. Procedente vero tempore praedicta uxor, gravi infirmitate correpta, quum se de hac vita crederet recessuram, timore mortis inducta continentiam vovit, quumque rex ipse nollet eam contristare, concessit ad tempus; nunc autem se continere non posse proponit, et, quod licite posse fieri arbitratur, ad torum uxoris suae redire cupit. Et ad reprimendas aemulorum suorum detractationes et obloquia petiit a nobis sibi dari in mandatis, ut uxorem suam auctoritate nostra maritali affectione pertractet, non obstante voto continentiae incaute ab ipsa emisso, et ab eodem rege ad tempus approbato. Verum, quia super his ad plenum nos non potuimus elicere veritatem, fraternitati vestrae cognitionem horum et decisionem canonicam duximus committendam, per apostolica scripta mandantes, ut super his inquiratis diligentius veritatem, et, si vobis constiterit, quod praedicta mulier primo fuit inter moniales recepta timore violentiae et rapinae, et propositum se habuisse nubendi profitebatur, quum inter eas moram faceret, praesertim quum postmodum in facie ecclesiae publice regi nupserit, et usque ad haec tempora cohabitando flios ex ea suscepit, eam denuncietis praefato monasterio non teneri. Non enim factum illud matrimonii potest contractum dirimere, etsi forte posset natrimonium contrahendum impedire. De alio vero Fraternitati vestrae mandamus, quatenus, si inveneritis, uxorem regis Sueviae gravi infirmitate depressam continentiam vovisse, et virum eius ad tempus praebuisse consensum, maxime si non idem vir peraeque continentiam vovit perpetuam, eandem viro cohabitare faciatis, et utrumque invicem maritali affectione tractare. CAP. XII. Si alter coniugum altero ignorante religionem profitetur, et propter hoc de monasterio educitur, illo mortuo ad monasterium redire non cogitur. Idem. Placet nobis, †et tuam prudentiam commendamus quod in causis dubiis sedis apostolicae consilium requiris. Licet enim praeditus sis scientia literarum, ad matrem tuam ecclesiam Romanam idcirco devote recurris, ut, habita super quo dubitas responsione condigna, quam in similibus formam servare debeas evidenter agnoscas. Per dilectum [autem] filium G. decanum Catalanensem apostolatum nostrum Solicitudo tua consuluit, utrum mulier, quae, credens mortuum maritum, habitum religionis assumpsit, et eo reverso de monasterio educta fuit, post obitum viri sit ad regularem observantiam compellenda. Super quo discretioni tuae sic respondemus, quod, licet votum eius usquequaque non tenuerit, eatenus tamen fuit obligatorium, quatenus se poterat obligare. Promisit enim intrando monasterium se non exacturam carnis debitum, quod erat in potestate ipsius, redire vero ad saeculum, in eius potestate non erat, sed in potestate mariti. Et ideo, quantum ad ipsam, tenuit votum, quod post viri obitum tenere non desiit, quum ad eum casum, a quo poterat efficax habere principium, pervenisse noscatur. Consultius itaque dicimus et ei congruentius ad salutem, praedecessoris nostri felicis memoriae Alexandri Papae vestigia imitantes, ut vanitatibus saeculi derelictis ad monasterium redeat, ubi bona ducta intentione professionem fecit et habitum religionis accepit. Si vero ad hoc induci non poterit, ipsam invitam credimus non cogendam. CAP. XIII. Summa ut supra eod. cap. IV. Quum sis. Innocentius III. Pisano Archiepiscopo. Ad apostolicam sedem (Et infra: [cf. c. 16. de regul. III. 31.]) Quum autem vir et uxor una caro sint per copulam coniugalem effecti, nec una pars converti possit ad Dominum, et altera in saeculo remanere, profecto non est alter coniugum recipiendus ad observantiam regularem, nisi reliquus perpetuam continentiam repromittat. Sed et vitam debet mutare, nisi forte sit eius aetatis, ut sine suspicione incontinentiae valeat in saeculo remanere. [Dat. Lat. IX. Kal. Dec. 1198.] CAP. XIV. Per religionis professionem, non per propositum castitatis servandae in saeculo, dissolvuntur sponsalia de praesenti. Idem Lugdunensi Archiepiscopo. Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam mulier dioecesana tua velum viduitatis coram duobus abbatibus assumpsisset, benedictione solenni cum celebratione missae ac litania, sicut debuit, accedente, postmodum quidam nobilis proponebat, se prius mulierem ipsam mediantibus internunciis per verba de praesenti, arrha etiam interposita desponsasse. †Audito, quod mulier ipsa velum assumpserat, misit ad eam, ut desponsationem factam carnalis copula sequeretur. Tu vero, postquam fuit ad tuam audientiam res perlata, inhibere curasti, ne ante discussionem negotii se carnaliter commiscerent. Postmodum autem a muliere ipsa in tua praesentia constituta quaesivisti, utrum consensisset in illum, et quare ab illa quaereret separari. At illa, se in illum consensisse confessa, dixit, quod audierat, eum esse lepra percussum, et ob hoc eius fuerat abominata complexus. †Quum autem postmodum per testes idoneos tibi fuerat plenior facta fides, quod ante susceptionem veli mutuus intervenerat inter ipsos per verba de praesenti consensus, sedem duxisti apostolicam consulendam, utrum veli susceptio impediat matrimonium inter ipsos. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, etsi possit non inconsulte videri, quod, ex quo matrimonium inter legitimas personas per verba de praesenti contrahitur, illis viventibus in nullo casu possit dissolvi, ut vivente reliquo alter ad secunda vota transmigret, etiamsi unus fidelium, inter quos est ratum coniugium, fieret haereticus, et nollet permanere cum altero sine contumelia creatoris, nisi forte secus fieret ex revelatione divina, quae superat omnem legem, sicut a quibusdam sanctis legitur esse factum, nos tamen nolentes a praedecessorum nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum reliquo etiam inconsulto ad religionem transire, ita, quod reliquus ex tunc legitime poterit alteri copulari, hoc ipsum tibi consulimus observandum in articulo praenotato, quamvis falsa sit causa, per quam ad susceptionem veli praedicta mulier est inducta, quum sine qualibet tali causa id ipsum religionis obtentu facere potuisset. Porro, licet praedicta mulier videatur in veli susceptione religionis habitum assumpsisse, si tamen velit in domo propria remanere, quasi propositum castitatis in saeculo servatura, nihilominus consummandum est matrimonium iam contractum, nisi se voto adstrinxerit ad observantiam regularem, in quo casu compelli potest, ut relicto saeculo religionis propositum exsequatur. [Dat. II. Id. Ian. 1206.] CAP. XV. Maritus, factus monachus, a coniuge adulterata revocari non potest. Idem Rudinensi Episcopo. Constitutus in praesentia nostra H. Vitalis, lator praesentium, sua nobis confessione monstravit, quod, quum esset in acolythatus ordine constitutus, quandam puellam R. nomine in facie ecclesiae duxit uxorem. Quam quum carnaliter cognovisset, orta discordia inter eum et amicos puellae, coram te habito diligenti tractatu ipsa fuit cuidam alii V. nomine copulata, et tu memoratum H. usque ad gradum sacerdotii ordinasti, et eidem ecclesiam concessisti. Quum autem eum sua conscientia remorderet, habitum ordinis Cisterciensis assumpsit; †tandem [N.] abbati suo omnia praedicta revelavit, qui eum commonuit diligenter, ut super hoc saluti animae suae provideret. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictam mulierem, ut a dicto V. recedat, cui per adulterium est coniuncta, nec praedictum monachum impetat, quo minus regulare votum valeat adimplere, per censuram eccleslasticam sublato appellationis obstaculo cogere non omittas. CAP. XVI. Uxor non potest repetere maritum, de cuius licentia religionem intravit, si post ingressum non continuit, licet ad consentiendum seu ad dandam licentiam dolo fuit inducta. Idem Pictaviensi Episcopo et Abbati de Boribarden Pictaviensis dioecesis.

Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius L. lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum olim intrandi monasterium propositum concepisset, pluribus sacerdotibus, militibus et aliis viris praesentibus, apud uxorem suam precibus institit, ut super hoc suum impertiretur assensum, †eisdem presbyteris primitus exoratis, ne praefatae mulieri exponerent, quod et ipsam oporteret derelinquere saeculum, si viro suo daret licentiam ad monasterium convolandi. Quumque ipsum mulier, ne ab ea discederet, vice mutua precaretur, ipse asserens, quod, nisi ab ea posset super hoc obtinere licentiam, non solum ei se inutilem redderet, sed etiam toti mundo, Ipsa demum tam ipsius quam multorum adstantium precibus fletibusque devicta, caput eius altari supposuit manu sua; qui, ea praesente tonsuratus, ibidem monasterium adiit et finito probationis tempore professionem fecit solenniter monachalem. Illa vero, in saeculo remanens, inhonestos amatores admisit, †unde idem L. metuens, ne suae continentiae illius incontinentia imputetur, an in monasterio perseverare debeat, a nobis consilium postulavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, praedictum L. in monasterio, quod intravit, absque inquietatione cuiusquam perseverare libere permittatis. Licet enim in hoc videatur non modicum deliquisse, quod captiose asseruit, quia, nisi sibi eadem mulier consentiret, tam sibi quam toti mundo se inutilem redderet, et quum presbyteros exoravit, ne praedictae mulieri exponerent, quod eandem relinquere saeculum oporteret, si forte licentiam daret viro; ex quo tamen eadem mulier caput viri altari sponte supposuit, et postmodum, sicut asseritur, non continuit, super revocatione ipsius non est aliquatenus audienda; quum ipsius intentio, si eundem forte repeteret, exceptione possit commissae fornicationis elidi, maxime quum, antequam fuerit fornicata, ipsum non duxerit repetendum. [Dat. Lat. III. Non. Apr. Ao. XII. 1209.] CAP. XVII. Uxor maritum professum repetere potest, non obstante licentia profitendi ab ea metu extorta. Idem. Accedens ad praesentiam nostram I. mulier lacrimabiliter proposuit coram nobis, quod, quum V. vir eius Eliensis dioecesis eam sibi legitime matrimonio copulasset, et per viginti fere annorum spatium eidem cohabitans, prolem suscepisset ex ea, volens tandem idem vir habitum assumere monachalem, postulabat humiliter ab eadem, ut tam pio proposito faveret ipsius; quae propter multa verbera et alia molestationum gravamina, quae dictus vir inferebat eidem, se ipsam asserens dimissurum, annuit votis eius. Quumque idem vir in domo de Vader Cisterciensis ordinis religionis habitum assumpsisset, mulier ipsa in domo monialium, nullo ibi habitu religionis assumpto vel voto conversionis emisso, permansit ibidem, cui pro labore manuum suarum eaedem moniales vitae necessaria ministrabant. Processu vero temporis, quum idem vir ad saeculum rediens religionis habitum reliquisset, eadem mulier se instanter ab ipso petiit reassumi, †ipse illam recipere penitus contradicens, praeter verbera, quibus saepius affecit eandem, sibi plurima convitia et graves iniurias irrogavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, et dicta mulier illius aetatis exsistit, ut de lapsu carnis illius merito valeat dubitari, dictum virum, ut eam recipiat, eique affectum exhibeat coniugalem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Apr. 1205.] CAP. XVIII.

Uxor professi, quae dedit viro licentiam profitendi, non compellitur ingredi religionem, si continens est, et non suspecta.

Innocentius III. Episcopo, Decano et Thesaurario Linconiensibus.

Significavit nobis A. mulier, quod, quum ipsa F. militi viro suo coram decano S. Quiriaci Pruvinensis, vices bonae memoriae P. archiepiscopi Senonensis in hac parte fungente, licentiam concesserit religionem intrandi, continentiae tamen voto eidem iniuncto, et recepta fide ab ipsa, quod perpetuo contineret, idem decanus post factam professionem a viro praedicto in monasterio, in quo habitum assumpserat monachalem, asseruit, ipsam debere religionem intrare, quanquam id primo non expressisset eidem, et hoc expresso ipsa illi licentiam non dedisset, †ac eam ad hoc per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Senonensem fecit pluries commoneri, propter quod eadem de consensu dicti archiepiscopi nostrum super hoc consilium imploravit. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, et est talis aetatis, de qua suspicio haberi non possit, ipsam votum continentiae observantem intrare monasterium compelli non permittatis invitam. CAP. XIX. Adultera, quam maritus reconciliare non vult, ad agendum poenitentiam in aliquo claustro collocatur. Gregorius. IX. Gaudemus in Domino (Et infra:) Mulieres vero, quae relicto maritali toro lapsu carnis ceciderunt, si mariti earum, a te diligenter commoniti, eas ad frugem melioris vitae conversas noluerint recipere propter Deum, in claustris cum religiosis mulieribus studeas collocare, ut perpetuam poenitentiam ibi agant. CAP. XX. Si coniuges se ad invicem absolverunt continentiam promittendo, et uterque vel alter eorum religionem profitetur, alter alterum repetere non potest. Idem I. Moniali monasterii de Plauda. Dudum a C. laico mota contra te, quam uxorem suam dicebat, materia quaestionis, R. sanctae M. in Cosmidin diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo dictus C. conquerendo proponens, quod indebite recusabas eidem, cuius uxor eras per consensum de praesenti et carnis copulam subsecutam, matrimonialiter adhaerere, te sibi restitui postulavit. Ad quod fuit responsum, quod ipse pro animae suae remedio pura et spontanea voluntate, praesentibus duobus religiosis sacerdotibus, et adhibitis quinque testibus fide dignis, omni iuri, quod in te habuerat, renunciavit omnino, resignando illud in manibus alterius ex sacerdotibus supra dictis, qui in personam ecclesiae resignationem huiusmodi recipere procuravit, et quod idem C. se castitatem servaturum promisit, pauperumque hospitalis de Ponte obsequio se devovit, promittens voto solenni omnia et singula supra dicta, et tribuens tibi licentiam ad monasterium transeundi, te versa vice similiter promittente, ac tribuente illi licentiam, et ius quodlibet resignante: sicut haec omnia dicebantur per publicum instrumentum esse probata, manu B. notarii Aretinensis confectum. Verum praenominatus C. proposuit, quod, casu amisso instrumento praefato, illud in prima persona, quod prius erat in tertia, insertis pluribus in uno, aliter quam in alio fuit ab ipso formatum. Et quum tibi iratus fuisset, sicut verba et verbera indicabant, nondum calore iracundiae quiescente, quidam ipsum deceptorie allexerunt, proponentes eidem, quod in hospitali praedicto cibis ad libitum posset uti, ac proprium retinere, praefato B. sibi nihilominus promittente, quod non solum ardorem, sed etiam appetitum libidinis exstingueret in eodem: propter quod quicquid in hac parte fecisse dignoscitur, iratus, seductus pariter et illectus, et sub spe promissionis, ac sub ea conditione vel modo, si posset continentiam observare, asseruit a se factum. Sed ad ista respondebatur econtra, quod, an tabellio in tertia persona instrumentum conficiat, vel in prima, dummodo non mutetur substantia veritatis, nihil interesse videtur. Insuper, quamvis aliquando spes memorato C. data fuisset, per quam ad hoc se proposuit inductum, eo tamen tempore, quo talia facta fuerunt, pure, simpliciter ac voluntarie, pro amore Dei et remedio animae suae solummodo ad votum et ad alia supra dicta noscitur processisse. Propter quod a consortio saecularium hominum debet discedere, vitamque mutare, quum se illius aetatis esse proponat, ut sine suspicione incontinentiae non valeat in saeculo remanere. Nos itaque, habito fratrum nostrorum consilio, te ab impetitione dicti C. sententialiter duximus absolvendam, perpetuum illi super hoc silentium imponentes. CAP. XXI. Breve est, sed per alia verba sic potest summari: Post sententiam divortii quoad torum, latam ob fornicationem spiritualem mariti, potest uxor libere religionem intrare. Idem. Mulier, quae in fide remansit, potest, nolente viro, qui ab infidelitate revertitur, propter quam ab eo fuerat iudicio ecclesiae separata, ad religionem libere convolare. TITULUS XXXIII. DE CONVERSIONE INFIDELIUM. CAP. I. Non potest quis illam habere in uxorem, cuius maritum occidit machinatione ipsius mulieris; secus, si sine machinatione. Et est pulcher et quotidianus casus. Coelestinus III. Laudabilem (Et infra:) Ceterum quod Interrogasti de Sarracenis, qui, dum in captivitate essent, quarundam Christianarum viros earum insidiis et machinationibus occiderunt, utrum, quia postea per ipsas ad fidem Christianam conversi sunt, eas de iure possint accipere in uxores, vel, si duxerint, ipsum coniugium teneat eorundem: hic Triburiensis concilii regula contenti sumus, asserentis, quod, si in mortem ipsorum virorum malitiose fuerint machinatae, licet earum studio ad ecclesiasticam fidem accesserint, tamen nec eis adhaerere debent, nec sunt, si adhaeserint etiam, tolerandi. Non enim hic dispensatio sine periculo posset admitti, quum tale damnum tali lucro ecclesia compensare non velit. Ad hoc Sarraceni quidam, qui in bello sunt Christianos interfecisse notati, et Christiani similiter Sarracenos, postea vero Sarraceni, ad catholicam fidem a gentilitatis errore conversi, uxores eorum quos in belli certamine occiderunt, sibi matrimonialiter copularunt, et id ipsum Christiani de Sarracenis mulieribus conversis ad fidem fecisse noscuntur: quae tamen, postquam de priorum virorum morte compererint veritatem, divortium instanter exposcunt. In his igitur respondemus, quod, quum tales non procuraverint virorum interitum defunctorum, matrimonium inter huiusmodi personas licite potest contrahi, et taliter copulati, cuiuscunque sexus exsistant, divortium post mortem coniugum nequeunt postulare. Idem si quidem iuris erit in sequenti casu, quem proponere studuisti, quum S. Christiano viro propter odium uxoris Christum negante et sibi copulante paganam et ex ea filios procreante Christiana in opprobrium Iesu Christi relicta, cum assensu archidiaconi sui ad secundas nuptias convolavit et filios suscepit ex ipsis; non enim videtur nobis, quod si prior maritus redeat ad unitatem ecclesiasticam, eadem a secundo debeat recedere et resignari priori, maxime quum ab eo visa fuerit ecclesiae iudicio discessisse et teste Gregorio contumelia creatoris solvat ius matrimonii circa eum qui relinquitur odio fidei Christianae. Quod autem mulier possit primo viro qui ad fidem reversus est nolente ad vitam monasticam remeare, vel utrum ille reversus ad eam, quam ritu gentili sibi coniunxit, et quae propter eum ad fidem nostram cum liberis suis est conversa, mortua prima possit habere uxorem, et an filii ante conversionem geniti obtentu nuptiarum, quae post conversionem ritu ecclesiastico celebratae fuerunt, et similiter si filii illius, quae cum licentia archidiaconi sui marito priore vivente sed facto infideli nupsit viro catholico, legitimi sint habendi, tam regula quam doctrina Apostoli, qua dicitur: “si infidelis discedit discedat; non enim frater aut soror subiectus est in huiusmodi servituti,” quam illud decretum memorati Gregorii: “non est peccatum dimisso propter Deum si alii se copulaverit; infidelis enim discedens et in Deum peccat et in matrimonium;” nihilominus, quod praedecessor noster bonae memoriae Alexander III. ita dixerit: “tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi habeantur:” Nos in huiusmodi dubitare non sinunt, quin in his et liber aditus pateat ad religionem migrare volenti, et ille qui ad fidem revertitur, eam, quae conversa est defuncta prima sibi licite possit copulare, filii etiam in supradicto utroque casu legitimi censeantur. Praeterea etc. [cf. c. 27. de test. II. 20.] CAP. II. Si alter infidelium coniugum venit ad fidem, altero remanente in infidelitatis errore, communis proles assignatur converso. Gregorius IX. Argentinensi Episcopo. Ex literis tuis accepimus, [perlatam fuisse ad synodum tuam huiusmodi quaestionem], quod quidam de Iudaicae caecitatis errore ad Christum verum lumen [et viam veritatis] adductus, uxore sua in Iudaismo relicta, in iudicio postulavit instanter, ut eorum filius quadriennis assignaretur eidem, ad fidem catholicam, quam ipse susceperat, perducendus. Ad quod illa respondit, quod, quum puer adhuc infans exsistat, propter quod magis materno indiget solatio quam paterno, sibique ante partum onerosus, dolorosus in partu, [ac] post partum laboriosus fuisse noscatur, ac ex hoc legitima coniunctio maris et feminae magis matrimonium quam patrimonium nuncupetur, dictus puer apud eam debet convenientius remanere, †[quam apud patrem ad fidem Christianam de novo perductum transire debebat, aut saltem neutrius sequi, priusquam ad legitimam aetatem perveniat. Hinc inde multis aliis allegatis: tu autem praedicto puero medio tempore in tua potestate retento, quid tibi faciendum sit in hoc casu nos consulere voluisti.] Quum autem filius in patris potestate consistat, cuius sequitur familiam, et non matris, et in aetate tali quis non debet apud eas remanere personas, de quibus possit esse suspicio, quod saluti vel vitae insidientur illius, et pueri post triennum apud patrem non suspectum ali debeant et morari, materque pueri, si eum remanere contingeret apud eam, [facile] posset illum adducere ad infidelitatis errorem: [fraternitati tuae] in favorem maxime fidei Christianae respondemus, patri eundem puerum assignandum. [Dat. Perusii XVII. Kal. Iun. A. II. 1229.] TITULUS XXXIV. DE VOTO ET VOTI REDEMPTIONE. CAP. I. Vota possunt eleemosynis redimi, vel in aliud commutari, intercedente superioris auctoritate, et iusta causa redimendi vel mutandi. Alexander III. Exonensi Episcopo. De peregrinationis quoque votis, an eleemosynis redimi possint vel pro necessitate in aliud commutari, tibi respondemus, quod ab eius, qui praesidet, pendet arbitrio, ut consideret diligentius et attendat qualitatem personae, et causam commutationis, scilicet an id ex infirmitate, seu affluentia divitiarum contingat, an alia causa probabili peregrinatio, an recompensatio melior fuerit et Deo magis accepta; et secundum hoc debet exinde dispensare. CAP. II. Commutat Papa votum ultramarinum, in his maxime, qui in puerili aetate voverunt. Idem Norvicensi Episcopo. Venientis ad nos R. clerici narratione accepimus, quod, quum in puerili aetate constitutus fuisset Hierosolymam disposuit proficisci, cuidam quoque consocio suo, qui nihilominus sepulcrum dominicum proposuerat visitare, fidem dedit, et suam recepit ab eo, quod sibi invicem in via socii fideles exsisterent, †et bonam societatem servarent. Qui utique sollicita mente revolvens, ad nos accessit, ut sibi nostrum super hoc consilium aperiremus. Nos autem ipsum gravi infirmitate laborare, sicut asserit, intelligentes, et, quod in partibus orientis eius adventus parum utilitatis conferret, diligentius attendentes, praesertim quum non sit licitum, clericum infra sacros ordines constitutum arma sumere, vel sanguinis effusioni vacare, ipsum a voto, quod in aetate tenera, facilitate potius quam ex arbitrio discretionis promisit, absolvimus, et ad propria remittimus absolutum, ita tamen, quod idem votum eleemosynis redimat, et iuxta consilium nostrum toto vitae suae tempore uni pauperum Christi, tam in victu quam in vestitu, dummodo ad hoc suae facultates sufficiant, debeat providere. CAP. III. Ex sola conceptione boni explicandi non obligatur quis ad bonum conceptum exsequendum. Idem Magistro A. de Mandeforde. Literaturam tuam †et prudentiam iam dudum referente fama cognovinus, et saluti tuae tanto attentius consulere volumus et debemus, quanto personam tuam consideratione tuae honestae conversationis et vitae ferventioris caritatis brachiis amplectimur. Relatum est auribus nostris ex parte tua, quod, Quum ex quadam minutione nimio fuisses mortis pavore perterritus, haec verba tecum protulisti: “non diu hic morabor,” proponens in animo, quod religionis habitum esses aliquando suscepturus. †Sed propter frequentes infirmitates, quae plurimum vitae religiosae districtionem impediunt, et quia transeuntibus hospitalitatem exhibes, et plura salutaria impendis, quod concepisti olim in animo opere nondum implevisti, ac per hoc dubitas, ne pro fracta fide voti in districto debeas examine conveniri. Tibi igitur, licet prudentiam tuam latere non credamus, quid canones in huiusmodi statuant, consulenti respondemus breviter quod sentimus, praesentium significatione mandantes, quod, si plus non est in voto processum, quam praediximus, transgressor iudicari non poteris, et si non impleas quod dixisti. Monemus autem prudentiam tuam attentius et hortamur quatenus id facias quod tuae saluti amplius cognoveris provenire et conditionis tuae memor exsistens memoriter teneas, quod Loth dum montis timeret ascensum, Segor civitatem parvulam petiit et accepit. CAP. IV. Omne votum mutabile est in votum religionis. Idem. Scripturae †sacrae testimonio declaratur, quod spiritualis homo propositum non mutat, quum pro salute animae suae utilius aliquid meditatur. Inde est, quod, vestris iustis postulationibus inclinati, vobis indulsimus, quatenus, si quis sepulcrum dominicum vel alia sanctorum limina proposuerit visitare, et infirmitate vel alia rationabili causa occurrente apud vos habitum religionis assumere atque Deo servire voluerit, libere eos recipere valeatis. Reus fracti voti aliquatenus non habetur, qui temporale obsequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare. CAP. V. Exsecutio voti ultramarini auctoritate Papae potest ex causa differri. Innocentius III. Strigonensi Archiepiscopo. Non est voti dicendus transgressor, qui quod vovit de auctoritate sedis apostolicae, iusta tamen ex causa, distulit adimplere. Sane, significavit nobis carissimus in Christo filius noster Henricus illustris rex Hungariae, quod, quum in regni perturbatione consilium et auxilium tuum sibi senserit hactenus profuisse, utilitati eius non modicum derogaret, si Hierosolymam, sicut ex voto teneris, regno pergeres impacato. †Quum igitur nobis immineat de honore ipsius regis et statu regni Hungariae sollicite cogitare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus non prius iter arripias Hierosolymam adeundi, quam regnum ipsum fuerit tranquillitati pristinae faciente Domino restitutum, vel super hoc receperis ab apostolica sede mandatum. [Dat. Laterani. 1198.] CAP. VI. Ecclesia compellit heredem laicum per excommunicationem et bonorum subtractionem ad exsecutionem voti ultramarini, ad quod se obligavit pro defuncto. Idem Andreae Duci. Licet universis liberum sit arbitrium in vovendo, nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas, usque adeo tamen solutio necessaria est post votum, ut sine proprio salutis dispendio alicui non liceat resilire ab his, quae sponte ac solenniter repromisit. Accepimus siquidem, quod, quum inclytae recordationis B. quondam rex Hungariae, pater tuus, agens in extremis, votum, quod voverat Domino, Hierosolymitanam provinciam in forti manu et brachio extenso, humili tamen corde et humiliato spiritu visitare, sub interminatione maledictionis paternae commiserit tuae fidei exsequendum, et tu, intellecta pia voluntate parentis, assumpto crucis signaculo, te id impleturum sine dilatione qualibet promisisti. †Verum, eodem patre tuo sublato de medio, quum Hierosolymitanum iter te arripere simulasses, assumptae peregrinationis oblitus, quam contra inimicos crucis dirigere debueras, in fratrem tuum et regnum Hungariae convertisti aciem bellatorum, et multa contra serenitatem regiam malignorum usus consilio commisisti. Nos autem, quos diebus istis ad pontificatus officium, licet immeritos, Dominus evocavit, tam paci regni Hungariae, quam tuae volentes saluti consulere, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, postpositis ceteris sollicitudinibus, neque ad festum exaltationis sanctae Crucis proximo venturum debitum acceptae crucis exsolvens, propositum iter arripias et humiliter prosequaris, ne, si onus tibi a patre iniunctum et a te sponte susceptum occasione qualibet detrectaverist, paterna te reddas successione indignum, et hereditatis emolumento priveris, cuius recusaveris onera supportare; sciturus, extunc anathematis te vinculo subiacere, et iure, quod tibi, si dictus rex sine prole decederet, in regno Hungariae competebat ordine geniturae, privandum, et regnum ipsum ad minorem fratrem tuum appellatione postposita devolvendum. [Dat. Lat. IV. Kal. Febr. 1198.] CAP. VII. Commutat Papa votum ultramarinum in vigilias, orationes et ieiunia, tunc maxime, quum cessat causa, quae induxit ad vovendum; ita etiam quod expensae fiendae in eundo, morando et redeundo, integraliter mittantur in terrae sanctae subsidium. Idem Trecensi Episcopo. Magnae devotionis †[iudicium et sincerae in Christo tuae fidei esse credimus argumentum, quod, ut novissima tua Domino consecrares, nec senectutis iam imminentis incommoda, nec discrimina viae, nec dubia fides et constans inconstantia pelagi terruerunt, quin pro salute animae tuae, ac libertate Trecensis ecclesiae et devotione terrae nativitatis Domini Hierosolymitanam provinciam disponeres visitare.] Quum enim Trecensis ecclesia, sicut ex tua relatione didicimus, contra libertatem ecclesiasticam indebitis gravaretur angustiis et pressuris, nec per alium, quam per H. quondam Campaniae comitem, tunc in ultramarinis partibus constitutum, eidem ecclesiae crederes posse de facili subveniri, confisus de liberalitate ipsius, quem, si ad eum accederes, tibi super necessitatibus ecclesiae tuae credebas humiliter provisurum, praeter consilium carorum tuorum ad ipsum proposuisti accedere, ac in signum peregrinationis et devotionis terrae orientalis crucem dominicam assumpsisti. †[Licet autem, ut non vacuus in conspectu Domini appareres, sed aliquos tecum manipulos in aream Domini cum exsultatione deferres, sermonem ad populum feceris, ut aliqui tecum assumpto crucis signaculo subirent itineris gravitatem, vix unus inter omnes apparuit, qui verbum tecum reciperet et impleret. Tu vero, ut laudabile propositum fine clauderes meliori, viam aggressus, quum Placentiam pervenisses, super morte ipsius comitis tristes recepisti rumores. Propter familiam tamen dissimulato timore progressus in Tusciam, quosdam familiares tuos obvios habuisti, qui te volebant invitum etiam ab itinere revocare, asserentes, iter tuum nec tibi nec ultramarinis partibus expedire, quum, Gallicanis omnibus exinde redeuntibus, terra illa defensanda in Teutonicorum manibus remansisset.] Quamvis autem audita morte ipsius comitis immensam tristitiam concepisses, et praecipuam intentionem tuam esse conspiceres iam frustratam, noluisti tamen sine consilio apostolicae sedis, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ad propria remeare. Sed ingressus postmodum Urbem, et in nostra praesentia constitutus, intentionis tuae propositum ac statum Trecensis ecclesiae nobis humiliter expressisti, †nostrum et fratrum nostrorum consilium cum devotione requirens. Venerabilis etiam frater noster Senonensis archiepiscopus metropolitanus tuus statum Trecensis ecclesiae, ac dispendium, quod ex absentia tua incurrere poterat, semel et iterum per suas nobis literas intimavit, propter quod disposuimus deliberare cum fratribus nostris, an cum eadem Trecensi ecclesia misericordiam faceremus, te ad agendam ipsius sollicitudinem remittentes, an, sicut tenebaris ex voto, te iter arreptum perficere pateremur, et utrum horum tam saluti tuae quam terrae orientali potius expediret. Et quidem tria praecipue duximus in hoc negotio attendenda, quid liceat, quid deceat, quid expediat: quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem, et quid expediat secundum utilitatem. Sane, non videbatur contra votum et tam laudabile propositum licitum, ut venires, quum vox clamet prophetica: “Vovete et reddite Domino Deo vestro,” ut primum ad consilium, secundum vero ad imperium referatur, et in evangelio: “Reddite quae sunt Dei Deo.” Votum enim istud non est dubium esse Dei, cui te obligaveras in vovendo. Sed nec decens quomodolibet videbatur, quum sit scriptum in evangelio: “Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei,” et in Genesi uxor Loth, quae retro respexit, in salis statuam legatur fuisse conversa, et in actibus Apostolorum Anania et Saphira, qui abierunt retrorsum sancto Spiritui metientes, a conspectu Apostolorum principis mortui scribantur successive delati. Praeterea non videbatur aliquatenus expedire, quum ex absolutione tua, si fieret, scandalum posset laicorum mentibus generari, dicentium: “ubi est Deus clericorum?” et hoc exemplo credentium, se ad voti observantiam non teneri, quod viderent per ecclesiarum rectores apostolicae sedis auctoritate deponi, per quod grave dispendium terrae orientali contingeret provenire. Quod enim agitur a praelatis, facile trahitur a subditis in exemplum, iuxta quod Dominus inquit ad Moysen in Levitico: “Si sacerdos, qui est unctus peccaverit, faciet delinquere populum.” Verum aetatis vitae senescentis defectus atque canities, quae vix labores et dolores suos tolerare possunt etiam in quiete, in contrarium allegabant, et ecclesiae Trecensis suspiria, cui vinculo pastoralis sollicitudinis es ligatus, sine cuius assensu votum peregrinationis emittere forsitan non debueras, †et dicti metropolitani tui, qui nos, ut Trecensis ecclesiae misereremur, sollicite invitabat, instantia nos in partem contrariam non modicum inducebant. Ipsum etiam votum, quod ex sui forma sanctum et honestum erat, ex persona voventis minus licitum videbatur, quod, licet pennas habeat, quibus satagat avolare, ita tamen adstrictae sunt nexibus praesidentis, ut liberum non habeant absque ipsius permissione volatum. Quum enim iuxta canonica instituta clericus absque sui episcopi licentia peregrinari non debeat, et episcopus non minus, immo potius sedi apostolicae sit adstrictus, videri merito poterat, quod absque eius generali vel speciali licentia votum peregrinationis, qua te tamdiu absentares, emittere non deberes. †Minus etiam votum ipsum terrae orientali videbatur expediens, quae plus pugnatorum subsidium, quam clericorum, quos et officium et dissuetudo reddit imbelles, ministerium in instantis articuli necessitate requirit. Quamvis enim orationibus tuis et aliorum terra illa vehementer indigeat, quia tamen iam impletum est verbum Dei dicentis: “Venit hora, et nunc est, quando nec in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem,” et infra: “Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare:” videri poterat, quod non minus in ecclesia tua quam in orientali terra proficeres piis orationibus apud Deum in his, quae pro liberatione ipsius iuste ac humiliter postulares. Et utinam cum Moyse posses in montem ascendere, ut, te manibus extensis orante, Iosue pugnans in solitudine Amalechitas in ore gladii superaret. Credebatur etiam, quod terrae orientali magis accederet, si, quod in tuis et tuorum clericorum procurationibus fueras impensurus, secundum alicuius religiosi arbitrium transferretur in subsidium bellatorum. Quum igitur in lege veteri, in qua non minus praeceptum Domini obligabat, quam votum hodie obliget in ecclesia, primogenita, quae Domino mandabantur offerri, quaedam Domino redderentur, ut primogenita Levitarum; quaedam redimerentur, ut aliarum tribuum; quaedam commutarentur in aliud, sicut primogenitum asini, qui pro ove commutabatur: ex hoc attendentes, quod votum etiam commutari possit in opus aliud pietatis, praesertim quum bonae memoriae Alexander Papa praedecessor noster votum peregrinationis etiam redimi posse vel in aliud commutari responderit requisitus, non curantes, quod os loquentium iniqua loquatur, dum tamen non recedamus a tramite veritatis, quum secundum Apostolum gloria nostra sit testimonium conscientiae nostrae, et scandalum non curantes, praesertim, quia non in tenebris, sed in luce procedimus, de illius auctoritate securi, qui, quum audisset a discipulis; “Nonne scis, quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt?” respondit: “Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum:” et iuxta Apostolum: “Si hominibus placerem, Christi servus non essem,” tibi pro te et sex famulis tuis de communi fratrum nostrorum et tam archiepiscoporum, quam episcoporum et aliorum prudentium consilio, quos per Dei misericordiam multos nobiscum praesentes habuimus, licentiam concedimus, votum peregrinationis taliter commutare, ut omnes expensas, quas fueras in eundo, morando et redeundo facturus, alicui religioso committas, in necessarios usus terrae illius sine diminutione qualibet transferendas. †Si enim et orientali provinciae, quae plus tuis quam te in articulo necessitatis instantis indiget, tua subventione proficies, et Trecensi ecclesiae tua praesentia et regimine utilius providemus, ac per hoc animae tuae salubrius consuletur. Laborem etiam laboribus recompenses, sollicitius instando vigiliis, devotius vacans orationibus, et in ieiuniis fortius te exercens, ac super grege tuo vigilans sollicitudine pastorali. Ad hanc autem indulgentiam tibi de benignitate sedis apostolicae faciendam id etiam specialiter nos induxit, quod iter tuum iam non videbatur ultramarinae provinciae fructuosum, a qua fere omnes Gallici remearant, et quum pro salute animae tuae ac libertate Trecensis ecclesiae per dictum comitem assequenda praecipue votum peregrinationis emiseris, eo sublato de medio, quia cessavere causae, facilius cessare potuit et effectus. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. Id. Mart. 1198.] CAP. VIII. Impedito ad tempus exsequi votum ultramarinum coneditur dilatio; perpetuo vero impedito indicitur redemptio in eo, quod magis expediat terrae sanctae. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Quod super his †sedem apostolicam consulere decrevisti quorum exsecutio spectat ad officium pastorale, fraternitatem tuam in Domino commendamus, sperantes, quod per responsionem nostram instructus ea diligentius exsequaris. Quaesivisti sane de his, qui pro succursu terrae sanctae signo crucis assumpto, propter infirmitatem vel paupertatem, vel aliam iustam causam votum peregrinationis non possunt utiliter adimplere quid tibi sit faciendum; quum per apostolica scripta sine distinctione receperis in mandatis, ut eos, qui signum crucis assumptum abiecerunt ad resumptionem ipsius et exsecutionem voti per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, non obstante aliqua indulgentia, si qua forte per surreptionem a praedecessore nostro fuerat impetrata. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod debiles et inopes magis illuc in defectum, quam ad profectum accedunt, quum isti pugnare non possint, et illi mendicare cogantur, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis bellatores adducant, vel artifices et agricolae, qui de laboribus suis sibi possint acquirere necessaria et terrae subsidia ministrare; quamvis non multi talium propter brevitatem possessionum et paucitatem inhabitantium ibi sint opportuni. Unde credimus distinguendum inter illos, qui temporalem, et eos, qui perpetuam impedimenti causam creduntur habere, quod primis indulgenda est dilatio, secundis autem est redemptio iniungenda, ac rerum facultate pensata, quas possunt aut quas facturi essent expensas, personarum praeterea compensato labore, in subsidium terrae sanctae transmittant, exsequentes per alios quod per se nequeunt adimplere. Rursus inter illos, qui pro defensione terrae sanctae votum peregrinationis emittunt, et eos, quibus pro satisfactione suorum criminum iter peregrinationis iniungitur, credimus distinguendum, quod circa primos plus terrae sanctae succursus, et circa secundos plus labor itineris secundum intentionem voventis vel poenitentis debet attendi. Unde, si quis hoc modo voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis habilis sit ad eundum, melius est redimere votum quam expensas consumere. Quod et de poenitente, qui propter debilitatem non potest iter iniunctae peregrinationis implere, sane valet intelligi; non autem de illo, qui, quamvis sit impotens ad bellandum, potens tamen est ad eundum. †Super his autem diligens est discretio adhibenda, ne quid prece vel pretio, amore vel odio sive occasione quacunque contra salutem animae vel utilitatem terrae quomodolibet attentetur. Unde per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi volumus provideri. De mulieribus autem hoc credimus observandum, ut quae remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi forte sint divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt, aliis ad terrae sanctae subsidium singulis secundum proprias facultates diligenter inductis. CAP. IX.

Votum ultramarinum certis casibus redimi et commutari potest, non tamen per alium, quam per Papam, vel cum ipsius speciali mandato. H. d. usque ad §. Secundo quaesivisti. – (Secundo etc.:) Habiles ad eundum, sed inhabiles ad pugnandum, si sunt strenui consilio, vel milites bellatores possunt secum ducere, votum ultramarinum non redimunt. H. d. Abbas Siculus. – (Quod autem etc.:) Uxores possunt sequi viros ultra mare, si volunt; sed non tenentur, nisi et ipsae voverint. H. d. Abbas. – (In tanta etc.:) Viri sine consensu uxorum emittere possunt votum ultramarinum. H. d. Abbas Siculus. – (De clericis etc.:) Clerici, tanquam inhabiles ad pugnandum, redimunt votum ultramarinum, nisi in certis casibus. H. d. Abbas Siculus. Idem eidem. Ex multa tuae sollicitudinis providentia †credimus provenire, quod, quum ad consultationes tuas multiplices et frequentes responderimus quod sentimus, ex responsione nostra novas elicias quaestiones. Ex consultatione siquidem, quam ad inquisitionem tuam super negotio cruce signatorum olim edidimus, viam invenisti ad alias quaestiones, et utrum, quod in ea dicitur, ius constituat generale, ut passim praelatis quibuslibet illos secundum formam expressam absolvere liceat, qui eorum sunt iurisdictioni commissi, sollicite requisisti. Ad hoc igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod in consultatione nostra ius commune editur, et, licet ad quales, et ad quos tamen specialiter spectet eius exsecutio, nullatenus explicatur: illis autem solummodo ius hoc exsequendum incumbit, qui super hoc mandatum nostrum receperint a sede apostolica speciale. Sic ergo illi est inquisitioni responsum, qua consequenter tua fraternitas requisivit, de quibus religiosis intelligendum hoc esset, quod continebatur circa consultationis nostrae medium, in haec verba: “per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi volumus provideri;” utrum scilicet ibi religiosi vocentur hi tantum, qui religionis habitum susceperunt, quorum plures idiotae sunt et iuris ignari, quum tamen in consultatione vestra dicatur: per religiosos et providos; an episcopi, qui, sicut dignitate praecellunt, sic et religione debent aliis praeeminere. Nam ad neutros illius exsecutio iuris spectat, nisi per apostolicam sedem eis specialiter delegetur. Secundo quaesivisti, utrum quod dicitur: “si quis voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis sit habilis ad eundum, melius est, ut redimat votum, quam consumat expensas,” generaliter accipi debeat, ut nobiles etiam et magnates, qui sunt consilio strenui, et multos secum possunt trahere bellatores, an minores tantummodo verbum huiusmodi generale comprehendat. Verum, si ad superiora oculum tuae considerationis paulisper extendas, quaestionem istam invenies in serie consultationis nostrae solutam, ubi dicitur, quod debiles et inopes magis in defectum terrae sanctae, quam ad eius profectum accedunt, †quum hi pugnare nequeant, et illi necesse habeant mendicare, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis bellatores adducunt. Et cetera, quae sequuntur. Qui enim debiles hic dicuntur, appellantur inferius inutiles ad pugnandum. Unde par exceptio debet intelligi utrobique, quamvis possit aliter responderi, quod non sunt inutiles ad pugnandum, qui, etsi per se pugnare non possunt, maturitate tamen consilii adesse valent pugnantibus, et personae defectum per alios relevare. †Tertio quoque loco tua fraternitas requisivit, qualiter intelligi debeat quod de mulieribus subinfertur, ut quae remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi sint divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt. Hoc enim, quod ultimo loco dicitur, videtur tantum de voventibus esse dictum. Quod autem superius ponitur: “mulieres, quae remanere noluerint etc.,” de illis intelligendum esse videtur, quae se ad peregrinationis propositum nullius voti vinculo adstrinxerunt, †quod sic esse dubium non exstitit. Ex eodem quoque verbo dicis videri quibusdam, quod viris liceat in hoc articulo sine uxorum suarum assensu vovere posse, ac perficere quod voverunt. Ad hoc dicimus, quod In tanta quoque necessitate populi Christiani, ne terrae sanctae impediatur subsidium penitus vel diutius differatur, viri praeter uxorum assensum, ut militent regi regum, huius peregrinationis propositum vovere libere valent et quod voverint libere adimplere. Ut autem consentiant, sunt attentius commonendae. De clericis vero inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum clericatus officium eos reddat inhabiles ad pugnandum, nisi vel consilio strenui, vel officio praedicationis instructi, aut magnatum sint obsequio deputati, aut usque adeo divites fuerint et potentes, ut in expensis suis aliquos secum ducere valeant bellatores, magis ab eis expedit redemptionem accipere, quam ad votum illos cogere prosequendum, si necessitas exigit vel utilitas persuadet. Haec autem de voventibus dicimus, non de his, quibus labor peregrinationis in poenitentia est iniunctus. CAP. X. Qui vovit religionem ingredi, si voto completo fiat episcopus, renunciare debet, et votum implere, Sic communiter summatur. Idem. Per tuas nobis literas intimasti, te in Gratianopolitana ecclesia suscipiendi habitum regularem votum solenniter emisisse, et postea promississe in manibus praelati eiusdem ecclesiae, te infra duos menses, postquam ab apostolica sede rediisses, ad quam eo tempore accedebas, votum, quod emiseras, impleturum. Quumque termino ipso transacto non curasses quod voveras adimplere: tandem exsistens voti transgressor, vocatus fuisti ad regimen ecclesiae Gebennensis, †super quo a nobis tuae saluti postulas provideri. Nos igitur tuae discretioni breviter respondendo consulimus, ut, si tuam omnino sanare desideras conscientiam, regimen resignes ecclesiae memoratae, ac reddas Altissimo vota tua, in hoc tibi gratiam facientes, quod, si capitulum eiusdem Gebennensis ecclesiae te postmodum canonice duxerit eligendum, electionem recipere poteris taliter de te factam. [Dat. Signiae VI. Id. Aug. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.] CAP. XI.

Praelatus, etiam professus, potest votum ultramarinum emittere, et in suos usus vigesimam proventuum ecclesiae convertere. Honorius III. Haresben. et Bengad. Praepositis. Postulatis a nobis, an vobis, professis ordinem regularem, quorum alter cruce signatus est, et reliquus charactere crucis desiderat insigniri, liceat vigesimam proventuum ecclesiarum vestrarum deputatam succursui terrae sanctae deferre vobiscum, †ut per vos proficiat terrae illius succursui, qui parati estis personas vestras exponere servitio Iesu Christi; praesertim quum multi exemplo aemulationis laudabilis provocati ad currendum post vos viriliter accingantur, proeliaturi proelium Domini contra gentes. Quia vero liberationi terrae illius totis viribus adspiramus, Discretioni vestrae taliter respondemus, quod, si ecclesiae vestrae alias per absentiam vestram enormiter non laedantur, et vos utiles fueritis terrae sanctae verbo pariter et exemplo, quod conscientiae vestrae duximus relinquendum, dimissis procuratoribus idoneis in ecclesiis vestris, potestis et tenemini votum peregrinationis implere, et sic potest in usus vestros transire vicesima ecclesiarum vestrarum, terrae sanctae subsidio deputata. TITULUS XXXV.

DE STATU MONACHORUM ET CANONICORUM REGULARIUM.

CAP. I.

Dioecesanus non debet molestare monasteria, praeterquam pro causa correctionis nec eis oblata sibi

vendicare. Gregorius Archiepiscopo Neapolis. Theodosius †[abbas monasterii S. Martini petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini ex eius voluntate decessorem suum Andream abbatem monasterium, in quo monachi habitare debeant, construxisse. Et quia id in honorem B. Petri, Apostolorum principis, et S. Archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandum, quatenus ad praedictum locum, quum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solennia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris ecclesiae tuae, in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda missarum, ita, ut] Alicui monasterio nec tu, nec presbyteri tui, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiae inferatis, aut, si quid illic pro diversorum devotione [commoditatis] accesserit, vobis vendicare aestimetis quum monachis ibi servientibus debeat proficere quicquid a fidelibus taliter offerri contingit. CAP. II. Monachi non debent poni singuli per parochias. Hoc primo. Si pro monachatu aliquid detur, receptus a sacris ordinibus prohibetur, et recipiens ab officio suspenditur. Hoc secundo. Monachus, habens peculium sine licentia abbatis, ab altaris communione removetur, et, sic decedens sepultura et fratrum communione privatur. Hoc tertio. Si pecunia confertur pro habendo aliquod officium in monasterio, dans et recipiens deponuntur. Hoc quarto. In prioratibus conventualibus per electionem instituti non sunt removendi sine causa rationabili, et de causa rationabili tria ponit exempla. H. d. comprehendendo substantiam. Ex concilio Lateranensi.

Monachi non pretio recipiantur in monasterio, nec peculium permittantur habere, nec singuli per villas et oppida, sive per quascunque parochiales ponantur ecclesias, sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, nec soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum exspectent, Salomone dicente: “Vae soli! quia, quum ceciderit, non est qui sublevet eum.” Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat, si vero, qui eum receperit, officii sui suspensione mulctetur. Qui vero peculium habuerit, nisi ab abbate fuerit ei pro iniuncta administratione permissum, a communione removeatur altaris, et qui in extremis cum peculio inventus fuerit, et digne non poenituerit, nec oblatio pro eo fiat, nec inter fratres accipiat sepulturam; quod etiam de universis religiosis praecipimus observari. Abbas autem, qui diligenter ista non caverit, officii sui iacturam se noverit incursurum. Prioratus quoque seu obedientiae pretii donatione nulli tradantur; alioquin [et] dantes et accipientes a ministerio fiant ecclesiastico alieni. Priores autem, quum in ecclesiis conventuatibus per electionem capitulorum suorum canonice fuerint instituti, nisi pro manifesta et rationabili causa non mutentur videlicet si fuerint dilapidatores, si incontinenter vixerint, aut tale aliquid egerint, pro quo amovendi merito videantur, aut si etiam pro necessitate maioris officii de consilio fratrum fuerint transferendi. CAP. III. Monet Cistercienses, ut servent regulam secundum primaevam institutionem. H. d. primo. Et domus religiosa aggregata Cisterciensibus eorum mores servare tenetur. H. d. secundo. Alexander III. Abbatibus et Conventibus Cisterciensis ordinis. Recolentes, qualiter haec sancta plantatio, †haec vitis fructifera, haec denique vinea Domini Sabaoth sub primis ordinis patribus pullulavit, et, palmites longe lateque producens ad mortifera pellenda circumquaque venena flores protulit et odores effudit, pervigili custodia custodiatis eorum in omnibus inhaerere vestigiis, per quos cooperante Domino in deserto mundi huius flos huiuscemodi plantatus est honestatis. Hi enim monasticae frugalitatis contentissimi, optimum ponentes in paupertate principium, totius suffientiae assecuti sunt complementum, ecclesiae cari, episcopis et praelatis accepti, atque in cospectu regum ac principum fama et merito gloriosi. Nunc autem, quod Dolentes dicimus, quod, etsi non ab omnibus neque in omnibus, a plerisque tamen et in pluribus ab illa sancta institutione dicitur declinatum in tantum, ut aliqui ex vobis, primae institutionis obliti penitus vel ignorante, contra ordinis vestris regulam villas, molendina, ecclesias et altaria possident, fidelitates et hominia benigne suscipiunt, iustitiarias et tributarias tenent, †et omne studium adhibent, ut termini eorum dilatentur in terris, quorum conversatio in coelis debet esse. Laeditur hinc ordo penitus et vitiatur, nec est mutatio dexterae excelsi, quin immo potius de dextera transeunt in sinistram, qui, quum relicto saeculo sub paupertatis habitu Deo militare decreverunt, negotiis denuo saecularibus implicantur. Inde est, quod vobis ab iis, qui foris sunt, contentiones et litigia suscitantur, et, abbatibus in causis forensibus occupatis, plurimum in commissis, domibus et tepor ordinis et dissolutio nascitur caritatis; maxime quia in paupertate caritas plus proficit, et cupiditatis dedignata consortium, nisi illa restringatur, haec tepescit. Ideoque sanctum ac venerabilem collegium vestrum precibus et monitis, quibus possumus, exhortamur, quatenus domus illae, quae a prima sui origine in ipso ordine sunt fundatae, constitutis et ordinatis terminis sint contentae; †nec velint inordinate ad ea manus extendere, quae sine laboribus et periculis multis, et deinde sine criminibus et magna confusione non poterunt retinere. Si enim relictis originalibus ordinis institutis ad communia volueritis aliorum monasteriorum iura divertere, oportebit et vos communi iure censeri, quia dignum est, ut, si qui similem cum aliis vitam suscipiunt, similem sentiant in legibus disciplinam. Ceterum domus illae, quae de aliis institutionibus ad vestrum ordinem se transtulerint, vestris omnino se satagant usibus conformare, et relictis possessionibus vel etiam commutatis, quas institutio vestra non recipit, sic se in omnibus religioni vestrae coaptent, ut, quemadmodum gaudent se in societatem ordinis, et habitus et observantiae regularis identitatem assumptas sic etiam in paupertate saecularium rerum se laetentur vestris institutionibus conformatas, quatenus inde et superno conditori magis amabiles, et nobis atque universae ecclesiae merito debeant fieri cariores. Sane si super possessionibus ipsis in aliquo de monasteriis vestris Apostolicae sedis auctoritas dispensarit a nullo vestrum sumendum est inde exemplum quia temerarium est et indignum aliquem sua sibi auctoritate praesumere quod Romana ecclesia alicui monasterio certa ratione inspecta, singularibus voluit indulgere beneficiis. CAP. IV. Regularis canonicus, qui non resignavit proprium in morte, non debet in coemeterio sepeliri; et, si de facto sepultus fuit, inde debet exhumari, si sine scandalo fieri potest. Clemens III. Super quodam canonico regulari, qui, in articulo mortis agens, licet a priore suo commonitus, proprium, quod contra regulam latenter habuerat, noluit resignare, et sic diem clausit extremum, et fuit inter alios fratres traditus sepulturae, †nos duxisti necessario requirendos. Quia vero te ignorare non credimus, quid de talibus in regula beati Augustini habeatur statutum, et quod id ipsum in Laeteranensi synodo constet inhibitum manifeste, Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ille canonicus non tantum fuit Christiana sepultura privandus, verum etiam, si sine maximo scandalo potuit fieri, de ipsa proiici dignus est ecclesia, et extra coemeterium ecclesiae sepeliri, quum, sicut in ipsa synodo habetur expressum, nec oblatio pro eo facienda sit, nec inter fratres debeat sepulturam habere. Hoc autem, quum forte contigerit, in similibus est agendum. CAP. V. Canonicus regularis potest praefici ecclesiae parochiali etiam saeculari; sed debet habere socium secum sui ordinis, si commode fieri potest. Innocentius III. V. Plebano sancti Gavinii. Quod Dei timorem prae oculis habeas, ex fructibus tuis colligitur evidenter, quum opera, quae facis, testimonium perhibeant veritati. Unde tuum in Domino propositum commendamus. Sane, sicut iam dudum auribus nostris insonuit, quondam desiderans ad frugem melioris vitae transire, officium plebani resignans, coram fratribus S. Victoris Bononiensis promissionem de tua conversione fecisti, neque professionem solennem emittens, neque habitum religionis assumens; sed nobilis vir, comes Albertus, et parochiani plebis eiusdem, attendentes, te laudabiliter praefuisse, ac de recessu tuo eidem loco iacturam non modicam imminere, desiderium tuum hactenus retardarunt, a venerabili fratre nostro Florentino episcopo impetraverunt, ut ministrares ibidem. Hoc etiam dilectus filius noster P. basilicae duodecim Apostolorum presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, pensata utilitate plebis proponitur annuisse, quod iam dicti comes et parochiani a nobis ratum haberi suppliciter postularunt; praesertim quum de licentia prioris sancti Victoris Bononiensis noscaris hactenus id fecisse. Licet autem in Lateranensi concilio de monachis caveatur, ne singuli per villas et oppida, seu per quascunque parochiales ponantur ecclesias, †sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, ne soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum expectent, Salomone dicente: “Vae soli! Quia, si ceciderit, non est qui sublevet eum;” quia tamen istud de canonicis regularibus specialiter non cavetur, qui, etsi a sanctorum monachorum consortio non putentur seiuncti, regulae tamen inserviunt laxiori, et per antiquos canones etiam monachi possunt ad ecclesiarum parochialium regimen in presbyteros ordinari, ex quo debent praedicationis officium, quod privilegiatum est, exercere: sic annuendum duximus postulatis, ut exercens plebani officium, si commode fieri poterit, unum canonicum regularem tecum habeas ad cautelam, cuius in his, quae Dei sunt et regularis observantiae, tam consortio quam solatio perfruaris. CAP. VI. Primo tractat de vestibus monachorum. Secundo de abdicatione proprietatis. Tertio de silentio. Quarto de cibis. Quinto de officiis in genere et in specie. Idem Abbati et Conventui Sublacensibus. Quum ad monasterium Sublacense †personaliter venissemus: (Et infra:) Firmiter inhibuimus, ne quis de cetero monachorum lineis camisiis uteretur. †Ad defectum autem hospitalitatis supplendum mouturam unius molendini, concessit, ampliora pro tempore concessurus, ita tamen, quod ad necessitatem pauperum sublevandam eleemosyna de cellerario conferatur. Nos autem praefatas ecclesias, quae clericis saecularibus fuerant in beneficium assignatae, ad usum revocavimus infirmorum, concessionem hospitalis, quae facta fuerat episcopo Anagnino, irritam decernentes, et statuentes, ne cuiquam ulterius in beneficium concedantur; sed infirmarius disponat de illis ecclesiis, prout ad necessitates infirmorum magis noverit expedire. Prohibemus quoque districte in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii, ne quis de cetero monachorum proprium aliquo modo possideat; sed, si quis aliquid habeat proprii, totum in continenti resignet. Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit deprehensus habere, regulari monitione praemissa de monasterio expellatur, nec recipiatur ulterius, nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quodsi proprietas apud quemquam inventa fuerit in morte, ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur, secundum quod beatus Gregorius narrat in Dialogo se fecisse. Abbas tamen et prior frequenter inquirant et diligenter explorent, ne quis fratrum proprietatem possit habere. Unde, si quicquam alicui fuerit specialiter destinatum, non praesumat illud accipere, sed abbati, vel priori vel cellerario assignetur. In oratorio vero, refectorio et dormitorio continuum semper silentium observetur, in claustro quoque certis horis et locis, secundum antiquam consuetudinem monasterii laudabiliter observatam, sed amodo laudabilius observandam. In refectorio vero nullus omnino carne vescatur. Nec in quibusdam solennitatibus, sicut aliquando fieri consuevit, conventus exeat cum abbate, paucis ibi relictis, ut extra refectorium edant carnes; quum in illis diebus praecipue regularis disciplina sit studiosius observanda. Sed nec extra refectorium, nisi tantum in infirmitorio, esum carnium credant sibi licere, quanqum ex indulgentia possit abbas interdum aliquos fratrum, nunc hos, nunc illos, prout necessitas postulaverit, advocare, ipsosque secum in camera sua melius et plenius exhibere. Porro debiles et infirmi, qui minutione indigent vel aliqua medicina, non seorsum in cameris, sed omnes in infirmitorio quae necessaria fuerint sibi tam in carnibus quam in aliis recipiant competenter. Quodsi quis eorum debilis fuerit, aut etiam delicatus, ut non possit communibus cibis esse contentus, sic ei provideatur sine scandalo aliorum, ut, si abbas vel prior voluerit in refectorio misericordiam ei facere specialem, cibum aliquem competentem, non ante illum, sed ante se faciat apportari, de quo ipse illi faciat pitantiam pro sustentatione naturae. Tales autem ad agenda officia monasterii deputentur, qui fideles fuerint et discreti. Nec alicui committatur aliqua obedientia perpetuo possidenda, tanquam in sua sibi vita locetur; sed, quum oportuerit amoveri, sine contradictione qualibet revocetur. Prior autem prae ceteris post abbatem potens sit in opere et sermone, ut exemplo vitae verboque doctrinae fratres suos et instruere possit in bono, et a malo etiam revocare; zelum religionis habens secundum conscientiam, ut delinquentes corripiat et castiget, obedientes vero foveat et confortet. Abbas vero, cui omnes in omnibus reverenter obediant, quanto frequentius poterit, sit cum fratribus in conventu, vigilem curam et diligentem sollicitudinem gerens de omnibus, ut de officio sibi commisso dignam Deo possit reddere rationem. Quodsi praevaricator ordinis fuerit aut contemptor, seu negligens aut remissus, pro certo se noverit non solum ab officio deponendum, sed et alio modo secundum regulam [graviter] castigandum: quum offensa non solum propria, verum etiam aliena de suis manibus requiratur. Nec aestimet abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare; quia abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere. CAP. VII. Primo statuit de conciliis regularium provincialibus celebrandis singulis trienniis. Secundo moderatur numerum evectionum et personarum venientium. Tertio disponit de instructoribus et praesidentibus capitulo. Quarto de tempore, quo duret capitulum, et quid ibi fiet. Quinto quod observetur quod ibi fiet. Sexto de capitulo sequenti. Septimo de communi vita ducenda. Octavo de visitatoribus eligendis et ipsorum officio. Nono extendit ad canonicos regulares. Decimo providet super discordia visitatorum. Undecimo hortatur dioecesanos ad monasteriorum reformationem. Duodecimo praecipit protervos et similes compesci ab offensis monasteriorum. Et haec divisio sufficit pro summario. Idem in concilio generali. In singulis regnis sive provinciis fiat de triennio in triennium, salvo iure dioecesanorum pontificum, commune capitulum abbatum atque priorum, abbates proprios non habentium, qui non consueverunt tale capitulum celebrare; ad quod universi conveniant, praepeditionem canonicam non habentes, apud unum de monasteriis ad hoc aptum; hoc adhibito moderamine, ut nullus eorum plus quam sex evectiones et octo personas adducat. Advocent autem [caritative] in huiusmodi novitatis primordiis duos Cisterciensis ordinis vicinos abbates ad praestandum sibi consilium et auxilium opportunum, quum sint in huiusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius informati; qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent, quos viderint expedire, ac ipsi quatuor praesint capitulo universo ita, quod ex hoc nullus eorum sibi auctoritatem praelationis assumat, unde, quum expedierit, provida possit deliberatione mutari. Huiusmodi vero capitulum aliquot certis diebus continue iuxta morem Cisterciensis ordinis celebretur, in quo diligens habeatur tractatus de reformatione ordinis et observantia regulari. Et quod statutum fuerit illis quatuor approbantibus, [ab omnibus] inviolabiliter observetur omni excusatione [et] contradictione et appellatione remotis, proviso nihilominus, ubi sequenti termino debeat capitulum celebrari. Et qui convenerint vitam ducant communem, et faciant proportionabiliter simul omnes communes expensas ita, quod, si non omnes poterunt in eisdem, saltem plures simul in diversis domibus commorentur. Ordinentur etiam in eodem capitulo religiosae ac circumspectae personae, quae singulas abbatias eiusdem regni seu provinciae non solum monachorum, sed etiam monialium, secundum formam sibi praefixam, vice nostra studeant visitare, corrigentes et reformantes quae correctionis et reformationis officio viderint indigere, ita, quod, si rectorem loci cognoverint ab administratione penitus amovendum, denuncient episcopo proprio, ut illum amovere procuret. Quod si non fecerit, ipsi visitatores hoc referant ad apostolicae sedis examen. Hoc ipsum regulares canonicos secundum ordinem suum volumus et praecipimus observare. Si vero in hac novitate quicquam difficultatis emerserit, quod per praedictas personas nequeat expediri, ad apostolicae sedis iudicium absque scandalo referatur, ceteris irrefragabiliter observatis, quae concordi fuerint deliberatione provisa. Porro dioecesani episcopi monasteria sibi subiecta ita studeant reformare, ut, quum ad ea praedicti visitatores accesserint, plus in illis inveniant, quod commendatione, quam quod correctione sit dignum, attentissime praecaventes, ne per eos dicta monasteria indebitis oneribus aggraventur, quia, sicut volumus superiorum iura observari, ita inferiores nolumus iniurias sustinere. Ad hoc districte praecipimus tam dioecesanis episcopis quam personis, quae praeerunt capitulis celebrandis, ut per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant advocatos, patronos, vicedominos, rectores et consules, magnates et milites, seu quoslibet alios, ne monasteria praesumant offendere in personis aut rebus, et, si forsitan offenderint, eos ad satisfactionem compellere non omittant, ut liberius et quietius omnipotenti Deo valeant famulari. CAP. VIII. Primo tractat de correctione monachorum. Secundo de correctione abbatum, tertio visitatorum. Quarto de saecularibus in monasteriis beneficiatis. Quinto constitutionem extendit ad moniales. Hoc sufficiat pro summario.

Honorius III. Abbatibus et Monachis in Lombardia et Marchia Tervisina constitutis.

Ea, quae pro religionis honestate †ac religiosorum salute provide ordinantur, apostolico munimine sunt roboranda, ut suscipiantur devotius et diligentius observentur. Quum ergo per dilectum filium abbatem Montisbelli quaedam capitula nobis fuerint praesentata, quae ad castigandum transgressiones multiplices et excessus, quos in quibusdam coenobiis invenerat, videbantur pro salute et honestate vestra laudabiliter statuenda: nos ea examinari et corrigi fecimus, et praecipimus, ut inviolabiliter observetis, quae sigillis venerabilium fratrum nostrorum H. Ostiensis et N. Tusculanensis episcoporum muniri fecimus ad cautelam. Ad haec volumus et praesentium auctoritate praecipimus, ut visitatores ad generale capitulum convocent abbates et priores non habentes abbates proprios tam exemptos, quam non exemptos Lombardiae et Marchiae, qui non consueverunt huiusmodi capitulum celebrare, providentes, ut in ipso capitulo generali, canonico impedimento sublato, eos, qui contempserint vel neglexerint convenire, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo censura ecclesiastica compellant, et usque ad satisfactionem condignam sententiam, quam in eos rite tulerint, non relaxent, eadem censura facturi quae in eodem capitulo deliberatione provida fuerint ordinata firmiter observari, reddituri tam ipsi quam visitatores et alii iuxta cuiuslibet ministerium Domino, in cuius conspectu nuda sunt omnia et aperta, in extremo examine rationem, si omnem sollicitudinem et diligentiam, quae circa correctionem et reformationem ordinis ac visitationem coenobiorum impendendae fuerint, neglexerint adhibere. Porro, quum visitatores, secundum statutum generalis concilii ordinati a generali abbatum capitulo, processerint ad visitationis officium exsequendum, de statu monachorum et observantiis regularibus diligenter inquirant, et tam in spiritualibus quam in temporalibus corrigant et reforment quae viderint corrigenda, ita tamen, quod monachos delinquentes per abbatem loci corrigi faciant, eisque iniungi poenitentiam salutarem iuxta beati Benedicti regulam et apostolica instituta, non secundum normam pravae consuetudinis, quae quasi pro lege in quibusdam ecclesiis inolevit. Ipsi etiam visitatores monachos, quos contumaces invenerint et rebelles, iuxta modum culpae vice nostra regulari censura percellant absque personarum delectu, non parcendo rebellibus ob suam pertinaciam vel potentiam amicorum, quin ovem morbidam eiiciant ab ovili, ne inficiat sanas oves. Si vero abbates in corrigendis iuxta visitatorum mandatum et regularia instituta in se ipsis seu monachis inventi fuerint negligentes, proclamentur et corripiantur, et ita puniantur publice in capitulo generali, quod poena ipsorum sit aliis in exemplum. Quod si abbas aliquis non exemptus fuerit a visitatoribus nimis negligens et remissus inventus, id loci dioecesano denuncient sine mora, et per illum detur ei fidelis et providus coadiutor usque ad capitulum generale. Si autem dilapidator inventus fuerit vel alias merito amovendus, per dioecesanum, postquam hoc sibi a visitatoribus denunciatum fuerit, amoveatur absque iudiciorum strepitu a regimine abbatiae, ac monasterio provideatur interim administrator idoneus, qui temporalium curam gerat, donec ipsi monasterio fuerit de abbate provisum. Quodsi forsitan episcopus hoc adimplere noluerit vel neglexerit, visitatores vel praesidentes in capitulo generali defectum episcopi apostolicae sedi non differant intimare. Haec eadem circa exemptos abbates fieri praecipimus per visitatores vel praesidentes in capitulo generali, depositione tantum ipsorum sedi apostolicae reservata, ita, ut abbate, qui amovendus videbitur, interim per visitatores vel in capitulo praesidentes ab administratione suspenso administrator idoneus monasterio deputetur. Illorum autem excessus et alia, quae visa fuerint intimanda, capitulo praesidentes nobis denuncient per fideles nuncios et prudentes, quibus de communi contributione abbatum iuxta cuiuslibet facultatem sufficienter ministrentur expensae. Sequentes autem visitatores perquirant priorum visitatorum vestigia diligenter, et eorum negligentias et excessus referant sequenti capitulo generali, ut iuxta culpam publice debitam poenam portent. Idem etiam de abbatibus praesidentibus generali capitulo praecipimus observari. Praecipimus quoque, ut in nullo monasterio ad praebendas recipiant de cetero abbates et monachi clericos saeculares, nec hi, qui iam recepti sunt, locum vel vocem in capitulo, dormitorio vel refectorio seu claustro sibi vindicare contendant, seu monachorum coetibus importune se praesumant miscere, sed beneficiis sibi concessis contenti conversentur honeste, opportuna obsequia in monasteriis fideliter impendentes, nihilque ultra in spiritualibus aut temporalibus exigant in ipsis monasteriis vel usurpent. Si qui vero talium a visitatoribus inventi fuerint criminosi, per dioecesanum episcopum in non exemptis, et per visitatores vel praesidentes, generali capitulo in exemptis monasteriis beneficiis priventur eisdem. Haec autem omnia etiam in monasteriis, quae non habent abbates proprios, sed priores, nec non in monasteriis monialium, quoad articulos abbatissis et monialibus congruentes, praecipimus observari. TITULUS XXXVI. DE RELIGIOSIS DOMIBUS, UT EPISCOPO SINT SUBIECTAE.

CAP. I.

Si dubitatur, in cuius dioecesi sit basilica consecranda, ille episcopus consecrabit, qui prius in illo loco episcopalia exercebat. Gregorius Victori Archiepiscopo Neapolis. Nunc autem ad hanc basilicam, quae dedicanda est, illud debet disquiri, quis, id est cuius civitatis episcopus, antequam basilica, quae nuper fabricata est, fundaretur, baptizaverit incolas, et ad cuius consignationem sub annua devotione concurrerint. Non enim terminis haec aut locis convenit definiri, sed illius facere dioecesim, qui superius continetur, ut constet, commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati, et ideo, fratres carissimi, amotis ambagibus et omni circuitione semota haec vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxime ad consecrationem vocetur, cui per hunc modum, quem scripsimus, constat debere permitti. CAP. II. Nihil iuris deperit episcopo, in cuius dioecesi sita est ecclesia, quam Papa unit ecclesiae alterius diocesis. Et est casus quotidianus. Idem Agapito Abbati. Quia monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, [ita] hostilitate faciente [a congregatione] funditus dicitur desolatum, [ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit,] illud tuo monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actionibus, utile perspeximus uniendum, †[ut res eius tenendi vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia. In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore, quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud praesumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae, ut sollicitudinem illic debeas adhibere, committitur.] Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen iurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cuius civitate monasterium tuum est situm, sed Nucerinus, cuius est dioecesis, habeat. Nam sic huius loci ordinationem disponimus, ut tamen iura sua singulis episcopis inviolata servemus. CAP. III. Episcopo subsunt omnia loca pia, et ad eius sollicitudinem debent ordinari ad usum destinatum. Ex decretis Eugenii Papae. De xenodochiis et aliis similibus locis per sollicitudinem episcoporum, in quorum dioecesi exsistunt, ad easdem utilitates, quibus constituta sunt, ordinentur. CAP. IV. Locus, auctoritate episcopi ad usum hospitalitatis deputatus, est religiosus, et ad mundanos usus redire non debet. Urbanus III. Ariminensi Episcopo. Ad haec †super eo, quod quaesitum est a nobis, utrum hospitalis domus possit in saecularem habitum commutari, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si locus ille ad hospitalitatis usum et pauperum provisionem fuerit, sicut moris est, auctoritate pontificis destinatus, quum sit religiosus, non debet mundanis usibus deputari, sicut de vestibus et ligneis vasis, et aliis utensilibus ad cultum religionis per pontificem deputatis, antiqua consuetudo indubitanter observat, et venerabilium Patrum edocent sanctiones. CAP. V. Locus religious debet reformari de religiosis duntaxat, non de saecularibus, nisi in defectum religiosorum. Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae. Inter quatuor (Et infra: [cf. c. 8. de mai. et ob. I. 33.]) De monasteriis quoque Graecorum, in saeculares canonicos convertendis, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, Quamdiu monasteria per regulares viros, sive Graecos sive Latinos, remanere potuerint ordinata, non sunt ad saeculares clericos transferenda. Sed si regulares defuerint, propter eorum defectum in eis saeculares clerici poterunt ordinari [Praeterea etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.] CAP. VI. Ecclesia, sita in diocesi episcopi, tenetur sibi in epscopalibus respondere, nisi appareant remissa legitime; et potest episcopus remittendo episcopalia censum sibi retinere. Idem Abbati et Fratibus Cryptae ferratae. Constitutus in praesentia nostra venerabilis frater noster episcopus Albanensis in ecclesia Castri, quod Pauli dicitur, in qua ius patronatus monasterio vestro recognoscebat, a vobis ius episcopale duplici ratione petebat; primo, quoniam sita erat in dioecesi Albanensi, et ideo de iure communi ei tenebatur in episcopalibus respondere; †secundo, quoniam in multis privilegiis Romanorum Pontificum, distinguentibus fines dioecesis Albanensis, inter alias ecclesias, in quibus iurisdictionem exercet, haec Albanensi ecclesiae auctoritate apostolica confirmatur. Verum oeconomus vester proposuit ex adverso, quod, etsi ecclesia sita esset in dioecesi Albanensi, et in privilegio ipsius episcopi non sine subreptionis vitio eius esset nomen inscriptum, ei tamen non tenebatur in aliquo respondere, quum Albericus, quondam fundator ipsius, de assensu felicis recordationis B. Papae praedecessoris nostri monasterio Cryptae ferratae saepe dictam ecclesiam contulisset. Praeterea bonae memoriae Dominicus Lavitanus episcopus, de quo non erat contentio inter partes, qui fuerat episcopus Albanensis, universas ecclesias, ad vestrum monasterium pertinentes, in dioecesi eius sitas, et quicquid iuris tam in monasterio vestro Cryptae ferratae, quam in eis habebat, in emphyteusim sub annua octo denariorum usualium pensione quos annatas in capite publicum nominat instrumentum monasterio vestro concessit, ita videlicet, ut liceret abbati et fratribus eiusdem monasterii a quocunque vellent episcopo tam ordinationem clericorum quam consecrationem altarium in monasterio ipso et praedictis ecclesiis obtinere, in quibus etiam vobis tertiam partem mortuariorum indulsit, et C. Papa praedecessor noster quod ab eo factum fuerat suo privilegio confirmavit, et ex certa scientia statuit in perpetuum observandum. Verum, etsi ecclesia ipsa fuisset aliquando ecclesiae Albanensi subiecta, monasterium tamen vestrum nihilominus legitima se poterat praescriptione tueri, quum per quadraginta annos ipsam pacifice possedisset, quod per testes idem nisus est oeconomus comprobare. Ceterum oeconomus episcopi memorati ad obiecta respondit, quod concessio fundatoris Albanensi ecclesiae non nocebat, quum fundator solum ius patronatus monasterio concesserit memorato, et ipse super iure patronatus vobis controversiam non moveret; concessionem autem episcopi Lavitani non tenere dicebat, utpote continentem simoniacam pravitatem. Quum enim tertiam partem mortuariorum monasterio concessisset eidem, et tam in ordinationibus clericorum quam altarium consecrationibus indulsisset ei plenariam libertatem, sic videlicet, ut ea possent a quocunque mallent episcopo sine contradictione cuiuslibet obtinere: non est dubium, quin quum spilitualia haec exsistantt eo ipso, quod super his recompensationem certae pensionis accepit, commiserit vitium simoniae. Unde contractus huiusmodi, velut simoniacus, nullam obtinet firmitatem. Confirmatio autem apostolicae sedis fuerat super hoc per subreptionem obtenta, quum in ea de pensione nulla mentio habeatur. (Et infra:) Quum autem nec insolitum sit, nec novum, ut, quum episcopi ecclesias aliquas tam in spiritualibus quam in temporalibus concesserint piis locis, aliquid sibi reservent in eis nomine pensionis, nos quoque, quum vel libertatis privilegium, vel protectionis praesidium aliquibus ecclesiis indulgemus, gratis accipiamus censum gratis oblatum, et in literis nostris ad successorum nostrorum memoriam census exprimamus et etiam quantitatem: (Et infra:) Nos igitur, auditis his et aliis hinc inde propositis, oeconomum monasterii vestri oeconomo eiusdem episcopi ecclesiae Lavicanae nomine in solutionem pensionis praedictae, iuxta ratam, quae contingit ecclesiam praedictam, et restitutionem subtractae a quadraginta annis, secundum ratam eandem, per diffinitivam sententiam condemnamus, et eundem oeconomum vestrum ab impetitione oeconomi eiusdem episcopi super aliis reddimus absolutum, perpetuum illi silentium imponentes. Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavicani expressa fuerit certa poena quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propia convincatur, quum et pars vestra episcopo subtraxerit pensionem et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia sicut oeconomus proposuit memoratus utramque partem ab ea reddimus absolutam. CAP. VII. Episcopus, petens ecclesiam quoad temporalia et spiritualia, obtinet in spiritualibus eo ipso, quod probat esse in sua dioecesi, si non appareat exempta; sed in temporalibus succumbit, nisi alter doceat de iure suo. Et in hoc ultimo est causus notabilis. Idem Abbati et Conventui Farbensibus. Quum venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tit. sanctae Anastasiae presbytero et Pelagio sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et Ricardo procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Angeli de Cauceia cum suis pertinentiis et possessionibus petiisset, asserens, eam ad se tam in spiritualibus quam in temporalibus pertinere, [primo possessorium et postea petitorium intentando,] allegavit ante omnia ius commune: quia, quum constituta sit m dioecesi Sabinensi, ut dicebat, sub ipsius debebat consistere potestate [iuxta canonicas sanctiones. Verum, quum ex vestra fuisset parte negatum, eandem ecclesiam in praedicta dioecesi constitutam, idem episcopus ad hoc probandum privilegium bonae memoriae Anastasii Papae praedecessoris nostri coram ipsis exhibuit, in quo mons Tancia pro Sabinensis episcopatus termino ponitur, et inter alias ecclesias Sabinensis dioecesis eadem ecclesia S. Angeli numeratur, ac in praedicto monte dicitur esse constructa, hoc idem per publicum instrumentum, quo procurator vester utebatur, ostendens, in quo dicitur, quod dicta ecclesia sita est in territorio, Sabinensi, quum Sabiensis dioecesis longe amplius quam Sabinense territorium extendatur.] In temporalibus quoque ad se dictam ecclesiam pertinere, idem episcopus nitebatur ostendere per publicum instrumentum, in quo continebatur expresse, I. Sabinensem episcopum H. Farbensi abbati et duabus personis post ipsum dictam ecclesiam cum suis pertinentiis locavisse pro annua quatuor solidorum Papiensium pensione, in assumptione beatae Virginis persolvenda. Sed pars vestra proposuit, instrumento praedicto nullam fidem penitus adhibendam propter superlinearem scripturam et rasuram [in] loco suspecto factam, ubi videlicet annotatio temporis recensetur. †Fuit insuper ex episcopi parte propositum, quod, quum ab ecclesia S. Angeli nomine monasterii vestri multo tempore fuerit certa pensio ecclesiae Sabinensi soluta, manifeste liquebat, ad eandem ecclesiam, a qua locatio facta fuerat, [supradictam ecclesiam] iure proprietario pertinere. [Praeterea quum bonae memoriae Lucius Papa praedecessor noster iniunxerit Sabinensibus, ut ad recuperationem Tanciae, quam eo tempore tenebatis, intenderent, et per eosdem Petro de Bono, tunc Sabinensis episcopatus procuratori, tam Tancia quam ecclesia S. Angeli fuerit restituta, et vos eandem ecclesiam postea duxeritis occupandam, eiusdem erat episcopo restitutio facienda, sicut idem episcopus ea omnia per idoneos testes esse asserebat esse probata.] Ad haec autem procurator respondebat praedictus, quod, etsi quidam testes se vidisse deponant, ecclesiam S. Angeli pensionem IV. solidorum Sabinensi episcopo persolvisse, nullum tamen ex hoc monasterio vestro poterat praeiudicium generari, quum non appareat, pensionem ipsam ex parte monasterii fuisse solutam, et quamquam etiam testes asserant, se vidisse multoties praetaxatam pensionem exsolvi, non tamen ostenditur tanto tempore praestita, quod usque ad praescriptionem legitimam porrigatur. Item, sicut ad rei proprietatem locatio facta non sufficit, ita nec solutio, nec perceptio pensionis. [Licet etiam idem Lucius praedecessor noster suprascriptum mandatum Sabinensibus dederit circumventus, credens, prout ei suggestum fuerat, ad Sabinensem episcopatum praedictum locum et ecclesiam pertinere, ac Farfenses monachi propulsantes iniuriam ab eisdem Sabinensibus irrogatam retinere curaverint ecclesiam memoratam, propter hoc non erat episcopo restitutio facienda, maxime quum a vacino contrariam esset sententiam super petitorio excepturus, et qui petit quod redditurus est, dolum facere dignoscatur, sicut in civilibus legibus continetur. Medietatem quoque oblationum specialium quorundam dierum idem episcopus in eadem sibi ecclesia vendicabat, quam eidem de plano procurator vestri monasterii recognovit.] Quia igitur his et aliis intellectis, quae coram cardinalibus supra dictis pars utraque proponere procuravit, nobis constitit, ecclesiam supra dictam sancti Angeli constitutam esse in dioecesi Sabinensi, de consilio fratrum nostrorum episcopale ius in omnibus spiritualibus eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis tantum exceptis, quae per authentica scripta ei dignoscuntur esse subtracta, †[hoc ad cautelam expresso, ut medietatem oblationum praedictarum dierum, quam sicut dictum est, ipsi procurator recognovit iam dictus, in eadem ecclesia percipiat annuatim.] Quia vero instrumentum praedictum, per quod episcopus supra dictam ecclesiam intendebat [sibi] quoad temporalia vindicare, ad faciendam super hoc fidem invalidum esse cognovimus, utpote propter praedicta de iure suspectum: vos ab impetitione ipsius quoad temporalia eiusdem ecclesiae duximus sententialiter absolvendos, eidem super hoc silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbi II. Non. Aug. Ao. XII. 1209.] CAP. VIII. Monasterium subiectum est episcopo, in cuius dioecesi situm est, nisi probetur exceptum. H. d. quoad titulum. Idem. Quum dilectus filius †[F. Auriensis decanus nuncius venerabilis fratris nostri Auriensis episcopi, et magister Robertus monachus Cellae novae et abbatis sui nuncius, ad sedem apostolicam accessissent, nos eis dilectum filium P. sanctae Mariae in Via lata diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo fuit ex episcopi parte propositum, quod, quum idem episcopus abbatem sibi lege dioecesana subiectum vocasset ad synodum, ipse non solum non accessit ad ipsum, immo etiam sancti Petri et sanctae Columbae prioribus et archipresbytero Cauci in Auriensi dioecesi constitutis prohibuit, ne ad ipsius episcopi synodum accedere attentarent, licet etiam vocarentur. Quumque dictus episcopus, ut saltem humiliter abbatem ad bonum obedientiae revocaret, et vinceret in bono malum, ipsi mandasset, ut eum ad statutum terminum in monasterio exspectaret, licet episcopus illuc, iuxta quod promiserat, accessisset, abbatem non reperit, et portas monasterii clausas invenit, nec ad monachos aditus ei est concessus. Propter quod abbatem suspendit, et monasterium interdixit. Verum quum nec propter hoc abbas ipse a suo contumaciae proposito resiliret, nec latas in se ac monasterium sententias observare, in eum excommunicationis sententiam promulgavit, quam dictus episcopi nuncius a nobis petiit confirmari. Ceterum nuncius partis adversae petitionem eius non esse admittendam proposuit, quia, licet monasterium ipsum infra metas Auriensis dioecesis sit constructum, liberum tamen semper exstitit, et ab omni iurisdictione ac iugo Auriensis ecclesiae a tempore suae fundationis exemptum. Praeterea si episcopus aliquam in eo, quod verum non erat, iurisdictionem haberet, quia tamen abbas ab omni gravamine prius ad sedem apostolicam appellarat, sententiam in eum et monasterium postmodum latam nullam idem nuncius obtinere asseruit firmitatem. Conquestus est etiam idem nuncius ex parte capituli Cellae novae, quod dictus episcopus abbatem eorum adeo circumvenit, quod contra immunitatem ipsius ecclesiae ipsis nescientibus ei obedientiam repromisit.] Nos igitur super praedictis per memoratum cardinalem instructi, Quia causa ipsa non poterat in nostra praesentia terminari, utpote quum nuncius monasterii super procuratione vel ratihabitione literas non haberet: eam vestro duximus examini committendam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus, si vobis constiterit, abbatem ipsum ad sedem apostolicam super hoc, antequam episcopus in eum suspensionis vel excommunicationis, et in monasterium interdicti sententias tulerit, legitime appellasse, vel monasterium a iurisdictione episcopi eiusdem esse exemptum, eo non obstante, quod abbas, ab eo, sicut dicitur, circumventus, praeter fratrum suorum assensum ei obedientiam repromisit, quum fraus et dolus ei patrocinari non debeant, iudicetis illas sententias appellatione remota penitus non tenere, alioquin faciati eas per censuram ecclesiasticam inviolabiliter usque at satisfactionem congruam observari. Quodsi forsan abbas, ipse in exemptionis probatione defecerit, nec legitima se poterit praescriptione tueri, licet probet, se ante praedictas sententias appellasse, nihilominus tamen monasterium ipsum iudicetis Auriensi ecclesiae subiacere, in cuius est dioecesi fundatum. Similiter, eo in probatione appellationis deficiente, si vobis constiterit de exemptione vel legitima praescriptione, tam abbatem, quam monasterium ab impetitione eiusdem episcopi et ecclesiae ipsius penitus absolvatis, [et faciatis quod decreveritis etc. Dat. Lat. VII. Kal. Apr. 1198.] CAP. IX. Novam religionem non licet constituere sine auctoritate Romani Pontificis nec in diversis monasteriis potest quis esse abbas vel monachus. Sic principaliter summatur, licet plura dicta habeat. Idem in concilo generali. Ne nimia religionum diversitas gravem in ecclesiam Dei confusionem inducat, firmiter prohibemus, ne quis de cetero novam religionem inveniat, sed quicunque ad religionem converti voluerit, unam de approbatis assumat. Similiter qui voluerit religiosam domum de novo fundare, regulam et institutionem accipiat de [religionibus] approbatis. Illud etiam prohibemus, ne quis in diversis monasteriis locum monachi habere praesumat, nec unus abbas pluribus monasteriis praesidere. TITULUS XXXVII. DE CAPELLIS MONACHORUM ET ALIORUM RELIGIOSORUM.

CAP. I.

Ad curam monasterio subiectam non monachi, sed saeculares clerici praeficiuntur, et episcopis subsunt.

Urbanus III.

In ecclesiis, ubi monachi habitant, populus per monachum non regatur; sed capellanus, qui populum regat, ab episcopo per consilium monachorum instituatur, ita tamen, ut ex solius episcopi arbitrio tam ordinatio eius quam depositio, et totius vitae pendeat conversatio. CAP. II.

Si ecclesia non cathedralis vindicat sibi ius in alia ecclesia obtinebit solum quoad ea, quae probabit sibi deberi praescriptioni vel alio legitimo modo. H. d. secundum communem et verum intellectum.

Innocentius III. Archipresbytero et Clericis sanctae Caeciliae.

Dilectus filius M. syndicus ecclesiae vestrae, in nostra praesentia constitutus, ab oeconomo sancti Laurentii de Piscinula in scrutiniis, baptismate, processionibus, et capitulis et similibus subiectionem postulans, possessorium et petitorium intentabat. Quum enim ecclesia sancti Laurentii sit in parochia vestra sita, debet de iure communi, sicut idem syndicus proponebat, ecclesiae vestrae in praedictis omnibus subiacere, nisi se posset vel speciali privilegio, vel legitima praescriptione tueri, quia nec privilegium exemptionis habet, nec praescriptionem pro se poterat allegare, quum illa ecclesia sanctae Caeciliae praescripsisset, sicut per testes dicebat legitime comprobatum. Praeterea, quum olim coram bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro super praedictis inter vestram et praedictam ecclesiam quaestio verteretur, M. presbyter eiusdem ecclesiae fuit sponte confessus, quod ecclesiae sanctae Caeciliae scrutinium et baptisma debebat, sicque ad proprietatem vestram iustitiam recognovit. Quumque pars vestra testes sufficientes et idoneos, qui se illum diversis temporibus ad capitulum vocasse, ipsumque venisse firmiter asserebant, in medium produxisset, eis iurare paratis, praedictus presbyter se vocatum ivisse ad capitulum est confessus. Unde praedictus praedecessor noster ecclesiam vestram capitulo, quo se conquesta fuerat spoliatam, salvo iure proprietatis ecclesiae sancti Laurentii revestire curavit, sicut in eius literis continetur. Per hoc ergo et proprietatem quoad scrutinium et baptisma, et possessionem quoad capitulum vester voluit syndicus comprobare. Ad haec autem sancti Laurentii oeconomus ex adverso respondit, quod ecclesia illa nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinebat. Quum enim monasterium monialium fuerit, sicut ex multis scriptis authenticis edocetur, et generaliter servetur in Urbe, ut nullum monasterium titulo sit subiectum, incongruum videbatur, ut regulares saecularibus supponantur. Praeterea usque hodie nos in ea institutionem et destitutionem liberam exercemus, †quum et bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilectum filium M. scriptorem nostrum archipresbyterum in ea sine contradictione cuiuslibet statuisset. Sic ergo ecclesiam ipsam liberam et in possessione libertatis exsistere dictus voluit oeconomus comprobare. Quum ergo pro eo habeat ius commune, in eo videlicet, quod universa monasteria Urbis ad Romanam ecclesiam nullo pertinent mediante, affirmanti contrarium fides non est aliquatenus adhibenda, nisi super hoc privilegium induxerit speciale. Quod autem dicitur in parochia vestra sita, idem oeconomus penitus denegavit. Sed etsi hoc verum esset, sufficienter tamen se poterat praedicta ratione tueri. Confessio autem M. presbyteri super scrutinio et baptismo eidem ecclesiae praeiudicare non poterat, quum super his lis contestata in eiusdem praedecessoris nostri praesentia non fuisset, sicut ex forma petitionis et conclusionis apparet. Hac etiam sententia non fuerat hactenus ecclesia vestra usa, sed eam duxerat usque ad haec tempora supprimendam. (Et infra:) Nos igitur, auditis propositis, rationibus et allegationibus, instrumentis et attestationibus plenius intellectis, et cum fratribus nostris deliberato consilio, oeconomum eiusdem ecclesiae sancti Laurentii syndico vestro in baptismo, et scrutinio et processionibus condemnamus, ita tamen, ut per hoc ecclesiae Romanae nullum praeiudicium generetur, si quando forte ius suum duxerit prosequendum. In institutione autem et destitutione et capitulo oeconomum ipsum ab impetitione syndici vestri prorsus absolvimus, syndico vestro super hoc perpetuum silentium imponentes. CAP. III. In prioratibus monachorum non possunt singuli monachi commorari; etiamsi super hoc habeant rescriptum apostolicum, nisi in illo fiat mentio de Lateranensi concilio. Honorius III. Episcopo Venetensi. Ex parte tua fuit propositum †coram nobis, quod, conquerentibus olim abbate ac conventu Rivensi Venetensis dioecesis, quod tu compellere moliebaris eosdem, ut instituerent plures monachos in quibusdam suis prioratibus tuae dioecesis, in quorum singulis singuli monachi hactenus steterant, quum pluribus facultates non suppetant eorundem, nos abbati S. Albini Andegavensis et collegis eius per literas nostras dedimus in mandatis, ut de ipsorum locorum facultatibus inquirentes, in eorum singulis facerent plures institui monachos, si pluribus illorum sufficiunt facultates; alioquin tibi auctoritate praesentium inhiberent, ne abbatem et conventum praedictos molestares super instituendis pluribus in eisdem. Unde idem Abbas et conventus Rivenses Venetensis dioecesis occasione literarum apostolicae sedis asserunt sibi esse concessum, ut in singulis locorum ipsorum prioratibus singuli monachi commorentur, si pluribus non suppetunt facultates eorundem. Quum autem id obviet Lateranensi concilio, de quo nulla mentio est in literis ante dictis, postulasti nostro edoceri responso, utrum nostrae intentionis fuerit per huiusmodi literas cum abbate et conventu praedictis contra ipsum concilium dispensare. Nos ergo Fraternitati tuae breviter respondemus, quod tenoris huiusmodi literas ab apostolica sede non credimus emanasse. Quodsi per occupationem forsitan emanaverint, nolumus per hoc derogari concilio supra dicto. CAP. IV. Ordinarius compellit abbatem, ut monachos a prioratibus revocet ad claustrum, vel eis socios adiungat. Idem Burdegalensi Archiepiscopo. Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod nonnulli monachi, lege tibi dioecesana subiecti, in quibusdam prioratibus habitant solitarii contra statutum generalis concilii. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus ipsorum monachorum abbates seu priores, ut vel ipsos ad claustrum revocent, facientes in ipsis ecclesiis deserviri per clericos saeculares, vel alios monachos eisdem associent, cum quibus vitam possint ducere regularem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, proviso, quod ad exemptos manum occasione mandati huiusmodi non extendas. TITULUS XXXVIII. DE IURE PATRONATUS. CAP. I. Si propter discordiam patronorum ecclesia caret administratore, cessatur in ecclesia a divinis, tolluntur reliquiae, et ostia clauduntur, si aliter sine scandalo ecclesiae provideri non potest. H. d. cum cap. sequenti. Ex concilio Mediolanensi. Perlatum est †ad nos, quod inter heredes ecclesiae, in rebus propriis constitutae, dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros, quod sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde Nobis visum est, quod ecclesia inter heredes patroni dividi non debeat. Et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, propter quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, si aliter provideri non poterit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solennia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium valeat exercere. CAP. II. Summatum est in cap. proximo. Ex concilio Triburiensi. Quaecunque ecclesia †a compluribus coheredibus sit obsessa, concordi unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat proa ecclesia dissidere patronos, ut eam nolint sub uno presbytero procurari, et propterea iurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare, quia iuxta Apostolum servos Dei non oportet litigare, episcopus, si aliter non poterit ipsi consulere, tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque eiusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo consignet ea, ut sacrum mysterium nullus in ea celebret, antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui sacrosancta sit idoneus procurare, et populo Dei utiliter praeesse. CAP. III. Si patroni in praesentando discordant, praefertur praesentatus a maiori parte, si est idoneus, et, si hoc sine scandalo fieri non potest, vel patroni infra tempus debitum non praesentant, episcopus ordinabit ecclesiam. Ex concilio Lateranensi. Quoniam in quibusdam locis fundatores ecclesiarum aut heredes eorum potestate, in qua eos ecclesia hucusque sustinuit, abutuntur, et, quum in Dei ecclesia usus debeat esse qui praesit, ipsi plures sine respectu subiectionis moliuntur eligere, et, quum una ecclesia unius debeat esse rectoris, pro sua dissensione plurimos repraesentant: quocirca praesenti decreto statuimus, ut, si forte in plures partes fundatorum se vota diviserint, ille praeficiatur ecclesiae, qui maioribus iuvatur meritis et plurimorum eligitur et approbatur assensu. Si autem hoc sine scandalo esse nequiverit, ordinet antistes ecclesiam, sicut melius eam secundum Deum viderit ordinandam. Et id ipsum etiam faciat, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et, cui competat, infra quatuor menses non fuerit diffinitum. CAP. IV. Excommunicantur patroni laici, qui clericos instituunt et destituunt in ecclesiis etiam patronatis, vel bona ipsarum aliter administrant. Et clerici, qui institutionem laicorum recipiunt, communione priventur. Ex eodem. Praeterea, quia in tantum quorundam laicorum processit audacia, ut, episcoporum auctoritate neglecta, clericos instituant in ecclesiis, et removeant [etiam,] quum voluerint, possessionem quoque atque alia ecclesiastica bona pro sua voluntate plerumque distribuant, et tam ecclesias ipsas quam homines earum talliis et exactionibus gravare praesumant, ipsos, qui amodo ista praesumpserint, anathemate decernimus feriendos. Presbyter autem sive Clericus, qui ecclesiam per laicos sine proprii episcopi auctoritate receperit, communione privetur, et, si perstiterit, a ministerio ecclesiastico et ordine deponatur. [Sane quia laici etc.] CAP. V. Si patronus laicus successive praesentat duos, et secundus instituitur ab episcopo, valet institutio. Hoc dicit primo. Patronus non potest clerico vel alteri ecclesiae conferre ecclesiam patronatam, vel alteri donare. Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Quod autem consulis, si clericus idoneus ad vacantem ecclesiam praesentatus non fuerit ab episcopo dioecesano admissus, et postmodum alius idoneus praesentatus, et institutus ab episcopo possessionem tenuerit corporalem, an, primo clerico ecclesiam petente, debeat posterior removeri, vel posterior priori praeferri, dubium non est, quin in casu isto melior sit conditio possidentis, quoniam, antequam praesentatio per dioecesanum episcopum approbetur, ratum non est quod a patrono fuerat inchoatum. De cetero tuae prudentiae respondemus, quod, si laici clericis vel collegiis de concessionibus vel donationibus instrumenta confecerint in haec verba vel similia “concessi vel dedi ecclesiam, et praesenti charta firmavi”, si consensus episcopi non accesserit, nihil agi videtur, quia pro non dato habetur, quod ab illo datur, qui non potest de iure donare. CAP. VI. Comparans vel emens ius patronatus, eo spoliari debet. Vel sic: Qui emit ius patronatus, ut possit praesentare filium vel nepotem, seu quem vult, eo privari debet. H. d. et utraque lectio potest sustentari. Idem Exoniensi Episcopo. Quia clerici quidam vestrae iurisdictionis advocatias ecclesiarum, sicut accepimus, comparant, vel quocunque modo possunt acquirunt, ut postmodum eorum filii vel nepotes ad easdem ecclesias praesententur, nos, tam pravam consuetudinem penitus eradicare volentes, nihilominus praesentium vobis auctoritate mandamus atque praecipimus, ut id arctius inhibere procures, eosdem advocationibus taliter acquisitis appellatione postposita spoliando. CAP. VII. Ius patronatus, consistens in aliqua universitate temporalium, transit cum ipsa universitate, etiamsi universitas transeat tantum quoad utile dominium; nisi ius patronatus specifice sit exceptum. H. d. et est notabilis casus, et quotidie allegatur. Idem Herfordensi Episcopo et Abbati de Forde. Ex literis I. Salabriensis episcopi accepimus, quod defuncta persona ecclesiae de Laton. G. miles, qui villam, in qua ecclesia sita est, a monasterio de Vinton. ad firmam tenebat, ad eandem vacantem G. clericum praedicto episcopo praesentavit. Postmodum abbatissa praedicti monasterii, ad episcopum veniens, alium praesentavit eidem ad ecclesiam supra scriptam, quo nolente praesentatum ab ea recipere, apud Cantuariensem archiepiscopum gravem de episcopo deposuit quaestionem. †Archiepiscopus, quia visum sibi erat, quod factum militis super praesentatione praefata nullius esset momenti, praedicto episcopo in virtute obedientiae iniunxit, quod personam illam reciperet et in possessionem induceret, quam abbatissa sibi decreverat praesentandam. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefato militi praescripta villa fuerit non excepto iure patronatus ad firmam concessa, vel, antequam de iure patronatus inter abbatissam et militem controversia esset suborta, praefatus G. de Leicestria in praescripta ecclesia per episcopum ad praesentationem militis institutus fuisset, ei, dummodo alias sit idoneus, adiudicetis ipsam ecclesiam ita, quod, si abbatissa obtineat adversus militem, illi de temporalibus debeat respondere. CAP. VIII. Si laicus clerico vel religioso loco concedit ecclesiam sine consensu episcopi, non obstante tali concessione, quae non valet, ad ipsam ecclesiam, quum vacaverit, poterit praesentare, et eam alteri ecclesiae de consensu episcopi concedere. H. d. cum cap. Quum laici, et cap. Suggestum, infra eod. Idem Vintoniensi Episcopo. Illud [vero] praetereundum non duximus, super quo te intelleximus dubitare, quod, si aliquis laicus episcopo inconsulto ecclesiam non vacantem concedit alicui religiosae domui, et postea, quum vacaverit, ad praesentationem eiusdem laici aliquis clericus ibi fuerit per dioecesanum episcopum institutus, prior concessio secundam institutionem, quo minus habeatur rata et firma, non potest nec debet aliquatenus impedire, quum illa concessio de iure nullius possit esse momenti, tum quia de re non vacante facta est, tum quia laicus sine auctoritate episcopi nemini potest ecclesias dare, licet religioso loco ius patronatus conferendi liberam habeat facultatem. Si vero ius patronatus vacante ecclesia religioso loco contulerit, et aliquis postea sine praesentatione fratrum eiusdem loci fuerit in ipsa ecclesia institutus, eius secundum rigorem iuris est institutio irritanda. CAP. IX. Instituti in ecclesiis patronatis per novos patronos mutari non possunt, nec vicissitudines ecclesiarum per eos fieri. Idem eidem. Querimonia, †prioris et fratrum de Lauth nobis literis destinata audivimus, quod R. quondam Herfordensis comes ius, quod idem prior et fratres in ecclesia de Wic. ex donatione H. de Laci fundatoris ecclesiae suae, et ipsius R. soceri habere debebant, bonae memoriae I. quondam Wigorniensi episcopo recognovit. Unde episcopus postea iam dictos priorem et fratres nullo reclamante aut contradicente exinde investivit, quam illi deinde quiete et pacifice possederunt. Demum quum inter comitem praefatum et C. uxorem suam, in cuius patrimonio ecclesia illa consistit, divortium per ecclesiasticum iudicium celebratum fuisset, eadem C. W. Pictaviensi nupsit, qui ecclesiae praescriptae fructus memorato priori et fratribus subtraxit omnino, et eos in usus R. sacerdotis eiusdem loci sine episcopali auctoritate convertit. Quumque postmodum, W. de medio sublato, praefata C. tertio viro W. scilicet de Mediran, esset matrimonio copulata, idem W. in ea, qua et W., temeritate persistens, iam dictum R. in ecclesia praetaxata contra priorem supra dictum manutenere et fovere incepit, dicens, quod praenominatus episcopus I. [fecit] super ecclesia, quae de uxoris suae advocatione exsistit, dum erat in potestate illius viri, a quo postmodum separata fuisse dignoscitur, nullam debere firmitatem habere, praesertim quum patrimonium uxoris suae, sicut asserit, integre sibi restitutum non esset, nisi de ecclesia illa suam posset adimplere voluntatem. Unde, quoniam Absurdum videtur omnino, et ab ecclesia Dei penitus eliminandum, ut ad singulas patronorum secundum humanam conditionem mutationes ecclesiarum ordinationes mutentur, nec quod a suprascripto H. taliter factum fuit alicui successorum licuit revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et studiose inquiras, et si ita inveneris esse, prout superius est narratum saepe dictis priori et fratribus, ecclesiam praelibatam omni occasione et appellatione cessante restituas et in pace facias possidere. Et vicissitudines etiam huiusmodi ecclesiarum ab advocatis vel aliis praesumantur sed earum praesumptores usque ad dignam satisfactionem dilatione sublata, vinculo excommunicationis percellas. CAP. X. Patronus ecclesiam clerico conferre non potest, et, si contulerit, potest hoc non obstante ad ecclesiam praesentare rectorem. Idem Eboracensi Archiepiscopo. Quum laici episcopis nescientibus aut non consentientibus ecclesias clericis concedunt, in quibus habent ius patronatus, et postea poenitentia ducti alios ad easdem ecclesias episcopis repraesentant, et illi ad eorum praesentationem in eisdem ecclesiis ab episcopis instituuntur, eorum debet institutio stare et firmiter observari, qui auctoritate sunt episcopi instituti, concessione priori, quae nulla est, omnino evacuata. Non enim licet laicis clericos in ecclesiis praesumptione propria ordinare. CAP. XI. Religiosi vindicare vel retinere non possunt ecclesias sibi concessas a laicis sine dioecesani concessu, nisi legitime praescripserint, vel postea dioecesanus consenserit. Idem Abbatibus, Prioribus et Clericis per archiepiscopatum Eboracensem constitutis. Cura pastorali †necessitate constringimur, et auctoritate iniuncti nobis officii provocamur, pro statu ecclesiarum vigili studio satagere, et, ne contra iuris ordinem alicui conferri valeant, attentiori sollicitudine providere. Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus ex donatione laicorum, nisi auctoritas dioecesani episcopi et consensus adsit, nullus vestrum aliquas sibi ecclesias vindicare praesumat, vel retinere taliter acquisitas, nisi legitima fuerit praescriptione munitus, aut dioecesani episcopi forte habuerit postea consensum. Quum enim laici non possint in alios nisi ius, quod habent, transferre, nos huiusmodi concessiones viribus carere decerninus, et irritas penitus esse censemus. CAP. XII. Si patroni ecclesiae vacantis infra tempus, a iure concessum, non presentant, episcopus ordinabit ecclesias. Idem Lingonensi Episcopo. Si vero aliquando ordinatio alicuius ecclesiae ad tuam institutionem spectat et pro controversia laicorum de iure patronatus inter se disceptantium malitiose prorogatur: fas tibi sit de auctoritate nostra appellatione remota in eadem ecclesia personam idoneam instituere, ita, quod ipsa eadem repraesentetur ab eo, qui ius evicerit patronatus. CAP. XIII. Si ius patronatus ecclesiae devenit ad exemptos, per hoc in nullo debet laedi ius episcopale. Idem Hospitalariis. Quum saeculum reliqueritis, †ut Creatori nostro possitis in arce contemplationis placere, decet vos ab his, quae sunt obvia rationi, abstinere, vel quae reprehensioni subiaceant, aut vestram opinionem aut famam valeant denigrare. Inde est, quod universitati vestrae districtius per apostolica scripta Prohibemus, ne, quum ratione feudorum emptorum aliterve acquisitorum, vel etiam alio modo ius patronatus in ecclesiis parochialibus acquisieritis, in eis presbyteros nisi per episcopum instituatis, nec episcopo ius parochiale minuere aut auferre aliquatenus praesumatis. Excommunicatos quoque ipsius episcopi vel archidiaconorum tuorum contra authentica scripta Romanae ecclesiae ad divina officia in capellis vestris recipere non audeatis. CAP. XIV. Sine consensu patroni non potest quis ecclesiam occupare. Idem. Ex insinuatione dilecti filii nostri O. clerici accepimus, quod, quum ei frater eius ius patronatus, quod in quibusdam ecclesiis, in Linconiensi et Salisberiensi episcopatibus constitutis, habebat, liberaliter contulisset, eas ecclesias quidam presbyteri et alii occasione fratris praedicti O. sine ipsius voluntate et assensu per violentiam occuparunt, et eas iniuste detinent occupatas. †Quia igitur nostra interest, ea, quae minus ordinate ab aliquibus subiectis attentantur, ad rectitudinis tramitem revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si est ita, sicut dictum est, memoratos presbyteros ecclesiarum earum detentores, ut easdem praedicto clerico restituant, per eum libere et pacifice ordinandas, monitione praemissa compellas. Quodsi praedicti presbyteri commonitioni tuae acquiescere forte noluerint, tu ipsos excommunicatione, et terras si quas habeat, omni occasione et appellatione cessante interdicto subiicias, et in memoratis ecclesiis divina facias cessare officia, quamdiu ab aliquibus praedictorum auctoritate militum occupatae detinebuntur. Quodsi nec earundem ecclesiarum detentores resipuerint, ipsos, appellatione cessante, ecclesiastica censura percellas. CAP. XV. Non potest patronus ecclesiam sibi retinere, vel etiam alteri concedere propria auctoritate. Idem Adonensis Episcopo. Consuluit nos †tua fraternitas, quid tibi faciendum sit de clericis, qui ecclesias constructas hereditario iure sibi vindicant, nec tibi volunt exinde respondere, et de laicis, qui praescriptas ecclesias filiis vel nepotibus suis dare nituntur. Quum autem sanctuarium Dei iure hereditario teneri non possit, et indignum sit penitus et absurdum, ut quilibet auctoritate propria ecclesiam occupet, vel taliter occupatas detineat: non decet aliquatenus sustineri, ut in episcopatu tuo vel clerici ecclesias a parentibus suis fundatas propria auctoritate detineant, aut laici filiis vel aliquibus aliis ecclesias concedant easdem. CAP. XVI. Ius patronatus per se vendi non potest. Idem. De iure vero patronatus in praescripta capella hoc tuae discretioni mandamus, quatenus, si R. Brito illud comparavit, quum inconveniens sit et penitus inhonestum vendi ius patronatus, quod est spirituali annexum, contractum illum sublato appellationis remedio irritum esse decernas, ipsumque apostolica auctoritate fretus non differas revocare. CAP. XVII. Patronus non potest sine episcopi vel Papae consensu etiam loco religioso conferre ecclesiae decimas vel aliud spirituale. Idem. Nullus laicus decimas, aut ecclesiam, aut quicquid ecclesiastici iuris est, sine concessione sui pontificis monasteriis vel canonicis conferat. Et si quis episcopus improbitatis vel avaritiae causa consentire noluerit, Romano pontifici nuncietur, et quod offerendum est tunc eius licentia offeratur. CAP. XVIII. Si quis episcopus in ecclesia alterius dioecesis est patronus, praesentatus ab eo debet admitti, si est idoneus. Idem. Significasti (Et infra:) Ceterum Si episcopi post promotionem suam praesentationes personarum ad ecclesias apatronis earum pro ecclesiis sibi commissis adepti fuerint, personae idoneae, quas ad eas vacantes praesentaverint, sunt admittendae. CAP. XIX. Institutus ad praesentationem eius, qui tunc ius patronatus ecclesiae possidebat, removeri non debet, licet illud ius ab eo postmodum evincatur; secus, si non possidebat, sed tantum credebatur esse patronus. Idem abbati S. Alberti. Consultationibus (Et infra: [cf. c. 10. de off. iud. del. I. 29.]) De cetero Si aliquis clericus ab ordinario iudice in aliqua ecclesia fuerit institutus ad praesentationem illius, qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus, et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus, qui institutus est, non debet ab ipsa ecclesia propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille, qui eum praesentavit, ius patronatus ecclesiae possidebat, quum ex hoc ei, qui de iure debet habere, nullum in posterum praeiudicium generetur. Si vero tunc non possidebat ius patronatus, sed tantum credebatur esse patronus, quum [tamen] non esset, nec possessionem patronatus haberet: secundum consuetudinem Anglicanam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero etc. (cf. c. 4. de don. III. 24.) CAP. XX. Valet secunda concessio ecclesiae, facta alteri ecclesiae per episcopum et patronum, non obstante priori, facta per patronum solum. Idem Eboracensi Archiepiscopo. Suggestum est auribus nostris, quod, quum ecclesiae quaedam de assensu domini fundi et auctoritate Eboracensis archiepiscopi ecclesiae beati P. Eboracensis concessae et assignatae sint in praebendam, canonici de Novoburgo concessionem illam attenuare et irritare nituntur occasione donationis, quam sibi asserunt prius factam fuisse. Unde, licet in donationibus ecclesiarum requirendus sit et exspectandus patronorum consensus, quia tamen ecclesiae ipsae, nisi auctoritas intervenerit pontificalis, canonice concedi non possunt: universitati vestrae significamus, quod prior concessio, si cum assensu patroni et auctoritate dioecesani episcopi facta est, aut eius assensus fuerit postea subsecutus, posteriori concessioni praefertur; alioquin illa debet praeferri, quamvis posterius facta sit, quae consensu domini fundi et episcopi auctoritate fulcitur. CAP. XXI. Ab officio et beneficio removetur qui monitus non dimittit ecclesiam sine consensu episcopi sibi concessam. H. d. – (Ad hoc etc.:) Laici, spoliantes ecclesiam, excommunicantur. H. d. Idem Archiepiscopis et Episcopis per Angliam Constitutis. Relatum est nobis, quod nonnulli, ambitione nimia tracti, occasione laicae recognitionis vel potentiae saecularis in saeculari foro, non requisita episcopi audientia, patronatus ecclesiarum et beneficia ecclesiastica sibi praesumunt in vestris parochiis vindicare. Quoniam igitur huiusmodi personae non intrant per ostium, sed aliunde conscendunt, ac per hoc indigni sunt pastoris nomine vel praerogativa gaudere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eos, quos patronatus ecclesiarum vel ecclesiastica beneficia constiterit praedicto modo adeptos, si commoniti praedicta minime resignaverint, nisi praescriptione aut episcopali concessione muniti fuerint, sublato appellationis diffugio ab officio reddatis et beneficio alienos, †et si nec sic destiterint, vinculo anathematis innodetis, et usque ad dignam satisfactionem teneatis et teneri faciatis adstrictos. Ad hoc, quoniam quidam laici ecclesias terris et aliis possessionibus spoliant, ut sic viros ecclesiasticos faciant coram saeculari iudice litigare, vobis praesentium auctoritate iniungimus, ut id publice sub interminatione curetis anathematis prohibere. Si quis autem prohibitionis vestrae contemptor exstiterit, eum, si manifestum fuerit, appellatione cessante excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sicut excommunicatum faciatis attentius evitari. CAP. XXII. Si quaestio iuris patronatus infra sex menses non terminatur a tempore vacationis, libere potest episcopus sine praesentatione ibidem instituere rectorem. H. d. Sed intellige de patronis ecclesiasticis; nam in laicis sufficiunt quatuor menses. Idem. Eam te decet (Et infra: [cf. c. 4. de aet. et qual. I. 14.]) Illas autem ecclesias, de quarum patronatu controversia fuerit, si infra sex menses, postquam vacaverint, non fuerit controversia terminata, licitum tibi sit de persona idonea sublato appellationis obstaculo ordinare. Ad haec etc. (cf. c. 27. de app. II. 28.) CAP. XXIII. Patronus ius patronatus propria auctoritate alienare non potest, nec ab ecclesia aliquid temporale exigere, nisi tempore fundationis a dioecesano illud fuerit sibi reservatum. Lucius III. Praeterea, quoniam advocati ecclesiarum in tantam noscuntur insolentiam prorupisse, ut sacerdotes et alios ecclesiasticos viros pro suae voluntatis arbitrio ecclesiis ipsis instituant atque destituant, et ius advocationis donationis vel emptionis titulo, aliisque pro sua voluntate contractibus etiam in alios transferre praesumunt, fodrum, albergarias, regium et similia, tanquam a propriis rusticis, ab ipsis ecclesiis extorquentes, et quod ministri ecclesiarum eis inconsultis faciunt iuxta proprium arbitrium in irritum deducentes, praesenti decreto statuimus, eos, sive advocati, sive patroni, vel vicedomini, sive custodes, vel guardias habentes, seu quocunque alio nomine censeantur, a gravaminibus ecclesiarum cessare, nihilque in ipsis praeter antiquos et moderatos reditus a locorum episcopis institutos exigere, aut, si aliud exegerint, excommunicationi subdantur. Contractus quoque huiusmodi, quos fecerunt vel facient in futurum, praesenti constitutione cassamus, et eos vim aliquam decernimus non habere. Ne autem per appellationis obstaculum aut in his quae de haereticis dicta sunt aut in advocatorum coercione quam diximus, praesentium deludatur auctoritas decretorum, totius appellationis remedium in praescriptis capitulis denegamus, nullam penitus audientiam quibuslibet contra haec appellantibus praebituri. CAP. XXIV. In pluribus successive praesentatis a patrono laico, episcopo datur gratificatio; sed in praesentatis a persona ecclesiastica potior est primo praesentatus. H. d. specialiter, et est unum de principalioribus cap. tituli. Idem Norvicensi Episcopo. Quum autem advocatus clericum unum idoneum episcopo praesentaverit, et postulaverit postmodum, eo non refutato, alium aeque idoneum in eadem ecclesia admitti: quis eorum alteri praeferatur, iudicio episcopi credimus relinquendum, si laicus fuerit, cui ius competit praesentandi. Verum si collegium vel ecclesiastica persona praesentationem haberet, qui prior est tempore, iure potior esse videtur. CAP. XXV. Ex constructione ecclesiae, facta de consensu episcopi, acquiritur ius patronatus. Hoc primo. Patronus non eligit praelatum in conventuali ecclesia, sed in capella sic. Hoc secundo. Patrono debetur processionis honor, et alimentatur ab ecclesia, si vergat ad inopiam. Hoc tertio. Et iste textus est de principalioribus. Clemens III. Nobis fuit (Et infra: [cf. c. 27. de simon. V. 3.]) Praeterea quaesivisti a nobis, si aliquis efficiatur sola ecclesiae constructione patronus, vel si ad electionem plebani sit cum clericis admittendus, seu ab ipsa repellendus omnino, tametsi de longa consuetudine allegaverit se electioni interesse debere. Inquisitioni tuae tale damus responsum, quod, si quis ecclesiam cum assensu dioecesani episcopi construxit, ex eo ius patronatus acquirit. Ceterum in conventuali ecclesia non electioni praelati faciendae, sed iam factae honestius patroni postulatur assensus, nisi patronus aliter de sua iurisdictione obtineat, ut partes suas interponere debeat electioni tractandae. Secus tamen est in capella, in qua unus presbyter instituendus a patrono quandoque eligitur, et pro institutione habenda loci episcopo praesentatur. Pro fundatione quoque ecclesiae honor processionis fundatori servatur, et, si ad inopiam vergat, ab ecclesia illi modeste succurritur, sicut in sacris est canonibus institutum. [Ad. ultimum etc. (cf. c. 27. de simon. V. 3.) Dat. Lat. VIII. Id. Maii.] CAP. XXVI. Patronus ecclesiae vacantis, quanquam sit clericus, ad eam se praesentare non potest. Innocentius III. Rothomagensi Archiepiscopo. Per nostras postulasti literas edoceri, utrum clericus aliquis ad vacantem ecclesiam, in qua ius obtinet patronatus, se ipsum, si est idoneus, valeat praesentare. Quum igitur nullus se ingerere debeat ecclesiasticae praelationis officiis, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nullus se potest ad personatum alicuius ecclesiae praesentare, quantumcunque idoneus sit, et quibuscunque studiis et meritis adiuvetur. [Dat. Rom. III. Id. Iun. Pont. nostri Ao. I. 1198.] CAP. XXVII. Si questio iuris patronatus inter patronos non diffinitur praeiudicio eorundem. Idem Conventrensi Episcopo. Quum propter discordias laicorum †non debeat ecclesiis praeiudicium generari, grave gerimus et indignum, quod, sicut nostro est apostolatui reseratum, occasione dissensionis, quae de iure patronatus vertitur inter eos, ecclesiae plus debito remanent rectoribus viduatae, quod in ipsarum grave dispendium noscitur redundare. Verum quia secundum Apostolum instantia nostra quotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo continua: volentes his, quae praemisimus, ex debito pontificalis officii obviare, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et ab eo, cui competit, infra quatuor menses non fuerit diffinitum, extunc ecclesiam ipsam appellatione remota de persona non differas idonea ordinare, ita, quod illi ex hoc non debeat in posterum praeiudicium generari, qui ius evicerit patronatus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.] CAP. XXVIII. Legatus de latere ecclesiam, cuius alia ecclesia est patrona, collationi suae reservare potest, licet non vacet, et conferre quum vacat. Hoc primo. Ex duobus, praesentatis a patrono laico, potest superior instituere secundum. Hoc secundo. Et sic quoad intellectum iste textus habet duo dicta diversa, licet quoad literam ambo commisceantur. Idem Archidiacono et Cancellario Altissiodorensibus. Quum dilectus filius, magister Gualterus de Picerei pro se ipso, et magister Hugo de Feverniaco pro decano de Alveoli super ecclesia de Beavilla invicem litigarent, utrique dilectum filium G. sanctae Mariae in porticu diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius paesentia idem magister proponendo monstravit, quod, Quum olim venerabilis frater noster Hostiensis episcopus, tunc sedis apostolicae legatus in partibus Gallicanis, et Guillelmum de Montibus insignisset charactere clericali, dilecto filio archidiacono Carnotensi mandaverit, ut ecclesiam, quam in archidiaconatu suo primo vacare contingeret, donationi suae servaret, inhibens, ne alicui conferret eandem, de qua G. clerico disposuerat providere, et ecclesia de Berovilla ibi vacasset, idem archidiaconus contra mandatum eiusdem legati ad ipsam G. subdiaconum praesentavit, cuius facto ab eodem legato cassato, ipse praefato G. concessit ecclesiam sic vacantem, †[sicut in ipsius authentico continetur. In quo postmodum tam venerabilis frater noster … episcopus, quam dictus archidiaconus Carnotensis qui patronus erat ecclesiae praebuerunt assensum, quemamodum literae testantur ipsorum, et sic memoratus Guilelmus ecclesiam ipsam per quatuor fere annos et ultra tenuit, et a decano qui hoc sciebat pariter et videbat nequaquam fuit fractus in causam.] Vacante vero quadam praebenda in ecclesia sancti Martini Carnotensis dioecesis, episcopus dictam ecclesiam ad praesentationem archidiaconi H. clerico, praebendam vero praefato G. assignare curavit. Unde ipse H. supplicabat [humiliter], eandem sibi ecclesiam confirmari, utpote quam canonice [sine contradictione] ac etiam ad praesentationem archidiaconi veri patroni se dicebat adeptum, [et adversario suo imponi perpetuum silentium super ea. Quod utique dicti decani procurator infitiatus adiecit quod, quum in obitu C. quondam decani de Alveoli, de Franconvilla et de Beavilla ecclesiae vacavissent … Carnotensis archidiaconus, ad quem illarum donatio pertinebat, G. fratri suo ecclesiam de Beavilla concessit, ac eum de mandato dioecesani episcopi de ipsa corporaliter investivit, sicut in litteris tam episcopi, quam etiam archidiaconi continetur. Post haec autem Guillelmus de Montibus litteras supradicti legati eidem archidiacono praesentavit, in quibus continebatur, eundem legatum sibi retinuisse donationem unius ecclesiae, quam primo contingeret in archidiaconatu Carnotensi vacare; et per hoc idem Guillelmus petebat ut vel alteram illarum ecclesiarum sibi conferret vel donationi legati reservaret eandem; qui respondit quod neutrum implere poterat eo, quod utramque iam aliis assignarat. Ipse vero Guillelmus, iterato ad eundem legatum accedens et falso suggerens ecclesiam de Beavilla vacare, obtinuit apud ipsum quod dictam ecclesiam de facto sibi concessit et mandavit, ut institueretur in ea. Quod comperiens idem G. ne quis eum in possessione sua turbaret sedem apostolicam appellavit, et, personaliter ad sedem apostolicam veniens, causam ipsam obtinuit iudicibus delegari, quo postmodum ad propria revertente, praefatus Guillelmus, de iustitia sua diffidens iuri, si quod per eundem legatum in iam dicta ecclesia fuerat consecutus, in manu renuntiavit dicti episcopi Carnotensis, et hoc facto, praenominatus archidiaconus magistrum G. de Picerel eidem episcopo praesentavit, ipsumque, in praeiudicium praefati G. absentis, de praescripta fecit ecclesia investiri. Quod intelligens idem G. in sui iuris defensionem se pariter et ecclesiam ipsam apostolicae sedis protectioni supposuit, et, a possessione se deiici non permittens, ad nostram audientiam appellavit; adiiciens, ut in statu illo, in quo tunc erant, omnia permanerent, et specialiter hac de causa, quia videlicet dictus archidiaconus, de' mandato archiepiscopi Carnotensis, iam dictum magistrum in corporalem possessionem ecclesiae memoratae volebat inducere, ad metropolitani audientiam appellavit; sed idem archidiaconus nihilominus, post appellationem huiusmodi magistrum ipsum in possessionem ipsius ecclesiae inducere, attentavit. Unde quum ad querelam ipsius G. venerabili fratri nostro … Senonensi archiepiscopo … subdecano et … cantori Carnotensibus, causam commisisset eandem, praedictus magister citatus ab eis, et in eorum praesentia constitutus noluit respondere; sed, statim appellationem ad sedem apostolicam interponens, contumaciter recessit ab eis. Illi vero, nihilominus procedentes, testes contra ipsum legitimos receperunt per quos fuit evidenter ostensum quod, post appellationem ad Senonensem curiam interpositam, idem magister fuit in corporalem eiusdem ecclesiae possessionem inductus, sicut in eorundem iudicum litteris legebatur; et sic saepe fatus magister, custode suo ab ecclesia ipsa depulso, ea fuit rationabiliter spoliatus, quae tandem fuit alterius curae commissa, qui, non auctoritate dicti magistri, sed nomine memorati decani, celebrabat in ipsa, recipiebatque obventiones eiusdem. Unde, quoniam idem G. taliter se dicebat illam ecclesiam assecutum, petebat scribi iudicibus, qui eum a praedicti magistri molestatione indebita tuerentur. E contra vero dictus magister replicavit in illum, dicens penitus falsum esse quod decanus, ad praesentationem veri patroni, et de mandato episcopi, de ipsa fuerit ecclesia investitus, praesertim, quum episcopus in suis litteris fateretur eundem decanum nec de cura illius ecclesiae nec de ipsa fuisse penitus investitum. Quod autem praefatum Guillelmum, de reditu decani timentem, abrenuntiasse iuri suo in manu Carnotensis episcopi pars adversa dicebat, idem magister prorsus esse mendacium astruebat, quum, post reditum eius per tres annos et amplius, ipso vidente ac sciente, illam ecclesiam possederit absque lite. Illud vero magister ipse noluit diffiteri, qui videlicet adversarius, ad Senonensem curiam appellasset, ipso quidem magistro sedem apostolicam provocante, ac inhibente, ne decanus ipsum super iure suo praesumeret molestare. At ipse, nihilominus ad metropolitanum accedens memoratum fecit citari magistrum, qui coram eo statuta die comparens, litem noluit contestari, sed appelatione innovata, recessit. Archiepiscopus vero nihilominus causam, sicut etiam adversarius fatebatur, post appellationem iudicibus delegavit; unde dicebat idem magister, quod, tam per allegationes suas, quam etiam per ea, quae proposuerat pars adversa, constabat ipsum fuisse post appellationem ad sedem apostolicam interpositam spoliatum. Ad illud autem, quod adversarius proponebat, post appellationem decani ad Senonensem archiepiscopum interpositam, idem magister fuerat in eiusdem ecclesiae possessionem inductus; dicebat idem magister quod, si decanus appellaverat, ne archidiaconus commissam sibi exsecutionem impleret, huiusmodo appellatio nulla erat, quum ab exsecutore non fuerit appellandum, ubi mandati fines excedere non tentabat. Adiecit insuper quod, quum idem decanus nullum in ecclesia ius haberet, sui non intererat appellare, sed, si appellare aliquatenus potuisset, quia idem magister appellationem, quam ille ad metropolitanum interposuerat, appellationis ad sedem apostolicam interpositae peremit obiectu, medio tempore non debuit spoliari.] E contra procurator decani respondit, quod, etsi dictus legatus donationi suae reservari mandaverit primo in archidiaconatu Carnotensi ecclesiam vacaturam, circa praedictam tamen ecclesiam hoc facere de iure non potuit, quia talis potestas sibi minime competebat, quum praesentatio clerici ad illam ecclesiam non tanquam clerico, sed quasi laico ratione patronatus, non iure archidiaconatus eidem archidiacono pertineret. Unde quum inhibitionem ipsius in hoc idem archidiaconus custodire minime teneretur, alium [quidem] ad eandem ecclesiam de iure potuit praesentare, ac praesentatio eius debet, ex quo de persona idonea facta est, firma censeri, [quoniam, et si verum exsisteret, quod tamen est falsum omnino, ius videlicet praesentandi clericum ad ipsam ecclesiam, non archidiaconalis officii, sed temporalis dominii ratione, ad memoratum archidiaconum pertinere, nec in hac parte valuisse prohibitionem legati, tanquam, qui non poterat id laico prohibere patrono, ex alia tamen causa, praesentationem archidiaconi factam de praedicto decano asseruit esse irritam et inanem, quia, quando praesentavit eundem, iam erat longe ante suspensus per dilectum filium, P. tituli Sancti Marcelli presbyterum, tum Sanctae Mariae in via lata diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, et duravit illa suspensio usque post reditum praefati episcopi Hostiensis, ad cuius interventum idem archidiaconus, in nostra praesentia constitutus, meruit a vinculo suspensionis absolvi sicut per eiusdem episcopi literas comprobatur. Procurator vero decani subiunxit econtra quod, etsi archidiaconus suspensionis vinculo teneretur, poterat tamen ei, tanquam laico, donatio ipsius ecclesiae iure competere patronatus, quo nec per prohibitionem, nec per suspensionem legati potuisset aliqua ratione privari, praesertim quum archidiaconale tantum officium sibi fuerit interdictum.] Nos igitur, his et aliis, quae coram eodem auditore fuere proposita nobisque relata fideliter per eundem, diligentius intellectis, attendentes, quod, etsi praefatus archidiaconus memoratum G. tanquam laicus ad illam ecclesiam praesentasset, quia tamen ipse decanus per dioecesanum episcopum admissus non fuit, sed dictus H. ab eodem archidiacono [postmodum] praesentatus, a dioecesano fuit episcopo institutus, iuxta statutum bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri non primus, sed secundus ius est assecutus in ecclesia memorata, etsi memoratus archidiaconus praefatum G. tanquam clericus praesentavit, quoniam in eo, quod tanquam clericus faciebat, suberat iurisdictioni legati, unde, postquam idem legatus donationem illius ecclesiae sibi decreverat reservandam, ad eam tanquam clericus non potuit quempiam praesentare, praesentationem ipsius minus canonice factam fuisse decernimus irritam, et, ea penitus non obstante, concessionem eiusdem ecclesiae, factam praenominato H., pronunciavimus canonicam exstitisse, cassantes nihilominus quod per delegatos a supra dicto archiepiscopo Senonensi post appellationem ad nos legitime interpositam exstitit attentatum, et adiudicantes eidem magistro praefatam ecclesiam cum fructibus, medio tempore perceptis ex ea, plene ac pacifice possidendam, praedicto G. super hoc perpetuum silentium imponendo. [Quocirca discretioni etc. Dat. Romae IX. Kal. Apr. A. IX. 1206.] CAP. XXIX. Si laicus patronus duos successive praesentet, valet institutio de secundo non obstante appelatione prius facta per primum; episcopus tamen, qui malitiose primum repulit, eidem in competenti beneficio providere compellitur. Et in ultimo est casus singularis. Idem Eliensi Episcopo. Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quum autem saepe contingat, patronos ecclesiarum laicos nunc unum, nunc alium ad vacantes ecclesias praesentare, sollicite Postulasti per sedem apostolicam edoceri, an clericus, ad aliquam ecclesiam a patrono laico praesentatus, si dioecesanus episcopus ipsum non duxerit admittendum, ex huiusmodi praesentatione aliquid iuris assequatur in illa; et, si forte idem ad sedem apostolicam appellaverit, et post appellationem ab ipso interpositam idem patronus alium curaverit praesentare, ac secundum instituit episcopus praesentatum, idem ab ipsa ecclesia merito debeat amoveri. Nos igitur bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri pro sua reverentia vestigiis inhaerentes, qui inter praesentatos a clerico et laico patronis distinguens, inter praesentatos a laico conditionem possidentis censuit meliorem, dicimus, quod institutio praesentati secundo loco a laico patrono robur obtinet firmitatis. Verumtamen constituimus, ut episcopus, qui praesentatum idoneum malitiose recusavit admittere, ad providendum eidem in competenti beneficio compellatur, quatenus puniatur in eo, in quo ipsum non est dubium deliquisse. [Interrogasti etc. (cf. c. 19. de priv. V. 33.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.] CAP. XXX. Si ad praesentationem rectoris ad titulum ecclesiae aliquis fuerit ordinatus, patronus, qui non consensit, ad ipsam, quum vacabit, poterit praesentare. Idem Auriensi Episcopo. Postulasti per sedem apostolicam edoceri, ut, quum rectores parochialium ecclesiarum quandoque quosdam praesentent ad suarum ecclesiarum titulos ordinandos, utrum electio talium ad ipsos rectores pertineat, vel etiam ad patronos; et, si in his patronorum non est requirendus assensus, utrum ius illis salvum maneat eligendi, ut, quum ipsas ecclesias vacare contigerit, intitulati huiusmodi non sint aliis praeferendi. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod per intitulationem huiusmodi nullum patronis praeiudicium generatur, quin possint alios ad illas ecclesias, quum vacaverint, praesentare, nisi de patronorum processisset assensu. [Dat. Lat. II. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.] CAP. XXXI. Patronus etiam clericus vacantem conferre non potest, et, si contulit, potest nihilominus ad illam praesentare. Gregorius IX. Archiepiscopo Eboracensi. Transmissae ad nos tuae literae continebant, quod, quum capitulum Eboracense ecclesiam de Gameforde vacantem, in qua ius obtinent patronatus, R. clerico concessissent, ipsi postmodum L. clericum tibi ad eandem ecclesiam praesentarunt post appellationem ab eodem R. ad sedem apostolicam interiectam. (Et infra:) Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex vi iuris patronatus non concessio, sed praesentatio pertineat ad patronum, praesentatum, si ei aliquid non obsistat canonicum, instituere in ipsa ecclesia poteris utpote potiorem. TITULUS XXXIX. DE CENSIBUS, EXACTIONIBUS ET PROCURATIONIBUS. CAP. I. Ecclesiae fundandae debet pro dote tribui mansus, liber a quolibet servitio temporali; ad ecclesiasticum tamen tenetur. Sed si aliquid confertur ecclesiae ultra mansum, tenetur ecclesia ex eo solvere onera consueta. H. d. inhaerendo literae. Ex concilio apud Guarmaciam. Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio tribuatur. Et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de areis vel de hortis iuxta ecclesiam positis, neque de praedicto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant. CAP. II. Solutio tributi arguit subiectionem. Augustinus super epistola ad Romanos. “Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit.” (Et infra:) Et vos subditi esse debetis. Ideo enim tributa praestatis, quia haec est probatio subiectionis. CAP. III. Non potest episcopus novum censum imponere monasterio. Gregorius Stephano Cantori. Scientes (Et infra:) Asseruit autem praedictus abbas, presbyterum praedictae Massae novas monasterio illi consuetudines velle imponere, †quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, [siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere.] Mandamus, quatenus, si ab initio hoc non fuerit, etiam labentibus temporibus aliquid noviter non permittas imponi, [maxime quum exiguae substantiae etc.] CAP. IV. Caecus et pauper ad collectas non tenentur. Idem Constantino Episcopo. Licet multum (Et infra: [cf. c. 1. de rest. spol. II. 13.]) Dixit quoque praedictus caecus, quod ad collectas inter alios civitatis Ianuensis habitatores et ipse pariter compellatur. [Et miramur, quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegravetur.] Quod fieri non permittas, quia eum, quem caecitas sua gravat, inhumanum est nimis in collectione affligere, cui debuerat ex collectis, si esset [magna] necessitas, misereri. CAP. V. Petens censum debet rationem exprimere. Paschalis II. Comitissae Mathildae. Pervenit ad nos, †quod Fraxinorensis abbas Carpensem ecclesiam fuerit depraedatus, occasione videlicet cuiusdam census, qui, ad quid solvi debeat, ignoratur. Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod census ignorantiae nec divinis, nec humanis legibus invenitur diffinitus; oportet quippe, ut omnis census ad quid et quando persolvi debeat praesciatur. Mandamus ergo dilectioni tuae, ut praedam ipsam Carpensi ecclesiae restitui facias, nec deinceps Fraxinorensem abbatem aut quemlibet alium eam inquietare permittas. CAP. VI. Determinat concilium numerum equorum, quos secum ducere possunt praelati visitantes, et prohibet eis tunc uti venationibus, et sumptuosas epulas quaerere. Hoc primo usque ad vers. Prohibemus. – (Prohibemus etc.:) Praelati non debent gravare subditos talliis et exactionibus, permittitur tamen ex iusta causa petere ab eis moderatum auxilium. H. d. usque ad §. Sane. – (Sane etc.:) In effectu dicitur, quod numerus equorum statutus in princ. cap. non debet trahi ad augendum numerum, alias solitum. Abbas. Ex concilio Lateranensi. Quum Apostolus se ac suos propriis manibus decreverit exhibendos, ut locum praedicandi auferret pseudoapostolis, et illis, quibus praedicabat, non exsisteret onerosus: grave nimis et emendatione dignum esse dignoscitur, quod quidam praelatorum ita in procurationibus graves suis subditis exsistant, ut pro huiusmodi causa ipsa interdum ecclesiastica ornamenta subditi exponere compellantur, et longi temporis victum brevis hora consumat. Quocirca statuimus, quod archiepiscopi, parochias visitantes, pro diversitate provinciarum, et facultatibus ecclesiarum XL. vel L. evectionum numerum, episcopi autem XX. vel XXX., cardinales autem XXV. nunquam excedant, archidiaconi vero V. vel VII., decani constituti sub episcopis duobus equis contenti exsistant. Nec cum canibus venatoriis et avibus proficiscantur, sed ita procedant, ut non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi quaerere videantur. Nec sumptuosas epulas quaerant, sed cum gratiarum actione recipiant quod honeste ac competenter illis fuerit ministratum. Prohibemus etiam, ne subditos suos talliis et exactionibus episcopi gravare praesumant. Sustinemus autem pro multis necessitatibus, quae aliquoties superveniunt, ut, si manifesta ac rationabilis causa exstiterit, cum caritate moderatum ab eis valeant auxilium postulare. Quum enim dicat Apostolus: “Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis:” multum longe a paterna pietate videtur, si praepositi subditis suis graves exsistant, quos in cunctis necessitatibus pastoris debent more fovere. Archidiaconi vero sive decani nullas exactiones sive tallias in presbyteros seu clericos exercere praesumant. Sane, quod de praedicto numero evectionis secundum tolerantiam dictum est, in illis locis poterit observari, in quibus ampliores suntreditus et ecclesiasticae facultates. In pauperioribus autem locis tantam volumus teneri mensuram, ut ex accessu maiorum minores merito non doleant se gravari. Nec sub tali indulgentia illi, qui paucioribus equis uti solebant hactenus, plurium sibi credant potestatem indultam. CAP. VII. Novus census ecclesiis imponi non potest, nec antiquus augeri. H. d. et est de principalioribus buius tituli. Ex eodem. Prohibemus insuper, ne ab abbatibus, vel episcopis vel aliis praelatis novi census imponantur ecclesiis, nec veteres augeantur, nec partem redituum suis usibus appropriare praesumant; sed libertatem, quam sibi maiores conservare desiderant, minoribus quoque suis bona voluntate conservent. Si quis vero aliter fecerit, irritum quod egerit habeatur. CAP. VIII. Praelatus seu rector ecclesiae non potest, praesertim post mortem, ecclesiam suam propria auctoritate constituere censualem. Alexander III. Vigoriensi Episcopo. Praeterea illi, qui, episcopo ignorante, auctoritate sua pensionem annuam de ecclesiis quadam illusione solverint sive receperint, eis defunctis, nisi ab iis, qui per episcopum vel ministeriales eius auctoritatem instituendi personas habentes ius recipiendi canonem receperint, in receptione pensionis non sunt aliquatenus audiendi; praesertim si pontificis aut alterius, qui de iure id facere potuerit, auctoritatem et assensum super hoc non intervenisse constiterit. Non enim simplices sacerdotes vel clerici possunt ecclesias, quibus praesunt, auctoritate sua, praesertim post decessum suum, efficere censuales. CAP. IX. Breve est, vel per alia verba summatur sic: Episcopus ecclesiae, de manu laici per se ereptae, non potest ob hoc censum imponere. Idem Carnotensi Episcopo. Ecclesiis autem, quas de novo episcopi de manibus laicorum eripiunt, praeter cathedraticum et iura omnia, quae aliis ecclesiis imponuntur, exactionem prohibemus imponi, quin novis exactionibus decreto nostro prohibemus generaliter amodo ecclesias praegravari. [Ad haec etc. cf. c. 8. de testam. III. 26.] CAP. X. Nova pedagia sine consensu principis imponens, communione privatur. Idem. Innovamus (Et infra: [cf. c. 2. de treuga I. 34.] Nec quisquam alicui novas pedagiorum exactiones sine auctoritate et consensu regum et principum statuere, [aut statutas tenere aut veteres augmentare] aliquo modo praesumat. Si quis autem contra hoc fecerit, et commonitus non destiterit, donec satisfaciat communione careat Christiana. CAP. XI. Qui per collusionem constituit ecclesiam censualem, illa privabitur. Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Quum clerici (Et infra: [cf. c. 6. de pact. I. 35.]) Ad hoc, quia sunt clerici quidam, qui cum religiosis viris collusione facta, citra auctoritatem dioecesani episcopi ecclesias, quas tenent, eis constituunt censuales, ut post decessum eorum eaedem ecclesiae per repraesentationem eorundem religiosorum virorum ad filios vel nepotes clericorum ipsorum possint transferri: praesentium auctoritate vobis praecipimus, ut, si qui clericorum vestrorum inventi fuerint facere talia, eos a praescriptis ecclesiis auctoritate apostolica non differatis appellatione postposita removere, ne de sua fraude vel dolo videantur fructum reportare. CAP. XII. Si collectores gravant ecclesias, privari debent officio. Idem. Ea, quae de avaritiae (Et infra: [cf. c. 16. de sim. V. 3.]) Nihilominus etiam [vobis] praesentium auctoritate iniungimus, ut, quum ecclesias ipsas visitaveritis, secundum quod canones praecipiunt visitationis officium exerceatis, nec ecclesias visitatione vestra gravetis, ut eas magis intuitu informationis et correctionis, quam affectu comessationis videamini visitare. Quum autem propter B. Petri visitationem denariorum collectam per archidiaconatus vestros feceritis, in collectione facienda praedictas ecclesias vel parochias non gravetis aliter, sive magis, quam praedecessores vestri tempore sanctae recordationis Innocentii, Eugenii Romanorum Pontificum fecisse noscuntur. Quod si secus praesumpseritis, id, quod videmini habere, auferetur a vobis. CAP. XIII. Qui recipit iuramentum de novo censu imposito ecclesiae persolvendo, compellitur iurantem absolvere. Lucius III. Significavit nobis T. rector ecclesiae de Fulsig., quod quum a dilectis filiis [nostris] abbate et monachis de Castig. ad regimen ipsius ecclesiae fuisset electus, de solvendo eis annuo censu trium marcharum, quas praedecessor eius solverat, praestitit corporaliter sacramentum; postmodum venerabilis frater noster R. Wigorniensis episcopus dioecesanus, ne ipsum censum monachis solveret, nisi prius constaret, quod episcopali auctoritate fuisset impositus, in periculum ordinis sui et sub interminatione anathematis interdixit. †Unde praedictus rector hinc periurii reatum metuit, inde timet inobedientiae periculum imminere. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam vestram convocatis, si praefatum censum de auctoritate praesulis, et non de novo impositum fuisse constiterit, episcopo auctoritate nostra praecipias, ut prohibitionem suam sine dilatione relaxet. Si vero census sit de novo impositus, sive [de] auctoritate episcopi hoc factum fuerit sive non, eosdem monachos, ut clericum a iuramento absolvant, appellatione remota ecclesiastica districtione compellas. Pati enim [nolumus] nec debemus, ut ecclesiae census novi exactione vexentur. CAP. XIV. Archiepiscopus, visitans provinciam, etiam a monasteriis provinciae procurari debet. Idem Ravennatensi Archiepiscopo. Sopitae †iudicio sedis apostolicae quaestiones scripto ad memoriam perpetuam commendantur, ne per oblivionem processu temporis valeant suscitari. Ut autem sententia maiorem habeat firmitudinem, apostolici scripti munimine roboratur. Sane, quum inter te et monasteria Bononiae, tam monachorum quam monialium, super procurationibus, quas ab eis exegeras, controversia verteretur, †causam venerabili fratri nostro H. Albanensi episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster abbas sancti Proculi, omnium aliorum procurator, sicut ex literis, quas portavit, apparuit, et ipse in manu episcopi iam dicti data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro omnibus aliis monachis, sancti Damiani et sancti Bartholomaei exceptis, qui super hoc quaestionem minime referebant, diutius litigavit. †Verum nulla pro parte sua privilegia Romanae ecclesiae vel Ravennatis exhibuit, nec ostendit, longa consuetudine se munitum. Sed tu firmiter procurationes ipsas in aliis monasteriis tuae provinciae asserens tibi sine contradictione praestari, eas praedecessoribus tuis in monasteriis Bononiensibus exhibitas per testes idoneos probavisti. Inde utique fuit, quod, deliberatione cum fratribus habita, vidimus, intentionem tuam iure communi et praedecessorum tuorum consuetudine adiuvari. Ea propter, tuis iustis petitionibus annuentes, monasteria supra dicta de communi consensu fratrum condemnavimus ad procurationem secundum facultates eorum tibi tuisque successoribus exhibendam. CAP. XV. Patroni etiam clerici novum censum ecclesiae imponere non possunt, nec veterem augere, et, si super hoc iuramenta vel cautiones exegerunt, coguntur absolvere. Clemens III. Gravis admodum †et correctione dignissima nuper querela in audientia nostra est proposita, quod salva conscientia sub dissimulatione transire non possumus. Ecclesiasticae personae, quum ecclesias vacare contingit, non aliter quenquam ad ipsarum regimen volunt vocare, nisi aut novum censum ecclesiis illis imponant, aut veterem contra constitutionem concilii Lateranensis augmentent, ad ipsius solutionem instituendum presbyterum iuratoria quandoque vel fideiussoria cautione cogentes; †quandam etiam partem suis usibus redituum applicare contendunt. Unde saepe contingit, ut, dioecesano episcopo excessus huiusmodi ignorante, vel eo minime requisito, in ecclesiis illis inducant pro suae voluntatis arbitrio sacerdotes. Quoniam igitur constitutiones praedicti concilii pati nolumus neque debemus aliquorum iniuria violari, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, quum super hoc fueritis requisiti, partibus ad vestram praesentiam convocatis, quaecunque constiterit contra constitutionem praedictam super ecelesiis illis vel earum censu ab aliquibus a tempore constitutionis huiusmodi attentata, contradictione et appellatione cessante in irritum revocantes, ab augmentatione censuum ecclesias penitus absolvatis et ad statum debitum reducatis, et presbyteros, quos super his iuramenta illicita praestitisse noveritis, congrua satisfactione imposita, faciatis absolvi, eos etiam qui de cetero contra formam canonum super his venire praesumpserint, sine cuiuscunque personae acceptione sublato appellationis obstaculo canonice punientes. CAP. XVI. Qui tenetur procurare fratres alicuius domus, obligatur ad procurandum omnes, licet illorum numerus nunc creverit, sed, si ex hoc gravaretur nimium, per iudicis officium sibi providebitur, H. d. secundum lecturam magis communem. Innocentius III. Abbati et Conventui Bellae villae. Quanto creatori †vestro sub religionis habitu adstricti estis devotius famulari, tanto sollicitius nos convenit providere, ne per immoderati oneris gravitatem aliquatenus possit in vobis monastici profectus ordinis impediri. Accepimus autem vobis significantibus quod ab ipso domus fundationis vestrae primordio de fundatoris voluntate processit, ut fratribus sancti Irenaei procurationem unam annis singulis liberaliter exhiberet, quum nihil teneatis ab eis, propter quod huiusmodi procuratio ipsis debeat exhiberi. Verum tunc temporis propter fratrum et servientium paucitatem domum vestram talis procuratio non gravabat, quum fines levium non excederet expensarum. Sed nunc in tantum excrevit numerus eorundem, quod ad faciendam procurationem vix modo quatuor marchae argenti sufficerent, quae pro una sufficienter fieri consuevit. Indulgemus igitur, ut per apostolicae sollicitudinis curam vestris possit in parte ista gravaminibus provideri, auctoritate vobis praesentium, ne ultra primam mensuram in procuratione ipsa sitis ulterius praedictis fratribus obligati, sed expensis illis, quae consueverunt sufficere, sint contenti nisi forte facultates ecclesiae in tantum excreverint, quod sine gravamine ampliato fratrum numero ad solvendum debitum procurationis extendi possit quantitas expensarum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Mai. Pont. nostr. Ao. I. 1198.] CAP. XVII. Omnes ecclesiae, nisi quae ab hoc per privilegium apostolicum sint exemptae, procurare tenentur legatos sedis apostolicae seu etiam eius nuncios, nec in hoc praescriptione iuvantur H. d. usque ad §. Sane. – (Sane etc.) Tractat de modo procurationis ipsorum et legatorum et nunciorum. Abbas. Idem Primicerio et Clero Mediolanensibus. Quum instantia nostra quotidiana †sit secundum debitum apostolicae servitutis omnium ecclesiarum sollicitudo continua, quoties ipsarum negotiis promovendis non possumus personaliter imminere, per fratres nostros ea expedire compellimur, quos a nostro latere destinamus, illius exemplum in hac parte secuti, qui, discipulis suis in mundum universum transmissis, ipse in medio terrae salutem fuit personaliter operatus. Hinc est, quod, quum nuper dilectum flium B. tit. S. Petri ad Vincula cardinalem apostolicae sedis legatum pro negotiis ecclesiae in Lombardiam duximus destinandum, et is, vestram civitatem ingressus, procurationes [a vobis] exigeret, quae consueverunt apostolicae sedis legatis et nunciis exhiberi, vos, non attendentes, quod dicitur ab Apostolo: “Si vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus,” ne vos ad onus procurationis arctaret, nisi a canonicis maioris ecclesiae se faceret antea procurari, sedem apostolicam appellastis, et, sicut idem cardinalis per suas nobis literas intimavit, in aliis etiam non modicum iniuriosi fuistis. Propter quod dilecti filii nostri praepositus S. Nazarii et A. canonicus S. Stephani, syndici et procuratores vestri, cum dilecto filio abbate S. Vincentii ad sedem apostolicam venientes, ut super his statueremus ordinem et mensuram, ex parte vestra suppliciter postulabant. Licet autem pro eo, quod praedicto cardinali vel potius nobis in ipso contumaciter resistentes, iuxta verbum dominicum: “Qui vos recipit me recipit, et qui vos spernit me spernit,” necessaria denegastis, non pro vobis, sed contra vos potius meruerint exaudiri: quia tamen paternam affectionem, qua nobis proprium est de Romanae sedis clementia misereri semper et parcere, offensi etiam deponere non valemus; de consilio fratrum nostrorum Postulationi vestrae taliter in huiusmodi respondemus, quod, quum omnes ecclesiae legatis et nunciis sedis apostolicae procurationes impendere teneantur, ab earum praestatione nullam prorsus habere volumus excusatam, nisi forte per speciale privilegium sedis apostolicae, quod non credimus, sit exempta, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vindicare, quia nos a provisione pastoralis sollicitudinis circa omnes ecclesias nunquam omnimo cessamus. Sane in his exigendis eum modum et ordinem volumus observari, ut nulla ecclesia vel praelatus se indebite praegravari rationabiliter conqueratur. Si vero de communi collecta legatorum et nunciorum nostrorum expensas duxeritis faciendas, quod vobis non duximus inhibendum, ex hoc nobis et nostris nullum praeiudicium volumus generari, quo minus possint a quocunque maluerint procurationes sibi debitas postulare, ita, quod, si exactus ultra suam gravatus fuerit facultatem, sibi ab aliis restauretur. Nunciis tamen nostris in necessariis expensis exhibendis pareat quicunque fuerit requisitus humiliter et devote, ita tamen, quod in fraudem nihil penitus attentetur, nec per communes ministros procurationis obsequium, si noluerint, recipere compellantur. Qui vero contumaciter eis duxerint resistendum, omni prorsus appellatione remota districtione sunt ecclesiastica compellendi. [Super iniuriis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.] CAP. XVIII. Si ad unicam mensuram solvi solet quod debetur ex voto, ad illam in posterum solvi debebit; si vero ad diversas, liberabitur solvens etiam, ad minorem. Idem Zamorensi et Salamantino Episcopis. Ex parte venerabilis fratris nostri Compostellani archiepiscopi fuit propositum coram nobis, quod, quum hi, qui vota beati Iacobi continue persolverunt, ad communem terrae suae mensuram, cum qua videlicet emunt et vendunt, ipsa persolverint hactenus et persolvant, quidam, quia longis retro temporibus ab eorum solutione cessarunt, nunc, per vos apostolicae sedis auctoritate ad solutionem eorundem coacti, quandam mensuram exhibent parvissimam et ignotam, †nec etiam communibus usibus deputatam, et ad eandem vota praedicta persolvere moliuntur. Unde postulastis a nobis, ut super hoc vos certos reddere dignaremur, utrum hi qui mensuram ignotam exhibent, ad solvendum vota praescripta sint ad communem terrae suae mensuram, secundum quod illi, qui ea persolverunt continue, fecerunt, compellendi. Quum ergo non constet, ad quam mensuram antecessores eorum praedicta vota persolverint, credimus distinguendum, utrum habitatores regionis ipsius, qui ea continue persolverunt, ad unam et eandem mensuram huiusmodi vota persolverint, an ad varias et diversas. In primo enim casu ad eandem et illi solvere sunt cogendi. In secundo volentes solvere ad minorem, non sunt utique cogendi, ut ad maiorem persolvant; quoniam, quum huiusmodi vota gratuita fuerint ab initio, benignius sunt a viris ecclesiasticis exigenda, ne tanquam exactores nimium videantur lucris temporalibus inhiare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. X. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.] CAP. XIX. Ecclesiae tenentur episcopo, in cuius dioecesi sunt, respondere de procurationibus, quarta decimarum et aliis episcopalibus. H. d. quoad titulum. Idem Caesaraugustensi Episcopo. Quum olim + [ad aures nostras tuam querimoniam destinasses, quod te dilectus filius abbas S. Ioannis Pinnatensis quartis decimarum, quas in ecclesiis de Luna et de Taust. debes percipere, multipliciter defraudaret, dilectis filiis …… praeposito Iaccensi et P. … Montis Aragonum archidiacono Tirasonensi causam ipsam duximus committendam, in quorum tua pars praesentia postulavit, ut abbas tibi quartam omnium decimarum sine diminutione persolveret, quam consuevisti percipere in ecclesiis antedictis. Contra quod fuit pro abbate responsum, quod, quum ecclesiae supradictae ad monasterium pertineant pleno iure, nihil iuris in eis tibi poteras vendicare. Ex parte autem tua fuit propositum ex adverso, quod tam quarta decimae, quam alia iura episcopalia, pertinebant ad te multipliciter in ecclesiis memoratis, quum siquidem eaedem ecclesiae in tua sint dioecesi constitutae, de iure communi tam quartam decimae quam alia episcopalia vales petere in eisdem. Compositionem quoque, inter ecclesiam tuam et Pinnatense monasterium mediantibus bonae memoriae B. archiepiscopo Terraconensi et R. comite Barchinonensi initam proponebas, per quam tibi tam coenam quam quartam decimae ac alia episcopalia in ipsis ecclesiis competere fatebaris, ad quod probandum instrumentum authenticum praesentasti, asserens, quod auctoritate bonae memoriae Alexandri Papae tertii, praedecessoris nostri, eadem exstitit compositio confirmata, sicut in eiusdem authentico perspicitur contineri. Aliam similiter compositionem bonae memoriae G. Pampilonensi episcopo, et dilectis filiis F. de Otiien, et D. monacho sancti Iohannis mediantibus initam, per quam deberi tibi quartam asseruisti, firmiter inducebas, super ea publicum exhibens instrumentum. Ad tuam quoque intentionem fortius roborandam praescriptionem quadragenariam allegasti, asserens, quod, etsi alia defensionis adminicula non haberes, longi temporis spatio percipiendi quartam decimae saepedictae ius tibi fuerat acquisitum. Ex parte vero abbatis fuit ad ista responsum, quod ecclesiae supradictae de iure communi ad Pinnatense monasterium pertinent pleno iure; si quidem illustris memoriae Sancius Aragonum rex a sede apostolica indulgentiam meruit obtinere, ut, si qua loca in regno suo de novo populari contingeret, vel de Saracenorum manibus liberari, ecclesias construendas in ipsis libere concederet cui vellet. Quumque in castrum de Luna habitatores postmodum induxisset, ecclesias de Luna et de Taust. ibidem constructas monasterio contulit Pinnatensi, ad quae probandum instrumenta super dictis confecta donationibus producebat. Petrus quoque bonae memoriae Pampilonensis episcopus, in cuius dioecesi praedictae dicebantur ecclesiae constitutae, cum decimis et aliis iuribus episcopalibus concessit easdem monasterio memorato, sicut in eiusdem episcopi authentico continetur, et ad hoc probandum supradictus abbas testes induxit, quod in Pampilonensi dioecesi sunt eaedem ecclesiae constitutae. Proposuit etiam idem abbas, quod bonae memoriae Garsias praedecessor tuus suo monasterio ipsas ecclesias cum omni episcopali iure concessit, praeter consecrationes basilicarum et quaedam alia, quae in authentico exinde confecto plenius continentur, propter quae abbas ipse nihil in praedictis ecclesiis te posse de iure petere respondebat. Compositionem praeterea, tam primam quam secundam, ex tui parte propositam, ea ratione pars monasterii proposuit reprobandam, quia per impressionem et metum principis saecularis utraque compositio exstitit violenter extorta, quod per depositiones testium ostendere nitebatur; allegans nihilominus, quod confirmatio super tam illicita compositione obtenta non poterat tibi beneficium defensionis afferre; confirmatione siquidem ius nequaquam acquiritur, sed acquisitum securius conservatur Contra praescriptionen quadragenariam, quam tu allegare curasti, pars monasterii respondebat, quoniam huiusmodi praescriptio, etiamsi probata fuisset, ex eo convincitur saepius interrupta, quia propter frequentes super illis ecclesiis controversias emergentes infra quadraginta annorum spatia duae compositiones interpositae comprobantur. Praeterea, quum secundum canonicas sanctiones illicite transigentis vel alienantis tempora debeant de praescriptione deduci, constat praescriptionem quadragenariam minime consummatam, si tempora, quibus postmodum vixit abbas illicite transigens, subducantur. Ad haec fuit ex parte tua firmiter replicatum, quoniam praedicta indulgentia, quae Sancio regi allegatur indulta, nunquam fuit in iudicio praesentata, sed, etsi fuisset exhibita, vel de ipsa certissima facta fides, nullum tibi poterat praeiudicium generare, quum abbas ipse coram nobis fuerit in iure confessus, quod eadem indulgentia, salvo iure episcopali, fuerit praedicto regi concessa, et hoc ipsum asseruit se coram delegatis iudicibus fuisse confessum. Porro, lonationem Pampilonensis episcopi tibi praeiudicare non posse, tua pars proponebat constanter, quum non sit per testes sufficienter ostensum, quod ecclesiae supradictae in eius sint dioecesi constitutae. Contra donationem praedecessoris tui ex tua fuit parte responsum, quod, quam abbas interrogatus in iure responderit, quod idem praedecessor non habuerat potestatem illa spiritualia conferendi, indignum est, ut illius instrumenti occasione commodum consequatur, quod in iudicio non erubuit impugnare, praesertim, quum illud authenticum esse minime constitisset, et maxime, quum, postquam donatio illa proponitur esse facta, monasterium ipsum ecclesiae tuae in decimis et aliis episcopalibus iuribus pro illis ecclesiis certum sit per multa tempora respondisse. Sed et super metu, per quem praenominatae compositiones interpositae proponuntur, tua pars proponebat abbatem ipsum nullatenus audiendum. Nam, etsi compositionis tempore metum adhibitum fuisse constaret, quia tamen postmodum tam decimae quam aliorum iurium episcopalium spontanea fuit ac libera subsecuta solutio, coactionis obtentu nequeat se idem abbas rationabiliter excusare.] His et aliis, quae coram praedictis iudicibus et coram nobis fuere proposita, plenius intellectis, Quia nobis plena fides facta fuit, quod ecclesiae de Luna et de Bes. in tua sunt dioecesi constitutae, non solum per alia, verum etiam per hoc ipsum, quod in instrumentis compositionum continetur expresse, ut abbas sancti Ioannis Prilatensis tam de quarta decimarum, circa quas tantum asserebat violentiam esse factam, quam de ceteris episcopalibus rationibus, [circa quas nullam querebatur sibi violentiam irrogatam,] tibi debeat respondere: de consilio fratrum nostrorum abbatem ipsum ad integram solutionem quartae omnium decimarum, nullis factis deductionibus, et ad praestationem procurationum, et aliorum episcopalium iurium in praedictis ecclesiis condemnamus. Licet enim ex forma secundae compositionis deductiones essent aliquae faciendae, quia tamen compositionem illam idem abbas nullatenus approbavit, sed studuit multipliciter impugnare, ex ea non debuit beneficium consequi, cui renunciasse tacite videbatur. Absonum erat praeterea, ut negaret, illam ecclesiam in tua dioecesi constitutam, super qua instrumenta praedocessoris tui ostendebat in iure monasterio suo fuisse concessa, per quae episcopale ius petebat expresse. [Dat. Ferentini II. Non. Aug. Ao. IX. 1206.] CAP. XX. Solvendi sunt census ad antiquam monetam, in qua instituti fuerint, nisi sit in alterius monetae solutione praescriptum. H. d. est casus not. et multum allegabilis. Idem Spoletano Episcopo. Olim causam, quam adversus clericos plebis Rupinae super synodatico proponebas, venerabili fratri nostro Tudertino episcopo et collegis suis commisimus terminandam, coram quibus ex parte tua fuit propositum, quod, quum iidem clerici olim praedecessoribus tuis tres in festo Nativitatis, et tres in festo Resurrectionis dominicae pro synodatico solverint denarios Papienses, nunc tantum tres Lucenses pro singulis denariis Papiensibus persolvebant, quum tamen unus denarius Papiensis valeat sex Lucenses. Unde petebas, eos ad Papiensium solutionem nostra pro eo videlicet auctoritate compelli, quum, etsi tu Lucenses ipsos primo anno receperis, semper tamen ius tuum postmodum fueris protestatus. †Verum pars clericorum proposuit ex adverso, quod, etsi aliquando praedecessoribus tuis denarii Papienses pro synodatico fuerint persoluti, a XLV. annis et infra tam tibi quam aliis Lucenes exsolverant, sicque partem suam nitebantur praescriptione tueri (Et infra:) Nos igitur Iacobo tuo et Ioanni presbytero adversae partis procuratoribus dilectum filium nostrum P. Basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Quibus coram eo nil volentibus aut valentibus de novo proponere, quoniam fuerat renunciatum utrinque, quum ipse gesta omnia in nostra et fratrum nostrorum praesentia retulisset, intelleximus per testes tuos fuisse probatum, quod tempore bonae memoriae Lotharii praedecessoris tui, et etiam post decessum ipsius denarii Papienses fuerant pro synodatico persoluti, et exinde tres Lucenses, quorum duo valebant V. de his, qui hoc tempore sunt in usu, aliquamdiu fuissent exhibiti. Et quia a tempore Lotharii XXXIII. vel XXXIV. aut XXXV. annorum spatium est elapsum, dicta etiam testium partis adversae inspeximus, per quos voluit comprobare, quod a XL. annis et infra tres Lucenses vel tres medaliae in synodaticum solutae fuerant pro singulis Papiensibus, quum Papienses fuissent antea persoluti. Confessus quoque fuerat advocatus ipsius partis in iure, ac eius confessio in scriptis redacta, nec correcta vel revocata per clericos supra dictos, quod iidem clerici Henrici et Lotharii praedecessorum tuorum temporibus tres Papienses pro synodatico solverent bis in anno, et exinde pro singulis Papiensibus tres Lucenses. Quum igitur constet nobis ad plenum per testes utriusque partis, quod Papienses olim pro synodatico solvebantur; quod ex eo etiam sequitur, quod Lucenses soluti sunt postmodum pro eisdem, quum ex dictis testium tuorum, et confessione advocati alterius partis non revocata postmodum appareat evidenter, quod tempore L. praedecessoris tui pro synodatico Papiensis fuit moneta soluta, quum ex utriusque partis attestationibus habeatur, quod a tempore dicti L. non nisi triginta sex annorum ad plus tempus effluxerit, et per testes tuos sit legitime comprobatum, quod tres Lucenses, qui pro uno Papiensi post mortem ipsius L. solvebantur, quinque vel sex valebant ex illis, qui hodie sunt in usu: intelligentes ex hoc, quod per monetae declinationem acciderit, ut usque ad tempus tuum Lucenses dati fuerint pro synodatico, sicut erant in usu, de consilio fratrum nostrorum procuratorem adversae partis nomine clericorum plebis praedictae tibi ad solutionem denariorum Papiensium vel aestimationem eorum pro synodatico per diffinitivam sententiam condemnamus. CAP. XXI. Episcopus, remittens ecclesiae servitia, quae sibi debebat, et statuens, quod aliud servitium non imponatur, procurationem non intelligitur remisisse. Idem Priori sancti Stephani. Quum venerabilis frater noster [M.] Favensis episcopus, †et tu in nostra essetis praesentia constituti, et de quaestione, quae inter vos super ecclesia S. Stephani Fanensis vertebatur, velletis ad invicem litigare, dilectum filium Ioannem tit. S. Priscae presbyterum et Ioannem S. Mariae in Cosmedino diaconum cardinales vobis concessimus auditores. Coram quibus allegando opponere curavistis, quod, quum praedicta ecclesia S. Stephani quarundam monialium, quae in ea videbantur sub religionis habitu conversari, malitia faciente, fuerit fere ad desolationem redacta, illas bonae memoriae C. Fanensis episcopus auctoritate felicis recordationis Eugenii Papae praedecessoris nostri ab ecclesia memorata removit, et canonicos in ipsa instituit regulares, statuens, ut ordo canonicus perpetuis in ea temporibus debeat observari, et eam ab omni exactione tam sua quam successorum suorum et Fanensis ecclesiae prorsus absolvit, retento sibi et ecclesiae suae uno cereo trium librarum, ab ea annis singulis exsolvendo. [Et quia praedictus episcopus te super libertate praedicta tam a felicis memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro quam a nobis etiam confirmata multipliciter aggravabat, apostolicum tibi petivisti patrocinium suffragari. Praedictus vero episcopus proposuit ex adverso, quod privilegium praedicti praedecessoris sui et e cclesiae suae nullum praeiudicium inferebat, quia eo tempore, quo illud indulsit ecclesiae memoratae, episcopatui renunciaverat, et habitum in ipsa ecclesia receperat regularem, et post tres dies poenitens illud privilegium revocavit; praeterea tu et canonici illius ecclesiae non estis privilegio illo usi, sed omnia obsequia, sicut ante indultum privilegium, sic et post universis successoribus illius episcopi, et sibi praesertim, in hospitiis usque ad haec tempora curavistis sine difficultate qualibet exhibere, asserens confirmationem praedicti praedecessoris nostri fuisse per subreptionem elicitam, et hactenus occultatam; propter quod, si forsitan in aliquo laesa erat Fanensis ecclesia, restitutionem sibi fieri humiliter postulabat. Ceterum ad proposita sic respondere curavisti, quod ipsum privilegium de iure valebat, quia episcopus, dum illud concessit, nec episcopatui resignaverat, nec habitum receperat regularem, et ipsum de canonicorum suorum indulserat voluntate, sicut ex eodem instrumento evidenter appareret, in quo nomina canonicorum ecclesiae Fanensis sunt subscripta, et idem in palatio Fanensi datum fuerit, sicut in eo continetur expressum.] Nos autem, quum dicti cardinales ea, quae audierant, nobis fideliter retulissent, dicto instrumento diligenter inspecto, re vera Cognovimus, quod praefatus episcopus spallas, quas ab eadem ecclesia tam ipse quam praedecessores sui recipere consueverant, ecclesiae praefatae remisit, et statuit, quod aliud ei servitium non imponeret, sibi et ecclesiae suae annuatim trium librarum cereo pensionis nomine reservato. Quia ergo visitationi annexa est procuratio, quum nemo suis stipendiis debeat militare, nec os bovi alligandum sit trituranti, et episcopus ratione episcopalis iurisdictionis, quam habet in ea, teneatur causa correctionis ecclesiam visitare praefatam, nec intelligatur quasi novum imponi quod ab ipsa fundatione de communi fuerat iure impositum, de consilio fratrum nostrorum decernimus, quod idem episcopus, quum ad ipsam ecclesiam causa correctionis accesserit, moderatam ab ea procurationem recipiat bis in anno, sed nihil aliud praeter pensionem et procurationes praescriptas idem episcopus ab eadem ecclesia exigere vel extorquere praesumat. [Decernimus ergo etc. Dat. Anagniae V. Kal. Mart. 1204.] CAP. XXII. Ecclesiae de novo conversae in procurationibus et aliis servabunt consuetudinem vicinarum. Idem Compostellano Archiepiscopo. Super eo, quod fraternitas tua nos consulere voluit, ut, quia fere tota provincia Compostellana de novo est ad iurisdictionem ecclesiae tuae conversa, qualiter tibi provinciam vel partem provinciae visitanti obsequi debeat et servire, nec non et in procurationibus providere, te instruere dignaremur, tibi taliter duximus respondendum, quod illud observare tenetur, quod in vicinis provinciis observatur. [Dat. Viterbii X. Kal. Iul. Ao. X. 1207.] CAP. XXIII. Praelati tunc sunt procurandi, quum personaliter visitant, et debent tunc servare concilium Lateranense et praedicationi, correctoni et reformationi vacare. Legati et nuncii apostolici pro his diebus tantum, pro quibus moram trahunt, procurari debent, et contra hanc constitutionem exactum restituitur duplicatum. Idem in concilio generali. Procurationes, quae ratione visitationis debentur episcopis, vel archidiaconis vel quibuslibet aliis, etiam apostolicae sedis legatis aut nunciis, absque manifesta et necessaria causa nullatenus exigantur, nisi quando personaliter officium visitationis impendunt. Et tunc evectionum et personarum mediocritatem observent in Lateranensi concilio diffinitam, hoc adhibito moderamine circa legatos et nuncios apostolicae sedis, ut, quum oportuerit eos apud aliquem locum moram facere necessariam, ne locus ille propter illos nimium aggravetur, procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis vel personis, quae nondum fuerant de suis procurationibus aggravatae, ita, quod numerus procurationum numerum dierum, quibus huiusmodi moram fecerint, non excedat, et, quum aliqua non suffecerit per se ipsam, duae vel plures coniungantur in unam. Porro visitationis officium exercentes non quaerant quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, praedicationi et cohortationi, correctioni et reformationi vacando, ut fructum referant, qui non perit. Qui autem contra hoc venire tentaverit et quod accepit reddat, et ecclesiae, quam taliter aggravavit, tantundem impendat. CAP. XXIV. Ecclesia, etiam civitatensis, tenetur procurare episcopum visitantem quanquam ipsum nunquam procuravit. Honorius III. de Tiro et Iosaphat Abbatibus. Venerabili fratre nostro Cenomanensi episcopo accepimus conquerente, quod, quum causa, quae inter ipsum ex parte una, et abbatem et conventum de Cultura Cenomanensis dioecesis ex altera super procurationibus, quas ab eis petit idem episcopus tam in capite quam in membris, noscitur agitari, de consensu partium vobis fuerit ab apostolica sede commissa, dicti abbas et conventus ex eo frustrari intentionem eiusdem episcopi moliuntur, quod eorum monasterium in Cenomanensi villa situm esse dignoscitur, et ipsi procurationem hactenus non solverunt, †quanquam exemptionis privilegium non ostendant, et eidem episcopo competat ius commune. Volentes igitur, ut finis litibus imponatur, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, nisi dicti abbas et conventus aliud rationabile ostenderint et probaverint, propter quod ipsi episcopo exhibere non debeant supra dicta, vos eos ad exhibendum eam, sicut ius dictaverit, iuxta priorum apostolicarum literarum tenorem ratione praevia compellatis. CAP. XXV. Qui iure metropolitano vel legationis visitat provinciam, in provinciales, qui sibi procurationes denegant, potest ferre sententiam. Gregorius IX. Quum nuper archiepiscopus Beneventanus Beneventanam provinciam visitaret (Et infra:) Mandamus, quatenus, quum eundem archiepiscopum sive auctoritate propria sive nostra Beneventanam provinciam contigerit visitare, procurationes, ratione visitationis debitas, iuxta facultates ecclesiarum vestrarum exhibeatis eidem; alioquin sententiam, quam ipse rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. CAP. XXVI. Ad antiquam monetam, vel, si non est in usu, ad eius aestimationem solvendae sunt pensiones antiquae. Idem. Quum canonicis maioris ecclesiae quandam summam pecuniae pro pensione ecclesiae tuae debitam aliquot annis persolveris, et iidem summam illam ex integro de meliori moneta exigant sibi solvi, tibi damus nostris literis in mandatis, ut canonicos illos solutione prioris pecuniae vel, si non sit in usu, aestimatione pensionis antiquae facias manere contentos. CAP. XXVII. Propter privatum oratorium procuratio ratione visitationis non debetur. Idem. Auctoritate praesentium inhibemus, ne quis pro eo, quod in oratoriis, quae in grangiis vestris habetis, interdum aliqui vestrum celebrant, procurationes, quae ratione visitationis debentur, a vobis exigere vel extorquere praesumat. TITULUS XL. DE CONSECRATIONE ECCLESIAE VEL ALTARIS. CAP. I. Amoto altari vel lapide, continente sigillum, reconsecrabitur altare, non autem ecclesia. Alexander III. Ad haec, si altare motum fuerit, aut lapis ille solummodo supra positus, qui sigillum continet, confractus, aut etiam diminutus exstiterit, debet denuo consecrari. Propter hoc vero nequaquam reiterare suam consecrationem ecclesia consuevit, licet id quidam canones innuere videantur. Non tamen id facere prohibetur. CAP. II. Diebus etiam non festis possunt ecclesiae consecrari. Innocentius III. Tornacensi Episcopo. Tua fraternitas †requiri fecit a nobis, utrum tibi dedicationes ecclesiarum tam diebus dominicis quam privatis liceret celebrare; super quo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod in dioecesi tua licet tibi ecclesiis dedicationem impendere tam diebus dominicis quam privatis. [Dat. Romae VII. Id. Febr. A. VII. 1205.] CAP. III. Habet duo dicta, et primo idem dicit, quod cap. supr. eod. Secundum dictum dicit, quod oleum non consecratum

potest commisceri oleo consecrato, et totum fit consecratum. Idem Nidrosiensi Episcopo. Quod in dubiis (Et infra: [cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.]) Altare vero, in quo tabula, cui consecrationis benedictio pontificali ministerio adhibetur, si mota vel enormiter fracta fuerit, debet non immerito consecrari. Nec negamus, quin oleum non consecratum consecrato possit oleo commisceri. [Clerici autem etc. Dat. ap. civitatem Castellanam VI. Id. Oct. 1198.] CAP. IV. Reconciliatur ecclesia, quae propter homicidia et vulnera hominum ibidem perpetrata polluta est. Idem Compostellano Archiepiscopo. Proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod, venientibus ad ecclesiam sancti Iacobi ex diversis regionibus peregrinis, et volentibus aliis ab aliis per contentiones et rixas altaris de nocte custodiam vindicare, homicidia contingunt fieri interdum, et aliquando vulnera inferuntur; †propter quod humiliter postulasti, ut alio modo, quam per reconsecrationis beneficium, dignaremur ipsi ecclesiae providere. Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, manente ecclesia et altari, ipsa reconciliari poterit per aquam cum vino et cinere benedictam. [Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.] CAP. V. Plura altaria simul in eadem ecclesia consecrari possunt; et idem in pluribus episcopis. Idem. Quum sis (Et infra: [cf. c. 6. de usu et auct. pall. I. 8.]) Noveris igitur, quod, ubi exposcit necessitas, et plura in ecclesia una altaria et plures episcopos simul poteris consecrare. CAP. VI. Corruente tecto parietibus illaesis, et mensa altaris non enormiter fracta, nec altare, nec ecclesia consecratur. Idem. Ligneis aedificiis ecclesiae vestrae casu quodam igne consumptis, parietibus tamen illaesis, ac mensa principalis altaris in sua extremitate modicam passa fracturam, †quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, si propter hoc ipsius altaris, vel etiam totius ecclesiae debeat consecratio innovari. Ad quod Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum parietes in sua integritate permanserint, et tabula altaris mota vel enormiter laesa non fuerit, ob causam praedictam nec ecclesia, nec altare debet denuo consecrari. [Dat. Lat. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.] CAP. VII. Polluitur ecclesia vel coemeterium, si excommunicatus in ea sepelitur. Idem Senonensi Episcopo. Consuluisti (Et infra: [cf. c. 14. de foro comp. II. 2.]) Coemeteria vero, in quibus excommunicatorum corpora sepeliri contingit per suorum violentiam propinquorum, reconcilianda erunt aspersione aquae solenniter benedictae, sicut in dedicationibus ecclesiarum fieri consuevit. [Procurationes autem etc. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.] CAP. VIII. Qui fecit ecclesiam consecrari, tenetur eam dotare. H. d. et tene mente hunc casum. Honorius III. Reginae Hungariae. Quum, sicut ex relatione dilectorum filiorum capituli Oradiensis nobis innotuit, devotionis zelo succensa eorum feceris ecclesiam consecrari, †profecto speramus, quod zelus, ille, qui te ad eiusdem ecclesiae consecrationem induxit, te quoque, ut et dotem ei conferas, debeat animare, et quidem, Quum non sit ecclesia, nisi de dote provisum ei fuerit, consecranda, eo liberalius ad dotandam praedictam ecclesiam aperire manus munificentiae tuae debes, quo et facilius potes id facere, et ad hoc fortius, tanquam ex debito, iam teneris. CAP. IX. Ecclesia polluta per sacerdotem simplicem reconciliari non potest, etiamsi aqua fuerit per episcopum benedicta. Gregorius IX. Astoricensi Episcopo. Aqua per episcopum benedicta ecclesiam reconciliari posse per alium episcopum, non negamus, per sacerdotes simplices hoc fieri de cetero prohibentes, non obstante consuetudine provinciae Bracharensis, quae dicenda est potius corruptela; quia, licet episcopus committere valeat quae iurisdictionis exsistunt, quae ordinis tamen episcopalis sunt non potest inferioris gradus clericis demandare. Quod autem mandantibus episcopis super reconciliatione factum est hactenus per eosdem, misericorditer toleramus. [Ecclesiae etc. (cf. c. 9. de imm. eccl. III. 49.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.] CAP. X. Ecclesia, etiam non consecrata, si polluitur, reconcilianda est. Idem eidem. Si ecclesia non consecrata cuiuscunque semine fuerit aut sanguinis effusione polluta, aqua protinus exorcizata lavetur, ne divinae laudis [in ea] organa suspendantur; est tamen, quam citius fieri poterit consecranda. [Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.] TITULUS XLI.

DE CELEBRATIONE MISSARUM, ET SACRAMENTO EUCHARISTIAE ET DIVINIS OFFICIIS.

CAP. I.

Presbyter tenetur horis debitis dicere horas canonicas, permittitur tamen sibi ex causa dicere eas usque ad vesperas inclusive. H. d. secundum unum intellectum.

Ex concilio Agathensi.

Presbyter, mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae, canendo videlicet primam, tertiam, sextam, nonam vesperamque persolvat, ita tamen, ut horis competentibus et signatis iuxta possibilitatem aut a se, aut a scholaribus publice compleantur. Deinde peractis horis et infirmis visitatis, si voluerit, exeat ad opus rurale ieiunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam, pro temporis qualitate, et opportunitatis. Ex dictis Benedicti: Propheta dicente: “septies in die laudem dixi tibi;” qui septenarius numerus a nobis sic impletur, si matutini, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae et completorii tempore nostrae servitutis officia persolvamus, quia, sicut Propheta ait: septies in die etc. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: “Media nocte surgebam ad confitendum tibi, etc.” Ergo his temporibus laudes creatori nostro super iudicia suae iustitiae referamus. CAP. II. Propter missam specialem missa de feria dimittenda non est. Ex concilio Triburiensi. Quidam etiam laicorum et maxime matronae habent in consuetudine, ut per singulos dies audiant evangelium: “In principio erat verbum,” et missas peculiares, hoc est de sancta Trinitate et de sancto Michaele; et ideo sancitum est in eodem concilio, ut ulterius hoc non fiat, nisi suo tempore, et nisi aliquis [fidelium] velit propter reverentiam sanctae Trinitatis, non pro alia devotione audire. Sed si voluerint, ut sibi missae cantentur, de eodem die missas audiant pro salute vivorum et etiam defunctorum. CAP. III. Sufficit sacerdoti semel in die celebrare, et excipit duos casus, scilicet necessitatem et festum Nativitatis. Innocentius III. Vigorensi Episcopo. Consuluisti †nos, utrum presbyter duas missas in eadem die valeat celebrare; super quo tibi Respondemus, quod, excepto die Nativitatis dominicae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die unam missam solummodo celebrare. [Dat. VII. Kal. Febr. 1206.] CAP. IV. In missa commemorationis, licet dicatur propria praefatio, non tamen dicitur hymnus angelicus, nec symbolum. Idem Archiepiscopo Bracharensi. Consilium nostrum (Et infra: [cf. c. 2. de obs. iei. III. 46.)] Insuper Requisisti, utrum in diebus profestis, in quibus ad honorem S. Spiritus, B. Virginis, et sanctae crucis missam celebrari contingit, hymnus angelicus, symbolum ac praefatio propria debeat decantari, †praesertim quum in partibus tuis in honorem B. Virginis in sabbatorum diebus missa solenniter celebratur. Ad quod utique Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod apud nos in diebus profestis, quum missarum solennia in honorem B. Virginis celebrantur, neque hymnus angelicus, neque symbolum decantatur, licet in missa propria praefatio decantetur, ut inter commemorationem et solennitatem differentia ostendatur. Unde “Te Deum laudamus” regularius dimittitur, quam dicatur in laudibus matutinis. [Quum autem quaesieris etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.] CAP. V. Sacerdos post sumptam eucharistiam perfundat, nisi aliam nuissam sit dicturus. Idem Clericis sancti P. Magalonensis. Ex parte vestra (Et infra: [cf. c. 1. de obs. iei. III. 46.]) Insuper postulastis, quomodo sacerdos in missa

perfundere debeat, per literas apostolicas edoceri. Ad quod Postulationi vestrae taliter respondemus, quod semper sacerdos vino perfundere debet, postquam totum acceperit eucharistiae sacramentum, nisi quum eodem die aliam missam debuerit celebrare; ne, si forte vinum perfusionis acciperet, celebrationem aliam impediret. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.] CAP. VI. Si qua verba sunt in canone missae, quae ab Evangelistis dicta non fuerunt, credere debemus, quod a Christo Apostoli, et ab Apostolis eorum successores acceperunt. Et hoc dicit usque ad §. Quaesivisti – (Quaesivisti etc.:) In sacramento altaris aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, H. d. usque ad §. Tertio loco. Abbas Siculus. – (Tertio loco etc.:) Oratio, quae dicitur in secreta in festo sancti Leonis, immutata est, quia ubi dicebatur: “annue nobis Domine, ut, animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:” hodie dicitur: “ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio:” et haec mutatio contingit, quia sancti nostris orationibus non indigent, sed nos suis. H. d. usque ad finem. Abbas. Idem I. quondam Archiepiscopo Lugdunensi. Quum Marthae †circa plurima satagentis officio in cura regiminis pastoralis pro maiori parte renuncians, in domo Domini quasi abiectus elegeris habitare cum illis, qui partem optimam elegerunt, sedentes ad pedes Domini cum Maria, ut in lege eius iugiter meditentur, lippitudini Liae Rachelis pulchritudinem praeferentes: eam in te vigere credimus intelligentiam scripturarum, ut non sulum parvulis frangere possis panem, sed profectis etiam cibum solidum ministrare, ac nodos solvere difficilium quaestionum Verum, quoniam in primatu Apostolorum principis apostolicae sedis magisterium recognoscens, ad eam credis maiores causas ecclesiae referendas: consultationibus tuis, quas non ob commodum utilitatis terrenae, quum civilem non contineant quaestionem, sed animarum profectum, ut videlicet in lucem prodeant obscurae scripturae, novimus te novisse libenter, quod nobis inspirat Dominus respondemus. Quaesivisti siquidem, quis formae verborum, quam ipse Christus expressit, quum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, illud in canone missae, quo ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse. Quum enim in evangelio sic legatur: “Accipiens calicem, gratias agens benedixit, et dedit discipulis suis, dicens: bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis, et pro multis aliis effundetur in remissionem peccatorum:” in canone missae sermo iste, videlicet “mysterium fidei,” verbis ipsis interpositus invenitur. Unde quum non Evangelista Christum hoc dixisse testetur, moveris non modicum et miraris, quod aliquis asseverare tentaverit, eum aliquid plus dixisse, quam aliquis Evangelistarum asseveret. Verum, si formam ipsius canonis inspicias diligenter, praeter hoc, de quo tua fraternitas requisivit, alia duo, videlicet: “elevatis oculis in coelum” et “aeterni testamenti,” poteris in ipso canone reperire, quae in textu evangelico non leguntur. Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo, vel facto expressisse leguntur. Paulus enim in actibus Apostolorum sic ait: “Meminisse vos oportet verbi Domini Iesu, qui dixit: beatius est magis dare quam accipere.” Haec nullus quatuor Evangelistarum descripsit. Nullus etiam horum expressit, quod Paulus de Christo ad Corinthios scribens ait: “Visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Iacobo; novissime autem, tanquam abortivo, visus est et mihi.” Ipsi etiam Evangelistae mutuo inter se supplevisse leguntur quae ab eorum aliquo vel aliquibus sunt omissa. Unde quum tres Evangelistae posuerint: “hoc est corpus meum,” solus Lucas adiecit: “quod pro vobis tradetur,” et quum Matthaeus et Marcus dicant: “pro multis, Lucas dicit: pro vobis.” Matthaeus autem: “in remissionem peccatorum,” adiunxit. Ceterum ea, quae adduntur in canone missae, possunt ex aliis locis evangelii comprobari. Ioannes enim suscitationem Lazari describens, Iesum sursum oculos levasse asserit, et dixisse: “Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.” †Alibi etiam idem dicit: “Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, clarifica filium tuum.” Si tunc igitur in coelum oculos levavit ad Patrem, quum ad corpus exanime animam Lazari revocavit, probabilius esse videtur, quod tunc oculos levaverit ad Patrem in coelum, quum panem et vinum in corpus et sanguinem proprium commutavit. Ceterum, sicut superius est expressum, quum in textu evangelico “novi testamenti” ponatur, hic interponitur: “et aeterni.” Nam vetus testamentum, quod hircorum et vitulorum fuit sanguine dedicatum, temporalia promittebat: novum autem, quod est Christi sanguine consecratum, promittit aeterna. Et ideo testamentum illud fuit vetus et transitorium; hoc autem novum est et aeternum. Vel, ut utamur alia ratione, unde novum, id est ultimum, esse describitur, inde aeternum, id est perpetuum, comprobatur. Novissimum etenim hominis testamentum immobile perseverat, quia testatoris obitu confirmatur; iuxta quod Apostolus testamentum in morte asserit confirmatum, alioquin non valet, dum vixerit qui testatur. Praeterea non solum scriptura, sed etiam promissio dicitur testamentum, iuxta quod Apostolus ipse scribit: “Ideo novi testamenti mediator est, ut repromissionem accipiant qui vocati sunt hereditatis aeternae.” Sic ergo intelligi debet quod in ipso canone reperitur: “Hic est enim sanguis meus novi et aeterni testamenti,” id est, novae ac aeternae promissionis, scilicet confirmator, sicut Dominus repromittit: “Qui manducat,” inquiens, “carnem meam, et sanguinem meum bibit, habet vitam aeternam.” Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet “mysterium fidei,” munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes, in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum, et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, scripturas et virtutem Dei pariter nescientes. Si enim ideo, quia figura est sacramentum altaris, veritas esse negatur, ergo nec mors, nec resurrectio Christi, quum figura sit, veritas est credenda, siquidem mortem et resurrectionem Christi similitudinem et imaginem esse Apostolus manifestat: “Christus,” inquiens, “mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter iustificationem nostram.” Apostolorum etiam princeps Petrus sic in epistola sua scribit: “Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius.” Si ergo tam mors Christi quam eius resurrectio est exemplum, ut et nos, peccato mortui, iustitiae iam vivamus. Quare, si non fuit veritas, quia fuit exemplum: ergo nec vere mortuus fuit Christus, nec vere a mortuis resurrexit. Sed absit a fidelium cordibus error iste, quum Propheta de ipso testetur, quod vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Dicitur tamen mysterium fidei, quoniam et aliud ibi creditur quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis. †Quod autem mysterium fidei dicitur in hoc loco, alibi secundum Ioannem spiritus et vita narratur. Nam spiritus est mysterium iuxta illud: “litera occidit, spiritus autem vivificat;” fides autem est vita, secundum quod legitur: “Iustus meus ex fide vivit, propter quod ipse Dominus dicit: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.” Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis, et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est sacramentum, et non res. Secundum est sacramentum et res. Tertium est res et non sacramentum. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores. Nam, sicut superius est expressum, multa de verbis et factis dominicis ab Evangelistis omissa, et sermonibus suppleverunt Apostoli et operibus expresserunt. §. 1. Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, quum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta redemptionis in sanguine; ac regenerationis in aqua, in illa duo, vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur, ut in hoc sacramento plene sit veritas et figura. Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, quum in vinum transeat mixta vino, licet physici contrarium asseverent, qui aquam a vino per artificium posse asserunt separari. Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa ita, quod vini saporem assumit. Quod inde convincitur, quia, si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, nec sanguini commiscetur; sed accidentibus prioris vini commixtum corpori, quod sub eis latet, undique circumfunditur, non madidans circumfusum. Ipsa tamen accidentia vinum appositum videntur afficere, quia, si aqua pura fuerit apposita, vini saporem assumit. Contingit igitur accidentia mutare subiectum, sicut et subiectum contingit accidentia permutare; cedit quippe natura miraculo, et virtus supra consuetudinem operatur. Sed nec inconveniens creditur aut absurdum, si aqua in corpore Christi esse credatur, quum legatur de ipsius latere processisse. †Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse, non attendentes, quod de latere Christi duo fluxerunt sacramenta, et quod non baptizantur in phlegmate, sed in aqua, iuxta quod Dominus protestatur: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei.” Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari, ut expressius eluceat proprietas sacramenti. Nam quum aquae multae sint populi multi, iuxta quod alibi legitur: “Beati, qui seminatis super omnes aquas:” ideo vino aqua unitur, ut Christo populus adunetur. Per hoc enim, quod et suscepit ipse de nostro, et accepimus ipsi de suo, tam insolubili nexu coniungimur, ut, qui est unum cum Patre per ineffabilem unitatem, fiat unum nobiscum per admirabilem unionem, ac per hoc ipso communiter mediante cum Patre unum efficimur. “Pater,” inquit “sancte, serva eos, in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos, non pro his autem roga tantum, sed pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi in nobis unum sint, et mundus credat, quia tu me misisti.” §. 2. Tertio vero loco fraternitas tua requisivit, quis mutaverit, vel quando, aut quare fuerit mutatum, quod in secreta B. Leonis secundum antiquiores codices continetur, sic videlicet: “Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:” quum in modernis sacramentariis habeatur: “Annue nobis, quaesumus, Domine, ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio.” Super quo tibi taliter respondemus, quod, quis illud mutaverit, aut quando mutatum fuerit, ignoramus. Scimus tamen, qua fuerit occasione mutatum; quia, quum sacrae scripturae dicat auctoritas, quod iniuriam facit martyri qui orat pro martyre, idem est ratione consimili de aliis sanctis sentiendum, quia orationibus nostris non indigent pro eo, quod quum sint perfecte beati, omnia eis ad vota succedunt. Sed nos potius orationibus eorum indigemus, quos, quum miseri simus, undique mala nostra perturbant. Unde, quod in plerisque orationibus continetur: “prosit” videlicet “vel proficiat huic sancto vel illi talis oblatio ad gloriam et honorem,” ita sane debet intelligi, ut ad hoc prosit, quod magis ac magis a fidelibus glorificetur in terris, aut etiam honoretur, licet plerique reputent non indignum, sanctorum gloriam usque ad iudicium augmentari, et ideo ecclesiam interim sane posse augmentum glorificationis eorum optare. Verum, utrum in hoc articulo locum habeat illa distinctio, qua docetur, quod defunctorum alii sunt valde boni, alii sunt valde mali, alii mediocriter boni, alii mediocriter mali, unde suffragia, quae fiunt a fidelibus in ecclesia pro valde bonis, actiones sunt gratiarum, pro valde malis consolationes vivorum, expiationes vero pro mediocriter bonis, et propitiationes pro mediocriter malis, tua discretio investiget. De cetero tuis orationibus adiuvari petimus apud Deum. [Dat. Lat. III. Kal. Dec. Ao. V. 1202.] CAP. VII. Gravius peccat qui simulat conficere, et non conficit, quam ille, qui conficit in mortali. Idem Rectoribus Romanae fraternitatis. De homine (Et infra:) Quaesivistis enim a nobis, quid de incauto presbytero videatur, qui, quum se sciat in mortali crimme constitutum, missarum solennia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare, arctatusque graviter e duobus, dum divinum exsequi ministerium metuit, ne populum illud exspectantem offendat, et corpus Christi perficere perhorrescit, ne sumens ipsum indigne iudicium sibi manducet et bibat, peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit, ita credens, per id, quod praetendit, populo satisfacere, ut per hoc, quod intendit, Deum non debeat provocare. Quum ergo falsa sint abiicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora, licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere, ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud; gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare, quum ille culpam vitando, dum facit, in solius miseri cordis Dei manum incidat, iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat. [Dat. Sorae X. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. 1208.] CAP. VIII. Hic improbat opinionern, quae habet, quod in sacramento altaris aqua convertatur in phlegma, et probat, Christum fuisse verum Deum et verum hominem, et quod de ipsius latere exivit vera aqua. Idem Ferrrariensi Episcopo. In quadam nostra decretali epistola asseris te legisse, illud esse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet eucharistiae aquam in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse. †Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen in contrarium nos sentimus, nostrae compelleris sententiae consentire. Sed verbum Ioannis Apostoli te multum movere fateris, dicentis: “Tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt;” quamvis hoc ultimum in plerisque codicibus minime habeatur, quod dicis ab omnibus sic exponi, illos videlicet esse unum, id est de una et eadem re, scilicet de hamanitate Christi testari. Porro si vera fuit aqua, quae fluxit de latere Christi, et non humani corporis humor, qualiter per illam probetur, quod Christus sit homo, non vides. Glossa namque super illum locum sic habet: “Spiritus, id est humana anima, quam emisit in passione; aqua et sanguis, quae fluxerunt de latere Christi,” quod fieri non posset, si non haberet veram carnis naturam. Sic ergo tam ex textu quam ex glossa proponis, per illam aquam probari, quod Christus sit verus homo, et ideo, si dicatur, quod illa non exstitit vera aqua, sed aquaticus humani corporis humor, tam expositoris quam Apostoli verba intelligibilia tibi esse videntur. Sed dicto, quod fuerit vera aqua, sicut non credimus et fatemur, nec ista, nec illa sufficienter intelligis. Unde nobis humiliter supplicasti, quatenus ad generalem utilitatem legentium, et nebulam de tuo corde tollendam, sufficienter et evidenter hoc exponere dignaremur. Nos igitur ad tuae supplicationis instantiam respondemus, quod quidam dixerunt, sed erraverunt, Christum non fuisse verum Deum, sed adoptivum, ut miseri Arriani; alii vero Christum non fuisse verum hominem, sed phantasticum, ut impii Manichaei. Sed adversus huiusmodi haereses Ioannes Apostolus in epistola sua loquitur, dicens: “Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt:” per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus Deus. “Et tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis;” per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus homo. Nam ad esse hominis duo principaliter exiguntur, videlicet corpus et anima, ex quorum coniunctione verus homo subsistit. Per hoc autem, quod in articulo mortis Christus inclinato capite tradidit spiritum, de quo voce magna clamaverat: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”, manifeste probatur, quod ipse spiritum habebat, non solum flatum vitalem, sed animam quoque rationalem, de qua praedixerat: “Tristis est anima mea usque ad mortem,” et: “Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam.” Per hoc autem, quod unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo sanguis exivit et aqua, probatur aperte, quod Christus verum corpus habebat. Nam de phantastico corpore, nec sanguis, nec aqua potuisset exire, unde “ille, qui vidit, testimonium quidem perhibuit, et testimonium eius est verum, quia tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis.” Quod videlicet Christus sit verus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens, probatur ex eo, quod spiritum vitalem emisit; et de vero corpore probatur, quoniam ex eo sanguis exivit et aqua; rationalis quippe anima non posset vivificare, nisi corpus humanum, ex quibus verus homo consistit. Ceterum sicut fuit verus spiritus et verus sanguis, ita procul dubio vera aqua, quum Christus sit veritas, et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena. Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit, et testimonium veritati perhibuit, profecto non “aquam,” sed “phlegma” dixisset. Nec in hoc verum regenerationis sacramentum fuisset ostensum, quum per sacramentum baptismi non regeneremur in phlegmate, sed in aqua. Neque per hoc posset vero argumento probari, quod in sacramento eucharistiae admiscenda sit aqua vino, si de latere Christi non aqua, sed phlegma cum sanguine profluxisset. Sed nec vera fuisset figura, quae super hac re praecessit in veteri testamento, quando videlicet Moyses virga percussit silicem, et ex ea quidem non phlegma, sed aqua manavit. Restat igitur, ut, qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata, sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuit; quum naturaliter possit et compositum in componentia, et elementatum in elementa resolvi, quemadmodum verus exstitit sudor ipsius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Quum autem ad compositionem humani corporis quatuor elementa concurrant, videlicet terra et aqua, aer et ignis, et ad vegetationem eiusdem corporis quatuor humores illis consimiles conveniant, videlicet sanguis et cholera, phlegma et melancholia, ut veritatem humani corporis expressius demonstraret, unum ex illis et unum ex istis Ioannes expressit, illaque potius ex illis et ex istis, quae magis mysterio congruebant, ex elementis aquam, et ex humoribus sanguinem; in quibus duobus duo maxime sacramenta, redemptionis videlicet et regenerationis, elucent. [Dat. III. Non. Mart. Ao. XII. 1209.] CAP. IX. Praecipit praelatis et clericis in virtute obedientiae, ut nocturnum officium et diurnum studiose celebrent et devote. Idem in concilio generali. Dolentes referimus, quod non solum quidam minores clerici, verum etiam aliqui ecclesiarum praelati, circa commessationes superfluas et fabulationes illicitas, ut de aliis taceamus, fere medietatem noctis expendunt, et somno residuum relinquentes, vix ad diurnum concentum avium excitantur, transcurrendo undique continua syncopa matutinum. Sunt et alii, qui missarum solennia vix celebrant quater in anno, et, quod deterius est, interesse contemnunt. Et si quando, dum haec celebrantur, intersint, chori silentium fugientes intendunt exterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indebitos sermones effundunt, aures intentas non porrigunt ad divina. Haec igitur et similia sub poena suspensionis penitus inhibemus, districte praecipientes in virtute obedientiae, ut divinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter et devote. CAP. X. Eucharistia debet munde servari, et in eius elevatione et delatione populus debet se inclinare; et, quum defertur ad infirmum, debet deferri in decenti habitu et cum lumine; transgressores vero graviter sunt puniendi. Honorius III. Sane, quum olim †[vas aureum, manna plenum, Christi corpus deitatem praefigurans, in arca foederis auro tecta infra sancta sanctorum fuerit collocatum, ut munde in loco venerabiIi servaretur, dolemus plurimum et tristamur, quod in plerisque provinciis sacerdotes sanctiones canonicas, immo divinum iudicium contemnentes, sacram eucharistiam incaute custodiunt, et immunde ac indevote contrectant, quasi nec creatorem timeant, vel recreatorem diligant, aut iudicem omnium expavescant, quamquam Apostolus terribiler comminetur, deteriora illum mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, vel sanguinem testamenti pollutum duxerit, aut spiritui gratiae contumeliam fecerit, quam transgressorem legis Mosaicae, qui mortis sententia plectebatur.] Ne [igitur] de cetero propter incuriam sacerdotum in indevotos divina indignatio gravius exardescat, districte praecipiendo mandamus, quatenus a sacerdotibus eucharistia in loco singulari, mundo etiam et signato semper honorifice collocata, devote ac fideliter conservetur. Sacerdos vero quilibet frequenter doceat plebem suam, ut, quum in celebratione missarum elevatur hostia salutaris, quilibet se reverenter inclinet, idem faciens, quum eam defert presbyter ad infirmum. Quam in decenti habitu superposito mundo velamine ferat, et referat manifeste ac honorifice ante pectus cum omni reverentia et timore, semper tamen lumine praecedente, quum sit candor lucis aeternae, ut ex hoc apud omnes fides et devotio augeatur. Praelati autem huiusmodi mandati graviter punire non differant transgressores, si et ipsi divinam et nostram volunt effugere ultionem. Vos autem sic observari faciatis praedicta, quod non efficiamini vindictae participes, sed coronae. [Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.] CAP. XI. In ecclesiis collegiatis debent celebrari duae missae collegialiter, una pro defunctis, alia secundum exigentiam diei, ut pro festo, si festum occurrit, vel pro feria, si feria. Idem universis ecclesiarum Praelatis. Quum creatura non habeat, quid pro meritis respondeat creatori (Et infra:) Quum igitur ecclesia Gallicana, per Dei gratiam tanquam lucerna super candelabrum posita, luceat aliis per exemplum, qui videntes opera eius bona glorificant patrem coelestem, ne, quod absit, tantae negligentiae tenebris obumbretur, et alias consequenter obumbret: universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta vobis Mandamus, quatenus universi et singuli provide attendentes, quod servire Deo regnare est, nullum in vos torporem negligentiae, sicut hactenus, obrepere permittatis, quo minus et pro anniversariis defunctorum, et pro festo vel feria secundum temporum congruentiam, missarum solennia conventualiter celebretis, et faciatis conventualiter celebrari, ut sic quodammodo sine intermissione orantis ab eo mereamini exaudiri, qui adest omnibus in veritate invocantibus nomen suum. [Dat. Anagniae IV. Non. Iul. 1217.] CAP. XII. In die coenae Domini episcopus tantum in sua ecclesia debet missam celebrare et chrisma conficere. Idem. Te referente †didicimus, quod in die coenae Domini de antiqua teneris consuetudine chrisma conficere in ecclesia Sipontina, sed, quum mane diei eiusdem ad Garganicam ecclesiam accedas, ut ibi, prout moris est, recipias peregrinos, ipsius loci clerus et populus celebrare missam in eadem ecclesia Garganica, priusquam ad Sipontinam redeas, te compellunt, super quo nostrum et apostolicae sedis consilium implorasti. Quum autem chrisma eo die intra missarum conficiatur solennia, et cuilibet sacerdoti, quacunque dignitate praefulgeat, unam in die celebrare missam sufficiat, (nam et valde est felix, qui celebrat digne unam): fraternitati tuae mandamus, quatenus die coenae Domini in ecclesia Sipontina duntaxat, in qua teneris chrisma conficere, missarum studeas solennia celebrare. CAP. XIII. In sacrificio altaris plus de vino quam de aqua ponendum est. Idem Archiepiscopo Ablasensi. Perniciosus valde, sicut audivimus, in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in maiori quantitate de aqua ponitur in sacrificio, quam de vino, quum secundum rationabilem consuetudinem ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus id non de cetero facias, nec in tua provincia fieri patiaris. [Dat. Id. Decemb. Ao. V. 1220.] CAP. XIV. Ab officio et beneficio deponitur presbyter, qui sine aqna et igne, vel in pane fermentato vel vase ligneo sacrificat. Idem Episcopo Brixiensi. Literas tuas recepimus, continentes, quod, quum super excessibus magistri Mauri presbyteri ecclesiae sanctae Brigidae Brixiensis iuxta debitum officii pastoralis inquireres, confessus est, quod, quum quadam die hostiam et calicem non haberet, in pane fermentato et in scypho ligneo adstante populo missarum solennia celebrare praesumpsit. †Quare ipsum supposuisti perpetuo interdicto, consulens, ut in aliqua ecclesia regulari mutaret in melius vitam suam. Postmodum autem, illo coram venerabili fratre nostro Hostiensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, ut secum misericorditer ageret, supplicante, idem, ad celebrationem divinorum presbyterum restituens memoratum, super suspensione beneficii causam S. Salvatoris et S. Lucae praepositis Brixiensibus delegavit, qui ad beneficium restituerunt eundem. Deinde vero reversus de partibus transmarinis, Intellecto iterum, quod praedicta ecclesia per malitiam dicti presbyteri multipliciter laedebatur, inquisitionis officium iterans, ex eius confessionibus invenisti, quod idem sine igne sacrificabat et aqua, †quare, quid de ipso agendam sit, nostro petiisti edoceri responso. Quum igitur vel ex aperta malitia, vel ex nimia desipientia peccasse probetur, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, officio et beneficio sublato appellationis obstaculo perpetuo ipsum prives. TITULUS XLII. DE BAPTISMO ET EIUS EFFECTU. CAP. I. Licet puer sit ter mersus in aqua in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, si non sit dictum: “Ego te baptizo in nomine Patris, etc.,” non est baptizatus. Alexander III. Si quis sane puerum ter in acqua immerserit in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, amen, et non dixerit: “Ego

baptizo te in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, amen:” non est puer baptizatus. CAP. II. Si probabiliter dubitatur, an quis fuerit baptizatus, potest baptizari forma hic expressa. Idem. De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: “Si baptizatus es, non te baptizo, sed, si nondum baptizatus es, ego te baptizo, etc.” CAP. III. Sacramentum baptismi utiliter confertur parvulis licet non credant nec intelligant, et remittitur eis peccatum originale. H. d. usque ad §. Verum. – (Verum etc.:) Originale peccatum, quod sine consensu cortrahitur, remittitur in baptismo etiam non consentienti, ut parvulis; secus de actuali, quia, sicut non committitur sine consensu, ita non relaxatur. Hoc dicit usque ad §. Sed adhuc. Abbas. – (Sed adhuc:) Licet in baptismo dimittatur originale peccatum parvulis, qui tamen consentire non possunt, in adultis tamen, amentibus vel dormientibus, qui non consentiunt baptismo, non dimittitur actuale, et item etiam nec originale. H. d. (Item etc.:) Amentes vel dormientes baptizati, si ante dementiam vel dormitionem baptizari volebant, characterem suscipiunt, alias secus; coacti vero causative suscipiunt. H. d. usque ad finem. Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo. Maiores ecclesiae causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas intelliget qui eum quaerenti Domino, quem discipuli dicerent ipsum esse, respondisse notabit: “Tu es Christus filius Dei vivi,” et pro eo Dominum exorasse, ne deficiat fides eius. Quibusdam igitur quaestionibus, quas contra catholicos haeretici moverant, nos postulas respondere. Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri, quod nituntur tam ratione quam auctoritate probare, illud primo et praecipue inducentes, quod, quum secundum verbum Iacobi Apostoli, dicentis in epistola sua: “Caritas operit multitudinem peccatorum,” et iuxta illud testimonium veritatis in evangelio de peccatrice, quae ipsius pedes laverat, perhibentis: “Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum:” non nisi per caritatem et in caritate crimina dimittantur, parvulis, qui nec sentiunt, nec consentiunt, et caritatem non habent, quae sentientibus et consentientibus tantum infunditur, peccatum non dimittitur in baptismo. †Et sic eis baptisma non confert, quia non est talibus conferendum. In evangelio quoque legitur: “Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur; unde parvuli, sive fuerint sive non fuerint baptizati, condemnabuntur, utpote non credentes.” Ad id autem taliter respondemus, quod baptisma circumcisioni successit. Absit enim, ut in illam damnatam haeresim incidamus, quae perperam affirmabat, legem cum evangelio, et circumcisionem cum baptismo servandam, quoniam secundum Apostolum, dicentem ad Galatas: “Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest.” Quum ergo circumcisio tam adultis quam parvulis ex praecepto Domini conferretur, ne baptismus, qui successit in loco ipsius, et generalior tamen exsistit, quum tam viri quam feminae baptizentur, minoris videatur effectus, tam adultis, quam parvulis est conferendus. Sicut enim olim sine distinctione qualibet Mosaica lex clamabat: “Anima, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo,” ita nunc indistincte vox intonat evangelica: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei;” ab hac generalitate nec sexum, nec aetatem excludens. Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat, sic, qui ex aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni coelorum introitum obtinebit. Caute tamen notandum est, quantum plus baptismus hodie conferat Christianis, quam quondam Iudaeis circumcisio contulisset, dictum est in fine praedictae auctoritatis inductae de veteri lege: “peribit de populo suo:” in evangelica vero auctoritate subiunctum est; “non intrabit in regnum Dei:” quoniam, etsi originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum coelorum, quod usque ad mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum baptismi Christi sanguine rubricati culpa remittitur, vitatur periculum, et ad regnum coelorum etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur, quin et ipsis misericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem. Ceterum ex vi literae satis patet, praedictas auctoritates intelligendas esse tantummodo de adultis, qui habent multitudinem peccatorum; quum de parvulis non possit intelligi, qui peccato tantum originali tenentur. Similiter et illa alia auctoritas est solvenda: “Qui crediderit, et baptizatus fuerit etc.,” quum non possint credere parvuli, sed adulti. Et ob hoc tota auctoritas hic intelligenda est solummodo de adultis, nec ad alios prima, et ad alios secunda clausula referatur; quamvis nonnulli concedant, quod parvuli credunt non per usum, sed per habitum fidei, quem suscipiunt in baptismo, sicut et alia multa verba secundum communem usum loquendi non ad actum, sed ad aptitudinem referuntur. Illud vero, quod opponentes inducunt, fidem aut caritatem, aliasque virtutes parvulis, utpote non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute; quum propter hoc inter doctores theologos quaestio referatur, aliis asserentibus, per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; nonnullis vero dicentibus, et dimitti peccatum, et virtutes infundi habentibus illas quoad habitum, non quoad usum, donec perveniant ad aetatem adultam. Verum quidam ex hac solutione invenisse se credunt viam ad alias quaestiones, argumentantes ex eo, quod dicimus, parvulis in baptismate peccatum originale dimitti, quod et adultis dormientibus vel amentibus peccatum, si baptizentur, ratione simili dimittatur. Quum enim neutri sentiant tunc vel consentiant, dicunt, idem in consimilibus iudicandum. Hic vero dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex, originale scilicet et actuale; originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur. Sed adhuc quaeritur, quare non saltem originale peccatum amentibus, et dormientibus in baptismo sicut parvulis dimittatur. Ad hoc est taliter respondendum, quod Dominus, qui totum hominem salvum fecit in sabbato, opus imperfectionis non novit, et ob hoc peccata non ex parte, sed ex toto dimittit. Praeterea poena originalis peccati est carentia visionis Dei; actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus. Unde, si dimitteretur alicui primum, altero non dimisso, talis non careret visione Dei propter originale dimissum, et cruciaretur in gehenna perpetuo propter reatum criminis actualis; sed haec tanquam incompassibilia sese minime patiuntur, immo sibi mutuo adversantur. Item vero quaeritur, utrum huiusmodi dormientibus et amentibus sacramenti saltem character in baptismate imprimatur, ut excitati a somno vel ab aegritudine liberati non sint denuo baptizandi. Sunt autem nonnulli, qui dicunt, quod sacramenta, quae per se sortiuntur effectum, ut baptismus et ordo ceteraque similia, non solum dormientibus et amentibus, sed invitis etiam et contradicentibus, etsi non quantum ad rem, quantum tamen ad characterem conferuntur, quum non solum parvuli, qui non consentiunt, sed et ficti, qui quamvis non ore, corde tamen dissentiunt, recipiant sacramentum. Sed opponitur talibus, quod, qui fuissent inviti et reluctantes immersi, saltem ratione sacramenti ad iurisdictionem ecclesiasticam pertinerent, unde ad servandam regulam fidei Christianae forent rationabiliter compellendi. Verum id est religioni Christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem, sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum, et ipse, tanquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est [tamen] ad observantiam fidei Christianae. In quo casu debet intelligi decretum illud concilii Toletani, ubi dicitur, quod, qui iam pridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisibuti, quia iam constat eos sacramentis divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini exstitisse participes, oportet etiam, ut fidem, quam necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, vilis ac contemptibilis habeatur. Ille vero, qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem, nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere quam minime consentire: sicut nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si, priusquam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent, quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti. Secus autem, si prius catechumeni exstitissent, et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, quum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem. CAP. IV. Nemo potest se ipsum baptizare, etiam instante necessitatis articulo. Idem Metensii Episcopo. Debitum †pastoralis officii exsolvis, quum super dubiis iuris articulis responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane per tuas nobis literas intimasti, quod quidam Iudaeus, in mortis articulo constitutus, quum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam se ipsum immersit, dicendo: “ego baptizo me in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, amen.” Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus, in devotione Christianae fidei perseverans, debeat baptizari. Nos autem fraternitati tuae taliter Respondemus, quod, quum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: “Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti,” memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat. Ad quod etiam designandum ipse Christus non a se ipso, sed a Ioanne voluit baptizari, quamvis, si talis continuo decessisset, ad coelestem patriam protinus evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum. In baptismo quippe illa spiritualis generatio celebratur, de qua Veritas ait: “Oportet vos nasci denuo, quia, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum.” Sicut ergo in carnali generatione, qua proles ex viro et femina nascitur, alius est, qui carnaliter gignit, et alius est, qui carnaliter gignitur, sic et in sacramentali generatione, qua soboles ex aqua et Spiritu sancto renascitur, alius debet esse, qui spiritualiter generet, et alius, qui spiritualiter generetur. Sane, quum corpus exterius, sive quum cor interius baptizatur, oportet, ut utrobique paternitas et filiatio valeat inveniri, quibus baptizans et baptizatus adinvicem referantur. [Secundus autem etc. (cf. c. 5. de big. I. 21.) Dat. Ferentini V. Kal. Sept. Ao. IX. 1206.] CAP. V. Ubi deest verbum vel elementum aquae, non est baptismi sacramentum. Idem Morosiensi Episcopo. Non ut apponeres †tibi scientiam, sicut credimus, sed ut per oraculum verbi nostri tuorum ignorantiam subditorum melius erudires, apostolicum tibi responsum fieri Postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis aliquorum simplicitas in caput et pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod, quum in baptismo duo semper, videlicet verbum et elementum, necessario requirantur, iuxta quod de verbo Veritas ait: “Euntes in mundum universum praedicatae evangelium omni creaturae, et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti,” eademque dicat de elemento: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum:” dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.] CAP. VI. Baptizatos a Latinis Graeci rebaptizare non debent. Idem in concilio generali. Licet Graecos [in] diebus nostris ad obedientiam sedis apostolicae revertentes fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo: in his tamen illis deferre non volumus, nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab obedientia sedis apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificabant in ipsis, quam ea, tanquam per hoc inquinata, lavissent. Baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant, et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes igitur tantum scandalum ab ecclesia Dei amovere, sacro suadente concilio districte praecipimus, ut talia de cetero non praesumant, conformantes se tanquam filii obedientiae sacrosanctae Romanae ecclesiae matri suae, ut sit unum ovile et unus pastor. Si quis autem tale quid praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur. TITULUS XLIII. DE PRESBYTERO NON BAPTIZATO. CAP. I. Si non baptizatus ordinatur, ordinis characterem non recipit. Ex concilio apud Compendium. Si quis presbyter ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur. CAP. II.

Omissio baptismi non nocet credenti probabiliter, se esse baptizatum. Innocentius III. Episcopo Cremonensi. Apostolicam sedem, venerabilis frater noster, ut debuisti, consulere decrevisti. (Et infra:) Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse literis tuis significasti, quia in sanctae matris ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum, et coelestis patriae gaudium esse adeptum, ex auctoritate sanctorum Patrum Augustini atique Ambrosii asserimus incunctanter. Lege, frater, super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: “Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit.” Librum etiam B. Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis igitur quaestionibus doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato. CAP. III. Non baptizatus ordinari non potest, et, si de facto ordinetur, non recipit ordinis characterem, licet credebatur baptizatus. Idem Ferrariensi Episcopo. Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius I. lator praesentium nobis exposuit, quod, quum per singulos ordines usque ad gradum sacerdotii adscendisset, comperit tandem pro certo, quod non fuerit secundum formam evangelii baptizatus, unde nos eum per venerabilem fratrem nostrum N. Tusculanum episcopum rite fecimus baptizari. Quumque super ordinibus coram nobis fuisset diutius disputatum, quidam in eam declinaverunt sententiam, ut, quum baptismus sit fundamentum omnium sacramentorum, ante susceptionem baptismi non suscipiatur aliud sacramentum, quoniam, ubi fundamentum non est,

superaedificari non potest. Porro econtra videri posset. Nam quum quis non solum per sacramentum fidei, sed per fidem etiam sacramenti efficiatur procul dubio membrum Christi, et qui Christum habet per fidem, etiamsi baptismum non habeat, habet utique fundamentum, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Iesus: superaedificare posse videtur, sicut salutifera opera, sic et quaelibet ecclesiastica sacramenta, quum illud non sit generaliter verum, neque de novis, neque de veteribus sacramentis, quod baptismus sit fundamentum illorum, quoniam et sacramentum coniugii et sacramentum etiam eucharistiae a non baptizatis recipi potest. Praeterea sacramentum ordinis non solum pontificalis, sed sacerdotalis etiam et levitici ex institutione sua praecessit baptismum, per quod forsitan videtur, quod ante baptismum huiusmodi ordines possent rite conferri, maxime his, qui baptizati esse creduntur. Quid enim, si forsitan is, qui baptizatus esse creditur, et non est, in episcopum saltem de facto fuerit consecratus? Eruntne reordinandi omnes, qui ab eo fuerint ordinati? Et quum de pluribus episcopis nesciatur, an renati fuerint aqua baptismatis, quum hoc nec ipsi reminiscantur, nec alii: dubitatur igitur, an tales sint veraciter in episcopos consecrati? Unde quot et quanta sequantur non solum absona, sed absurda, silendum est potius quam dicendum. Quia vero in concilio apud Compendium legitur constitutum, quod, si quis in presbyterum ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur: nos circa latorem praesentium in hoc dubitabili casu quod tutius est sequentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum per singulos ordines usque ad sacerdotium promovere procures, et permittas, eum in sacerdotio ministrare, quia non intelligitur iteratum quod ambigitur esse factum. Nec male de sacramento sentitur, quum illud non religionis contemptus, sed articulus necessitatis excludit. Et certe de illo, qui natus de Christianis parentibus, et inter Christianos est fideliter conversatus, tam violenter praesumitur, quod fuerit baptizatus, ut haec praesumptio pro certitudine sit habenda, donec evidentissimis forsitan argumentis contrarium probaretur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. April. Ao. IX. 1206.] TITULUS XLIV. DE CUSTODIA EUCHARISTIAE, CHRISMATIS ET ALIORUM SACRAMENTORUM. CAP. I. Eucharistia et chrisma debent fideliter sub clavibus custodiri, et contra fecientes sunt puniendi. Innocentius III. in concilio generali. Statuimus, ut in cunctis ecclesiis chrisma et eucharistia sub fideli custodia clavibus adhibitis conserventur, ne possit ad illa temeraria manus extendi ad aliqua horribilia vel nefaria exercenda. Si vero is, ad quem spectat custodia, ea incaute reliquerit, tribus mensibus ab officio suspendatur, et, si per eius incuriam aliquid nefandum inde contigerit, graviori subiaceat ultioni. CAP. II. Supellectilia in ecclesiis poni non debent, nisi necessitas urgeat. Hoc dicit primo. Ecclesiae debent sua vasa et vestimenta munde tenere. Hoc secundo. Idem in eodem. Relinqui nolumus incorrectum, quod quidam clerici ecclesias sic exponunt suppellectilibus propriis, et etiam alienis, ut potius domus laicae, quam Dei basilicae videantur, non considerantes, quod Dominus non sinebat, ut vas transferretur per templum. Sunt et alii, qui non solum ecclesias dimittunt incultas, verum etiam vasa ministerii, et vestimenta ministrorum, ac pallas altaris, nec non et ipsa corporalia tam immunda relinquunt, quod interdum aliquibus sunt horrori. Quia vero zelus nos comedit domus Dei, firmiter prohibemus, ne huiusmodi suppellectilia in ecclesiis admittantur, nisi propter hostiles incursus, aut incendia repentina, seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium, sic tamen, ut necessitate cessante, res in loca pristina reportentur. Praecipimus quoque, ut oratoria, vasa, corporalia et vestimenta praedicta munda et nitida conserventur. Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecerent etiam in profanis. TITULUS XLV. DE RELIQUIIS ET VENERATIONE SANCTORUM. CAP. I. Sine Papae licentia non licet aliquem venerari pro sancto. Alexander III. Audivimus, quod quidam inter vos sint, qui diabolica fraude decepti, hominem quendam in potatione et ebrietate occisum quasi sanctum more infidelium venerantur, quum vix pro talibus in ebrietatibus peremptis ecclesia permittat orare. Dicit enim Apostolus: “quod ebriosi homines regnum Dei non possidebunt.” Illum ergo hominem non praesumatis de cetero colere, quum, etiamsi per eum miracula plurima fierent, non liceret vobis ipsum pro sancto absque auctoritate Romanae ecclesiae publice venerari. CAP. II. Sanctorum reliquiae vendi non possunt, vel passim ostendi non debent, ne circa illas populus decipi possit. Innocentius III. in concilio generali. Quum ex eo, quod quidam sanctorum reliquias exponunt venales, et eas passim ostendunt, Christanae religioni detractum sit saepius, ne in posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur, nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant eos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, variis figmentis aut falsis documentis decipi, sicut [et] in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit. [Eleemosynarum etc. (cf. c. 14. X. de poenit. V. 38.)] TITULUS XLVI. DE OBSERVATIONE IEIUNIORUM. CAP. I. Vigilia, occurens in dominica, ieiunari debet in sabbato, et ieiunanda est vigilia B. Matthiae. Innocentius III. Clericis S. Petri Magalonensis. Ex parte vestra quaesitum fuit a nobis, utrum, si Nativitatem Domini, vel Assumptionem beatae Mariae,

vel festivitatem alicuius Apostolorum in secunda feria contigerit evenire, die sabbati praecedentis vigilia debeat ieiunari, et utrum in vigilia B. Matthiae Apostoli sit ieiunium iniungendum. Ad quod breviter respondemus, quod [et] die sabbati festivitates praelibatas secundae feriae praecedentis et B. Matthiae Apostoli debet vigilia ieiunari. [Insuper etc. (cf. c. 5. de celebr. miss. III. 41.) Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.] CAP. II. Non capit congruam summationem, et textus in se satis clarus est, et multa sunt dicta, quae patent per §§. Idem Bracharensi Archiepiscopo. Consilium nostrum †super quibusdam articulis requisisti, utrum [videlicet] sit in omnibus Apostolorum vigiliis ieiunandum, quum plures asserant, non esse ieiunandum in omnibus, sed sex tantum. Utrum etiam ieiunandum sit in Adventu, quum inde sentiant diversi diversa, quibusdam dicentibus, sed paucioribus, ieiunandum esse tunc temporis, pluribus ver o se ad hoc asserentibus non teneri. Utrum insuper, si festum illorum, quorum vigilias ieiunamus, secunda feria celebrari contingat, in praecedenti sabbato sint vigiliae faciendae. Nos autem super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod apud nos omnium Apostolorum vigiliae sunt in observatione ieiunii celebrandae, praeter vigilias Apostolorum Philippi et Iacobi, et B. Ioannis Evangelistae, quoniam ipsorum solennitas infra solennitatem paschalem, istius autem infra natalem Domini celebratur. Ieiunium etiam apud nos in adventu Domini agitur. Sanctorum quoque vigiliae, quorum festivitates oportet secunda feria celebrari, in praecedenti sunt sabbato ieiunandae. De festivitate vero beati Bartholomaei Apostoli, de cuius celebratione dubietas oritur apud quosdam, tibi petenti consilium respondemus, quod in hoc consuetudinem tuae regionis observes. (Et infra: [cf. c. 4. de cel. miss. III. 41.]) Quum autem quaesieris, quae sit illis poenitentia iniungenda, qui diebus quadragesimalibus, quo tempore tantae famis inedia ingruebat, quod magna pars populi propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti, tibi breviter respondemus, quod in tali articulo illos non credimus puniendos, quos tam urgens necessitas excusavit, preces tamen Domino pro illis et cum illis effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur, quia bonarum mentium est, ibi timere culpam, ubi culpa minime reperitur. Item de illis, qui propter debilitatem, quam in se sentiunt, in sabbato iuxta terrarum consuetudinem aliarum carnes sumunt, quod in partibus tuis nullatenus fieri consuevit, quum hoc ab aliis moleste feratur, et oriatur inde illis occasio detrahendi, respondemus, quod super hoc consuetudinem tuae regionis facias observari, sic tamen, quod debilibus et infirmis propter hoc periculum non emergat. Praeterea postulasti apostolicum responsum habere de illis, qui in quadragesima vel in aliis ieiuniis solennibus infirmantur, et petunt sibi esum carnium indulgeri, quorum quidam promittunt propter hoc eleemosynam se facturos, quidam vero propter necessitatem infirmitatis urgentis hoc a te sibi, quasi ex debito, concedi requirunt. Super quo tibi respondemus, quod, quum non subiaceat legi necessitas, desiderium infirmorum, quum urgens necessitas exigit, supportare potes et debes, ut maius in eis periculum evitetur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.] CAP. III. Si festum Nativitatis occurrit sexta feria, licitum est omnibus carnes comedere, exceptis professis et voventibus. Honorius III. Pragensi Episcopo. Explicari per sedem apostolicam postulasti, †utrum sit licitum illis, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, carnes comedere, quando in sexta feria dies dominicae Nativitatis occurrit. Ad hoc Respondemus, quod illi, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, in sexta feria, si festum nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt secundum consuetudinem ecclesiae generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. I. 1216.] TITULUS XLVII. DE PURIFICATIONE POST PARTUM. CAP. UN. Mulier post partum statim potest ingredi ecclesiam, nec tenetur abstinere per aliquos dies secundum legem Mosaicam. Innocentius III. Armachano Archiepiscopo. Volens †fraternitas tua per responsum apostolicum edoceri, humiliter a nobis expetiit, utrum mulieres statim post partum debeant ecclesias ingredi, vel ab earum ingressu per dies aliquot abstinere. Licet autem secundum legem Mosaicam certi dies determinati fuissent, quibus mulieres post partum a templi cessarent ingressu: quia tamen lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est, nos, sanctorum Patrum vestigiis inhaerentes, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, postquam umbra legis evanuit, et illuxit veritas evangelii, si mulieres, post prolem emissam acturae gratias ecclesiam intrare voluerint, nulla proinde peccati mole gravantur, nec est ecclesiarum eis aditus aliquatenus denegandus, ne poena illis converti videatur in culpam. Si tamen ex veneratione voluerint aliquamdiu abstinere, devotionem earum non credimus improbandam. [Dat. Laterani. 1198.] TITULUS XLVIII. DE ECCLESIIS AEDIFICANDIS VEL REPARANDIS. CAP. I. Habentes beneficium in ecclesia tenentur contribuere ad ipsius reparationem. Ex concilio Maguntino. Quicunque ecclesiasticum beneficium habent, omnino adiuvent ad tecta ecclesiae restauranda, vel ipsas ecclesias emendandas, et nonam et decimam reddant. CAP. II. Leprosi permitti debent, sine praeiudicio antiquarum parochiarum, habere ecclesiam propriam et presbyterum, nec tenentur solvere decimas de hortis vel nutrimentis animalium. Ex concilio Lateranensi. Quum dicat Apostolus, †abundantiorem honorem membris inferioribus deferendum, e contra quidam, quae sua sunt, non quae Iesu Christi, quaerentes, leprosis, qui cum sanis habitare, non possunt vel ad ecclesiam cum aliis convenire, ecclesias et coemeteria non permittunt habere, nec proprii iuvari ministerio sacerdotis. Quod quia procul a pietate Christiana esse dignoscitur, de benignitate sedis apostolicae Constituimus, ut ubicunque tot simul leprosi sub communi vita fuerint congregati, quod ecclesiam cum coemeterio sibi construere, et proprio gaudere valeant presbytero, sine contradictione aliqua permittantur habere. Caveant tamen, ut iniuriosi veteribus ecclesiis de iure parochiali nequaquam exsistant. Quod enim eis pro pietate conceditur, ad aliorum iniuriam nolumus redundare. Statuimus etiam, ut de hortis et nutrimentis animalium suorum decimas tribuere non cogantur. CAP. III. Propter nimiam distantiam ecclesiae potest nova ecclesia in ipsius parochia aedificari, et certa portio de antiqua sibi deputari. Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo. Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod villa, quae dicitur H., tantum perhibetur ab ecclesia parochiali distare, ut in tempore hiemali, quum pluviae inundant, non possint parochiani sine magna difficultate ipsam adire, unde non valent congruo tempore ecclesiasticis officiis interesse. Quia igitur dicta ecclesia ita dicitur in reditibus abundare, quod praeter illius villae proventus minister illius convenienter valeat sustentationem habere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si res ita se habet, ecclesiam ibi aedifices, et in ea sacerdotem, sublato appellationis obstaculo, ad praesentationem rectoris ecclesiae maioris cum canonico fundatoris assensu instituas, ad sustentationem suam eiusdem villae obventiones ecclesiasticas percepturum providens tamen, ut competens in ea honor pro facultate loci matrici ecclesiae servetur, quod quidem fieri posse videtur, quum eiusdem villae dominus viginti acras terrae frugiferae velit ad usus sacerdotis conferre. Si vero persona matricis ecclesiae virum idoneum praesentare distulerit, vel opus illud voluerit impedire, tu nihilominus facias idem opus ad perfectionem deduci, et virum bonum appellationis cessante diffugio instituere non omittas. CAP. IV.

Rectores ecclesiarum possunt compelli, ut de reditibus, qui supersunt teneantur conferre ad constructionem seu reparationem ecclesiae. Idem Lexoviensi Episcopo. De his sane, qui parochiales ecclesias habent, fraternitati tuae taliter duximus respondendum, quod ad reparationem et institutionem ecclesiarum cogi debent, quum opus fuerit, de bonis, quae sunt ipsius ecclesiae, si eis supersint, conferre, ut eorum exemplo ceteri invitentur. CAP. V. Saecularis ecclesia sine praeiudicio clericorum ad statum regularem potest reparari, et collegio, quod nondum est, privilegium non confertur. Urbanus III. Ad audientiam nostram iam pridem pervenit, quod tu in ecclesia de Cologia, de qua in episcopum vocatus et electus fuisti, regulares canonicos desideras ordinare, et eorum institutioni de bonis tibi collatis congrue providere. Inde siquidem est, quod tuum nos desiderium atque propositum multis modis in Domino laudibus commendantes, hoc devotioni tuae auctoritate apostolica indulgemus, ut iuxta votum tuum canonicos regulares in ecclesia praescripta, si tibi episcopus dioecesanus consenserit in hac parte, ad honorem Dei et ecclesiae tuae secundum beati Augustini regulam valeas ordinare, et eos ibidem nullius contradictione et eos appellatione obstante instituere. Verum si clerici saeculares in ea fuerint, qui adhuc superesse noscuntur, volumus eis, dum vixerint, ibi vel alibi necessaria secundum consuetudines provideri. Licet autem nobis instantius supplicaveris, ut ecclesiae praedictae confirmationis privilegium faceremus de canonicis, tibi non possumus de iure deferre, quum nulli canonici adhuc ibidem exsistant, quibus privilegium concedatur. Eis utique, quum fuerint instituti, tam in his quam in aliis precum tuarum obtentu in quibus cum Deo poterimus libentius deferemus. CAP. VI. Non obstante iuramento de rebus ecclesiae non alienandis, potest episcopus propter indigentiam novam ecclesiam aedificare. Coelestinus III. Tua nos duxit (Et infra:) Praeterea, quia occasione iuramenti, quod de rebus ecclesiae non alienandis te asseris praestitisse, in locis tui episcopatus, in quibus populi habitantes oratoriis plurimum egere videntur, ne praetextu novarum ecclesiarum commissa tibi ecclesia destitui videatur, ecclesias formidas erigere, fraternitati tuae praesentium significatione mandamus, quatenus illius iuramenti occasione nullatenus praetermittas, quin populo indigenti super basilicarum institutione studeas salubriter providere. TITULUS XLIX. DE IMMUNITATE ECCLESIARUM, COEMITERII, ET RERUM, AD EAS PERTINENTIUM. CAP. I. In domibus ecclesiarum non debet iudex laicus iudicare, nec hospitium quaerere. Ex synodo Ioannis Papae. Ut in domibus ecclesiarum neque missus, neque comes vel iudex publicus, vel minister quasi pro consuetudine placitum vel hospitium vindicent, sed in publicis locis domos constituant, in quibus placitum teneant, et etiam secundum antiquam consuetudinem hospitentur. CAP. II. Tempore magnae necessitatis non debet aliquis excusari a murorum seu civitatis custodia H. d. secundum intellctum Panorm. Gregorius Archiepiscopo Tricensi. Pervenit (Et infra:) Fraternitas tua nullum neque per nostrae vel ecclesiae suae nomen aut quolibet alio modo excusari a murorum vigiliis patiatur; sed omnes ad hoc generaliter compellantur, quatenus cunctis vigilantibus melius [auxiliante Domino] valeat civitatis custodia procurari. CAP. III. Rusticus, adstrictus ad culturam agrorum ecclesiae, non potest illam deserere H. d. summando generaliter. Idem Vitali Defensori Sardiniae. Indicatum est (Et infra:) Dictum est nobis etiam, quod rustici [possessionis] eiusdem [Caralitanae] ecclesiae, rura eius deserentes, in privatorum possessionibus culturam laboris exhibeant, ex qua re [agitur, ut possessiones ecclesiae, proprio in aliis occupato cultore, depereant, atque ad tributa sua persolvenda idoneae non exsistant;] quod experientia tua fieri non permittat. CAP. IV. Laici, collectas imponentes clericis vel ecclesiis, seu iurisdictionem eorum usurpantes, si moniti non desistunt, sunt excommunicati cum suis fautoribus; potest tamen episcopus cum clero eis in necessitate praebere subsidia. Ex concilio Lateranensi. Non minus †pro peccato eorum, qui faciunt, quam pro illorum detrimento, qui sustinent, grave nimis esse dignoscitur, quod In diversis mundi partibus consules civitatum et rectores, nec non et alii, qui potestatem habere videntur, tot onera frequenter imponunt ecclesiis, [et] ita gravibus eas et crebris exactionibus premunt, ut deterioris conditionis factum sub eis sacerdotium videatur, quam sub Pharaone fuerit, qui legis divinae notitiam non habebat. Ille quidem omnibus aliis servituti subactis sacerdotes suos et possessiones eorum in pristina libertate dimisit, et eis alimoniam de publico administravit. Isti vero onera sua fere universa imponunt ecclesiis, et tot angariis eas affligunt, ut eis illud, quod Hieremias deplorat, competere videatur: “Princeps provinciarum facta est sub tributo;” sive quidem fossata, sive expeditiones, seu alia quaelibet sibi arbitrentur agenda, de bonis ecclesiarum et clericorum et pauperum Christi usibus deputatis volunt fere cuncta compleri. Iurisdictionem etiam et auctoritatem episcoporum et aliorum praelatorum ita evacuant, ut nihil potestatis eis in suis videatur hominibus remansisse. Super quo dolendum [est] pro ecclesiis, dolendum etiam est nihilominus pro ipsis, qui timorem Dei et ecclesiastici ordinis reverentiam videntur penitus abiecisse. Quocirca sub anathematis districtione fieri de cetero talia severius prohibemus, nisi episcopus et clerus tantam necessitatem vel utilitatem adspexerint, ut absque ulla exactione ad relevandas communes utilitates, vel necessitates, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia per ecclesias existiment conferenda. Si autem consules aut alii de cetero ista commiserint, et commoniti desistere forte noluerint, tam ipsi quam fautores eorum excommunicationi se noverint subiacere, nec [fidelium] communioni reddantur, donec satisfactionem fecerint competentem. CAP. V. Causae sanguinis in ecclesia vel coemiteriis agitari non debent. Lucius III. Quum ecclesia Dei secundum evangelicam veritatem domus orationis esse debeat, non spelunca latronum aut sanguinis forum: saeculares iudices causas, ubi de sanguinis effusione et corporali poena agitur, in ecclesiis vel coemiteriis agitare sub interminatione anathematis prohibemus. Absurdum enim est et crudele, ibi iudicium sanguinis exerceri, ubi est tutela refugii constituta. CAP. VI. Reus criminis, ad ecclesiam fugiens, non est violenter ab ea extrahendus, nec debet amplius praetextu criminis commissi damnari ad mortem vel ad aliam poenam corporalem: est tamen aliter legitime puniendus. Fallit in duobus casibus hic expressis. H. d. primo. Servus, fugiens ad ecclesiam timore domini sui, est domino, de eius impunitate iuranti, restituendus. H. d. secundo. Innocentius III. illustri Regi Scotiae. Inter alia, †quae nobis regalis providentia suis literis intimavit, quid de illis fieri debeat, qui maleficia perpetrantes confugiunt ad ecclesiam, ut pro reverentia sacri loci debitas poenas valeant evitare, sollicite requisivit. Nos ergo, Tuis quaestionibus respondentes, iuxta sacrorum statuta canonum et traditiones legum civilium ita duximus in huismodi distinguendum, quod fugiens ad ecclesiam aut liber, aut servus exsistit. Si liber, quantumcunque gravia maleficia perpetraverit, non est violenter ab ecclesia extrahendus, nec inde damnari debet ad mortem vel ad poenam; sed rectores ecclesiarum sibi obtinere debent membra et vitam. Super hoc tamen, quod inique fecit, est alias legitime puniendus; et hoc verum est, nisi publicus latro fuerit, vel nocturnus depopulator agrorum, qui, dum itinera frequentata vel publicas stratas obsidet aggressionis insidiis, pro facinoris magnitudine, [quum et communem utilitatem impediat, et nocere omnino moliatur,] ab ecclesia extrahi potest, impunitate non praestita, secundum canonicas sanctiones. Si vero servus fuerit, qui confugerit ad ecclesiam, postquam de impunitate sua dominus eius clericis iuramentum praestiterit, ad servitium domini sui redire compellitur etiam invitus; alioquin a domino poterit occupari. Tu ergo, fili carissime, quum in regno tuo aliquid horum contigerit, iuxta praemissam distinctionem sic procedere studeas quod honor ecclesiarum et malignandi facultasauferatur. [Dat. Laterani 1200.] immunitas pravae v servetur oluntatis illaesa hominibus et CAP. VII.

Clerici non debent necessitatibus seu utilitatibus civitatum seu aliorum locorum, etiam ubi laicorum non suppetunt facultates, subvenire, nisi prius Romanus Pontifex consulatur. Hoc primo Sententiae et constitutiones, editae a laicis collectantibus ecclesiam, sunt ipso iure irritae, nec ullo tempore convalescunt. Hoc secundo. Rectores, excommunicati ob gravamina praemissa, remanent excommunicati, etiam post depositum officium; nihilominus excommunicati sunt successores, nisi satisfecerint infra mensem. Hoc tertio. Hoc dicit ad maiorem declarationem et pro novitiis. Idem in concilio generali. Adversus consules et rectores civitatum, vel alios, qui ecelesias et ecclesiasticos viros talliis seu collectis et exactionibus aliis aggravare nituntur, volens immunitati ecclesiasticae Lateranense concilium providere, praesumptionem huiusmodi sub anathematis districtione prohibuit, transgressores et fautores eorum excommunicationi subiacere praecepit, donec satisfactionem impenderint competentem. Verum, si quando forte episcopus simul cum clericis tantam necessitatem vel utilitatem perspexerit, ut absque ulla coactione ad relevandas utilitates vel necessitates communes, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia duxerit per ecclesias conferenda, praedicti laici humiliter et devote recipiant cum gratiarum actione. Propter imprudentiam tamen quorundam Romanus Pontifex prius consulatur, cuius interest communibus utilitatibus providere. Quia vero nec sic quorundam malitia contra Dei ecclesiam conquievit, adiicimus, ut constitutiones et sententiae, quae a talibus vel de ipsorum mandato fuerint promulgatae, inanes et irritae habeantur, nullo unquam tempore valiturae. Ceterum, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, nullus vano decipiatur errore, ut infra tempus regiminis sustineat anathema, quasi post illud non sit ad satisfactionis debitum compellendus. Nam et ipsum, qui satisfacere recusaverit, et successorem ipsius, nisi satisfecerit infra mensem, manere decernimus ecclesiastica censura conclusum, donec satisfecerit competenter, quum succedat in onere qui substituitur in honore. CAP. VIII. Praelati, pius debito a subditis extorquentes, praetextu procurationis vel alterius servitii impensi legato vel alteri, illud restituent, et tantundem pauperibus erogabunt. Idem in eodem. Quia plerique praelati, ut procurationem aut servitium aliquod impendant legato vel alii, plus extorquent a subditis quam solvant, et in eorum damnis lucra sectantes quaerunt praedam potius quam subsidium in subiectis, id de cetero fieri prohibemus. Quod si quis forte praesumpserit, et sic extorta restituat, et tantundem cogatur pauperibus elargiri; superior autem, cui [super hoc] fuerit querela deposita, si negligens fuerit in huiusmodi exsecutione statuti, canonicae subiaceat ultioni. CAP. IX. Ecclesia non consecrata, in qua divina officia celebrantur, gaudet immunitate. Gregorius IX. Astoricensi. Ecclesiae, in qua divina mysteria celebrantur, licet adhuc non exstiterit consecrata, nullo iure privilegium immunitatis adimitur: quia obsequiis divinis dedicata nullius est temerariis ausibus profananda. [Si ecclesia etc. (cf. c. 10. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. 1233.] CAP. X. Qui sub spe immunitatis in ecclesiis vel coemeteriis delinquunt, immunitate non gaudent. Idem Toletano et Compostellano Archiepiscopis. Immunitatem ecclesiasticam (Et infra:) Nonnulli, impunitatem suorum excessuum per defensionem ecclesiae obtinere sperantes, homicidia et mutilationes membrorum in ipsis ecclesiis vel earum coemiteriis committere non verentur: qui, nisi per ecclesiam, ad quam confugiunt, crederent se defendi, nullatenus fuerant commissuri. (Et infra:) Quum in eo, in quo delinquit, puniri quis debeat, et frustra legis auxilium invocet qui committit in legem: mandamus, quatenus publice nuncietis, tales non debere gaudere immunitatis privilegio, quo faciunt se indignos. TITULUS L. NE CLERICI VEL MONACHI SAECULARIBUS NEGOTIIS SE IMMISCEANT.

CAP. I.

Enumerat concilium multa saecularia negotia, a quibus iubet clericos et monachos abstinere. Et sunt XIV., si recte numerentur.

Ex concilio Maguntino.

Multa sunt negotia saecularia, de quibus pauca perstringamus, ad quae pertinet omnis carnalis concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum est. Munera iniusta accipere vel etiam dare. Pro aliquo saeculari quaestu pretio aliquem conducere. Contentiones, vel lites, vel rixas amare. In placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum. Conductores saecularium rerum aut procuratores esse. Turpis verbi vel facti esse ioculatorem, vel iocum saecularem diligere. Aleas amare. Ornamentum inconveniens proposito suo quaerere. In deliciis vivere velle. Gulam et ebrietatem sequi. Pondera iniusta vel mensuras habere. Negotium iniustum exercere. Nec tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus, sanctos Apostolos negotiatos fuisse, et in regula B. Benedicti praecipitur provideri, per quorum manus negotia monasterii procurentur. Canes et aves sequi ad venandum, et omnibus quibuslibet causis superfluis interesse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini, nec non et monachis omnino contradicimus, de quibus ait Apostolus: “Nemo, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.” CAP. II. Clerici non debent esse ministri vel procuratores laicorum; quod si contra fecerint, et deprehendantur in fraude, non subvenitur eis ab ecclesia. Eugenius Papa Lucanensi Episcopo. Sacerdotibus autem et clericis tuis denuncies publice, ne ministri laicorum fiant, nec in rebus eorum procuratores exsistant. Quod si postmodum facere praesumpserint, et occasione ipsius administrationis propter pecuniariam causam deprehendantur in fraude, indignum est eis ab ecclesia subveniri, per quos constat in ecclesia scandalum generari. CAP. III. Religiosi professi, exeuntes ad audiendas leges vel physicam, nisi infra duos menses ad claustrum redeant, excommunicati sunt, et in nulla causa patrocinari possunt, et in choro, et in capitulo et ceteris erunt ultimi, et sine dispensatione Papae non promoventur. Alexander III. in concilio Turonensi. Non magnopere antiqui hostis invidia †infirma membra ecclesiae praecipitare laborat, sed manum mittit ad desiderabiliora eius, et electos quoque nititur supplantare, dicente scriptura: “Escae eius electi.” Multorum siquidem casum operari se reputat, ubi pretiosius aliquod membrum ecclesiae sua fuerit calliditate detractum. Et Inde nimirum est, quod in angelum lucis se more solito transfigurans, sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus et ecclesiastica negotia fidelius pertractandi, regulares quosdam ad legendas leges et confectiones physicales ponderandas de claustris suis educit. Unde, ne sub occasione scientiae spirituales viri mundanis rursus actionibus involvantur, et in interioribus ex eo ipso deficiant, ex quo se aliis putant in exterioribus providere, per praesentis concilii assensum statuimus, ut nulli omnino post votum religionis, et post factam in aliquo loco religioso professionem ad physicam legesve mundanas legendas permittantur exire. Si vero exierint, et ad claustrum suum infra duorum mensium spatium non redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, capitulo, mensa et ceteris ultimi fratrum [semper] exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant. CAP. IV. Clericus, generalis procurator vel iustitiarius principis saecularis deponendus est, et, si religiosus est, gravius punietur. Idem in concilio Lateranensi. Sed nec procurationes villarum aut iurisdictiones etiam saeculares sub aliquibus principibus et saecularibus viris, ut iustitiarius eorum fiat, clericorum quisquam exercere praesumat. Si quis autem adversus haec venire tentaverit, quia contra doctrinam Apostoli, dicentis: “Nemo, militans Deo, implicet se saecularibus negotiis,” saeculariter agit ab ecclesiastico fiat ministerio alienus pro eo, quod, officio clericali neglecto fluctibus saeculi, ut potestatibus [saeculi] placeat, se immergit. Districtius autem decernimus puniendum, si religiosorum quisquam aliquid praedictorum ausus fuerit attentare. CAP. V. Clericus, iudicium sanguinis exercens, ab officio et beneficio deponitur et excommunicatus est habens officium praepositi saecularis, si monitus non desistat. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Clericis, in sacris ordinibus constitutis, ex concilio Toletano iudicium sanguinis agitare non licet. Unde prohibemus, ne aut per se truncationes membrorum faciant, aut iudicent inferendas. Quodsi quis tale quid fecerit, honore privetur et loco. Iubemus etiam sub interminatione anathematis, ne quis sacerdos officium habeat vicecomitis aut praepositi saecularis. (Et infra: [cf. c. 7. de vita et hon. III. 1.]) Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, et commonitus emendare noluerit, excommunicationi subiaceat. CAP. VI. Non licet clericis vel monachis lucri causa negotiari. Hoc primo Monachi nequeunt nomine proprio conductas possessiones habere. Hoc secundo. Laicis non debet ecclesia titulo conductionis concedi. Hoc tertio. Idem Londonensi Episcopo. Secundum instituta praedecessorum nostrorum sub interminatione anathematis prohibemus, ne monachi vel clerici causa lucri negotientur, et ne monachi vel a clericis vel a laicis suo nomine firmas habeant, neque laici ecclesias ad firmam teneant. CAP. VII. Monachi incorrigibiles de monasterio expelluntur, et reformabitur monasterium de fratribus alterius ordinis, si de monachis eiusdem ordinis reformari non potest. Idem eidem. Relatum est auribus nostris, quod monachi de H. saeculariter vivunt, et alios exemplo suo corrumpunt. Ideoque mandamus, quatenus eos ad observantiam monasticae regulae appellatione remota compellas, vel, si tibi restiterint ausu temerario, eis eiectis, fratres alterius ordinis, si non potest praescriptum monasterium in suo ordine reformari, in illud inducas, ut labores impiorum iusti edant, et illi tandem rubore perfusi ad sui ordinis observantiam revertantur. CAP. VIII. Clerici in sacris compellendi sunt per beneficiorum subtractionem, ut desistant a tabellionatus exercitio. Innocentius III. Esculano Episcopo. Sicut te accepimus referente, †quum venerabilis frater noster Hostiensis episcopus olim per tuam transiens civitatem tibi dederit in mandatis, ut presbyteros, diaconos [et subdiaconos,] quos ibidem invenit passim tabellionatus officium exercentes, excommunicationis vinculo innodares, et eos, qui ab illis publica reciperent instrumenta, tu, licet id feceris, ex mandato [tamen] episcopi dicti dissimulasti postmodum de subdiaconis, donec qualiter contra ipsos et alios in sacris ordinibus constitutos deberes procedere, sedem duceres apostolicam consulendam. Quocirca Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus clericis in sacris ordinibus constitutis tabellionatus officium per beneficiorum [suorum] subtractionem appellatione postposita interdicas. [Dat. Lat. VI. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.] CAP. IX. Clericus nec dictare nec proferre sententiam sanguinis debet, nec quicquam aliud exercere, per quod ad vindictam sanguinis tendatur, vel purgatione vulgari opem praestare non debet. Idem in concilio generali. Sententiam sanguinis nullus clericus dictet aut proferat, sed nec sanguinis vindictam exerceat, aut ubi exerceatur intersit. Si quis autem huiusmodi occasione statuti ecclesiis vel ecclesiasticis personis aliquod praesumpserit inferre dispendium, per censuram ecclesiasticam compescatur. Nec quisquam clericus literas dictet aut scribat pro vindicta sanguinis destinandas, unde in curiis principum haec sollicitudo non clericis, sed laicis committatur. Nullus quoque clericus ruptariis vel ballistariis, aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur, nec ullam chirurgiae artem subdiaconus, diaconus vel sacerdos exerceat, quae adustionem vel incisionem inducit. Nec quisquam purgationi aquae ferventis vel frigidae seu ferri candentis ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis impendat, salvis nihilominus prohibitionibus, de monomachiis sive duellis antea promulgatis. CAP. X. Constitutio Turonensis concilii, puniens religiosos audientes leges vel physicam, est canon latae sententiae, et incidentes in illam debent per ordinarios puniri. Hoc primo. Secundo extendit dictam constitutionem ad habentes dignitates et personatus, et ad presbyteros. Honorius III. Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet fallax sit gratia ceterarum scientiarum, et vana etiam pulchritudo, quum frumentum electorum et vinum germinans virgines iuxta prophetam sit bonum super omnia et sit pulchrum: quia tamen regulares quidam, claustrale silentium et legem Domini, animas convertentem et sapientiam dantem parvulis, quam super aurum et topazion amare debuerant, respuentes, abeunt post vestigia gregum, et illicite se convertunt ad pedissequas amplectendas, quae plausum desiderant populorum, Contra regiosas personas, de claustris exeuntes ad audiendum leges vel physicam, felicis memoriae Alexander praedecessor noster olim statuit in concilio Turonensi, ut, nisi infra duorum mensium spatium ad claustrum redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, mensa, capitulo et ceteris ultimi fratrum exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant. Verum, quia nonnulli ex talibus propter quorundam opiniones diversas excusationis aliquid assumebant, nos, volentes, ut tales de cetero ipso facto sententiam excommunicationis incurrant, districte praecipiendo mandamus, quatenus tam a dioecesanis et capitulis ipsorum, quam etiam a ceteris episcopis, in quorum dioecesibus in huiusmodi student, tales sublato appellationis obstaculo excommunicati et praedictis poenis obnoxii publice nuncientur. [Quia vero theologiae studium cupimus ampliari, ut dilatato sui tentorii loco et funiculos suos faciat longiores, ut sit fides catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum, quibus resistere valeat adscendentibus ex adverso: ad archidiaconos, decanos, plebanos, praepositos, cantores et alios clericos personatus habentes, nec non et presbyteros, nisi ab his infra spatium praescriptum destiterint, hoc extendi volumus et mandamus, et appellatione postposita firmiter observari. Nam quum sint multi etc. Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.] FINIS LIBRI TERTII. LIBER QUARTUS.

TITULUS I.

DE SPONSALIBUS ET MATRIMONIIS.

CAP. I.

Matrimonium solo consensu contrahitur, nec invalidatur, si consuetudo patriae non servetur.

Ex concilio Triburiensi.

De Francia nobilis quidam homo nobilem mulierem de Saxonia lege Saxonum duxit in uxorem, tenuitque eam multis annis, et ex ea, filios procreavit. Verum quia non eisdem utuntur legibus Saxones et. Francigenae, causatus est, quod eam non sua, id est Francorum lege desponsaverat, vel acceperat, vel dotaverat, dimissaque illa aliam superduxit. Diffinivit super hoc sancta synodus, ut ille transgressor evangelicae legis subiiciatur poenitentiae, et a secunda coniuge separetur, et ad priorem redire cogatur. CAP. II. Sponsalia de futuro dissolvuntur, si sponsi se dissolvunt, etiamsi fuerint iurata. Innocentius III. Exonensi Episcopo. Praeterea hi, qui de matrimonio contrahendo pure et sine omni conditione fidem dederunt [aut] iuramentum fecerunt, commonendi sunt et diligentius exhortandi, et modis omnibus inducendi, ut praestitam fidem vel iuramentum factum observent, et se, sicut promiserint coniungant. Si autem se adinvicem admittere noluerint; ne forte deterius inde contingat, ut talem scilicet ducat, quam [semper] odio habet: videtur, quod ad instar eorum, qui societatem iuramento vel interpositione fidei contrahunt, et postea eandem sibi remittunt, hoc possit in patientia tolerari. CAP. III. Si maior septennio duxit in uxorem minorem septennio, et eam traduxit ad domum, oritur ex tali contractu publicae honestatis iustitia. H. d. inhaerendo literae. Panorm. Eugenius Papa. Iuvenis ille, qui puellam nondum septennem duxit, quamvis aetas repugnaret, ex humana tamen fragilitate forsan tentavit quod complere non potuit. Quia igitur in his, quae dubia sunt, quod certius existimamus tenere debemus, tum propter honestatem ecclesiae, quia ipsa coniux ipsius fuisse dicitur, tum propter praedictam dubitationem, mandamus tibi, quatenus consobrinam ipsius puellae, quam postmodum duxit, dividas ab eodem. CAP. IV. Ex sponsalibus, contractis cum consanguinea, oritur publicae honestatis iustitia. Alexander III. Papiensi Episcopo. Ad audientiam nostri apostolatus pervenit, quod, quum H. Albericus, Papiensis civis, filiam suam cuidam filiorum L. dare vellet uxorem, iuravit, quod, si ille, cui desponsabatur, eam habere casu aliquo interveniente non posset, alteri filio, quem de alia uxore genuerat, eandem puellam matrimonio copularet. Contractis autem a filio priore sponsalibus, quidam, ad ecclesiam accedentes, consanguinitatem inter eos esse iuramentis interpositis firmaverunt. Ideoque praefatus H. eandem feminam dare alteri filio nititur, ut iuravit. Sed quoniam scriptum est, quod sponsam fratris frater habere non potest: discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum suum implere propositum, quod canonicae rationi obviat, non permittas, sed, ut poenitentiam agat de illicito iuramento, monitione praemissa, ecclesiastica districtione compellas. CAP. V. Si sponsus de futuro ante copulam ad remota se transfert, sponsa libere cum alio contrahit: si tamen per eam stetit, quo minus matrimonium perficeretur, sibi poenitentia imponitur. Idem Panormitano Archiepiscopo. De illis autem, qui praestito iuramento promittunt, se aliquas mulieres ducturos, et postea eis incognitis dimittunt terram, se ad partes alias transferentes, hoc tibi volumus innotescere, quod liberum erit mulieribus ipsis, si non est amplius in facto processum, ad alia se vota transferre, recepta tamen de periurio poenitentia, si per eas steterit, quo minus fuerit matrimonium consummatum. Si vero etc. (cf. c. 3. de cond. app. IV. 3.) CAP. VI. Non omnis violentia impedit contractum matrimonii. H. d. quoad titulum. Idem Paduano Episcopo. De muliere quae est invita tradita viro et detenta, quum inter vim et vim sit differentia, et utrum postea consensus intercesserit, certum nobis nihil postea expressisti, nihil certum inde tibi possumus respondere. Illos autem etc. (cf. c. 3. de matr. contr. IV. 16.) CAP. VII. Si aliqui, apti ad matrimonium, contrahunt per verba obscura, communem verborum intellectum sequi tenentur. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Ex litteris, quas super causa matrimonii cuiusdam iuvenis R. nomine, et Mariae filiae Gileberti de sancto Leodegario transmisisti, sollicitudo nobis innotuit, quam in ipsius negotii examine servasti. Quia vero absentibus partibus veritatem nequivimus plenarie indagare, nec causam ipsam ad te remittere, a quo pars mulieris ad audientiam nostram noscitur appellasse: eam venerabilibus fratribus nostris Wintoniensi, Herfordensi et Bathorniensi episcopis duximus committendam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes adire eorum praesentiam, quum ab eis fuerint evocatae, et quod ipsi iudicaverit inviolabiliter observare contradictione et appellatione cessante compellas. De hoc autem, quod circa finem literarum consuluisti, quid debeat observari, quando inter aliquos sponsalia contrahuntur, nec intelligit alter quod alter proponit, respondemus, quod inspiciendum est iudici, si matrimonium contracturi ad id faciendum sint idonei scientia et aetate. Quo cognito, si alter non intellexerit, quod alter proposuit, ad communem verbi intelligentiam recurratur, et cogatur uterque verba prolata in eo, sensu retinere, quem solent recte intelligentibus generare. Quod vero quaesivisti, an debeat appellationi deferri, ubi sub eius praetextu noscitur adulterium vel aliud crimen committendum consultationi tuae breviter respondemus, quod ubi notorium esset adulterium vel aliud crimen commitendum, si appellationi interpositae deferretur, deferri nollemus. Nolumus enim incestus vel adulterii materiam aliquibus ministrare. CAP. VIII. Inter sponsam et consanguineos sponsi oritur impedimentum publicae honestatis, impediens et dirimens matrimonium inter eos contrahendum. Idem Vigiliensi Episcopo. Sponsam autem alterius, maxime si est nubili aetati proxima, nullus consanguineorum aliquo modo sibi potest matrimonio copulare. CAP. IX. Si vir et mulier invicem promittunt, quod ab eo tempore se pro coniugibus habebunt, contractum est matrimonium de praesenti. H. d. et est casus notabilis. Idem Abbatibus sancti Eadmundi et Demer. Ex parte C. mulieris nobis intimatum est, quod Andreas sibi coram sacerdote quodam et diacono, et aliis plerisque tam clericis quam laicis ad hoc convocatis, iuramentum praestitit, quod eam ab eo tempore pro coniuge teneret, et ei sicut uxori suae fidem servaret. Ipsa quoque eidem Andreae iuravit, se illum pro marito habituram, et fidem ei tanquam viro proprio servaturam. Quo facto in eadem domo diu cohabitantes sibi liberos procreaverunt. Procedente vero tempore praenominatus A. contra iuramentum praestitum reliquit eandem et filios ex ea procreatos, et ab eorum cohabitatione recessit. Quia igitur nemini licet uxorem suam sine manifesta causa fornicationis dimittere, et tunc eam sibi [vel] reconciliare debet, aut ipsa vivente continere, nec nos sustinere debemus, ut praedictus Andreas iuramenti praestiti religionem infringat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligentius inquisita, si, prout superius dictum est, ita esse inveneritis, eundem Andream, ut suae saluti consulens, et superinducta, quam habet, prius dimissa, ad uxorem suam redeat, et eam maritali affectione pertractet, et reatum suum condigna satagat poenitentia expiare, monitione praemissa per ecclesiasticam censuram cogatis. Quodsi commonitioni vestrae acquiescere forte noluerit vos eum et superinductam omni occasione et appellatione remota excommunicationis vinculo innodetis, et usque ad dignam satisfactionem praecipiatis ab omnibus sicut excommunicatos cautius evitari. CAP. X. Qui iuravit cum aliqua contrahere, si non subest impedimentum, per censuram ecclesiasticam contrahere compellitur. Idem Pictaviensi Episcopo. Ex literis venerabilis fratri nostri Silvani episcopi accepimus, quod, quum duo nobiles viri sui episcopatus, G. scilicet de Monstra et B. de Mauritania filios et filias impubescentes haberent, et spe pacis inter eos conciliandae ita inter se convenerunt, quod eos mutuis adinvicem matrimoniis copularent. Et hoc tam patres, quam filii sub iuramento se promisere facturos, inter quos siquidem G. filiam alterius, consentiente patre, se semel et iterum iuravit ducere in uxorem. Quo volente ad alia vota migrare, eum episcopus compellere voluit, ut quod iuraverat adimpleret. Ipse ad audientiam nostram appellavit, et, altera parte nuncium suum ad nos destinante, ipse nec venit, nec responsalem aliquem pro se transmisit. Quia igitur praedicto G. periculosum est, contra suum iuramentum venire, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde fueris requisitus, utramque partem ante tuam convoces praesentiam, et, rationibus hinc inde plenius auditis et agitatis si hoc tibi constiterit, eum moneas, et, si non acquieverit monitis, ecclesiastica censura compellas, ut ipsam, nisi rationabilis causa obstiterit, in uxorem recipiat, et maritali affectione pertractet. Si vero rationabilem causam praetendere voluerit, eam cum omni diligentia et studio audias, et fine canonico omni appellatione cessante decidas. Ceterum si legitime monitus iudicio tuo parere contemserit eum et patrem, si fovere ipsum in sua malitia praesumserit, excommunicationis cinculo astringas et in tota terra ipsorum omnia divina praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium prohibeas officia celebrari. CAP. XI. Per censuram ecclesiasticam pater compellitur restituere filio eius uxorem, quam iniuste detinuit vel detinet.

Idem Archiepiscopis, Episcopis et aliis Praelatis per Angliam constitutis.

Non est vobis, sicut arbitramur, incognitum, qualiter Henricus illustris rex Anglorum pro discordia, quae inter ipsum et filios suos peccatis exigentibus est suborta, uxores eorum [filias videlicet carissimi in Christo filii nostri Ludovici illustris regis Francorum] detineat, pro quibus sibi restituendis [idem] rex Francorum [et filii praedicti regis Angliae] et generi sui preces sollicitas nobis porrexerunt. Nos itaque [studiosius] attendentes, iustum et honestum esse, ut viri suas petant uxores, et precibus eiusdem [regis Francorum et generorum suorum non solum in his quae ex officii debito tenemur efficere, sed etiam] in omnibus, quae a iustitia non discordant, volentes prompto animo acquiescere, praefatum regem Angliae studiose satis et attente monuimus, eique dedimus in mandatis, ut ad commonitionem [venerabilium fratrum nostorum] archiepiscopi Tarentasiensis et episcopi Claremontensis, et [dilecti filii sui] Carthusiani prioris, vel loco eius prioris de Monte Dei si ipse adesse non poterit, vel duorum ex his, si tret non potuerint interesse, uxores filiis suis infra XL. dies post nostrarum literarum susceptionem restituere non postponat. Si vero eas infra praescriptum terminum viris suis non restituerit, apostolica auctoritate praecipimus, ut tota provincia, infra quam detinentur, et ad quam transferentur, quamdiu ibi fuerint, donec viris suis restituentur, ab omnibus divinis officiis praeter baptisma parvulorum et poenitentia morientiam cesset. Inde est, quod universitati vestrae per apostoliam scripta praecipiendo Mandamus [et mandando praecipimus], quatenus eundem regem Anglorum ad eas restituendas sollicite moneatis et exhortationibus inducatis, proponentes ei, quod non minus expedit sibi eas restituere, quam viris suis ipsas recipere. Et, si iuxta mandetum et commonitionem vestram filiis suis uxores suas infra certum terminum non restituerit, ex tunc, in quacunque provinciarum vestrarum detinentur vel [ad quas] transferuntur, donec ibi fuerint, nulla divina officia praeter baptismum parvulorum et poenitentias morientium celebretis vel permittatis aliquatenus celebrari omni [super his contradictione et] appellatione cessante, scituri pro certo, quia si qui contra interdictum nostrum, quod non credimus, venire tentaverint, suae temeritatis et transgressionis poenam debitam auctore Domino reportabunt. CAP. XII. Dictum unius, asserentis impedimentum, impedit matrimonium contrahendum non iuratum. Idem Episcopo sanctae Agathae. Praeterea de muliere, quae a viro impetitur, cuius consanguineus cum ea se deliquisse proponit, sed, hoc publice confiteri recusat propter metum et potentiam mulieris, providentiae tuae taliter respondemus, ut matrimonium ipsum fieri, nisi iuramentum intervenisset, districte prohibeas, ne deterius inde contingat. CAP. XIII. Si mulier invita cum aliquo contrahat, nec in eum postea consentiat, tenet matrimonium, si alteri postea nubit. Ita communiter summatur. Et secundum hunc intellectum esset hic casus apertus, quod matrimonium metu contractum esset ipso iure nullum. Hoc tamen clare non colligitur ex litera. Idem Procuratori et Canonicis Soranis. Veniens ad apostolicam sedem Mariota latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, dum esset in adolescentia constituta, quendam adolescentem [E. nomine] adamavit in tantum, quod uterque inter se de matrimonio contrahendo sub trium personarum testimonio praestitit iuramentum. Quod parentes mulieris ipsius ignorantes, eam invitam et reclamantem in uxorem cuidam alii tradiderunt, quem ita exhorruit, quod se ab eo nullo modo cognosci permisit. Quumque publice fateretur, quod a priori viro cognita esset atque iurata, episcopus Soranus, qui tunc erat, eos ante praesentiam suam fecit venire, et, cognito atque probato, quod ita proxima inter eos esset linea consanguinitatis, quod insimul non possunt, nec debent de iure coniungi, ipsos ab invicem separavit. Ceterum quum causa ipsa tractaretur, et viro, cui tradita fuerat a parentibus, consentire nollet, ipse aliam in uxorem traduxit, et illa cuidam viro T. nomine publice in conspectu ecclesiae nupsit. Tandem quum de illo filium genuisset, pater ipsius T., quaerens occasionem divortium faciendi, ei opposuit, quod filium suum non potuit in virum habere eo, quod alii, qui nunc defunctus est, prius desponsata fuisset. Quia vero assertioni eius fidem, sicut nec debuimus, non adhibuimus, nec hoc potuimus sub silentio praeterire, eam ad vos duximus remittendam, et discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, huius rei veritate plenius comperta, si inveneritis, quod praedicta mulier a priori viro iudicio ecclesiae fuerit separata, et ab eodem T. sine contradictione ecclesiae in uxorem traducta, et ille, cui a parentibus invita et renitens fuit copulata, de praesenti vita decessit, praedictum T. monitione praemissa compellatis, ut praefatam Mariotam postposita occasione recipiat, et sicut uxorem suam diligere studeat et maritali affectione tractare. Alioquin eam et superinductam, et patrem etiam eius, si huic rei restiterint, excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sententiam ipsam faciatis inviolabiliter observari. CAP. XIV. Si timetur inferri violentia puellae, de cuius matrimonio agitur, debet iudex sibi providere locum tutum et honestum, donec causa terminetur. H. d. et est textus multum allegabilis. Idem Papiensi Episcopo. Quum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est, ut, ubi assensus cuiusquam requiritur, coactionis materia repellatur. Matrimonium autem solo consensu contrahitur, et, ubi de ipso quaeritur, plena debet securitate ille gaudere, cuius est animus indagandus, ne per timorem dicat sibi placere quod odit, et sequatur exitus, qui de invitis solet nuptiis provenire. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus puellam, de cuius matrimonio inter Siderios et Canes cives tuos quaestio ventilatur, in domo, in qua eam posuisti ita, quod nihil eam timere oporteat, facias honeste teneri, donec praedicta causa fine canonico terminata fuerit, et sententia sine contradictione cuiusquam valeat exsecutioni mandari. CAP. XV. Sponsalia de futuro, si secuta est copula, non solvuntur per sponsalia de praesenti; alias tenent sponsalia de praesenti, nisi per metum, qui potuisset cadere in constantem virum, contracta sint. Idem. Veniens ad nos G. lator praesentium sua nobis relatione monstravit, quod in domo sua mulierem quandam recepit, de qua prolem habuit, et cui fidem coram pluribus praestitit, quod eam duceret in uxorem. Interim autem, quum apud domum vicini sui pernoctaverit, eius filia nocte illa secum concubuit, quos pater puellae simul in uno lecto inveniens, ipsum eam per verba de praesenti desponsare coegit. Qui nuper in praesentia nostra constitutus nos consuluit, cui potius adhaerere deberet. Quia vero nequaquam innotuit nobis, utrum post fidem praestitam primam cognoverit, Ideoque mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et, si inveneris, quod primam post fidem praestitam cognoverit, ipsum cum ea facias remanere; alioquin secundae, nisi metu coactus, qui posset in virum constantem cadere, eam desponsaverit, adhaerere facias ut uxori. CAP. XVI. Qui iuravit cum aliqua contrahere, si vult religionem ingredi, debet primo contrahere, ut iuramentum servetur, et ante copulam carnalem monasterium ingredi poterit. Idem Exonensi Episcopo. Commissum (Et infra:) Significavit nobis fraternitas tua, quod quidam literatus et nobilis, quum ad eum paterna hereditas devolveretur, cuidam mulieri nobili de contrahendo matrimonio fidem dedit quibusdam praesentibus, et se cum ea infra biennium per verba de praesenti contracturum, praestito iuramento super sacrosancta evangelia firmavit; nunc autem privata lege ductus ad frugem melioris vitae transire suspirat, tuamque super hoc consulens prudentiam, ante matrimonium contractum ad monasticae religionis habitum licite posse transire suspicatur, quia, si contraxisset, ea invita infra duos menses, iuxta veterum canonum statuta nostra constitutione innovata, ad arctioris vitae religionem posset transire. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitas consulendos, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod tutius est ei, religione iuramenti servata, prius contrahere, et postea, si elegerit, ad religionem migrare; si tamen post primam desponsationem copula non dignoscitur intervenisse carnalis. CAP. XVII. Qui iuravit cum aliqua contrahere, moneri potius debet, quam compelli, ut contrahat. H. d. inhaerendo literae. Lucius III. Rapalensi Episcopo. Requisivit a nobis tua fraternitas, qua censura mulier compelli debeat, quae, iurisiurandi religione neglecta, nubere renuit cui se nupturam interposito iuramento firmavit. Quaesivisti etiam, utrum ea, cuius vir matris torum polluit, ad alia vota, quum mater fieri desideret, viro possit vivente transire. Ad quod tibi breviter respondemus, quod mulier, quae se nupturam iuravit, quum libera debeant esse de iure matrimonia, monenda est potius quam cogenda, maxime quum coactiones [huiusmodi] difficiles soleant exitus frequenter habere. Illa sane, cuius vir cum matre adulterium et incestum commisit, nec viro suo coniungi carnaliter, nec eo vivente cum alio matrimonium inire debebit. CAP. XVIII. Litispendentia super matrimonio non impedit secundum matrimonium contrahi, si primum erat nullum. Urbanus III. Quum in apostolica sede, cui licet immeriti praesidemus, magisterium resideat totius ecclesiasticae disciplinae, dignum est et consonum rationi, ut, quoties circa negotium ecclesiae aliquid dubietatis emerserit, ad ipsius deliberationis arbitrium recurratur. Intelleximus siquidem, quod, quum inter villicum de N. et uxorem eius coram te matrimonii quaestio tractaretur, productis testibus et attestationibus eorum diligenti examine discussis, ante publicationem testium idem villicus reversus ad propria, publice inter se et uxorem suam proposuit sententiam divortii iudicio ecclesiae [esse] promulgatam, et sic, falsitate omnibus suggesta, quandam aliam mulierem facti nesciam sibi copulare praesumpsit. Postmodum vero super prioris matrimonii quaestione literis a sede apostolica impetratis, delegati iudices sententiam divortii protulerunt. Verum quia villicum et mulierem, quam superinduxit, pendente lite prioris uxoris invicem asseris consensisse, tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum tales sint ad matrimonia admittendi. Nos igitur auctoritate praesentium Consultationi tuae taliter respondemus, quod, imposita viro poenitentia competenti, et infra ipsius poenitentiae tempus carnali commercio interdicto, postmodum in maritali copula poterunt remanere. [Super eo vero etc. cf. c. 5. de cond. app. IV. 5.] CAP. XIX. Uxor, non certificata de morte viri, contrahere non potest, quamvis ignoret, quid sit de marito, qui longo tempore abfuit. Clemens III. Caesaraugustensi Episcopo. In praesentia nostra positus a nobis quaesivisti, quid agendum tibi sit de quibusdam mulieribus in tua dioecesi constitutis, quae, quum viros suos causa captivitatis vel peregrinationis absentes iam ultra septennium praestolatae fuerint, nec certificari possunt de vita vel de morte ipsorum, licet super hoc sollicitudinem adhibuerint diligentem, et pro iuvenili aetate seu fragilitate carnis nequeunt continere, petentes aliis matrimonio copulari. Quum autem dicat Apostolus: “Mulier tam diu alligata est viro, quam diu vir eius vivit,” Consultationi ergo tuae taliter respondemus, quod, quantocunque annorum numero ita remaneant, viventibus viris suis non possunt ad aliorum consortium canonice convolare, nec tu eas auctoritate ecclesiae permittas contrahere, donec certum nuncium recipiant de morte virorum. [Dat. Laterani.] CAP. XX. Contractus matrimonii cum peccatrice, volente se corrigere, proficit ad remissionem peccatorum. Idem. Inter opera caritatis, quae imitanda nobis auctoritate sacrae paginae proponuntur, sicut evangelica testatur auctoritas, non minimum est, errantem ab erroris sui semita revocare, ac praesertim mulieres voluptuose viventes et admittentes indifferenter quoslibet ad commercium carnis, ut caste vivant, ad legitimum tori consortium invitare. Hoc igitur attendentes, auctoritate apostolica Statuimus, ut omnibus, qui publicas mulieres de lupanari extraxerint et duxerint in uxores, quod agunt in remissionem proficiat peccatorum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.] CAP. XXI. Matrimonium, per vim contractum, cohabitatione spontanea convalescit. H. d. et quotidie allegatur. Idem. Ad id, quod per tuas literas nobis intimasti de quadam parochiana tua, quam suus vitricus cuidam Teutonico matrimonialiter copulavit, taliter respondemus, quod, quamvis undecim annos adhuc habens, ab initio invita fuisset ei tradita et renitens, tamen, quia postmodum per annum et dimidium sibi cohabitans consensisse videtur, ad ipsum est cogenda redire. Nec de cetero recipiendi sunt testes, si quos memorata mulier ad probandum, quod non consenserit in eundem, nominaverit producendos, quum mora tanti temporis huiusmodi probationem excludat. Mandamus igitur, ut propter hoc non omittas, quo minus appellatione remota per censuram ecclesiasticam utrumque compellas ad alterum maritali affectione tractandum, nisi forte vellent ad religionem pariter convolare, poenitentia eis iniuncta pro eo, quod ad alienos et illicitos concubitus uterque transivit. [Dat. Laterani.] CAP. XXII. Sponsalia de futuro, etiam iurata, solvuntur per secunda sponsalia de praesenti, non autem per secunda de futuro. Innocentius III. Fernatino Episcopo. Sicut ex literis tuae fraternitatis accepimus, quum L. parochianus tuus P. mulierem se ducturum in coniugem, in manus patris eiusdem P. iurantis, quod eam sibi traderet in uxorem, proprio firmaverit iuramento, nec per virum steterit, sed per mulierem potius, quo minus inter eos matrimonialis solennitas sit secuta, quatuor postmodum vel quinque annis elapsis, idem L. E. mulierem per verba de praesenti, ut eius consanguinei asserunt, desponsavit, propter quod frater praedictae P. suum deposuit in tua praesentia quaestionem. Quia vero, quid super his agendum sit, nostro postulas responso edoceri, Postulationi tuae taliter respondemus, quod, si tibi constiterit, quod idem L. P. mulierem per verba de futuro, E. vero desponsaverit per verba de praesenti, imposita ei poenitentia competenti, quia primam fidem irritam fecit, nisi forsan in iuramento suo certum terminum, infra quem dictam P. duceret in uxorem, praefixit, nec per eum stetit, quin ad statutum terminum matrimonium consummaverit, matrimonium secundo loco contractum legitimum iudices, et ad illud servandum, si opus fuerit, ecclesiastica districtione compellas eundem: nisi forsan aliud quid obstiterit, quod ipsum debeat impedire. Quodsi forte per verba de futuro sponsalia cum utraque contraxit, iuramentum primum, sicut licite factum est, ipsum servare compellas, de secundo ei poenitentiam iniuncturus Quodsi de his tibi non constat ad plenum, tamdiu adhuc cognoscas de causa, donec super his sufficienter instruaris. Quod enim in attestationibus quas ad sedem apostolicam destinasti de compaternitate habetur non facit ad causam quum neutra contrahentium sit illa persona qua mediante inter parentes eorum compaternitas est contracta. [Dat. Lat. V. Kal. Martii Pont. nostr. Ao. I. 1198.] CAP. XXIII. Mutus et surdus, et omnes, qui non prohibentur, matrimonium contrahere possunt. Idem Arelatensi Episcopo. Quum apud sedem apostolicam, cui, licet immeriti, praesidemus, totius ecclesiasticae disciplinae resideat magistratus, dignum et consonum est rationi, ut, quoties circa negotia varia et diversa quicquam dubitationis emerserit, ad ipsius iudicium recurratur, quae disponente Domino inter omnes ecclesias obtinere meruit principatum. Sane, consuluisti nos per nuncios et literas tuas, utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut, quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur, et sufficiat ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur, videtur, quod, si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari, quum quod verbis non potest signis valeat declarare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Iul. 1198.] CAP. XXIV. Furiosus matrimonium contrahere non potest. Idem Vercellensi Episcopo. Dilectus filius R. miles Alexandrinus proposuit coram nobis, quod Rufinam filiam suam cuidam Opizoni Lancaveclae matrimonialiter copulavit, ignorans, quod Opizo esset furiosus. Unde humiliter postulavit a nobis, ut tam eidem quam ipsius filiae consulere dignaremur. Quum autem eadem mulier cum ipso viro, qui continuo furore laborat, morari non possit, et propter alienationem furoris legitimus non potuerit intervenire consensus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si rem noveris ita esse, praefatas personas cures sublato appellationis diffugio ab invicem separare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Kal. Ian. 1205.] CAP. XXV. Solo consensu legitimo contrahitur matrimonium, sed verba requiruntur quoad probationem, et intellige: vel alia signa aequipollentia. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panormitanus. Idem Brixiensi Episcopo. Tuae fraternitati (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Postulasti insuper edoceri, utrum ex solis verbis, et ex quibus matrimonium contrahatur, quum ab aliquibus dubitetur spirituale contrahi solis verbis. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod matrimonium in veritate contrahitur per legitimum viri et mulieris consensum; sed necessaria sunt, quantum ad ecclesiam, verba consensum exprimentia de praesenti. Nam surdi et muti possunt contrahere matrimonium per consensum mutuum sine verbis, et pueri ante annos legitimos per verba sola non contrahunt, quum intelligantur minime consentire. [Dat. Romae etc. 1206.] CAP. XXVI. Si alter contrahentium utitur verbis dubiis, animo decipiendi mulierem, et eam postmodum cognoscit carnaliter, iudicatur pro matrimonio in foro iudiciali; secus in poenitentiali. H. d. secundum verum et communem intellectum. Idem. Tua nos duxit fraternitas consulendos (Et infra: [cf. c. 7. de cons. et aff. IV. 14.]) Consequenter autem quaesivisti, [ut] quum quandam mulierem quidam aliter inducere nequivisset, ut sibi commisceretur carnaliter, nisi desponsasset eandem, nulla solennitate adhibita vel alicuius praesentia, dixit illi: “te Ioannes desponsat,” quum ipse Ioannes non vocaretur, sed finxit se vocari Ioannem, non credens esse coniugium eo, quod ipse non vocaretur hoc nomine, nec haberet propositum contrahendi, sed copulam tantum exsequendi carnalem, utrum inter praedictos sit matrimonium celebratum, quum mulier consenserit et consentiat in eundem, et ille dissenserit et dissentiat, nec aliud quicquam egerit, quam [quod] superius est expressum, nisi quod cognoverit eandem. Super quod tibi respondemus, quod, quum praefatus vir praedictam desponsaverit mulierem in propria persona et sub nomine alieno, quo tunc vocari se finxit, et inter eos sit carnalis copula subsecuta, videtur forte pro coniugio praesumendum, nisi tu nobis expresse scripsisses, quod ille nec proposuit, nec consentit illam ducere in uxorem, quod qualiter tibi constiterit non videmus. Nos autem, quid iuris sit rescribentes, [hoc] dicimus, quod, si res ita se habuerit, videlicet, quod ille eam non proposuit ducere in uxorem, nec unquam consensit in praedictam personam, non debet ex illo facto coniugium iudicari, quum in eo nec substantia coniugalis contractus, nec [etiam] forma contrahendi coniugium valeat inveniri, quoniam ex altera parte dolus sollummodo adfuit, et defuit omnino consensus, sine quo cetera nequeunt foedus perficere coniugale. [Tertio quaesivisti etc. cf. c. 19. de hom. V. 12. Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.] CAP. XXVII. Ad denunciationem unius honesti viri, qui defert consanguinitatem, et de fama vel scandalo docet, impeditur matrimonium contrahendum. Idem Episcopo Belvacensi. Quum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 36. de decim. III. 30.]) Sane, quia contingit interdum, quod, aliquibus volentibus matrimonium contrahere, bannis, ut tuis verbis utamur, in ecclesiis editis secundum consuetudinem ecclesiae Gallicanae, ac nullo contradictore publice comparente, licet fama privatum impedimentum deferat parentelae, quum ex parte contrahentium iuramenta maiorum de sua propinquitate, ut suspicionis tollatur materia, offeruntur, quid tibi sit faciendum in casibus huiusmodi quaesivisti. Ad quod taliter respondemus, quod, si persona gravis, cui fides sit adhibenda, tibi denunciet, quod hi, qui sunt matrimonio copulandi, se propinquitate contingant, et de fama vel scandalo doceat, aut etiam per te ipsum possis certificari de plano, non solum debes iuramenta parentum sponte oblata non recipere, verum etiam eos, qui sic contrahere nituntur, si moniti induci nequiverint, compellere, ut [vel] a tali contractu desistant, vel contra famam huiusmodi secundum tuae discretionis arbitrium iuramenta exhibeant propinquorum. Alioquin, si persona denuncians non exstiterit talis, ut diximus, vel de fama vel de scandalo non poterit edocere, ad desistendum monere poteris, non compellere, contrahentes. [Si vero etc. cf. c. 6. Qui matrim. acc. IV. 18. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.] CAP. XXVIII. Mulieri, quae negat, se in matrimonium consensisse, non creditur marito probante contrarium; secus, si probat, se consensisse per metum, qui potest cadere in constantem virum. Honorius III. Episcopo Berguensi. Consultationi tuae breviter respondemus, quod mulieres, quae de more veniunt ad valvas ecclesiae benedicendae cum sponsis, et ibi reclamantes affirmant, se nunquam in eorum matrimonium consensisse, audiri sponsis legitime probantibus contrarium non oportet, quum legitimis et idoneis testibus non debeat illarum simplex assertio praevalere. Sane illis, quae benedictione accepta mox a sponsis aufugiunt ante carnis copulam subsecutam, asserentes, se nunquam in illos veraciter consensisse, sed metu illato compulsas verba protulisse consensus, licet animo dissentirent, non statim est audientia deneganda; sed de illato metu est cum diligentia inquirendum; et, si talis metus inveniatur illatus, qui potuit cadere in constantem virum, erunt non immerito audiendae. CAP. XXIX. In matrimoniis et sponsalibus debet esse libertas, unde in eis promissio poenae non obligat. Gregorius IX. Gemma mulier nobis exposuit, quod, quum T. filia eius cum C. contraxit matrimonium, B. de Alferio ea occasione, quod inter P. filium suum et praedictam puellam infra septennium constitutos sponsalia contracta fuerunt, poenam solvendam a parte, quae contraveniret, in stipulatione appositam, ab ipsa nititur extorquere. Quum itaque libera matrimonia esse debeant, et ideo talis stipulatio propter poenae interpositionem sit merito improbanda, mandamus, quatenus, si est ita, eundem B., ut ab extorsione praedictae poenae desistat, ecclesiastica censura compellas. CAP. XXX. Sponsalia de futuro transeunt in matrimonium per carnalem copulam subsecutam, sed non per nisum carnalis copulae tantum. H. d. cum c. fin. infra eodem. Idem Episcopo Cenomanensi. Is, qui fidem dedit M. mulieri super matrimonio contrahendo, carnali copula subsecuta, etsi in facie ecclesiae ducat aliam et cognoscat, ad primam redire tenetur, quia, licet praesumptum primum matrimonium videatur, contra praesumptionem tamen huiusmodi non est probatio admittenda. Ex quo sequitur, quod nec verum, nec aliquod censetur matrimonium, quod de facto est postmodum subsecutum. CAP. XXXI. Sponsalia de praesenti non solvuntur per sequens matrimonium, etiam carnali copula consummatum; sed sponsalia de futuro etiam iurata solvuntur per sequentia de praesenti. Idem. Si inter virum et mulierem legitimus consensus interveniat de praesenti ita, quod unus alterum mutuo consensu, verbis consuetis expresso, recipiat, utroque dicenti: “ego te in meam accipio,” et: “ego te accipio in meum,” vel alia verba consensum exprimentia de praesenti, sive sit iuramentum interpositum sive non: non licet alteri ad alia vota transire. Quod si fecerit, secundum matrimonium de facto contractum, etiamsi sit carnalis copula subsecuta, separari debet, et primum in sua firmitate manere. Verum si inter ipsos accessit tantummodo promissio de futuro, utroque dicente alteri: “ego te recipiam in meam,” et: “ego te in meum,” sive verba similia, si alius mulierem illam per verba de praesenti desponsaverit, etiamsi inter ipsam et primum iuramentum intervenerit, sicut diximus, de futuro: huiusmodi desponsationis intuitu secundum matrimonium non poterit separari, sed eis est de violatione fidei poenitentia iniungenda. CAP. XXXII. Nisus ad copulam non facit sponsalia de futuro transire in matrimonium. Idem. Adolescens, qui desponsatam sibi per verba de futuro, licet saepe nisus fuerit, carnaliter non cognoscens, cum alia postmodum per verba de praesenti contraxit, non primam, cum qua nec fuit verum matrimonium ex forma contractus, nec praesumptum, quum conatus non habuisset effectum, sed secundam debet habere uxorem. TITULUS II. DE DESPONSATIONE IMPUBERUM. CAP. I. Pater pro filio impubere sponsalia contrahit, pro pubere vero non, nisi consentiat. Hormisda Eusebio Episcopo. Tua nos requisivit fraternitas de filio adulto, quem pater matrimonium vult contrahere, si sine voluntate adulti filii facere potest. Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse; potest autem filium nondum adultum, voluntas cuius discerni non potest, pater cui vult matrimonio tradere. Et postquam filius pervenerit ad perfectam aetatem, omnino debet hoc adimplere. CAP. II. Impuberes ambo vel alter, nisi pro bono pacis, coniungi non debent. Nicolaus Papa. Ubi non est consensus (Et infra:) Huius ergo decreti auctoritate Districtius inhibemus, ne de cetero aliqui, quorum uterque vel alter ad aetatem legibus vel canonibus determinatam non pervenerit, coniungantur, nisi forte aliqua urgentissima necessitate interveniente, utpote pro bono pacis, talis coniunctio toleretur. CAP. III. Puberes sunt quoad matrimonium, qui ex habitu corporis concipere et generare possunt. Isidorus. Puberes a pube sunt vocati, id est a pudentia corporis nuncupati: quia haec loca tunc primo lanuginem ducunt. Quidam tamen ex annis pubertatem existimant, id est, eum esse puberem, qui XIV. annos implevit, quamvis tardissime pubescat. Certum autem est, eum puberem esse, qui et ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare iam potest. Et puerperae sunt, quae in annis puerilibus pariunt. CAP. IV. Ex sponsalibus, contractis cum minore septennio, non oritur impedimentum publicae honestatis; secus, si cum maiore vel minore, consentiente post septennium. Et affinitas sequens dissolvit sponsalia praecedentia de futuro. Alexander III. Herfordensi Episcopo. Literas tuae fraternitatis accepimus, ex quarum tenore perpendimus, quod, quum quidam parochianus tuus A. nomine esset perfectae aetatis, quandam puellam in cunabulis desponsavit; procedente vero tempore idem A. matrem puellae cognovit, et eam in uxorem accepit. Unde quia dubitas, an huiusmodi matrimonium stare debeat, a nobis exinde consilium postulasti. Super quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si praefatus vir matrem praefatae puellae, antequam puella ipsa septimum annum complesset, in uxorem accepit, matrimonium ipsum non dissolvas sed eundem virum praefatam mulierem, sicut uxorem, libere tenere permittas, quum desponsationes huiusmodi nullae sint, quae in cunabulis fiunt. Verum si, postquam praefata puella septimum annum complevit, praedictus vir matrem eius accepit in uxorem, quum sponsalia extunc placere consueverint, inter eos sententiam divortii non differas promulgare, nec ipsum filiam seu matrem in uxorem habere permittas. CAP. V. Sponsalia, nulla ex defectu consensus, non creant publicae honestatis iustitiam: sponsalia vero aliqua sic, licet legitimo modo fuerint dissoluta. Idem Eboracensi Archiepiscopo. Accessit ad praesentiam nostram nobilis vir W. filius G. cum literis tuis, ex quarum tenore perpendimus, quod, quum filiam cuiusdam nobilis viri, dum esset minoris aetatis, desponsasset, et postmodum ipsa assensum in hac parte non praebente, antequam ad nubiles annos pervenisset, celebratum est inter eos divortium. Procedente vero tempore, defuncto patre puellae, matrem eius [praedictus] W. sibi matrimonio copulavit. Quod quidem factum quum sustinere nolles, eum sollicite monuisti, ut ipsam dimitteret, et quia monitis tuis in hac parte noluit acquiescere, ipsum excommunicationis vinculo innodasti. Tandem, accepta ab eo cautione, quod nostram adiret praesentiam, et super hoc statutum nostrum firmiter observaret, eundem mandato nostro absolutum denunciasti, et cum literis tuis ad praesentiam nostram misisti. Verum praefatus W. in nostra praesentia constitutus sua nobis assertione proposuit, quod puellam ipsam, dum esset infra septimum annum, desponsavit, postea [vero], antequam ad nubiles annos pervenisset, noluit aliquatenus consentire, ut praefatum W. in virum acciperet, et ita cum patre suo, in cuius potestate remanserat, et cum praefato W. ad praesentiam tuam accessit. Et quum ab ore puellae audisses, et per eam cognosceres et per patrem eius, quod memoratum W. in virum nolebat, statim illum in plena synodo ab huiusmodi desponsatione publice absolutum denunciasti. Elapsis vero pluribus annis post, mortuo etiam patre puellae, carissimus in Christo filius noster H. Anglorum rex matrem supradictae puellae memorato W. tradidit in uxorem, quam idem W., ut discordia orta inter consanguineos suos et consanguineos mulieris sopiretur, accepit et solenniter desponsavit, et sine contradictione ecclesiae duxit, et ex ea liberos procreavit, et puella fuit alteri viro copulata. Verum licet contineatur in literis tuis, quod puella ipsa erat minoris aetatis, quando huiusmodi desponsatio facta fuit, tamen refert, utrum, quum esset minoris aetatis, [fuerit] proxima aetati aptae matrimonio, aut infra septem annos. Ideoque Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate inquisita diligenter et cognita, si tibi constiterit, quod praefata puella non esset septennis, quando praememorato G. desponsata fuit, et postea in eum non consenserit, et quod idem G. ab huiusmodi desponsatione per te fuerit absolutus, matrimonium, inter eundem G. et matrem puellae celebratum, praecipias inviolabiliter observari, et eorum prolem denuncies esse legitimam, quia, sicut discretio tua non ignorat, desponsationes et matrimonia ante septem annos fieri non possunt, praesertim si consensus postea non accedit. Sane, si praefata puella ante [huiusmodi] desponsationem septimum annum compleverat, licet praedictus vir a desponsatione ipsius puellae ipso iure fuerit absolutus, quum ea in eum consentire noluerit, inhonestum tamen videtur, ut matrem eius habeat, cuius filia fuit sibi desponsata. Verum si tibi visum fuerit, ut cum matre puellae remaneat, ne discordia inter utriusque consanguineos olim exorta nunc autem sopita denuo suscitetur id dissimulare poteris et aequanimiter tolerare. Filii autem quos de ipsa suscepit, si eam tolerante ecclesia in uxorem duxit a successione paternae vel maternae, hereditatis prohiberi non possunt. CAP. VI. Si impubes, desponsata et traducta, petit licentiam pubes facta alteri nubendi, non auditur, si vir iurat, se eam cognovisse; nec auditur, si nondum pubes, sed proxima pubertati probetur cognita. Et ex sponsalibus, contractis cum impubere maiore septennio, oritur publica honestas. Idem Norvicensi Episcopo. Continebatur in literis tuis, quod, quum quaedam puella infra nubiles annos cuidam viro in uxorem tradita fuerit, et ab ipso traducta, suis parentibus asserentibus, eam legitimae aetatis exsistere, haec, ad nubiles annos perveniens, alii nubendi licentiam postulavit, asserens, se in eundem virum nullatenus consensisse. Praedictus vero vir econtra proponit, quod, licet eadem puella nondum forte annum XII. attigisset, quum ei tradita fuisset in uxorem, usque adeo tamen aetati fuit proxima, quod ipsam carnali commixtione cognovit. Inde est, quod, quum ipsa dicit ab eodem viro se incognitam, et tu nos consuluisti, utrum alii possit nubere, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum in decretis habeatur expressum, quod, si vir dixerit, quod uxorem suam cognoverit, et mulier negaverit, viri standum est veritati, unde praefato viro, qui dicit, se mulierem ipsam cognovisse, fides est adhibenda, si id firmaverit iuramento. Si autem fuerit aetati proxima, ut in undecimo vel circa XII. annum, et cum suo assensu et voluntate parentum desponsata et benedicta fuerit, et cognita ab eodem viro, separari non debet, praesertim quum parentes eius ipsam fuisse aetatis legitimae faterentur. Si vero puella infra nubiles annos et aetati proxima alicui desponsata fuerit, benedicta atque traducta, non licet alicui de consanguinitate ipsius, cui desponsata fuerit, eam ducere in uxorem, nec fas est eidem sponso de consanguinitate sponsae sibi aliquam [matrimonis] copulare. CAP. VII. Si maiores septennio contrahunt sponsalia, neuter antepubertatem resilire potest. Hoc primo. Et ille, qui primo it pubes, alterum exspectabit. Hoc secundo. Quod si tempore contractus aliter erat pubes, non ille, sed alter factus pubes resilire potest. Hoc tertis. Idem Bathoniensi Episcopo. De illis, qui infra annos aptos matrimoniis contrahendis [exsistentes] sponsalia contrahunt, sive uterque sive alter reclamet antequam ad annos matrimoniis contrahendis aptos pervenerint, et postulent separari, non sunt ullatenus audiendi. Si vero alteruter istorum ad annos pubertatis pervenerit, infra eosdem annos altero exsistente, quum eadem sponsalia contrahuntur; si is, qui minoris aetatis est, quum ad annos illos pervenerit, reclamaverit, nec in alterum voluerit consentire, iudicio ecclesiae poterunt ab invicem separari. Mulier autem, quae, postquam annos nubiles attingit, ei, qui nondum ad annos aptos matrimoniis contrahendis venerat, nupsit, quum in eum semel consenserit, amplius non poterit aliquatenus dissentire vel divertere, nisi forte ipse, cui nupsit, postquam ad legitimam aetatem pervenerit, in eam suum omnino negaverit praestare consensum. CAP. VIII. Impuberes, sponsalia contrahentes, ante pubertatem separari non debent, sed post pubertatem possunt, si contradicunt sponsalibus, nisi copula carnalis intervenerit. Idem eidem. A nobis tua discretio requisivit, utrum iis qui infra annos nubiles matrimonii nomine coniunguntur, vel eorum alteri, antequam ad annos aptos matrimonio perveniant, liceat a matrimonio tali discedere. Ad quod inquisitioni tuae taliter respondemus, quod pro eo, quod ante nubiles annos coniugalem consensum de sanctorum Patrum non habent auctoritate, usque ad legitimam aetatem exspectare tenentur, et tunc aut confirmetur matrimonium, aut, si simul esse noluerint, separentur; nisi forte carnalis commixtio ante intervenerit, quum interdum illa tempus anticipare soleat pubertatis. Si vero alter eorum ad annos etc. ut supra prox. c. CAP. IX. Minores, apti ad matrimonium, ex contractu matrimonii obligantur, nisi violentia intercedat. Idem Genuensi Archiepiscopo. De illis autem, qui in minori aetate desponsantur, traduntur et coniunguntur, et processu temporis divortium postulant, minorem allegantes aetatem, aut vim sibi a parentibus factam, hoc inquisitioni tuae praesentibus literis Respondemus, quod, si ita fuerint aetati proximi, quod potuerint copula carnali coniungi, minoris aetatis intuitu ab invicem separari non debent, si unus in alium visus fuerit consensisse, quum in eis aetatem supplevisse malitia videatur. Sed cuiuscunque sint aetatis, se possunt per illatam violentiam excusare, nisi post violentiam consensus accedat. [Illud quoque etc. (cf. c. de praes. II. 23.)] CAP. X. Contractus ante pubertatem, etiam cum nisu carnalis copulae, non facit matrimonium. Urbanus III. Cenomanensi Episcopo. Attestationes super causa matrimonii, quae inter H. iuvenem et G. mulierem vertitur, a tua nobis fraternitate transmissas accepimus, et, ipsis diligenter inspectis et plenius intellectis, manifeste nobis innotuit, quod praedictus iuvenis nondum duodecimum annum attigerat, quum praefatam G. accepit uxorem. Et licet nisus fuisset, sicut uterque confessus est, ipsam corrumpere, mulier tamen credit, se virginem evasisse. Verum ipse, antequam ad annum XIV. pervenisset, a memorata muliere recessit, quem, quum XVII. annos habeat, eadem pro viro sibi vindicare contendit. Sed quum vir XVII. annos habeat, ipsam recipere contradicit. Unde, quia, donec nos super causam ipsam consuleres, non duxisti in prolatione sententiae procedendum, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si mulier per idoneos testes probare nequiverit, quod post XIV. annum aetatis suae vel circa finem XIV. anni praedictus iuvenis consensisset in eam, ab ipso iuramento recepto, quod, postquam ad legitimam aetatem pervenit, ipsam habere non consensit in uxorem, ab impetitione mulieris eum potes et debes absolvere, et ad alia vota utrique dare licentiam transeundi. CAP. XI. Si maior invita contraxit sponsalia cum minore, non tenetur ipsum exspectare, donec veniat ad aetatem adultam. Idem Pisano Archiepiscopo. Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod puella quaedam anno XII. iurata fuit et desponsata cuidam puero IX. vel X. annorum, et tempore procedente de voluntate parentum potius, quam de sua, sicut asserit, ad domum patris praedicti pueri adducta, ubi nolens et invita, sicut ab ore ipsius te audisse proponis, et tam persuasionibus quam minis parentum impulsa, moram fecit per annum et amplius, et tandem inde recedens, ad domum propriam est regressa. Commonita vero a matre sua, et a te postmodum, sicut asseris, ad eum redire penitus contradicit, asserens, quod nunquam eum voluit; nec vult in virum habere, sed nubendi alii postulat facultatem. Quum autem iam dictus puer, sicut tuae literae continebant, nondum ad XIV. annum aetatis suae pervenerit, nec unquam ad eandem puellam carnaliter accessum habuerit, discretioni tuae taliter respondemus, quod, si memorata puella per te ad hoc studiose commonita, ut, donec compleat idem puer annum XIV. suae aetatis, exspectet, ad commonitionem tuam non duxerit exspectandum, ei secundum ea, quae proposita sunt, accipiendi alium virum in maritum auctoritate nostra liberam tribuas facultatem. Dat. Veronae. CAP. XII. Sponsalia, contracta cum minore septennio, per cohabitationem mutuam post septennium convalescunt, et inducunt publicae honestatis iustitiam; solvuntur tamen per matrimonium de praesenti. Clemens III.

Duo pueri Guilielmus et Guilielma in tua dioecesi, quemadmodum accepimus, matrimonialiter sunt coniuncti, puero VI., puella vero VII. annum agente; qui simul per tres annos manserunt. Tunc vero pater puellae, subtrahens eam sponso suo, ipsam alteri, M. nomine, copulavit, cum quo per VII. annos quiete permansit. Ipse vero tunc reliquit eandem, quia credebat, eam alium virum habere, illum scilicet, cui prius fuerat desponsata. Prior autem sponsus, ad annos discretionis perveniens, a P. praedecessore tuo contrahendi cum alia licentiam impetravit, qui quandam nomine S. consobrinam prioris in uxorem accepit, et cum ea per aliquod tempus exsistens, eam tamen, ut ipse fatetur, carnaliter non cognovit, licet illa se ab eo cognitam asseveret. Quum autem pater memoratae Guilielmae eam vidisset a secundo viro relictam, vi praenominatum Guilielmum, cui prius eam desponsaverat, compulit, ut S. neptem suam omnino dimitteret, et ad Guilielmam suam desponsatam rediret: qui postmodum per biennium cohabitavit eidem, ut fertur. Quia igitur in his quid tibi faciendum sit, postulas edoceri, breviter respondemus, quod impediente puerili aetate matrimonium inter G. et G. non fuit. Et licet idem, postquam illa nupsit alii, potuerit aliam ducere in uxorem, tamen, quia dictam S. duxit consobrinam mulieris eiusdem, sive eam cognoverit sive non, non debet tamen cum eadem S. propter publicae honestatis iustitiam remanere, nec ac primam habere regressum, quia alteri fuit legitime copulata. (Et infra:) Quum vero vir caput sit mulieris, et Guilielmus dicat, se non cognovisse prius S. supra dictam: aliam, si voluerit, poterit ducere in uxorem, et S. viro legitimo copulari; post separationem vero pro vitando populi scandalo utrique ad tempus est poenitentia iniungenda. Si vero legitime constaret, ipsam S. ab eo sive post sive antea cognitam exstitisse, neutri vivente altero dabitur licentia contrahendi. Remanebit ergo Guilielma cum M., imposita tamen ipsi M. ad tempus poenitentia competenti, qui pro sua opinione sola Guilielmam, iudicio ecclesiae non requisito, perniciose dimisit. CAP. XIII. Accusari non potest matrimonium, quod non est, ut si cum minori septennio sit contractum; denunciari tamen potest impedimentum, ne contrahatur in posterum. Innocentius III. C. et P. quondam filiis Malebrancae. Ad dissolvendum quod factum fuerat inter I. filium nobilis viri Leonis [de Monumento] et S. filiam quondam Matthaei [de Fortebrachio] super matrimonio contrahendo, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuit ex parte vestra propositum, quod, quum dicta puella nondum ad septennium pervenisset, cum ipsa nec matrimonium contrahi nec sponsalia potuere. Defuit etiam consanguineorum assensus, qui praecipue sunt in talibus requirendi. Quodsi et aetas sufficiens exstitisset, et consanguineorum intervenisset assensus, personae tamen non sunt legitimae ad matrimonium contrahendum, linea consanguinitatis obstante. Accusatione vero, pro puella super consanguinitate proposita, et tam ex parte iuvenis quam ex parte puellae consanguinitatis gradibus computatis, quum eam vellet idoneis testibus comprobare, praefatus I. multas exceptiones proposuit, per quas nitebatur vos ab accusatione multipliciter removere. Quumque super exceptionibus ipsius fuisset utrinque diutius disputatum, auditis et intellectis, quaecunque fuerunt hinc inde proposita, de consilio fratrum nostrorum Interloquendo pronunciamus, inter dictos iuvenem et puellam nec matrimonium, nec sponsalia fuisse contracta, quum constet, puellam nondum ad septennium pervenisse. Quocirca nec accusatio locum habebat, quum non esset quod posset legitime accusari; denunciari tamen poterat consanguinitas, ut interdiceretur matrimonium contrahendum. Ad denunciationem ergo legitime probandam festum omnium Sanctorum, proxime venturum, terminum assignamus salvis exceptionibus, non solum propositis, sed etiam proponendis. Ne vero quicquam in puellam interim attentetur, auctoritate apostolica interdicimus firmiter, ne in ipso negotio de novo procedatur ulterius, donec vel a denunciatione cessetur, vel ea probata ordine iudiciario procedatur. Quodsi contra interdictum nostrum in praeiudicium ipsius aliquid fuerit attentatum, id irritum esse decernimus et viribus omnino carere. CAP. XIV. Si quis per verba de praesenti contrahit cum impubere, in qua aetatem malitia non supplet, intelligitur non matrimonium, sed sponsalia contraxisse, etiamsi subarrhatio intercesserit. Idem Episcopo Abbatensi. Tuae nobis exhibitae literae continebant, quod quidam vir nobilis filiam suam, circiter XII. annos habentem, cuidam viro nobili desponsavit, qui subarrhavit eandem consensu mutuo accedente. Sed nuptiis aliquantulum prorogatis, pater puellae viam est universae carnis ingressus. Eo autem rebus humanis exempto, puellae avunculus supra dictae ipsam alteri matrimonio copulavit, et ille, qui prius desponsaverat eandem, cum ipsius matre contraxit. Tuus autem praedecessor attendens, quod cum ea non poterat permanere, cuius filiam legitime desponsaverat, inter eos divortii sententiam promulgavit. Postmodum autem mortuo viro secundo, qui supra dictam puellam duxerat in uxorem, ipsa se tertio copulavit, illo vivente, qui eam primitus desponsarat. Ceterum tam ipsa, quam idem te duxerunt humiliter consulendum, utrum licite [simul] valeant commorari; tu vero, deliberatione habita, respondisti, quod, sponso primo vivente, alteri non potuit legitime copulari. Sed quia tua ecclesia postulavit, ut super hoc apostolicam sedem consuleres, procedere ulterius distulisti, nobis humiliter supplicans, ut super hoc tibi rescribere dignaremur. Quia vero per ea, quae superius sunt expressa, nobis pro certo constare non potuit, cuius aetatis esset puella, quum eidem viro exstitit desponsata, quum dicatur, quod circiter XII. annos habebat, utrumne prudentia tunc in illa suppleret aetatem: fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si puella tunc nubilis erat aetatis, et inter eam et primum virum legitimus intervenit de praesenti consensus, absque dubio inter eos erat legitimum matrimonium contractum, etsi carnalis commixtio non fuerit subsecuta. Si vero puella nubilis non erat aetatis, quum saepe fatus vir desponsavit eandem, et aetatem in ea prudentia non supplebat, procul dubio inter eos non coniugium, sed sponsalia contracta fuerunt, quamvis ab ipso viro eadem puella fuerit subarrhata. Quocirca, si iuxta primum modum matrimonium cum illo contraxit; eo vivente non potuit rite cum alio foedus contrahere coniugale; quod si iuxta modum secundum sponsalitia solummodo contracta fuerunt coniugium, quod inter illam et alium exstitit celebratum, debet legitimum reputari, dummodo aliud canonicum non obsistat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Maii Ao. IX. 1206.] TITULUS III. DE CLANDESTINA DESPONSATIONE. CAP. I. Pro clandestino matrimonio non praesumitur, sed illud alleganti incumbit onus probandi. Ex concilio Arelatensi. Si quis clam desponsaverit aliquam, et mulier vel vir negat huiusmodi desponsationem, viro tantum incumbit probatio. CAP. II. Qui matrimonium clandestine contraxerunt, altero negante vel utroque, non apparente legitima exinde probatione, simul cohabitare ab ecclesia non compelluntur; et, si illud publicaverint, tanquam in conspectu ecclesiae factum comprobabitur, nisi rationabilis causa subsit, quae impediat. H. d. literae inhaerendo. Alexander III. Belvacensi Episcopo. Quod nobis ex tua parte significatum est, ut de clandestinis matrimoniis dispensare deberemus, non videmus, quae dispensatio super his sit adhibenda. Si enim matrimonia ita occulte contrahuntur, quod exinde legitima probatio non appareat, ii, qui ea contrahunt, ab ecclesia non sunt aliquatenus compellendi. Verum si personae contrahentium hoc voluerint publicare, nisi rationabilis et legitima causa praepediat, ab ecclesia recipienda sunt et comprobanda, tanquam a principio in ecclesiae conspectu contracta. Si qui autem etc. (cf. c. 9. Qui filii IV. 17.) CAP. III. Quum matrimonia suut contrahenda, debent per presbyteros in ecclesia edicta proponi, assignato termino, infra quem qui voluerit impedire impedimentum opponat, et, si probabilis coniectura fuerit de impedimento, interdicatur testimonium, donec de hoc cognoscatur. Hoc primo usque ad §. Si quis. – (Si quis etc.:) Si in gradu prohibito matrimonium clandestine vel contra interdictum, de quo supra, contractum fuerit, etiam per ignorantes de impedimento, nati ex illo matrimonio sunt illegitimi. Idem est, si ambo parentes sciunt impedimentum matrimonii, licet in conspectu ecclesiae contrahant. H. d. usque ad §. Sane. Abbas. – (Sane etc.:) Sacerdos, qui contempserit prohibere matrimonia interdicta, et quilibet clericus etiam regularis, qui interfuit, per triennium a beneficio suspenduntur, et, si culpa exegerit, etiam gravius puniuntur; ipsi etiam contrahentes contra hoc cap. etiam alias licite puniendi sunt, et idem in calumniose denunciantibus. H. d. usque ad finem. Abbas. Innocentius III. in concilio generali. Quum inhibitio copulae coniugalis sit in ultimis tribus gradibus revocata, eam in aliis volumus districte servari. Unde praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerendo, clandestina coniugia penitus inhibemus, prohibentes etiam, ne quis sacerdos talibus interesse praesumat. Quare specialem quorundam locorum consuetudinem ad alia generaliter prorogando statuimus, ut, quum matrimonia fuerint contrahenda, in ecclesiis per presbyteros publice proponantur, competenti termino praefinito, ut infra illum, qui voluerit et valuerit, legitimum impedimentum opponat, et ipsi presbyteri nihilominus investigent, utrum aliquod impedimentum obsistat. Quum autem apparuerit probabilis coniectura contra copulam contrahendam, contractus interdicatur expresse, donec, quid fieri debeat super eo, manifestis constiterit documentis. §. 1. Si quis vero huiusmodi clandestina vel interdicta coniugia inire praesumpserit in gradu prohibito, etiam ignoranter, soboles de tali coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur, de parentum ignorantia nullum habitura subsidium, quum illi taliter contrahendo non expertes scientiae, vel saltem affectatores ignorantiae videantur. Pari modo proles illegitima censeatur, si ambo parentes, impedimentum scientes legitimum, praeter omne interdictum, etiam in conspectu ecclesiae contrahere praesumpserunt. §. 2. Sane, si parochialis sacerdos tales coniunctiones prohibere contempserit, aut quilibet etiam regularis, qui eis praesumpserit interesse, per triennium ab officio suspendatur, gravius puniendus, si culpae qualitas postulaverit. Sed et his, qui taliter praesumpserint etiam in gradu concesso copulari, condigna poenitentia iniungatur. Si quis autem ad impediendam legitimam copulam malitiose impedimentum obiecerit, canonicam non effugiet ultionem. TITULUS IV. DE SPONSA DUORUM. CAP. I. Contrahens successive per verba de praesenti cum duabus, tenetur adhaerere primae. Si autem primo contraxit per verba de futuro, secundo per verba de praesenti, adhaerebit secundae. Augustinus de fide pactionis et consensus. Duobus modis dicitur fides pactionis et consensus. Si aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere. Si aliam duxerit, poenitentiam debet agere de fide mentita; maneat tamen cum illa, quam duxit. Non enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit fidem consensus, non licet ei aliam ducere. Si autem duxerit, dimittet ipsam, et adhaerebit uxori priori. Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit alicui fidem, quod eam ducet, si permiserit eum rem secum habere, vel etiam pro consensu. Fides autem consensus est, quando, etsi non stringit manum, corde tamen et ore consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo se suscipiunt. CAP. II. Ponit poenitentiam illius, qui alterius sponsam de praesenti sibi accepit in uxorem; nec unquam in uxorem eam habere potest. H. d. iuxta literam. Ex Brocardo libro XXX. Accepisti illam in uxorem tibi, quam alter sibi desponsatam habuerat. Dimitte illam, quia nunquam potest tibi fieri legitima, et XL. dies in pane et aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poeniteas. CAP. III. Sponsalia de praesenti non solvuntur per sequens matrimonium, etiam carnali copula consummatum. Alexander III. Salernitano Archiepiscopo. Licet praeter solitum et amplius solito multis simus et variis negotiis praepediti ita, quod non sit nobis facile aliquorum consultationibus respondere, illa tamen speciali gratia, quam ad personam tuam habemus, et caritate cogimur fraterna, quid sentiamus de his, super quibus consuluit nos prudentia tua, tibi, quantumcunque aliis simus intenti, praesentibus literis aperire. Consuluisti nos siquidem, utrum, si inter virum et mulierem, praestito vel non praestito sacramento, legitimus consensus intervenerit de praesenti, carnali copula non secuta, liceat mulieri alii nubere, vel, si nupserit alii, et carnalis fuerit copula subsecuta, an ab ipso debeat separari. Super hoc autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si inter virum et mulierem legitimus consensus sub ea solennitate, quae fieri solet, praesente scilicet sacerdote aut etiam notario, sicut etiam in quibusdam locis adhuc observatur, coram idoneis testibus, interveniat de praesenti, ita quidem, quod unus alterum in suo mutuo consensu verbis consuetis expresse recipiat, utroque dicente: “ego te accipio in meam, et: “ego te accipio in meum,”’ sive sit iuramentum interpositum sive non, non licet mulieri alii nubere. Et si nupserit, etiamsi carnalis copula sit secuta, ab eo separari debet, et, ut ad primum redeat, ecclesiastica districtione compelli, quamvis alii aliter sentiant, et aliter etiam a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando iudicatum. Verum etc. (cf. c. 2. de conv. coni. III. 32.] CAP. IV. Ei, qui appellat in causa matrimoniali, interdici debet, ne aliud matrimonium contrahat lite pendente, et si contraxerit, debet separari. Idem Genuensi Archiepiscopo. Tua fraternitas nos consuluit, quid de his agere debeas, qui desponsant aliquas mulieres, et processu temporis, antequam eas ducant vel cognoscant, accipiunt alias in uxores. Super quo utique consultationi tuae taliter respondemus, quod, si vir et mulier sese recipiunt expresso consensu de praesenti mutuo, neuter eorum altero superstite poterit ad alia vota transire, etsi possit ad monasterium transmigrare. Verum si inter ipsos non accessit consensus mutuus de praesenti, sed promissio de futuro, videlicet quod uterque dixit alteri: “ego te recipiam in meam,” et: “ego te in meum,” si alius mulierem illam desponsaverit et traduxerit, etiamsi inter primos iuramentum fuerit, sicut diximus, de futuro, huius desponsationis intuitu secundum non poterit matrimonium separari, sed eis est de violatione fidei poenitentia iniungenda. De his vero, qui coram te super desponsatione, facta per consensum mutuum de praesenti, controversiam movent, et appellatione pendente, quam ante sententiam vel cognitionem causae ad sedem apostolicam interponunt, accipiunt alias in uxores, hoc arbitramur agendum, ut, si amodo in tali casu duxerint appellandum, eis in ecclesia publice interdicas arctius, ne ante decisionem causae aliud contrahant matrimonium. Et si contra interdictum ecclesiae ita publice factum venire praesumpserint, matrimonium tam praesumptuose contractum poteris irritare. [De illis autem etc. cf. c. 9. de desp. imp. IV. 2.] CAP. V. Qui duas per verba de praesenti desponsat, primam desponsatam habebit in uxorem, etiamsi prius secundam cognoverit: nec valet contraria consuetudo. Et hoc ultimum additur ad cap. Licet supra eodem. Innocentius III. Mutinensi Episcopo. Tuas dudum (Et infra:) De consuetudine, quae diu in Mutinensi obtinuit civitate, ut, si quis iuraret se aliquam ducturum, et citra carnis copulam desponsasset, si consequenter desponsasset aliam et aliam cognovisset, primo cognita adiudicaretur viro, non quae prius exstitit desponsata. (Et infra:) Ne vero turpis sit pars, quae suo non congruit universo, et ecclesia Mutinensis tenere debeat humiliter et servare quod beati Petri sedem et suam metropolim sequi viderit et docere: in matrimoniis de cetero contrahendis illud te volumus observare, ut, postquam inter legitimas personas consensus legitimus intervenerit de praesenti, qui sufficit in talibus iuxta canonicas sanctiones, et, si solus defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur, si personae iunctae legitime cum aliis postea de facto contrahant, quod prius de iure factum fuerat non poterit irritari. TITULUS V. DE CONDITIONIBUS APPOSITIS IN DESPONSATIONE VEL IN ALIIS CONTRACTIBUS. CAP. I. Defectus turpis conditionis, in contractu matrimonii appositae, non vitiat matrimonium, sed vitiatur. Ex concilio Africano. Quicunque sub conditionis nomine aliquam desponsaverit, et eam postea relinquere voluerit, dicimus quod frangatur conditio, et desponsatio irrefragabiliter teneatur. CAP. II. Servus manumissus ea conditione, ut fiat monachus et monasterio serviat, alias in servitutem redeat, si, hoc acceptato, monachus factus sit, manumittentis voluntatem cogitur observare. Gregorius Episcopo Spoletano. Quum sit proprium (Et infra:) [Sed] si forte iniuste se excommunicatum quis quaeritur, [fraternitas vestra] subtili indagatione cognoscat; et ita causam cognita veritate disponat, ut [nec iniustitia diu in insontis afflictionem praevaleat,] nec disciplinae vigor [aut] frangi, aut [indiscreta valeat praesumptione] dissolvi (Et infra:) H. presbyter [nobis] conquestus est, diaconum quendam manumisisse duo [iuris sui] mancipia sub hac conditione, ut monachi fierent, et in eo monasterio, ubi ipse fuerat, permanerent, adiiciens, ut, si quis contra faceret, servituti iterum [per omnia] subderetur; atque unum ex his hac conditione despecta monasterium [temerario ausu] deseruisse, et se inter clericos sociasse. Tu ergo, si ita esse repereris, sic te exhibe, ut nec illi monasterium deserendi sit facultas, et manumittentis voluntas nihilominus conservata non valeat praeteriri. CAP. III. Qui iuravit aliquam id uxorem accipere, si centum sibi donaverit, centum non datis, recipere non tenetur, nisi postea pure consenserit, vel eam cognoverit. Alexander III. Panormitano Archiepiscopo. De illis (Et infra:) [cf. c. 5. de spons. IV. 1.] Si vero aliquis sub huiusmodi verbis iuramentum alicui mulieri praestiterit: “Ego te in uxorem accipiam, si tantum mihi donaveris,” reus periurii non habebitur, si eam, nolentem sibi solvere quod iuramento sibi dari petiit, non acceperit in uxorem, nisi consensus de praesenti aut carnalis sit inter eos commixtio subsecuta. CAP. IV. Res, donata ecclesiae sub modo, statim est ecclesiae, nec revocatur modo non servato, nisi hoc in contractu sit expressum. H. d. secundum veriorem intellectum, et est textus multum notabilis, et valde allegabilis. Abbas. Idem. Verum quum alicui ecclesiae possessio quaelibet interposita conditione donatur, a donatore donum postea revocari non potest, nisi forte tali sit conditione collatum, quod, ea cessante, possessio debeat revocari. CAP. V. Contrahens matrimonium sub conditione non improbata non compellitur matrimonium consummare ante conditionis eventum. Urbanus III. Super eo vero, quod a nobis similiter postulasti, utrum ille, qui in quandam mulierem consensit, si pater eius videlicet suum praestaret assensum, sit ad consummandum matrimonium compellendus, nihilominus respondemus, quod, quum consensus liber dici non possit, qui in alieno arbitrio reservatur, ac conditionem ipsam canonica non improbent instituta, quae consonet honestati, nisi voluntas patris postmodum intercedat, nequaquam cogendus est ad matrimonium contrahendum. Nam licet felicis memoriae Alexander Papa antecessor noster in suis consultationibus responderit quod sponsalia, interposita conditione contracta, conditione ipsa non impleta, si consensus de praesenti intercedat, vel carnalis copula subsequatur, dissolvi non debent, sed firmiter observari: nequaquam est nostrae definitioni adversum, quum huiusmodi consensus non sit de praesenti habendus, licet per verba de praesenti evidentius exprimatur, qui in alieno arbitrio, non habito, sed habendo, consistit. CAP. VI. Qui sub honesta conditione sponsalia contrahit, et ante conditionis eventum desponsatam cognoscit, a conditione recedit. Innocentius III. Masicano Episcopo. Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum in praesentia tua quaedam mulier, P. nomine, quendam nomine N. postularet in virum, asserens, inter se mutuum de praesenti consensum intervenisse, et carnalem copulam accessisse, vir ipse, quamvis contracta sponsalia et carnalem copulam non negaret, asserebat tamen, se illam in uxorem ducere non teneri, quia sponsalia inter ipsos sub hac fuerunt conditione contracta, si videlicet pater eius et patruus sponsalibus consentirent, sed ipsi, quam cito noverunt, et sponso contradixerunt et sponsae, quod idem vir idoneis nitebatur testibus comprobare. Verum mulier replicabat, quod, licet fides praestita fuerit ab utroque sub conditione praescripta, non tamen sibi fuerat a patre viri vel patruo aliquando contradictum, et ante tempus contradictionis, expressum a testibus, et post illud dicebat inter se carnalem copulam accessisse. Addebat praeterea, quod, licet a principio conditionaliter contraxissent, temporis tamen processu sine conditionis adiectione pure in matrimonium consenserunt, et hoc asserebat se testibus probaturam. Receptis itaque testibus utriusque, quum attestationes mulieris coram te praesentibus duobus examinatoribus faceres publicari, testes, quorum dicta legebantur, illico proclamaverunt, quod ipsi quae legebantur non dixerant, et quae deposuerant scripta non erant. Sed ab uno examinatorum tunc contra eos fuit fortiter obviatum. Et ob hoc mulier postulabat, ut iidem testes vel alii super iisdem capitulis iterum audirentur. Tu autem, hac novitate commotus, sequentem diem partibus praefixisti, quibus in tua praesentia constitutis, omnes examinatores convocari iussisti, sub interminatione anathematis illos obtestans, ut dicerent, si essent illae verae attestationes, quibus obviaverant testes; qui continuo alias attestationes in medium produxerunt. Quibus quum per advocatum viri fuisset obiectum, sicut prioribus fuerat a testibus obviatum, post allegationes multiplices secundae attestationes a partibus admissae fuerunt, et attestationes viri postea publicatae. Porro mulier illi praecipue articulo insistebat, quod ante renunciationem sponsalium et post idem vir carnaliter eam cognoverat, et ex ea filiam procreaverat; quod proprio nitebatur ostendere iuramento. Quia vero super his non solum opiniones varias, sed contrarias accepisti, ad magisterium sedis apostolicae recurrens, humiliter postulasti, quid sentiendum sit in talibus edoceri. Nos autem, inspectis attestationibus, admissis a partibus, quas nobis tuis misisti literis interclusas, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum liquido constet per confessionem tam viri quam mulieris, quod post contracta sponsalia carnalis est inter eos copula subsecuta, pro matrimonio est vehementer quidem praesumendum, quia videtur conditione apposita recessisse. Nam etsi probatum sit utrumque per testes, quod, postquam pater et patruus viri contradixere sponsalibus, idem vir mulierem illam carnali coniunctione cognoverit, non est tamen aliquo modo probatum, quod, antequam ipse cognovisset eandem, pater eius et patruus contradicere curavissent. [Dat. Ferentini II. Id. Iul. 1203.] CAP. VII. Si in contractu matrimonii apponitur conditio turpis vel impossibilis, habetur pro non adiecta, nisi sit contra substantiam matrimonii, quia tunc vitiat contractum. H. d. hoc capitulum notabile et multum allegabile. Gregorius IX. Si conditiones contra substantiam coniugii inserantur, puta, si alter dicat alteri: “contraho tecum, si generationem prolis evites,” vel: “donec inveniam aliam honore vel facultatibus digniorem,” aut: “si pro quaestu adulterandam te tradas,” matrimonialis contractus, quantumcunque sit favorabilis, caret effectu; licet aliae conditiones appositae in matrimonio, si turpes aut impossibiles fuerint, debeant propter eius favorem pro non adiectis haberi. TITULUS VI.

QUI CLERICI VEL VOVENTES MATRIMONIUM CONTRAHERE POSSUNT.

CAP. I.

Diaconus vel subdiaconus matrimonium contrahere non possunt et, si contraxerint, etiamsi sint facti irregulares, debent separari.

Alexander III. Remensi Archiepiscopo.

De diacono vero, qui in sabbato sancto quendam alium diaconum vulneravit, et uxorem accepit, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, si contrito et humiliato corde ad ecclesiam redire voluerit, dimissa illa, quam accepit in uxorem, et absolutione obtenta, iniuncta sibi poenitentia de utroque excessu, post eam peractam dispensative poteris ei diaconatus officium reddere, et, si perfectae vitae et conversationis fuerit, eum in presbyterum ordinare. Subdiaconum autem, sive hominem interfecerit sive non, matrimonium non posse contrahere, sacrorum canonum censura demonstrat. [Parochianos etc. (cf. c. 26. de dec. III. 30.)] CAP. II. Subdiaconus matrimonium contrahero non potest. Idem Cenomanensi Episcopo. Ex literarum tuarum tenore accepimus quod F. lator praesentium, in subdiaconatus officio constitutus, quandam sibi in coniugem copulavit. Unde tu, sicut vir providus et discretus, quam in uxorem duxerat, eundem abiurare fecisti. Super quo facto prudentiam tuam in Domino commendamus, per praesentia tibi scripta mandantes, quatenus, si ad canonicam vel monasticum ordinem transire voluerit, et tibi post laudabilem conversationem ipsius visum fuerit, eum ad maiores ordines promoveri concedas. Quod si ad religionem se transferre noluerit, eum neque in subdiaconatu ministrare, neque ad altiores permittas ordines promoveri; in minoribus tamen ordinibus poterit ministrare. CAP. III. Votum solenne impedit et dirimit matrimonium post contractum; votum simplex tantum impedit contrahendum, sed non dirimit post contractum. Idem Vigoriensi Episcopo. Meminimus, nos ex parte tua quaestionem huiusmodi audivisse, scilicet utrum illi, qui se ad religionem coram episcopo devoverunt transituros, et habitum religionis suscipiunt, si postmodum uxores duxerint, cogendi sint eas dimittere, et ad ecclesiam, cui se contulerint, redire. Super hoc utique Respondemus quod, si quisquam, qui se religioni devovit, et habitu suscepto professionem fecit, postmodum sibi aliquam copulaverit, est cogendus ab ea recedere, et ad ecclesiam, cui se contulit, debet sine contradictione transire. Verum, si nec habitum suscepit, nec professionem, sed votum solummodo fecit, et se ad religionem transiturum promisit, licet postea matrimonium contraxerit, non est cogendus ad religionem transire, et matrimoniale votum rescindere. CAP. IV. Susceptio habitus professorum extra religionem a non habente potestatem incorporandi religioni, impedit in dubio matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panormitanus. Idem Lucensi Episcopo. Consuluit nos tua fraternitas, quid faciendum sit de nobili muliere, quae post mortem mariti, vestibus pretiosis abiectis, mutavit habitum, et de manu presbyteri velamen assumpsit, sed non renunciavit propriis, nec intravit claustrum, nec in manu alicuius episcopi, abbatis vel abbatissae, aut super altare professa est, vel obedientiam promisit; postmodum vero, elapso anno, quum multorum iuquietationes ferre non posset, et lapsum incontinentiae formidaret, abiecto religionis habitu, cuidam nobili solenniter per licentiam ecclesiae nupsit. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod sicut simplex votum matrimonium impedit contrahendum, et non dirimit iam contractum, ita habitus, sine professione susceptus, ne contrahatur impedit, sed contractum nequaquam dissolvit. [De cetero etc. (cf. c. 11. De homic. V. 12.)] CAP. V. Votum castitatis de praesenti impedit matrimonium contrahendum; ecclesia tamen ex causa matrimonium contrahi quandoque permittit. H. d. inhaerendo literae. Idem. Veniens ad praesentiam nostram M. eremita sua nobis assertione proposuit, quod I. mulier cuidam viro absenti fide data se nupturam promisit, sed postmodum, audiens plura de severitate et inhumanitate ipsius viri, ei noluit copulari. Quum itaque timeret, ne illi nubere cogeretur, in manibus suis simpliciter continentiae votum promisit, non tamen locum aut vestem mutavit. Quo audito praedictus vir aliam sibi copulavit, et ex ea prolem suscepit. Nos itaque, attendentes, tutius esse, ut praefata mulier post fidem et votum simpliciter oblatum matrimonium contrahat, quam fornicationis reatum incurrat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si plus non processit, nec vestem aut locum mutavit, nec professionem fecit, sibi de fide mentita et voto violato congruam satisfactionem indicas, et ei, cui vult, nubendi in Domino licentiam tribuere non postponas. CAP. VI. Votum simplex impedit sponsalia de futuro, non autem dirimit matrimonium sequens; secus in voto solenni. Coelestinus III. Rursus quidam, ut dicis, votum castitatis emittens, iuravit, se quandam ducturum postea in uxorem. Unde a fraternitate tua requisiti, consultis viris prudentibus, arbitramur, quod, quum simplex votum apud Deum non minus obliget quam solenne, pro eo, quod iuravit temere, poenitentiam agat, et votum, quod Deo fecit, studeat observare. Quodsi, postquam huiusmodi praestitit iuramentum, ad nuptias iam proprio motu convolasset, quum votum simplex [licet] matrimonium impediat contrahendum, non tamen dirimat iam contractum: nihil ambiguitatis quaestio tua continere videtur. [Ceterum quod etc. cf. c. 1. de convers. inf. III. 33.] CAP. VII. Votum solenne impedit et dirimit matrimonium post contractum. Innocentius III. Ulisbonensi et Colimbriensi Episcopis. Insinuante I. nobili muliere nostro est apostolatui reseratum, quod dudum puella et in annis teneris constituta, M. Sancii accepit in virum, qui ab inimicis crucis Christi fuit parvo post tempore interfectus. Post cuius obitum a quibusdam curialibus fuit regi Legionensi pro ipsius copula supplicatum. Quod quum ad consanguineorum eius notitiam pervenisset, ut maritum acciperet ei sub obtestatione regia suggesserunt. Ipsa vero, quod tunc nollet nubere protestans, consilium accepit ab eis, quod votum emitteret castitatis, quod in manibus cuiusdam de fratribus sancti Augustini fecit, eo adiecto tenore, ut in domo propria cum omni substantia sua remaneret. Sane in eiusdem ordinis habitu biennio post permansit, licet id se invitam fecisse asserat et coactam, non tam metu regio quam parentum. Post haec eidem regi quod fecerat indicavit; quod approbans vetuit, ne quis ea nolente domum intraret ipsius, vel exinde aliquid asportaret. Interim vero, tempore modico elabente, P. curialis, regias literas secum portans, et F. Ferdinandi dictae mulieris domum intrantes, ut ipse P. vi saltem eam duceret in uxorem, acceperunt ab ipsa, quod, si eam idem P. duceret, ipsius manibus interiret. Post haec vero, dimissis domo et omnibus, quae habebat, in domo cuiusdam Iudaei per tres, in ecclesia vero S. Mariae de Veiga per sex latuit septimanas, ita, quod exinde propter necessitates humanas etiam egredi non auderet. Tandem se coactam videns et omnibus destitutam, et attendens nihilominus, quod invita votum emiserit, eo dimisso, de parentum consilio P. Michaëli publice fuit matrimonialiter copulata, de quo quatuor sustulit filios tempore procedente. Verum, quia salutem animae desiderat omnibus anteferre, ac metuens, quod huiusmodi coniunctio licita non exsistat, quid super his tenere debeat, edoceri responso nostro suppliciter postulavit. Nos igitur, attendentes, quod in emissione voti, quod praecessit, nulla vel modica coactio adfuisset, quam patientia et perseverantia sequentis temporis penitus profugavit, et quod sequens coniunctio potius iniqua fuit et violenter extorta, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si praemissis veritas suffragatur, praefatam mulierem ad male dimissum religionis habitum resumendum et servandum quod vovit monere et inducere procuretis, et, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam coërcere. [Quod si non ambo etc. Dat. Lat. Kal. Dec. 1199.] TITULUS VII. DE EO, QUI DUXIT IN MATRIMONIUM QUAM POLLUIT PER ADULTERIUM. CAP. I. Si quis vivente uxore contrahit cum secunda hoc ignorante, prima mortua ad sui petitionem non separabitur a secunda. Alexander III. Abbati sancti Albani. Propositum est nobis, quod vir quidam O. uxorem habens sibi aliam, huiusmodi rei insciam, copulavit, de qua plures filios habuit; sed prima mortua nititur discedere a secunda, asserens, quod uxore sua vivente eam non licuit sibi copulare. Licet autem in canonibus habeatur, ut nullus copulet in matrimonio quam prius polluerat adulterio, et illam maxime, cui fidem dederat uxore sua vivente, vel quae machinata est in mortem uxoris: quia tamen praefata mulier erat inscia, quod ille aliam haberet uxorem viventem, nec dignum est, ut praedictus vir, qui scienter contra canones venerat, lucrum de suo dolo reportet: consultationi tuae taliter respondemus, quod, nisi praedicta mulier divortium petat, ad petitionem viri non sunt aliquatenus separandi, quum ex suo delicto videretur commodum reportare. CAP. II. Si, vivente prima uxore et non cognita, quis contraxit cum secunda scienter, et eam cognovit, etiam mortua prima secundam habere non potest; secus, si prima erat non legitima uxor. Idem Abbati de Fontibus. Significavit nobis O. Andegavensis, parochianus Eboracensis ecclesiae, per W. fratrem suum, quod W. de Romar., qui est ex hac luce subtractus, capiens eum tamdiu in vinculis ferreis et carcere tenuit, donec ipsum iurare coëgit, quod H. mulierem duceret in uxorem. Quum autem vincula et carcerem evasisset, aliam in uxorem accepit, de qua filios procreavit. Postea vero idem O. a praefata H. coram venerabili fratre nostro Eboracensi archiepiscopo apostolicae sedis legato tractus in causam, ab eo coactus est iuramento firmare, quod ad illam, quam sponte in uxorem acceperat, non accederet, donec lis esset iudicio ecclesiastico terminata. Ceterum quia, priusquam de causa cognosceretur legitime, praenominata H. diem clausit extremum, praedictus O. ad eam, de qua filios habuit, reverti non audet. Inde est quod discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si vobis constiterit, quod eidem O. tanta vis illata fuerit, ut praedictam H. iuraret in uxorem accipere, et, quod non sponte in primam consenserit, nec post praestitum iuramentum ipsam carnaliter cognoverit, propter hoc non dimittas, quin ad aliam, quam postea in uxorem accepit, revertendi liberam appellatione remota tribuas facultatem. Alioquin sibi, ne ad secundam revertatur, sub interminatione anathematis inhibens, des ei licentiam ducendi aliam, si voluerit, in uxorem. CAP. III. Non potest quis cum illa contrahere, quam uxore vivente cognovit, si machinata fuit in mortem uxoris. Idem Baranensi Episcopo. Super hoc vero, quod de latore praesentium tuis literis quaesivisti, an liceat alicui cum ea contrahere matrimonium, quam, alia uxore sua vivente, sibi de facto matrimonio copulavit, tuae sollicitudini taliter respondemus, quod, si adultera est in mortem uxoris aliquid machinata, sive iste fidem dederit sive non, quod ea defuncta hanc esset ducturus, secundum canones ab eius consortio perpetuo prohibetur, et haec prohibitio perpetuo est servanda. CAP. IV. Qui, vivente uxore, etiam ab eo separata quoad torum, secundam consciam duxit uxorem, prima mortua separabitur a secunda; sed cum alia contrahere poterit. Clemens III. Ex literarum tuarum insinuatione accepimus, quod T. lator praesentium, parochianus tuus, olim uxorem suam, in adulterio deprehensam, de tui antecessoris assensu abiecit, quae postmodum accepit habitum monachalem; sed dictus T., antequam illa decederet, aliam superinduxit, et cum ea XII. annis vixit, et plures suscepit filios ex eadem. Ceterum quia supra dicta mulier decessit, et quid super secunda copula fieri debeat sedem duxisti apostolicam consulendam, Fraternitati tuae igitur de fratrum nostrorum consilio respondemus, quod illos debes sine delatione abinvicem separare; idem vero vir, indicta ei de adulterio poenitentia, aliam ducere poterit in uxorem. CAP. V. Qui vivente uxore legitima cum secunda contrahit adultera, etiam prima mortua separabitur a secunda, etiamsi longo tempore ei cohabitavit, et filios ex ea suscepit. Idem. Quum haberet uxorem legitimam A. nomine I. lator praesentium, cum M. adulterium perpetravit, quod ipse tibi publica confessione detexit, sicut nobis tuae literae demonstrarunt. Quumque super hoc fuisset in ius vocatus, ipsam M. in iure abiuravit adulteram, et postmodum, iuramento posthabito et contempto, vivente legitima cum ea matrimonium qualecunque contrahere, et ipsi moechae diu cohabitare praesumpsit. Demum, praedicta A. de praesenti luce subtracta, nihilominus memoratus I. cum praefata adultera per decennium est moratus de qua etiam decem filios procreavit. Quia igitur consulis, an praedicti Ioannes et illa simul manere possint, vel, si debeant separari, utrum liceat eis ad alias nuptias convolare: Tale ergo damus consultationi tuae responsum, ut separentur omnino, et competenti eis iniuncta poenitentia, perpetua continentia indicatur, praesertim quum in dies suos ambo processerint, et, tamdiu publice in adulterio et periurio ex certa scientia perdurantes, ecclesiam in gravi scandalo perturbaverint. Nosti enim, quod Leo Papa statuit, ut nullus ducat in matrimonium quam adulterio polluit, et quod hic plus processum fuit, quam si fides praestita duntaxat fuisset adulterae, ut defuncta legitima eam duceret in uxorem, quum, eadem etiam prima vivente, quasi matrimonialiter moechae moechus adhaerere praesumpsit, et sacramentum suum temere violare. Quod utique connubium, ubi etiam nulla intercessit religio iuramenti, tam Gregorius Papa quam Triburiensis synodus detestatur, et utrumque hoc modo coniunctum praecepit publicae poenitentiae subiici, ac perpetuo sine ulla spe coniugii permanere. Nec certe aliquod eisdem I. et M. adminiculum adferunt, ut simul maneant, quod decennio cohabitaverunt adinvicem, ac decem filios susceperunt, quum multiplicitas prolis ita susceptae magis eorum crimen exaggeret, et diuturnitas temporis peccatum non minuat, sed augmentet. Sollicitudinis tamen tuae intererit, ut uterque liberis suis procreatis provideat, et secundum quod eis suppetunt falcultates, sustentationi eorum necessaria subministret. CAP. VI. Si quis mortua uxore contrahit cum ea, quam vivente uxore sine fidei datione cognoverat, tenet matrimonium, dummodo in mortem defunctae neuter fuerit machinatus. Innocentius III. Episcopo Spoletano. Significasti nobis, quod, quum P. civis Spoletanus quandam mulierem duxisset legitime in uxorem, ea relicta cuidam meretrici adhaesit, et quum ab eius contubernio ad torum non posset legitimum revocari, vos in eum excommunicationis sententiam protulistis. Verum quum medio tempore uxor ipsius esset viam universae carnis ingressa, meretricem, cui adhaeserat, desponsavit. Nos igitur inquisitioni tuae secundum formam canonicam taliter respondemus, quod, nisi alter eorum in mortem uxoris defunctae fuerit machinatus, vel ea vivente sibi fidem dederit de matrimonio contrahendo, legitimum iudices matrimonium supra dictum, excommunicato munus absolutionis, si petierit, iuxta formam ecclesiae impensurus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Kal. Maii 1198.] CAP. VII. Si quis, vivente prima, secundam huius rei insciam duxerit uxorem, mortua prima licite remanet cum secunda, novo consensu interveniente. Idem Messanensi Capitulo. Veniens ad praesentiam nostram G. laicus lator praesentium humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum olim in civitate Lemovicensi quandam sibi matrimonialiter copulasset, et per biennium cohabitasset eidem, ab ea demum animi levitate recedens Messanam advenit, ubi M. mulierem, insciam penitus, quod idem G. aliam haberet uxorem, sibi solenniter copulavit, ex qua duos filios dignoscitur suscepisse. Verum quum eidem poenitentia fuisset iniuncta, ut ad legitimam rediret uxorem, et ipse propter hoc in suam patriam rediisset, uxorem suam inveniens carnis debita persolvisse, ad Messanam rediit civitatem, et supra dictae M. tanquam legitimae cohabitavit uxori. Nunc autem impositam sibi pro priori excessu poenitentiam agens humiliter et devote, cohabitandi eidem M. a nobis licentiam postulavit. Licet autem praefatus G. vivente uxore legitima praedictam M. sibi copulare nequiverit in uxorem, quia tamen, uxore defuncta, utpote a lege ipsius solutus, in eandem M. de novo potuit matrimonialiter consentire, dummodo non praestiterit fidem adulterae, vel machinatus [non] fuerit in mortem uxoris: [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatermus, si est ita, eidem G. ut supra dictae M. affectu adhaereat coniugali, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo licentiam concedatis, non permittentes, eundem super hoc ab aliquibus indebite molestari.

CAP. VIII. Contrahens cum secunda, vivente prima, quam tamen non cognovit nec ante contractum, nec post, mortua prima potest contrahere cum secunda. Gregorius IX. Fratri R. Si quis uxore vivente fide data promisit, aliam se ductur¬um, vel cum ipsa de facto contraxit, si nec ante, nec post legitima eius superstite cognovit eandem, quamvis utrique ipsorum pro eo, quod in hoc graviter deliquerint, sit poenitentia iniungenda, non est tamen matrimonium, quod cum ea contraxit, post uxoris obitum dirimendum. Ceterum tolerari non debet, si prius vel postea, dum vixerit uxor ipsius, illam adulterio polluisset. TITULUS VIII. DE CONIUGIO LEPROSORUM. CAP. I. Lepra superveniens non dissolvit matrimonium, nec matrimonii effectum, ideo adinvicem maritali affectione coniuncti se tractare debent, aut ad perpetuam continentiam vovendam induci. Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo. Pervenit ad nos, quod, quum hi, qui leprae morbum incurrunt, de consuetudine generali a communione hominum separentur, et extra civitates et villas ad loca solitaria transferantur, nec uxores viros, nec viri uxores suas taliter aegrotantes sequuntur, sed sine ipsis manere praesumunt. Quoniam igitur, quum vir et uxor una caro sint, non debet alter sine altero esse diutius, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ut uxores viros, et viri uxores, qui leprae morbum incurrunt, sequantur, et eis coniugali affectione ministrent, sollicitis exhortationibus inducere non postponas. Si vero ad hoc induci non poterunt, eis arctius iniungas, ut uterque altero vivente continentiam servet. Quodsi mandatum tuum servare contempserint, vinculo excommunicationis adstringas. CAP. II. Coniuges propter lepram separandi non sunt a coniugio, et contrahere possunt matrimonium, et invicem sibi reddere debitam tenentur. Idem Baionensi Episcopo. Quoniam ex multis auctoritatibus et praecipue ex evangelica veritate nemini licet, excepta causa fornicationis, uxorem suam dimittere: constat, quod, sive mulier lepra percussa fuerit, seu alia gravi infirmitate detenta, non est a viro [suo] propterea separanda, vel etiam dimittenda. Super hoc vero, [quod de latore etc.] (Et infra: [cf. c. 3. De eo, qui duxit IV. 7.]) Leprosi autem si continere nolunt, et aliquam, quae sibi nubere velit, invenerint, liberum est eis ad matrimonium convolare. Quodsi virum sive uxorem divino iudicio leprosum fieri contigerit, et infirmus a sano carnale debitum exigat, generaIi praecepto Apostoli quod exigitur est solvendum, cui praecepto nulla in hoc casu exceptio invenitur. CAP. III. Sponsalia de futuro praecise non compellunt ad contrahendum matrimonium cum leproso, lepra post sponsalia superveniente. Urbanus III. Episcopo Florentino. Literas fraternitatis tuae debita benignitate suscepimus, quibus certiores de sinceritate tuae fidei et devotionis effecti, ad honorem et commodum tuum abundantius provocamur. Verum Quia [a nobis] postulasti, utrum, si, post sponsalia de futuro inter aliquas legitimas personas contracta, antequam a viro mulier traducatur, alter eorum leprae morbum incurrat, alius ad consummandam copulam maritalem compelli debeat, vel se possit ad secunda vota transferre, tuae sollicitudini respondemus, quod ad eam accipiendam cogi non debet, quum nondum inter eos matrimonium fuerit consummatum. [De illa vero etc. (cf. c. 6. de divort. IV. 19.)] TITULUS IX. DE CONIUGIO SERVORUM. CAP. I. Servus, contradicente domino, matrimonium contrahere potest; sed propter hoc non liberatur a servitiis domino debitis. Adrianus Sancteburgensi Archiepiscopo. Dignum est et a rationis tramite non discordat, quod ea, quae dubietatis in se videntur scrupulum continere, et ad apostolicae sedis iudicium referantur, ut inde Christi fideles in dubiis certitudinem se gaudeant invenire, unde noscuntur magisterium fidei suscepisse. Tua vero fraternitas de servorum coniugiis, quae invitis et contradicentibus dominis contrahuntur, quid fieri debeat, ab apostolatu nostro, si bene meminimus, requisivit; super quo tibi duximus taliter respondendum. Sane, iuxta verbum Apostoli, prout tua discretio recognoscit, sicut in Christo Iesu neque liber, neque servus est, qui a sacramentis ecclesiae sit removendus, ita quoque nec inter servos matrimonia debent ullatenus prohiberi. Et, si contradicentibus dominis et invitis contracta fuerint, nulla ratione sunt propter hoc ecclesiastico iudicio dissolvenda; debita tamen et consueta servitia non minus debent propriis dominis exhiberi. CAP. II. Separatur matrimonium, quando liber ignoranter cum ancilla contraxerit, nisi postea hoc sciens illam cognovit. Alexander III. Praeposito et Priori Mortariensi. Proposuit nobis M. mulier latrix praesentium, quod quum vir eius cum ea diutius permansisset, notam ei servilis conditionis obiecit, asserens, eam esse ancillam, quam liberam esse credebat, quum eam duxit in uxorem. Quum autem in praesentia venerabilis fratris nostri Astensis episcopi huiusmodi negotium tractaretur, mulier, quia ibi gravari timebat, ad nostram audientiam appellavit. Quia igitur, tam ea quam viro suo vivente, post aliquantulam moram praefatus vir inconcusso lite recessit, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum propter hoc fueritis requisiti, partes ante vestram praesentiam convocetis, et, veritate super his diligentius inquisita, si vobis constiterit, quod idem vir praefatam mulierem, postquam illam audivit esse ancillam, carnaliter cognovit, ipsum monitione praemissa compellatis, ut eam sicut uxorem accipiat et maritali affectione pertractet. Si vero aliter fuerit, et sententiam divortii proferri contingat, mulieri pecuniam, quam praefato viro pro dote concessit, sicut iustum fuerit, restitui faciatis. CAP. III. Si consuetudo est in loto, quod partus conditionem patris sequatur, natus ex libero et ancilla liber est, et ut liber matrimonium contrahit. Urbanus III. Ariminensi Episcopo. Licet ad ea, super quibus nos fraternitas tua consulere voluit, te sufficere arbitremur, quia tamen ad maiorem certitudinem iudicium nostrum pastorali sollicitudine requiris: nos ad inquisitiones tuas officii nostri debito respondemus. Sane, super eo, quod ex parte tua fuit propositum, an mulier possit divortium postulare, pro eo, quod vir, cum quo suae conditionis ignara contraxit, servus monasterii proponatur, quum econtra idem vir, patrem suum, cuius conditionem secundum leges provinciae sequeretur, tempore mortis pro libero se gessisse, et iam elapso decennio nec patris, nec suo nomine se status controversiam passum, constanter affirmet, videtur nobis ratione temporis et favore libertatis pro parte viri securius iudicandum. [Ad haec etc. (cf. c. 4. de rel. dom. III. 36.)] CAP. IV. Si liber contraxit cum ancilla ignoranter, et, ex quo scivit, non consensit, separatur matrimonium, et cum aliis contrahere poterit. Innocentius III. H. Episcopo. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod dilectus filius noster G. tituli sanctae Mariae trans Tiberim presbyter cardinalis apostolicae sedis legatus dilectum filium nobilem virum R. militem a muliere quadam propter conditionis separavit errorem. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super his diligentius veritatem, et, si tibi constiterit, quod miles ipse ignoranter contraxit cum ancilla, ita, quod, postquam intellexit conditionem ipsius, nec fato nec verbo consenserit in eandem, propter quod per cardinalem eundem ab eius fuerit consortio separatus, contrahendi cum alia liberam ipsi concedas auctoritate apostolica facultatem. TITULUS X. DE NATIS EX LIBERO VENTRE. CAP. UN. Natus ex libera vel liberta liber est. Gregorius. Indecens esse credimus, ut progeniti ex liberta sive libera filii ad servitium retrahantur. Propterea tibi [praesenti auctoritate] praecipimus, ut his ipsis documentis, sicut et nos didicimus, [exuto a curis animo] diligenter intendas, quatenus, si documenta nulla sint ab ecclesiae parte, quae documentis huiusmodi debeant obviare, ab eius molestia sine aliqua retractatione compescas eandem. Durum est enim, ut, si alii pro mercede sua libertates tribuunt, ab ecclesia, a qua fueri debent, revocentur. [Iterum ergo etc.] TITULUS XI. DE COGNATIONE SPIRITUALI. CAP. I. Filii duorum compatrum, per quorum neutrum deventum est ad compaternitatem, licite contrahunt, nisi consuetudo repugnet; separantur autem, si per eorum alterum vel utrumque compaternitas est contracta. H. d. cum cap. Super eo, infra eod. Alexander III. Salernitano Archiepiscopo. Utrum autem filii aut filiae ante vel post compaternitatem geniti possint adinvicem copulari, canones secundum diversorum locorum consuetudines contrarii inveniuntur. Et licet primus canon exinde editus natos post compaternitatem adinvicem copulari prohibeat, alter tamen canon posterius editus primum videtur corrigere, per quem statuitur, ut, sive ante sive post compaternitatem geniti sunt, simul possint coniungi, excepta illa persona duntaxat, per quam ad compaternitatem venitur. Unde tolerabilius nobis videtur, ut secundum posteriorem canonem debeat observari: nisi consuetudo ecclesiae, quae scandalum generet, aliter se habere noscatur. CAP. II. Compaternitas, scienter vel ignoranter superveniens inter coniuges, coniugium non dissolvit. Idem eidem. Si vir vel mulier scienter vel ignoranter filium suum de sacro fonte susceperint, an propter hoc ab invicem separari debeant et alii copulari, quia nos consulere voluisti, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quamvis generaliter sit institutum, ut debeant separari, quidam tamen, humanius et potius sentientes, aliter statuerunt. Ideoque nobis videtur, quod, sive ex ignorantia sive ex malitia id fecerint, non sunt ab invicem separandi, nec alter alteri debitum debet subtrahere, nisi ad continentiam servandam possint induci: quia, si ex ignorantia id factum est, eos ignorantia excusare videtur; si ex malitia, eis sua fraus non debet patrocinari vel dolus. CAP. III. Filii duorum compatrum, per quorum neutrum deventum est ad compaternitatem, licite invicem contrahunt matrimonium; si tamen subest consuetudo, impediens et dirimens talia matrimonia, servanda est loci consuetudo. H. d. secundum intellectum magis communem, attingendo mentem capituli. Idem Vigiliensi Episcopo. Super eo, quod a nobis tua fraternitas requisivit de duorum compatrum filiis, respondemus, quod si tales filii fuerint, per quorum alterum vel utrumque parentes ad compaternitatem venerunt, eos coniungi nulla ratione sustineas, et coniunctos pontificali auctoritate ab invicem ipsos non differas separare. Ceterum si per neutrum eorum ad compaternitatem ventum fuerit, de his te volumus consuetudinem tuae metropolitanae ecclesiae vel aliarum circumpositarum inquirere et diligentius imitari, ita quidem, quod, si eiusdem ecclesiae consuetudo habeat inter eos non sustinere coniugium fieri, nec factum firmitatis robur habere, tu simili modo in ecclesia tibi commissa coniugium huiusmodi fieri non permittas, et, si quos taliter coniunctos inveneris, iuxta earundem ecclesiarum consuetudinem ipsos separare ab invicem non omittas. Verum si de consuetudine habeatur, ut talia coniugia sustineantur et permittantur, id in ecclesia tua dissimulare poteris ita, quod nec tuum videaris praestare assensum, quia, sicut grave est antiquam consuetudinem circumadiacentium ecclesiarum super his contemnere, sic quoque gravius videtur, si propter eam huiusmodi coniugiis tuum indulges assensum, quum posset sic in exemplum assumi. CAP. IV. Inter patrem baptizati et uxorem levantis, prius ab eo cognitam, contrahitur compaternitas efficax ad matrimonium dirimendum. Clemens III. Martinus Bertham duxit in uxorem, Tebergam sibi copulavit Lotharius, qui Berthae et Martini filium de sacro fonte suscepit. L. vero et B. sublatis de medio, M. cum T. praefata contraxit; quaerit a nobis tua fraternitas, utrum tales sint ab invicem separandi. Nos autem consultationi tuae duximus respondendum, quod, quum secundum verbum Domini vir et mulier efficiantur per connubium una caro, liquidum est, Tebergam non posse matrimonialiter copulari Martino, qui compater eius fuerat, cum quo una caro ipsa Teberga noscitur exstitisse. [Super alio etc. (cf. c. 5. de eo, qui cogn. IV. 13.) Dat. Laterani.] CAP. V. Compaternitas, per catechismum contracta, impedit matrimonium contrahendum, sed contractum non dirimit. Idem. Contracto matrimonio inter P. de Rigale et A. uxorem suam, sicut eiusdem P. nobis conquestio patefecit, quum per biennium insimul habitassent, et filium ex ipsa uxore memoratus P. suscepissset, quidam consanguinei eiusdem A., volentes eam separari a viro, contra matrimonium obiecerunt, asserentes, quod eadem A. in primo sacrati salis pabulo filium quondam concubinae ipsius P. tenuit, quum fuit primum in ecclesia inductus; et propter hoc tuam praesentiam adeuntes dicebant, ipsam debere a viro per tuum iudicium separari. Tua vero fraternitas, sicut accepimus, causa non cognita, iis carnale commercium interdixit, prohibens ipsi P., ne debitum ab uxore requireret. Verum, si constaret ecclesiae, vera esse quae diximus, non ideo tamen contractum matrimonium solveretur, quae res utique vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus praefato P. auctoritate nostra firmiter iniungas, ut memoratam A. sicut uxorem propriam maritali affectione pertractet, et carnale debitum ab ea licenter exigat et persolvat, sive, quod supra dictum est, ipsam A. ante matrimonium contractum cum P., sive postea constiterit hoc egisse; dum tamen, si in fraudem hoc fecerit causa matrimonii separandi, poenitentiam pro praesumptione accipiat, matrimonio in sua firmitate durante. CAP. VI. Inter patrem baptizati et levantem seu tenentem baptizatum contrahitur cognatio spiritualis valida ad impediendum, et dirimendum matrimonium postcontractum. Innocentius III. Episcopo et Archidiacono Linconiensibus. Veniens ad apostolicam sedem C. Anglicus natione nobis exposuit, quod, quum olim in adolescentia constitutus mulieri cuidam adhaesisset, quam quidam alius ante cognoverat, de consilio matris suae factum est, ut eadem mulier quendam puerum, quem de alia soluta ipse susceperat, de sacro fonte levaret ad suspicionem et infamiam utriusque delendam. Deinde vero, quum in eius amorem vehementius exarderet, absque consilio amicorum eam clanculo desponsavit. Quumque prolem ex ea procreare non posset, et increpationes a patre suo gravissimas sustineret, quod eam desponsando deliquerat revolvens in animo, ipsa dimissa, causa orationis Hierosolymam est profectus. Verum quum idem rediens de partibus transmarinis prolem eam suscepisse de alio invenisset, ei noluit adhaerere; sed propter adulterium, quod commisisse taliter videbatur, ea omnino dimissa, ad longinquam se transferens regionem, et ad Eugubinam tandem veniens civitatem, quandam ibidem cum terra competenti et dote decenti sibi matrimonialiter copulavit, de qua prolem se confessus est suscepisse. Ea propter discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus super his inquiratis diligentius veritatem, et, si constiterit, H. mulierem praedicti viri filium de sacro fonte levasse, antequam eam desponsasset uxorem, vos inter eos divortium, appellatione postposita, celebretis, rei processum nobis per literas vestras fideliter exponentes ut an cum secundo legitime commorari valeat veritate cognita decernere valeamus. [Dat. ap. civitatem Castellanam VIII. Id. Oct. 1198.] CAP. VII. Si filii duorum compatrum, per quorum alterum deventum est ad compaternitatem, matrimonium contrahant, separantur, et tempore contractus scientes impedimentum illud denunciare tenentur. Idem Magistro S. Canonico Herfordensi. Tua nos duxit discretio consulendos, an natus ante compaternitatem filiam compatris sui vel commatris procedente tempore sibi possit matrimonialiter copulare, et, si cum ea contraxit, et pluribus annis simul permanserit, an postea debeant separari, et an conscii talis matrimonii teneantur illud in publico accusare. Super quo discretioni tuae taliter respondemus, quod huiusmodi personae non matrimonium contrahere, et, si contraxerint, de iuris rigore possunt ab invicem separari, et, qui contractum sciverint, debent ecclesiae illud nunciare. [Dat. Lat. XV. Kal. Apr. 1202.] CAP. VIII.

Inter baptizatum et filium baptizantis oritur cognatio spiritualis, impediens et dirimens matrimonium inter eos contrahendum. H. d. Gregorius IX. Ex literis vestris accepimus, quod, quum M. mulier coram officiali Cantiuariensi Alanum peteret in virum, et se affidatam ab eo ac carnaliter cognitam per testes idoneos probavisset, dictorum tandem testium depositionibus publicatis, idem A. excipiendo proposuit, quod eam habere non poterat in uxorem pro eo, quod ipsum pater mulieris eiusdem, qui sacerdos exstitit, baptizavit. Sed quum idem officialis, exceptione huiusmodi non admissa, diffinitivam tulerit sententiam contra ipsum, et idem ad sedem apostolicam appellaverit, mandamus, quatenus, si est ita, eundem A. super hoc ab impetitione mulieris absolvatis ipsius, eidem mulieri perpetuum silentium imponentes. TITULUS XII. DE COGNATIONE LEGALI. CAP. UN. Inter adoptatum et filiam adoptantis non potest durante adoptione consistere matrimonium. Nicolaus ad consulta Bulgarorum. Si qua per adoptionem mihi soror esse coeperit, quam diu durat adoptio, sane inter me et ipsam nuptiae consistere non possunt. [Si ergo etc.] TITULUS XIII. DE EO, QUI COGNOVIT CONSANGUINEAM UXORIS SUAE VEL SPONSAE. CAP. I. Affinitas, superveniens post matrimonium contractum, non solvit matrimonium, sed exactionem debiti impedit, et crimen incestus inhabilitat quoad matrimonium contrahendum. Ex concilio apud Metiam. Si quis cum filiastra sua scienter fornicatus fuerit, nec a matre debitum petere, nec filiam unquam habere potest uxorem; nec filiastra, nec ille ullo unquam tempore alii se poterunt matrimonio copulare. Attamen uxor eius, si ita voluerit et si se continere non potest, si postea quam cognoverit, quod cum filia vir eius fuit in adulterio, carnale commercium cum eo non habuerit, potest alii nubere. CAP. II. Affinitas, superveniens per illicitum coitum, dissolvit sponsalia de futuro, sed non matrimonium; et incestuosus contrahere non potest. Alexander III. Pictaviensi Episcopo. Veniens ad nos P. praesentium lator nobis fraternitatis tuae literas praesentavit, ex quarum tenore perpendimus, quod quandam duxerat in uxorem, quam quidam dissuaserunt ei per mensem, ex quo eam duxerat, carnaliter cognoscere. Contigit autem, sicut dixit, quod pater iussit uxorem suam, quae sponsae mater erat, in huius lecto iacere, quam diabolo suggerente cognovit. Transacto vero mense tam pater quam alii propinqui coegerunt, ut matrimonium cum sponsa sua consummaret, quod facere noluit, donec tecum super hoc loqueretur. Tu vero audita eius confessione ipsum cum literis tuis ad sedem apostolicam transmisisti, [consulens, si illam habere debet pro uxore, cuius matrem cognoverat, et quae sibi esset poenitentia iniungenda.] Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si occultum esset huiusmodi peccatum, non posset matrimonium rescindere, quod publice contraxisset. Verum si publicum est, quod matrem sponsae suae cognovit, et sponsae nunquam carnaliter adhaesit, imponenda est ei poenitentia paulo maior quam pro adulterio, qua peracta, vel parte ipsius, poterit ex dispensatione cum alia matrimonium contrahere, et illa alii nubere, et pater sponsae, si vult, potest factum dissimulare. Ceterum si sponsam cognovit antequam matrem vel post, nunquam eam vel aliam potest accipere in uxorem. CAP. III. Non separatur matrimonium ad dictum unius, asserentis, affinitatem inter coniuges praecessisse. Idem. De illo autem, qui uxorem fratris sui, antequam ei matrimonio iungeretur, se proposuit cognovisse, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, nisi hoc publicum et notorium fuerit aut idoneis testibus comprobatum, praedictum matrimonium occasione illa ipsum impetere non permittas. Super eo vero, quod asseris, Sarracenum quendam de muliere Christiana, quam per quatuordecim annos retinuerat filios suscepisse discretioni tuae duximus respondendum, quod tam Sarracenus quam mulier pro tanto excessu gravi sunt animadversione plectendi. CAP. IV. Incestuosus matrimonium contrahere non debet; sed, si contrahit, tenet. Et tunc tenetur reddere, sed non potest debitum exigere; et non minus tenetur uxori necessaria administrare. Coelestinus III. Transmissae nobis tuae literae demonstrarunt, quod G. lator praesentium, uxore sua defuncta, filiam eius, privignam videlicet propriam, copula carnali cognovit; postmodum vero aliam legitimam accipiens in uxorem, non iam occulte cum privigna praedicta, sed publice, tanquam canis ad vomitum rediens, illicitam rem committere non expavit. Quia vero super his consilium requisisti, de consilio fratrum nostrorum praesenti pagina respondemus, quod suae legitimae uxori cohabitans, et necessaria subministrans, non cognoscat eam, quamdiu vixerit, nisi ab ea fuerit requisitus, et tunc ad ipsam non sine gravi cordis sui dolore accedat; qui etiam pro incestu et adulterio, donec cum ea permanserit, iuxta moderamen tui arbitrii poenitentiam agens, postmodum, si supervixerit ei, perpetuo sine spe coniugii permanebit. CAP. V. Non separatur matrimonium ad confessionem coniugum, qui dicunt affinitatem processisse, etiamsi rumor viciniae consentiat. Et est casus multum allegabilis et notabilis. Idem. Super eo vero, quod postulas, utrum coniugatus, qui ante contractum matrimonium uxoris suae consanguineam vel propinquam carnali commixtione cognovit, quum id fateatur uterque, et aliqua pars viciniae hoc acclamare dicatur, sit ab uxore sua iudicio ecclesiae separandus, tuae fraternitati respondemus, quod, si aliter veritas ordinario iudicio venire non potuerit in lucem, propter eorum confessionem tantum vel rumorem viciniae separari non debeat, quum et quandoque nonnulli inter se contra matrimonium velint colludere et ad confessionem incestus facile prosilirent, si suo iudicio crederent per iudicium ecclesiae concurrendum. Rumor autem viciniae non adeo est iudicandus validus, quod, nisi rationabiles et fide dignae probationes accedant, possit bene contractum matrimonium irritari. [Tertio loco etc. (cf. c. 3. de praesumpt. II. 23.) Dat. Laterani.] CAP. VI. Affinitas superveniens non dissolvit sponsalia de praesenti. Innocentius III. Praeposito Magdeburgensi. Discretionem tuam in Domino commendamus, quod in his, quae dubia reputas vel obscura, sedem consulis apostolicam, ut in eis de cetero ipsius auctoritate procedas. Sane in audientia nostra ex parte tua fuit propositum, quod quidam [vir] cum muliere quadam legitime per verba de praesenti contraxit, quam postmodum a se incognitam cuidam consanguineo suo tradidit, in quantum potuit renitentem. Ille vero cum ipsa, licet invita, matrimonii solennia celebravit; sed mulier quam cito fuit reddita libertati, aufugit ab eo, et se priori viro vel priorem sibi restitui cum instantia postulavit. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod et viro pro tam turpi facinore gravis est poenitentia iniungenda, et mulier ipsa propter publicam honestatem est monenda sollicite, ut nec primum repetat, cuius consanguineus eam, licet invitam, cognovit, nec redeat ad secundum, cui non potest propter reatum adulterii commisceri; sed in continentia maneat, donec prior fuerit viam universae carnis ingressus. Quodsi forsitan ad id induci nequiverit, vir prior cogatur redire ad ipsam, et maritali eam affectione tractare, quum adulterium ei non possit obiicere, qui eam adulterandam tradidit, praesertim invitam. Nam etsi secundum evangelicam veritatem nunquam, nisi propter fornicationis causam, aut vir uxorem, aut uxor possit dimittere virum: non tamen semper propter causam eandem vel uxor virum, vel vir dimittere potest uxorem, quum possit exceptione vel replicatione legitima impediri. Sed nec affinitas, quae post contractum legitime matrimonium inter virum et uxorem inique contrahitur, ei debet officere, quae huiusmodi iniquitatis particeps non exsistit, quum suo iure non debeat sine sua culpa privari; quanquam a quodam praedecessore nostro dicatur in simili casu fuisse distinctum, utrum videlicet incestus vel adulterium manifestum fuerit, an occultum, aliis asserentibus, inter gradum proximum et remotum esse potius distinguendum. CAP. VII. Copula carnalis, habita cum puella septem annorum, dirimit matrimonium postea contractum cum consanguinea. H. d. secundum unum intellectum. Idem Bisuntinensi Archiepiscopo. Fraternitati tuae super tribus capitulis sedem consulenti apostolicam, ad cuius consilium est in rebus dubiis a cunctis fidelibus recurrendum, scriptis praesentibus respondemus. In primo Divortii sententiam approbamus, quam in eum canonice promulgasti, qui illam sibi postea copulare praesumpsit, cuius antea sororem adhuc septennem, contractis sponsalibus, extraordinaria libidine noscitur polluisse. [Presbyteros etc. cf. c. 6. de cler. exc. V. 27. Dat. Ferentini XII. Kal. Iun Ao. VI. 1203.] CAP. VIII. Affinitas, causata ex copula illicita, rumpit sponsalia praecedentia, et privat facultate contrahendi matrimonium. Idem Episcopo Gerundensi. Ex literis fraternitatis tuae accepimus, quod G. lator earum, matrem puellae, quam infra nubiles annos desponsaverat in uxorem, carnaliter saepe cognovit, et post carnali commixtione puellam tractavit adultam. Unde ipsius viri animae provideri humiliter postulasti, et utrum mulieri ad secundas nuptias ipso vivente liceat convolare, quum hoc factum publicum et notorium habeatur. Nos autem eidem viro poenitentiam iniungi fecimus pro peccato, consultationi tuae taliter respondentes, quod, si ita res se habet, eis ab invicem penitus separatis, mulier alteri viro non nubat, si postquam novit viri et matris delictum, se carnaliter ei non erubuit commisceri. Vir etiam et mater mulieris ipsius nunquam debent ad alias nuptias convolare, sed semper continentiam servare tenentur, et enorme deflere delictum, quod pro tam nefanda libidine contraxerunt, praesertim si circa personas huiusmodi de lapsu carnis minime timeatur. [Dat. Ferentini XIII. Kal. Iul. 1203.] CAP. IX. Idem quoad titulum dicit, quod decretalis supr. proxima. Idem Archiepiscopo Magdeburgensi. Veniens ad apostolicam sedem E. laicus, lator praesentium humili nobis confessione proposuit, quod, quum olim tempore infantiae suae de consilio amicorum quandam puellam se ducturum iuraverit in uxorem, quam cito ad legitimam pervenisset aetatem, pater puellae, confoederatione huiusmodi fideiussorum obligatione hinc inde firmata, eum in propria domo recepit, et nutrivit insimul cum puella. Deinde vero ex conversatione diutina, totius domus familiaritatem adeptus sorori puellae, cui se iuraverat fore maritum, instinctu generis seductoris humani carnaliter se coniunxit. Tandem amicorum suorum devictus instantia, quam iuraverat in uxorem accepit, et nuptiis celebratis, quando se illi opportunitas ingerebat, cognoscebat utramque. Verum licet in praesentia tua super hoc fuerit accusatus, convinci tamen non potuit, nec suum voluit confiteri delictum; nunc autem reversus ad cor et poenitens de commissis, salutis suae consilium requirit impendi, ne tanquam equus et mulus, quibus nullus est intellectus, in animae suae periculum videatur errare. Quum igitur non tantum a malo, sed etiam ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, praedicto E. pro huiusmodi enormitatis excessu iniuncta poenitentia competenti, consulas ei, monens illum salubriter et inducens, ut de cetero abstineat ab utraque. [Dat. Anagniae VII. Id. Oct. 1203.] CAP. X. Affinitas superveniens non dissolvit matrimonium. Idem Archiepiscopo Strigoniensi. Tuae fraternitatis devotio postulavit per sedem apostolicam edoceri, utrum is, qui cum sorore legitimae coniugis fornicatur, cum uxore possit postmodum commorari, et exigere debitum ac solvere requisitus, vel propter hoc debeat matrimonium separari. Nos igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod uxor, ut a commixtione viri abstineat propter publicam honestatem, et in continentia maneat, donec vir viam universae carnis ingressus fuerit, diligentius est monenda. Quodsi forte commonitioni parere recusans talis fuerit, ut de lapsu timeatur ipsius, vir eius poterit et debebit, tamen cum Dei timore, debitum ei solvere coniugale, quum affinitas, post matrimonium inique contracta, illi nocere non debeat, quae iniquitatis particeps non exsistit, unde iure suo non debet sine culpa privari, [quanquam dicatur etc. Consuluisti etc. cf. c. 3. Ut lite non cont. II. 6. Dat. Rom. etc. 1206.] CAP. XI. Summatum est supr. capitulo proximo. Gregorius IX. Episcopo Pictaviensi. Iordanae mulieris petitio continebat, quod I. laicus cum ipsa, quae nondum decimum aetatis suae annum compleverat, per verba de futuro contraxit, et, ea infra eiusdem anni spatium carnaliter cognita, matrem ipsius sibi matrimonialiter copulare, et ad damnatae commixtionis amplexus procedere non expavit. (Et infra:) Quare praefata I. supplicavit, ut, quum carnis stimulis resistere nequeat, sibi, ne iure suo sine sua propria culpa fraudetur, providere salubriter dignaremur. Ea propter mandamus, quatenus, si res ita se habet, utrumque ipsorum ad vovendam perpetuam continentiam attente moneas et inducas, et, si ad eam induci nequiverint, memoratum I., iniuncta ei primitus pro commisso incestu poenitentia competenti, ut eidem cohabitet, et coniugale debitum reddat exactus, ecclesiastica censura compellas. TITULUS XIV. DE CONSANGUINITATE ET AFFINITATE. CAP. I. Separatur matrimonium, contractum inter affines primi generis et quarti gradus. Alexander III. Cassiensi Abbati. Ex literis tuis ad nos directis accepimus, quod, quum quidam secreto quandam viduam subarrhasset, et carnaliter cognovisset, cohabitasset cum ea per annum, mundualdus virum mulieris traxit in causam, proponens, quod illam, in potestate sua positam, quasi fornicariam cognovisset, tunc vir et mulier iuramento firmaverunt, quod ab anno alter in alterius copulam maritalem consenserat, et de cetero sicut vir et mulier insimul cohabitarunt. Quum autem nec iuramento [iam dictae] mulieris procurator fidem habuerit, exegit eam publice subarrhari. Tandem quum vir paratus esset eam in conspectu ecclesiae subarrhare, surrexerunt duo proponentes, quod iste, qui eam subarrhare volebat, priorem virum quarto gradu consanguinitatis attingit. Unus autem ita se audivisse iuravit; alius autem noluit id iuramento firmare. Et ob hoc, licet ille praefatam mulierem subarrhare distulerit, minime tamen ab eius cohabitatione discessit. Processu vero temporis ad instantiam mundualdi praefatus [vir] publice matrimonium celebravit, et postmodum cum uxore fere per annum permansit. Nunc autem quaestio prima revixit, et iuraverunt duo coram archipresbytero Plumbarolae, velut dicis, quod primus vir fuit superstiti quinto consanguinitatis gradu coniunctus. Unde, quia diversi diversa sentiunt, quid agendum sit in hoc casu, nostris literis quaeris edoceri. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utramque partem ante tuam praesentiam convoces, et facias testes coram te iurare, [et] adhuc inquiras, a quibus et quando didicerint quod testantur. Si vero post motam quaestionem didicerint, non est iam dictum matrimonium dissolvendum; similiter nec si ab accusatoribus matrimonii didicerint. Inquisita vero diligentius veritate, si per testes circumspectos et omni exceptione maiores inveneris, quod primus vir superstitem quarto gradu consanguinitatis attingit, non differas divortii sententiam promulgare. Aeque enim, ut canones dicunt, abstinendum est a consanguineis uxoris, ut propriis, usque ad septimum gradum. Ceterum tuam prudentiam volumus non latere, quod personae idoneae nominandae sunt et gradus distinguendi ab utroque latere [et] computandi; non sunt causae matrimonii tractandae per quoslibet, sed per iudices discretos, qui potestatem habeant iudicandi, et statuta canonum super his non ignorent. CAP. II. Affinitas superveniens, de qua saltem constat per famam, solvit sponsalia de futuro. Urbanus III. Burdegalensi Archiepiscopo. Super eo, quod iuvenem quendam asseris puellam quandam nondum nubilem fide interposita desponsasse, quae, iam facta nubilis, eum repetit, et ille excipit dicens, se non debere eam ducere pro eo, quod, postquam puellam affidavit eandem, carnaliter propinquam ipsius cognovit, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si manifestum est, eundem iuvenem cognovisse propinquam praedictae puellae, vel, si non est manifestum, fama tamen loci hoc habet, quum esset sponsa tantummodo de futuro, idem iuvenis ab eius impetitione [potest et] debet absolvi. CAP. III. Si dispensatur cum aliquo, ut possit contrahere in certo gradu alias prohibito, requiritur, quod uterque contrahentium toto gradu distet a stipite, praesertim si hoc habet cousuetudo. Coelestinus III. Quod dilectio tua (Et infra:) Quaesivisti, autem a nobis utrum is, qui a stipite per descendentem lineam sexto vel septimo gradu distat, possit ei, quae ex altera parte per lineam descendentem ab eodem stipite secundo vel tertio gradu distat, matrimonialiter copulari, propter indulgentiam felicis memoriae Adriani Papae, tunc Albanensis episcopi, in Norwegiam apostolicae sedis legati, qua permissum est hominibus terrae illius in sexto gradu coniungi. Quod tibi videtur convenienter posse fieri secundum regulam, a quibusdam doctoribus approbatam, qua dicitur: quoto gradu quis distat a stipite, et a quolibet, per aliam lineam descendentium ab eodem, quum tamen de consuetudine terrae, si quando talis casus emerserit incolae terrae propter proximiorem gradum coniunctos separent, et impediant copulari volentes, sicut literarum tuarum series demonstravit. Nos itaque sic consultationi tuae respondemus, quod indulgentia illa sic est intelligenda, quod uterque coniungendorum distet a stipite sexto gradu, cognatione secundum canones computata. Si vero alter sexto vel septimo gradu distat a stipite, alter autem secundo vel tertio gradu, coniungi non debent. Unde in hac parte consultius duximus multitudini et observatae consuetudini deferendum, quam aliud in dissensionem et scandalum populi statuendum, quadam adhibita novitate. CAP. IV. Infideles, coniuncti in gradu prohibito a lege canonica, post baptismum non separantur. Innocentius III. Archiepiscopo et capitulo Tirensibus. De infidelibus ad fidem conversis nos consulere voluistis, utrum, si ante conversionem suam secundum legis veteris instituta vel traditiones suas circa gradus consanguinitatis, a canone denotatos, coniuncti fuerint, separari debeant post baptismum. Super hoc igitur Consultationi tuae duximus respondendum, quod matrimonium, sic ante conversionem contractum, non est post baptismi lavacrum separandum, quum a Iudaeis Dominus requisitus, si liceret uxorem ex quacunque causa dimittere, ipsis respondit: “Quos Deus coniunxit homo non separet,” per hoc innuens, esse matrimonium inter eos. [Dat. Lat. III. Kal. Ian. 1198.] CAP. V. Consanguinei mariti cum consanguineis uxoris licite contrahunt. Hoc primo. In gradibus prohibitis non possunt matrimonia contrahi, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc secundo. Idem Rosanensi Archiepiscopo. Quod super his articulis, qui tibi aliquam dubitationem inducunt, nostrum ducis consilium requirendum, et ad ea exsequenda, quae officium postulant pastorale, apostolicae sedis procuras auxilium invocare, sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendamus, et postulationibus tuis grato animo respondemus. Significasti siquidem nobis, quod in dioecesi tua pater et filius matrem et filiam, duo cognati duas cognatas, avunculus et nepos duas sorores ducunt in coniuges, et maritus et uxor simul baptizant puerum alienum. Quidam praeterea tuae dioecesis infra tertium et septimum gradum consanguinitatis se contingentes, adinvicem matrimonium contrahunt, hoc sibi licere de antiqua consuetudine asserentes. [(Et infra:)] Super eo igitur, quod pater et filius cum matre et filia, et duo cognati cum duabus cognatis, avunculus et nepos cum duabus sororibus contrahunt matrimonia, taliter tibi duximus respondendum, quod, licet omnes consanguinei viri sint affines uxoris, et omnes consanguinei uxoris sint viri affines, inter consanguineos tamen uxoris et consanguineos viri ex eorundem, scilicet viri et uxoris, coniugio nulla prorsus affinitas est contracta, propter quam inter eos matrimonium debeat impediri. (Et infra:) Ne autem infra gradus prohibitos matrimonium contrahatur, debes publice inhibere, et praesumptores ecclesiastica districtione punire, non obstante consuetudine, quae dicenda est potius corruptela. [Quum autem etc. Dat. Lat. II. Kal. Ian. 1199.] CAP. VI. Non valet dispensatio, obtenta a Papa super matrimonio inter consanguineos contracto, si ibi causa falsa sit expressa, nisi postea eam Papa confirmaret. H. d. secundum verum et communem intellectum. Idem. Quia circa (Et infra: [cf. c. 6. de bigam. I. 21.]) Porro de nobili viro N., pro cuius dispensatione, indulgentia scilicet remanendi cum ea, quae ipsum quinto consanguinitatis gradu contingit, a sede apostolica obtinenda falsa nobis causa fuerat allegata, proles videlicet, quum tamen ante dispensationem obtentam unica filia, quam habeat, viam fuerit universae carnis ingressa, prout tua consultatio continebat, dissimulare poteris, ut remaneat in copula sic contracta, quum ex separatione, sicut asseris, grave videas scandalum imminere. [Tu denique etc. Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.] CAP. VII. Testes, qui de consanguinitate deponunt, computationem debent a stipite vel germine incipere. Idem. Tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum illorum sufficiat testimonium ad matrimonium dirimendum, qui consanguintatis gradus ab avunculo et nepote, videlicet fratris filio vel sororis, quum de fratribus vel superioribus nihil noverint vel audiverint, inceperint computare. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum coniugium multum favoris obtineat, testes, qui, ad divortium celebrandum producti, consanguinitatis gradus computant, a stipite debent incipere, id est a parentibus vel germanis, et sic per ordinem distinguere gradus, nominibus propriis vel aequipollentibus indiciis designando personas, praesertim quum saepius testimonium perhibeant de auditu. Quod quia minus est validum, non est in articulo huiusmodi nimium laxanda facultas, quum, qua ratione computationem inciperent a secundo, eadem [ratione] ab ulterioribus inchoarent. [Consequenter etc. (cf. c. 26. de spons. IV. 1.) Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.] CAP. VIII. In secundo et tertio affinitatis genere tollitur prohibitio, quae olim erat in matrimonio contrahendo. Similiter tollitur prohibitio de sobole suscepta ex secundis nuptiis, quae olim non poterat contrahere cum cognatione prioris viri. Et prohibitio coniugii ultra quartum consanguinitatis et affinitatis gradum non extenditur. H. d. iste textus, qui quotidie allegatur, et est singularis in materia sua. Idem in concilio generali. Non debet reprehensible iudicari, si secundum varietatem temporum statuta quandoque varientur humana, praesertim quum urgens necessitas vel evidens utilitas id exposcit, quoniam ipse Deus ex his, quae in veteri testamento statuerat, nonnulla mutavit in novo. Quum ergo prohibitiones de coniugio in secundo et tertio affinitatis genere minime contrahendo, et de sobole, suscepta ex secundis nuptiis, cognationi viri non copulanda prioris, et difficultatem frequenter inducant, et aliquando periculum pariant animarum, quum cessante prohibitione cesset effectus: constitutiones super hoc editas sacri approbatione concilii revocantes, praesenti constitutione decernimus, ut sic contrahentes de cetero libere copulentur. Prohibitio quoque copulae coniugalis quartum consanguinitatis et affinitatis gradum de cetero non excedat, quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest absque gravi dispendio huiusmodi prohibitio generaliter observari. Quaternarius vero numerus bene congruit prohibitioni coniugii corporalis, de quo dicit Apostolus, quod vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, neque mulier habet potestatem sui corporis, sed vir, quia quatuor sunt humores in corpore, qui constant ex quatuor elementis. Quum ergo iam usque ad quartum gradum prohibitio coniugalis copulae sit restricta, eam ita volumus esse perpetuam, non obstantibus constitutionibus super hoc dudum editis vel ab aliis vel a nobis, ut, si quis contra prohibitionem huiusmodi praesumpserit copulari, nulla longinquitate defendatur annorum, quum diuturnitas temporum non minuit peccatum, sed auget, tantoque sunt graviora crimina, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam. CAP. IX. Distans a stipite quarto gradu vel citeriori, cum distante quinto vel ulteriori contrahere potest. H. d. cum glossa. Gregorius IX. Vir, qui a stipite quarto gradu, et mulier, quae ex alio latere distat quinto, secundum regulam approbatam, qua dicitur: quoto gradu remotior differt a stipite, et a quolibet per aliam lineam descendentium ex eodem, licite possunt matrimonialiter copulari. TITULUS XV. DE FRIGIDIS ET MALEFICIATIS, ET IMPOTENTIA COEUNDI. CAP. I. Si, marito provocante ad divortium, et se impotentem asserente, mulier hoc idem fatetur, servata solennitate canonica matrimonium indistincte dirimitur. Sed si decipiatur ecclesia, primum matrimonium reparatur. Si vero muliere agente vir asserat se potentem, nisi per aspectum corporis vel alio indubitato modo convincatur; mulier non auditur. Sed si vir hoc idem confitetur vel convincitur, matrimonium separatur, et mulieri contrahendi licentia datur. H. d. secundum Hostiensem. Ex Brocardico libr. XIX. Accepisti mulierem et, per aliquod tempus habuisti, per mensem aut per tres, aut postremo per annum, et nunc primum dixisti, te esse frigidae naturae ita, ut non potuisses coire cum illa, nec cum aliqua alia; et si illa, quae uxor tua esse debuit, eadem affirmat, quae tu dicis, et si probari potest per verum iudicium, ita esse ut dicitis, separari potestis, ea tamen ratione, ut, si tu post aliam acceperis, reus periurii diiudiceris, et iterum post peractam poenitentiam priora connubia reparare debebis. Illa autem, si prior post annum aut dimidium ad episcopum aut ad eius missum se proclamaverit, dicens, quod non cognovisses eam, et negat, aliquam commixtionem inter vos esse, tu autem contrarium affirmas, tibi credendum est eo, quod caput es mulieris, quia, si se proclamare voluit, cur tamdiu tacuit? Cito enim et in parvo tempore scire mulier potuit, si secum coire potuisses. Si autem se statim in ipsa novitate, post mensem aut postremum post duos, ad episcopum aut ad eius missum proclamaverit, dicens: volo esse mater, volo filios procreare, et ideo maritum accepi, sed vir, quem accepi, frigidae naturae est, et non potest illa facere, propter quae illum accepi: si probari potest per rectum iudicium, separari potestis, et illa, si vult, nubat in Domino. CAP. II. Impotens ad copulam est impotens ad contrahendum matrimonium, sive sit impedimentum aetatis sive naturae. Alexander III. Ambianensi Episcopo. Quod sedem apostolicam consulis super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde fraternitas non parum commendanda videtur. Ex tua siquidem parte nobis est intimatum, quod quaedam mulier tui episcopatus cuidam viro nupsit, ignorans, quod propter utriusque inguinis rupturam genitalia eius essent abscissa, nec ab eo cognita fuisset, qui utique modo factus leprosus se pariter et sua domui reddidit infirmorum. Mulier vero, ad domum paternam reversa, sicut iuvenis alii viro nubere desiderat et coniugali faedere coniungi. Verum licet Romana ecclesia non consueverit propter naturalem frigiditatem aut propter alia maleficia legitime coniunctos dividere, si tamen consuetudo generalis Gallicanae ecclesiae habet, ut huiusmodi matrimonia dissolvantur, nos patienter tolerabimus, si secundum illam consuetudinem eidem mulieri cui voluerit nubendi in Domino concesseris facultatem. Sicut enim puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio: sic quoque qui impotentes sunt minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur. [Sane de canonico etc. cf. c. 10. de regul. III. 31.] CAP. III. Naturale impedimentum ad coitum, irreparibile arte medicorum, matrimonium impedit. Idem. Ex literis tuis accepimus, quod quidam sedecim annorum vel eo amplius quandam annorum tredecim duxit in uxorem, qui quum debitum reddere deberet, et non posset, mulier tam gravem infirmitatem contraxit, ut omnino viro sit facta inutilis, et instrumentum eius sit impeditum ita, quod vir ei commisceri non potest. Respondemus igitur, quod, si vitium illud mulier a natura contraxit, nec ope medicorum poterit adiuvari viro aliam accipiendi liberam tribuas facultatem. Si vero ex culpa viri hoc provenit, licet non sit tutum indulgeri ei, ut aliam accipiat: tamen sub dissimulatione poteris sustinere, quia tutius est unam tamquam uxorem habere, quam cum multis peccare. CAP. IV. Contrahens scienter cum impotenti ad copulam, ab ea non separatur. Lucius III. Consultationi tuae, qua nos consuluisti, utrum feminae clausae, impotentes commisceri maribus, matrimonium possint contrahere, et, si contraxerint, an debeat rescindi, taliter respondemus, quod, licet incredibile videatur, quod aliquis cum talibus contrahat matrimonium, et quamvis de huiusmodi expressum canonem non habeamus, sacrosancta Romana tamen ecclesia consuevit in consimilibus iudicare, ut quas tanquam uxores habere non possunt habeant ut sorores. Verumtamen talibus artificio aliquando consuevit succurri, ut valeant apte reddere debitum et accipere. CAP. V. Si de impotentia coeundi constet, statim matrimonium separatur; alias cohabitabunt coniuges per triennium. Et si cum septima manu propinquorum iurant, quod dederunt operam carnali copulae, et non potuerunt coniungi: statim separantur. Ita communiter summatur. Coelestinus III. Laudabilem (Et infra: [cf. c. 2. Ut lite pend. II. 16.]) Sollicite quoque ad ultimum Requisisti, quantum tempus indulgendum sit naturaliter frigidis ad experientiam copulae nuptialis, in qua si defecerint, separantur. Nos vero, quamvis in antiquis tam canonibus quam legibus super hoc diversa tempora concedantur, id tamen in praesenti consultatione sentimus, ut, si naturaliter frigidus non potest illa, quam duxit, uti pro coniuge, a tempore celebrati coniugii, si frigiditas prius probari non possit, secundum authenticum legale cohabitent per triennium. Quo elapso, si nec tunc cohabitare voluerint, et iuxta decretum Gregorii mulier, si per iustum iudicium de viro probare potuerit, quod cum ea coire non possit, accipiat alium; si autem ille aliam acceperit, separentur. Quod si ambo consentiant simul esse, vir eam, etsi non ut uxorem, saltem habeat ut sororem. Si autem, quod nunquam se invicem cognoverint, ambo fatentur, cum septima manu propinquorum vel vicinorum bonae famae, si propinqui defuerint, tactis sacrosanctis evangeliis uterque iureiurando dicat, quod nunquam per carnis copulam una caro effecti fuissent, et tunc videtur, quod mulier valeat ad secundas nuptias convolare. Verum si ille aliam duxerit, tunc hi, qui iuraverant, rei periurii teneantur, et peracta poenitentia cogantur ad connubia priora redire. [Denique etc. cf. c. 1. de except.II. 25.] CAP. VI. Propter arctationem mulieris, si apparet, quod praeter divinum miraculum absque periculo corporali habilis reddi non potest, separatur matrimonium, redintegratur tamen, si postea appareat, ecclesiam fuisse deceptam. Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo. Fraternitatis tuae literas recepimus, continentes, quod O. mulier cuidam viro matrimonialiter nupsit, cum quo per multos annos morata, non potuit carnaliter ab ipso cognosci. Licet autem per archipresbyterum tuum super hoc fuisses edoctus, tu tamen, volens super hoc habere certitudinem pleniorem, quasdam matronas suae parochiae providas et honestas ad tuam praesentiam evocasti, districte illis iniungens sub periculo animarum, ut mulierem ipsam prudenter inspicerent, et perquirerent diligenter, utrum idonea esset ad viriles amplexus; quae tandem in fide sua tibi asseruere constanter, quod eadem mulier nunquam poterat esse mater aut coniux, tanquam cui naturale deerat instrumentum. Unde inter ipsam et virum illum divortium celebrasti, mulierem ipsam inducens, ut ad religionem aliquam se transferret perpetuam continentiam servatura, et viro licentiam tribuisti, ut uxorem duceret in nomine Domini, quia pater fieri cupiebat. Contigit autem postea, quod mulier eadem invenit qui seras huiusmodi reseravit, et abiiciens continentiam, quam promisit, et quae alium virum habuerat, G. latori praesentium supernupsit, pro quibus humiliter supplicasti, ut cum eis misericorditer ageremus. Quamvis igitur semiplene nobis expresseris, quomodo dicta mulier se promiserit continentiam servaturam, utrum videlicet simplici verbo, an voto solenni, utrumve ad religionem transierit, ut promisit, an contra promissionem suam in domo remanserit, et qualiter seras illas fecerit reserari, utrum videlicet artificio medici, an concubitu viri, seu alio quolibet modo: nos tamen, perspicaciter attendentes, quod impedimentum illud non erat perpetuum, quod praeter divinum miraculum per opus humanum absque corporali periculo potuit removeri, sententiam divortii per errorem, licet probabilem, novimus esse prolatam, quum pateat ex postfacto, quod ipsa cognoscibilis erat illi, cuius simili commiscetur, et ideo inter ipsam mulierem et primum virum dicimus matrimonium exstitisse. Quare inter eam et praefatum G. matrimonium non esse censemus, eosque praecipimus ab invicem separari. Et si praedicta mulier ad religionem transivit, sicut asserit promisisse, primus vir, qui non cognovit eandem, cum ea remaneat, cum qua postmodum ecclesiae auctoritate contraxit; alioquin idem vir, ea dimissa, quam postea superduxit, debet ad illam redire, cum qua primo contraxit nisi se voto mulier illa constrinxerit ad continentiam observandam, ut intelligatur per hoc cum praefato G. fornicata fuisse, vel nisi se fornicario modo alii viro miscuerit, ut primus vir praetextu fornicationis, quam [ipsa] commisit, eius velit consortium declinare. Nam si tantum simplici verbo se promisit continentiam servaturam, et postea in conspectu ecclesiae nupsit memorato G., quamdiu articulus iste dubitabilis erat, praesumi non debet, quod fornicaretur cum illo, sed amodo non debet cum illo aliquatenus remanere. Per haec autem quaestionem illam noveris esse solutam, qua quaeritur, utrum ea, quae adeo arcta est, ut nulli possit carnaliter commisceri, nisi per incisionem aut alio sibi modo violentia inferatur, non solummodo levis, sed forte tam gravis, ut ex ea mortis periculum timeatur, ad matrimonium contrahendum debeat idonea perhiberi. Similiter illa, quae viro, cui nupserat, adeo arcta est, ut nunquam ab eo valeat deflorari, si ab eo sit per iudicium ecclesiae separata, et nubat alteri [viro], cui arcta non sit, et per frequentem usum secundi reddatur etiam apta primo, utrum ad eum redire debeat, cum quo prius foedus inierat coniugale. De talibus autem non est facile iudicandum, quum finale iudicium pendeat ex futuro. Tu ergo, secundum quod superius est distinctum, facias quod decrevimus per censuram ecclesiasticam appellatione postposita firmiter observari. [Dat. Ferentini V. Non. Iul. Ao. IX. 1206.] CAP. VII. Si uxor dicit, virum, cui cohabitavit per triennium, non habere potentiam coeundi, eis hoc iurantibus cum septima manu propinquorum, matrimonium separatur. H. d. inhaerendo verbis literae. Honorius III. Literae vestrae nobis exhibitae continebant, quod, quum causa matrimonii, quae inter M. mulierem et A. eius virum Atrebatensis dioecesis vertitur, vobis fuisset a bonae memoriae Innocentio Papa praedecessore nostro commissa, dicta M. proposuit, coram vobis, quod, quum iam octo annis elapsis dicto A. fuisset matrimonialiter copulata, et diu cohabitasset eidem, nunquam tamen, licet esset viripotens, ab eo cognita fuerat, sed adhuc integra permanebat, eo, quod praedictus vir eius non habebat potentiam coeundi; quare petebat, inter eos divortium celebrari. Praedictus vero A. nihilominus fatebatur, quod illam nunquam cognoverat, licet ad eius obsequium se facilem exhibuerit et paratam, sed tamen se habere potentiam cognoscendi alias asserebat. Vos vero, ne id forte confiterentur in fraudem, a matronis bonae opinionis, fide dignis ac expertis in opere nuptiali, dictam fecistis inspici mulierem, quae perhibuerunt testimonium, ipsam adhuc virginem permanere. Postmodum per presbyterum, de cuius parochia vir praedictus exstitit, fecistis diligenter inquiri, utrum vir ipse aliquam cognovisset, nec per inquisitionem ipsam vobis constare potuit, aliquam esse carnaliter cognitam ab eodem. Muliere autem instanter requirente divortium, et dicente, quod mater esse volebat, et filios procreare, proponente vero viro, quod paratus erat stare consilio et voluntati ecclesiae, iniunxistis eisdem, ut humiliter reciperent et agerent poenitentiam de commissis, et sic forte placeret Deo, qui matrimonii fuit institutor et auctor, ut opus matrimonii consummarent; qui post plures terminos, ad commanendum sibi a vobis indultos, ad vestram reversi praesentiam, consona voce dixerunt, quod non poterant carnaliter commisceri. Propter quod de ipsorum consensu causam huiusmodi apostolico duxistis iudicio relinquendam. Quocirca vobis iterato per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, et constiterit vobis, praefatum virum et mulierem infra praedictos annos per continuum triennium insimul habitasse, ipsis cum septima propinquorum manu firmantibus iuramento, se commisceri carnaliter nequivisse, proferatis divortii sententiam inter eos. TITULUS XVI. DE MATRIMONIO CONTRACTO CONTRA INTERDICTUM ECCLESIAE.

CAP. I.

Matrimonium, contra interdictum ecclesiae vel iudicis factum seu contractum, propter hoc solum non dirimitur, imponitur tamen poenitentia sic contrahentibus, et separantur, donec cognoscatur de causa interdicti. H. d. in effectu totus iste titulus.

Alexander III. Paduano Episcopo.

Literae, quas tua nobis fraternitas destinavit, expresse declarant, quod, quum quidam parochianus tuus sororem suam iam nubilem cuidam se daturum in uxorem, ea praesente et consentiente, praestito iuramento firmasset, et illa, non post multos dies dona et munera viri secundum morem terrae sponte suscipiens, ipsum tanquam proprium virum saepe amplexata fuisset, tandem mortuo fratre a proprio viri sui fratre se desponsari permisit, et, quod ab illo cognita fuisset, mendaciter asseverat. Quumque ei prohibuisses publice, ne cui illorum vel alicui se copularet: ipsa, spretis monitis tuis, alii nubere non expavit. Demum quum utrumque ante te convocasses, et mulieri praecepisses, ut ad domum matris rediret, ipsa ad nostram audientiam appellavit. Verum quoniam sollicitudini nostrae incumbit excessus et enormitates aliorum corrigere, et ad modum et ad formam rectitudinis revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, ut superius est enarratum, praefatam mulierem, ne mandatum tuum contemptible esse videatur, ad domum matris omni appellatione et excusatione cessante redire compellas, et, imposita sibi de tanto excessu poenitentia condigna, postquam ea in domo materna per mensem steterit, ad tertium reverti permittas, et legitime sibi coniungi. CAP. II. Sponsalia de futuro, cum una etiam contra interdictum ecclesiae contracta, non habent dirimere matrimonium, postea contractum cum alia. Idem Vigoriensi et Baronensi Episcopis. Ex literis venerabilis fratris nostri Cantuariensis archiepiscopi apostolicae sedis legati ad nos pervenit, quod, quum G. de sancto Leodegario M. filiam suam absentem cuidam iuveni, R. nomine, desponsasset, postmodum, quibusdam ipsius mulieris consanguineis procurantibus, memoratus R. cum ea praesente per verba praesentis temporis contraxit, sicut dicitur, matrimonium; fide hinc inde corporaliter praestita, quod vir mulierem sicut uxorem legitimam de cetero exhiberet, et ipsa reverenter ei sine contradictione sicut viro legitimo obediret, nihilque defuit, nisi solennitas in facie ecclesiae celebranda, quae propter tempus quadragesimae tunc non potuit effectui mancipari. Postea orta suspicione, quod praefatus R. ad alia desideraret vota transire, ad examen fuit iam dicti archiepiscopi causa perlata, qui sub anathematis interminatione prohibuit, sicut ex literis ipsius accepimus, ne, antequam de praescripto negotio plene constaret, vir ad secunda vota transiret. Sed ipse, praescripta prohibitione contempta, filiam V. Matildam nomine in facie ecclesiae sibi solenniter copulavit uxorem. Postmodum vero duabus mulieribus et viro coram archiepiscopo constitutis, praefatus R. publice confessus est, se cum Maria, sicut superius dictum est, matrimonium contraxisse, et aliam, scilicet Matildam, prava quorundam suggestione seductum postmodum accepisse. Maria vero constanter asseruit, quod pater eius non moverat de voluntate eius querelam, adiiciens, quod inter ipsam et praefatum R., excepta sola fide de contrahendo matrimonio, nulla obligatio intercesserat, quam, quia ipse non servaverat, servare minime tenebatur, et ideo, quia eam, quam secundo acceperat, relinquebat. Quum autem praefatum R. illa tanquam proprium virum restitui postularet, et archiepiscopus vellet de matrimonio primo cognoscere, ob id maxime, quia mulieres dicebantur sese consanguinitate contingere, ac per hoc tam adulterii quam incestus vitium timebatur, dicta M. ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit, et festum circumcisionis proxime praeteritum terminum appellationi praefixit. Cuius appellationi archiepiscopus deferens, eidem Mariae sub periculo animae et excommunicationis interminatione districtius interdixit, ne cui nuberet, donec causa ipsa coram nobis, vel coram delegatis ab apostolica sede iudicibus finem debitum sortiretur. Ipsa tamen, de remedio appellationis confisa, cuidam alii, V. nomine, nihilominus nupsit. Et super hoc citata coram archiepiscopo noluit propter appellationem, quam obiecerat, apparere. Quum igitur absentibus partibus non videretur nobis negotium finiendum, ipsum experientiae vestrae, de qua plene confidimus, committentes, praesentium auctoritate Mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil constiterit, quod impediat, praeter consensum de futuro, qui inter praefatos R. et M. asseritur praecessisse, secunda matrimonia inviolabiliter observanda sublato appellationis obstaculo iudicetis. Licet enim contra interdictum ecclesiae ad secunda vota transire non debuerit, non est tamen conveniens, ut ob id solum sacramentum coniugii dissolvatur. Alia tamen poenitentia eis debebit imponi, quia contra prohibitionem ecclesiae hoc fecerunt. [Dat. Non. Febr.] CAP. III. Si hi, qui dicebantur consanguinei, contraxerunt contra praeceptum iudicis, debent separari, donec de causa cognoscatur. Idem Paduano Episcopo. De muliere (Et infra: [cf. c. 6. de spons. IV. 1.]) Illos autem, qui pro consanguinitate prohibentur coniungi, et post contra interdictum ecclesiae se receperint, excommunicationi debes subiicere, donec tamdiu separentur, quousque legitime cognoscatur, utrum eorum matrimonium possit et debeat de iure stare. TITULUS XVII. QUI FILII SINT LEGITIMI. CAP. I. Naturalis, ex soluto genitus et soluta, legitimatur per subsequens parentum coniugium, etiam quoad hereditatem. Alexander III. Conquestus est nobis H. lator praesentium, quod, quum quandam mulierem neptem R. in uxorem acceperit, praefatus R. patruus mulieris ipsam exheredare conatur eo, quod ante desponsationem matris suae nata fuerit, licet postea, prout dicitur, pater mulieris praefatae matrem ipsius acceperit in uxorem. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si est ita, nullius contradictione vel appellatione obstante, eam legitimam esse iudicetis, praedicto R. ex nostra et vestra parte inhibentes, ne saepe dictae mulieri et heredibus suis hac occasione super heredidate paterna molestiam inferat vel gravamen. Si autem contra hoc venire praesumpserit, eum sublato appellationis remedio severitate ecclesiastica percellatis. CAP. II. Separato matrimonio in facie ecclesiae contracto, filii, geniti vel concepti ante sententiam, sunt legitimi. Idem. Quum inter I. Veterem concivem vestrum et T. mulierem divortii sententia canonice sit prolata, filii eorum, qui ante sententiam ipsam nati fuerunt, et ille, qui tunc conceptus erat, non debent exinde sustinere iacturam, quum parentes eorum publice et sine contradictione ecclesiae matrimonium inter se contraxisse noscantur. Ideoque sancimus, ut filii eorum, quos ipsi ante divortium habuerunt, et qui concepti fuerant ante latam sententiam, non minus habeantur legitimi, et quod in bona paterna hereditario iure succedant, et de parentum facultatibus nutriantur. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos filios memorati I. et praedictae mulieris succedere in bona paterna, et exinde nutriri non prohibeatis, nec occasione divortii inter parentes eorum eis a quoquam molestiam vel gravamina sustineatis inferri. CAP. III. Statur verbo viri et mulieris, qui negant aliquem filium, nisi indiciis et testibus probetur contrarium. Idem Rothomagensi Archiepiscopo. Transmissae nobis tuae literae continebant, quod, quum N. civis tuus usque ad iuventutem quendam puerum nutrivisset, uxore sua M. tunc non desponsata sibi cohabitante, postmodum ipsam, sicut dicitur, legitime desponsavit, et filios sustulit ex eadem. Quibus paternam hereditatem petentibus, praedictus iuvenis contradicit, gerens se filium et heredem, quamvis a vicinia, quae ipsum filium eorum esse credebat, spurius diceretur. Praedicti vero N. et uxor eius Matilda praefatum iuvenem spurium suum aut legitimum filium esse negabant, sed dicebant, quod eum pietatis intuitu nutrivissent. Quum autem quaestio coram te mota esset, et praedictus iuvenis pro eo, quod iuri stare nolebat, vinculo sit excommunicationis adstrictus, quid de hoc agere debeas, nos consulere voluisti. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali casu standum est verbo viri et mulieris, nisi certis indiciis et testibus tibi constiterit, esse filium iuvenem memoratum. CAP. IV. Illegitima proles est, quam viro vivente uxor ex adulterio concepit, sive cum adultero sive cum viro moretur. Idem Exoniensi et Vintoniensi Episcopis, et Abbati Herfordensi.

Causam, quae (Et infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Si, partibus ante praesentiam vestram convocatis, legitime vobis constiterit, quod saepe dicta Agatha de Anelina muliere, tempore Alani viri sui, ipsa cum eo tanquam cum viro suo morante, vel R. patre dictae Agathae, ipsam A. adhuc habente virum, publice tenente, nata fuit, eam non fuisse legitimam eiusdem R. filiam iudicetis, quia non potuit esse uxor, quae viri sui torum maculans, [et] alii, dum ille viveret, copulari et cohabitare praesumpsit. Ceterum etc. (cf. c. 3. de dol. et cont. II. 14.) CAP. V. Quaestio nativitatis, opposita petenti hereditatem coram iudice sacculari, est ad ecclesiasticum iudicem transmittenda. H. d. et est textus multum notabilis et allegabilis. Idem Exoniensi Episcopo et Abbati Herfordensi. Lator praesentium R., non sine multo discrimine sui corporis ad nostram accedens praesentiam, sua nobis conquestione proposuit, quod, quum avus suus uxores duos habuerit, de quarum una eius pater processit, de altera Hug. patruum suum sustulit, idem [Hug.] XL. acras terrae, quae ipsum et patrem eiusdem R. contigerunt, per violentiam detinet, nec eidem R., qui succedere in bonis paternis debet, debitam partem vult exhibere. Quum autem idem R. H. coram saeculari iudice super hereditate avi eiusdem R. patris dicti H. traxisset in causam, ille sibi praesumpsit obiicere, quod pater eius non fuit de legitimo matrimonio natus, et ideo de hereditate quondam avi sui nihil posset [sibi] iure successorio vendicare. Tandem vero, quum super quaestione nativitatis coram venerabili fratre nostro Norvicensi episcopo diu tractatum fuisset, ad nostram exstitit audientiam appellatum. Sed, eo veniente, altera pars per se vel per alium suam nobis exhibere praesentiam contempsit. Ideoque, nolentes causam ipsam diutius protrahi, eam experientiae vestrae committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et, rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, ipsam causam super quaestione nativitatis patris eiusdem B. infra duos menses post harum susceptionem literarum sublato appellationis obstaculo terminetis. Si vero infra duos menses praefatus H. non poterit probare legitime quod ei de paterna hereditate obiecit, extunc saeculari domino, sub cuius iudicio de hereditate causa vertitur intimetis, ut pro quaestione nativitatis non dimittat, quin causam super hereditate audiat et decidat. CAP. VI. Naturales legitimantur per subsequens parentum coniugium, spurii vero non. H. d. inhaerendo verbis literae, et est capitulum famosum, et quotidie allegatur in utroque foro. Idem Exoniensi Episcopo. Tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi habeantur. Si autem vir vivente uxore sua aliam cognoverit, et ex ea prolem susceperit, licet post mortem uxoris eandem duxerit, nihilominus spurius erit filius, et ab hereditate repellendus; praesertim si in mortem uxoris prioris alteruter eorum aliquid fuerit machinatus, quoniam matrimonium legitimum inter se contrahere non potuerunt. CAP. VII. De causa civili inter laicos non cognoscit ecclesia; cognoscit tamen, an quis sit de legitimo matrimonio natus. Idem Londonensi et Vigoriensi Episcopis. Causam, quae inter R. et F. super eo, quod mater iam dicti R. dicitur non fuisse de legitimo matrimonio nata, agitari dignoscitur, vobis iam pridem commisimus terminandam. Verum quia in literis nostris inseri fecimus, ut saepe fato R. possessionem [eorum] omnium, quorum possessor exstitit, quando avus suus proficiscendi Hierosolymam iter arripuit, ante principalis causae ingressum faceretis appellatione cessante restitui, si eadem possessione fuisset per violentiam spoliatus: nos attendentes, quod ad regem pertinet, non ad ecclesiam de talibus possessionibus iudicare, ne videamur iuri et dignitati carissimi in Christo filii nostri Henrici regis, Anglorum [principis], detrahere, qui, sicut accepimus, motus est et turbatus, quod de possessionibus scripsimus, quum ipsarum iudicium ad se asserit pertinere, volumus et fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus regi possessionum iudicium relinquentes, de causa principali, videlicet utrum mater praedicti R. de legitimo sit matrimonio nata, plenius cognoscatis, et causam huiusmodi secundum aliarum literarum nostrarum tenorem appellatione remota terminetis; licet incongruum videatur, ut matrimonium genetricis praefati R. impetatur, quod ea vivente non fuit, ut dicitur, impetitum. CAP. VIII. Si mulier, per iudicium ecclesiae separata a primo, vivente illo contrahit cum secundo, legitima erit proles, quam ex illo suscepit. Idem Episcopo et Archidiacono Vincentino. Perlatum est ad audientiam nostram, quod, quum H. filius quondam Lazari, ad partes Constantinopolitanas transisset, et ibi moram per decennium et amplius faciens, ad I. uxorem suam non rediens, ipsa apud bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum adversus eum querelam deposuit, et quod eum non posset diutius exspectare, nihilominus allegavit. Episcopus vero, sicut vir providus et discretus, parentibus praedicti viri mandavit, ut pro eo mitterent, et ipsum ad propria revocarent. Quumque, elapso longi temporis spatio, vir praedictus non remearet ad propria, episcopus in conspectu ecclesiae, auditis rationibus mulieris, inter eos sententiam divortii promulgavit, et mulieri, ut alium virum duceret, plenariam facultatem indulsit. Ideoque quia huius rei veritas nobis non constat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligenter investigetis, et, si vobis constiterit, quod episcopus inter eos sententiam divortii tulerit, filios eius, quos sustulit de alio, ad cuius copulam auctoritate praedicti episcopi sine quaestione et contradictione ecclesiae migravit, legitimos iudicetis, eos hac occasione ab hereditate non patientes excludi. Et si quis contra hoc niti voluerit, ei auctoritate apostolica silentium penitus imponatis. CAP. IX. Filii, nati ex matrimonio clandestino per ecclesiam approbato, sunt legitimi. H. d. inhaerendo literae. Idem Belvacensi Episcopo. Quod nobis (Et infra: [cf. c. 2. de cland. desp. IV. 3.]) Si qui autem de clandestino matrimonio, postmodum ab ecclesia comprobato et rato habito, generati fuerint, eos legitimos iudices filios et heredes. CAP. X. Nati ex matrimonio, contracto contra publicae honestatis iustitiam, illegitimi sunt, et ab hereditate parentum excludendi. Et tene menti hunc casum, quia saepe per ignorantiam accidit. Coelestinus III. Eboracensi Archiepiscopo. Referente nobis (Et infra:) Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, publicae honestatis iustitia prohibente, matrimonium inter eos contrahi non potuit, et contractum debuit separari, ac per hoc, quum filii nec per ecclesiae permissionem, nec per paternam ignorantiam excusentur, ad successionem bonorum paternorum non videntur aliquatenus admittendi. CAP. XI. Ad docendum prolem illegitimam non sufficit probare impedimentum matrimonii, si fuit in facie ecclesiae contractum. Idem. Pervenit sane ad nos ex insinuatione L. viduae, quod, quum inter G. patrem suum, et A. matrem illius matrimonium fuisset legitime celebratum, et, quamdiu vixerunt, quiete permanserunt, post illorum decessum quidam asserentes, eam de non legitimo matrimonio fuisse susceptam, a paterna hereditate tanquam illegitimam amovere conantur. Mandamus itaque discretioni vestrae per apostolica scripta, quatenus, si est ita, dictam viduam auctoritate nostra legitimam nuncietis. CAP. XII.

Statur dicto testium, qui probant aliquem legitimum, licet fama viciniae et tractatus parentum habeat contrarium. Innocentius III. Per tuas nobis literas intimasti, quod R. ex muliere quadam, quam secundum opinionem maioris partis viciniae in concubinam habebat, prole suscepta, quandam post, et aliam, ea defuncta, duxit in uxorem, et ea, de qua prolem susceperat, virum sibi alium copulavit. Processu vero temporis idem R. in praesentia multorum firmavit proprio iuramento, quod eam, quam habere visus fuerat concubinam, prius affidaverat in uxorem, quam ex ea filium genuisset, et postea, quum per sex annos et ultra vixisset, dum ageret in extremis, eum, quem ex ea susceperat, in testamento heredem instituens, legitimum filium appellavit. Quum autem tuae inquisitioni et decisioni fuisset commissum, an filius sic susceptus legitimus esset heres ipsius R. et ad eius patrimonium admittendus, tu praeter id, quod ex quadam decretali bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri standum esse super hoc verbo viri et mulieris credebas, receptis testibus, a filio eiusdem R. productis, quibus legitime comprobavit, praedictum R. matrem suam in capella sancti Sergii affidasse, eum ipsius R. heredem esse legitimum iudicasti. Nos autem attendentes, quod plus est quod in veritate agitur, quam quod simulate concipitur, licet iam dictus R., quum, ea dimissa, quam ut concubinam habuerat, ad alia vota transiverit, videatur ex ipso facto matrimonium, quod inter eos celebratum fuerat, denegasse, quia tamen desponsatio, per testes legitimos comprobata, eos matrimonialiter fuisse coniunctos ostendit, sive desponsatio ipsa fuerit de praesenti, ut per consensum legitimum, per verba de praesenti expressum, copula matrimonii inter eos fuerit celebrata, sive per verba de futuro, carnali copula subsecuta, non tam decretali dicti praedecessoris nostri, quae in casu dissimili loquitur, quam inductis probationibus innitentes, te processisse legitime respondemus, sententiam tuam auctoritate apostolica confirmantes, et praesentis scripti patrocinio communimus auctoritate apostolica tibi praesentium iniungentes ut sententiam ipsam facias monitione praemissa per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. [Dat. Reate III. Non. Aug. 1198.] CAP. XIII. In terris ecclesiae Papa potest libere illegitimos legitimare, in terris vero alienis non, nisi ex causis multum arduis, vel nisi in spiritualibus; tunc tamen indirecte et per quandam consequentiam intelligitur legitimare etiam quoad temporalia. Hoc tamen ultimum non est sine scrupulo. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm. et est cap. difficile et multum famosum. Idem nobili viro G. Montis Pessulani. Per venerabilem fratrem nostrum, Arelatensem archiepiscopum, ad sedem apostolicam accedentem, tua nobis humilitas supplicavit, ut filios tuos legitimationis dignaremur titulo decorare, quatenus eis, quo minus tibi succederent, natalium obiectio non noceret. Quod autem super hoc apostolica sedes plenam habeat potestatem, ex illo videtur, quod, diversis causis inspectis, cum quibusdam minus legitime genitis, non naturalibus tantum, sed adulterinis etiam dispensavit sic ad actus spirituales illos legitimans ut possint in episcopos promoveri. Ex quo verisimilius creditur et probabilius reputatur, ut eos ad actus legitimare valeat saeculares, praesertim si praeter Romanos Pontifices inter homines superiorem alium non cognoscant, qui legitimandi habeat potestatem; quia, quum maior in spiritualibus tam providentia quam auctoritas et idoneitas requiratur, quod in maiori conceditur licitum esse videtur et in minori. Per simile quoque id videtur posse probari, quum eo ipso, quod aliquis ad apicem episcopalis dignitatis attollitur, eximitur a patria potestate. Praeterea etiamsi simplex episcopus scienter servum alterius in presbyterum ordinaret, licet ordinator satisfacere domino iuxta formam canonicam teneretur, ordinatus tamen iugum evaderet servitutis. Videretur siquidem monstruosum, ut, qui legitimus ad spirituales fieret actiones, circa saeculares actus illegitimus, remaneret. Unde, quum in spiritualibus dispensetur, consequenter intelligitur in temporalibus dispensatum. Id autem in patrimonio beati Petri libere potest apostolica sedes efficere, in quo et summi Pontificis auctoritatem exercet, et summi principis exsequitur potestatem. Quum ergo videatur ex his legitimandi auctoritas non tantum in spiritualibus sed in temporalibus etiam penes Romanam ecclesiam residere, ut super hoc filiis tuis gratiam faceremus ob tua et progenitorum tuorum merita, qui semper in devotione sedis apostolicae perstitistis, humiliter ex parte tua idem archiepiscopus requirebat. Videbatur autem ex eo trahere maiorem audaciam postulandi, quod non longe petere cogebatur exemplum, sed in favorem petitionis huiusmodi quod nos ipsos in causa simili fecisse dicebat poterat allegare. Quum enim carissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris carissimam in Christo filiam nostram I. Francorum reginam illustrem dimiserit, et ex alia postmodum superducta puerum susceperit et puellam, et tu similiter exclusa legitima superduxeris aliam, ex qua filios suscepisti: sicut cum filiis regis eiusdem, sic cum tuis credebatur de benignitate apostolicae sedis dispensandum, praesertim quum maior id necessitas suaderet, et tu nobis specialius sis subiectus: siquidem rex Francorum ex inditae recordationis regina Francorum olim legitimum suscepit heredem, qui ei optatur et creditur in regni solis successurus; tu vero, ex legitima coniuge masculinum non habes heredem, qui tibi et in devotione nostra et propria hereditate succedat. Insuper, quum rex ipse in spiritualibus nobis subiaceat, tu nobis et in spiritualibus et in temporalibus es subiectus, quum partem terrae tuae ab ecclesia Magalonensi possideas, quam ipsa per sedem apostolicam temporaliter recognoscit, quare Magalonensi ecclesia mediante nobis idem archiepiscopus asserebat temporaliter subiacere. Verum, si veritas diligenter inspicitur, non res similis, sed valde dissimilis invenitur. Nam rex ipse a praedicta regina per bonae memoriae Remensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum, fuit per sententiam separatus; tu vero uxorem tuam a te, sicut dicitur, temeritate propria separasti. Ipse quoque, priusquam ad eum prohibitio de non contrahendo cum altera pervenisset, aliam superduxit, ex qua prolem geminam noscitur suscepisse; sed tu in contemptum ecclesiae aliam superinducere attentasti, propter quod ipsa in te gladium exercuit ecclesiasticae ultionis. Praeterea rex ipse praedictae reginae contra matrimonium impedimentum affinitatis obiecit, et coram praefato archiepiscopo testes induxit, cuius sententia quia cassata fuit solummodo propter iudiciarium ordinem non servatum, nos ei post restitutionem [praefatae] reginae super hoc alios cognitores duximus deputandos. Tu vero uxori tuae nihil, quod divortium induceret, sicut asseritur, obiecisti, quum, etsi fides tori sit unum de tribus bonis coniugii, non tamen ipsius violatio coniugale vinculum violasset. De filiis ergo eiusdem regis, utrum legitimi vel illegitimi fuerint, quamdiu pendet quaestio affinitatis obiectae, potest non immerito dubitari. Nam si affinitas fuerit comprobata, praedictam reginam non esse regis coniugem apparebit, et per consequens alia videbitur sibi legitime copulata, et filios ei legitimos peperisse. De tuis vero, quod sint legitimi nati, nec tu ipse proponis, nec ulla praesumitur ratione. Insuper quum rex ipse superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine iuris alterius laesione in eo se iurisdictioni nostrae subiicere potuit et subiecit. In quo forsitan videretur aliquibus, quod per se ipsum, non tanquam pater cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis potuit dispensare. Tu autem nosceris aliis subiacere. Unde sine ipsorum forsan iniuria, nisi praestarent assensum nobis, in hoc subdere te non posses, nec eius auctoritatis exsistis, ut dispensandi super his habeas facultatem. Rationibus igitur his inducti regi gratiam fecimus requisiti, causam tam ex veteri quam ex novo testamento trahentes, quod non solum in ecclesiae patrimonio, super quo plenam in temporalibus gerimus potestatem, verum etiam in aliis regionibus, certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus, non quod alieno iuri praeiudicare velimus, vel potestatem nobis indebitam usurpare, quum non ignoremus, Christum in evangelio respondisse: “Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Propter quod postulatus, ut hereditatem divideret inter duos, quis,” inquit, “constituit me iudicem super vos?” sed, quia, sicut in Deuteronomio continetur; “Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et iudicium inter portas tuas verba videris variari:” surge et adscende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, venies ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem, et facies quaecunque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, sequerisque eorum sententiam nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, decreto iudicis morietur, et auferes malum de Israel.” Sane, quum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur [in hoc], ut quod ibi decernitur in novo testamento debeat observari. Locus enim, quem elegit Dominus, apostolica sedes esse cognoscitur sic, quod eam Dominus in se ipso [e] lapide angulari fundavit. Quum enim Petrus urbem fugiens exivisset, volens eum Dominus ad locum, quem elegerat, revocare, interrogatus ab eo: “Domine, quo vadis?” respondit: “venio Romam iterum crucifigi,” quod intelligens pro se dictum, ad locum ipsum protinus est reversus. Sunt autem sacerdotes Levitici generis fratres nostri, qui nobis iure Levitico in exsecutione sacerdotalis officii coadiutores exsistunt. Is vero super eos sacerdos sive iudex exsistit, cui Dominus inquit in Petro: “Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis.” Eius vicarius, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Tria quippe distinguit iudicia: primum inter sanguinem et sanguinem, per quod criminale intelligitur et civile; ultimum inter lepram et lepram, per quod ecclesiasticum et criminale notatur; medium inter causam et causam, quod ad utrumque refertur, tam ecclesiasticum quam civile, in quibus quum aliquid fuerit difficile, vel ambiguum, ad iudicium est sedis apostolicae recurrendum, cuius sententiam qui superbiens contempserit observare mori praecipitur et auferri malum de Israel, id est, per excommunicationis sententiam, velut mortuus, a communione fidelium separari. Paulus etiam, ut plenitudinem potestatis exponeret, ad Corinthios scribens ait: “nescitis, quoniam angelos iudicabitis, quanto magis saecularia?” Porro saecularis officium potestatis interdum et in quibusdam per se, nonnunquam autem et in nonnullis per alios exsequi consuevit. Licet igitur cum filiis saepe dicti regis Francorum, de quibus, an fuerint legitimi ab initio, dubitatur, duxerimus dispensandum: quia tamen tam lex Mosaica quam canonica sobolem susceptam ex adulterio detestatur, testante Domino, quod manzeres et spurii usque in decimam generationem in ecclesiam non intrabunt, canone vero vetante tales ad sacros ordines promoveri, saecularibus quoque legibus non solum repellentibus eos a successione paterna, sed negantibus ipsis etiam alimenta: petitioni tuae non duximus annuendum, donec, si fieri poterit, et culpa levior et iurisdictio liberior ostendatur, licet personam tuam specialis delectionis brachiis anplexemur et in quibus cum Deo et honestate possumus specialem tibi velimus gratiam exhibere. CAP. XIV. Si coniugatus, vivente prima, in facie ecclesiae contrahit cum secunda hoc ignorante, legitima erit eorum proles. Idem H. et R. Canonicis Beneventanis. Ex tenore literarum vestrarum nobis innotuit, quod, quum G. vidua hereditatem R., quondam mariti sui a Landulfo de Granno et nepotibus suis cum fructibus inde perceptis, in praesentia vestra, qui ex delegatione nostra de causa cognoscebatis eadem, sibi et pupillo filio suo restitui postularet, pars adversa petitionem eius nitebatur excludere, pro eo, quod eundem R. maritum ipsius viduae de adulterio genitum asserebat, proponens, quod dicti Roberti pater, vivente uxore legitima, quandam aliam, Maruciam nomine, superduxit, ex qua praefatum Robertum maritum ipsius viduae generavit. E contra vero pars viduae respondebat, quod, quum praefata Marucia, nesciens, quod dicti Roberti pater aliam haberet uxorem, cum ipso in ecclesiae facie contraxisset, filius, quem suscepit ex ea, legitimus debebat haberi, quum non debeant illegitimi reputari qui de adultera conscia non nascuntur. Quumque diutius super hoc in vestra fuisset praesentia litigatum, et nos nullorum prudentum sententia, quorum consilium requisistis, in hoc invicem discordaret, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur, intellectis his et aliis, quae per vestras nobis literas intimastis, habito cum fratribus nostris diligenti tractatu, Intelligentes, quod pater praedicti R. matrem ipsius in facie ecclesiae, ignaram penitus, quod ipse aliam sibi matrimonialiter copulasset, duxerit in uxorem, et dum ipsa coniux ipsius legitima putaretur, dictum R. susceperit ex eadem, in favorem prolis potius declinamus, memoratum R. quoad hoc legitimum reputantes. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus [et] vos eum legitimum reputetis in ceteris iuxta tenorem literarum nostrarum ratione praevia processuri. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Oct. 1205.] CAP. XV. Proles infidelium, qui postea convertuntur, legitima est, etiamsi parentes sunt in gradu prohibito lege canonica. Idem Episcopo Tib. Gaudemus (Et infra: [cf. b. 8. de divort. IV. 19.]) Ceterum prolem, de infidelium coniunctionibus natam, qui secundo, tertio vel ulteriore gradu secundum opinionem illorum matrimoniali contraxerunt affectu, post fidem receptam, utilitate publica suadente, legitimam volumus reputari. [Qui autem etc. cf. c. 8. de divort. IV. 19.] TITULUS XVIII. QUI MATRIMONIUM ACCUSARE POSSUNT, VEL CONTRA ILLUD TESTARI. CAP. I. Quum agitur de foedere matrimonii, reo absente contumaciter, possunt super impedimento matrimonii recipi testes, dummodo sint legitimi; et ad dicta eorum fertur sententia. Alexander III. Parisiensi Episcopo. Relatum est nobis ex parte tua, quod, quum pater cuiusdam puellae eam cuidam civi Parisiensi nuptui tradidisset, maritus post aliquot annos, quibus cum uxore permansit, propter homicidium, quod commisit, de civitate timore mortis exivit. Nunc autem dicitur et videtur legitime posse probari, quod pater praedictae puellae ad Christianitatem iuvenem tenuit, et, quod est amplius, eum de sacro fonte levavit; sed literis tuis quaesitus nondum potuit inveniri, licet quinquennium sit transactum. Ceterum quia super hoc tua nos duxit fraternitas consulendos, consultationi tuae taliter respondemus, quod, si iuvenis et puella aliquot annis sine quaestione fuerunt [simul], qui praescriptum matrimonium nunc accusant non videntur suspicione carere. Ceterum si manifestum est quod asseritur, aut legitimi accusatores et testes appareant omni exceptione maiores, postquam iuvenis fuerit cum omni diligentia requisitus, etiamsi nequiverit inveniri, testes recipere poteris, et fine canonico iudicium terminare. Tu tamen ita procedas, quod amorem aliquem aut commodum temporale nequaquam praeponere iustitiae videaris. Sane illi quibus scientibus et tacentibus matrimonium est contractum non sunt contra ipsum ulterius audiendi. CAP. II. Accusatio et testimonium in causa matrimoniali personaliter, et non per literas, fieri debent. Clemens III. A nobis est ex parte ecclesiae vestrae quaesitum, utrum aliqui, super accusatione matrimonii nihil voce propria depromentes, debeant per solam chartulae conscriptionem admitti. Ad hoc respondemus, quod in talibus, nisi quantum ad praesumptionem, nullius momenti est conscriptio quoad sententiam proferendam, nisi alia legitima adminicula suffragentur. Praeterea, quia et hoc consultationi fuit additum, proinde respondemus, quod, qui sponsalibus interfuerunt et tacuere quaesiti, non sunt postea recipiendi, si velint contra matrimonium aliqua confiteri, nisi de his aliqua velint dicere quae in veritate postea didicerunt, de quibus quum constet, eos nihil factae interrogationis tempore cognovisse, qualiter ab his qui accusant matrimonium vel aliquid protestantur recipiendum sit sacramentum et post quot annos sint aliqui in accusatione matrimonii audiendo praesentibus literis non duximus annectendum. Quia forma huius sacramenti paene in omnibus patet canonibus diligenter expressa et quia per varietatem casuum et diversitates personarum certa de annorum spatio his non possit meta praefigi. [Dat. Laterani.] CAP. III. In causa matrimoniali super consanguinitate et contractu testificari possunt consanguinei et parentes. Clemens III. Papa Florentino Episcopo. Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, ratum non haberi tanquam inordinatum, tam divinae quam humanae legis auctoritas proclamat. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit, prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam iuravit et desponsavit, atque ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non vilipendatur, et fides promissa adinvicem conservetur, et proles in cultu Dei nutriatur et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alias decipiendi assumere non valeant. Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificatione suorum ad matrimonium coniungendum vel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur, et tam divinis quam humanis legibus similiter adprobatur. Ideo enim maxime parentes recipiuntur, et, si defuerint parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex recitatione maiorum scire laborat. Quia igitur aliis melius sciunt, ideo maxime admittuntur. Similiter recipiuntur in testificatione matrimonii gratia coniungendi. Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est interesse, ita, ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium? Quod vero legitur: “pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris,” in criminalibus causis et contractibus verum est, in matrimonio vero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii praerogativa, et quia favorabilis res est, congrue admittuntur. CAP. IV. Invita desponsata, postea sponte cognita, contra matrimonium non auditur. Idem. Insuper adiecisti, quod aliquis, cum quadam innubili puella contraxit, quae, tandem aetatis metas attingens, et ab illo pluries cognita, post quatuor aut quinque annos, a praefata aetate decursos, contra matrimonium proclamavit, asserens, se semper ab initio dissensisse ab illo, et quod dicit per testes probat fama et conversatione praeclaros. In hoc itaque casu sentimus, quod adversus matrimonium audiri non debet, quae, ante cognitionem sui legitimum annum attingens, quum potuit, minime reclamavit. Sicut enim ante legitimum consensum, qui in duodecimo anno spectatur, secundum ius canonicum potuit dissentire: sic, postquam legitimo tempore accedente semel etiam copulae carnali consensit, ex ratihabitione sibi super hoc silentium non ambigitur indixisse. [Rursus quidam etc. cf. c. 6. Qui cler. vel vov. IV. 6.]

CAP. V. Repellitur accusans matrimonium propter quaestum. Innocentius III. Archiepiscipo, Praeposito et Priori sanctae Mariae de Albanen. Genuensibus. Significante M. de Canula cive Ianuensi nostro est apostolatui declaratum, quod, quum ipse N. duxisset legitime in uxorem, S. mater mulieris ipsius nisa est matrimonium accusare, ut ab eo pecuniam extorqueret. Et licet intellectui suo prava non possint opera respondere, nihilominus tamen vult habere pecuniam, ut a matrimonii eiusdem [de cetero] accusatione desistat. Quum igitur non sit malitiis hominum indulgendum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, ipsam mulierem ab accusatione ipsius matrimonii repellentes, eidem super hoc silentium imponatis. [Tu frater etc. Dat. Lat. XVII. Kal. Iul. 1204.] CAP. VI. Repellitur ab accusatione matrimonii qui denunciationis tempore tacuit, nisi denunciationem probabiliter ignoravit, vel iuret de novo didicisse, et quod non obiicit illam malitiose. Idem. Quum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 30. de dec. III. 30.]) Si vero post contractum matrimonium aliquis appareat accusator, quum non prodierit in publicum, quando banna secundum consuetudinem in ecclesiis edebantur, utrum vox suae debeat accusationis admitti, merito quaeri potest. Super quo sic duximus distinguendum, quod, si tempore denunciationis praemissae is, qui iam coniunctos impetit, extra dioecesim exsistebat, vel alias denunciatio non potuit ad eius notitiam pervenire, ut puta, si nimiae infirmitatis fervore laborans sanae mentis patiebatur exsilium, vel in annis erat tam teneris constitutus, quod ad comprehensionem talium eius aetas sufficere non valebat, seu alia causa legitima fuerit impeditus, eius accusatio debet audiri. Alioquin, quum rationabiliter praesumatur, quod denunciationem publice factam idem exsistens in ipsa dioecesi minime ignoravit, tanquam suspectus est procul dubio repellendus, nisi proprio firmaverit iuramento, quod postea didicerit ea, quae obiecerit, et ad hoc ex malitia non procedat, quia tunc, etiamsi didicisset ab illis, qui denunciationis tempore siluerunt, claudi non debet eidem aditus accusandi, quoniam, etsi ab impetitione huiusmodi culpa de silentio tali contracta illos excluderet, iste tamen amoveri nequiret, quum culpabilis non exsistat. [Utrum autem etc. cf. c. 44. de test. II. 22. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.] TITULUS XIX. DE DIVORTIIS. CAP. I. Homicidium necessarium non privat spe coniugii, sed machinatio in mortem coniugis sic. Ex concilio apud Wormaciam. Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis [hominibus] consiliata est, et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, et hoc probare [potest], potest ipse vir ipsam uxorem dimittere, et post mortem uxoris, si voluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix poenitentiae absque spe coniugii stet subiecta. CAP. II.

Coniuges propter alterius crimen non separantur, nisi spiritualiter fornicentur, et tunc durat coniugium, eis etiam separatis. Alexander III. Quaesivit a nobis tua fraternitas, utrum mulier pro latrocinio aut quolibet alio crimine a viro suo debeat separari, et alii nubere, et de viro simili modo quaestionem proposuisti, utrum pro quolibet flagitio possit a coniuge dividi, et aliam sibi legitime matrimonio copulare. Nos itaque taliter respondemus, quod mulier pro furto vel alio crimine viri sui, nisi ipse eam ad maleficia sua trahere nitatur, et fidei suae religionem corrumpere velit, ab eo separari non debet, nec alii aliqua ratione copulari. Verum si coniugem suam ad infidelitatis maleficium traxerit, mulier a viro recedere poterit et separari, ita, quod ei nubere alii non licebit, quia, licet separentur, semper tamen coniuges erunt. In viris quoque praesentis sententiae forma servetur. CAP. III. Vir non potest dimittere uxorem sine iudicio ecclesiae, etiam propter impedimentum parentelae notorium. Si fama refert impedimentum coniugii, etiam nemine opponente, episcopus ex officio suo potest de eo inquirere. Si vero impedimentum est notorium, potest episcopus ex officio suo matrimonium separare. Idem Ambianensi Episcopis. Porro de comite Pontini, qui filiam B. de sancto Valerico uxorem suam absque iudicio ecclesiae dimisit propterea, quia eam cognatam fuisse uxoris defunctae proponit, haec prudentia tua cognoscat, quod, si etiam parentela esset publica et notoria, absque iudicio ecclesiae ab ea separari non potuit, quare ipsum ad eam recipiendam, quae petit restitutionem ipsius, districte compellas. Quam si recipere noluerit, eum et superinductam vinculo excommunicationis adstringas. Si qui autem apparuerint, qui matrimonium ipsum legitime velint et possint impetere, causam audias, et eam fine debito decidas. Praeterea de H. qui filiam Adelmi, cognatam suam, duxit [in] uxorem, si hoc publicum est et manifestum, nec apparet aliquis, qui matrimonium velit impetere, id tibi respondemus, quod, non apparentibus accusatoribus, et parentela manifesta seu publica exsistente, quod credibile non est, nisi essent consobrini in primo gradu vel secundo, tui officii interest, matrimonia illa adhibita gravitate dissolvere, quae illicite contracta noscuntur. [Ad haec etc. cf. c. 15. de dec. III. 30.] CAP. IV. Repellitur uxor, petens restitutionem mariti, si notorie fornicata est, et maritus continuit. Idem. Significasti nobis, quod quidam miles in provincia tua, uxore sua sine iudicio ecclesiae [et auctoritate] dimissa pro eo, quod suggestum sibi fuerat, ipsam incestum cum quodam consanguineo suo commisisse, vinculo fuit propter hoc excommunicationis adstrictus. Verum mulier ipsa non continuit, sed sobolem de alio viro suscepit; nec minus postulat viro restitui, asserens, se ab ipso iniuste [fuisse] dimissam, et eundem virum sibi materiam adulterandi dedisse. Unde, quia nos consuluisti, utrum mulier ipsa debeat viro [suo] restitui, et vir ad eius receptionem compelli, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si notorium est, mulierem ipsam adulterium commisisse, ad eam recipiendam praefatus 1439 vir cogi non debet, nisi constaret, ipsum cum alia adulterium commisisse. CAP. V. Matrimonium separatur propter adulterium mulieris, et, si vir postea fornicetur, redintegratur. Et est bonus casus et multum allegabilis. Idem. Ex literis tuis accepimus, quod lator praesentium, V. nomine, olim de tua dioecesi quandam duxit, videlicet Luciam, in uxorem, qui, maligno spiritu instigante, paucis temporibus fuere concordes. Proponebat enim idem V., quod illam per violentiam sibi illatam, metu etiam mediante duxisset. Tu vero una cum capitulo tuo, quum tam minis quam admonitionibus inter eos saepe pacem reformare studeres, ei eos temere segregatos pariter reconciliari coegisses: Tandem vir uxorem suam super crimine fornicationis in iure convenit, quae, nescitur quo ducta spiritu, coepit publice confiteri, quod, quum vir negaret ei in debitis et necessariis providere, crimen compulsa est incurrere memoratum. Quumque diligentius a te fuisset admonita, ne ad suggestionem alicuius vel iniquum consilium illud tam turpe contra se proponeret, ipsa id manifestius asserebat. Sane, tu, convocato capitulo tuo et aliis viris discretis, quum ex eorundem consilio utrique privatim continentiam firmiter iniunxeris observandam, ita, quod caste viverent ab invicem segregati, et ex relatione quorundam perceperis, quod aliam memoratus V. intenderet ducere in uxorem, licet ipsum, ne hoc facere aliquatenus attentaret, monueris diligenter, ipse nihilominus extra civitatem furtim cum alia sponsalia et nuptias temere celebravit. Verum quum factum inquirere laborares, ut secundum illud procederes, supra dictus V. rei seriem, prout factum fuerat, explicans et exponens, ad audientiam nostram dicitur appellasse. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita processit, praetaxatum virum appellatione remota ad legitimam uxorem per excommunicationis sententiam redire compellas, et, iniuncta eidem poenitentia de commisso adulterio cum secunda, priorem maritali affectione ab ipso facias pertractari. [Capellanum etc. cf. c. 1. de sec. nupt. IV. 21. Dat. Laterani.] CAP. VI. Si uxor a viro, lapso in haeresim, propria auctoritate divertit, ad eum reversum redire compellitur; secus, si per iudicium ecclesiae ab eo fuisset separata. Urbanus III. Florentino Episcopo. De illa vero, quae, viro suo labente in haeresim, ipsius consortium sine iudicio ecclesiae declinavit, utrum, revertente illo ad catholicam unitatem, ad redintegrandum matrimomium sit cogenda, videtur nobis, quod mulier, maxime si ea intentione decessit, ut lapsus in haeresim taedio pariter et confusione affectus se ab errore suo converteret, ei, quum reversus fuerit, est reddenda, quae, etiamsi reverti noluerit, compellatur. Si vero iudicio ecclesiae ab eo sine spe matrimomii redintegrandi recessit, ad recipiendum eum nullatenus eam dicimus compellendam. [De uxore vero etc. cf. c. 7. de sepult. III. 28.] CAP. VII. Vinculum coniugale non dissolvitur altero coniugum fidelium in haeresim lapso. Sed si unus infidelium coniugum convertatur ad fidem, et alter noluit sibi cohabitare, vel non sine blasphemia, vel sine peccato mortali, solvitur coniugium, et conversus contrahere poterit. Innocentius III. Ferrariensi Episcopo. Quanto te magis novimus in canonico iure peritum, tanto fraternitatem tuam amplius in Domino commendamus, quod in dubiis quaestionum articulis ad sedem apostolicam recurris, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ut opinio, quam in eis quondam habueras, dum alios canonici iuris peritiam edoceres, vel corrigatur per sedem apostolicam vel probetur. Sane tua nobis fraternitas suis literis intimavit, quod, altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare, quod, utrum possit fieri de iure, per tuas nos duxisti literas consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio respondentes, distinguimus, licet quidam praedecessor noster sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim, vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc casu intelligimus quod ait Apostolus: “Si infidelis discedit, discedat. Frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi,” et canonem etiam, in quo dicitur, quod “contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur.” Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim, vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is, qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare, licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum. Inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit, quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, nunquam amittitur; sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniungibus illo durante perduret. Nec obstat, quod a quibusdam forsan obiicitur, quod fidelis relictus non debeat iure suo sine culpa privari, quum in multis casibus hoc contingat, ut si alter coniugum incidatur. Per hanc autem responsionem quorundam malitiae obviatur, qui in odium coniugum, vel quando sibi invicem displicerent, si eas possent in tali casu dimittere, simularent haeresim, ut ab ipsa nubentibus coniugibus resilirent. Per hanc ipsam responsionem illa solvitur quaestio, qua quaeritur, utrum ad eum, qui [vel] ab haeresi vel infidelitate revertitur, is, qui permansit in fide, redire cogatur. [Dat. Lat. Kal. Maii 1199.] CAP. VIII. Pagani, iuncti in gradu prohibito lege canonica tantum, conversi ad fidem non separantur. Hoc primo. Si paganus prius plures uxores habeat, post fidem susceptam adhaerebit primae. Hoc secundo. Et, si repudiata uxore cum secunda contraxerit, etiam post baptismum dimittet secundam, et adhaerebit primae repudiatae, etiamsi repudiata cum alio contraxisset; secus is fornicata fuisset. Hoc tertio. Idem Tiberiadensi Episcopis. Gaudemus in Domino et in potentia virtutis ipsius, et Patri luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, uberes gratiarum exsolvimus actiones, quod, sicut nobis tuis literis intimasti, diebus istis novissimis ille, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, ut ad Christianam venirent fidem, multorum paganorum cordibus inspiravit. Utrum pagani uxores accipientes in secundo vel tertio, vel ulteriori gradu sibi coniunctas, sic coniuncti debeant post conversionem suam insimul remanere, vel ab invicem separari, edoceri per scriptum apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus, dicens: “Si quis frater infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat,” et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur, (“quid enim ad nos,” secundum Apostolum eundem, “de his, quae foris sunt, iudicare?”) in favorem praesertim Christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores, se deseri timentes, viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, quum per sacramentum baptismi non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur. Quia vero pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Quia vero tam patriarchae quam alii iusti viri ante legem pariter et post legem multas uxores insimul habuisse leguntur, nec contrarium apparet in evangelio vel lege praeceptum, neque pagani subiiciuntur canonicis institutis post inventis, quemadmodum est praemissum: videtur, quod nunc etiam iuxta ritum suum licite contrahant cum diversis, quorum coniunctiones legitimas unda sacri baptismatis non dissolvit, et ita patriarcharum exemplo ad fidem Christi conversi pagani coniugiorum pluralitate gaudebunt. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei Christianae, quum ab initio una costa in unam feminam sit conversa, et scriptura divina testetur, quod propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una; non dixit: “tres vel plures,” sed: “duo,” nec dixit: “adhaerebit uxoribus,” sed: “uxori.” Unde Lamech, qui plures simul uxores legitur habuisse, reprehenditur in scripturis eo, quod ipse primus reprobandam bigamiae speciem introduxit. Licet autem de his non quaesieris, volentes tamen tam te quam alios super his etiam reddere certiores, et quod veritas praevaleat falsitati, sine dubitatione qualibet protestamur, quod Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam, sicut Iacob a mendacio, Israelitae a furto et Samson ab homicidio, sic et patriarchae et alii viri iusti, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur etiam de testimonio veritatis, testantis in evangelio: “Quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur.” Si ergo, uxore dimissa, duci et alia de iure non potest, fortius et ipsa retenta; per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, quum non ad imparia iudicentur, circa matrimonium reprobandam. Ceterum etc. (cf. c. 15. Qui fil. sint leg. IV. 17) Qui autem secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, quum tale repudium veritas in evangelio reprobaverit, nunquam ea vivente licite poterit aliam, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum. In quo casu restitutionem petenti, quamvis de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur, quia secundum Apostolum frater aut soror non est in huiusmodi subiectus servituti. Quodsi conversum ad fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas praedictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Quamvis quoque secundum evangelicam veritatem qui duxerit dimissam moechatur, non tamen dimissor poterit obiicere fornicationem dimissae pro eo, quod nupsit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata. CAP. IX. Non licet relictam fratris in uxorem accipere, et de facto ducta separanda est, nisi aliter ecclesia dispenset. Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt fratribus. Deus, qui ecclesiam suam (Et infra: [cf. c. 11. de vita et hon. III. 1.]) Quia vero in matrimoniis contrahendis dispar est ritus in Livoniensium ecclesia de novo ad fidem catholicam conversorum a nostro, quum in consanguinitate vel affinitate distinctionem canonicam non attendant, et relictas fratrum indistincte sibi consueverint copulare: ne propter hoc a bono proposito retrahantur, quum nec quidam eorum voluerint credere, nisi relictas fratrum eos pateremini retinere, nec vos eos, nisi tales dimitterent, recipere volueritis ad baptisma, propter novitatem et infirmitatem gentis eiusdem concedimus, ut matrimoniis contractis cum relictis fratrum utantur; si tamen, fratribus decedentibus sine prole, ut semen defuncti iuxta legem Mosaicam suscitarent, cum talibus contraxerunt; ne tales sibi de cetero, postquam ad fidem venerint, copulent, prohibentes. [Ad haec] sanctae memoriae beati Gregorii papae, praedecessoris nostri, vestigiis adhaerentes, ne populus Livoniensis a bono, quod coepit, austeriora metuendo recedat, ut in quarta et ulterius generatione matrimonium contrahant, donec in fide plenius solidentur, cum eis auctoritate apostolica dispensamus; non ea intentione concedentes hoc ipsis, ut, postquam firma radice in fide fuerint solidati, talibus coniungantur; nam secundum apostoli verbum, dicentis: “lac dedi vobis potum, non escam,” illis modo, non posteris temporibus tenenda concessimus, ne, quod absit, exuratur bonum, quod adhuc infirma est radice plantatum, sed firmetur potius et usque ad perfectionem fideliter conservetur. Quum autem sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum apostolus protestatur: “Si quis, inquiens, frater infidelem habuit uxorem et haec consentit habitare cum eo, non eam dimittat;” et a paganis, qui constitutionibus canonicis non arctantur (quid enim ad nos secundum eundem apostolum de iis, qui foris sunt, iudicare), in secundo et tertio gradu quoad eos licite contrahatur: in favorem Christianae religionis et fidei a cuius receptione per uxores se deseri timentes, viri possunt facile revocari, fideles, in hoc gradu in infidelitate sibi matrimonialiter copulati, libere possunt et facile remanere coniuncti, quum per sacramentum baptismatis non dissolvantur coniugia sed crimina dimittantur. Ceterum etc. [cf. c. 7. de poenit. V. 38. Dat. XIII. Kal. Mai. Ao. IV. 1201.] TITULUS XX. DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM, ET DE DOTE POST DIVORTIUM RESTITUENDA.

CAP. I.

Separato licite matrimonio dos restituenda est.

Ex concilio habito apud Wormaciam.

Mulieres vero, quum pro aliqua licita causa a propriis viris fuerint separatae, totam dotem praecipimus sibi reddi, quam in die nuptiali receperunt et post expletum annum accipiant alium virum, si voluerint; similiter et vir uxorem. CAP. II. Soluto matrimonio cogitur vir dotem restituere, et bona dividere, quae communiter eis obvenerunt. Urbanus III. Decano, Cantori et Capitulo Lexonensibus. Significavit nobis P. mulier, quod H. quem loco viri tenebat, divortio inter eos solenniter celebrato, dotem suam illicite detinet et reddere contradicit, possessiones etiam, quae ipsis, dum simul viverent, cuiuscunque contractus titulo communiter obvenerunt, ea prorsus exclusa sibi nititur vindicare. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, et non est aliud quod obsistat, ipsum ad restitutionem dotis, et ad divisionem eorum, quae olim communiter habuerunt, districtione ecclesiastica compellatis. CAP. III. Delegatus ad causam matrimonii, si ferat sententiam divortii, pronunciare debet dotem restitui. Et est casus multum allegabilis. Clemens III. De prudentia vestra valde miramur, quod, quum vobis causam matrimonii, quae vertebatur inter H. Pisanum civem et M. mulierem commisissemus canonice terminandum, et vos, consanguinitatem inter eos in sexto vel septimo gradu invenientes, sententiam divortii tulissetis, de dote, quam a viro mulier repetebat, quicquam statuere distulistis. Quia igitur secundum iura vos, qui de matrimonio principaliter cognovistis, et de dote, quae est causa incidens, accessorie cognoscere valuistis et sententialiter diffinire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum H. monitione praemissa cogatis, ut praedictae M. totam dotem suam, sicut canonicum fuerit, restituere non moretur. CAP. IV. Mulier, propter adulterium a viro separata, perdit dotem. Clemens III. Plerumque accidit, ut proponis, quod in parochia tua mulieres a viris suis causa fornicationis recedunt, et sic usque ad mortem ipsorum permanere noscuntur; ipsis vero defunctis, quum a consanguineis, ad quos hereditates eorum perveniunt, dotem suam cum dotalitio suo repetunt, eis audientiam denegant, et nolunt restituere quod reposcunt, ob hanc causam, quia eo ipso se indignas fecisse putantur, quod a viris suis causa fornicationis duxerint recedendum. [Praeterea etc. cf. c. 2. de dilat. II. 8.] Quia igitur quid agendum sit in utroque casu apostolico responso desideras edoceri,] in hoc itaque respondemus, quod, Si mulier ob causam suae fornicationis iudicio ecclesiae aut propria voluntate a viro suo recesserit, nec reconciliata postea sit eidem, eo defuncto dotem vel dotalitium suum repetere non valebit. [In secundo etc. (cf. c. 2. de dilat. II. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1190.] CAP. V. Cogitur mulier ex officio iudicis, donata sibi a viro propter nuptias pro conservatione illiciti matrimonii relaxare, si talis donatio praestet impedimeutum dissolutioni talis matrimonii. H. d. secundum intellectum, qui plus placet Panormitano. Innocentius III. Compostellano Archiepiscopo et universis Episcopis in regno Legionensi constitutis. Etsi necesse sit [ut scandala veniant, vae tamen est homini illi, per quem scandalum venit. Quot enim turbationes et scandala diebus nostris orbi supervenerint universo, hodie plus experimur in facto, quam scriptum reperiamus in libro. Necesse est autem ut veniant scandala, non solum scilicet inevitabile, sed et utile: quoniam in quo deficit malus proficit bonus, et aurum in fornace probatur. Inter cetera vero, in quibus scandalizatur hodie populus Christianus, praecipuum est persecutio paganorum, quae tam in oriente quam in occidente peccatis exigentibus invaluit ultra modum; contra quam utrobique simile quodammodo putaverunt remedium invenire; sed quia Deum ante suum non proposuere conspectum, quod inventum est in remedium in periculum est conversum. Sane in oriente una duobus fuit incestuose coniuncta, in occidente vero unus sibi duas praesumpsit iungere per incestum. Et incestui quidem in oriente commisso non solum consensus, sed et auctoritas clericorum ibi consistentium intercessit. Sed in detestabili copula in occidente contracta, licet non absque quorundam ecclesiasticorum virorum assensu fuerit forsitan attentata, auctoritas tamen ecclesiastica nullatenus intervenit. Volens autem Deus maius peccatum vindicare celerius, et a similibus alios deterrere, tam Conradum quondam marchionem, qui … reginae Hierosolymitanae prius adhaeserat per incestum, gladio, quam Henricum quondam Campaniae comitem, qui ei et in culpa quodammodo et in poena successit, praecipitio, utrumque vero morte impraevisa peremit. Nondum autem in huius iniquitatis auctores in occidente suam exercuit ultionem. Sed quanto longanimius sustinet, tanto forsitan severius vindicabit. Licet autem apostolica sedes quod super hoc fuerat in oriente commissum propter malitiam temporis et persecutionem urgentem dissimulare sit visa, ad vindicandum tamen quod in occidente fuerat attentatum rigore canonicae districtionis est usa. Nam quum ad bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri audientiam pervenisset, quod rex Legionensis filiam carissimi in Christo filii nostri Portugalliae regis illustris incestuose sibi praesumpserat copulare, tam regem ipsum Portugalliae quam incestuose coniunctos excommunicationis sententia innodavit, et Legionense ac Portugalliae regna sententiae supposuit interdicti, unde quod illegitime factum fuerat est penitus revocatum. Verum dictus rex Legionensis ad deteriora manum extendens, sicut is, de quo dicit scriptura: “Vae homini illi, qui post se trahit peccatum quasi longam vestem, et impius, quum venerit in profundum vitiorum, contemnit,” filiam carissimi in Christo filii nostri regis illustris Castellae, neptem videlicet propriam, impudenter sibi contra interdictum ecclesiae copulare praesumpsit. Quod quum ad nostram notitiam pervenisset, dilectum filium fratrem Rainerium, virum scientia et religione pariter reverendum, Deo et hominibus obtentu scientiae et honestatis acceptum, in Hispaniam duximus destinandum, ut iuxta verbum propheticum dissolveret colligationes impietatis; solveret fasciculos deprimentes; qui per Dei gratiam ab omni munere manus excussit ita, ut quod legitur de ipso possit vere referri: “Non fuit qui ditaverit Abraham.” Ipse igitur quum in Hispaniam pervenisset, dictum regem Legionensem semel et iterum ex parte nostra commonuit diligenter, ut a tam detestabili et nefanda copula resiliret, universis colligationibus dissolutis, quae fuerant pro ipsa copula consummanda contractae. Sed quum apud eum nihil prorsus monitis profecisset, certum ei diem assignavit et locum, et quum ipsum etiam ultra terminum exspectasset, in eum se contumaciter absentantem iuxta formam mandati nostri excommunicationis sententiam promulgavit, et regnum Legionense interdicto generali conclusit. In memoratum vero regem Castellae vel terram suam in nullo processit, quum idem rex se mandatis eius exponeret, et quod reciperet filiam suam, si sibi redderetur, proponeret assertive. Quod utrum ex animo fecerit, ille plenius novit, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum. Nuper autem venerabiles fratres nostri Toletanus archiepiscopus et episcopus Palentinus ex parte ipsius regis Castellae, et ex parte Legionensis venerabilis frater Zamorensis episcopus, ad sedem apostolicam accedentes, postulabant, ut cum eodem rege Legionensi et filia dicti regis Castellae deberemus super tam incestuosa copula dispensare; propter quod, nisi specialis illa gratia, quam ad devotionem dicti regis Castellae habemus, motum nostri animi temperasset, in ipsos ita curassemus severitatem ecclesiasticam exercere, quod nulli de cetero temporibus nostris ad nos repudiatas toties et damnatas petitiones afferrent; quum ipsi etiam noverint, quod id ab eodem praedecessore nostro saepius postulatum fuerit, et ab eo inhibitum, non indultum. Tandem vero intelligentes archiepiscopus et episcopi memorati, quod non solum indulgentiam super hoc a nobis, sed vix etiam possent a nobis audientiam impetrare, interdictum in terram regis Legionensis prolatum tandem a nobis postulavere remitti, asserentes, quod ex eo triplex toti regno periculum ab haereticis, Sarracenis et Christianis etiam imminebat. Ab haereticis: quia, quum per interdictum ipsum clausa essent in partibus illis ora pastorum, non poterant fideles per eos contra haereticos instrui, et ad resistendum eis aliquatenus informari; unde, cum ex hoc, tum quia rex Legionensis ab ecclesia se asserens aggravatum, eis minime resistebat, invalescebant contra fideles haeretici, et in regno ipso haereses variae pullullabant. A Sarracenis: quoniam, quum per exhortationes et remissiones ecclesiae Hispaniarum populus consuevisset ad expugnationem paganorum induci, cessante praedicatorum officio populi etiam devotio tepescebat, quia, quum se cum principe suo quoad interdictum eidem videret poenae subiectum, a culpa, cui vel tacendo consenserat, forte se non credebat immunem, propter quod minus circa debellationem Sarracenorum fervebat, ne decederet in peccato. A catholicis: quia, quum clerici laicis spiritualia ministrare non possent, laici clericis temporalia subtrahebant, oblationes, primitias et decimas detinentes, unde, quum clerici ex his pro maiori parte in partibus illis consueverint sustentari, eis subtractis non solum mendicare, sed fodere, et servire Iudaeis in ecclesia et totius Christianitatis opprobrium cogebantur. Videbatur autem difficile petitioni eorum annuere, et sententiam ex animo, ordine et causa latam canonice sine satisfactione congrua relaxare. Ex animo siquidem: quia, sicut Deus perhibet testimonium conscientiae nostrae, ad hoc non nisi iustitiae et honestatis obtentu processimus, quum ex contrario potius contra nos oriri praesumptio potuisset, si tam detestabile facinus duxissemus in patientia tolerandum. Ex ordine: quia dictus frater R. post commonitiones et dilationes legitimas, tandem districtione percussit ecclesiastica contumacem. Ex causa: exemplo, divino videlicet et humano. Divino: quia, quum David in populi numeratione peccasset, Dominus in populum vasa sui furoris effudit, unde idem David dixisse legitur, peccatum Domino confitendo: “Ego sum qui peccavi, ego qui inique egi. Isti, qui oves sunt, quid fecerant? Auferatur, obsecro, facies tua, Domine, ex populo tuo.” Humano: quum iam dictus praedecessor noster (ut non longe petantur exempla) in praedictos Portugalliae et Legionensem reges et regna ipsorum praedictas sententias curaverit promulgare. Esset insuper res mali exempli, quia, si forsan in alia regna similem nos contingeret promulgare sententiam, similis a nobis gratia peteretur, quam si forsitan negaremus, apud nos esse videretur acceptio personarum. Ex hoc etiam de nobis posset apud aliquos oriri suspicio, praesumentibus forte quibusdam, quod ad id moveremur ex causa latenti. Licet igitur ex causis praemissis non videretur dicta petitio admittenda, quia tamen ubi est multitudo in causa, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat, in eo ad petitionem praedictorum archiepiscopi et episcoporum gratiam de communi fratrum nostrorum consilio duximus faciendam, ex quo videbantur impedimenta expressa superius provenire. Relaxavimus ergo non in totum, sed in una parte solummodo interdictum, nec perpetuo, sed ad tempus, quamdiu scilicet nobis placuerit et viderimus expedire, ut probemus interim spiritus, si ex Deo sint, et an (sicut iidem archiepiscopus et episcopi asseverant) sperata inde utilitas sequeretur; sic videlicet, ut in regno ipso divina celebrentur officia, sed decedentium corpora sepulturae ecclesiasticae non tradantur. In quo tamen clericis gratiam facimus specialem, in eo videlicet, ut in coemeterio ecclesiastico cessante solennitate solita tumulentur. Quod licet aliquibus posset absonum forte videri, ut officio restituto sepultura ecclesiastica denegetur, quia, iuxta canonicas sanctiones, cui communicavimus vivo communicare deberemus et mortuo: recte tamen intelligentibus nihil ex hoc incongruitatis occurrit, quum iuxta Lateranensis instituta concilii decedentes ex torneamentis, etsi per poenitentiam reconcilientur ecclesiae, Christiana tamen sepultura priventur. Ut autem non remittere poenam, sed commutare potius videamur, dictum regem Legionensem et memoratam filiam regis Castellae ac omnes principales eorum consiliarios et fautores excommunicationis curavimus sententia innodare, mandantes, ut ad quamcunque civitatem, oppidum vel villam devenerint, nullus ibidem eis praesentibus divina praesumat officia celebrare. Dicto autem rege Castellae et carissimae in Christo filiae nostrae reginae uxori eius dabimus in mandatis, ut, quod stent mandatis nostris, iuratoriam exhibeant cautionem, et vel exprimant in iuramento, quod ad dissolvendam tam illegitimam copulam dent operam efficacem, vel id nos eis faciemus praestito iuramento mandari; nec credimus, quod super hoc se aliquatenus exhibeant contumaces, quum, quod starent mandatis ecclesiae, in manibus praedicti fratris R. (sicut ex literis eiusdem regis apparet) firmiter promisissent, et impendissent causam sufficientem ad copulam huiusmodi consummandam. Quod si forsan (quod non credimus) mandatis nostris noluerint obedire, ipsos et principales eorum consiliarios et fautores excommunicari mandabimus, et quocunque devenerint, divina prohibebimus officia celebrari, ut sic saltem ad mandatum ecclesiae revertantur, iuxta quod legitur in Psalmista: “Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.”] Quia vero castra quaedam, quae idem rex Legionensis dictae filiae regis Castellae in dotem tradidisse proponitur ita, ut, si eam aliqua occasione relinqueret, ipsa cederent in ius eius, impedimentum praestare videntur huiusmodi copulae dissolvendae, quum castra ipsa non tam ob turpem, quam ob nullam potius causam sint data, utpote, quum inter eos matrimonium non exsistat, et ideo nec dos, nec donatio propter nuptias: ne ad commodum ei cedat quod debet in poenam eius potius retorqueri, castra ipsa restitui volumus, et ad id puellam ipsam per excommunicationis sententiam coarctari, auctoritate apostolica decernentes, ut, si ex tam incestuosa et damnata copula proles est vel fuerit quaecunque suscepta, spuria et illegitima penitus habeatur, quae secundum statuta legitima in bonis paternis nulla prorsus occasione succedat. Quod si nec [sic] praedictis rex Legionensis et filia regis Castellae a se invicem iuxta mandatum apostolicum discedere maturaverint in eos districtionem curabimus gravissimam exercere quam ad cautelam praesentibus non duximus literis explicandam. [Ideoque fraternitati etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Iun. 1199.] CAP. VI. Usufructuarius, donans sine consensu domini rem ipsam uxori propter nuptias, non transfert in eam plus iuris quam ipse habebat; idem de eo, qui sub conditione adimente habet rem in hereditatem vel in feudum. Idem Archidiacono S. Andrea de Scotia. Nuper a nobis tua discretio requisivit, si aliqua terra data fuerit alicui non in hereditatem vel feudum, sed tantum sibi, quoad vixerit, possidenda, et ipse postmodum tertiam partem uxori suae in dotem concesserit, utrum eo defuncto praefatam dotem uxor, dum vixerit, habere debeat et tenere, quum ecclesia dotes protegere teneatur viduarum. Postulasti praeterea nostris literis edoceri, si qua terra data fuerit alicui et heredi, quem de uxore legitima procrearet, in heriditatem vel feudum, et ipse, uxori suae quadam parte ipsius in dotem concessa, decesserit postmodum sine prole, an ipsa mulier dotem eandem de iure posset habere, et utrum ecclesia pro ipsa stare debeat in hoc casu, an viro defuncto terra illa sine onere in bona redire debeat concedentis. Nos autem consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum regulariter nullus plus iuris in alium transferre possit, quam eum constet habere, vir, cui terra praedicto modo conceditur, non potest uxori relinquere quod ei non licuit, nisi quoad vixerit, possidere. Nec licet uxori suae partem illius terrae in donationem propter nuptias ex viri concessione tenere, nisi forte donationi illius ille, ad quem spectat dominium illius terrae, voluerit consentire. Quod autem de prima consultatione dicimus, hoc respondemus etiam de secunda. Nam licet ecclesia in causis viduarum se favorabilem debeat exhibere, contra iustitiam tamen non est eis favor ecclesiasticus concedendus. Illud vero te nolumus ignorare, quod uxor dare dicitur viro dotem, vir autem uxori donationem facere propter nuptias secundum legitimas sanctiones. CAP. VII. Vir, agens pro dote, non omnino excluditur ex eo, quod vergat ad inopiam, nec praecise cogitur satisdare ultra facultatem propriam; sed dos sibi assignatur sub cautione, quam praestare potest. Et si per illam cautionem non esset sufficienter provisum consumptioni dotis, deponetur dos apud mercatorem, ut de honesto lucro vir sustineat onera matrimonii. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. inhaerendo verbis literae, et est casus notabilis et quotidianus. Idem Archiepiscopo et Archidiacono Genuensibus. Per vestras nobis literas intimastis, quod, quum magistrum R. super quadam summa pecuniae Ianuensis monetae pro H. paupere, latore praesentium, auctoritate nostra curaveritis convenire, quam idem H. pro dote uxoris suae requirebat ab eo, dictus R. exceptionem opposuit contra ipsum, quod videlicet uxorem suam a se repulerat, et quod tacita veritate super hoc nostras literas impetraverat; quia, quum super eadem dote iam alia vice coram vestrae civitatis consulibus quaestio mota esset, ipsi iuxta consuetudinem terrae pronunciaverunt, ut, quoniam idem H. ad inopiam vergere videbatur, dos illa non assignaretur eidem, nisi cautionem idoneam de ipsa non peritura praestaret; unde vos, communicato prudentum virorum consilio, ei, ut de salvanda dote caveret et uxorem suam reciperet, praecepistis, et, donec id posset facere, dos ipsa deponeretur, si vellet, in secretario ecclesiae Ianuensis. Quod quum implere non posset, ad instantiam eius nobis haec rescribere curavistis. Quum ergo satis possit ei modicum credi dotis, cui creditum est corpus uxoris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dotem assignari faciatis eidem sub ea quam potest cautione praestare, vel saltem alicui mercatori committi, ut de parte honesti lucri dictus vir onera possit matrimonii sustentare, ne occasione dotis detentae uxor a viro dimissa, seu vir, qui dimisit uxorem, adulterii reatum incurrat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.] CAP. VIII. Haec decretalis satis se ipsam summat. Gregorius IX. Donatio, quae constante matrimonio inter coniuges dicitur esse facta, ex qua alter locupletior, et pauperior alter efficitur, firmitatem non habet, nisi donatoris obitu confirmetur; quae tamen penitus evanescit, si revocetur ab eo tacite vel expresse, vel qui donatum accepit prius debitum naturae persolvat. Sane soluto matrimonio, sicut dos ad mulierem, sic et donatio propter nuptias redit ad virum, nisi de consuetudine secus obtineat, vel ex pacto de lucranda dote vel donatione propter nuptias, quod aequale sit, quum hinc inde contrarium inducatur. TITULUS XXI. DE SECUNDIS NUPTIIS. CAP. I. Secundae nuptiae non benedicuntur, et benedicens puniendus est. Alexander III. Capellanum nihilominus, quem benedictionem cum secunda tibi constiterit celebrasse, ab officio beneficioque suspensum cum literarum tuarum testimonio appellatione cessante ad sedem apostolicam nullatenus destinare postponas. [Dat. Laterani.] CAP. II.

Dubitans de morte coniugis, nisi prius certificetur, contrahere non debet, et, si contraxit, reddat, sed non exigat debitum. Et si postmodum sciat primam vivere, dimittat secundam. Abbas Siculus.

Lucius III. universis Christianis in captivitate Sarracenorum positis.

Dominus ac redemptor noster (Et infra:) Sane, super matrimoniis, quae quidam ex vobis nondum habita obeuntis coniugis certitudine contraxerunt, id vobis auctoritate apostolica respondemus, ut nullus ex vobis amodo ad secundas nuptias migrare praesumat, donec ei firma certitudine constet, quod ab hac vita migraverit coniux eius. Si vero aliquis vel aliqua id hactenus non servavit, et de morte prioris coniugis adhuc sibi existimat dubitandum: ei, quae sibi nupsit, debitum non deneget postulanti, quod a se tamen noverit nullatenus exigendum. Quodsi post hoc de prioris coniugis vita constiterit, relictis adulterinis illicitisque complexibus ad priorem sine dubio coniugem revertatur. CAP. III. Si unus ex coniugibus fuit alias benedictus, non debent coniuges de novo benedici. Urbanus III. Vigiliensi Episcopo. Vir autem vel mulier, ad bigamiam transiens, non debet a presbytero benedici, quia, quum alia vice benedicti sint, eorum benedictio iterari non debet. CAP. IV. Mulier, nubens infra annum lugubrem, infamiam non incurrit. H. d. cum sequenti Abbas Siculus. Idem Exonensi Episcopo. Super illa vero quaestione, qua quaesitum est, an scilicet mulier possit sine infamia nubere infra tempus luctus secundum leges diffinitum, sollicitudini tuae respondemus, quod, quum Apostolus dicat: “mulier, viro suo mortuo, soluta est a lege viri sui” et “in Domino nubat cui voluerit” per licentiam et auctoritatem Apostoli eius infamia aboletur. CAP. V. Summatur ut praecedens. Innocentius III. P. nobili mulieri. Quum secundum Apostolum mulier, mortuo viro suo, ab eius sit lege soluta, et nubendi cui vult, tantum in Domino, liberam habeat facultatem: non debet legalis infamiae sustinere iacturam, quae, licet post viri obitum infra tempus luctus, scilicet unius anni spatium, nubat, concessa sibi tamen ab Apostolo utitur potestate, quum in his praesertim saeculares leges non dedignentur sacros canones imitari. Quum igitur ad secunda disponas vota transire, sciens, quod nubere melius est quam uri, tuum in Domino propositum commendamus, et ne id tibi vel ei qui te duxerit in iacturam vel infamiam ab aliquo imputetur auctoritate praesentium expressius inhibemus, quum concessam tibi ab apostolo nubendi tantum in Domino liberam habeas facultatem. FINIS LIBRI QUARTI. LIBER QUINTUS.

TITULUS I.

DE ACCUSATIONIBUS, INQUISITIONIBUS ET DENUNCIATIONIBUS.

CAP. I.

De persona accusatoris prius quaerendum est in iudicio. Felix Papa. Si legitimus non fuerit accusator, non fatigetur accusatus, [quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent etc.] CAP. II. A denunciatione repellitur is, qui non praemersuit. Idem Episcopis per Galliam constitutis. Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, accussatus fuerit, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit: non olim, sed nunc ad summos primates causae eius canonice deferantur, [qui in congruo loco intra ipsam provinciam etc.] CAP. III. Criminatio praelati debet tractari coram illis, quorum interest. Gregorius Duci Campaniae. Illa praepositorum (Et infra:) Si vero aliquis est de monasterio praedicti abbatis, qui possit aliquid dicere, quod ad culpam reatumque eius pertineat: nos [hoc non negligi, sed magis una quidem] cum eis, quorum interest, causam [omnino] districte [et sollicite] volumus perscrutari, ut vel condemnetur, vel absolvatur. [Si autem nullus inveniri potuerit etc.] CAP. IV. Qui de aliquo crimine accusatur vel denunciatur, interim promoveri non potest. Idem Constantiae Augustae. Omnipotens Deus: (Et infra:) [Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missam facere praesumpsit, propter Deum irriquisita praeterire non possum. Sed opto et Dominum deprecor, quatenus nihil in eo pro his, quae dicta sunt, valeat inveniri, et sine periculo animae meae causa ipsius terminetur. Prius tamen, quam haec cognoscantur, serenissimus dominus discurrente iussione praecepit, ut eum venientem cum

1461 honore suscipiam. Et] Valde grave est, ut vir, de quo tanta et talia nunciantur, quum ante requiri et discuti debeant, honoretur. [Et si episcoporum causae etc.] CAP. V. Episcopus per exceptionem criminis illum ab accusatione 

sua repellere non potest, quem ante a sua familiaritate neglexerit separare. Paschalis Papa. Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat,

quos, antequam se ab eis impetendum cognosceret, a sua communi familiaritate neglexerit separare. CAP. VI. Absolutus de certo crimine, de eodem iterum accusari non potest.

Ex concilio Maguntino. De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, non potest accusatio replicari. CAP. VII. Cohabitantes inimicis accusati ab accusatione repelluntur. Stephanus Papa. Repellantur [etiam] ab accusatione cohabitantes inimicis,

[et omnes laici,] quia infestationes blasphemiae affectio solet amicitiae incitare. [Nec illi in vestra suscipiendi sunt accusatione etc.] CAP. VIII.

Ponit poenitentiam accusatoris calumniosi, quum sequitur inde mors vel membri debilitatio. Ex Brocardico libro XLIV. Accusasti aliquem, et per tuam accusationem occisus est: nisi pro pace hoc feceris, XL. dies in pane et aqua, quod carina vocatur, cum septem sequentibus annis poeniteas. Si autem per tuam delaturam debilitatus est: per tres debes quadragesimas [per legitimas ferias] poenitere. CAP. IX. Super notorio procedit iudex nemine accusante. Augustinus super Genesi de morte Abel. Evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris. CAP. X. Laici vel inimici clericos accusare non possunt. Alexander III. Gaitano Electo. Quum P. Manconella presbyter ex una parte, et Bonus presbyter et I. Bonus Cocti laicus frater eius ex altera, in nostra essent praesentia constituti, eundem I., quia laicus erat, in iam dicti P. accusationem non duximus admittendum. Quumque praefatus B. eundem P. super crimine simoniae constantius accusaret, nos eum, quia in testimonium illius causae adductus fuerat, et quia praedictus I. frater eius ipsum P. coram te prius accusaverat, ab accusatione repulimus, praesertim quum frater P. memoratum B. antea de causa consimili accusasset. Unde quoniam unus post alterum praedictum P. instanti vicissitudine accusabant, neutrum ad eius accusationem admisimus, sed utrique presbytero de obiectis criminibus purgationem duximus indicendam. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus uterque illorum cum tribus sacerdotibus faciat se purgare. Purgatores etc. (cf. c. 7. de purg. can. V. 34.) CAP. XI. Monachus accusare potest abbatem, et de bonis monasteriis expensas litis necessarias habebit. Idem Vigoriensi Episcopo. Ex parte tua †huiusmodi quaestio nobis fuit proposita, utrum monachi in accusatione abbatum suorum aliquatenus sint admittendi. Super quo utique Prudentiae tuae taliter respondemus, quod monachi, nisi alia manifesta et rationabilis causa impediat, eo, quod de obedientia et subiectione abbatis esse noscuntur, ab eius accusatione sunt nullatenus repellendi: licet alios accusare non possint. Quibus siquidem, quum proprium non habeant, de rebus monasterii expensae debent necessariae, donec causa debitum finem accipiat, ministrari. [De confirmationibus etc. (cf. c. 2. de confirm. II. 30.)] CAP. XII. Presbyter ebriosus, missam celebrans non praemissa digestione, ecclesia privari debet. H. d. ut conveniat omnibus lecturis. Idem. Si constiterit, quod saepe dicto D. praescripta ecclesia non perpetuo concessa, sed ad tempus fuerit commendata, et de vinolentia, et quod in taberna pernoctaverit, ita, quod altera die, nulla praemissa dormitione, missam cantasset: (Et infra:) Sed etiam Si de hoc rationabiliter convictus fuerit in iudicio ante episcopum vel archiepiscopum suum, sive accusatus, vel ad rationem positus sine coactione coram pluribus fuerit confessus, ei nullius appellatione obstante super eadem ecclesia perpetuum silentium imponatis, ipsum ab impetitione B. desistere compellentes. Ceterum si eidem D. fuit ecclesia ipsa canonice concessa et tradita, et postea de crimine aliquo non fuit convictus, propter quod de iure debeat spoliari, vel post appellationem, sicut aliquando allegavit, ecclesia illa fuerit spoliatus: ipsam ei faciatis restituti et in pace dimitti. CAP. XIII. Inimicus etiam a voluntaria exceptione repellitur. Idem. Meminimus iam pridem tibi praecipiendo mandasse, ut dilectae filiae nostrae C. abbatissae monasterii S. Zachariae, cuius electionem confirmavimus, munus benedictionis impendere procurares. Sed quia H. pro altera parte ad nostram praesentiam accessit, a te exinde ad nostram audientiam appellavit, proponens, quod de simonia accusaret eandem, et ideo mandatum nostrum distulisti effectui mancipare. Quia vero te non decet in hac parte appellationi eiusdem H. deferre, quum non liceat laicis contra clericos aut monachos testimonium ferre, et quum idem H. illius manifestus fuerit inimicus, et contra eam testimonium tulerit: nos, si bene meminimus, eandem abbatissam benedici mandavimus, et adhuc appellatione remota per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum inde fueris requisitus, praefatae abbatissae contradictione et appellatione cessante munus benedictionis non differas impartiri. CAP. XIV. Dicens, se aliquem accusaturum coram iudice, ante inscriptionem potest sine poena desistere, et non accusare; sed ei desistenti silentium imponitur in perpetuum. Et secundum hoc summarium iste textus est notabilis. Abbas. Innocentius III. Archiepiscopo Bisuntino. Licet in beato Petro †Apostolorum principe ligandi atque solvendi nobis a Domino sit attributa facultas, quam in subditos iuxta suorum exigentiam meritorum exercere libere debeamus: exemplo tamem illius, qui omnes salvat, et neminem vult perire, libentius ad solvendum intendimus quam ligandum, etsi nonnullae sint culpae, in quibus est culpa relaxare vindictam. Sane, quum olim ex literis B. decani sancti Stephani, et T. I. et M. canonicorum ecclesiae Bisuntinae ad apostolicae sedis audientiam pervenisset, te varia crimina commisisse, ac ab eis fuisses per easdem literas super periurio, crimine simoniae et incestus delatus: felicis recordationis Clemens Papa praedecessor noster, servata iudiciaria gravitate, tibi certum terminum assignavit, quo responsurus obiectis apostolico te conspectui praesentares. Quum autem tu iuxta tenorem factae tibi citationis ad sedem apostolicam accessisses, te et dilectis filiis I. et O. archidiaconis apud sedem apostolicam constitutis, exspectavimus aliquamdiu, si qui forsan contra te procederent, et quae de te literis intimaverant proponerent inscribendo. Ceterum quum nec ullus appareret, qui te ita impeteret de praedictis, ne aliquid de contingentibus omittere videremur, ab I. et O. archidiaconis in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis quaesivimus diligenter, si quid super praemissis adversus te pro se vel pro aliis proponere vellent, et quod scripserant legitime demonstrarent. Ipsi autem, quod non proposito accusandi haec scripserant, responderunt; sed quia tu super quibusdam incorrigibilis videbaris, quaedam de te apostolicae sedi duxerant intimanda; sed nuncius, qui pro literis accesserat impetrandis, mandati formam excessit. Nos igitur, famae tuae consulere cupientes, dictis canonicis contra te super praedictis silentium duximus imponendum, ne te de cetero eis super his accusare liceat vel etiam infamare, illius sequentes exemplum, qui quum mulieri dixisset: “nemo te condemnavit, mulier?” et illa: “nemo, Domine,” “nec ego,” inquit, “te condemnabo; vade iam amplius noli peccare.” Quia vero praedicti canonici citra vinculum inscriptionis desistere voluerunt, eis de iuris permissione id non duximus imputandum. Ne autem in absolutione tua minus canonice procedere videamur, quamvis potius in odore bonae opinionis coepiscoporum nostrorum, quam eorum infamia delectemur: venerabili fratri nostro Cabilonensi episcopo et dilecto filio abbati de Firmitate inquisitionem famae tuae duximus committendam. [Dat. Romae etc. IV. Id. Iun. 1198.] CAP. XV. Ad prosequendam accusationem criminalem non admittitur procurator, licet poseet allegare causam absentiae, seu alias exceptiones, non tangentes crimen propositum: et qui iuravit stare mandato alicuius, non admittitur ad accasandum illum, si virtute iuramenti sibi fuit iniunctum, ut non accusaret. H. d. et ad hoc solet allegari, et in hoc est valde vulgatum. Idem Sancteburgensi Archiepiscopo. Veniens [olim] ad sedem apostolicam dilectus filius A. Pragensis canonicus contra venerabilem fratrem nostrum Pragensem episcopum inter alia proposuit coram nobis, quod, quum esset filius sacerdotis, in ecclesiam fuerat Pragensem intrusus, et contra eiusdem ecclesiae privilegium, imperiale ei liberalitate concessum et per sedem apostolicam confirmatum, homagium dilecto filio nobili viro duci Bohemiae praestitisset, et regalia recepisset ab eo, sic subiiciens Pragensem ecclesiam servituti. †[Proposuit etiam, quod uxoren evidenter haberet, de qua filios generavit; quod sigillum adulterinum confaxit; quod sit ebriosus, fornicator, publicus histrio, ita quod quadam vice cum duobus ioculatoribus contra tres dios histriones certamine initio, enormiter fuit laesus innaso, et eo fere, sicut apparet hodis, mutilatus, et unus reliquorum triumioculatorum, contra quos decertabat, qui ibidem interiit, ab eo creditur interfectus. Ad hoc subiunxit idem A., quod thesauro ecclesiae Pragensi usque ad mille marcas per eum male distracto, consulariis ipsius ducis usque ad quinquaginta villas et amplius conferre non timuit in grave Pragensis ecclesiae detrimentum, et ipsi duci notabile quoddam castrum dedit, quod eidem ecclesiae pietatis intuitu fuerat ab O. quondam Bohemiae duce collatum.] Unde praedictum episcopum ad festum Resurrectiomnis dominicae proximo praeteritum peremptorie nos meminimus citavisse. Idem vero episcopus ad suam excusationem viarum discrimina, consecrationem chrismatis imminentem, et quod filius nobilis viri Bohemiae principis esset per ipsum baptizandus tunc temporis, per nuncios et literas allegavit. Licet autem excusationes huiusmodi, sicut erant, frivolas aestimantes ipsum reputavimus contumacem, nec procuratores eius in causa possemus recipere criminali: eis tamen dilectos filios nostros G. sancti Angeli et H. sancti Eustachii diaconos cardinales concessimus auditores, ut, si possent, illum aliquatenus excusarent. Quumque praedictus A. coram eis repetiiset obiecta, ei fuit ex adverso responsum, quod, quum olim super hoc ad venerabilem fratrem nostrum Magdeburgensem archiepiscopum literae fuerint impetratae, idem A., qui contra episcopum solus agebat, in obiectorum se videns probatione deficere, depositis vestibus et pedibus nudis ad pedes eius se humiliter prosternens, veniam postulavit, et, quod adversus eum calumniose processerat, est confessus. Ceterum quum super hoc mandate stare eiusdem archiepiscopi iuravisset, ipse praecepit eidem sub debito praestiti iuramenti, ut contra eundem episcopum de cetero proponere talia non auderet. Quum igitur nobis ex ipsius A. confessione constaret, ipsum iuramentum huiusmodi praestitisse, ac tale recepisse mandatum: super impetitione dicti episcopi silentium ei duximus imponendum, propter contumaciam tamen eidem episcopo citationem et purgationem propter infamiam indicentes. CAP. XVI. Denunciator criminis non se inscribit, quia ad correctionem tendit; accusator autem inscribit, quia tendit ad poenam; excipiens vero inscribit ad poenam extraordinariam, si per exceptionem deiicitur ab obtento, alias secus. Hoc primo. Secundo dicitur, quod, dum discutitur de crimine per modum exceptionis, potest intervenire procurator. Idem Priori sancti Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano. Super his, de quibus nos consulere voluistis, inquisitioni vestrae breviter respondemus, quod tribus modis valet crimen opponi, denunciando, excipiendo et accusando. Quando crimen in modum denunciationis opponitur, non est inscriptio necessaria; sed, quum in modum accusationis obiicitur, oportet inscribi, quoniam ad depositionem instituitur accusatio, sed ad correctionem est denunciatio facienda. Quum autem excipiendo fuerit crimen obiectum, distinguendum est, quare opponatur, et quando. Si autem obiicitur, ut ab accusatione vel testificatione aliquis repellatur, non est inscribi necesse. Sed quum opponitur, ut quis a promotione officii vel beneficii excludatur, si ante confirmationem obiicitur, non cogitur quisquam inscribere, quia crimen, hoc modo probatum, impedit promovendum, sed non deiicit iam promotum. Post confirmationem vero, quum scilicet ordinandus fuerit aliquis aut etiam consecrandus, quia etiam ab obtinendo repellit, et deiicit ab obtento, ad extraordinariam quidem poenam secundum arbitrium iudicis discreti, citra vinculum tamen inscriptionis, est excipiens adstringendus, si defecerit in probando, pro eo, quod, crimine sic probato, perdit quod per electionem et confirmationem ei fuerat acquisitum; sed ob hoc prius habita non amittit. Licet enim agatur de crimine, non est tamen huiusmodi quaestio criminalis, unde per procuratorem potest rite tractari. Ad hoc etc. (cf. c. 8. de poenis V. 37.) [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr.Ao. V. 1203.] CAP. XVII. Generales inquisitores, si non servaverunt debitum inquisitionis ordinem, prudenter et caute se corrigere debent. Hoc primo. Secundo ponit formam iuramenti, quam inquisitores exigunt ab inquisitis. Idem Versellensi Episcopo et Abbati de Tileto. Qualiter et quando †debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus novi et veteris testamenti colligitur evidenter, ex quibus super hoc postea processerunt canonicae sanctiones. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: “quid haec audio de te? redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare.” Et in Genesi Dominus ait: “descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.” Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum, quum subditus, verum etiam, quum praelatus excedit, si per clamorem et famam excessus eius ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam ferat delinquentis, non tamen sit idem actor et iudex, sed, quasi deferente fama vel denunciante clamore, officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit diligenter observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationis ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamen caverent, ne delinquerent insolenter, contra utrumque morbum invenientes congruam medicinam, ut videlicet accusatio criminalis, quae ad diminutionem capitis, id est ad degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inquisitio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ut in tantum iam clamor adscenderit, quod diutius sine scandalo dissimulari non possit, nec sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus non ex odii fomite, sed ex caritatis procedatur affectu, quatenus, si gravis fuerit excessus, et si non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum evangelicam veritatem a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Si circa venerabilem fratrem nostrum Novariensem episcopum debitum inquisitionis ordiinem observastis, intentionem et discretionem vestram in Domino commendamus. Si vero qualibet occasione praetermisistis eundem, ne levi compendio ad grave dispendium veniatur, adhuc ipsum ordinem tempore opportuno volumus observari, ne inde nascantur iniuriae, unde iura nascuntur. Ideoque mandamus, quatenus ad conscientiae vestrae iudicium recurrentes, si forte contra praescriptum ordinem tanquam homines excessistis, non pudeat vos errorem vestrum corrigere, qui positi estis, ut aliorum corrigatis errores, quoniam apud iudicem districtum, in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, ita videlicet, ut inveniatis occasionem aliquam congruentem, per quam, ne vestra vilescat auctoritas, quanto cautius et prudentius poteritis, supersedeatis ad praesens, quoniam ex his, quae inordinate sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Si vero praescriptum ordinem custodistis, volumus et mandamus, quatenus, omni gratia et timore postpositis, Deum solum habentes prae oculis, via regia incedentes, sine personarum acceptione in hoc negotio procedatis iuxta formam, quam vobis in aliis literis duximus exprimendam, nec timeatis aliquem hominem contra Deum, sed Deum potius supra omnem hominem metuatis. Formam vero iuramenti, quam a clericis Novariensibus super inquisitione facienda in hoc negotio recepistis, in similibus volumus observari, ut videlicet iurent clerici, quod super his, quae sciunt vel credunt esse in sua ecclesia reformanda tam in capite quam in membris, exceptis occultis criminibus, meram et plenam dicant inquisitoribus veritatem. (Et infra:) Constitutiones vero, quas ad correctionem excessuum, et reformationem morum vos non tam fecisse, quam innovasse cognovimus, adprobamus, volentes, ut eas faciatis a clericis laudabiliter exerceri, praecipientes ex parte nostra praelatis, etc. (cf. c. 17. de iudic. II. 1.) [Dat. IV. Kal. Febr. 1206.] CAP. XVIII.

Si is, contra quem inquiritur, iuravit respondere tantum ad interrogata, post confessionem auditur volens probare excusationes, quae confessionem non perimunt, sed exponunt; secus si iuraverit, plenam et meram veritatem dicere. Idem Archiepiscopo Arelatensi et Vallis magnae Abbati. Quum dilecti filii Cisterciensis abbas et P. et R. monachi Fontis frigidi, apostolicae sedis legati, ad ecclesiam Agathensem accessissent, ut in ea legationis officium exercerent, quia de venerabili fratre nostro Agathensi episcopo per frequentem clamorem multa sibi fuerant insinuata sinistra, voluerunt descendere ac videre, si clamorem opere complevisset; †ideoque tam episcopum quam canonicos iuramenti vinculo adstrinxerunt, ut super statu ecclesiae sibi dicerent veritatem. [Qui depositiones eorum redactas in scriptis, quum idem episcopus appellasset, ad nostram praesentiam destinaverunt, praefigentes eidem episcopo terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentaret, mandatum apostolicum recepturus. Idem autem episcopus ad praesentiam nostram accedens, postquam confessiones suas et aliorum depositiones audivit, nisus est se multipliciter excusare, suas nobis excusationes in scriptis assignans. Nos igitur, habito cum fratribus nostris consilio diligenti, praefatum episcopum ab administratione Agathensis ecclesiae duximus suspendendum pro eo, quod in quibusdam eum culpabilem deprehendimus, et confessiones ipsius contra eum prima facie faciebant, reddentes nobis eum de iure suspectum, quum nondum suas excusationes probaverit, quas tamen se probaturum firmiter promittebat.] Quia vero nobis non constitit, sub qua forma episcopus cum canonicis Agathensibus coram dictis legatis praestiterit iuramentum, utrum videlicet ita iuraverit, ut super statu ecclesiae plenam et meram diceret veritatem, an ita, ut ad inquisita veraciter responderet: discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus eisdem legatis ex parte nostra in virtute obedientiae districte mandetis, ut, sub qua forma iuramentum praestiterit vobis studeant fideliter intimare. Et si secundum responsionem eorum sub secunda forma iuraverit, aut ipse coram vobis sufficienter probaverit, se sub illa forma iurasse, aut per depositiones testium, quos produxit apud sedem apostolicam constitutus, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, aut etiam aliorum: quum depositiones illae non fuerint publicatae, nec ipse productioni testium renunciare curaverit, quoniam secundum eandem non teneretur ex debito iuramenti nisi ad quaesita solummodo respondere, vos excusationes suas, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, diligenter audire curetis. Et si eas probaverit evidenter, quum excusationes huiusmodi confessiones eius non perimant, sed exponant, quae tales sunt, ut et ad bonum et malum valeant retorqueri, et ideo iudicari debent ex causa: eum sublato appellationis obstaculo penitus absolvatis, quum, etsi repertus sit culpabilis in quibusdam, ex labore tamen et pudore punitus, quos propter hanc causam incurrit, huiusmodi levis culpa leviter ei valeat indulgeri. Quodsi excusationes illas super dilapidatione, naufragio et simonia sufficienter probare nequiverit, aut sub prima forma iuraverit, quum secundum eandem nec veritatem tacere, nec admiscere debuerit falsitatem: vos, non obstantibus excusationibus illis, quas de novo proposuit coram nobis, quum in confessionibus suis nullam omnino de illis fecerit mentionem, quamvis firmiter asseruerit, quod plures ex illis legatis praedictis exposuit, quas ipsi scribere non curaverunt, quum hoc per se probare non posset, tanquam qui solus examinabatur ab illis, eum sublato cuiuscunque contradictionis et appellationis obstaculo ab administratione Agathensis ecclesiae removere curetis, [facientes eidem ecclesiae cum consilio legatorum ipsorum de persona idonea per electionem canonicam provideri etc. Dat. VIII. Kal. Iun. Ao. VIII. 1205.] CAP. XIX. De veritate criminum non inquiritur, nisi prius constet de infamia, et tunc non inimici vel periuri, sed inonei viri ad prosequendam inquisitionem et ad testimonium admittuntur, et, non probato crimine, indicitur infamatis purgatio. Idem Archiepiscopo Terraconensi et Abbati sanctae Mariae de Populeto et Archidiacono Barchinonensi. Quum oporteat episcoporum †[secundum Apostolum habere bonum testimonium et ab iis, qui sunt intus, et ab iis, qui sunt foris, et secundum legem divinam indumentum ipsius de cocco bis tincto et bysso retorta debeat esse contextum, si aliquando rumor sinister contra episcopum aliquem ad apostolicas aures ascendit, ex sollicitudine officii pastoralis tenemur descendere, ac videre, utrum idem clamorem opere consummaverit.] Sane, venientibus ad apostolicam sedem dilectis filiis G. Grossi et H. canonicis Vicensibus et multa gravia et enormia contra venerabilem fratrem nostrum Vicensem episcopum proponentibus coram nobis, quia illa non debebamus sub dissimulatione transire, vobis, frater archiepiscope et fili archidiacone, inquisitionem illorum duximus committendam, illius imitantes vestigia, qui, quum haberet villicum, et ille diffamatus fuisset apud eundem, quia dissipasset bona ipsius, cum eo posuit rationem. Verum dictus episcopus, antequam ad ipsum vestra citatio pervenisset, ad praesentiam nostram accedens proposuit coram nobis, quod illi, qui enormia illa de ipso nobis suggesserant, typo malitiae potius quam iustitiae zelo ducti, nobis huiusmodi intimarunt, quum ipsi eius sint inimici manifesti, et cum eius hostibus conversentur, consanguineosque suos ac complices intendant ad testificandum producere contra ipsum, qui ad denunciandum seu testificandum admitti non debent aliqua ratione, utpote iuramenti praestiti transgressores, et aliis criminibus irretiti. †Ne vero per leve compendium ad grave dispendium veniatur, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quod, nisi super praedictis famam ipsius laesam esse noveritis, vos ad inquisitionem illorum non subito procedatis. Quodsi ad inquisitionem fuerit procedendum, praedictos vel alios, quos ipsius esse constiterit inimicos, nec ad prosequendam inquisitionem, nec ad perhibendum testimonium contra ipsum episcopum admittatis; sed per viros idoneos super his, quae gesta sunt, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil grave probatum fuerit contra ipsum, vos purgationem canonicam indicatis eidem. [Quod si aliquis etc. Dat. Ferentini Kal. Sept. Ao. IX. 1206.] CAP. XX. A renunciatione repellitur publicus concubinarius, excommunicatus et conspirator, et is, qui non praemonuit. Idem. Quum dilectus filius (Et infra:) Inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et Si vobis constiterit, praedictos, quorum nomine sunt excessus huiusmodi de episcopo nunciati, publice concubinarios tunc fuisse, propter quod in eos fuit excommunicationis sententia promulgata, vel praefatum episcopum de iam dictis excessibus non fuisse praemonitum ab eisdem, vel ipsos conspirasse in eum, a denunciatione ipsa penitus repellatis eosdem. Alioquin audiatis quae fuerunt hinc inde proposita, eidem episcopo auctoritate nostra nihilominus prohibentes, ne super his, super quibus ad audientiam nostram fuerit legitime appellatum, praefatos clericos indebite gravare praesumat, donec causa supra dicta iuxta formam mandati nostri fuerit terminata. CAP. XXI.

Crimen, probatum per modum inquisitionis, regulariter poena ordinaria non punitur; sed, si impedit ordinis exsecutionem, fit depositio, sicut in accusatione. Et si impedit tantum beneficii retentionem, fit privatio a beneficio, nec poterit iudex hanc poenam moderari. H. d. usque ad §. Tertiae, secundum verum intellectum, non bene declaratum per scribentes. – (§. 1.) Contra non infamatum super veritate criminum inquiri non debet, etiamsi libellus famosus contra eum oblatus fuerit in secreto; nec super principali creditur testi, qui iuratus dicit se illius, contra quem inquiritur, inimicum. Idem, si hoc dicit ante iuramentum, nisi praesumatur hoc dixisse in fraudem. H. d. usque ad §. Quaesivisti. – (§. 2.) Non punitur quis de crimine, de quo non constat, nisi per famam et testium credulitatem, et per dicta paucorum non debet quis apud iudicem infamatus reputari. H. d. usque ad finem. Idem Episcopo Gebennensi et N. Valentinensi. Inquisitionis negotium, quam de venerabili fratre nostro episcopo et canonicis Valentinensibus vobis commisimus terminandam, †sine conscientiae scrupulo exsequi cupientes, apostolico petiistis oraculo edoceri, utrum eorum publicanda sint dicta et nomina, quos interrogari contingit, prout de testibus in publicis causis fieri consuevit; an sola dicta eorundem publicari sufficiat, nominibus tacitis, quum idem episcopus et canonici manifeste sciant, qui fuerint inquisiti; et utrum contra dicta eadem debeant exceptiones seu replicationes admitti, quum contra personas dicentium admittantur. Ad quod breviter respondemus, non solum dicta, sed etiam ipsa nomina, ut quid a quo sit dictum apparent, publicanda, et exceptiones seu replicationes legitimas admittendas, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Secundo quaesivistis, quid [a] vobis sit statuendum, si contra quempiam per inquisitionem probatum fuerit tale crimen, quod deponeret accusatum criminaliter et convictum. In quo quidem duximus distinguendum, utrum sit tale videlicet crimen, quod ordinis exsecutionem suscepti aut retentionem beneficii etiam post peractam poenitentiam impediret, puta si homicidium commisisset, vel adeptus esset ordinem aut beneficium vitio simoniae. Quo casu erit, sicut in accusationis iudicio, procedendum; alioquin secundum personae merita et qualitatem excessus poenam poterit iudicantis discretio moderari. §. 1. Tertiae dubitationis articulus continebat, utrum, quum duo vel plures iurati affirmant, aliquem crimen aliquod eisdem videntibus commisisse, de quo tamen aliqua infamia non laborat, aliquam illi poenam infligere debeatis, et utrum ad petitionem quorandam, quasdam cedulas vobis occulte tradentium infamationem episcopi continentes, sit ad inquisitionem eorum, quae in ipsis continentur cedulis, procedendum; et an fides eorum dictis debeat adhiberi, qui, post iuramentum interrogati secreto, utrum sint eorum, de quibus inquiritur, inimici, respondent, quod non diligunt illos, vel directe inimicos se asserunt eorundem, aut etiam ante iuramentum id publice confitentur, nullas tamen inimicitiarum causas probabiles ostendentes. Ad haec autem pariter respondemus, nullum esse pro crimine, super quo aliqua non laborat infamia, seu clamosa insinuatio non processerit, propter dicta huiusmodi puniendum, quin immo super hoc depositiones contra eum recipi non debere, quum inquisitio fieri debeat solummodo super illis, de quibus clamores aliqui praecesserunt. Nec ad petitionem eorum, qui libellum infamationis porrigunt in occulto, procedendum est ad inquisitionem super contentis ibidem criminibus faciendam, aut etiam adversus eos, contra quos fit inquisitio, fides adhibenda est dictis eorum, qui post iuramentum vel ante, tacite vel expresse, inimicos se asserunt eorundem, nisi forsan ante iuramentum in fraudem id facere praesumantur. §. 2. Quaesivisti etiam, quid statui debeat, si nihil per certam scientiam, sed tantum per famam, et eorum, qui fuerint inquisiti, credulitatem iuratam contigerit inveniri; et utrum aliquis super eo crimine reputari debeat infamatus, de quo ipsum duo vel tres vel etiam plures dixerint infamatum, licet de ipso nihil sinistri in publico audiatur. Ad quod est nostra responsio, quod propter famam et deponentium credulitatem duntaxat non erit ad depositionis sententiam procedendum; sed infamato canonica poterit indici purgatio secundum arbitrium iudicantis, qui propter dicta paucorum eum infamatum reputare non debet, cuius apud bonos et graves laesa opinio non exsistit. [Tu tenique etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Ian. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.] CAP. XXII. Si is, de cuius crimine in iudicio constat, petit restitutionem propter iudiciarium ordinem non servatum, non est audiendus, sed eum, tanquam notorium criminosum, debet superior de novo privare. H. d. et est casus valde notabilis secundum hunc intellectum. Idem Episcopo et Decano Sylvanectensibus. Ad petitionem Galterii quondam Corbiensis abbatis dilectis filiis magistro scholarum et Magistris R. de Corzon et P. canonicis Noviomensibus eiusdem loci a nobis dudum correctione commissa, †ipsi bis ad idem monasterium accedentes, quibusdam correctis ibidem nonnulla, quae statuenda fuerant, statuerunt, inquisitionis instantiam quorundam impediente malitia retardando, ad quorum contumaciam reprimendam saeculare intendebant brachium invocare. Verum dilectus filius noster G. sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, interim ad idem veniens monasterium, supra dicto G., praesente, nec reclamante, super statu monasterii memorati coepit inquirere diligenter. Et quum inquisitione finita eum Parisius evocasset, propositurum contra inquisitionem eandem si quid rationabiliter duceret proponendum: idem W. praesentiam eius adiens allegavit, quod in monasterii correctione procedere non valebat, quae praedictis iudicibus prius fuerat auctoritate nostra commissa, et cardinalem ipsum ex iustis causis se asserens habere suspectum, vocem ad nos appellationis emisit; quem cardinalis, inspectis his, quae probata fuerant contra eum, de consilio peritorum amovit a regimine abbatiae, dando fratribus eiusdem loci liberam facultatem alium eligendi, qui dilectum filium Ioannem abbatem Corbeiensem, tunc priorem de Argentolio, virum providum et honestum, elegerunt concorditer in abbatem. †[Quum autem dictus W. postmodum ad sedem apostolicam accessisset, asserens se per cardinalem ipsum quorundam falsis suggstionibus circumventum ab abbatia sine rationabili causa remotum, nos eiusdem coenobii tranquillitati paterna sollicitudine providere volentes, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Remensi et Atrebatensi episcopo dedimus in mandatis, ut ad compositionem inter eundem W. et substitutum ei darent studium et operam efficacem, alioquin tam per iam dictum legatum quam per alios inquirerent diligentius veritatem, et eam nobis usque ad festum sancti Remigii proximo nunc venturum fideliter intimarent, ut per eorum relationem certiores effecti procederemus in eodem negotio, prout procedendum utilius videremus. Qui quum super reformatione pacis proficere nequivissent, sicut ex literis eorum accepimus, processerunt ad inquirendum super praemissis omnibus veritatem, testibus ab utraque parte receptis, et ea, quae tam per se quam per cardinalis inquisitionem invenerant, nobis sub sigillis propriis transmiserunt. Nuper autem praefatis W. atque I. in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem W. quod a legato post appellationem ad nos interpositam factum fuerat petiit revocari, allegans, quod, quum correctio monasterii fuerit iudicibus memoratis iniuncta, et ipsi, quibusdam correctis et nonnullis statutis ibidem, aliorum correctionem ex causa duxerint rationabili differendam, cardinalis interim de iure non potuit procedere ad eandem, quum generale mandatum non deroget speciali. Ad quod fuit ex adverso responsum, quod quum W. praesente nec reclamante ad inquisitionem processerit cardinalis, idem W. videtur in hoc tacite consensisse, ut inquisitione facta corrigeret cardinalis quae corrigenda videret. Contra quod idem W. taliter proponebat, quod, licet statim, ut coepit inquirere cardinalis, non duxerit reclamandum, credens eum nolle procedere contra ipsum, sed absque sui gravamine aliquid in ecclesia utiliter ordinare, postquam tamen evocatus ab ipso cognovit, quod adversus eum procedere intendebat, eius declinavit examen ad nostram audientiam appellando. Proposuit insuper pars adversa, quod, quum praedicti iudices omisissent in monasterii correctione procedere, ac periculum traheret ad se mora, cardinalis ipse, ad quem spectabat ex iniuncto sibi legationis officio cura eius, ad reformationem ipsius loci interponere potuit partes suas. Quum enim secundum iuris civilis auctoritatem in illis etiam casibus, in quibus solennis ordo iudiciarius observatur, in criminali causa ultra biennium a contestatione litis non sit eius instantia protrahenda, et nos quoque, consulti, quamdiu delegatus a nobis, qui sententiam tulerat, iurisdictionem suam interponere valeat, ut sententiae pareatur, respondisse noscamur, quod usque ad annum integrum iurisdictionem sibi commissam ad exsequendum sententiam valeat exercere, dictis iudicibus differentibus in correctione procedere, quum iam decem et septem essent menses elapsi, ex quo noscuntur mandatum apostolicum recepisse, ac de criminibus, licet non criminaliter ageretur, correctioni non immerito cardinalis insistere potuit memoratae. Sed ad hoc altera pars respondit, quod hoc colorem excusationis haberet, si praedicti iudices a legato commoniti ad correctionem procedere neglexissent. In quo casu eorum forte defectus per diligentiam potuisset legati suppleri, sicut de metropolitano in canonibus legitur, quod tunc demum potest ea facere, quae ad suffraganeos pertinent, quum illa suffraganei negligunt adimplere.] His igitur et aliis, quae utraque pars proponere curavit, auditis, [inquisitione utraque, cardinalis videlicet et archiepiscopi et episcopi praedictorum, diligenter inspecta, intelleximus ex depositionibus iuratorum, quod, quum tempore promotionis ipsius W. octo millium librarum debito monasterium gravaretur, et non multo tempore post idem debitum usque ad duo millia librarum fuerit diminutum, nunc tamen usque ad sex millium librarum summam excrevit; quum, sicut prius contigerat, de proventibus monasterii debitum potius diminui debuerit quam augeri, nisi rectoris incuria obstitisset. Et quamvis ad excusationem suam proposuerit idem W., quod propter expensas factas in causa, quam contra Cluniacense monasterium habuit, in qua quendam prioratum evicit, idem fuerat debitum augmentatum, fuit tamen ei ex adverso responsum, quod propter expensas illas debitum interim augmentari non debuit, quum propter hoc possessiones quasdam eiusdem obligaverit prioratus, maxime quum in eiusdem prosecutione negotii vix expensae fuerint mille librae. Adiecit etiam dictus W., quod occasione cuiusdam domus, quam in villa Corbeiae de novo construxerat, debitum supradictum excrevit. Ad quod pars adversa respondit, quod ex proventibus monasterii expensas huiusmodi facere potuit absque onere debitorum, praesertim quum propter hoc non modicum auxilium a burgensibus fuerit eidem impensum. Praeterea quum ex confessione ipsius constiterit, quod in capitulo praestiterat iuramentum, ne debitum de novo contraheret, ac postea contraxerit debitum contra iuramentum proprium veniendo, sicut testes deponunt, argui de periurio videbatur. Ad quod idem W. hoc modo respondit, quod, etsi primo huiusmodi praestiterit iuramentum, postea tamen quoddam factum fuit in capitulo constitutum, per quod iuramentum ipsum exstitit relaxatum. Sed contra hoc pars altera replicavit, quia, quum non constiterit, quod per tale statutum revocatum fuerit iuramentum, et appareret eundem W. non solummodo iuramentum de debito non contrahendo praestasse, sed venisse postea contra illud, manifeste liquebat, ipsum reatum periurii incurrisse. Sed et ipsius insufficientia et negligentia dissoluta videbantur manifeste probari. Et quanquam aliqui testium eum, quantum in se, dixerint esse bonum, nulli tamen deposuerunt expresse, quod utilis esset eius provisio monasterio saepedicto.] Quum igitur nobis de talibus fuerit sufficiens in tali negotio facta fides, propter quae praefatus G. erat merito amovendus, etsi restituendus foret propter iudiciarium ordinem non servatum, ob causas tamen praedictas ipsum providimus manere privatum regimine abbatiae, supra dictum priorem, quem pro eo, quod, praefato G. propter iuris ordinem non servatum quodammodo inordinate remoto, intelleximus ob eandem causam per consequentiam minus legitime substitutum, per sententiam amoventes. Quem quia non propter personae vitium vel scientiae defectum, sed propter iuris solennitatem, sicut praemissum est, praetermissam amovimus, ipsum postmodum restituimus in abbatem, [et memorato W. etc. Dat. Lat. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.] CAP. XXIII. Agenti possessorio adipiscendae in beneficialibus non obstat exceptio criminis, nisi de eo sit infamatus; et infamato, accusatore non probante vel non apparente, indicitur purgatio, in qua si defecerit, punitur ut convictus. Idem. Accedens ad praesentiam nostram G. nepos quondam H. subdiaconi nostri, sua nobis conquestione monstravit, quod, quum idem H. apud sedem apostolicam viam universae carnis ingressus fuisset, praebendam, quam decedens habuerat in ecclesia Cremonensi, ei duximus conferendam, †venerabili fratri nostro H. episcopo et dilectis filiis capitulo Cremonensi iniungentes, ut eum in fratrem reciperent, et tam stallum in choro quam locum in capitulo, et praebendam eandem ipsi sine difficultate aliqua assignarent; tibi etiam, fili archidiacone, et dilectis filiis praeposito S. Agathae dedimus in mandatis, ut, si episcopus et canonici mandatum apostolicum non implerent, vos illud sublato appellationis obstaculo exsequi curaretis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescentes. Quumque tu et idem praepositus, sicut ex literis vestris accepimus, monuissetis episcopum et canonicos Cremonenses ad mandatum apostolicum exsequendum, ipsi asseruerunt, nostras literas per veri suppressionem obtentas, quum, vivente adhuc subdiacono praedicto, filium cuiusdam nobilis civis Cremonensis in canonicum recepissent, et promisissent proximam vacaturam. Adiecerunt etiam, quod ante receptionem literarum nostrarum nuncium suum ad sedem apostolicam destinarunt, et ideo, ne procederetis ulterius, ad audientiam nostram appellarunt. Iuvenis etiam, cui per episcopum et canonicos eadem fuerat praebenda concessa, duxit ad audientiam nostram proclamandum. Unde vos non processistis ulterius, sed quae acta fuerant per vestras nobis literas intimastis. Petebat igitur memoratus G., ut ex eo, quod canonici contra Lateranense concilium fecerant, impedire non pateremur nostrae concessionis effectum, sed praebendam ipsam faceremus eum pacifice possidere. Quae si fuisset etiam iuveni memorato concessa, debebat tamen nostra concessio, quae praecesserat praevalere. Verum [dilectus] filius Bonus Ioannes praedictorum canonicorum et episcopi nuncius proposuit, quod, priusquam ad eos mandatum apostolicum emanasset, praebendum ipsam iuveni concesserant memorato, et subiunxit, quod dictus G. super homicidio et periurio infamia publica laborabat. Unde non solum admittendus non erat ad Cremonensem ecclesiam, sed eiiciendus potius etiam, si fuisset admissus. Episcopus quoque per suas nobis literas intimavit, quod, quum pro eodem G. literas apostolicas recepisset, ei consuluit, ut, si conscientia salva posset, saltem de periurio et homicidio se purgaret, nisi contra eum appareat legitimus accusator; sed ipse purgationem praestare noluit, nec offerre. Nos igitur, attendentes, quod filius nobilis memorati, sicut episcopi et canonicorum Cremonensium, et exsecutorum nostrorum literae attestabentur, fuit contra Lateranense concilium ad proximam vacaturam admissus, ut postmodum acceperunt, non vacantem, quum, priusquam de morte subdiaconi [ad] Cremonam certus nuncius pervenire potuisset, praedictam praebendam concesserimus memorato G., discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus quod de praemisso iuvene factum est denuncietis irritum et inane, ac, nisi praefatus G. super obiectis eidem in modum exceptionis criminibus, videlicet periurio et homicidio, publice fuerit infamatus, concessionem nostram sibi factam exsecutioni mandetis. Deinde, si legitimus accusator apparuerit, audiatis quae fuerint hinc inde proposita, et, si praedicta crimina vel eorum aliquod legitime probatum fuerit contra eum, ipsi super eadem praebenda perpetuum silentium appellatione postposita, imponatis. Quod si probare nequiverint, eam sibi auctoritate apostolica confirmetis. Si vero contra eum legitimus non apparuerit accusator, et ipse super praedictis criminibus dignoscitur respersus infamia, purgationem ei canonicam indicatis; in qua si forte defecerit, perpetuum imponatis ei silentium. Si autem purgationem praestiterit, contradictores ab eius molestia compescentes, eos, qui eum nisi sunt impedire, in expensis ipsi legitimis condemnetis. CAP. XXIV. Superior contra subditum, maxima praelatum, de his tantum inquiret super quibus praecessit infamia, et tunc vocabit eum, et tradet sibi capitula et nomina, et testium dicta publicabit, et ipsius legitimas exceptiones admittet, et, probato gravi crimine, eum ab administratione removebit. In regularibus vero praelatis ad unguem servandus non est hic ordo. Et quanquam in hac summatione modica videatur agi differentia inter praelatos et subditos, contra quos inquiritur, tamen facienda est, ut patet in litera. Idem in concilio generali. Qualiter et quando debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus veteris et novi testamenti colligitur evidenter, ex quibus postea processerunt canonicae sanctiones, sicut olim aperte distinximus, et nunc sacri approbatione concilii confirmamus. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: “Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, iam enim non poteris amplius vindicare.” Et in Genesi Dominus ait: “Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.” Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum quum subditus, verum etiam quum praelatus excedit, si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis, non tanquam idem sit accusator et iudex, sed quasi denunciante fama vel deferente clamore officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio suo teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationi ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamem caverent, ne delinquerent insolenter, contra morbum utrumque invenientes medicinam congruam, videlicet ut criminalis accusatio, quae ad diminutionem capitis, id est degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inscriptio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ita ut iam clamor ascendat, qui diutius sine scandalo dissimulari non possit vel sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus, non ex odii fomite, sed caritatis procedatur affectu, quatenus, si fuerit gravis excessus, etsi non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum sententiam evangelicam a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Debet igitur esse praesens is, contra quem facienda est inquisitio, nisi se per contumaciam absentaverit, et exponenda sunt ei illa capitula, de quibus fuerit inquirendum, ut facultatem habeat defendendi se ipsum. Et non solum dicta, sed etiam nomina ipsa testium sunt ei, ut quid et a quo sit dictum appareat, publicanda, nec non exceptiones et replicationes legitimae admittendae, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Ad corrigendos itaque subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis possit procedi, per accusationem videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, ne forte per leve compendium ad grave dispendium veniatur, sicut accusationem legitima debet praecedere inscriptio, sic et denunciationem caritativa monitio, et inquisitionem clamosa insinuatio praevenire, illo semper adhibito moderamine, ut iuxta formam iudicii sententiae quoque forma dictetur. Hunc tamen ordinem circa regulares personas non credimus usquequaque servandum, quae, quum causa requirit, facilius et liberius a suis possunt administrationibus amoveri. CAP. XXV. Metropolitani ad correctionem excessuum et reformationem morum singulis annis facere debent provinciale concilium, in quo statuere debent personas idoneas per singulas dioeceses, quae sollicite investigent, et in sequenti concilio referant corrigenda. Et episcopi debent facere synodos episcopales singulis annis, et publicare agitata in provinciali concilio, et haec negligentes ab exsecutione officii suspenduntur. H. d. Idem in eodem. Sicut olim a sanctis Patribus noscitur institutum, metropolitani singulis annis cum suis suffraganeis provincialia non omittant concilia celebrare, in quibus de corrigendis excessibus et moribus reformandis, praesertim in clero, diligentem habeant cum Dei timore tractatum, canonicas regulas, et maxime, quae statutae sunt in hoc generali concilio, relegentes, ut eas faciant observari, debitam poenam transgressoribus infligendo. Ut autem id valeat efficacius adimpleri, per singulas dioeceses statuant personas idoneas, providas videlicet et honestas, quae per totum annum simpliciter et de plano absque ulla iurisdictione sollicite investigent quae correctione vel reformatione sunt digna, et ea fideliter perferant ad metropolitarum et suffraganeos et alios in concilio subsequenti, ut super his et aliis, prout utilitati et honestati congruerit, provida deliberatione procedant, et quae statuerint faciant observari, publicaturi ea in episcopalibus synodis annuatim per singulas dioeceses celebrandis. Quisquis autem hoc salutare statutum neglexerit adimplere, a sui exsecutione officii suspendatur, [donec per superioris arbitrium eius relaxetur.] CAP. XXVI.

Sententiae excommunicationum, suspensionum vel interdicti, latae post denunciationem per abbatem denunciatum vel alium pro ipso in monachos denunciantes vel adhaerentes eisdem, relaxantur. Spoliati restituuntur, et iuramenta de tacenda veritate relaxantur, dicta testium denunciato traduntur, et expensae de bonis monasterii monachis denunciantibus ministrantur; et propter hoc ab obedientia abbatis non eximuntur, sine tamen litis praeiudicio.

Gregorius IX. Archiepiscopo et Priori sanctae Mariae Rothomagensis.

Olim I. V. et P. ordinis Tyronensis (Et infra:) Ne igitur reformatio monasterii valeat retardari, mandamus, quatenus, relaxatis excommunicationum seu suspensionum sententiis, si quas idem abbas protulerit vel per quoscunque iudices promulgari fecit post inceptum negotium in eos et adhaerentes eisdem, ac eis restitutis, quos idem abbas negotio ipso pendente contra iustitiam spoliavit, in negotio de plano et absque iudiciorum strepitu procedentes, quum talibus maxime in hoc casu non deceat Dei servos involvi, inquiratis quae circa personas et observantias regulares videritis inquirenda, corrigentes et reformantes tam in capite quam in membris quae correctionis et reformationis officio noveritis indigere, iuramentis, si qua de tacenda veritate abbas extorserat, relaxatis, proviso, ut negotio ipso pendente praefati monachi eidem abbati obediant et intendant, ita tamen, quod per hoc prosecutio negotii non valeat impediri. Si vero testes contra eundem abbatem producti fuerint, dictorum ipsorum ei copiam faciatis. Praedictis autem monachis expensas, factas propter hoc, et tribus vel quatuor ex istis, vel aliis, quos idoneos ad dictum negotium prosequendum duxeritis assumendos, faciatis de bonis eiusdem monasterii, et faciendas expensas ad prosecutionem ipsius negotii necessarias, computatis, si qua propter hoc receperunt, de bonis monasterii, quum proprium non habeant, ministrari. Contradictores etc. CAP. XXVII. Contra praelatum, denunciatum de dilapidatione, fit commissio super veritate inquirenda, et pendente negotio debet sibi interdici potestas alienandi. Idem Episcopo Cister., de Alde. et de Salen. Abbatibus. Praelatorum excessus †[tanto sunt severius corrigendi, quanto plures eorum corrumpuntur exemplo, si remanerent incorrecti] Sane dilecti filii C. [C. E. H.] et quatuor alii canonici Frisigienses [bonae memoriae H. papae praedecessori nostro] denunciando monstrarunt, quod [venerabilis frater noster] Frisigiensis episcopus bona sui episcopatus, quem, ut dicunt, fuit minus canonice assecutus, adeo graviter dilapidat et consumit, quod, nisi celeriter adhibeatur remedium, episcopatus idem per eum ad irreparabile dissolutionis opprobrium deducetur, nec solummodo rerum, verum etiam famae suae prodigus et salutis, vitam ducit enormiter dissolutam, †[adeo ut inficiationi eius continentiae non sit locus, quum manifeste cohabitationis indicio comprobetur, alias quod modesta pontificalis gravitatis abiecta se dictis et factis sic levem ac irreprehensibilem exhibet, ut eius vita eis sit in laqueum et in scandalum, quibus esse deberet honestatis exemplum. Quia igitur haec sub dissimulatione transire nec volumus nec debemus, sequentes formam literarum, quas dictus praedecessor noster super hoc providerat destinandas,] Discretioni vestrae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus personaliter accedentes ad locum inquiratis sollicite veritatem, et eam fideliter conscribentes sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusam, eidem episcopo terminum assignantes, quo nostro se conspectui [personaliter] repraesentet pro meritis recepturus, potestate vendendi, dandi, infeudandi seu quomodolibet alienandi bona ipsius ecclesiae interim eidem [episcopo] penitus interdicta. [Quod si etc. Dat. Later. V. Kal. Mai. Ao. I. 1227.] TITULUS II. DE CALUMNIATORIBUS. CAP. I. Subdiaconus, calumniose accusans diaconum, subdiaconatu privatur, et publice verberibus castigatur, et in exsilium mittitur. Gregorius Anthemio Subdiacono. Quum fortius punienda sint crimina, quae insontibus et maxime sacratis hominibus inferuntur, quam sitis culpabiles omnes, qui in causa Ioannis diaconi resedistis, attendite, ut Hilarium, criminatorem ipsius, nulla ex diffinitione vestra poena conveniens castigaret. †[Nec illud ad excusationem vestram, credatis esse idoneum, quod vobis, quasi iudicare volentibus, solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis vignisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi, quam multi ab uno poterant sine causa differri.] Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, iubemus eundem H. prius subdiaconatus, quo indignus fungitur, privari officio, et verberibus publice castigatum in exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse correctio etc. CAP. II. Denunciator, in probatione criminum deficiens, ab officio et beneficio suspenditur, donec innocentiam suam purget.

Innocentius III. Zamorensi, Segobiensi et Abulensi Episcopis.

Quum dilectus filius, magister scholarium Palentinus, ad sedem apostolicam accessisset, et nobis de suo episcopo excessus varios nunciasset, venerabili fratri nostro quondam episcopo Legionensi, nunc archiepiscopo Compostellano, et dilectis filiis de Valle bona, et de Mataplana abbatibus dioecesis Palentinae examinationem commisimus excessuum obiectorum. †[Qui super simonia duplici, dilapidatione, absolutione incidentium in canonem sententiae promulgatae, quodque appellationibus ad nos interpositis deferre contemneret, nec non quod in manibus suis ultra tempus in concilio Lateranensi constitutum vacantem tenuerit dignitatem, et quod furtim quoddam subtraxerit instrumentum, in quo a iure canonicorum iura episcopalia distinguuntur, et quibusdam aliis, inquisita per testes plenius veritate, inquisitionem ipsam cum depositionibus testium nobis fideliter transmiserunt.] Quum autem processum negotii et dicta testium examinaverimus diligenter, nec intelligere potuerimus, probatum esse sufficienter aliquid de praedictis, eundem episcopum de consilio fratrum nostrorum absolvendum decernimus ab obiectis, vobis per apostolica scripta mandantes, quatenus memoratum magistrum scholarum, donec canonice suam purgaverit innocentiam, scilicet quod non calumniandi animo ad huiusmodi crimina proponenda processit, ab officio et beneficio suspendatis, ut ceteri, simili poena perterriti, ad infamiam suorum facile non prosiliant praelatorum. [Quod si non omnes etc. Dat. Later. V. Id. Maii Ao. X. 1207.] TITULUS III. DE SIMONIA, ET NE ALIQUID PRO SPIRITUALIBUS EXIGATUR VEL PROMITTATUR.

CAP. I.

Episcopus pro ordine ab eo conferendo, vel ministri vel notarii nihil temporale exigere debent.

Gregorius generali synodo praesidens.

In ordinando †episcopo pontifex manum imponit; evangelicam vero lectionem minister legit: confirmationis autem eius epistolam notarius scribit. Sicut autem non debet episcopus manum, quam imponit, ita nec minister vel notarius in ordinatione eius vocem suam vel calamum vendere. Pro ordinatione igitur vel usu pallii, seu chartis atque pastellis, eum, qui ordinatur, omnino aliquid dare prohibemus. [Ex quibus praedictis rebus etc.] CAP. II. Deponendus est qui per pecuniam aliquem eiecit de ecclesia sua, se postea intrudendo. Ex concilio Maguntinensi. Qui alium presbyterum in ecclesia legitime ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, omnimodo deponatur. CAP. III. Quilibet catholicus admittitur ad accusandum de crimine simoniae. Deodatus Papa. Si Dominus et magister omnium, qui sine peccato fuit, accusandi licentiam uni dedit, †quanto magis unius assertione convincendus est, qui Simonis labe dignoscitur esse pollutus? Non igitur in tali quilibet catholicus est respuendus, sed, ut veritatem asserat ad propalandam simoniacam rabiem, magnis est precibus exorandus. CAP. IV. Simoniacus pendente accusatione ab administratione divinorum prohibetur. Idem. Accusatum simoniacum necesse habuimus summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solennia celebraret, donec quid esset, verius constitisset. CAP. V. Idem dicit, quod praecedens, nisi quod illud cap. loquitur in accusatione, istud in inquisitione, ut illud loquitur de simoniaco in genere, istud declarat de ordine. Idem. Quotiens †contra ecclesiasticam quid gestum dicitur disciplinam, ne nos ante Deum culpa ex dissimulatione redarguat, irrequisitum hoc relinquere non audemus. Pervenit itaque ad nos, quod per simoniacam haeresim fueris ordinatus. Sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit, Propterea necesse habuimus, te per scripta nostra prohibere, ne missarum solennia celebrare debuisses, donec quid sit verius discerneremus. CAP. VI. Simoniacus est deponendus. Lucius Papa. Sicut enim simoniaca pestis sui magnitudine alios morbos vincit, ita sine dilatione mox, ut eius signa per aliquam personam claruerint, de ecclesia Dei debet eliminari atque repelli. Petrus enim primus pastor ecclesiae non alicuius hominis attestatione sed sancti spiritus inspiratione Simonis interiora recognoscens sine aliqua audientia terribili eum et repentina morte mulctavit. CAP. VII. Simoniacum accusare potest servus, meretrix et criminosi. Deodatus. Tanta est labes huius criminis, quod etiam servi adversus dominos, et quilibet criminosi admittuntur ad accusationem. Item omnis peccator missam cantare potest, praeter simoniacum, quem etiam quilibet, ut ab ordine male accepto removeatur, accusare potest, vel etiam meretrix. CAP. VIII. Simoniacum est pretium recipere pro ingressu religionis, pro prioratibus vel capellis concedendis, et pro praelatis instituendis, pro concedenda sepultura, pro chrismate, pro oleo sancto, pro benedictionibus nubentium, vel aliis sacramentis; nec valet consuetudo in contrarium. H. d. cum sequenti. Alexander III. in concilio Turonensi. Non satis †utiliter a populo avaritia redarguitur, si ab his, qui in clero constituti videntur, et praecipue qui [contempto saeculo] nomen religiosorum profitentur [et] regulam, modis omnibus non cavetur. Prohibemus igitur, ne ab iis, qui ad religionem transire volunt, aliqua pecunia requiratur. Nec prioratus vel capellaniae quaelibet monachorum aut clericorum annua distractione vendantur. Nec ab eo, cui regimen ipsarum committitur, pro earum commissione ullum pretium exigatur. Hoc autem simoniacum esse sanctorum Patrum auctoritas manifeste declarat. Unde quisquis contra hoc decretum attentare praesumpserit, tam ille, qui dederit, quam ille, qui receperit vel consenserit, partem se cum Simone non dubitet habiturum. Pro sepultura quoque, et chrismatis et olei receptione, nulla cuiusquam pretii exactio attentetur, nec sub obtentu cuiusquam consuetudinis reatum suum quis tueatur, quia diuturnitas temporis non diminuit peccata, sed auget. CAP. IX. Sumatum est supra in cap. praecedenti. Ex concilio Lateranensi. Quum in ecclesiae corpore †omnia debeant ex caritate tractari, et quod gratis receptum est gratis impendi: horribile; nimis est, quod in quibusdam ecclesiis locum venalitas perhibetur habere ita, ut pro episcopis vel abbatibus seu quibuscunque personis ecclesiasticis ponendis in sedem, sive introducendis presbyteris in ecclesiam, nec non et pro sepulturis et exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium, seu aliis sacramentis aliquid requiratur et non possit ille, qui indiget, ista percipere, nisi manum implere curaverit largitoris. Putant autem plures, ex hoc sibi licere, quia legem mortis de longa invaluisse consuetudine arbitrantur, non satis, quia cupiditate caecati sunt, attendentes, quod tanto graviora sunt crimina, quanto diutius infelicem animam tenuerunt alligatam. Ne igitur haec de cetero fiant, vel pro personis ecclesiasticis deducendis in sedem, vel sacerdotibus instituendis, aut sepeliendis mortuis, seu benedicendis nubentibus, seu aliis sacramentis conferendis seu collatis aliquid exigatur, districtius prohibemus. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cuius factum exactione turpis muneris imitatur. [Prohibemus etc. cf. c. 7. de cens. III. 39.] CAP. X. Pro ecclesiarum consecratione nihil est praeter procurationem exigendum. Idem Vigiliensi Episcopo. Quum sit Romana †ecclesia, cui licet immeriti praesidemus, mater ecclesiarum omnium et magistra, cogimur ex debito suscepti regiminis, prout nobis Dominus dederit, respondere consultationibus singulorum, ut dubiae quaestiones apostolicae sedis providentia penitus enodentur. Quaesivisti autem, frater episcope, tuae fraternitati rescribi, utrum pro ecclesiarum consecratione quicquam praeter procurationem habere debeas. Et nos Consultationi tuae taliter respondemus, quod nihil pro ecclesiarum consecratione potes vel debes praeter procurationem exigere, Sed procurationem moderatam, quum Apostolus dicat: “nemo cogitur suis stipendiis militare,” ab eadem ecclesia exigere potes. CAP. XI. Convictus de simonia deponendus est; idem in infamato, qui se purgare non potest. Idem Toletano Archiepiscopo. De hoc autem, quod rex et principes sui a Bernardo quondam Oxomensi episcopo pecuniam recepisse dicuntur, ut eius electioni praestarent assensum, et quod idem episcopus Oxomensis archidiacono beneficia certi reditus, et cuidam clerico ante electionem suam prioratum dicitur promisisse, ut uterque illorum, archidiaconus videlicet et clericus consentiret eidem, hoc tuae prudentiae respondemus, quod si manifestum est, eundem archidiaconum et clericum ob causam illam tam iniquam et detestabilem promissa recepisse, aut si exinde confessi fuerunt in iure, vel legitime convicti, ab altaris ministerio sunt perpetuo deponendi. Si vero id manifestum est, nec tamen inde convicti vel confessi fuerint, sed tantum publica laborant infamia, eis canonica purgatio debet indici. In qua si defecerint, tanquam auctores tanti sunt sceleris puniendi. Regem autem et principes eius sollicite monere debes et diligenter inducere, ut, si qua receperint a praefato episcopo, ut eius electioni praestarent assensum, ecclesiae Oxomensi sine diminutione restituant, quum ea sine gravi suae salutis periculo retinere non possint. CAP. XII. Simoniacum est pro temporali obsequio beneficium ecclesiasticum mittere. Idem Eboracensi Archiepiscopo. Quum essent in nostra praesentia constituti R. clericus de Ponte fracto, et nobilis vir V. [W. filius Godrici pro controversia, quae vertebatur inter eos super quadam ecclesia, quam idem R. asserebat a praefato milite sibi datam fuisse,] quia idem V. moram diutius facere non poterat, in recessu suo dilectum filium nostrum magistrum Milonem nuncium tuum pro se in causa illa sufficientem constituit responsalem. Quumque ab ore praefati R. intellexerimus, quod memoratus miles promiserat ei dare ecclesiam praescriptam, si quoddam negotium eiusdem militis in nostra posset praesentia promovere, ac per hoc promissionem ipsam continere simoniacam pravitatem, eidem R. super eadem ecclesia silentium duximus imponendum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus memoratum militem occasione praedictae controversiae a praenominato R. vel aliis super praedicta ecclesia gravari nulla ratione permittas. CAP. XIII. Notorius simoniacus in beneficio ab illo deponitur; idem in infamato, qui se purgare non potest. Idem Cistrensi Episcopo. Insinuatum est auribus nostris, quod, dum episcopatus tibi commissus vacaret, in ecclesiis tui episcopatus plurimi sint clerici instituti, qui per simoniam habere dicuntur ingressum, et infamia inde respergi. Unde, quoniam indignum est, ut in tali crimine vel tam turpi suspicione remaneant, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui fuerint, quos in praedictis ecclesiis publicum et notorium est simoniace intrasse, eos appellatione cessante amoveas ab ecclesiis taliter acquisitis. Illis autem, quorum crimen non est publicum et notorium, si publica laboramt infamia, cum quinta vel sexta manu sui ordinis, infra.XL. dies post harum susceptionem literarum, purgationem indicas, in qua si defecerint, beneficiis huiusmodi ecclesiarum perpetuo prives eosdem, provisurus attentius, ut tales personas ad eorum purgationem recipias, de quibus verisimile sit, quod non debeant alicuius obtentu deierare. CAP. XIV. Simoniacum est pretio vel favore celare peccatorem, vel reconciliare non poenitentam, vel digne poenitentem a reconciliatione removere. Idem. Nemo presbyterorum xenium vel emolumentum quodlibet temporale, immo spirituale detrimentum, a quocunque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut episcopo vel ministris eius peccatum illius celet, nec pro respecta cuiusque personae aut consanguinitatis aut familiaritatis, alienis communicans peccatis, hoc episcopo innotescere detrectet. Nec quemquam poenitentem vel minus digne poenitentem, gratia vel favore ad reconciliationem adducat, et testimonium reconciliationis ferat eidem, vel quocunque livore [alium quemlibet] digne poenitentem a reconciliatione removeat, quia simoniacum est utrumque. CAP. XV. Ecclesia emi vel redimi non potest. H. d. quoad literam. Idem Vigoriensi Episcopo et Priori de Acra. Querelam monachorum de Acra nobis transmissam recepimus, quod, quum ipsi quoddam manerium, quod dicitur Vella, cum pertinentiis suis, et ecclesiam de Genen. a monachis de Cardonio sub annuo censu quindecim librarum fuissent adepti, et inde chartam ab ipsis monachis habuissent, quidam prior eorum, capitulo inconsulto, praescriptum manerium et ecclesiam et chartam monachis de Cardonio accepta pecunia resignavit. Unde quia praefati monachi de Acra se conqueruntur iniuste gravatos, et nobis imminet corrigendum, si quid minus rationabiliter attentatur, causam ipsam experientiae vestrae committimus, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, quae hinc inde proposita fuerint diligentius audiatis, et praescriptam causam sublato appellationis remedio concordia vel iudicio terminetis, scituri, quod, sicut emi non potuit, ita nec redimi ecclesia memorata. Si vero monachi de Cardonio legitime citati ad vestram praesentiam accedere et iudicio vestro stare contempserint, vos ipsos monachos de Acra in possessionem eorum, de quibus controversia vertitur, contradictione et appellatione cessante inducatis, nec permittatis eos exinde absque ordine iudiciario molestari. Si vero uterque vestrum his exsequendis interesse non poterit, alter nihilominus exsequatur. CAP. XVI. Pro chrismate ab ecclesiis pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo. Idem. Ea, quae de avaritiae †et cupiditatis radice procedunt, et in speciem simoniacae pravitatis erumpunt, penitus sunt exstirpanda, et quae de spinis et tribulis procedunt, falce apostolici moderaminis sunt resecanda. Audivimus autem, quod nummos pro chrismate ab ecclesiis ausu temerario extorquetis, quos diversis nominibus nunc cathedraticum, aliquando paschalem praestationem, interdum vero episcopalem consuetudinem appellatis. Quia vero hoc simoniacum esse cognoscitur, et periculum generat animarum, per apostolica sripta vobis mandamus et mandando praecipimus, quatenus ab ecclesiis. sub praetextu alicuius consuetudinis vel praelationis praescriptos denarios ulterius nullatenus exigatis, pro certo scituri, quod, si hoc ausu temarario praesumpseritis, periculum ordinis et dignitatis vestrae poteritis non immerito formidare. Nihilominus etiam etc. (cf. c. 12. de. cens. III. 39.) CAP. XVII. Pro habendis spiritualibus homagium facere simoniacum est. Idem. Ex diligenti tua relatione nobis innotuit, quod H. Cantuariensis archidiaconus te multis promissionibus allexit, et quorundam magnorum virorum commonitione ac sollicitudine induxit, ut ei homagium faceres et fidelitatem praestares, ita quidem, quod ipse tibi beneficium ecclesiasticum annis singulis exhiberet. Unde, quoniam huiusmodi obligatio illicita satis, et contra tuae salutis, nec non et suae profectum exsistit, sicut tua discretio nequaquam ignorat: super hoc absolvi a nobis instantius et supliciter postulasti, adiiciens, quod ab eo deinceps nihil omnino de beneficio acciperes constituto. Quocirca nos, tuam in hac parte petitionem honestam et favorabilem attendentes, te a praefati archidiaconi homagio et fidelitate, praesertim quum haec taliter praestita divinis et humanis legibus contraire noscantur, ex beati Petri et nostra etiam auctoritate absolvimus ita, quod ab aliquo episcopo vel sacerdote discreto poenitentiam inde condignam recipias, et Deo secundum eius consilium studeas reconciliari. Verum ne aliqua propter hoc nota vel infamia possis respergi, absolutionis nostrae literas tibi duximus indulgendas, quibus contra latrantium morsus tutus et praemunitus exsistas, et quas in testimonium indulgentiae nostrae valeas demonstrare. CAP. XVIII. Ordinatio vel consecratio non censetur simoniaca, licet ordinatori aliquid donatum fuerit non ex pacto. Idem Strigonensi Archiepiscopo. Etsi quaestiones tuas de fervore religionis exsurgere, et ex intimae devotionis affectu, quem circa nos et ecclesiam habes, ad nos perferri nullatenus ignoremus, non tamen tibi est in his ultra, quam oporteat, dubitandum, quum leges humanae dicant, quod quidam tenui religione contenti sacramenta etiam necessaria et legitima exhibere contemnunt, tenuem religionem vocantes, quae in talibus haesitat, ubi non est aliquatenus haesitandum. Unde Psalmista dicit: “Trepidaverunt [timore] ubi non erat timor.” In hoc itaque, quod, dilectus [filius noster] P. tituli S. Laurentii in Damaso presbyter cardinalis, tunc vero S. Eustachii diaconus et apostolicae sedis legatus, pro electione tua, et, ut pallium tibi traderet, ad partes illas accessit, et dilectus filius noster Albanus frater tuus, eius praesciens necessitatem, ei equum unum, te penitus ignorante, transmisit, quoniam per mare veniens nullas aut paucas secum equitaturas adduxit, te nullo modo timere oportet, quum in accipiendis vel dandis muneribus tria sunt maxime attendenda, personae scilicet dantis et accipientis qualitas, quantitas muneris, et donationis tempus. Qualitas personarum, ut a quo et cui, videlicet, an a paupere diviti, vel e converso, sive a divite locupleti datum fuerit, sollicite consideremus. Aestimatio muneris et donationis tempus, si magni vel minoris pretii res data exsistat, et an instante necessitate seu alio tempore conferatur, diligentius inspiciamus. Quibus siquidem studiosius inquisitis, in praescripta quaestione tua nil reprehensione dignum invenimus, quod sollicitudini tuae in sequentibus manifestius apparebit. Si ergo praedictorum cardinalis et fratris tui personam et qualitatem recta consideratione pensamus, non fuit magnum, ab eodem fratre tuo cardinali equum unum transmitti, quem etiam ioculatori non petenti vir tantus et tam abundans forte donaret. Verum si temporis necessitatem perpendimus, non alia intentione hoc constat factum fuisse, quam ut cardinali subveniretur in articulo praenotato. †Quare super hoc in conscientia tua nullus unquam debet scrupulus dubitationis emergere, quum res data modici pretii quantum ad personam dantis et accipientis exstiterit, nec alteruter eorum aliquid in mente habuerit, quod tibi possit vel debeat quamlibet vel in modico laesionem inferre, etsi ante electionis examinationem et pallii receptionem, quum te nolente et penitus ignorante sit factum, equus necessitate instante transmissus fuerit et collatus, nec etiam res tanti pretii reputetur, quae accipientis animum multum movere debeat, aut ab honestatis proposito ad aliud declinare. Quod autem scriptum est: “Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere,” de illis donis dictum est, quae accipientis animum allicere vel pervertere solent, quoniam, si ipsa etiam persona electi offerat ordinatori vel consecratori suo electuarium, medicinas aut de optimo vino sive de aliis huiusmodi, quae modici pretii fuerint, et quae voluntatem recipientis inclinare vel movere non debeant, non tamen ecclesia Romana interpretari consuevit, accipientem in his delinquere vel donantem, [nisi ista intervenirent ex pacto etc.] CAP. XIX. Abbas et maiores de conventu, si pro receptione monachi receperunt pecuniam ex pacto, ab officio et beneficio suspenduntur, et taliter recepta pecunia restituitur, et in aliud monasterium ita receptus transfertur. Idem. Veniens ad nos F. presbyter simplici nobis relatione proposuit, quod abbas et fratres sancti R. noluerunt eum in monachum recipere, quousque illis pro monachatu triginta solidos dare convenit; conventione autem facta statim sequenti die eum monasticum habitum induerunt, et iidem monachi triginta solidos, abbas vero decem, et familia duodecim pro pastu, asserentes, hoc esse de consuetudine monasterii, postularunt. Quoniam ergo rei veritas nobis non constat, et factum huiusmodi perniciosum videtur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et, si ita esse inveneris, abbatem et monachos ad restituendam pecuniam praefato F. tam indigne acceptam, instanter admoneas, et cum omni districtione compellas, et, abbatem et maiores personas monasterii pro tantae pravitatis excessu ab officii exsecutione suspendens, praecipias dicto F., ut in alio monasterio in habitu monastico Domino studeat deservire. CAP. XX. Si ordinandus praesentatori suo aliquid dedit ex pacto, simoniacum est; non tamen deponitur, si est occultum. Idem. Ex tuae fraternitatis literis, et ex confessione sacertotis praesentium latoris accepimus, quod, quum ad sacerdotii ordinem [assumendum] non aliter voluisset eum eius archidiaconus praesentare, sex solidos solvit eidem archidiacono, et sic postmodum ordinem ipsum per eum praesentatus accepit. Unde super eo, de quo nostrum consilium postulasti, tibi sic duximus respondendum, ut, si hoc non est publicum, sed secretum, eundem sacerdotem secreto convenias, monens, eum sine ulla tamen coactione, propensius et inducens, ut ordinem alicuius religionis assumat, et perpetuo ab officio abstineat, quod [ita] illicite acquisivit. Si vero ad religionis ordinem assumendum inducere eum forte non poteris, studeas ei ad sustentationem suam aliquod beneficium ecclesiasticum constituere, ad hoc, ut a sacerdotio debeat in perpetuum abstinere. Alioquin non erit tutum, quum sit secretus eius excessus, ipsum invitum ab eodem officio coercere. Cui tamen secretam poenitentiam, secundum quod tibi visum fuerit, iniungere non postponas. CAP. XXI. Breve est, nec potest brevius summari. Idem. Ad nostram †noveris audientiam pervenisse, unde, si verum est, plurimum admiramur et adversus vos iure movemur, quod in ecclesiis, in vestra iurisdictione constitutis, vicarios, nisi ab eis extorta pecunia, nulla ratione ministrare permittitis, et personas ecclesiarum quasi servos et censuarios singulis annis indebitis exactionibus gravare praesumitis, extorquendo ab eis pecuniam et procurationes, eas diversis nominibus aliquando auxilium episcopi, interdum eiusdem episcopi et vestras consuetudines nuncupantes. Quas si vobis forte reddere contradicunt, vos easdem personas et ecclesiarum vicarios ab officio suspenditis, et in eorum ecclesiis divina prohibetis officia celebrari, et inter cetera denarios chrismatis pro voluntate vestra ab eis in vestrae salutis periculum extorquere praesumitis, huiusmodi exactionem, ut eam liberius videamini exigere, quandoque consuetudinem episcopalem, quandoque synodalia, quandoque paschales denarios appellantes. (Et infra:) Quia vero non decet vos ita viliter clericos et inhoneste tractare, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ab eis pro ministerio ecclesiastico exercendo, sive pro vicariis assignandis, seu pro chrismate nullatenus pecuniam exigatis, et eos indebitis exactionibus aut procurationibus de cetero gravare, vel personas eorum, aut ecclesias sine manifesta ratione et rationabili causa nullatenus interdicto supponere praesumatis, alioquin si quando ad nos exinde iterata querela pervenerit, vos graviter puniemus. CAP. XXII. Cum simoniace ordinato, qui simoniacus non est, dispensari potest. Lucius III. De simoniace vero ordinatis iuxta postulationem tuam certum tibi non possumus dare responsum, nisi plenius cognoscamus, qualiter fuerint ordinati, quum quidam, licet secundum quandam speciem simoniae, utpote ipsis ignorantibus ordinatis, simoniace ordinentur, possunt tamen, quia simoniaci non sunt, in suis ordinibus remanere. CAP. XXIII Si contradicens electo pro pecunia, de voluntate electi tradita, a contradictione cessat, electus postea confirmatus est simoniacus, et beneficio renunciare tenetur. Idem. Matthaeus cardinalis secreta nobis insinuatione monstravit, quod, quum fuisses ad ecclesiae tuae regimen de voluntate maioris partis fratrum electus, quia, paucis tibi contradicentibus, non valebas debita pace gaudere, quidam amicus tuus de conscientia tua et voluntate, turbata tamen, ei, qui magister discordiae videbatur, certae quantitatis munus exsolvit, et sic, quam prius sustinebat, contradictio conquievit. Nunc autem dubitas, quod non sis a labe simoniae prorsus immunis, donec in administratione volueris remanere. Quia igitur per iam dictum cardinalem apostolicae sedis consilium requisisti, quid tibi sit faciendum: respondemus, quod multum tibi consulis, si administrationem praedictam celeriter ac sponte dimittas, illius verbi evangelici memor exsistens: “Nihil prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur.” CAP. XXIV. Pro absolvendo excommunicatum pretium aliquod exigi non debet. Idem. Ad aures nostras pervenisse noveris, quod, quum C. de Senevilla propter pecuniam, quam debebat, vinculo fuisset excommunicationis adstrictus, creditoribus satisfecit, sed, excommunicatoribus decem libras pro absolutione quaerentibus, non valuit absolutionis beneficium obtinere. Quoniam igitur indignum est et ecclesiasticae rationi contrarium, ut absolutionis beneficium redimatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praefatus C. debitum solvit, pro quo fuerat per sententiam nominatus, ipsum, nullius appellatione obstante gratis faciatis auctoritate apostolica absolvi, si excommunicatores id non fecerint requisiti. CAP. XXV. Monachi, per simoniam recepti, si sunt simoniaci, ad arctiora monasteria transferuntur: alias post renunciationem in eisdem vel in aliis monasteriis eiusdem ordinis poterunt collocari. Clemens III. De regularibus canonicis seu monachis nos consulere voluisti qui per simoniam ingressum ipsis scientibus et machinantibus, habuerunt. Unde, quum super hoc auctoritates multae reperiantur expressae, non aliud, quam statutum est, respondemus, ut locum, quem taliter adepti sunt, omnino dimittant, et solitudines seu alia monasteria districtiora adeant, in quibus tam exsecrabilem excessum sine intermissione deplorent. Si autem ignorantibus ipsis pecunia data fuerit, cogas eos ad renunciandum loco eidem, et postmodum in ipsum reducere, si ibi absque scandalo potuerint remanere, vel in alio, qui sit de ordine ipso, ad serviendum Deo poteris collocare. CAP. XXVI. Si quis, canonicatui renuncians, ad quem per simoniam ignoranter assumptus fuerat, postea de novo assumatur ad illum: non potest ex prima receptione sibi aliquid vendicare. Idem. Ex insinuatione tua nobis innotuit, quod pater tuus interveniente pecunia olim tibi praebendae beneficium acquisivit, quumque ad annos discretionis postmodum perveniens, accepisses dominicae crucis signum, super excessu poenitentia ductus dictam praebendam in manu praepositi et fratrum libere resignasti. Sed iidem praepositus et fratres, tibi compatientes, de nova te in suum canonicum elegerunt, ita videlicet, quod per electionem istam postremum locum in choro et in aliis locis obtineres. †Ceterum, quia a nobis humiliter requisisti, utrum iuxta priorem receptionem tuum locum recuperare valeas: tibi Respondemus, ut indulgentia, quam fratres tui misericorditer tibi fecisse noscuntur, contentus exsistens, ratione primae receptionis nihil audeas in ipsa ecclesia vendicare. CAP. XXVII. Electio simoniaca est cassanda, si propter hoc electoribus promissa fuit pecunia, quamvis electus ignoret; nisi hoc factum fuerit in fraudem electi. H. d. primo. Cum electo, reprobato per vitium simoniae, non dispensat episcopus. H. d. secundo. Abbas. Coelestinus III. Nobis fuit ex parte tua cum magna diligentia intimatum, quod, quum quatuor essent a capitulo constituti, qui debebant quendam eligere in plebanum, amici eius, de cuius electione spes habebatur, uni vel omnibus eligentium promiserunt, se pecuniam soluturos, eo tamen ignorante, qui, huiusmodi promissione interveniente postmodum est electus. (Et infra:) Quia igitur super hoc consulere nos voluisti, consultationi tuae breviter respondemus, quod, nisi forte constaret, illos, qui promissum tale fecerunt, per fraudem in dispendium ipsius, qui eligendus erat, id malitiose fecisse, quamvis ipse promissionis conscius non fuerit, eius tamen electio, tanquam simoniaca pravitate praesumpta, est penitus reprobanda. (Et infra: [cf. c. 25. de iure patr. III. 38.]) Ad ultimum super hoc, quod in fine consultationis tuae invenimus, hoc duximus respondendum, quod aliquis in plebanum, seu presbyterum, seu ecclesiae cuiuslibet praelatum electus, et, ut dictum est, per pravitatem simoniacam reprobatus, ab episcopo suo dispensationem aliquam obtinere de iure non potest. [Dat. Lat. VIII. Id. Maii.] CAP. XXVIII. Qui dat praelato pecuniam, ne ipsum in iure suo de facto molestet, illam repetit, si praelatus promissa non servet. H. d. inhaerendo literae. Idem Linconiensi Episcopo et Priori de Ponte fracto. Dilectus filius noster R. praepositus nobis exposuit, quod, quum Eboracensis archidiaconus eum multis gravaminibus et variis iniuriis afficere non cessaret, promisit ei certam quantitatem pecuniae se daturum, ut ab ipsius desisteret laesione; verum dictus archidiaconus post receptionem pecuniae eam, sicut promisit, in pace non dimisit, et super dignitatibus et beneficiis eius, ab eius molestia non quievit. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, archidiaconum restituere quod accepit, si eum contra promissionem suam venisse constiterit, auctoritate nostra appellatione remota compellatis, et prohibeatis etiam ipsum archidiaconum ex parte nostra districtius, ne pendente lite praepositum ipsum vel suos molestare praesumat, et, si forte fecerit, per vestram sollicitudinem corrigatur. CAP. XXIX. Pro benedictionibus nubentium et exsequis mortuorum nihil exigi debet. Innocentius III. Abbati de Iugo Dei et Priori de Silla. Suam nobis dilecti filii parochiani de Villa franca querimoniam destinarunt, quod Damasius capellanus eorum pro exsequiis mortuorum et benedictionibus nubentium minus licite pecuniam ab eis exigit et extorquet. †Quodsi forte cupiditati eius non fuerit satisfactum, ne possint mortuorum corpora sepeliri, vel benedictio nubentium celebrari, fictitia eis impedimenta fraudulenter opponit. Quia igitur exactiones huiusmodi sacrorum canonum obviant institutis, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictum capellanum, ut a tanta praesumptione desistat, et etiam pro excessu satisfaciat competenter, moneatis attentius et efficaciter inducatis, sibi, si vestris monitionibus obedire noluerit, poenam canonicam appellatione remota infligentes. [Dat. etc. II. Kal. Iun. 1198.] CAP. XXX. Si per accusationem constat, monachum simoniace fuisse receptum, receptus et recipiens deponuntur. Si vero per inquisitionem, receptus in arctius monasterium detruditur; recipienti vero et maioribus poena condigna imponitur, et interim ab exsecutione ordinum sacrorum suspenduntur. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Dilectus filius magister A. nuncius tuus pro parte tua proposuit, quod, quum Cantuariensem dioecesim secundum praedecessorum tuorum consuetudinem visitans, ut quae corrigenda sunt corrigas, et statuas quae secundum Deum videris statuenda, in monasteriis et canonicis regularibus, et religiosis locis pullulasse repereris simoniacam pravitatem, ita, quod in eis multi pretio sunt recepti, qui potius gratis recipi debuissent, immo etiam ad religionis observantiam invitari. Dubitas igitur, an, quia multitude reperitur in causa, severitati sit aliquid detrahendum, an in tales exercere debeas rigorem canonicae disciplinae. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si adversus eos, qui labe fuerint huiusmodi maculati, accusatio coram te fuerit canonice instituta, postquam crimen ordine fuerit iudiciario comprobatum, tam in dantes quam in recipientes canonicae severitatis exerceas ultionem. Quodsi de hoc tibi per solam inquisitionem constiterit, eos, qui per simoniacam pravitatem in locis talibus sunt recepti, ab illis amotos ad agendam poenitentiam ad monasteria dirigas arctiora. Abbatibus autem et abbatissis, prioribus, praelatis quibuslibet et officialibus eorundem iniungas poenitentiam competentem, et, donec illam peregerint, eos a sacrorum ordinum exsecutione suspendas, iniungens episcopis tuis, ut hanc formam per suas dioeceses studeant observare. Illud tamen gratanter recipi poterit, quod fuerit sine taxatione gratis oblatum. CAP. XXXI.

Abbas contra testes, qui deposuerunt contra eum de simonia in iudicio inquisitionis, excipere potest, quod sunt inimici et conspiratores; alias vero exceptiones criminum opponere non potest.

Idem Priori sancti Victoris, magistris I. Bononiensi et L. Modicensi Canonicis.

Licet Heli summus sacerdos in se ipso bonus exsisteret, quia tamen filiorum excessus efficaciter non corripuit, et in se pariter, et in ipsis animadversionis divinae vindictam excepit, dum, filiis eius in bello peremptis, ipse de sella corruens fractis cervicibus exspiravit. Ad corrigendos igitur subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis procedi possit, per accusationem videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, sicut accusationem legitima praecedere debet inscriptio, sic et denunciationem caritativa correctio, et inquisitionem clamosa debet insinuatio praevenire. “Descendam,” inquit Dominus, “et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.” Tunc enim clamor pervenit ad praelatum, quum per publicam famam aut insinuationem frequentem subditorum sibi referuntur excessus, et tunc debet descendere et videre, id est, mittere et inquirere, utrum clamorem, qui venit, veritas comitetur. Nam iuxta canonicas sanctiones, si quid de quocunque clerico ad aures praelati pervenerit, quod eum iuste possit offendere, non facile credere debet, nec ad vindictam eum res accendere debet incognita, sed coram ecclesiae senioribus diligenter est veritas perscrutanda, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis; non tanquam sit idem ipse accusator et iudex, sed, quasi fama deferente vel denunciante clamore, sui officii debitum exsequatur, eo semper adhibito moderamine, ut iuxta iudicii formam sententiae quoque forma dictetur. Quum igitur de abbate Pomposiano ea nobis frequenter insinuata fuissent, quae ab honestate regulari nimium dissonabant, monachis ad praesentiam nostram accedentibus, quidam ex ipsis nobis ipsum de simonia, periurio, dilapidatione ac insufficientia detulerunt. Contra quos quum idem abbas exciperet, quod denunciationem huiusmodi fraterna correctio secundum regulam evangelicam non praecesserat, et iidem constanter assererent, quod correctionem huiusmodi praemisissent: licet ad probandum hoc duorum monachorum iuramenta fuissent exhibita, quia tamen super hoc ipsi nondum contendere desistebant: nos, ut praediximus, frequentibus clamoribus excitati, ex officio nostro voluimus inquirere de praemissis, omnes omnino monachos, qui vel cum ipso, vel contra ipsum abbatem accesserant, iuramenti vinculo adstringentes, ut de propositis plenam, quam scirent, exponerent veritatem. Quorum depositiones in scripturis redactae quum publicatae fuissent, super illis coeperunt multipliciter disputare. Quia vero tum ex assertione monachorum, tum ex ipsius abbatis confessione cognovimus, quod idem abbas non modicam summam pecuniae, relictam a praedecessore suo, totam expenderat, et in alia summa maiori monasterium obligarat, nos eum iuxta canonicas et legitimas sanctiones propter has et alias praesumptiones quasi de dilapidatione suspectum, ab administratione abbatiae duximus suspendendum. Et quia per testes simonia multis modis contra ipsum abbatem videbatur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, super quibus utrinque fuit multipliciter disputatum, aliis asserentibus in crimine simoniae, sicut [et] in crimine laesae maiestatis, omnes indifferenter, tam infames quam criminosos, non solum ad accusandum, sed etiam ad testificandum admittendos, quum ad instar publici criminis et laesae maiestatis procedat accusatio simoniae, multis super hoc et legibus et canonibus allegatis; aliis e contrario respondentibus, quod, licet haec duo crimina quantum ad accusationem quasi paria iudicentur, differunt tamen in multis; quum et alia poena pro uno, et alia pro altero inferatur, et inter personas accusatorum et testium sit utique distinguendum, quum non per accusatores, sed per testes crimina cornprobentur, multis nihilominus super hoc et rationibus et argumentis inductis. Ne vero vel innocentiae puritas confusa succumberet, vel simoniae pravitas effugeret impunita, nos, aequitate pensata, nec omnes exceptiones contra testes oppositas duximus admittendas, nec repellendas duximus universas, sed illas duntaxat exceptiones oppositas probandas admisimus, quae forte probatae non de zelo iustitiae, sed de malignitatis fomite procedere viderertur, conspirationes scilicet et inimicitias capitales, ceteras autem obiectiones oppositas ut furti et adulterii propter immanitaten haeresis simoniacae, ad cuius comparationem omnia crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas, quoniam et si fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, praesertim quum alia contigerit adminicula suffragari. [Dat. Lat. IV Non. Dec. 1199.] CAP. XXXII. Hoc capitulum est glossa praecedentis capituli. Nam tendit ad declarationem illius, an et quando testes criminosi admittantur in crimine simoniae, et in effectu idem dicit quod praecedens. Idem. Per tuas nobis literas intimasti, te plurimum dubitare super quadam epistola decretali, quam nos asseris edidisse de testibus admittendis contra simoniacam pravitatem. Noveris igitur incunctanter, quod nos illam epistolam, quae sic incipit: “Quamvis ad abolendam,” nequaquam edidimus, sed aliam, quae sic incipit: “Licet Heli,” nos edidisse fatemur. Ad cuius intelligentiam credimus distinguendum, utrum is, contra quem agitur de simoniaca pravitate, denuncietur simpliciter, aut criminaliter accusetur, et utrum agatur secundum iuris rigorem, aut secundum temperantiam aequitatis. Item utrum ipse sit regularis, qui iam renunciaverit mundo, an saecularis, qui adhuc in mundo exsistit, et an inferioris gradus, an excellentioris sit dignitatis. Ad haec, utrum ante fuisset clarae opinionis et bonae famae, an graviter infamatus et valde suspectus, et utrum de facili possit puniri, an sine scandalo nequeat condemnari. Praeterea utrum testes sint honesti, an criminosi, et an iam sint emendati de crimine, an adhuc in crimine perseverent. Rursus si crimina sint eadem vel minora, an paria vel maiora; utrumve testes ex zelo iustitiae, an ex malignitatis fomite deposuisse credantur. Denique utrum ad pravitatem simoniacam detegendam sola dicta testium inducantur, an alia etiam adminicula suffragentur. Haec omnia sunt ad intelligentiam illius epistolae distinguenda, sicut ex serie ipsius potest perpendere diligens indagator. Ille quidem Pomposianus abbas, qui iam pridem renunciavit mundo, erat de simonia, periurio, dilapidatione ac insufficientia graviter infamatus. Quumque per monachos, qui iuraverant perhibere testimonium veritati, simonia multis modis [contra ipsum abbatem] videretur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, conspirationes videlicet et inimicitias capitales, furtum et adulterium, ut eos a testimonio removeret. Nos vero, ne innocentiae puritas confusa succumberet, vel simoniae pravitas effugeret impunita. illas duntaxat exceptiones probandas admisimus, quibus forte probatis testes non [de] zelo iustitiae, sed de malignitatis fomite processisse constaret, ut conspirationes et inimicitias capitales. Ceteras autem exceptiones [oppositas,] ut furti et adulterii, propter immanitatem haeresis simoniacae, ad cuius comparationem cetera crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas, quoniam, etsi probatae fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, aliis adminiculis suffragantibus; praesertim quum testes de crimine [iam] fuerint emendati. Tales igitur contra talem taliter duximus admittendos, non secundum rigorem iuris, sed secundum temperantiam aequitatis, quum ageretur non criminaliter, ut deponeretur ab ordine, sed civiliter, ut ab administratione amoveretur, tanquam immeritus et damnosus. Et utique tales praelati ex levioribus causis possunt ab administrationibus amoveri, maxime per summum Pontificem, qui potestatem habet non solummodo iudicandi, sed etiam disponendi, sicut quorundam religiosorum approbata consuetudo deposcit. Unde praedictus abbas, non exspectata sententia, quasi male conscius sibi cessit. CAP. XXXIII. Non imputatur electo confirmato, si eo prohibente pro ipsius confirmatione pecunia data fuit. Idem Abbati Iemblacensi. Sicut nobis tuis literis intimasti, quum in Iemblacensi ecclesia fueris a tenera nutritus aetate, monachus factus ibidem, in aetate matura fuisti tandem promotus ad regimen ecclesiae Florensis; verum, abbate Iemblacensi post sublato de medio, ipsa, quae te prius tanquam filium habuerat, inscium et absentem in patrem et pastorem per electionem canonicam te vocavit. Et quia pastore carebat Leodiensis ecclesia cathedralis, postquam per dies aliquot moram feceras in ecclesia Gemblacensi, ad Coloniensem ecclesiam, quae tua est metropolis, proficiscens, ipsius auctoritate in Iemblacensi ecclesia interim ministrasti. Ceterum postquam in Leodiensi ecclesia fuit episcopus institutus, is, a te requisitus, electionem de te factam noluit confirmare, aliud non praetendens, nisi quod de minori loco translatus fueras ad maiorem. Verum quum haec tibi fieri pro extorquenda pecunia comperisses, sub interminatione anathematis vetuisti, ne pro facto huiusmodi aliqua pecunia offerretur. Sed quidam de fratribus, te inconsulto et ignorante contra excommunicationis a te factae sententiam venientes, promiserunt pecuniam, et etiam exsolverunt, sicut tibi postmndum est relatum, et sic ab episcopo invitatus, institutionem ab eo accepisti libere, quemadmodum postulabas. †Super his ergo nos duxit tua discretio consulendos, si propter promissionem incognitam et prohibitam, quemadmodum est praemissum, tibi peccati macula infligatur, vel, si de promissione, nunc tibi cognita, tu cum fratribus, qui fecerunt eam, debeas poenitere, quum inhaerere nolueris simoniacae pravitati, paratus pro grege Domini subire laborem, vel, quamvis te conscientia non accuset, a suscepto regimine, si decreverimus, abstinere. Quamvis autem secundum sacrorum canonum instituta etiam parvuli, qui cupiditate parentum ecclesias per pecuniam sunt adepti, eas dimittere teneantur, quia tamen longe diversum est non praebere consensum, et expresse aliquid prohibere: taliter duximus respondendum, quoniam ex eo, quod contra prohibitionem et voluntatem tuam, a qua postmodum minime recessisti, aliquis te penitus ignorante promisit pecuniam et exsolvit, praesertim quum is nulla sit tibi consanguinitate coniunctus, nihil debet tibi ad poenam vel culpam, sicut credimus, imputari, nisi forte postea consenseris pecuniam solvendo promissam, aut etiam reddendo solutam; alioquin contingeret, quod alicuius factum, insidias inimico parantis, ei damnosum exsisteret, cui penitus displiceret, et sic aliquis de fraude sua commodum reportaret. Illos autem, qui dederunt pecuniam vel etiam receperunt, in tantum constat esse culpabiles, quod, si excessus eorum esset ecclesiae manifestus, quae non iudicat de occultis, poena essent canonica feriendi. [Dat. Lat. II. Id. Aug. 1199.] CAP. XXXIV. Si clericus cum pacto confert ecclesiae bona sua, ut in ipsa recipiatur in canonicum, ut illa sibi retineat pro praebenda, simonia committitur; secus, si hoc fiat sine pacta. Idem Decano Belvacensi. Tua nos duxit discretio consulendos, †si quis alicui ecclesiae de bonis suis quaedam obtulerit, petens, ut in vita sua sibi liceat eadem bona in ipsa ecclesia pro praebenda tenere, an bona recipi debeant sic oblata, et idem clericus assumi valeat in canonicum eiusdem ecclesiae absque vitio simoniae. Nos igitur Devotioni tuae taliter respondemus, quod, si quis clericus cum conditione vel pacto largiatur aut offerat bona sua, ut illa postmodum pro praebenda retineat, et ut in canonicum admittatur, huiusmodi oblatia vel receptio fieri non poterit sine vitio simoniae, quum in talibus omnis pactio aut conventio cessare debeat iuxta canonicas sanctiones. Si vero pure ac sine pacto vel conditione qualibet offerat aliqua bona sua, rogans humiliter, ut in canonicum admittatur, et ut bona sua retinere sibi liceat pro praebenda, et clerici eiusdem ecclesiae pure consentiant: huiusmodi receptio procul dubio fieri poterit absque scrupulo simoniacae pravitatis. Licet autem taliter duximus respondendum, quia nobis datum est de manifestis tantummodo iudicare: si tamen is, qui talem donationem facit, ea intentione ducatur, ut per temporalia bona, quae offert, spiritualia valeat adipisci, et clerici, qui eum in fratrem admittunt, non essent eum, nisi commoda temporalia perciperent, admissuri: sine dubio tam ille quam isti apud districtum iudicem, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, culpabiles iudicantur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Non. Dec. Ao. X. 1207.] CAP. XXXV. Non debet quis ordinem recipere ab eo, quem credit simoniacum; sed ministrare potest in illis, quos prius ab isto recepit. Idem Priori Cantuariensi. Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum B. in quadam domo Cartusiensis ordinis suscepisset habitum monachalem, termino suae probationis completo, a dioecesano episcopo fuit in subdiaconum ordinatus; sed postmodum didicit ex relatione quorundam, quod, licet idem episcopus alias vir esset honestus, multoties tamen commiserat vitium simoniae, propter quod idem monachus, vehementi dolore turbatus, in suscepto formidat ordine ministrare, nolens ab eodem episcopo ad superiores ordines promoveri. †Unde, quum eidem eremum exire non liceat, nec praefatus episcopus ipsum vel quemquam alium suae dioecesis ab alio episcopo permittat ordinari, postulasti per sedem apostolicam edoceri, quid cum praefato monacho in ordine iam suscepto et suscipiendis superioribus sit agendum. Nos igitur respondemus, ut idem monachus in ordine sic suscepto secure ministret; sed contra conscientiam ad superiores ordines non adscendat, ne forte aedificet ad gehennam; licet ex eo, quod conscientiam nimis habuerit scrupulosam, in difficultatem huiusmodi sit collapsus, quam utique non evadet, nisi deponat errorem. CAP. XXXVI.

Pro chrismate vel investitura ecclesiarum nihil exigi debet, nec excusat consuetudo vel nominis variatio. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. In tantum peccatis exigentibus corda quorundam simoniaca pravitas depravavit, †ut in exterminium canonicae sanctionis et [in] elusionem quodammodo divini iudicii, lucris turpibus inhiantes, ac dicentes in corde suo: non est Deus, simoniam sub honesto nomine pallient, quasi mutato nomine culpa transferatur et poena. Verum nec Deus secundum Apostolum irridetur, nec tales Simonis sectatores, etsi temporalem in praesenti forsan eludant, in futuro poenam effugient sempiternam, quum nec honestas nominis criminis malitiam palliabit, nec vox poterit abolere reatum. Sane pervenit ad audientiam nostram, quod, quum olim quidam suffraganei tui pro chrismate contra canonicas sanctiones certam consueverint accipere pecuniae quantitatem, non metuentes poenam canonicam, et correctionem tuam eludere cupientes, tempus faciendae solutionis anticipant, recipientes in media quadragesima quod recipere consuevere post Pascha, et, ut causam recipiendi dissimulent, nomen denariorum variant, denarios, quos prius chrismales, secundo paschales dicebant, consuetudinem mediae quadragesimae nuncupantes. †Quidam vero nec tempus solutionis, nec solvendorum nomen in aliquo variarunt, veterem per omnia consuetudinem imitantes. Quum vero expressius exprimat venditionis speciem, qui prius recipit pretium, quam rem conferat pretiosam, quam qui tempus recipiendae mercedis dissimulando distulerit, et dissimulaverit differendo, licet utrumque in talibus periculosum exsistat, et gratis sit gratia conferenda, ne ipsam contingat et rem et nomen gratiae demereri: fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus auctoritate nostra fretus et tua, taliter excessus corrigas supra dictos, suffraganeos tuos et officiales eorum institutione praemissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo a tam illicita exactione compescens, quod ad nos de cetero super hoc querimonia deferri non possit, aliorum culpa tibi ob tuam negligentiam non imputetur ad poenam. Eadem quoque auctoritate suffultus Pravam etiam illam consuetudinem de tua provincia studeas abolere, per quam pro ecclesiarum investitura archidiaconi marcham argenti, minores vero decani vaccam albam sibi dari postulant, vel certam solvi pecuniae quantitatem. [Dat. Lat. VI. Kal. Iul. 1199.] CAP. XXXVII. Ordinatus in subdiaconum, qui prius praesentatori suo promisit, quod nil ab eo peteret, in suscepto ministrare, vel ad superiores ordines adscendere sine dispensatione non potest, etiamsi peccare non crediderit. Idem. Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum D. lator praesentium vellet in subdiaconum ordinari, et certum titulum non haberet, quendam presbyterum exoravit, ut ipsum ad ecclesiae suae titulum praesentaret. Quod quum ille facere recusaret, ipse illi firmiter repromisit, quod nunquam, si praesentaret eundem, in ecclesia sua aliquam peteret portionem, et sic ad praesentationem eius exstitit ordinatus, nec, ut asserit, se in hoc illicitum egisse aliquid intellexit. †Unde, quum postmodum vellet in diaconum promoveri, episcopo commonente, ne quis, interveniente promissione aliqua, ordinatus accederet: idem recordatus promissionis istius a susceptione ordinis diaconatus cessavit, hoc tibi humiliter confitens, et per te postulans edoceri, utrum ex promissione huiusmodi reus esset, et an liceret eidem in suscepto diaconatus ordine ministrare, et ad ordines adscendere ulteriores, fraternitas tua duxit apostolicae sedis oraculum requirendum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, nisi cum eo fuerit misericorditer dispensatum, nec ad ordines superiores adscendere, nec in suscepto debet ordine secundum rigorem canonicum ministrare. CAP. XXXVIII. Simonia est dare pecuniam pro vicariatu, vel pro alia administratione rerum spiritualium seu ecclesiasticarum habenda, et dantes et recipientes ab illa ecclesia sunt eiiciendi. H. d. hoc c. per alia verba, licet sit breve. Idem. Consulere (Et infra:) Quicunque vicedominatum vel aliam ecclesiasticarum rerum administrationem per pecuniam obtinere voluerint, tam ementes quam vendentes cum Simone mago percelluntur, et ab illa ecclesia, in cuius contumeliam dare pecuniam et accipere voluerunt, iuste excluduntur. CAP. XXXIX. Simoniacum est aliquid exigere pro consecratione episcoporum et benedictionibus abbatum et ordinationibus clericorum, nec excusat consuetudo.

Idem in concilio generali. Sicut pro certo didicimus, in plerisque locis [et] a plerisque personis, quasi columbas in templo vendentibus, fiunt exactiones et extorsiones turpes et pravae pro consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum, estque taxatum, quantum sit isti vel illi, quantumve alteri vel alii persolvendum, et ad cumulum damnationis maioris quidam cupiditatem et pravitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore observatam. Tantum igitur abolere volentes abusum, consuetudinem huiusmodi, quae magis dicenda est corruptela, penitus reprobamus, firmiter statuentes, ut pro his sive conferendis sive collatis nemo aliquid quocunque praetextu exigere aut extorquere praesumat; alioquin et qui receperit, et qui dederit huiusmodi pretium omnino damnatum, cum Giezi et Simone condemnetur. CAP. XL. Religiosi pretio recepti una cum recipientibus de monasterio expelluntur, et in arctioribus monasteriis ad agendam poenitentiam detruduntur. Sed recepti ante istud concilium ponebantur sic recepti in aliis locis eiusdem ordinis, nisi multitudo sit in causa, ita tamen, quod renuncient primae receptioni, et de novo recipiuntur. Idem in eodem. Quoniam simoniaca labes adeo plerasque moniales infecit, ut vix aliquas sine pretio recipiant in sorores, paupertatis praetextu volentes huiusmodi vitium palliare: ne id de cetero fiat, penitus prohibemus, statuentes, ut quaecunque de cetero talem commiserint pravitatem, tam recipientes quam recepta, sive sit subdita sive praelata, sine spe restitutionis de suo monasterio expellatur, in locum arctioris regulae ad agendam perpetuam poenitentiam retrudenda. De his autem, quae ante hoc synodale statutum taliter sunt receptae, ita duximus providendum, ut remotae de monasteriis, quae perperam sunt ingressae, in aliis locis eiusdem ordinis collocentur. Quodsi forte propter nimiam multitudinem alibi nequiverint commode collocari, ne damnabiliter [forte] in saeculo evagentur, recipiantur in eisdem monasteriis dispensative de novo, mutatis prioribus locis, et inferioribus assignatis. Hoc etiam circa monachos vel alios regulares decernimus observandum. Verum, ne per simplicitatem vel ignorantiam se valeant excusare, praecipimus, ut dioecesani episcopi singulis annis hoc faciant per suas dioeceses publicari. CAP. XLI. Episcopi nihil exigere debent, ut permittant in ecclesiis sibi subiectis clericos institui, monachos profiteri, vel mortuos sepeliri; alioquin exacta restituentur duplicata. Idem in eodem. Audivimus de quibusdam episcopis, decedentibus ecclesiarum rectoribus, ipsas interdicto subiiciunt, nec patiuntur alios in eisdem institui, donec ipsis certa summa pecuniae persolvatur. Praeterea quum miles aut clericus domum religionis ingreditur, vel apud religiosos eligit sepulturam, etiamsi nihil loco religioso reliquerit, difficultates ingerunt et malitias, donec aliquid muneris manus contingat eorum. Quum igitur non solum a malo, sed etiam ab omni specie mali sit secundum Apostolum abstinendum, exactiones huiusmodi penitus inhibemus. Quod si quis transgressor exstiterit, exacta duplicata restituat, in utilitatem locorum, in quorum fuerint soluta dispendium, fideliter convertenda. CAP. XLII. Sacramenta sunt libere conferenda; cogit tamen ordinarius laicos observare laudabiles consuetudines. Idem in eodem. Ad apostolicam audientiam frequenti relatione pervenit, quod quidam clerici pro exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium et similibus pecuniam exigunt et extorquent, et, si forte eorum cupiditati non fuerit satisfactum, impedimenta fictitia fraudulenter opponunt. Econtra vero quidam laici laudabilem consuetudinem erga sanctam ecclesiam, pia devotione fidelium introductam, ex fermento haereticae pravitatis nituntur infringere sub praetextu canonicae pietatis. Qua propter super his pravas exactiones fieri prohibemus, et pias consuetudines praecipimus observari, statuentes, ut libere conferantur ecclesiastica sacramenta; sed per episcopum loci veritate cognita compescantur, qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare. CAP. XLIII. Prohibet abbates Cistercienses solenniter installari, et ponit formam obedientiae, quam praestant suis episcopis. Honorius III. universis Abbatibus et Fratribus Cisterciensis ordinis. Ne Dei ecclesiam, †quam lavit proprio sanguine Iesus Christus, macula foeditatis coinquinet, ruga duplicitatis deformet, cupiditatis spurcitia, omnium malorum radix, et venalitatis deformitas, quasi ruga sub praetextu consuetudinis contracta, eliminandae sunt penitus ab eadem, ut dispensatio mysteriorum Dei, et ipsa mysteria gratis accepta, Giezica pravitate prorsus abolita, caritate gratuita conferantur; quae emere vel vendere quam detestabile quamve periculosum exsistat, liquido potest perpendi ex eo, quod Dominus vendentes et ementes oves et boves eiecit de templo, et cathedras vendentium et ementium columbas evertit. In eiectione denique vendentium et ementium, facinoris inquinantis utrosque exprimitur detestatio, et in cathedrarum eversione monstratur, cui poenae subiaceant hi, qui praesunt, vendentes Dei dona et ecclesiastica sacramenta. Ut huiusmodi igitur facinus, [quod] quos coinquinat aequat, praelatos et subditos non possit inficere quoquo modo, auctoritate apostolica districtius inhibemus, ne quis archiepiscopus vel episcopus, archidiaconus vel officialis ipsorum a quoquam, in abbatem electo, pro benedictione, seu installatione vel recipienda professione ab eis, sub consuetudinis praetextu cuiusquam palafredum seu aliud quicquam, quocunque nomine censeatur, exigere vel extorquere praesumat. Vobis etiam sub praetextu huiusmodi exacta taliter interdicimus ne praestetis, quum non solum a malo, sed omni specie mali sit abstinendum. Installationis quoque solennitates in electis abbatibus ordinis vestri fieri prohibentes, adiicimus, ut archiepiscopi et episcopi ea sint forma professionis contenti, quae ab origine vestri ordinis noscitur instituta, quae talis est: “Ego frater abbas Cisterciensis ordinis subiectionem et reverentiam et obedientiam a sanctis Patribus constitutam secundum regulam sancti Benedicti, tibi, domine episcope, tuisque successoribus canonice substituendis, et sanctae sedi apostolicae salvo ordine meo perpetuo me exhibiturum promitto.” CAP. XLIV. Recepto in canonicum debetur praebenda et reditas, consuetudine non obstanto, quod non servaverit pravam consuetudinem de aliquo temporali dando ipsis canonicis. Gregorius IX. Priori S. Thomae Esculani. Iacobus canonicus Esculanus exposuit, quod, quum ipse in ecclesia Aprutinensi sit receptus in canonicum et in fratrem, canonici eiusdem ecclesiae partem proventuum ac praebendam sibi assignare recusant, quandam consuetudinem praetendentes, quod prandium habere debeant a canonico recepto de novo. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, dictos canonicos, ut tali consuetudine non obstante sibi, sicut uni ex aliis, in proventibus et praebenda provideant, appellatione remota compellas. CAP. XLV.

Qui ordinavit aliquem sub promissione de non petendo ab ipso provisionem, ordinator per trienium a collatione, praesentator vero ab exsecutione ordinum etiam per triennium suspensi sunt; ordinatus vero ab ordine perpetuo sit suspensus, et solum per sedem apostolicum cum eis dispensatur.

Idem.

Si quis ordinaverit seu ad ordinem praesentaverit aliquem, promissionem vel iuramentum ab illo recipiens, quod super provisione sua non inquietet eundem, ordinator a collatione, praesentator vero ab exsecutione ordinum per triennium, et ordinatus ab ordine sic suscepto, donec dispensationem super hoc per sedem apostolicam obtinere meruerint, noverint se suspensos. CAP. XLVI. Habet duo dicta: secundum ibi, “et ad resignationes.” Et propter brevitatem et varietatem lecturarum aliter non summatur. Idem. Mandato nostro recepto, ut cum monachis, qui per simoniam dato aliquo locum in monasteriis sunt adepti, secundum constitutionem generalis concilii dispensares (Et infra:) Consultationi tuae breviter respondentes, dicimus, mandatum apostolicum etiam ad abbates extendi, et ad resignationes spiritualium et temporalium, quae nullo pacto, sed affectu animi praecedente utrinque taliter acquiruntur, in quo casu delinquentibus sufficit per solam poenitentiam suo satisfacere Creatori, eos pro simonia huiusmodi non teneri. TITULUS IV. NE PRAELATI VICES SUAS VEL ECCLESIAS SUB ANNUO CENSU CONCEDANT. CAP. I. Qui dat pecuniam, ut episcopalem vel spiritualem iurisdictionem exerceat, officio suo privatur, et sic conferens illud amplius conferre non poterit, et canonice punietur. Hoc dicit cum sequentibus. Alexander III. in concilio Lateranensi. Praeterea, quoniam quidam in quibusdam partibus sub pretio statuuntur, qui decani vocantur, et pro certa pecuniae quantitate episcopalem iurisdictionem exercent, praesenti decreto statuimus, ut, qui de cetero hoc praesumpserit, officio suo privetur, et episcopus conferendi hoc officium potestatem amittat. CAP. II. Summatum est supra cap. proximo. Idem in concilio Turonensi. Quoniam in quibusdam partibus decani quidam vel archipresbyteri ad agendas vices episcoporum seu archidiaconorum, et terminandas causas ecclesiasticas sub annuo pretio statuuntur, quod ad sacerdotum gravamen et subversionem iudiciorum non est dubium redundare: id ulterius fieri [districtius] prohibemus. Quodsi quis de cetero fecerit, nostra auctoritate removeatur a clero. Episcopus autem, qui in sua dioecesi hoc sustinuerit, et ecclesiasticam iurisdictionem sua patitur dissimulatione perverti, districtione canonica percellatur. CAP. III. Regimen ecclesiae sub annuo censu committi non debet. Idem in eodem. Quoniam enormis quaedam consuetudo in quibusdam locis contra sanctorum Patrum institutiones invaluit, ut sub annuo pretio sacerdotes ad ecclesiarum regimen statuantur, ne id fiat, modis omnibus prohibemus, quia, dum sacerdotium sub huiusmodi mercede venale disponitur, ad aeternae retributionis praemium consideratio non habetur. CAP. IV. Fructus ecclesiarum sub annuo censu concedi possunt. Idem Exoniensi Episcopo. Querelam magistri G. recepimus, quod, quum ecclesiam de Chephalai a G. persona eiusdem ecclesiae ad annuum censum tenendam per septennium suscepisset, ipse sibi, antequam eam per unius anni spatium tenuisset, auferre praesumpsit, quanquam idem G. praestita [sibi] fide firmaverit, quod usque ad statutum terminum nullam ei exinde molestiam vel gravamen inferret. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit ita esse, appellatione remota eum districte compellas, ut praefatam ecclesiam dicto G. restituat, et usque ad terminum inter eos constitutum, secundum quod inter se convenerint, ipsum eandem permittat pacifice possidere. TITULUS V.

DE MAGISTRIS, ET NE ALIQUID EXIGATUR PRO LICENTIA DOCENDI.

CAP. I.

Ecclesia cathedralis providere debet magistro de beneficio, qui clericos eiusdem ecclesiae et alios pauperes gratis doceat, et vendens licentiam docendi, aut interdicens idoneum ad docendum, beneficio privatur.

Ex concilio Lateranensi.

Quoniam ecclesia Dei et in his, quae spectant ad subsidium corporis, et in iis, quae ad profectum proveniunt animarum, indigentibus, sicut pia mater, providere tenetur; ne pauperibus, qui parentum opibus iuvari non possunt, legendi et proficiendi oportunitas subtrahatur, per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui clericos eiusdem ecclesiae et scholares pauperes gratis doceat, competens aliquod beneficium praebeatur, †quo docentis necessitas sublevetur, et discentibus via pateat ad doctrinam. In aliis quoque restituatur ecclesiis seu monasteriis, si retroactis temporibus aliquid in eis ad hoc fuerit deputatum. Pro licentia vero docendi nullus omnino pretium exigat, vel sub obtentu alicuius consuetudinis ab eis, qui docent, aliquid quaerat, nec docere quemquam, qui sit idoneus, petita licentia interdicat. Qui autem contra hoc venire praesumpserit, ab ecclesiastico fiat beneficio alienus. Dignum quippe esse videtur, ut in ecclesia Dei fructum sui laboris non habeat, qui cupiditate animi, dum vendit docendi licentiam, ecclesiasticum profectum nititur impedire. CAP. II. Pro licentia docendi nihil exigi debet vel promitti, et exactum restitui et promissum remitti debet; et, negligente inferiore praelato ad magistrum constituendum, supplebit hoc superior. Alexander III. Vintoniensi Episcopo. Prohibeas attentius de cetero, ne in parochia tua pro licentia docendi aliquos exigatur aliquid aut etiam promittatur. Si quid vero postea solutum fuerit vel promissum, remitti promissum facias et restitui appellatione cessante solutum, sciens, quod scriptum est: “Gratis accepistis, gratis date.” Sane, si quis occasione huius prohibitionis distulerit magistros in locis congruis instituere, tibi liceat de concessione nostra, omni contradictione et appellatione postposita, ibi aliorum instructioni praeficere viros providos, honestos et discretos. CAP. III. Pro licentia docendi pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo. Idem. Quanto Gallicana ecclesia †maiorum personarum scientia et honestate praefulget, et cautius nititur evitare quae confundere videantur ecclesiasticam honestatem, tanto vehementiori Dignos eos esse animadversione censemus, qui nomen magistri scholarum et dignitatem assumunt in ecclesiis vestris, et sine certo pretio ecclesiasticis viris docendi alios licentiam non impendunt. Quum autem haec prava et enormis consuetudo a cupiditatis radice processerit, et decorem admodum ecclesiasticae honestatis confundat, providendum vobis est summopere satagendum, ut consuetudo ipsa de ecclesiis vestris [penitus] exstirpetur, quum vobis praecipue et specialiter adscribatur, si quid in ecclesiis eisdem laude dignum inveniatur vel reprehensione notandum. [Nos quoque, qui, licet immeriti, dispensante clementia conditoris suprema fungimur potestate, tantae cupiditatis et rapacitatis vilium nolentes inemendatum relinqui, fraternitati vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, consuetudine ipsa de vestris ecclesiis exstirpata, sub anathematis interminatione hoc inhibere curetis, districte praecipientes, ut, cuicunque viri idonei et literati voluerint regere studia literarum, sine molestia et exactione qualibet scholas regere permittantur, [ne scientia de cetero pretio videatur exponi, quae singulis gratis debet impendi.] Si qui vero huiusmodi prohibitionis vel praecepti exstiterint transgressores, eos auctoritate nostra et vestra officiis et dignitatibus spolietis. Porro, si [hoc] iuxta mandatum nostrum corrigere neglexeritis, negligentiam vestram gravem habebimus et molestam et ad ea corrigenda manum extendere compellemur, ita quod si voluerint in huius rapacitatis proposito persistere non valebunt. [Dat. Tusculi XIII. Kal. Nov.] CAP. IV. In qualibet cathedrali ecclesia, vel alia, in facultatibus sufficienti, debet a praelato vel capitulo unus magister eligi, cui reditus unius praebendae debent assignari; in metropolitana vero ecclesia etiam eligi debet theologus. Et si ad grammaticum et theologum non sufficit, provideat ipsi theologo ex reditibus suae ecclesiae, et grammatico faciat provideri in aliqua ecclesiarum suae civitatis vel dioecesis. Innocentius III. in concilio generali. Quia nonnullis propter inopiam et legendi studium et opportunitas proficiendi subtrahitur, in Lateranensi concilio pia fuit constitutione provisum, ut per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui eiusdem ecclesiae clericos aliosque scholares pauperes gratis instrueret, aliquod competens beneficium praeberetur, quo et docentis relevaretur necessitas, et via pateret discentibus ad doctrinam. Verum, quoniam in multis ecclesiis id minime observatur, nos, praedictum roborantes statutum, adiicimus, ut non solum in qualibet cathedrali ecclesia, sed etiam in aliis, quarum sufficere poterunt facultates, constituatur magister idoneus, a praelato cum capitulo, seu maiori et saniori parte capituli eligendus, qui clericos ecclesiarum ipsarum [et aliarum] gratis in grammatica facultate ac aliis instruat iuxta posse. Sane metropolis ecclesia theologum nihilominus habeat, qui sacerdotes et alios in sacra pagina doceat, et in his praesertim informet, quae ad curam animarum spectare noscuntur. Assignetur autem cuilibet magistrorum a capitulo unius praebendae proventus, et pro theologo a metropolitano tantundem; non quod propter hoc efficiatur canonicus, sed tam diu reditus ipsos percipiat, quamdiu perstiterit in docendo. Quodsi forte de duobus ecclesia metropolis gravetur, theologo iuxta modum praedictum ipsa provideat, grammatico vero in alia ecclesia suae civitatis sive dioecesis, quae sufficere valeat, faciat provideri. CAP. V. Praelati et capitula ad studia theologiae scholares dociles transmittere tenentur, qui in absentia reditus praebendarum suarum et beneficiorum per quinquennium integraliter percipient. Et si proprii reditus ad sustentationem studii eis non sufficiunt, debet praelatus cum capitulo eis providere: magistri vero, donec docuerint, integre percipiunt fructus beneficiorum suorum. Honorius III. Super specula †[Domini licet immeriti constituti, dum diligenter multo intuitu contemplamur statum ecclesiae generalis, dolemus plurimum et tristamur, quod, quum albae sint regiones ad messem plurimam et operarii sint perpauci, plerique vigiles, qui tenentur custodire Domini vineam, dormiunt somnium suum, neque zizania nimium excrescentia in manipulos ad comburendum colligunt, quamvis ea iugiter superseminet inimicus. Quumque lactens et parvulus deficiat in plateis, vix est qui frangat panem parvulis, aut propinet sitientibus aquam sapientiae salutaris, eo, quod modica est in terra scientia Domini, quia plurimi velut luxores filii accepta non modica portione substantiae Iesu Christi comparant sibi de ipsa siliquas vacuas et sonoras, quae non satiant, et aquam hauriunt cum situla Samaritanorum de puteo vel torrente aquarum infidelium, qui sitim hydropici non relevant, sed irritant. Tales equidem hortum conclusum, cui non communicat alienus, ubi fons est, et puteum aquarum viventium deserentes, ac fodientes sibi cisternas, quae aquam non praevalent continere, quasi non invenientes pascua fastidito manna, dum suspirant ad Aegypti olera et pepones, currunt ad scientias lucratives, statuentes in terram suos oculos declinare. Ut igitur per increpationes validas tanquam per patris verbera filii aberrantes ad matris ubera revocati veluti pulli aquilarum queant expeditius advolare, ac inoffense atque libentius velint et valeant currere in odorem flagrantis gratiae Iesu Christi ad hauriendum aquas vivas in gaudio de fontibus Salvatoris, quosdam obices amovere cupimus huic itineri obsistentes, et necessaria quaedam annectere his, quae ab antecessoribus nostris edita sunt ab olim ad propagationem propaginis vitae verae.] Quum itaque de singulis provinciis puellae speciosae, ac virgines pro rege Assuero, qui beatitudo dicitur, per ancillas quaeri debeant, et adduci ad arcem et moenia civitatis, et per manum Aggei mundum muliebrem accipere, necessariorum videlicet fulcimenta, Volumus et mandamus, ut statutum, [editum] in concilio generali de magistris theologis per singulas metropoles statuendis, inviolabiliter observetur, statuentes insuper de consilio fratrum nostrorum, ac districte praecipiendo mandantes, ut, quia super hoc propter raritatem magistrorum se possent forsitan aliqui excusare, ab ecclesiarum praelatis et capitulis ad theologicae professionis studium aliqui docibiles destinentur, qui, quum docti fuerint, in Dei ecclesia velut splendor fulgeant firmamenti, ex quibus postmodum copia possit haberi doctorum, qui, velut stellae, in perpetuas aeternitates mansuri ad iustitiam valeant plurimos erudire, quibus, si proprii proventus ecclesiastici non sufficiunt, praedicti necessaria subministrent. Docentes vero in theologica facultate, dum in scholis docuerint, et studentes in ipsa integre per annos quinque, percipiant de licentia sedis apostolicae proventus praebendarum et beneficiorum suorum, non obstante aliqua alia consuetudine vel statuto, quum denario fraudari non debeant in vinea Domini operantes. Hoc autem inconcusse volumus observari, firmiter disponentes, quod feriantur poena debita transgressores. [Sane licet etc. (cf. c. 10. Ne cler. vel mon. III. 50.) Dat. Viterbii VII. Kal. Dec. Pont. nostri Ao. IV. 1219.] TITULUS VI. DE IUDAEIS, SARRACENIS, ET EORUM SERVIS. CAP. I. Si servus, a Iudaeo emptus, causa mercimonii factus est vel fieri desiderat Christianus, pro XII. solidis redimitur. Ex concilio Matensi. Praesenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum Christianum mancipium Iudaeo deinceps serviat, sed

datis XII. solidis pro quolibet bono mancipio, ipsum mancipium quicunque Christianorum, seu ad ingenuitatem seu ad servitium, licentiam habeat redimendi. Et si Christianus fieri desiderat, et non permittitur, idem fiat, quia nefas est quem Christus Dominus redemit blasphemum Christi in servitutis vinculis detinere. CAP. II. Iudaeus Christianum in servum habere non potest, in adscriptitium vero potest. Gregorius Episcopo Lucensi. Multorum ad nos †[relatione pervenit, a Iudaeis, in Lunensi civitate degentibus, in servitium Christiana detineri mancipia. Quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci tui, atque Christianae religionis intuitu, nullam relinquere occasionem, ut superstitioni Iudaicae simplices animae non tam suasionibus, quam potestatis iure quodammodo deservirent. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam, ut secundum piissimarum legum tramitem,] Nulli Iudaeo liceat Christianum mancipium in suo dominio retinere: sed, si qui apud eos inveniuntur, libertas eis [tuitionis auxilio ex legum sanctione] servetur. Hi vero, qui in possessionibus eorum sunt, licet [et] ipsi legum districtione sint liberi, tamen, quia colendis terris eorum diutius adhaeserunt, utpote conditione loci debentes, ad colenda rura remaneant, consuetas pensiones praedictis viris praebentes. Cuncta etiam, quae de colonis vel originariis iura praecipiunt, peragant, et nihil eis extra hoc oneris [amplius] indicatur. Quodsi quisquam Iudaeorum aliquem de his vel ad alium transferre locum, vel ad aliud obsequium retinere voluerit: ipse sibi imputet, qui ius colonarium temeritate sua, et ius dominii sibi iuris severitate damnavit. [In his ergo omnibus ita te volumus sollerter impendi etc.] CAP. III. Iudaei antiquas synagogas retinere possunt, novas exigere non possunt. Idem Genuensi Episcopo. Iudaei de civitate †[vestra huc venientes questi nobis sunt, quod synagogam eorum, quae Caralis sita est, Petrus, qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Deo volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est dominico in ipsa festivitate paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate; atque imaginem illic genitricis Dei Dominique nostri, et venerandam crucem, et birrum album, quo de fonte resurgens indutus fuerat, posuisset. De qua re et filiorum nostrorum Eupaterii gloriosi magistri militum, atque magnifici pii in Domino praesidis, aliorumque nobilium civitatis vestrae ad nos haec eadem scripta attestantia incurrerunt. Qui etiam adiecerunt, a vobis hoc praesensum, et praedictum Petrum, ne hoc auderet, fuisse prohibitum. Quod cognoscentes omnino laudavimus, quia, sicut revera bonum decuit sacerdotem, nil fieri, unde iusta esset reprehensio, voluistis. Sed quia] per hoc, quod minime vos [in] his, quae prave acta sunt, miscuistis, displicere vobis quod factum est demonstrastis, [considerantes hac de re vestrae voluntatis intentum, ac magis iudicium, his hortamur, affatibus, ut sublata exinde cum ea, qua dignum est, veneratione imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est reformare, quia] Sicut legalis diffinitio Iudaeos novas non patitur erigere synagogas: ita [quoque] eos sine inquietudine veteres habere permittit. [Ne ergo supradictus Petrus vel alii etc.] CAP. IV. In die Veneris sancto non licet Iudaeis tenere ostia vel fenestras apertas. Alexander III. Quia super his, †unde nos in literis tuis de Iudaeis scripsisti, certum canonem non habemus, fraternitati tuae significatione praesentium intimamus, quod clero tuo in unum pariter convocato, Generaliter tam nostra quam tua auctoritate interdicas, ut Iudaei ostia vel fenestras in die Parasceues aperta non habeant, sed clausa teneant tota die. Mancipia quoque Christiana nulla cum eis habitare permittas, sed generaliter cunctis edicas, ne aliquis Christianorum in eorum servitio audeat commorari, ne forte ex ipsorum conversatione ad Iudaismi perfidiam convertantur. [De terris vero etc. (cf. c. 16. de decim. III. 30.)] CAP. V. Excommunicari debent Christiani, qui in domo serviunt Iudaeis, vel Sarracenis sive paganis. Et principes saeculares excommunicari debent, qui Iudaeos baptizatos suis bonis spoliare praesumunt. Idem ex concilio Lateranensi. Iudaei sive Sarraceni neque sub alendorum puerorum suoram obtentu, nec pro servitio vel alia qualibet causa Christiana mancipia in domibus suis permittantur habere. Excommunicentur autem qui cum eis praesumpserint habitare. (Et infra: cf. c. 21. de testib. II. 20.) Si qui praeterea Deo inspirante ad fidem se converterint Christianam, a possessionibus suis nullatenus excludantur, quum melioris conditionis ad fidem conversos esse oporteat, quam, antequam fidem susceperint, habebantur. Si autem secus fuerit factum, principibus seu potestatibus eorundem locorum iniungimus sub poena excommunicationis, ut portionem hereditatis suae et bonorum suorum ex integro eis faciant exhiberi. CAP. VI. Christiani, deferentes Sarracenis merces prohibitas, vel in ipsorum navibus navigantes, excommunicandi sunt, et rebus eorum privandi, et efficiuntur capientium servi. Idem in eodem. Ita quorundam animos occupavit saeva cupiditas, ut, qui gloriantur nomine Christiano Sarracenis arma, ferrum et ligamina deferant galearum, et pares aut etiam superiores in malitia fiant illis, dum ad impugnandos Christianos arma eis et necessaria subministrant. Sunt etiam, qui pro cupiditate sua in galeis et piraticis Sarracenorum navibus regimen et curam gubernationis exerceant. Tales igitur, ab ecclesiastica communione praecisos, et excommunicationi pro sua iniquitate subiectos, et rerum suarum per principes [saeculi] catholicos et consules civitatum privatione mulctari, et capientium fieri servos, si capti fuerint, censemus. Praecipimus etiam, ut per ecclesias maritimarum urbium crebra et solennis in eos excommunicatio proferatur. Excommunicationis quoque etc. (cf. c. 3. de rapt. V. 17.) CAP. VII. Iudaei veteres synagogas in priorem statum reformare possunt; de novo exigere non possunt. Idem. Consuluit (Et infra: [cf. c. 29. de app. II. 28.]) Iudaeos etiam de novo construere synagogas, ubi eas non habuerunt, pati non debes. Verum, si antiquae corruerint, vel ruinam minantur, ut eas reaedificent, potest aequanimiter tolerari, non autem, ut eas exaltent, aut ampliores aut pretiosiores faciant, quam antea fuisse noscuntur; qui utique hoc pro magno debent habere, quod in veteribus synagogis et suis observantiis tolerantur. CAP. VIII. In familiari servitio Iudaeorum Christiani esse non debent. Idem. Ad haec praesentium auctoritate mandamus atque praecipimus, quatenus omnibus Christianis, qui sunt in iurisdictione vestra, penitus interdicatis, et, si necesse fuerit, districtione ecclesiastica compellatis eosdem, ne ipsi Iudaeorum servitio se assidue pro aliqua mercede exponant; quod etiam obstetricibus et nutricibus eorum prohibere curetis, ne infantes Iudaeorum in eorundem domibus nutrire praesumant, quoniam Iudaeorum mores et nostri in nullo concordant, et ipsi de facili ob continuam conversationem et assiduam familiaritatem, instigante humani generis inimico, ad suam superstitionem et perfidiam simplicium animos inclinarent. [Praeterea etc. cf. c. 7. de usur. V. 19.] CAP. IX. Iudaei inviti non sunt baptizandi, nec ad hoc cogendi, nec sine iudicio puniendi, aut rebus suis spoliandi, vel in suis festivitatibus molestandi, nec ipsorum coemeteria violanda, aut eorum corpora exhumanda. Clemens III. Sicut Iudaei †non debent sine licentia in synagogis ultra, quem in lege permissum est, praesumere ita in his, quae eis concessa sunt, nullum debent praeiudicium sustinere. Nos ergo, quum, in sua magis velint duritia permanere, quam Prophetarum verba et suarum scripturarum arcana cognoscere, atque Christianae fidei et salutis notitiam habere, tamen, quia defensionem nostram et auxilium postulant, ex Christianae pietatis mansuetudine et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti, Eugenii [et Alexandri] Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes ipsorum petitiones admittimus, eisque protectionis nostrae clypeum indulgemus. Statuimus enim, ut nullus Christianus invitos vel nolentes Iudaeos ad baptismum [per violentiam] venire compellat. Si quis autem ad Christianos causa fidei confugerit, postquam voluntas eius fuerit patefacta, Christianus absque calumnia efficiatur; quippe Christi fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptismum non spontaneus, sed invitus cogitur pervenire. Nullus etiam Christianus eorum quemlibet sine iudicio terrenae potestatis vel occidere, vel vulnerare, vel suas illis pecunias auferre praesumat, aut bonas, quas hactenus [in ea, in qua habitant, regione] habuerunt, consuetudines immutare, praesertim in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos nullatenus perturbet. Neque aliquis ab eis coacta servitia exigat, nisi ea, quae ipsi tempore praeterito facere consueverunt. Ad hoc malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus, ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare aut invadere audeat, sive obtentu pecuniae corpora humata effodere. Si quis autem huiusmodi decreti tenore cognito [temere,] quod absit, contraire praesumpserit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis sententia plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. CAP. X.

Ponit duas indulgentias illorum, qui paganis praedicant. Idem. Quam sit laudabile (Et infra:) Tuis, frater episcope, petionibus annuentes, tibi tuisque sociis, quum ad praedicandam Christi fidem paganis exibitis, apostolica auctoritate concedimus, ut vobis his cibis cum modestia et gratiarum actione, servata temporum qualitate iuxta canonicas sanctiones, uti liceat, qui vobis ab ipsis infidelibus apponuntur. Insuper indulgemus, ut quicunque religiosi seu clerici, idonei ad annunciandum gentibus evangelicam veritatem, requisita et habita praelatorum suorum licentia, tibi voluerint adhaerere, id absque contradictione qualibet liberam exsequendi habeant auctoritate apostolica facultatem. CAP. XI. Pro redimendis captivis licet ire Alexandriam iurantibus, quod nihil deferent auxilii seu subsidii extra redemptionis articulum. Portans vel mittens etiam post treugas merces prohibitas, excommunicatus est, et pacis appellatione non veniunt treugae. Idem. Significavit nobis tua fraternitas, quomodo aliqui civium tuorum in Alexandriam valeant proficisci pro recuperandis concivibus suis, qui illic in captivitate tenentur. Hoc arbitramur licite posse fieri, dummodo nihil in mercibus suis vel alio modo secum illuc deferant, unde possit Sarracenis, excepto redemptionis articulo, aliquod commodum aut subsidium provenire, quod etiam coram te prius iuramento firmabunt. Illi quoque qui post treugam in transmarinis partibus factam cum commercio Alexandriam adiverint, si tulerint merces prohibitas causa lucrandi, excommunicationis vinculum non evadunt, sicut nec illi, qui, in personis propriis non euntes, merces eis per nuncios destinarunt. Ad ultimum illos, qui iuraverunt, se amplius in terram Sa.rracenorum cum mercibus non ituros, nisi pax esset inter Christianos et ipsos, et post treugam factam venerunt illuc, conditio illa de pace aut treuga habenda ab excommunicationis vinculo non absolvit. CAP. XII. Excommunicati sunt, qui cum Sarracenis tempore guerrae aliquod habent commercium, vel eis praestant subsidium. Idem. Quod olim praeceptum fuit (Et infra:) Sane, licet hoc fuerit in concilio Lateranensi districte inhibitum, nos tamen de consilio fratrum nostrorum omnes illos excommunicationi supponimus, qui iam amplius cum Sarracenis mercimonium habuerint, vel per se vel per alios navibus, seu quocunque alio ingenio, eis aliqua rerum subsidia seu consilia, quamdiu inter nos et illos guerra duraverit, duxerint impendenda. Vestrae igitur discretioni mandamus atque districte praecipimus, quatenus nec per vos, nec per vestras naves, nec alio quocunque modo aut ingenio, eis mercimonia, consilia vel alia subsidia transmittatis, ne, si forte aliqui in sua malitia indurati secus agere praesumpserint, non solum ipso iure incidant in excommunicationem illam, verum etiam illi iram Dei viventis incurrant. CAP. XIII. Iudaei nutrices vel servientes Christianos habere non debent; contra facientibus interdicitur Christianorum commercium. Innocentius III. Archiepiscopo Senonensi et Episcopo Parisiensi.

Etsi Iudaeos, quos propria culpa submisit perpetuae servituti, quum Dominum crucifixerint, quem sui prophetae praedixerunt ad redemptionem Israel in carne venturum, pietas Christiana receptet, et sustineat cohabitationem illorum, quos etiam propter eorum perfidiam Sarraceni, qui fidem catholicam persequuntur, nec credunt in crucifixum ab illis, sustinere non possunt, sed potius a suis finibus expulerunt, in nos vehementius exclamantes, eo, quod sustineantur a nobis, qui ab ipso crucis patibulo condemnatum Redemptorem nostrum veraciter confitemur, ingrati tamen nobis esse non debent, ut reddant Christianis pro gratia contumeliam et de familiaritate contemptum, qui, tanquam misericorditer in nostram familiaritatem admissi, nobis illam retributionem impendunt, quam, iuxta vulgare proverbium, mus in pera, serpens in gremio, et ignis in sinu suis consueverunt hospitibus exhibere. Accepimus autem, quod Iudaei faciunt Christianas filiorum suorum nutrices, et, quod non tantum dicere, sed etiam nefandum est cogitare, quum in die Resurrectionis dominicae illas recipere corpus et sanguinem Iesu Christi contingit, per triduum, antequam eos lactent, lac effundere faciunt in latrinam. Alia insuper contra fidem catholicam detestabilia et inaudita committunt, propter quae fidelibus est verendum, ne divinam indignationem incurrant, quum eos perpetrare patiuntur indigne quae fidei nostrae confusionem inducunt. †Rogavimus igitur carissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem, mandavimus etiam nobili viro M. duci Burgundiae, et comitissae Trecensi, ut taliter reprimant Iudaeorum excessus, ne cervicem, perpetuae servitutis iugo submissam, praesumant erigere contra reverentiam fidei Christianae. Inhibemus ergo districte, ne de cetero nutrices vel servientes habeant Christianos, ne filii liberae filiis famulentur ancillae, sed tanquam servi a Domino reprobati, in cuius mortem nequiter coniurarunt, se saltem per effectum operis recognoscant servos illorum, quos Christi mors liberos, et illos servos effecit. †Qui quum iam coeperint rodere more muris, et pungere sicut serpens, verendum est, ne ignis, receptatus in sinu, corrosa consumat. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum regem et alios ad hoc ex parte nostra ita diligenter monere ac efficaciter inducere procuretis, quod Iudaei perfidi de cetero nullatenus insolescant, sed sub timore servili praetendant semper verecundiam culpae suae, ac revereantur honorem fidei Christianae. Si vero Iudaei nutrices et servientes non dimiserint Christianos, vos, auctoritate nostra suffulti, sub excommunicationis poena inhibeatis districte omnibus Christianis, ne cum eis commercium aliquod audeant exercere. [Dat. Id. Iul. 1205.] CAP. XIV. Iudaeus, qui percusserit clericum, temporaliter punitur, et, si de facto puniri non potest, interdicitur sibi Christianorum commercium, donec satisfecerit iniuriam passo. Idem. Postulasti per sedem apostolicam edoceri, qualiter contra Iudaeum procedere debeas, qui manus iniecit in quendam clericum violentas. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod, si dictus Iudaeus tuae iurisdictionis exsistit, ipsum poena pecuniaria punias, vel alia, secundum quod convenit, temporali, faciens laeso satisfactionem congruam exhiberi; alioquin eius dominum moneas et inducas, ut passo iniuriam et ecclesiae ab eo satisfieri faciat competenter. Quod si dominus eius id neglexerit adimplere, tu Christianis omnibus per censuram ecclesiasticam interdicas, ne cum ipso Iudaeo, antequam satisfaciat, praesumant commercia exercere. Consequenter etc. Tertio quaesivisti etc. [cf. c. 21. de regul. III. 31. Dat. Lat. VII. Id. Iun. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.] CAP. XV. Iudaei et Sarraceni utriusque sexus debent in terris Christianorum uti habitu, per quem a Christianis discernantur, et in die Passionis Domini non debent in publicum progredi, nec in contumeliam Creatoris prosilire. Idem in concilio generali. In nonnullis provinciis a Christianis Iudaeos seu Sarracenos habitus distinguit diversitas; sed in quibusdam sic quaedam inolevit confusio, ut nulla differentia discernantur. Unde contingit interdum, quod per errorem Christiani Iudaeorum seu Sarracenorum, et Iudaei seu Sarraceni Christianorum mulieribus commiscentur. Ne igitur tam damnatae commixtionis excessus per velamen erroris huiusmodi ulterioris excusationis possint habere diffugium: statuimus, ut tales utriusque sexus in omni Christianorum provincia et omni tempore qualitate habitus publice ab aliis populis distinguantur, [quum etiam per Moysen hoc ipsum legatur eis iniunctum.] In diebus autem lamentationis et dominicae Passionis in publicum minime prodeant, eo, quod nonnulli ex ipsis talibus diebus, sicut accepimus, et ornatius non erubescunt incedere, ac Christianis, qui sacratissimae passionis memoriam exhibentes lamentationis signa praetendunt, illudere non formidant. Illud autem districtissime inhibemus, ne in contumeliam Creatoris prosilire aliquatenus praesumant. Et quoniam illius dissimulare non debemus opprobrium, qui probra nostra delevit: praecipimus praesumptores huiusmodi per principes saeculares condignae animadversionis adiectione compesci, ne crucifixum pro nobis aliquatenus blasphemare praesumant. CAP. XVI. Praeponens Iudaeum vel paganum publicis officiis, per concilium provinciale corripitur, et praeposito denegatur Christianorum commercium, donec deposuerit officium, et in usus Christianorum pauperum restituet inde quaesita secundum episcopi providentiam. Idem in eodem. Quum sit nimis absurdum, ut blasphemus Christi in Christianos vim potestatis exerceat, quod super hoc Toletanum concilium provide statuit, nos propter transgressorum audaciam in hoc generali concilio innovamus, prohibentes, ne Iudaei publicis officiis praeferantur, quoniam sub tali praetextu Christianis plurimum sunt infesti. Si quis autem eis officium tale commiserit, per provinciale concilium, quod singulis annis praecipimus celebrari, monitione praemissa districtione, qua convenit, compescatur. Officiali vero huiusmodi tamdiu Christianorum communio in commerciis et aliis denegetur, donec in usus pauperum Christianorum secundum providentiam dioecesani episcopi convertatur quicquid fuerit a Christianis adeptus occasione officii sic suscepti, irreverenter paganos. et officium assumpsit. cum pudore Hoc idem dimittat, quod extendimus ad CAP. XVII.

Concilium generale repetit concilium Lateranense supra eod. Ita, et addit poenam satisfactionis, tempore absolutionis impendendam. Idem in eodem. Ad liberandam terram sanctam (Et infra:) Excommunicamus praeterea et anathematizamus illos falsos et impios Christianos, qui contra ipsum Christum et populum Christianum Sarracenis arma, ferrum et ligamina deferunt galearum; eos etiam, qui galeas eis vendunt vel naves, quique in piraticis Sarracenorum navibus curam gubernationis exercent, vel in machinis aut quibuslibet aliis aliquod eis impendunt consilium vel auxilium in dispendium terrae sanctae; ipsosque rerum suarum privatione mulctari, et capientium servos fore censemus, praecipientes, ut per omnes urbes maritimas diebus dominicis et festivis huiusmodi sententia publice innovetur. Et talibus gremium non aperiatur ecclesiae, nisi totum, quod ex commercio tam damnato perceperint, et tantundem de suo in subsidium terrae sanctae transmiserint, ut aequo iudicio in quo deliquerint puniantur. Quodsi forte solvendo non fuerint, sic alias reatus talium castigetur, quod in poena ipsorum aliis interdicatur audacia similia praesumendi. CAP. XVIII. Iudaei vel pagani publicis officiis praeficiendi non sunt, et, si eis regalia iura vendantur, ad ea colligenda praeficiendus est Christianus non suspectus. Gregorius IX. Astoricensi et Lucensi Episcopis. Ex speciali, quem erga illustrem regem Portugalliae gerimus, caritatis affectu (Et infra:) Mandamus, quatenus regem ipsum sollicite inducatis, ne in officiis publicis Iudaeos Christianis praeficiat, sicut in generali concilio continetur, et, si forte reditus suos Iudaeis vendiderit vel paganis, Christianum tunc deputet de gravaminibus inferendis clericis et ecclesiis non suspectum, per quem Iudaei sive Sarraceni sine Christianorum iniuria iura regalia consequantur, CAP. XIX. Se ipsum summat. Idem. Nulli Iudaeo baptizatum vel baptizari volentem emere liceat vel in suo servitio retinere. Quodsi quem, nondum ad fidem conversum, causa mercimonii emerit, et postmodum factus sit vel fieri desideret Christianus, datis pro eo XII. solidis ab illius servitio protinus subtrahatur. Si autem infra tres menses ipsum venalem non exposuerit, vel ad sibi serviendum emerit eundem, nec ipse vendere, nec alius audeat comparare, sed nullo dato pretio perducatur ad praemia libertatis. TITULUS VII. DE HAERETICIS. CAP. I. Infidelis est, qui non habet certitudinem fidei, et infideli non est credendum in praeiudicium alterius. Stephanus Papa omnibus Episcopis. Dubius in fide infidelis est, nec eis omnino credendum est, qui fidem veritatis ignorant, [nec rectae conversationis vitam ducunt etc.] CAP. II. Errare in fide convincitur, qui alios errantes, quum potest, ab errore non revocat. Leo Papa. Qui alios, quum potest, ab errore non revocat, se ipsum errare demonstrat. [Dat. XII. Kal. Aug. Calepio et Ardabure VV. CC. Coss. 447.] CAP. III. Haereticus perseverans aeternaliter damnatur; cui nec prodest baptismus, nec eleemosyna, vel martyrium, vel aliud quodcunque bonum, quoad hoc, ut consequatur vitam aeternam. Augustinus de fide catholica. Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem haereticum vel schismaticum, quamvis multas eleemosynas faciat, vel etiam pro Christo sanguinem fundat, cum diabolo et angelis eius aeterni ignis incendio participandum, nisi ante finem huius vitae catholicae fuerit incorporatus et redintegratus ecclesiae. (Et post pauca:) Omni enim homini, qui ecclesiae catholicae non tenet unitatem, neque baptismus, neque eleemosyna quantumlibet copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad salutem. CAP. IV. Damnato auctore damnantur eius scripturae et libri et opera. Gregorius Anastasio Antiocheno. Fraternitatis tuae (Et infra:) [Praeterea, dum de sanctorum conciliorum custodia tua fraternitas loqueretur, sanctam Ephesinam synodum primam se custodire professa est. Sed quia ex annotatione haeretici codicis, qui ad me ex regia urbe transmissus est, agnovi per hoc, quod quaedam capitula catholica cum haereticis fuerant reprehensa, quia quidam illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe existimant, quae quondam ab haereticis traditur esse composita, omnino necesse est, ut caritas vestra eandem synodum apud S. Alexandrinam atque Antiochenam ecclesiam requirat, et qualiter in veritate habeatur inveniat; vel, si placet, hinc dirigimus, quae ab antiquitate servata in scriniis habemus.] Illa enim synodus, quae sub imagine primae Ephesinae facta est, quaedam in se oblata capitula asserit approbata, quae sunt Coelestii atque Pelagii praedicamenta. Et Quum Coelestinus atque Pelagius in Ephesina synodo sint damnati, quomodo poterunt illa capitula recipi, quorum damnantur auctores. CAP. V. Episcopus, instituens heredem haereticum consanguinem, vel extraneum, vel paganum, etiam post mortem excommunicatus nunciatur. H. d. secundum communem et veriorem intellectum, et, ut faciat ad tit., potest intelligi, quod ex hoc praesumatur haereticus. Ex concilio Africano. Si quis episcopus heredes instituerit extraneos a consanguinitate sua, vel haereticos, etiam consanguineos, aut paganos pertulerit, saltem post mortem ei anathema dicatur, atque eius nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur. [Nec ezcusari possit, si intestatus decesserit etc.] CAP. VI. Loquitur de eadem materia cum praecedenti, et extenditur, quod ibi dictum fuit de episcopo, ad presbyteros et alios clericos. Ex eodem. In eos, qui catholici Christiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum episcopi vel presbyteri nihil conferant. Denique hoc, quod de episcopis et presbyteris dictum est, debet de reliquis quoque clericis exaudiri. CAP. VII. Christus fuit verus Deus et verus homo, sentiens oppositum haereticus est et excommunicatus. Alexander III. Remensi Archiepiscopo. Quum Christus perfectus Deus et perfectus sit homo, †mirum est, qua temeritate quisquam audet dicere, quod Christus non sit aliquid secundum quod homo. Ne autem tanta possit in ecclesia Dei suboriri abusio vel error induci, [fraternitati vestrae] per apostolica scripta Mandamus, quatenus convocatis magistris Parisiensium et Remensium et aliarum circumpositarum civitatum, auctoritate nostra sub anathemate interdicas, ne quis de cetero audeat dicere, Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia, sicut Christus verus est Deus, ita verus est homo, ex anima rationali et humana carne subsistens. [Dat. Vestae XII. Kal. Maii. 1177.] CAP. VIII. Haeretici, receptatores et fautores eorum excommunicati sunt, et decedentes in hoc peccato, in coemeterio ecclesiae sepeliri non debent, nec pro eis orari. Ex concilio Lateranensi. Sicut ait beatus Leo, †licet ecclesiastica disciplina, sacerdotali contenta iudicio, cruentas effugiat ultiones: catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale metuerint super se supplicium evenire. Ea propter, Quia in Vasconia, Albigesio et partibus Tolosanis, et aliis locis ita haereticorum, quos alii Catharos, alii Publicanos, alii Patarenos, et alii aliis nominibus vocant, invaluit damnanda perversitas, ut iam non in occulto, sicut alibi, nequitiam suam exerceant, sed errorem suum publice manifestent, et ad consensum suum simplices attrahant et infirmos, [et] eos, et defensores et receptatores eorum anathemati decernimus subiacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domo vel in terra sua tenere vel fovere, aut negotiationem cum eis exercere praesumat. Si autem in hoc peccato decesserit, neque sub privilegiorum nostrorum quibuscunque indultorum obtentu, neque sub alia quacunque occasione [aut] oblatio pro eo fiat, aut inter Christianos accipiat sepulturam. [De Brabantionibus etc.] CAP. IX. Haereticus, male sentiens vel male docens de sacramentis ecclesiae, excommunicatus est, et convictus, nisi se correxerit et errorem abiuraverit, si clericus est, degradetur, et curiae saeculari tradatur, per quam etiam laicus punietur. Eadem etiam est poena suspectis de haeresi, si se non correxerunt, et relapsis omnino audientia denegatur. Saeculares principes, qui iurare nolunt de ecclesia contra haereticos defendenda, excommunicantur, et terrae eorum supponuntar interdicto; civitates vero ipsorum resistentes aliarum commercio et episccpali dignitate privantur; exempti vero subsunt ordinariis super his, quae contra haereticos instituuntur. Lucius III. Ab abolendam †diversarum haeresium pravitatem, quae in plerisque mundi partibus modernis coepit temporibus pullulare, vigor debet ecclesiasticus excitari cui nimirum imperialis fortitudinis suffragante potentia, et haereticorum protervitas in ipsis falsitatis suae conatibus elidatur, et catholicae simplicitas veritatis in ecclesia sancta resplendens, eam ubique demonstret ab omni exsecratione falsorum dogmatum expiatam. Ideoque nos carissimi filii nostri Friderici, illustris Romanorum imperatoris semper Augusti praesentia pariter et vigore suffulti, de communi fratrum nostrorum consilio, nec non aliorum patriarcharum, archiepisoporum multorumque principum, qui de diversis partibus imperii convenerunt, contra ipsos haereticos, quibus diversa capitula diversarum indidit professio falsitatum, praesentis decreti generali sanctione consurgimus, et omnem haeresim, quocunque nomine censeatur, per huius constitutionis seriem auctoritate apostolica condemnamus. Imprimis ergo Catharos et Patarinos et eos, qui se Humiliatos vel Pauperes de Lugduno falso nomine mentiuntur, Passaginos, Iosephinos, Arnaldistas perpetuo decernimus anathemati subiacere. Et quoniam nonnulli, sub specie pietatis virtutum eius, iuxta quod ait Apostolus, denegantes, auctoritatem sibi vendicant praedicandi: quum idem Apostolus dicat: “quomodo praedicabunt, nisi mittantur?” omnes, qui vel prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem, ab apostolica sede vel ab episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicare praesumpserint, et Universos, qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana ecclesia praedicat et observat, et generaliter, quoscunque eadem Romana ecclesia vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi sede vacante cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus. †Receptores et defensores eorum, cunctosque pariter, qui praedictis haereticis ad fovendam in eis haeresis pravitatem patrocinium praestiterint aliquod vel favorem, sive consolati, sive credentes, sive perfecti, seu quibuscunque superstitiosis nominibus nuncupentur, simili decernimus sententiae subiacere. Quia vero peccatis exigentibus quandoque contingit, ut severitas ecclesiasticae disciplinae ab his, qui virtutem eius non intelligunt, contemnatur, Praesenti nihilominus ordinatione sancimus, ut, quicunque manifeste fuerint in haeresi deprehensi, si clericus est vel cuiuslibet religionis obumbratione fucatus, totius ecclesiastici ordinis praerogativa nudetur, et sic omni pariter officio et beneficio spoliatus ecclesiastico, saecularis relinquatur arbitrio potestatis, animadversione debita puniendus, nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidei catholicae unitatem sponte recurrere, et errorem suum ad arbitrium episcopi regionis publice consenserit abiurare, et satisfactionem congruam exhibere. Laicus autem, quem aliqua praedictarum pestium notoria vel privata culpa resperserit, nisi, prout dictum est, abiurata haeresi et satisfactione exhibita confestim ad fidem confugerit orthodoxam, saecularis iudicis arbitrio relinquatur, debitam recepturus pro qualitate facinoris ultionem. (Et infra:) Qui vero inventi fuerint sola ecclesiae suspicione notabiles, nisi ad arbitrium episcopi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, simili sententiae subiacebunt. Illos quoque, qui post abiurationem erroris, vel, postquam se, ut diximus, proprii antistitis examinatione purgaverint, deprehensi fuerint in abiuratam haeresim recidisse, saeculari iudicio sine ulla penitus audientia decernimus relinquendos, †bonis damnatorum clericorum ecclesiis, quibus deserviebant, secundum sanctiones legitimas applicandis. Sane praedictam excommunicationis sententiam, cui omnes haereticos praecipimus subiacere, ab omnibus patriarchis, archiepiscopis et episcopis in praecipuis festivitatibus, et quoties solennitates habuerint vel quamlibet occasionem, ad gloriam Dei et reprehensionem haereticae pravitatis decernimus innovari, auctoritate apostolica statuentes, ut, si quis de ordine episcoporum in his negligens fuerit vel desidiosus inventus, per triennale spatium ab episcopali habeatur dignitate et administratione suspensus. Ad haec de episcopali consilio et suggestione culminis imperialis et principum eius adiecimus, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se, vel archidiaconum, suum, aut per alias honestas idoneasque personas, bis vel semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam iurare compellat, quod, si quis ibidem haereticos scierit vel aliquos occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes, eos episcopo vel archidiacono studeat indicare. Episcopus autem vel archidiaconus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui, nisi se ad eorum arbitrium iuxta patriae consuetudinem ab obiecto reatu purgaverint, vel, si post purgationem exhibitam in pristinam relapsi fuerint perfidiam, episcoporum iudicio puniantur. Si qui vero ex eis, iurationem superstitione damnabili respuentes, iurare forte noluerint, ex hoc ipso haeretici iudicentur, et poenis, quae praenominatae sunt, percellantur. Statuimus insuper, ut comites, barones, rectores et consules civitatum et aliorum locorum, iuxta commonitionem archiepiscoporum et episcoporum, praestito corporaliter iuramento promittant, quod in omnibus praedictis fideliter et efficaciter, quum ab eis exinde fuerint requisiti, ecclesiam contra haereticos et eorum complices adiuvabunt et studebunt bona fide iuxta officium et posse suum ecclesiastica simul et imperiali statuta circa ea, quae diximus, exsecutioni mandare. Si vero id observare noluerint, honore, quem obtinent, spolientur et ad alios nullatenus assumantur, eis nihilominus excommunicatione ligandis, et terris ipsorum interdicto ecclesiae supponendis. Civitas autem, quae his decretalibus institutis duxerit resistendum, vel contra commonitionem episcopi punire neglexerit resistentes, aliarum careat commercio civitatum, et episcopali se noverit dignitate privandam. †Omnes etiam fautores haereticorum tanquam perpetua infamia condemnatos, ab advocatione et testimonio et aliis publicis officiis decernimus repellendos. Si qui vero fuerint, qui a lege dioecesanae iurisdictionis exempti, soli subiaceant sedis apostolicae potestati, nihilominus in his, quae superius sunt contra haereticos instituta, archiepiscoporum vel episcoporum subeant iudicium, et eis in hac parte, tanquam a sede apostolica delegatis, non obstantibus libertatis suae privilegiis, obsequantur. [Praeterea etc. (cf. c. 23. de iure patr. III. 38.)] CAP. X. Bona haereticorum confiscantur, et in terris ecclesiae applicantur fisco ecclesiae, in terris imperii iudicis saecularis fisco, et procedit, etiamsi catholicos habent filios. Innocentius III. Vergentis in senium saeculi corruptelam †non solum sapiunt elementa corrupta, sed etiam dignissima creaturarum ad imaginem et similitudinem condita Creatoris, praelata privilegio dignitatis volucribus coeli et bestiis universae terrae testatur, nec tantum eo quasi deficiente iam deficit, sed et inficit et inficitur scabra rubigine vetustatis. Peccat enim ad extremum homo miserrimus, et, qui non potuit in sui et mundi creatione in paradiso persistere, circa sui et orbis dissolutionem degenerat, et pretii suae redemptionis circa fines saeculorum oblitus, dum variis ac vanis quaestionum se nexibus ingerit, se ipsum laqueis suae fraudis innectit, et incidit in foveam, quam paravit. Ecce etenim, inimico homine messi dominicae superseminante semen iniquum, segetes in zizania pullulant, vel potius polluuntur, triticum arescit, et evanescit in paleas, in. flore tinea et vulpes in fructu demoliri vineam Domini moliuntur. Nova siquidem sub novo testamento Achor progenies de spoliis Iericho lingulam auream palliolumque furatur, [et] Abyron, Dathan et Chore soboles detestanda novis thuribulis fermentatum thymiama novis volunt altaribus adolere, dum nox nocti scientiam indicat, dum caecus praebet caeco ducatum, dum haereses pullulant, et quem divinae reddit hereditatis expertem, suae constituit haereticus haeresis et damnationis heredem. Hi sunt caupones, qui aquam vino commiscent, et virus draconis in aureo calice Babylonis propinant, habentes, secundum Apostolum, speciem pietatis, virtutem autem eius penitus abnegantes. Licet autem contra vulpes huiusmodi parvulas, species quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum, diversa praedecessorum nostrorum temporibus emanaverint instituta: nondum tamen usque adeo pestis potuit mortificari mortifera, quin, sicut cancer, amplius serperet in occulto, et iam in aperto suae virus iniquitatis effundat, dum palliata specie religionis et multos decipit simplices, et quosdam seducit astutos, factus magister erroris, qui non fuerat discipulus veritatis. Ne autem nos, qui, licet circa horam undecimam inter operarios, immo verius super operarios vineae Domini Sabaoth sumus a patrefamilias evangelico deputati, et quibus ex officio pastorali sunt oves Christi commissae, nec capere vulpes demolientes vineam Domini, nec arcere lupos ab ovibus videamur, et ob hoc merito vocari possimus canes muti non valentes latrare, ac perdamur cum malis agricolis et mercenario comparemur: contra defensores, receptatores, fautores et credentes haereticorum aliquid severius duximus statuendum, ut, qui per se ad viam rectitudinis revocari non possunt, in suis tamen defensoribus, receptatoribus et fautoribus, ac etiam credentibus confundantur, et, quum se viderint ab omnibus evitari, reconciliari desiderent omnium unitati. De communi ergo fratrum nostrorum consilio, assensu quoque archiepiscoporum et episcoporum apud sedem apostolicam exsistentium, districtius inhibemus, ne quis haereticos receptare quomodolibet vel defensare, aut ipsis favere vel credere quoquo modo praesumat, praesenti decreto firmiter statuentes, ut, si quis aliquid horum facere praesumpserit, nisi primo secundove commonitus a sua super hoc curaverit praesumptione cessare, ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia vel consilia civitatum, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi cogatur super quocunque negotio respondere. Quodsi forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius sint penitus momenti, sed cum auctore damnato damnentur. In similibus etiam idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut, in quo maior est culpa, gravior exerceatur vindicta. Si quis autem tales, postquam ab ecclesia fuerint denotati, contempserit evitare, anathematis se noverit sententiam incurrisse. In terris vero, temporali nostrae iurisdictioni subiectis, bona haereticorum statuimus publicari, et in aliis idem praecipimus fieri per potestates et principes saeculares, quos ad id exsequendum, si forte negligentes exstiterint, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelli volumus et mandamus. Nec ad eos bona eorum ulterius revertantur, nisi eis, ad cor revertentibus et abnegantibus haereticorum consortium, misereri aliquis voluerit, ut temporalis saltem poena corripiat quem spiritualis non corrigit disciplina. Quum enim secundum legitimas sanctiones, reis laesae maiestates punitis capite, bona confiscentur eorum, filiis suis vita solummodo ex misericordia conservata: quanto magis, qui aberrantes in fide Domini Dei filium Iesum Christum offendunt, a capite nostro, quod est Christus, ecclesiastica debeat districtione praecidi, et bonis temporalibus spoliari, quum longe sit gravius aeternam quam temporalem laedere maiestatem? Nec huiusmodi severitatis censuram orthodoxorum etiam exheredati filiorum quasi cuiusdam miserationis praetextu debet ullatenus impedire, quum in multis casibus etiam secundum divinum iudicium filii pro patribus temporaliter puniantur, et iuxta canonicas sanctiones quandoque feratur ultio non solum in auctores scelerum, sed etiam in progeniem damnatorum. [Decernimus ergo etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Apr. Pont. nostr. Ao. II. 1199.] CAP. XI. Advocati vel notarii, haereticis vel eorum defensoribus faventes, aut sub eis litigantibus, patrocinantes, et pro eis instrumenta scribentes, infames sunt, et ab illo officio suspensi. Idem. Si adversus nos terra consurgeret †[et iniquitates vestras coeli sidera revelarent, et manifestarent vestra scelera toti tnundo, ut non solum homines, sed ipsa etiam elementa coniurarent in vestrum excidium et ruinam, et a terrae facie vos delerent, non parcentes sexui vel aetati, ut essetis cunctis gentibus in opprobrium sempiternum, ultio de vobis sumi non posset sufficiens sive digna. Vos enim nec Deum timetis, nec hominem formidatis, nec discernitis inter prophanum et sanctum, sed ponitis lucem tenebras, et tenebras lucem, et dicitis malum bonum, et bonum malum; vos famam bonam, quae impinguat ossa, et nomen bonum, quod multis divitiis antefertur, procurare contemnitis, et de infamia non curatis, quum sitis attritae frontis et impudibundam frontem assumpseritis meretricis. Computruistis namque in peccatis, sicut iumenta in stercore suo, ut fumus ac fimus putrefactionis vestrae iam fere circumiacentes regiones infecerit, ac ipsum Dominum, ut credimus, ad nauseam provocaverit. In peccatis quidem excellitis universos, facti perfidiores Iudaeis et crudeliores paganis. Iudaeis siquidem semel Dominum crucis patibulo affixerunt, sed vos, in membris suis iugiter crucifigentes eundem, opprobriis ipsum et contumeliis laceratis, et, quum illi credant, licet sub caecitate peccati, Deum Patrem omnia visibilia et invisibilia condidisse, plerique vestrum a Lucifero visibilia credunt esse condita et creata. Pagani furebant in perimendis Christianorum corporibus et mactandis, sed vos necare intenditis totum hominem, animas fidelium latenter Christo subripientes et utrumque hominem pariter perimentes. Verum, nec isti, nec illi Christum Domini cognoverunt, propter quod habere videntur excusationem aliquam in peccatis, sed vos, tanquam filii Effrem intendentes arcum, Christi fuistis charactere insigniti, et adhuc in publico Christiana vultis professione censeri, corde tamen abeuntes retrorsum ac recedentes a fide, conversi estis in arcum perversum, haereticorum laqueis irretiti, ac eorum pravis dogmatibus deformati. Unde, vere in vobis verbum propheticum est impletum: “Lamiae nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos.” Potati enim estis non vino compunctionis, sed felle draconis, vobis ab haereticis propinato in aureo calice Babylonis. Iam enim inundaverunt aquae, operueruntque capita vestra peccata demersa in barathrum vitiorum. Iam absorbuit vos profundum, et urget super vos os suum puteus infernalis. In lacum desperationis siquidem incidistis, quum contemnatis resurgere a profundo. Unde, merito formidamus, ne in filios diffidentiae veniat ira Dei, et iam exacuat sicut fulgur gladium suum, et agat de vobis iudicium manus sua, nec in die furoris exsistat misericordiae suae memor. Nos autem, vestris miseriis compatientes, imminenti ruinae vestrae occurrere volumus et viam patulam exterminii vestri praecludere, si valemus, pulsantes Deum precibus, et Abrahae vestigia imitantes, qui a Domino, volente subvertere Sodomam et Gomorrham, multiplicatis intercessionibus impetravit, quod pro decem iustis non perderet universos. Experiri siquidem volumus, utrum inter vos aliqui fideles remanserint, qui ante Baal sua genua non curaverint, et, Ninivitarum exemplo sacco et cinere prosternati, iram Domini mitigent et furorem, ut parcatur multis pro paucis, nec simul pereant universi. Si quis igitur Dei est, adiungat se nobis, nam gestare volumus gladium Phinees, et animadversionem Mosaicam imitari, ac cum Mathathia punire daemonibus immolantes, ut auxiliante Domino eliminentur de templo perfidi et indigni, et fermentum haereticae pravitatis de massa conspersionis dominicae salubriter expurgetur. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, quum quidam vestri concives filii Belial in odium Christi et contemptum apostolicae sedis et nostrum, post inhibitionem a nobis factam, quosdam credentes Patarenarum in consules eligere attentaverint, ipsum etiam haeresiarcham, videlicet I. Tiniosi perditionis filium, qui exigentibus iniquitatibus suis de mandato nostro iam dudum vinculo exsistit excommunicationis adsirictus, et adhuc in contumacia sua perdurat, camerarium instituere non timentes, in electos ipsos et electores pariter ac eorum complices viriliter insurgatis, resistentes eis magnanimiter et potenter, ac eosdem acriter expugnantes, et, ne valeant radicari firma radice, primos ipsorum conatus frustrare ac contundere laboretis. Ut autem evulsis radicibus stipes arescat penitus et siccetur, sub interminatione anathematis districtius inhibemus, ne aliquis eis iurare tanquam consulibus vel rectoribus vel alio modo praesumat. Illos vero, qui eis aliquo iuramento tenentur adstricti, vel qui eis iurare post electionem huiusmodi praesumpserunt, quum nulla esse debeat participatio Christi ad Belial, vel lucis ad tenebras, et fidelis apostatae, qui fidem violavit temere creatoris, tenere fidem nullo modo teneatur, quum hoc cautum in canonibus habeatur, eos a tali iuramento duximus absolvendos.] Licet autem a nobis et praedecessoribus nostris contra haereticos multa sint edita et statuta, nec habeatis aliquam excusationem in peccatis, quasi antiquorum fueritis obliti mandatorum, et Quia plus timeri solet quod specialiter iniungitur, quam quod generaliter imperatur: vobis advocatis et scriniariis firmiter inhibemus, ne praefatis haereticis, dum fuerint in sua contumacia et errore, Paterinis vel credentibus, fautoribus vel defensoribus eorundem, ullo tempore in aliquo praestetis auxilium, consilium vel favorem, nec eis in causis vel in factis, vel aliquibus litigantibus sub eorum examine vestrum patrocinium praebeatis, et pro ipsis publica instrumenta condere vel aliqua scripta facere nullatenus attentetis. Quodsi forte contra facere praesumpseritis, ab officio vestro suspensos perpetuae vos decernimus infamiae subiacere. Ceterum ne iudices et scriniarii qui consenserunt praefatis electis in huiusmodi praesumtione temeraria sociari de sua nequitia glorientur, quum privilegium mereatur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate, eos ab officio suo iudicamus esse suspensos, decernentes irritum et inane quicquid per ipsos et electos praedictos factum fuerit vel statutum. [Sententias autem etc. Datum etc. 1205.] CAP. XII. Laici non praedicent, nec occulta conventicula faciant, nec sacerdotes reprehendant. Idem universis Christi fidelibus, tam in urbe Metensi quam in eius dioecesi constitutis. Quum ex iniuncto †nobis apostolatus officio facti simus, secundum Apostolum, sapientibus et insipientibus debitores, pro universorum salute nos oportet esse sollicitos, ut et malos retrahamus a vitiis, et bonos in virtutibus foveamus. Tunc autem opus est discretione maiori, quum vitia sub specie virtutum occulte subintrant, et angelus Satanae se in angelum lucis simulat et transformat. Sane, significavit nobis venerabilis frater noster episcopus Metensis per literas suas, quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo, non modico tracta quodammodo desiderio scripturarum, evangelia, epistolas Pauli, Psalterium, Moralia, Iob et plures alios libros sibi fecit in gallico sermone transferri, translationi huiusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis quaestionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant et sibi invicem praedicare; qui etiam eorum aspernantur consortium, qui se similibus non immiscent, et a se reputant alienos qui aures et animos talibus non apponunt. Quos quum aliqui parochidiuim sacerdotum super his corripere voluissent, ipsi [eis] in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de scripturis, quod non ab his deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt, et, quum ipsis per eos verbum salutis proponitur, semelius habere in libellis suis, et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas scripturas, et secundum eas studium adhortandi, reprehendendum non sit, sed potius commendandum: in eo tamen apparent quidam laici merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium praedicationis Christi sibi usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt, et eorum consortium aspernantur, qui talibus non inhaerent. Deus enim lux vera, quae omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat, in tantum odit opera tenebrarum, ut Apostolos suos in mundum universum praedicaturos evangelium omni creaturae missurus, eis praeceperit, aperte dicens: “Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et, quod in aure auditis, praedicate super tecta,” †per hoc manifeste denuncians, quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesiis iuxta morem catholicum est publice proponenda. Nam iuxta testimonium veritatis omnis, qui male agit, odit lucem, et ad lucem non venit, ne eius opera arguantur. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Propter quod, quum pontifex interrogasset Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius, respondit: “Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, in quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.” Porro, si quis obiiciat, quod iuxta praeceptum dominicum non est sanctum dandum canibus, neque margaritae mittendae sunt ante porcos, quum et ipse Christus non omnibus quidem, sed solis Apostolis dixerit: “Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis:” intelligat, canes et porcos non eos esse, qui sanctum gratanter accipiunt et margaritas libenter acceptant, sed illos, qui sanctum dilacerant et margaritas contemnunt, quales sunt, qui evangelica verba et ecclesiastica sacramenta non ut catholici venerantur, sed abominantur potius ut haeretici, oblatrantes semper et blasphemantes, quos Paulus Apostolus post primam et secundam commonitionem docet esse vitandos. Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, quum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum, qui ea fideli possunt concipere intellectu; propter quod simplicioribus inquit Apostolus: “Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam;” maiorum est enim solidus cibus, sicut aliis ipse dicebat: “Sapientiam loquimur inter perfectos, inter vos autem nihil iudicavi me scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.” Tanta est enim divinae scripturae profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit scriptura: “Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio.” Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia, quae montem tetigerit, lapidetur, ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem scripturae sacrae pertingere, vel etiam aliis praedicare. Scriptum est enim: “Altiora te ne quaesieris.” Propter quod dicit Apostolus: “Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.” Sicut enim multa sunt membra corporis, omnia vero membra non eundem actum habent, ita multi sunt ordines in ecclesia, sed non omnes idem habent officium, quia secundum Apostolum “alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores, etc.” Quum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usurpare. Nam secundum Apostolum: “quomodo praedicabunt, nisi mittantur?” et veritas ipsa praecepit Apostolis: “Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.” Quodsi forte quis argute respondeat, quia tales invisibiliter mittuntur a Deo, etsi non visibiliter mittantur ab homine, quum invisibilis missio multo sit dignior quam visibilis, et divina longe melior quam humana, unde Ioannes Baptista non legitur missus ab homine, sed a Deo, sicut Evangelista, testatur: “Quia fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes,” potest et debet utique rationabiliter responderi, quod, quum interior illa missio sit occulta, non sufficit cuiquam nude tantum asserere, quod ipse sit missus a Deo, quum hoc quilibet haereticus asseveret: sed oportet, quod adstruat illam invisibilem missionem per operationem miraculi, vel per scripturae testimonium speciale. Unde, quum Dominus vellet mittere Moysen in Aegyptum ad filios Israel, ut crederent ei, quod mitteretur ab ipso, dedit ei signum, ut converteret virgam in colubrum, et colubrum in virgam iterum refomaret. Ioannes quoque Baptista speciale suae missionis testimonium protulit de scriptura, dicens sacerdotibus et Levitis, qui missi fuerant ad interrogandum, quis esset, et quare baptizandi officium assumpsisset: “Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domino, sicut ait Esaias Propheta.” †Non est ergo credendum ei, qui dicit se missum a Deo, quum non sit missus ab homine, nisi de se speciale proferat testimonium de scripturis, vel evidens miraculum operetur. Nam et de his, qui missi leguntur a Deo, Evangelista testatur, quod ipsi profecti praedicabant ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Licet autem scientia sit valde necessaria sacerdotibus ad doctrinam, quia iuxta verbum propheticum “labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore eius:” non est tamen simplicibus sacerdotibus etiam a scholasticis detrahendum, quum in eis sacerdotale officium debeat honorari, propter quod Dominus in lege praecepit: “Diis non detrahes,” sacerdotes intelligens, qui propter excellentiam ordinis et officii dignitatem deorum nomine nuncupantur. †Iuxta quod alibi dicit de servo, volente apud dominum remanere, ut dominus offerat eum diis. Quum enim iuxta verbum Apostoli servus suo domino stet aut cadat, profecto sacerdos ab episcopo, cuius correctioni est subiectus, debet in mansuetudinis spiritu castigari, non autem a populo, cuius est correctioni praepositus, in spiritu superbiae reprehendi, quum iuxta praeceptum dominicum pater et mater non debeant maledici, sed potius honorari. Quod de spirituali patre multo fortius debet intelligi quam carnali. Nec quisquam suae praesumptionis audaciam illo defendat exemplo, quod asina legitur reprehendisse Prophetam, vel quod Dominus ait: “Quis ex vobis arguet me de peccato? Et, si male locutus sum, testimonium perhibe de malo;” quum aliud sit fratrem in se peccantem occulte corripere, quod utique quisque tenetur efficere secundum regulam evangelicam (in quo casu sane potest intelligi, quod Balaam fuit correptus ab asina), et aliud est patrem suum etiam delinquentem reprehendere manifeste, ac praecipue fatuum pro simplici appellare, quod utique nulli licet secundum evangelicam veritatem: “nam qui etiam dicit fratri, fatue, reus erit gehennae ignis”. Rursus aliud est, quod praelatus sponte, de sua confisus innocentia, subditorum se accusationi supponit, in quo casu praemissum Domini verbum debet intelligi; et aliud est, quod subditus non tam animo reprehendendi, quam detrahendi exsurgit temerarius in praelatum, quum ei potius incumbat necessitas obsequendi. Quodsi forte necessitas postularet, ut sacerdos tanquam inutilis et indignus a cura gregis debeat removeri: agendum est ordinate apud episcopum, ad cuius officium tam institutio quam destitutio sacerdotum noscitur pertinere. Illud autem, tanquam de supercilio Pharisaeorum procedens, debet ab omnibus aspernari, quod tanquam ipsi soli sint iusti, ceteros aspernantur quum et hactenus ab initio nascentis ecclesiae multi fuerint viri sancti, qui nec tales fuisse leguntur nec talibus adhaesisse, quum de novo tales surexisse legantur: qui nisi contenti sint doceri potius quam docere, ad illos forsitan pertinebunt quibus Dominus ait: “Nolite fieri plures magistri.” Nos ergo, filii, quia paterno vos affectu diligimus, ne sub praetextu veritatis in foveam decidatis erroris et sub specie virtutum in laqueum vitiorum universitatem vestram rogamus attentius, monemus et exhortamur in Domino in remissionem vobis peccatorum iniungentes, quatenus ab iis quae superius reprehensibilia denotavimus, linguam et animum revocetis, fidem catholicam et regulam ecclesiasticam observantes, ne vos verbis fallacibus circumveniri vel etiam circumvenire contingat: quia nisi correctionem nostram et admonitionem paternam receperitis humiliter et devote, nos post oleum infundemus et vinam, severitatem ecclesiasticam apponentes; ut qui noluerint obedire spontanei, discant acquiescere vel inviti. [Datum Laterani 1199.] CAP. XIII. Excommunicati sunt omnes haeretici, quibuscunque nominibus nominentur. H. d. usque ad §. Damnati. – §. 1. Damnati de haeresi per saecularem iudicem puniuntinr, et bona laicorum haereticorum confiscantur, et clericorum bona applicantur ecclesiis, ubi beneficiati erant. H. d. usque ad §. Qui autem. Abbas Siculus. – §. 2. Si suspectus de haeresi se non purgat, ad arbitrium superioris excommunicatur, et exsistens per annum in excommunicatione, ut haereticus, damnatur. H. d. usque ad §. Moneantur. Abbas Siculus. – §. 3. Potestates saeculares perpetuae vel temporales iurare tenentur universos haereticos ab ecclesia damnatos pro viribus exterminare, et temporalis dominus, non purgans terram suam haereticis, excommunicatur. Et si perstiterit in excommunicatione per annum, nunciatur Papae, qui fideles eius a iuramento absolvet, et eius terram fidelibus exponet, salvo iure principalis domini; nisi et ipse sit in culpa. H. d. usque ad §. Catholici. Abbas Siculus. – §. 4. Cruce signati ad exterminationem haereticorum, gaudent privilegio concesso cruce signatis in subsidium terrae sanctae. H. d. usque ad §. Credentes. Abbas. – §. 5. Ibi ponitur poena credentium, receptatorum et defendentium haereticos, primo laicorum, secundo clericorum, usque ad §. Quia. Abbas. – §. 6. Nullus debet sibi officium praedicandi assumere, nisi super hoc sibi a iure vel a sede apostolica vel a dioecesano episcopo licentia concedatur; alias excommunicatur, et, nisi resipuerit, alia poena imponitur. H. d. usque ad §. Adiicimus. Abbas. – §. 7. Archiepiscopi et episcopi, inferiorum suoram provincias et dioeceses suspectas habentes de haeresi, saltem semel in anno per se vel per alios idoneos visitent; qui etiam debent, si hoc expedire videbitur, exigere iuramentum ab illis de vicinia ad revelandos haereticos et occulta conventicula celebrantes, quos revelatos relapsos canonice punient, et renitentes iurare, ut haeretici condemnentur. H. d. usque ad §. Volumus. Abbas. – §. 8. Episcopus negligens in haeresi persequenda, a dignitate episcopali est removendus, et alius idoneus est surrogandus. H. d. usque ad finem Abbas Siculus. Idem in concilio generali. Excommunicamus itaque et anathematizamus omnem haeresim, extollentem se adversus hanc sanctam, orthodoxam et catholicam fidem, quam superius exposuimus, condemnantes haereticos universos, quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem diversas habentes, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. §. 1. Damnati vero praesentibus saecularibus potestatibus aut eorum ballivis relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis, ita, quod bona huiusmodi damnatorum, si laici fuerint, confiscentur: si vero clerici, applicentur ecclesiis, a quibus stipendia receperunt. §. 2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita, quod, si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velut haeretici condemnentur. §. 3. Moneantur autem et inducantur, et, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates, quibuscunque fungantur officiis, ut, sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos, ab ecclesia denotatos, bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita, quod amodo, quandocunque quis fuerit in potestatem sive perpetuam sive temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare. Si vero dominus temporalis, requisitus et monitus ab ecclesia, suam terram purgare neglexerit ab [hac] haeretica foeditate, per metropolitanum et ceteros comprovinciales episcopos excommunicationis vinculo innodetur, et, si satisfacere contempserit, infra annum significetur hoc summo Pontifici, ut ex tunc ipse vasallos ab eius fidelitate denunciet absolutos, et terram exponat catholicis occupandam, qui eam, exterminatis haereticis, absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent, salvo iure domini principalis, dummodo super hoc ipse nullum praestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat, eadem nihilominus lege servata circa. eos, qui non habent dominos principales. §. 4. Catholici vero, qui, crucis assumpto charactere, ad haereticorum exterminium se accinxerint, illa gaudeant indulgentia, illoque sancto privilegio sint muniti, quae accedentibus in terrae sanctae subsidium conceduntur. §. 5. Credentes praeterea, receptatores, defensores et fautores haereticorum excommunicationi decernimus subiacere, firmiter statuentes, ut, postquam quis talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testandi liberam habeat facultatem nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi super quocunque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quodsi forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur; si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius sint momenti, sed cum auctore damnato damnentur. Et in similibus idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut, in quo maior est culpa, gravior exerceatur vindicta. Si qui autem tales, postquam ab ecclesia fuerint denotati, evitare contempserint, excommunicationis sententia usque ad satisfactionem idoneam percellantur. Sane, clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec eos Christianae praesumant tradere sepulturae, nec eleemosynas aut oblationes eorum percipiant, alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sedis apostolicae speciali. Similiter quilibet regulares, quibus etiam hoc infligatur, ut eorum privilegia in illa dioecesi non serventur, in qua tales excessus praesumpserint perpetrare. §. 6. Quia vero nonnulli sub specie pietatis virtutem eius, iuxta quod Apostolus ait, abnegantes, auctoritatem sibi vendicant praedicandi, quum idem Apostolus dicat: “Quomodo praedicabunt, nisi mittantur?” omnes, qui prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem ab apostolica sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur, et nisi quam citius resipuerint, alia competenti poena plectentur. §. 7. Adiicimus insuper, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se aut per archidiaconum suum, aut alias honestas idoneasque personas, bis aut saltem semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam iurare compellat, quod, si quos ibidem haereticos sciverit, vel aliquos ocoulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus, dissidentes, eos episcopo studeat indicare. Ipse autem episcopus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui, nisi se ab obiecto reatu purgaverint, vel, si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam, canonice puniantur. Si qui vero ex eis, iuramenti religionem obstinatione damnabili respuentes, iurare forte noluerint, ex hoc ipso tanquam haeretici reputentur. §. 8. Volumus igitur et mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, ut ad haec efficaciter exsequenda episcopi per dioeceses suas diligenter invigilent, si canonicam velint effugere ultionem. Si quis enim episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus, quum id certis indiciis apparuerit, ab episcopali officio deponatur, et in locum ipsius alter substituatur idoneus, qui velit et possit haereticam confundese pravitatem. CAP. XIV. Laici, cuiuscunque professionis sint, praedicare non debent. Gregorius IX. Archiepiscopo Mediolanensi. Sicut in uno corpore (Et infra:) Quum igitur nonnulli laici praedicare praesumant, et verendum nimis exsistat; ne vitia sub specie virtutum occulte subintrent, nos, attendentes, quod doctorum ordo est in ecclesia Dei quasi praecipuus, mandamus, quatenus, quum alios Dominus apostolos dederit, alios prophetas, alios vero doctores, interdicas laicis universis, cuiuscunque ordinis censeantur, usurpare officium praedicandi. CAP. XV. Hoc cap. usque ad §. Si qui autem. habetur in c. Excommunicamus. supr. eod. tit. in princ., unde summa et declara, prout ibi fuit dictum. – §. 1. Si in haeresi deprehensi nolunt redire ad fidem, detrudendi sunt in perpetuo carcere ad poenitentiam peragendam, et credentes erroribus haereticorum haeretici sunt. H. d. Idem. Excommunicamus et anathematizamus universos haereticos, Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, Speronistas, et alios, quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas adinvicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. Damnati vero per ecclesiam saeculari iudicio relinquantur, animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis. §. 1. Si qui autem de praedictis, postquam fuerint deprehensi, redire noluerint ad agendam condignam poenitentiam, in perpetuo carcere detrudantur, credentes autem eorum erroribus haereticos similiter iudicamus. CAP. XVI. adstricti. Idem. Absolutos se noverint a debito fidelitatis hominii et totius obsequii, quicunque lapsis manifeste in haeresim aliquo pacto, quacunque firmitate vallato, tenebantur adstricti. TITULUS VIII. DE SCHISMATICIS ET ORDINATIS AB EIS. CAP. I. Irritae sunt ordinationes, beneficiorum collationes, et ecclesiasticarum rerum alienationes per schismaticos factae, et a dignitate et ordiue suspenduntur qui schisma tenere iurant. Ex concilio Lateranensi. Quod a praedecessore nostro †felicis memoriae Papa Innocentio factum est innovantes, ordinationes ab Octaviano et Guidone haeresiarchis, nec non et Ioanne Strumensi, qui eos secutus est, factas, et ab ordinatis ab eis, irritas esse censemus, adiicientes etiam, ut, [si] qui dignitates ecclesiasticas seu beneficia per dictos schismaticos acceperunt, careant imptetratis. Alienationes quoque sive invasiones, quae per eosdem schismaticos, seu quae per laicos factae sunt de rebus ecclesiasticis, omni careant firmitate, et ad ecclesias sine omni onere revertantur. Si quis autem contraire praesumpserit, excommunicationi se noverit subiacere. Illos vero, qui sponte iuramentum de tenendo schismate praestiterint, a sacris ordinibus et dignitatibus decernimus manere suspensos. CAP. II.

Ordinatus a schismatico ab officio est repellendus, nisi probet secum dispensatum per habentem potestatem. Innocentius III. Bisuntino Archiepiscopo. Fraternitati tuae (Et infra: [cf. c. 7. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Priorem quoque, quem a schismatico asseris ordinatum, ab officio poteris repellere incunctanter, nisi legitime probaverit secum fuisse misericorditer dispensatum et ab ea persona, quae super hoc potestatem habuerit dispensandi. [Dat. Ferentini XII. Kal. Iun. 1203.] TITULUS IX. DE APOSTATIS ET REITERANTIBUS BAPTISMA. CAP. I. Clericus, qui dimisso habitu et tonsura immiscet se enormitatibus, perdit privilegium canonis: Si quis suadente, unde eum deprehendentes non incidunt in canonem. scil. excommunicationem. Alexander III. Praeterea clerici, qui, relicto ordine clericali et habitu suo, in apostasia tanquam laici conversantur, si in criminibus comprehensi teneantur, per censuram ecclesiasticam non praecipimus liberari. Tales enim inter apostatas numerandos sanctorum Patrum statuta declarant. [Sacerdotibus etc. cf. c. 2. Ne cler. vel mon. III. 50.] CAP. II. Si crimen acolythi, qui rebaptizanti praebuit ministerium, est occultum, promoveri potest; si publicum, non, nisi cum eo religionem intrante dispensetur. Idem Abbati S. Genovefae. Ex literarum tuarum tenore perpendimus, quod quidam, aegritudine longa confectus, insano sortilegarum mulierum credens consilio, ut sanaretur, per iterationem fecit iniuriam baptismatis sacramento. Adstitit autem huic sacrilegio adolescens quidam bonae, ut videtur, indolis, acolythus, frater carnalis illius, in quo baptismus asseritur iteratus, et ministerium in respondendo exhibuit presbytero baptizanti, et cooperator exstitit rei nefandae. Quia ergo tua nos duxit prudentia consulendos, qualiter puniri debeat vel purgari acolythus, quem etiam minor aetas et intentio fraternae salutis corporeae excusare videtur aliquantulum, discretioni tuae praesentibus literis respondemus, quod, quamvis multum non videatur poena plectendus, ad superiores tamen ordines promoveri, si publicum est quod proponitur, non valebit, nisi ad religionem transire voluerit, ut favore religionis ipsius circa eum valeat dispensari. Si vero occultum est, promoveri poterit, et excessum suum dignis poenitentiae fructibus expiare. CAP. III. Infamatus de apostasia compellitur se purgare. Innocentius III. Tuae fraternitati (Et infra: [(cf. c. 3. de cler. per. I. 22.) Alii quoque, quos fama publica monachos asserit vel canonicos regularis, in saeculari habitu incedentes se saeculares monachos mentiuntur, de quibus, quum probari non possit, quod vitam religiosam sint professi, responsum apostolicum expetisti, utrum ad partes remitti debeant cismarinas, et episcoporum illorum et abbatum monasteriorum illorum, in quibus dicuntur regularem habitum assumpsisse, literis doceant, se non esse monachos vel canonicos regulares, vel debeant potius in saeculari habitu tolerari. Nos autem etc. (cf. c. 3. de cler. peregr. I. 22.)] Super secundo vero articulo inquisitioni tuae duximus respondendum, quod clerici, qui sunt de apostasiae crimine infamati, qui videlicet abiecerunt habitum clericalem, non sunt in saeculari habitu tolerandi, sed per districtionem ecclesiasticam coercendi, donec deficiente probatione, ad infamiam abolendam purgationem canonicam curaverint exhibere. [Quaesivisti etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.] CAP. IV. Baptizati alterius sectae vel fidei ritus dimittere compelluntur. Idem in concilio generali. Quidam, sicut accepimus, qui ad sacri undam baptismatis voluntarii accesserunt, veterem hominem omnino non exuunt, ut novo perfectius induantur, quum, prioris ritus reliquias retinentes, Christianae religionis decorem tali commixtione confundant. Quum autem maledictus sit homo, qui terram duabus viis ingreditur, et indui veste non debeat lino lanaque contexta: statuimus, ut per praelatos ecclesiarum talis observantia veteris ritus omnimode compescatur, ut, quos Christianae religioni liberae voluntatis arbitrium obtulit, salutiferae coactionis necessitas in eius observatione conservet; quum minus malum exsistat viam Domini non agnoscere, quam post agnitam retroire. CAP. V. Apostatae incarcerari et affligi possunt, ut habitum reassumant. Honorius III. Archiepiscopo Turonensi. A nobis expetiit tua fraternitas edoceri, quid de apostatis sit agendum, quum in custodia detinentur, qui minis vel blanditiis nullatenus possunt induci, ut abiectum monachalem habitum reassumant. Ad quod tibi breviter respondemus, quod tales, si volueris, poteris sub gravi custodia carcerare, ita, quod solummodo vita sibi misera reservetur, donec a suae praesumptionis nequitia resipiscant. [Dat. Romae II. Non. Mai. 1218.] CAP. VI. Monachus, in apostasia ordinatus, non potest sine dispensatione Papae in suscepto ordine ministrare. Idem Archiepiscopo Lugdunensi. Consultationi tuae breviter respondemus, quod monachus, aliquem sacrum ordinem in apostasia recipiens, quantumlibet suo fuerit reconciliatus abbati, et receperit poenitentiam, absque tamen dispensatione Romani Pontificis ministrare non poterit in ordine, sic suscepto. Inquisitioni etc. (cf. c. 7. de usu et auct. pall. I. 8.) [Dat. Reate IV. (III.) Id. Aug. 1225.] TITULUS X. DE HIS, QUI FILIOS OCCIDERUNT. CAP. I. Mulier, occidens sponte filium, debet perpetuo in monasterio poenitere; si tamen tinetar de innocentia, datur vel saltem non denegatur sibi licentia nubendi. Alexander III. Tornacensi Episcopo. Venim ad nos M. mulier latrix praesentium lacrimabili lobis confessione monstravit, quod, quum de quodam filium genuisset, et ille sibi saepe turgido vultu improperasset, quod filius eius non esset, ipsa, iracundiae calore et furore animi ducta, eundum filium interfecit. †Quo comperto comes Flandrensis eam totam terram usque ad septennium abiurare coegit, nisi de nostra licentia remaneret. Quumque se nostro adspectui praesentasset, et, quod crucem suscepisset Hierosolymam profectura, nobis assertione sua proposuisset: nos eam, quia in partibus illis praesentia sua non posset esse utilis, sed damnosa, ab Hierosolymitano itinere revocantes, ipsam fraternitati tuae duximus remittendam, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus eam mulierem labores inducere, ut ad aliquod monasterium tui episcopatus transeat, in quo peccata sua perpetua poenitentia deploret. Si autem repugnante carnis fragilitate ad hoc induci noluerit, ei licentiam in Domino nubendi tribuas, quia tutius nobis videtur, ut in Domino nubat et uni soli, quam inhoneste multos admittat. CAP. II. Mulier, occidens filium, propter hoc a viro separari non debet; sed alia poenitentia sibi imponitur. Lucius III. Parisiensi Episcopo. Intelleximus ex literis tuis, quod, quum M. mulier latrix praesentium filiam parvam haberet, furore accensa diabolico tandem ipsam, suggerente eo, qui de fidelium perditione laetatur, letali vulnere iugulavit, propter quod dominus terrae maritum eius et ipsam compulit abiurare. Quia vero illam alios habere filios intimasti, unde circa ipsius exsilium debeat dispensari: nos, de discretione tua plenam fiduciam obtinentes, eam tuae duximus prudentiae remittendam, per apostolica scripta mandamus, quatenus ita super hoc provideas, quod sui sceleris poenam luat, et saluti eius ac filiorum ipsius per tuam providentiam in Domino consulatur, et, non obstante proposito iuramento, quod a viro dictus dominus proponitur extorsisse, eam, sicut expedire videris, eidem viro [suo] et rebus suis restituas ita, quod filios suos libere possit et pacifice gubernare. CAP. III. Se summat, ponens poenitentiam parentum, circa quos pueri reperiuntur oppressi. Idem. De infantibus autem, qui mortui reperiuntur cum patre et matre, et non apparet, utrum a patre, vel a matre oppressus sit ipse, vel suffocatus, vel propria morte defunctus, non debent inde securi esse parentes, nec etiam sine poena; sed tamen consideratio debet esse pietatis, ubi non voluntas, sed eventus mortis causa fuerit. Si autem eos non latet, ipsos interfectores esse, scire debent, se graviter deliquisse, quod Ancyritano concilio probatur. Quidam autem poenitentiam trium annorum iudicant esse debere, quorum unum peragant in pane et aqua. TITULUS XI. DE INFANTIBUS ET LANGUIDIS EXPOSITIS. CAP. UN. Infama, expositus a patre vel alio, eo consentiente vel ratum habente, hoc ipso a patris potestate liberatur. Idem in servo et liberto, qui ob praedictam causam liberantura dominica potestate. Et idem iuris est in praedictis languidis cuiuscunque aetatis sic expositis, vel si eis alimenta denegantur; hi tamen, quae praedictis alimenta praestiterint, nullum ius in eis acquirunt. Gregorius IX. Si a patre, sive ab alio, sciente ipso aut ratum, habente, relegato pietatis officio infans expositus exstitit: hoc ipso a potestate fuit patria liberatus. Nam et hoc casu in ingenuitatem libertus, et servus in libertatem eripitur, quod et de praedictis cuiuscunque aetatis languidis, si expositi fuerint, vel si alicui eorum alimenta impie denegari contigerit, est dicendum. Sane, qui hos suscipiunt, non possunt propter hoc in eorum personis ius aliquod vendicare. TITULUS XII. DE HOMICIDIO VOLUNTARIO VEL CASUALI. CAP. I. Homicida incorrigibilis debet deponi, et tradi curiae saeculari, ut moriatur. In Exodo. Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. CAP. II. Ponit poenitentiam occidentis latronem, quum se poterat aliter liberare; si vero aliter liberare se non poterat, non tenetur agere poenitentiam, nisi ad cautelam. Ex poenitentiali Romano. Interfecisti furem aut latronem, ubi comprehendi poterat absque occisione, et tamen interfecisti; quia ad imaginem Dei creatus est, et in nomine eius baptizatus et sanguine eius redemptus est, per XL. dies non intres in ecclesiam, et, lanea veste indutus, ab escis et potibus, qui interdicti sunt, et a toro, a gladio et ab equitatu, illos supra dictos dies te abstineas. In tertia autem et quinta feria et in sabbato aliquo genere leguminum, vel oleribus, et pomis, et parvis pisciculis cum mediocri cerevisia utere et temperate. Si autem sine odii meditatione te tuaque liberando huiusmodi diaboli membra interfecisti: secundum indulgentiam dico, propter imaginem Dei, si aliquid ieiunare volueris, bonum est tibi, et eleemosynam fac largiter. Si presbyter eadem fecerit, non deponatur; tamen, quamdiu vivit, poenitentiam agat. CAP. III. Non occiditur fur diurnus sine culpa, sed nocturnus sic. Augustinus super Exodo. “Si [autem] perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium imputandum. Si autem oriatur sol super eum: reus erit, [et morte morietur.]” Intelligitur ergo, [tum] non pertinere ad eum homicidium, si fur nocturnus occidatur; si autem diurnus fuerit, ad homicidium pertinere. Hoc est enim, quod ait: “si oriatur sol super eum, etc,” quia poterat discernere, quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non debet occidi. Hoc etiam in antiquis legibus saecularibus, quibus ista tamen est antiquior, invenitur, impune scilicet occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se [cum] telo defenderit. Iam enim plus est quam fur. CAP. IV.

Sub generali pollicitatione seu permissione, etiam iurata, non venit illicitum. Hieronymus. Cum iuramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo; si ob iusiurandum fecisse se dicat, si patris matrisve interitum postulasset, facturus esset, an non? Quod ergo in suis repudiaturus fuit, contemnere debuit [et] in propheta. CAP. V. Homicida est, qui facit vel dat sortilegia, vel venena sterilitatis. Ex concilio Guarmaciensi. Si aliquis causa explendae libidinis vel odii meditatione homini aut mulieri aliquid fecerit, vel ad potandum dederit, ut non possit generare, aut concipere, vel nasci soboles, ut homicida teneatur. CAP. VI. In poenitentia imponenda iudex debet attendere circumstantias, ex quibus augetur vel minuitur delictum. Hoc dicit usque ad §. Illi autem. – §. 1. Socians homicidam animo occidendi, licet non apponat manum, si tamen ex sua causa mors secuta est, tenetur fere pari poena cum homicida. Hoc dicit usque ad §. Illi etiam. Abbas Sic. – §. 2. Qui sociat homicidam tantum animo prohibendi ne impediatur, tenetur paulo minori poena. H. d. usque ad §. Qui vero. – §. 3. Incitans alium ad homicidium, mitius punitur quam homicida, secus autem, si incitavit ad certum homicidium. Nam, eo secuto, tenetur ut homicida. H. d. usque ad §. Hi quoque. – §. 4. Custodientes sarcinas occidentium, scientes, eos esse sicarios, non sunt immunes a poena homicidii. H. d. usque ad §. Eos insuper. Abbas – §. 5. Occupans bona occisi, non per hoc tenetur de homicidio, et non sufficit occupanti, quod eroget illa pauperibus, quum poterit restituere eis, quorum constat fuisse. H. d. usque ad §. Illis praeterea. Abbas – §. 6. Participantes interfectoribus in excommunicatione, diversimode puniuntur iuxta modum participationis. H. d. usque ad §. Clericos. Abbas. – §. 7. In isto §. usque ad fin. ponitur poenitentia clericorum, praestantium praedictae morti auxilium, consilium vel favorem. Hoc dicit. Abbas Siculus. Alexander III. Exoniensi Episcopo. Sicut dignum †est et omni rationi consentaneum, graves et difficiles quaestiones ad examen apostolicae sedis deferri, ita etiam nobis ex ministerio susceptae sollicitudinis imminet, easdem quaestiones, prout nobis Dominus dederit, solvere, et singulis a nobis consilium postulantibus respondere, ut providentia Romanae ecclesiae, quae ubique terrarum obtinet Domino disponente principatum, quaestiones solvantur, et removeatur in his ambiguitas de cordibus singulorum. Licet autem super quaestionibus, quas nobis tua discretio solvendas direxit, te non dubitemus providum et circumspectum exsistere: cogimur tamen ex servitutis ministerio iuxta discretionem et providentiam nostram iibi exinde respondere. Sane, quum vir literatus et sapiens et discretus et in his plurimum exercitatus exsistas, plenius nosti, quod in excessibus singulorum non solum quantitas et qualitas delicti, sed aetas, scientia, et sexus atque conditio delinquentis sunt attendenda, et non solum secundum praedicta, sed secundum locum et tempus, quo delictum committitur, unicuique poenitentia debet indici, quum, sicut tu ipse non ignoras, idem excessus magis sit in uno quam in alio puniendus. §. 1. Illi autem, qui animo occidendi, feriendi aut capiendi illum sanctum et reverendum virum quondam Cantuariensem archiepiscopum citra manuum iniectionem se fatentur venisse, si de illa captione mors eius secuta fuisset, pari poenitentia, vel fere pari exsisterent puniendi. §. 2. Et Illi etiam, qui non, ut ferirent, sed, ut percussoribus opem ferrent, si forte per aliorum violentiam impedirentur, paulo minori debent poena mulctari, quia, quum scriptum sit: “qui potuit hominem liberare a morte, et non liberavit, eum occidit,” constat [ipsos] ab homicidii reatu immunes non esse, qui occcisoribus opem contra alios praestare venerunt, nec caret scrupulo societatis occultae, qui, [quum possit,] manifesto facinori desinit obviare. §. 3. Qui vero se asserunt animum regis inflammasse ad odium, unde forte homicidium fuit secutum, [satis] dure et aspere, sed non ita severe sunt puniendi, nisi forte regem ipsum ad illud homicidium suis suggestionibus provocassent. §. 4. Hi quoque non sunt a culpa liberi, nec a poena debent esse immunes, qui, licet fuerint illius iniquae machinationis ignari, tamen eis, quos sicarios esse sciebant, vel in sarcinis custodiendis ministerium praebuerunt. §. 5. Eos insuper, qui dicuntur illius sancti viri et suorum post mortem eius spolia occupasse, si nihil aliud in tanto facinore commiserunt, a poena mortis eius arbitramur esse immunes; sed, quae occuparunt, eis, quorum fuerunt, tenentur in integrum restituere, si habent in facultatibus, unde possint ea reddere. Et ipsis ex hoc tamen moderata est poenitentia iniungenda, quia, licet quaedam ex his, quae occupaverunt, fateantur se pauperibus erogasse, non tamen aliena, quum ipsa potuissent eis, quorum fuerint, restituere, debuerunt pauperibus erogare. §. 6. Illis praeterea, qui sola excommunicatorum participatione se reos esse cognoscunt, considerata temporis mora, quo in eadem nequitia perdurarunt, et inquisito etiam, si eis timore vel affectione communicaverint scienter vel ignoranter, secundum hoc est poenitentia indicenda. §. 7. Clericos autem, quos constat armatos interfuisse tanto facinori, et illos etiam clericos, qui consilium illud dederunt, ut [idem] sanctus vir caperetur, perpetuo non solum ab altaris ministerio deponendos esse censemus, sed ita etiam, quod in ecclesiis nullo unquam tempore [ipsi] lectiones legant, vel responsoria in choro separatim cantent; sed in psalmis apud Deum de commisso satagant veniam impetrare. Insuper autem clerici ipsi in districto claustro monachorum vel canonicorum regularium, si fieri potest, sunt recludendi, ita quidem, quod usque ad septennium vel quinquennium debeant ab ecclesiarum introitu coerceri. [Super eo vero etc.] CAP. VII. Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei licitae, si non adhibuit diligetntiam, quam debuit. Idem. Presbyterem autem [alium,] qui quendam puerum intuitu disciplinae percussit in capite et vulneravit, quum post paucos dies, sicut asseris, exspirasset, tam ab omni altaris ministerio debes perpetuo removere, quam ab officio sacerdotali deponere, si ex ipsa percussione interiit, vel aliam infirmitatem incurrerit, de qua noscitur exspirasse. CAP. VIII. Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei illicitae vel etiam licitae, secundum alium intellectum, si non adhibuit omnem diligentiam, quam debuit. Idem Cusentinensi Archiepiscopo. Continebatur in literis tuis, quod, quum diaconus, praesentium lator, et quidam alii clerici a vineis ecclesiae opere consummato redirent, leviandi laboris gratia quendam ludum imitati sunt viatorum, proiicientes baculos suos in longum; studebant enim iacere in directum, et alter alterius fustem ferire. Cuius ludi, sicut asserunt, solet esse conditio, ut, qui alterius baculum percuteret, quasi victor, pro equo alio, cuius baculus percussus est, uteretur; sed praefati clerici, equitandi licentia non utentes, sola erant iactione contenti, ut, dum alacrius ad baculos suos concurrerent, laborem itineris non sentirent. Quidam autem laicus, sicut praedictus diaconus asserit, dum baculum eiusdem diaconi percussisset, incautus in eum equitaturus insiliit, et sic a falce illius diaconi, qua erat accinctus, mortale vulnus accepit, de quo post dies octo exspiravit. Ideoque mandamus, quatenus eundem diaconum sine licentia Romani Pontificis ad superiorem gradum non adscendere, vel in diaconatus officio nullo unquam tempore ministrare permittas, sed eum dispensative ministrare in subdiaconatus officio patiaris. CAP. IX. Homicidium casuale non imputatur ei, qui non fuit in culpa. Idem Exoniensi Episcopo. Lator praesentium P. clericus nobis viva voce proposuit, quod, quum quadam die casu cum quodam clerico luderet, contigit, quod ille proiecit istum ad terram, cuius cultellus, quem ad latus suum habebat, in alterum incidit, et fortuito casu occubuit vulneratus. Ideoque mandamus, quatenus, rei veritate comperta, si ita res se habuit, et alia iusta causa non impedit, praedictum P. libere permittas ad sacros ordines promoveri. CAP. X. efficitur. Idem abbati S. Benedicti de Vebia. Suscepimus literas tuas, per quas cognovimus, quod, quum lator praesentium in custodia cuiusdam domus cum altero fratre maneret, ingredientes de nocte quidam latrones ad eos, turpiter ipsos in personis affligere, et denudare vestimentis propriis praesumpserunt. In quos isti resumptis viribus insurgentes, ligaverunt illos, et detinere usque ad notitiam capituli voluerunt. Quum autem iste, rem ad tuam audientiam perlaturus, ligatos eos in fratris sui custoda dimisisset, et fures se solvere niterentur, frater illos, ne ipse ab eis interim eretur, occidit. Verum quoniam expediebat potius post tunicam etiam relinquere pallium, et rerum sustinere iacturam, quam pro conservandis vilibus rebus et transitoriis tam acriter in alios exardescere: abstineat iste humiliter ab altaris ministerio, et uterque peccatum suum, quibus modis ad arbitrium tuum potuerit, studeat expiare. Constat enim, eos contra regularem mansuetudinem et ecclesiasticam disciplinam ex utriusque ope interemptos. CAP. XI. Dans causam homicidio irregularis est. Idem Lucensi Episcopo. De cetero noveris, quod diaconus, quem literatum et honestate praeditum asseris, qui homicidio causam dedisse videtur, sicut ex tenore literarum tuarum perpendimus, non videtur ad sacerdotium promovendus. CAP. XII. Homicidium casuale imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, si non adhibuit diligentiam, quam debuit. Clemens III. Ad audientiam apostolatus nostri [ex parte vestra] pervenit, quod, quum quidam presbyter, volens corrigere quendam de familia sua, eo cingulo, quo cingi solebat, ipsum verberare tentaret, contigit, quod cultellus de vagina, quae cingulo adhaerebat, elapsus, eum in dorso aliquantulum vulneravit; postmodum vero, quum ille vulneratus aliquamdiu vixisset, et iam convaluisset a vulnere, alia graviori, ut dicitur, infirmitate percussus, cum sana mente ac devotione debita viam est universae carnis ingressus. Quia vero, utrum occasione vulneris decessisset, dubium habetur: eodem presbytero ab omni officio beneficioque suspenso, quid super hoc vobis esset agendum, apostolicam sedem consuluistis. Nunc itaque vestrae discretioni duximus respondendum, quod, quum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit iniungere presbytero memorato, ut de cetero in sacris ordinibus non ministret; iniuncta tamen [ei] poenitentia congruenti, sibi poteritis concedere, ut in minoribus ordinibus ministrare sit contentus. Si vero vobis legitime constiterit, quod ille ex alia infirmitate obierit, de vestra licentia poterit, sicut erat solitus, divina officia ministrare. [Dat. Laterani.] CAP. XIII. Homicidium casuale non imputatar ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa. Innocentius III. Episcopo Lingonensi. Dilectus filius A. capellanus, in nostra praesentia constitutus, sua nobis confessione proposuit, quod, quum quadam corporis molestia gravaretor ita, quod et cibi et somni desiderium raptum videretur ab eo, ut comedendi appetitum aliquantulum excitaret, equum, quem nutriebat, adscendit. Qui quum bene non pareret habenis, sed praeter sessoris arbitrium suis saltibus lasciviret, ipse, ut eius refrenaret impetum, et freno vim intulit, equumque calcaribus stimulavit. Quumque fracto freno equus, quasi proprio arbitrio relictus, curreret festinanter, ei quaedam mulier, veniens ex obliquo et infantulum baiulans, obviavit, in quam equus irruens, procul abiecto sessore, puerum praedictum oppressit, et capellanus ipse ex repentino casu vix mortis periculum evitavit, sed ad ultimum convalescens postmodum divina celebrare non praesumpsit. Ideoque, quia nobis non constitit de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super his inquiras diligentius veritatem, et si est ita, quum idem capellanus nec voluntate nec actu homicidium perpetravit, nec dedit operam illicitae rei, non impedias, quo minus divina possit officia celebrare. [Dat. Lat. VI. Id. Nov. 1200.] CAP. XIV. Summatur ut supr. cap. prox. Idem Metensi Episcopo. Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod, quum lator praesentium H. presbyter foenum vellet de curru deponere, perticam superius allegatam, quum neminem circa currum videret, proiecit in terram, et, quum foeno insisteret deponendo, quidam, prope ipsum accedens, puerum quendam iuxta currum reperit semivivum, in quo praeter modicum livoris in fronte nihil inveniri potuit laesionis. Nos autem ab eodem quaesivimus sacerdote, si, priusquam iaceret perticam, circumspexisset sollicite, an esset aliquis circa currum; qui, quod diligenter circumspexit, asseruit, sed, quod vidisset aliquem, denegavit. Ad te igitur remittentes eundem, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, nisi contra eundem presbyterum grave scandalum sit exortum, vel tanta laboret infamia, quod deficiente accusatore oporteat eidem canonicam purgationem indici, ipsum libere permittas exsequi officium sacerdotis. [Dat. Lat. VIII. Kal. Dec. Ao. III. 1200.] CAP. XV. Summatur etiam, ut supr. eod. cap. Dilectus. Idem Bisuntino Archiepiscopo. Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod quidam monachus puer tuae dioecesis ad deponendam de campanili campanam subserviens, quia quoddam lignum casu corruit, ipso movente in ecclesia sub campanili quendam puerum oppressit et occidit. Unde a nobis humiliter postulabas, quid tibi esset super hoc faciendum, petens, ut cum ipso misericorditer dispensetur. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si monachus ipse rem necessariam agebat et utilem, et in loco, per quem aliquem transire non crederet, vel ibidem exsistere, vel etiam illuc de consuetudine venire, quando lignum movisse dignoscitur, satis poterit, praesertim in monasterio, ad altiores ordines promoveri. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Apr. IX. 1206.] CAP. XVI. Summatur, ut supr. eod. cap. Dilectus. Idem episcopo Paduano. Significasti nobis per literas tuas, quod, quum F. clericus cum archipresbytem sancti Fidantii equitaret, equus, cui insidebat, tam se quam ipsum proiecit in aquam. Unde clericus ipsum graviter calcaribus stimulavit; equus vero, ut literarum tuarum verbis utamur, quum exsistaret bucca durus, praeter voluntatem sessoris ruptus in cursum, et male parens habenis, quandam mulierem, quam obviam habuit, ex improviso pedibus interfecit. Quumque nos ab eodem clerico fecissemus inquiri, utrum equi vitium prius scivisset: illud asseruit se ignorasse. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super his diligentius veritatem, et, si ita est, ad maiorem cautelam iniungas eidem clerico poenitentiam competentem, qua peracta non impedias, quo minus et in susceptis ministret ordinibus, et ad maiores valeat promoveri. CAP. XVII. Non censetur homicida is, quo prohibente et causam non dante a consanguineis homicidium committitur. Idem. Petrus, diaconus et monachus sancti Ioannis de Puna, sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum ipsum quondam in saeculari habitu constitutum, in ecclesia de Rigelo beneficium quoddam obtinentem, abbas illius ecclesiae eodem beneficio spoliasset, cognati et amici eius abbati saepius supplicarunt, ut beneficium restitueret sibi memoratum; quo nolente ipsorum precibus acquiescere, irati plurimum et commoti, nocte quadam in domo diaconi convenerunt, et coena facta dicebant, quod vindictam volebant sumere de abbate. Inhibiti autem expresse ab eodem diacono, ne abbatem occiderent, aut aliquid sibi facerent, unde ordinis sui discrimen incurreret et animae detrimentum, nihilominus irruerunt in eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto, qui post dies aliquot exspiravit. †Ab illo autem tempore usque hodie praedictus diaconus, de eo, quod contigerat, tristis effectus, ab administratione cessavit, et, nondum expleto biennio, habitum induit monachalem. Unde a nobis suppliciter petiit edoceri, utrum posset in officio diaconi ministrare, et, si hoc ei liceret, an posset ad maiorem ordinem promoveri. Licet autem, si praemissis veritas suffragatur, praefatus diaconus super abbatis interitu non videatur esse culpabilis; quia tamen bonarum mentium est, ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est, quod ab administratione officii se propria voluntate suspendit, vel habitum induit regularem, sibi non ad peccatum adscribimus, sed ad meritum reputamus. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissa noveris veritate subnixa, saepe dicto diacono non solum in diaconatus officio ministrare, sed etiam ad ordinem presbyteratus adscendere, si aliud canonicum non obstiterit, liberam concedas auctoritate apostolica facultatem, praesertim si super hoc non fuerit respersus infamia; quum ei non debeat imputari, quod contra prohibitionem eius expressam, eo causam vel occasionem non dante, ausu sacrilego fuit ab ipsius consanguineis attentatum, [divina scriptura testante, quod anima, quae peccaverit, ipsa morietur etc. Dat. Reate II. Non Aug. Pont. nostr. Ao. I. 1198.] CAP. XVIII. Irregularis censetur, qui alium letaliter percussit, licet ab aliis fuerit extinctus; idem, si apparet, an letaliter, si etiam percussus ab aliis obiit, et non apparet, ex cuius vulnere decesserit. Idem est, si percusserit non letaliter, si animum occidendi habuit, et ex aliorum vulneribus percussus exspiravit. H. d. notabiliter. Abbas. Idem Abbati S. Trinitatis de Meldemberg. Significasti nobis per literas tuas, quod, quum quidam maleficus, ingressus ecclesiam de Bleiseio, Dei timore posthabito eucharistiam cum altarium ornamentis et libris ecclesiasticis extra [ipsam] ecclesiam asportasset, dilectus filius L. presbyter lator praesentium ecclesiae [tuae] canonicus regularis, quem in praefata ecclesia de Bleiseio institueras capellanum, praefatum iniquitatis filium fossorio arrepto percussit. Sed, si ad mortem fuit ictus huiusmodi, tu et ipse penitus ignoratis; quem parochiani ecclesiae videntes ornamenta ecclesiae asportantem, arreptis gladiis et fustibus in eodem loco protinus occiderunt. †Praefatus vero Laurentius de sua salute praecogitans, evoluto anno sub titulo confessionis tibi rei ordinem revelavit, pro quo nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Licet autem contineatur in canone, quod, si quatuor homines aut quinque vel plures contra unum hominem rixati fuerint, et ab eis mortuus fuerit vulneratus, quicunque illorum et plagam imposuerit, homicida secundum statuta canonum iudicetur; quia tamen in alio canone dicitur de presbytero, qui diaconum equitantem percussit, et ipse, cadens ex equo, cervice fracta interiit: quodsi non ad mortem percussus est, incaute agenti presbytero est poenitentia indicenda, ita, quod aliquanto tempore a missarum suspensus solenniis, denuo ad sacerdotale officium revertatur, quodsi veraciter qualicunque percussione presbyteri mortuus est diaconus, nulla hic ratione more sacerdotis permittendus est ministrare, etiamsi voluntatem non habuit occidendi. Nos in praemisso casu credimus distinguendum, utrum constare possit, quod praefatus sacerdos non inflixit percussionem letalem, de qua videlicet, si aliorum non fuissent vulnera subsecuta, percussus minime interiisset, et si percussor voluntatem non habuerit occidendi, neque ipsius studio, consilio vel mandato processerint alii contra illum. Et quidem, si hoc ita se habet, quod forsan ex eo posset ostendi, si certa apparuisset percussio ab eodem inflicta tam modica et tam levis, in ea parte corporis, in qua quis de levi percuti non solet ad mortem, ut peritorum iudicio medicorum talis percussio assereretur non fuisse letalis, quum de ceteris credendum sit ipsi sacerdoti, qui non accusatur vel denunciatur ab aliquo, sed per se ipsum, de sua salute sollicitus, consilium appetit salutare, post poenitentiam ad cautelam iniunctam in sacerdotali poterit officio ministrare, maxime religionis accedente favore, quum sit canonicus regularis, et sine omni scandalo possit sacerdotale officium celebrare. Quodsi discerni non possit, ex cuius ictu percussus interiit: in hoc dubio tanquam homicida debet haberi sacerdos, etsi forte homicida non sit, a sacerdotali officio abstinere debet, quum in hoc casu cessare sit tutius quam temere celebrare, pro eo, quod in altero nullum, in reliquo vero magnum periculum timeatur. †Utrum autem de illis sit simile sentiendum, quorum unus, sed quis omnino nescitur, homicidium perpetravit, si forsan ad recipiendos sacros ordines praesententur, utrum omnes sint pariter repellendi, quum discerni non possit, qui debeant culpabiles iudicari, diligens investigator advertat, quamvis hic casus sit ab illo valde diversus. Si vero, quemadmodum perhibetur, sacerdos iste prius ab illo percussus sacrilego, mox eum cum ligone in capite repercussit, quamvis vim vi repellere omnes leges et omnia iura permittant; quia tamen id debet fieri cum moderamine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam, sed ad iniuriam propulsandam: non videtur idem sacerdos a poena homicidii penitus excusari, tum ratione instrumenti, cum quo ipse percussit, quod, quum grave sit, non solet levem plagam inferre, tum ratione partis, in qua fuit ille percussus, in qua de modico ictu quis letaliter solet laedi, maxime quum secundum vulgare proverbium asseratur, quod, qui ferit primo, fevit tangendo, qui ferit secundo, ferit dolendo. Unde, pensatis omnibus, ei creditur expedire, ut cum humilitate abstineat a sacerdotali officio exsequendo. [Dat. Viterbii Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. XII. 1209.] CAP. XIX. Religiosus, chirurgiam exercens, si ex ea mors sequitur, irregularis est; etiamsi sit peritus et diligens, et hoc fecerit causa pietatis; sed cum eo post satisfactionem misericorditer dispensari potest. H. d. usque ad §. Ad ultimum. – §. 1. Qui iudici saeculari dedit intersignia furis, a quo fuit vulneratus, irregularis non est, licet ille postmodum occidatur. Abbas Siculus. Idem. Tua nos duxit fraternitas consulendos (Et infra: [cf. c. 7. de cons. et aff. IV. 14.]) Tertio Quaesivisti per sedem apostolicam explicari, quod sit de quodam monacho sentiendum, qui, credens, se quandam mulierem a gutturis tumore curare, ut chirurgicus cum ferro tumorem illum aperuit, et, quum tumor ille aliquantulum resedisset, monachus ipse mulieri praecepit, ne se vento exponeret ullo modo, ne forte ventus, subintrans gutturis apertionem, sibi causam mortis inferret; sed mulier, eius mandato contempto, dum messes colligeret, vento se exposuit incaute, et sic per apertionem gutturis sanguis multus effluxit, et mulier diem ultimum sic finivit, quae tamen confessa est, quod, quia vento exposuit semetipsam, [ipsa] sibi dederat causam mortis; utrum videlicet, quum praedictus monachus sit sacerdos, liceat ei sacerdotale officium exercere. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet ipse monachus multum deliquerit alienum officium usurpando, quod sibi minime congruebat, si tamen causa pietatis, et non cupiditatis id egerit, et peritus erat in exercitio chirurgiae, omnemque studuit, quam debuit, diligentiam adhibere, non est ex eo, quod per culpam mulieris contra consilium eius accidit, adeo reprobandus, quod non post satisfactionem condignam cum eo misericorditer agi possit, ut divina valeat celebrare; alioquin interdicenda est ei sacerdotalis ordinis exsecutio de rigore. §. 1. Ad ultimum fuit ex parte tua propositum [coram nobis,] quod quidam scholaris, metuens, ne latrones in hospitio suo essent, parvo assumpto gladio, ut ignem quaereret, de strato consurgens, quum venisset ad ostium, ignarus reperit ibi furem, qui, cum scholari incipiens colluctari, non solum ipsum scholarem prostravit ad terram, sed etiam paene ad mortem vulneravit eundem. †Scholaris vero, provocatus ab illo, vim vi in continenti repellens, extorto latroni gladio, eundem servato iuris moderamine repercussit, qui perterritus fugam, quam cito potuit, maturavit. Mane itaque lucescente, scholares latronem quaesiverunt eundem, quem, vulneratum inventum, potestati Vincentiae tradiderunt, coram quo constanter negavit, quod praemissa minime perpetravit. Unde praefatus potestas ad eundem scholarem suos nuncios destinavit, ut exponeret, si qua sciret de fure praedicto, vel traderet intersignia; qui cultrum, quem ipsi latroni abstulerat, et sotulares ab eodem in ipsius domo dimissos, quos abstraxerat sibi, ne pedum strepitus audiretur, nunciis tradidit memoratis, super eodem facto se nihil amplius intromittens. Potestas igitur, receptis talibus intersigniis, latronem ipsum apparitoribus suis tradidit puniendum, qui sibi amputaverunt virilia, et oculos eruerunt; latro vero se ad quoddam coenobium transtulit, et ibi per triduum ira et dolore commotus nec potum sumpsit, nec cibum, et sic de medio est sublatus. Unde per nostrum oraculum postulas edoceri, utrum praefatus scholaris ad sacros valeat ordines promoveri. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si praefatus scholaris dignis meritis adiuvatur, propter praescriptum eventum a susceptione sacrorum ordinum nullatenus est arcendus. [Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.] CAP. XX. Qui dat causam abortioni, homicida est, si conceptum erat vivificatum animal rationale; alias secus. Idem Priori et Fratribus Carthusiensibus. Sicut ex literarum vestrarum tenore accepimus quum quidam presbyter vestri ordinis, qui prius fuerat niger monachus, quandam mulierem praegnantem, cum qua contraxerat consuetudinem inhonestam, et quae asserebat, se concepisse ex eo, per zonam arripuerit, quasi ludens, ipsa mulier postmodum per hoc sic se asseruit esse laesam, quod occasione huiusmodi abortivit; propter quod idem presbyter, proborum virorum usus consilio, se ipsum duxit ab altaris ministerio sequestrandum. †Quare nobis humiliter supplicastis, ut cum eo agere misericorditer dignaremur. Nos vero devotioni vestrae insinuatione praesentium respondemus, quod, si nondum erat vivificatus conceptus, ministrare poterit; alioquin debet ab altaris officio abstinere. [Dat. Lat. IV. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.] CAP. XXI. Non imputatur clerico, civiliter iustitiam petenti de laico, si iudex in laicum exercet vindictam sanguinis. Idem S. Episcopo. Postulasti: (Et infra: [cf. c. 14. de for. comp. II. 2.]) Quaesivisti praeterea, utrum contra quosdam, contempta excommunicationis sententia debitas ecclesiis decimas subtrahentes, tibi regiam implorare liceat potestatem, quum ad solutionem ipsarum vix absque sanguinis effusione valeant coarctari. Ad quod breviter respondemus, quod, si, te huiusmodi querimoniam simpliciter deponente, rex, cui ad bonorum laudem, vindictam vero malorum, gladius est commissus, in eosdem rebelles traditam sibi exercuerit potestatem, eorum erit duritiae aut malitiae imputandum. [Coemeteria etc. cf. c. 7. de cons. eccl. III. 40. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.] CAP. XXII. Homicidium casuale non imputatur ei, qui non occidit, nec fuit in culpa, etiamsi ad cautelam veniam postulaverit. Honorius III. Episcopo Eboracensi. Exhibita nobis humilis I. clerici confessio patefecit, quod, quum in puerili esset constitutus aetate, cum quibusdam coaetaneis suis ludens, et insequens unum ex illis, lapidem post eum non animo quidem laedendi, sed timorem incutiendi proiecit; qui, licet ex proiecto lapide percussus non fuerit, neque tactus, ad alium tamen lapidem corruens, et caput offendens, tum propter imperitiam medicantis, tum propter patris incuriam, qui aestivo tempore campestribus laboribus et sudoribus ipsum exposuit, post XL. dierum spatium exspiravit. Quia vero dictus clericus, ut mitigaretur dolor patris defuncti, tanquam puer inscius ab amicis inductus, veniam super hoc postulavit ab ipso, tu eum hac occasione a sacrorum ordinum susceptione repellis, quanquam idem defuncti pater, in extremis laborans, tibi et archidiacono tuo, nec non presbytero, cui suam aperuit conscientiam, confessus fuerit, et praestito firmaverit iuramento, nihil ipsum in morte filii sui, prout sibi plene constiterat, commisisse. Quare idem clericus tam suppliciter quam humiliter postulavit a nobis, ut, quum de illius obitu laesam non habeat conscientiam, dignaremur agere misericorditer cum eodem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita super his sollicite veritate, si constiterit ita esse, ipsum propter hoc a receptione sacrorum ordinum non repellas. CAP. XXIII. Homicidium casuale non imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa. Idem Episcopo et Capitulo Venetensibus. Ioannes sacerdos humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum die quadam pulsaret campanas, ut signo dato conveniret populus fidelium ad divina, cadens tintinnabulum percussit quendam manentem puerum coram eo, qui, licet vulneratus in capite per mensem curam receperit medicorum, post mensem tamen, quum vulnus esset mortale, decessit. Unde nobis humiliter supplicavit, ut misericorditer agentes cum ipso, permitteremus sibi exsequi libere officium sacerdotis. Nos igitur attendentes, quod dicto sacerdoti, qui dabat operam rei licitae, nihil potuit imputari, si casus omnes fortuitos non praevidit, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, rem ita esse, dictum sacerdotem, si aliud canonicum non obsistit, sacerdotale officium sublato cuiuslibet appellationis obstaculo exsequi permittatis. CAP. XXIV. Clericus pugnando etiam contra inimicos fidei catholicae, si quemquam percussit, et de interfectione ipsum remordet conscientia, a ministerio altaris abstinere debet. Idem Pelagio Presbytero. Petitio tua nobis exhibita continebat, quod, quum inimici dominicae crucis ac blasphemi nominis Christiani castrum quoddam, in quo morabaris, graviter invasissent, exeuntibus inde habitatoribus tam clericis quam laicis contra eos, ac invicem confligentibus, hinc inde occisi quam plurimi exstiterunt. Unde, quum pro eo, quod aliquos percuissisti, irregularitatem metuas incurrisse, nobis humiliter supplicasti, ut, quid agere debeas, tibi scribere dignaremur. Quocirca discretioni tuae mandamus, quatenus, si de interfectione cuiusquam in illo conflictu tua conscientia te remordet, a ministerio altaris abstineas reverenter, quum sit consultius in huiusmodi dubio abstinere, quam temere celebrare. CAP. XXV. Idem dicit, quod cap. Ioannes supr. eod., et tantum ponit diversitatem in facto. Gregorius IX. Quidam, ut asseris, ad aedificationem ecclesiae, in adiutoirium a presbytero evocatus, ruens cum laqueari, quod idem presbyter solvere nitebatur, hac occasione rebus est humanis emptus. (Et infra:) Attendentes igitur, quod sacerdos ipse dabat operam licitae rei, studuit etiam, quam debuit, diligentiam adhibere, circumstantibus quibus periculum imminebat, ita tempestive et alta voce praemonitis, quod et intelligere et fugere potuerunt, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ob hanc causam, vel quia omnes casus fortuitos, qui praevideri non possunt, forsitan non praevidit, non debet quoad officium vel beneficium impediri. TITULUS XIII. DE TORNEAMENTIS. CAP. I. Torneamenta fieri non debent, et vulnerato in eis conceditur poenitentia; sed, si moritur, denegatur ei sepultura ecclesiastica, si accessit animo pugnandi; secus, si accessit alia causa, ut puta ut debita sibi exigeret. Hoc dicit cum cap. sequ. Ex concilio Lateranensi. Felicis memoriae Papae Innocentii et Eugenii praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, detestabiles illas nundinas vel ferias, quas vulgo torneamenta vocant, in quibus milites ex condicto convenire solent, et ad ostentationem virium suarum et audaciae temere congredi, unde mortes hominum et animarum pericula saepe proveniunt, fieri prohibemus. Quodsi quis eorum ibi mortuus fuerit, quamvis ei poscenti poenitentia non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura. CAP. II. Idem dicit, quod in superiori cap. Alexander III. Anatensi Episcopo. Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod, quum quidam ad locum, deputatum torneamentis, causa requirendi sua debita †a quibusdam militibus, quos eo venturos putabat, accessisset, accidit, ut violenter et inconsiderate ab equo, in quo sedebat, super eum cadente compressus et mortuus est, sed prius dominicum corpus suscepit, et sacri olei unctione perunctus est. Unde pro eo, quod in torneamento mortem accepit, a sepultura fidelium prohibetur. Nos vero attendentes, quod his tantum, sicut credimus, ecclesiastica sepultura debeat interdici, qui, ad torneamenta animo id faciendi tantum accedentes, decedunt ibidem, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod praefatus I. ad praedictum torneamentum non animo ludendi, sed percipiendi credita, pervenisset, licet ibi fortuito casu obierit, corpus eius dispensatione ecclesiasticae tradi facias sepulturae, maxime si dominicum corpus susceperit, et sacri olei fuerit unctione perunctus. TITULUS XIV. DE CLERICIS PUGNANTIBUS IN DUELLO. CAP. I. Clericus, iniens duellum, sive obtulerit sive susceperit, deponendus est; poterit tamen episcopus cum eo dispensare, si mors vel mutilatio membri non sit inde secuta. Alexander III. Porro, si clericus alicui sponte duellum obtulerit, vel, si oblatum susceperit et subierit, sive victor sive victus fuerit, de rigore iuris est merito deponendus. Sed, quantumque eius in hoc gravis sit et enormis excessus, evadere potest depositionis sententiam, si cum ipso suus episcopus duxerit misericorditer dispensandum; dummodo ex ipso duello homicidium vel membrorum diminutio non fuerit subsecuta. CAP. II. Irregularis est clericus, non solum si ipse interficit per se, sed etiam si pugil, ab eo datus, adversarium occidat; nec excusat consuetudo. Poterit tamen cum eo circa beneficium habendum dispensari. Coelestinus III. Henricus presbyter lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum laicum quendam super furto in saeculari placito convenisset, ipse, quia testes sui defecerunt, pugilem secundum pravam terrae consuetudinem introduxit, qui reum usque adeo ictibus gladii vulneravit, quod coactus est nocte proxima exspirare. Quia igitur super hoc nos consulere voluisti, ambiguitatem tuam responsione huiusmodi removemus, quod tales pugiles homicidae veri exsistunt, nec praedictus sacerdos, licet non ipse, sed alius pro eo in duello pugnaverit, debet in sacris ordinibus ministrare, sicut etiam tradunt sacrorum canonum instituta. Homicidium autem tam facto quam praecepto, sive consilio aut defensione non est dubium perpetrari; poterit tamen cum eo circa habendum beneficium misericorditer dispensari. TITULUS XV. DE SAGITTARIIS. CAP. UN. Excommunicandus est sagittarius et ballistarius contra Christianos. Hoc dicit. Innocentius III. Artem autem illam mortiferam et [Deo] odibilem ballistariorum et sagittariorum adversus Christianos et catholicos exerceri de cetero sub anathemate prohibemus. TITULUS XVI.

DE ADULTERIIS ET STUPRO. CAP. I. Stuprans virginem tenetur eam dotare et ducere in

uxorem, et, si non vult cum ea contrahere, ultra dotem corporaliter castigabitur. H. d. cum cap. sequenti. In Exodo.

Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit [eam] uxorem. Si vero pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. CAP. II. Summatum est supra capitulo proximo. Gregorius Sipontino Episcopo. Pervenit ad nos, quod Felix nepos tuus quandam virginem, quod nefas est dici, stupro decepit. Quod si verum est, quamvis [grave] esset de lege poena plectendus, nos tamen, aliquatenus legis duritiem mollientes, hoc modo disponimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe, si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterio, in quo agat poenitentiam, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine [nostra] praeceptione licentia. [Ita igitur fraternitas tua ut haec compleantur studeat etc.] CAP. III. Maritus, retinens adulteram coniugem non peracta poenitentia, particeps est delicti; secus, si egit poenitentiam; non tamen debet eam saepe recipere. Ex concilio Arelatensi. Si vir sciens, uxorem suam deliquisse, quae non egerit poenitentiam, sed permanet in fornicatione sua, vixerit cum illa: vir reus erit et eius peccati particeps. Quodsi mulier dimissa egerit poenitentiam, et voluerit ad virum suum reverti, debet, sed non saepe, recipere peccatricem, quae poenitentiam egit. CAP. IV. adulterio, et in accusando praefertur ceteris. Ex concilio Parisiensi. Maritis sane etiam ex suspicione uxores accusare permissum est, et ipsi plus ceteris de adulterio et accusare possunt et defendere. CAP. V. Ad solam mulieris confessionem, asserentis, se commisisse adulterium cum sacerdote, non debet sacerdos puniri, sed sibi infamato potest indici purgatio; quam si praestiterit, absolvitur, deficiens vero suspenditur ab officio. Alexander III. Significasti nobis, quendam presbyterum cum alterius coniuge instinctu diabolico infra ecclesiam frequenter, sicut asseris, dormivisse, quae utique se et illum cuidam sacerdoti huiusmodi delictum confessos fuise, publice tibi detexit, et hoc ipsum idem sacerdos, nomen adulteri celans, in praesentia tua dixit. Super quo quid fieri debeat, quum, negante adultero, mulier in confessione persistat, ab apostolica sede consilium requisisti. Ideoque mandamus, quatenus condignam poenitentiam praefatae imponens adulterae, ecclesiam praelibatam per aspersionem aquae benedictae reconciliare procures. Praedicto autem sacerdoti, ne contra Apostolum infirmorum corda mala fama ipsius percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neque securiores presbyteri exsistentes in peccatum licentius prolabantur, cum vicinis quinque presbyteris, quos se nolle peierare cognoveris, iuxta arbitrium tuum purgationem indicas. Quem, si purgare se poterit, in officio suo ministrare permittas; alioquin ab officio suo ipsum suspendere non postponas. CAP. VI. Coniux coniugem de adulterio impetere non potest, si et ipse adulterium commisisse convincatur. Innocentius III. Turonensi Archiepiscopo. Intelleximus tam per literas venerabilis fratris nostri Pictaviensis episcopi, quam per ea, quae coram dilecto filio Andrea subdiacono et capellano nostro, super hoc auditore concesso, proposita pro partibus exstiterunt, quod, quum S. laicus H. uxorem suam a maritali consortio sine causa rationabili depulisset, idem episcopus dioecesanus eorum, audiens, mulierem eandem cum quodam adultero fornicari, eam et illum vinculo excommunicationis adstrinxit, quae, tandem adulterum abiurans, absolutione recepta coram episcopo memorato praedictum virum sibi restitui postulavit. At ille, huiusmodi obiiciens ei adulterium, de quo prolem genuisse dicebat eandem, et quod ab ipso non expulsa, sed spontanea recessisset, restitutionem sui proposuit ei esse minime faciendam; quod mulier memorata prorsus inficians, replicavit in ipsum, quod fuerat fornicatus, †et de fornicatione sobolem procrearat, propter quod tali exceptione uti non poterat contra ipsam. Quum autem, utrique parti probandi haec facultate concessa, praefata mulier per quosdam testes eiusdem viri adulterium probavisset, quas vir ipse dicebat tanquam minus idoneos reprobandos, tandem ab eo fuit ad nostram praesentiam appellatum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi tibi constiterit, vel per evidentiam rei, vel per confessionem legitimam mulieris, quod adulterata sponte fuisset adulterii etiam, quod vir dicitur commisisse, probatione cessante, ipsum recipere compellas eandem. Quodsi praedicto modo de mulieris fornicatione constiterit, nisi testes, per quos viri adulterium est probatum, fuerint reprobati, quum matrimonii ius in utroque laesum consistat, et paria delicta mutua compensatione tollantur: nihilominus eum cogas, ut eam recipiat, et maritali affectione pertractet; alioquin mulieri praedictae silentium imponere non postponas. [Dat. Lat. VI. Kal. Maii Ao. XI. 1208.] CAP. VII. Non debet separari matrimonium quoad torum propter adulterium, quando ambo coniuges fuerunt adulterati. Idem Episcopo Ambianensi. Tua fraternitas requisivit a nobis, utrum, aliquo denegante uxori suae in adulterio deprehensae debitum coniugale, si postmodum ipse cum alia perpetret adulterium manifeste, an uxore agente poenitentiam de commisso et veniam humiliter postulante, vir cogi debeat, ut eandem maritali affectione pertractet. Super quo tibi taliter respondemus, quod, quum paria crimina compensatione mutua deleantur, vir huiusmodi fornicationis obtentu suae uxoris nequit consortium declinare. [Dat. Anagniae Id. Iun. Ao. XI. 1208.] TITULUS XVII. DE RAPTORIBUS, INCENDIARIIS ET VIOLATORIBUS ECCLESIARUM.

CAP. I.

Ratione rapinae sortitur quis forum non sui iudicis, et ab eo poterit puniri proprio iudice suffragante. Ex concilio Meldensi. De illis autem, qui intra parochiam beneficium aut hereditatem habent et alterius episcopi parochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, et ibi rapinas et depraedationes peragunt, placuit, ut ab illius loci praelato excommunicentur, nec ante ex parochia illa exeant, quam digne quae perpetrarunt emendent; quorum excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiat, antequam illuc redeant, ubi rapinam fecerint, et omnia plene emendent. CAP II. Manifestus raptor vel ecclesiae violator, si restituit vel de restituendo cavet, in vita et in morte ad poenitentiam et ad sepulturam admittitur. Si vero noluit cavere, quum posset, et in morte non potest, clerici eius sepulturae interesse non debent, et clerici, interessentes vel iniungentes poenitentiam contra hanc dispositionem, deponuntur ab officio et beneficio. Eugenius III. Super eo vero, †quod de raptoribus et ecclesiarum violatoribus, atque presbyteris, qui poenitentiam eis iniungere vel eorum oblationes contra statutum nostrum suscipere attentaverint, a nobis communi deliberatione statutum in concilio cum fratribus nostris statuimus in constitutione ipsa, sanctorum Patrum vestigia subsequentes, auctoritate Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli pariter confirmamus, Statuimus ut quicunque ex his raptoribus, qui in Urbe suggerente diabolo violenter surrexerint in rapinam, sive in ecclesiarum violatione manifeste fuerit deprehensus, nisi prius ablata restituat, si poterit, vel emendandi firmam et plenam securitatem fecerit, poenitentiae beneficium ei penitus denegetur. Si vero usque ab obitum, quod absit, in contumacia sua duraverit, et in extremis positus remedium poenitentiae humiliter postulaverit, si emendationem vel emendandi securitatem praestiterit, ac fideiussores, qui ablata restituere debeant, idoneos dederit: ei poenitentia et sepultura ecclesiastica concedantur. Qui autem in sanitate obstinata mente non poenituerit vel emendaverit, et in morte securitatem ac fideiussores, sicut diximus, praestare nequiverit, solennitas poenitentiae quidem parum prodesse videtur, sicut credimus; sed de peccato contrito viaticum non negetur, ita tamen, ut nullus clericorum sepulturae illius intersit, nec eius eleemosynam praesumat accipere. Quodsi qui presbyterorum vel clericorum contra hoc in vita vel in morte poenitentias dare, aut sepulturae illorum interesse, vel eorum eleemosynas accipere attentaverint, seu huiusmodi rapinae participes inventi fuerint: ordinis sui damnum irrecuperabiliter patiantur, et ecclesiastico beneficio careant. CAP. III. Excommunicari debent qui capiunt vel spoliant fideles, ex iusta causa navigantes. H. d. primo. Excommunicati sunt spoliantes naufragium patientes, nisi ablata restituant. Hoc secundo. Ex concilio Lateranensi. Excommunicationi quoque subdantur, qui Romanos aut alios Christianos, pro negotiatione vel aliis honestis causis navigio vectos, aut capere aut rebus suis spoliare praesumunt. Illi etiam, qui Christianos naufragium patientes, quibus secundum regulam fidei auxilio esse tenentur, damnata cupiditate spoliant rebus suis, nisi ablata reddiderint, excommunicationi se noverint subiacere. CAP. IV. Ex principis delegatione possunt praelati de raptu et aliis criminibus iudicare; poenam tamen sanguinis infligere non possunt. Alexander III. Panormitano Archiepiscopo. In archiepiscopatu tuo dicitur contingere quandoque, quod Sarraceni mulieres Christianas et pueros rapiunt, et eis abuti praesumunt, et quosdam etiam, [quod auditu est terribile,] interdum occidere non verentur. Quum autem excessus huiusmodi carissimus in Christo filius noster, illustris rex Siciliae Willelmus tibi et aliis episcopis commiserit puniendos, quid de Sarracenis agendum sit, qui fuerint in tam nefario scelere intercepti, tua nos duxit prudentia consulendos. Super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod tales, in iurisdictione tua exsistentes, pecuniaria poteris poena mulctare, et etiam flagellis afficere ea [tamen] moderatione adhibita, quod flagella in vindictam sanguinis transire minime videantur. Si vero ita fuerit super hoc gravis Sarracenorum excessus, quod mortem vel detruncationem membrorum debeant sustinere, vindictam ipsam exercendam reserves regiae potestati. CAP. V. Incendiarius ecclesiae, in morte poenitens et absolutus, in coemeterio sepelitur, et heredes compelluntur ad satisfaciendum iuxta facultatem defuncti. Hoc dicit. Idem Claremontensi Episcopo. In literis tuis, quas I. lator praesentium exhibuit, continebatur, quod, quum H. multis fuisset criminibus irretitus, qui ecclesiarum incendium diabolo instigante commiserat, tandem in ultima aegritudine constitutus, se confessus est peccatorem, et, accepta poenitentia de commissis, per manum capellani sui fuit a sententia anathematis absolutus, sed moriens ecclesiasticam sepulturam habere nequivit. Quapropter, si ita res se habet, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut corpus eiusdem patris I. supra dicti appellatione cessante facias in coemeterio sepeliri, et heredes eius moneas et compellas, ut his, quibus ille per incendium vel alio modo damna contra iustitiam irrogaverat, iuxta facultates suas condigne satisfaciant, ut sic a peccato valeat liberari. CAP. VI. Raptus non dicitur, ubi volens pro matrimonio abducitur; raptor tamen cum rapta matrimonium contrahere potest, et post consummationem matrimonii alter sine consensu alterius religionem ingredi non potest. H. d. cum cap. sequenti. Lucius III. Burgensi Episcopo. Quum causam, quae inter E. militem latorem praesentium et uxorem eius vertitur, †tuae commisissemus experientiae terminandam, E. miles repetens, mulierem legitime sibi nupsisse, per probationes canonicas constanter se asseruit probaturum. Femina vero proposuit, quod dominorum et parentum suorum suggestione alteri viro tradita, ab illius militis amore divertit, qui a parentibus eam prius rapuerat, illa tamen volente, ut dicitur, et postmodum, priusquam eam cognosceret, desponsavit, deinde inclusa est in monasterium monialium, ubi etiam detinetur. Unde, quoniam super his prudentia tua duxit sedem apostolicam consulendam, significatione praesentium tibi Respondemus, quod, quum ibi raptus dicatur admitti, ubi nil ante de nuptiis agitur, iste raptor dici non debet, quum habuerit mulieris assensum, et prius eam desponsaverit, quam cognoverit; licet parentes forsitan reclamarent, a quibus eam dicitur, rapuisse. Praeterea quum post matrimonium, carnis commixtione perfectum, teste Apostolo uxor sui corporis potestatem non habeat, sed maritus, et e converso: si praecessisse matrimonium vel ex probationibus viri canonicis, vel ex mulieris confessione claruerit postmodum sine assensu viri non potuit ipsa monasterium ingredi, aut aliter continentiam profiteri. Non ergo pro eo, quod post matrimonium consummatum rapta per vim in monasterio fuerit, viri poterit consortium declinare; maxime si probari nequeat, virum, ut mulier profiteretur, continentiam assensisse. CAP. VII. Rapta potest matrimonium contrahere cum raptore, ubi dabitur libera facultas in contrahendo. Innocentius III. Episcopo Saronensi. Accedens ad apostolicam sedem (Et infra: [cf. c. 24. de praeb. III. 5.]) Rapta puella legitime contrahet cum raptore, si prior dissensio transeat postmodum in consensum, et quod ante displicuit tandem incipiat complacere, dummodo ad contrahendum legitimae sint personae. TITULUS XVIII. DE FURTIS. CAP. I. In Exodo. Qui furatur hominem, et vendiderit eum, convictus noxae morte moriatur. CAP. II. Furibus et latronibus in peccato obeuntibus sacramenta ecclesiastica deneganda sunt; secus, si in morte eos poenituit. Ex concilio Triburiensi. Fures et latrones si in furando vel depraedando occiduntur, visum est, pro eis non esse orandum. Sed si comprehensi aut vulnerati presbytero vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus. CAP. III. Committens furtum ex necessitate non multum urgente, peccat, sed non graviter; unde imponenda est ei levis poenitentia. H. d. secundum communem intellectum. Ex poenitentiali Theodori. Si quis propter necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria,vestem vel pecus, poeniteat hebdomadas tres, et, si reddiderit, non cogatur ieiunare. CAP. IV. Non indicans furem propter lucrum, quod ab eo consequitur, reus peccati est. Hieronymus super Parabolas. “Qui cum fure partitur, occidit animam suam.” Non fur solum, sed ille reus tenetur, qui, furti conscius, quaerente possessore non indicat. CAP. V. Fur occultus potest post restitutionem et poenitentiam ad sacros ordines promoveri. Alexander III. Cremonensi Episcopo. Ex literis tuis, si bene meminimus, auribus nostris innotuit, et dilecti filii I. subdiaconi nostri diligens relatio patefecit, quod B. lator praesentium calicem quendam in ecclesia minus caute dimissum rapiens, longo tempore detinere praesumpsit. †Postea tamen poenitentia ductus presbytero in confessione excessum suum humiliter et reverenter aperuit, et ecclesiae iuxta eiusdem presbyteri consilium, prout dignum fuit, exinde satisfecit. Unde quoniam propter hoc ipsum tuae fraternitatis discretio dubitat ordinare, prudentiae tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si praedictus B. sponte confessus fuerit huiusmodi praesumptionis excessum, et exinde ecclesiae, cuius calix fuerat, satisfecerit, nec est super hoc nota vel infamia manifesta respersus, post peractam poenitentiam aut congruam partem poenitentiae, dummodo, alias idoneum ipsum esse cognoscas, ad sacros ordines non dubites promovere. TITULUS XIX

DE USURIS. CAP. I. Usura est lucrifacere fructus rei pignoratae; fallit in casu hic excepto. Alexander III. in concilio Turonensi. Plures clericorum, †et, quod moerentes dicimus, eorum quoque, qui praesens saeculum professione vocis et habitu reliquerunt dum communes usuras, quasi manifestius damnatas, exhorrent, commodata pecunia indigentibus, possessiones eorum in pignus accipiunt, et provenientes fructus percipiunt ultra sortem. Idcirco Generalis concilii decrevit auctoritas, ut nullus amodo constitutus in clero vel hoc vel aliud genus usurae exercere praesumat. Et si quis [hactenus] alicuius possessionem data pecunia sub hac specie vel conditione in pignus acceperit, si sortem suam deductis expensis de fructibus iam perceperit, absolute possessionem restituat debitori. Si autem aliquid minus habet, eo recepto, possessio libere ad dominum revertatur. Quodsi post huiusmodi constitutum in clero quisquam exstiterit, qui detestandis usurarum lucris insistat, ecclesiastici officii periculum patiatur, nisi forte ecclesiae beneficium fuerit, quod redimendum ei hoc modo de manu laici videatur. CAP. II. Idem in effectu dicit cum praecedenti cap., sed addit tacite idem esse in laicis. Nam in praecedenti capite tantum fuit facta mentio de clericis. Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Quoniam non solum viris ecclesiasticis, sed etiam quibuslibet aliis periculosum est usurarum lucris intendere, auctoritate tibi praesentium duximus iniungendum, ut eos, qui de possessionibus vel arboribus, quas tenere in pignore noscuntur, sortem suam deductis expensis inde iam receperunt, ad eadem pignora restituenda sine usurarum exactione ecclesiastica districtione compellas. CAP. III. Manifesti usurarii ad communionem altaris et ecclesiasticam sepulturam et oblationem offerendam admitti non possunt, et clerici, contra hoc facientes, puniantur, ut hic dicitur. Idem in concilio Lateranensi. Quia in omnibus fere locis ita crimen usurarum invaluit, ut multi, aliis negotiis praetermissis, quasi licite usuras exerceant, et qualiter utriusque testamenti pagina condemnentur, nequaquam attendant: ideo constituimus, quod usurarii manifesti nec ad communionem admittantur altaris, nec Christianam, si in hoc peccato decesserint, accipiant sepulturam, sed nec oblationes eorum quisquam accipiat. Qui autem acceperit, vel Christianae tradiderit sepulturae, et ea, quae acceperit, reddere compellatur, et, donec ad arbitrium episcopi sui satisfaciat, ab officii sui maneat exsecutione suspensus. CAP. IV. Potest intelligi dupliciter, primo in mutuante, secundo recipiente usuras, et secundum primum intellectum hoc dicit: Etiam pro opere pio non licet usuras recipere, quando per receptionem datur causa usurae committendae. H. d. Vel sic et clarius: Non licet inducere quem ad exercendum usuras etiam pro pio opere. Et ista lectura colligitur ex decisa. Idem Panormitano Archiepiscopo. Super eo vero, †quod a nobis tua dilectio postulavit, utrum possit in recipienda pecunia ad usuram dispensatio fieri, ut pauperes, qui in Sarracenorum captivitate tenentur, per eandem possint pecuniam liberari, praesentibus tibi literis Respondemus, quod, quum usurarum crimen utriusque testamenti pagina detestetur, super hoc dispensationem aliquam posse fieri non videmus, quia, quum scriptura sacra prohibeat, vel pro alterius vita mentiri, multo magis prohibendus est quis, ne etiam pro redimenda vita captivi usurarum crimine involvatur. CAP. V. Usurarii, qui sunt solvendo, coguntur per poenas Lateranensis concilii usuras restituere, etiam quas ante concilium receperunt; et facultatibus non exstantibus debent possessiones, emptae ex pecunia foenebri, vendi, et debentibus recipere satisfieri. Idem Salernitano Archiepiscopo. Quum tu, sicut asseris, manifestos usurarios, scilicet qui in illo peccato decesserint, iuxta decretum nostrum, quod nuper in concilio promulgatum est, communione altaris et ecclesiastica praeceperis sepultura privandos, donec reddant quod tam prave receperant: quidam eorum dicunt, ad solvendas perceptas usuras proprias non sufficere facultates. Alii vero promittunt, [se] partes usurarum, quas habent prae manibus, reddituros; sed usuras alias, quas extorserant, quum de his possessiones comparatae sunt, et eorum filiis vel parentibus traditae, se non posse reddere confitentur. Alii vero ad excusandas excusationes in peccatis impudenter affirmant, illas duntaxat usuras restituendas, quae sunt post interdictum nostrum receptae, †nec aliquos ad solvendas usuras, quas ante interdictum nostrum receperant, debere compelli. Super his fraternitati tuae taliter respondemus, quod, sive ante sive post interdictum nostrum usuras extorserint, cogendi sunt per poenam, quam statuimus in concilio, eas his, a quibus extorserunt, vel eorum heredibus restituere, vel, his non superstitibus, pauperibus erogare; dummodo in facultatibus habeant, unde ipsis possint eas restituere, quum iuxta verbum B. Augustini non remittatur peccatum, nisi restituatur ablatum. Illi autem, qui non habent in facultatibus, unde usuras valeant restituere, non debent ulla poena mulctari, quum eos nota paupertatis evidenter excuset. Possessiones vero, quae de usuris comparatae sunt, debent vendi, et ipsarum pretia his, a quibus usurae sunt extortae, restitui, ut sic non solum a poena illa, sed etiam a peccato possint, quod per usurarum extorsionem incurrerant, liberari. CAP. VI. Vendens rem plus, quam valeat, quia solutionem differt, peccat, nisi dubium sit, an tempore solutionis erit valor rei variatus, et venditor non erat venditurus tempore, quo vendidit. H. d. secundum communem intellectum. Idem Genuensi Archiepiscopo. In civitate tua dicis saepe contingere, quod, quum quidam piper, seu cinamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt per publicum instrumentum, se illis, a quibus illas nerces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus huiusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras. Et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, quum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari. CAP. VII. Usurarius monitus, non desistens, si clericus est, ab officio et beneficio suspenditur; si laicus, excommunicatur. Idem. Praeterea parochianis tuis usuras recipere omnibus modis interdicas, quia usurarum crimen utriusque testamenti pagina detestatur. Qui si monitis vestris parere contempserint, si clerici sint, eos ab officio beneficioque suspendas; si [vero] laici fuerint, usque ad dignam satisfactionem ipsos vinculo excommunicationis adstringas. CAP. VIII.

Fructus rei pignoratae computari debent in sortem, et excipit unum casum. Idem Abbati et Fratribus S. Laurentii. Conquestus est nobis C. clericus praesentium lator, quod, licet de quadam terra, quam pater suus vobis obligavit, sortem vestram deductis expensis receperitis, terram tamen ipsam non sine derogatione vestrae salutis, honestatis et famae nihilominus detinetis. Inde est, quod Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si terram ipsam titulo pignoris detinetis, et de fructibus eius sortem vestram recepistis, praedictam terram clerico memorato dilatione et appellatione cessante reddatis, et in pace et quiete dimittatis, nisi forte terra ipsa de feudo sit monasterii vestri. CAP. IX. Heres, usurarii filius vel extraneus, usuras, extortas per defunctum, restituere compellitur. Idem Episcopo Placentino. Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid sit de usurariorum filiis observandum, qui eis, in crimine usurarum defunctis, succedunt, aut de extraneis, ad quos bona usurariorum asseris devoluta. Tuae igitur quaestioni literis praesentibus respondemus, quod filii ad restituendas usuras ea sunt districtione cogendi, qua parentes sui, si viverent, cogerentur. Id ipsum etiam contra heredes extraneos credimus exercendum. CAP. X. Mutuans ea mente, ut ultra sortem aliquid recipiat, tenetur in foro animae ad illud restituendum, si ex hoc aliquid consecutus est. Idem in non dante parabolam iuramenti, nisi aliquid inde recipiat. Et idem in vendente rem plus, quam valeat, quia differt solutionem. Urbanus III. Consuluit nos tua devotio, in quo sacerdotalis officii sollicitudinem commendamus, an ille in iudicio animarum quasi usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui, ut vulgo dicitur, non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe maiori pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: “Date mutuum, nihil inde sperantes:” huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, quum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda, in animarum iudicio efficaciter inducendi. CAP. XI. Manifestus usurarius, appellans ad subterfugiendum restitutionem, audiendus non est. Innocentius III. Praelatis in regno Franciae constitutis. Quam perniciosum †sit vitium usurarum, discretionem vestram non credimus ignorare, quum praeter constitutiones canonicas, quae in earum odium emanarunt, per Prophetam detur intelligi, eos, qui suam dant pecuniam ad usuram, a tabernaculo Domini repellendos, et tam in novo quam in veteri testamento prohibitae sint usurae, quum ipsa veritas praecipiat: “Mutuum date, nihil inde sperantes,” et per Prophetam dicatur: “Usuram et omnem superabundantiam non accipias.” Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus manifestos usurarios, eos maxime, quos usuris publice renunciasse constiterit, quum aliquis eos convenerit de usuris, nullius permittatis appellationis subterfugio se tueri. [Dat. Lat. V. Kal. Nov. 1198.] CAP. XII. Per subtractionem communionis Christianorum et per principes saeculares cogendi sunt Iudaei ad usuras restituendas. Idem Narbonensi Archiepiscopo. Post miserabilem (Et infra:) [Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras iuramento tenetur adstricti, vos, fratres archiepiscopi et episcopi, per vestras dioeceses creditores eorum sublato appellationis obstaculo eadem districtione cogatis, ut eos a sacramento penitus absolventes, ab usurarum ulterius exactione desistant. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum sublato appellationis obstaculo districtione simili compellatis.] Iudaeos [vero] ad remittendas Christianis usuras per vos, filii principes et potestates compelli praecipimus saeculares. Et, donec eis remiserint, ab universis Christi fidelibus tam in mercimoniis quam in aliis per excommunicationis sententiam eis iubemus communionem omnimodam denegari. [Ab hoc igitur opere nullus omnino se subtrahat etc. Dat. Reate XVIII. Kal. Sept. 1198.] CAP. XIII. Non obstante iuramento de non repetendis usuris, per debitorem praestito, potest iudex ex officio suo usurarium ad restituendas usuras compellere. Idem Mutinensi Episcopo. Tuas dudum recepimus quaestiones, quod quidam usurarii tuae dioecesis eos, quibus dant pecuniam ad usuram, praestare faciunt iuramentum, quod usuras non repetant, et super his, quas solverint, nullam moveant quaestionem. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, ut usurarios ipsos monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, ante usurarum solutionem ab earum exactione desistere, vel restituere ipsas, postquam fuerint persolutae, ne de dolo et fraude suo contingat eos commodum reportare, qui ad hoc praestari faciunt iuramentum, quod super usuris non valeant molestari. CAP. XIV. Non auditur usurarius repetens usurus, nisi prius restituat extortas. Idem. Quia [igitur] frustra legis auxilium invocat qui committit in legem: statuimus, ut, si quis usurarius a nobis literas impetraverit super restituendis usuris, vel fructibus computandis in sortem, nisi prius ipse restituerit usuras, quas ab aliis noscitur recepisse, auctoritate literarum ipsarum nullatenus audiatur. [Dat. Romae V. Kal. Ian. 1205.] CAP. XV. Convictus de usuraria pravitate per formam et alia argumenta, potest manifestari usurarius, et tanquam manifestus usurarius compesci secundum dispositionem Lateranensis concilii. Idem Altissiodorensi Episcopo. Quum in dioecesi tua sint quam plurimi usurarii, de quibus minime dubitatur, quin sint usurarii manifesti, contra quos propter timorem principum et potentum, qui tuentur eosdem, nullus accusator apparet, nec iidem sunt per sententiam condemnati, qualiter procedere valeas contra ipsos, oraculum duxisti sedis apostolicae requirendum. Nos autem Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet contra eos non appareat accusator, si tamen aliis argumentis illos constiterit esse usurarios manifestos, in eos poenam in Lateranensi concilio contra usurarios editam libere poteris exercere. [Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.] CAP. XVI. Maritus, recipiens pignus pro dote promissa, non tenetur fructus in sortem computare. H. d. est casus singularis, et alibi non probatur. Idem. Salubriter (Et infra:) Sane generum ad fructus possessionem, quae sibi a socero sunt pro numerata dote pignori obligatae, computandos in sortem non credimus compellendum, quum frequenter dotis fructus non sufficiant ad onera matrimonii supportanda. CAP. XVII.

Repetens usuras non auditur, nisi restituat extortas per se, vel per alium, a quocunque causam habeat. Idem Episcopo Bononiensi. Michael laicus suam nobis querimoniam destinavit, quod M. et quidam alii Bononienses cives multa extorserunt ab eo, et a patre suo, cuius heres exstitit, nomine usurarum. (Et infra:) Attentius provisurus, ne auctoritate nostra in negotio procedas eodem, nisi dictus conquerens restituerit vel adhuc restituat, si quas aliquando ipse vel pater eius extorsit usuras. CAP. XVIII. Etiam Iudaei compellendi sunt ad restituendas usuras extortas a Christianis, et ad solvendas decimas vel oblationes de eorum possessionibus. Idem in concilio generali. Quanto amplius Christiana religio ab exactione compescitur usurarum, tanto gravius super his Iudaeorum perfidia insolesicit, ita, quod brevi tempore Christianorum exhauriunt facultates. Volentes igitur in hac parte prospicere Christianis, ne a Iudaeis immaniter aggraventur, synodali decreto statuimus, ut, si de cetero quocunque praetextu Iudaei a Christianis graves immoderatasve usuras extorserint, Christianorum eis participium subtrahatur, donec de immoderato gravamine satisfecerint competenter. Unde Christiani, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellantur ab eorum commerciis abstinere. Principibus autem iniungimus, ut propter hoc non sint Christianis infesti, sed potius a tanto gravamine studeant cohibere Iudaeos. Hac eadem poena Iudaeos decernimus compellendos ad satisfaciendum ecclesiis, pro decimis et oblationibus debitis, quas a Christianis de domibus et possessionibus aliis percipere consueverant, antequam ad Iudaeos quocunque titulo devenissent, ut sic ecclesiae conserventur indemnes. CAP. XIX. Usurarius est, qui a debitore recipit aliquid ultra sortem, etiamsi suscipiat in se periculum. H. d. primo. Non est usurarius emptor rei minus iusto pretio, si tunc verisimiliter dubitetur, an tempore solutionis plus vel minus sit res valitura. H. d. secundo. Propter dubium excusatur is, qui ex eo, quod differt solutionem pretii, vendit rem plus, quam valeat, si non erat eam alias venditurus. Hoc dicit tertio. Gregorius IX. Fratri R. Naviganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, pro eo, quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est censendus. Ille quoque, qui dat X. solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini vel olei mensurae reddantur, quae licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur, non debet ex hoc usurarius reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem; si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. TITULUS XX. DE CRIMINE FALSI. CAP. I. Testis falsidicus tres laedit, Deum, iudicem et partem, et falsus est non solum, qui mendacium dicit, sed etiam, qui veritatem occultat. Augustinus. Falsidicus testis tribus personis est obnoxius, primum Deo, cuius praesentiam contemnit; deinde iudici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti, quam falso testimonio laedit. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat. CAP. II. Sententia, lata per falsas literas, non debet exsecutioni mandari. Lucius III. Vigoriensi Episcopo. Super eo vero, quod sententiam auctoritate literarum falsarum latam noluisti exsecutioni mandare, tuam plurimum prudentiam commendamus, mandantes, ut quoties aliqua scripta sub nomine nostro destinata redarguenda videiris falsitatis, nullam eis adhibeas fidem, et quod per ipsas mandatum fuerit non observes, sed eum, qui praesentaverit, retineri facias diligenter. CAP. III. Clericus, falsans sigillum principis, deponitur. Item ei character inprimitur, et in exsilium mittitur. Urbanus III. Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod, quum quosdam per versos clericos, qui falsaverant sigillum carissimi in Christo filii nostri Philippi regis illustris Francorum, carcerali custodiat mancipaveris, †quid faciendum sit tibi de ipsis, a sede apostolica duxisti consilium inquirendum. Unde nos Fraternitati tuae de fratrum nostrorum consilio taliter respondemus, ut eis nec membram auferri, nec poenam infligi facias corporalem, per quam periculum mortis possint incurrere; sed eis prius a suis propriis ordinibus degradatis, in signum maleficii characterem aliquem imprimi facias, quo inter alios cognoscantur, et provinciam ipsam eos abiurare compellens, abire permittas. CAP. IV. Exsistens in curia literas apostolicas non recipiat, nisi de manibus Papae, vel officialium ab ipso deputatorum; personae tamen solennes per nuncios recipere poterunt, de manibus tamen praedictorum. Contra faciens, si laicus est, excommunicationi subiacet; si clericus, ab officio et beneficio deponitur. Hoc dicit usque ad §. Adiicientes. – §. 1. Per excommunicationis poenam providet contra non resignantes, nec destruentes literas falsas infra XX. dies; et absolutio Papae reservatur, et contra factum non tenet. H. d. Abbas. Innocentius III. Dura saepe mandata †[et institutiones interdum iniquas a sede apostolica emanare multi arguunt et mirantur, et in hoc ei culpam imponunt, in quo sinceritas eius culpae prorsus ignara per innocentiam excusatur. Nos etenim circa maiora negotia frequentius occupati, et curam universorum ex officio nostro gerentes, per quod sumus omnibus debitores, quum omnibus apud nos instantibus in continenti satisfacere non possimus, quidam eo, quod a iustitiae semita aberrantes aut ultra, quam permittit honestas, suae petitionis licentiam extendentes, exaudiri non possunt, in motum propriae voluntatis irrumpunt, et ad sua ingenia falsitatis et artes perditionis cum animi exquisita malitia recurrentes, per falsae astutiam speciei candorem puritatis apostolicae denigrare ac depravare nituntur. Ex cuius falsitatis ingenio quot et quanta mala proveniant, quum per eam et innocentes quandoque damnentur, et rei ab obiectis criminibus absolvantur, nec non et apostolicae sedis laedatur auctoritas, ipsa rei evidens malitia protestatur. Licet autem huiusmodi falsitas aliquamdiu possit cum operibus tenebrarum abscondi, tamen, quia per eam beatis Apostolis speciatim infertur iniuria, ille, a quo in persona eorum Romana ecclesia auctoritatem super ecclesiis universis accepit, unde et bulla nostra, per quam totius negotia Christianitatis aguntur, capitum ipsorum charactere praesignatur, perniciem tanti sceleris non patitur in tantum praeiudicium eorum diutius occultari.] Accidit enim nuper in Urbe, quod quidam, falsitatis astutiam perniciosius exercentes, in suis fuere iniquitatibus deprehensi, ita, quod bullas tam sub nomine nostro, quam bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, quas falso confinxerant, et quam plures literas bullis signatas invenerimus apud eos, [ipsosque captos adhuc in carcere detinemus.] Nos autem, semper honori Romanae ecclesiae et utilitati omnium paterna volentes sollicitudine providere, de communi fratrum nostrorum consilio Statuimus, et sub excommunicationis poena et suspensionis ordinis et beneficii districtius inhibemus, ne quis apud sedem apostolicam de cetero literas nostras nisi a nobis, vel de manibus illorum recipiat, qui de mandato nostro ad illud sunt officium deputati. Si vero persona tantae auctoritatis exstiterit, ut ipsam deceat per nuncium literas nostras recipere, nuncium ipsum ad cancellariam nostram vel ad nos ipsos mittat idoneum, per quem literas apostolicas iuxta formam praescriptam recipiat. Si quis autem in hac parte mandati nostri transgressor exstiterit, si laicus fuerit, excommunicationi subiaceat; si clericus, officii et beneficii sui suspensione damnetur. †[Verum quia, sicut a falsariis ipsis accepimus tam ad partes vestras, quam ad ceteras regiones per literas transmissas ab eis suae iniquitatis falsitas multipliciter est diffusa, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus provinciale concilium evocetis, in quo solenniter et generaliter statuatis, ut per singulas parochias publice proponatur, quod, si quis a sede apostolica literas impetraverit, quarum tenor possit esse suspectus, et eis uti voluerit, ut statutam poenam evadat, primo fiat collatio de falsa bulla cum vera, et si eam invenerit falsitate notandam, episcopo dioecesano, abbati vel archidiacono loci easdem literas non differat praesentare, qui veritate comperta illum, qui tales literas reportavit, si laicus fuerit, excommunicationi subiiciat; si clericus, eum ab officio beneficioque suspendat.] §. 1. Ad haec Adiicientes statuimus, ut generalem excommunicationis sententiam promulgetis, quam per singulas parochias faciatis frequentius innovari, quod, si quis falsas literas se habere cognoscit, infra viginti dies literas illas aut destruat, aut resignet, si poenam excommunicationis voluerit evadere; quam, nisi forsan in mortis articulo, sine speciali mandato nostro a quoquam nolumus relaxari. Nec, etiamsi praesumpta fuerit contra hoc absolutio, quicquam habeat firmitatis, ne forte post tempora nostra falsitas interim occultata cuiquam valeat praeiudicium generare. [Ceterum etc. Dat. Romae ap. S. Petr. XIV. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.] CAP. V. Ponit novem modos falsandi literas papales. Idem Archiepiscopo et Canonicis Mediolanensibus. Licet ad regimen †apostolicae sedis, quae dante Domino universarum ecclesiarum mater est et magistra, insufficientes nos vita et scientia reputemus, quantum tamen nobis Dominus in sua miseratione concesserit, ab his proposuimus abstinere, per quae nobis possit merito derogari; quanquam ex infirmitatis humanae defectu non sic formam perfectionis semper et in omnibus imitari possimus, quin, aliquid aliquando in nostris subrepat operibus, quod minus circumspectae providentiae valeat imputari; quod tamen non ex industria vel scientia certa, sed interdum ex ignorantia vel nimia occupatione contingit. [Significastis siquidem nobis per literas vestras, quod, quum quaedam vobis fuissent literae praesentatae, per quas vobis districte praecipere videbamur, ut I. de Cimilian. clericum ecclesiae vestrae in canonicum reciperetis et fratrem, nec aliquem alium in canonicum vocaretis, donec ipse praebendae beneficium plenarie fuisset adeptus, earum tenore diligenter inspecto vix eas credidistis de nostra conscientia processisse, vel, si etiam processerunt, per nimiam fuisse importunitatem obtentas.] Ceterum quum easdem literas, sicut viri providi et discreti ad nostram remisissetis praesentiam, ut ex earum inspectione plenius nosceremus, utrum ex nostra conscientia processissent, plus in eis invenimus, quam vestra fuisset discretio suspicata. Nam licet in stilo dictaminis et forma scripturae aliquantulum coeperimus dubitare, bullam tamen veram invenimus, quod primum nos in vehementem admirationem induxit, quum literas ipsas sciremus de nostra conscientia nullatenus emanasse. Bullam igitur hinc inde diligentius intuentes, in superiori parte, quae filo adhaeret, eam aliquantulum tumentem reperimus. Et quum filum ex parte tumenti sine violentia qualibet aliquantulum attrahi fecissemus, bulla in filo altero remanente, filum ex parte illa fuit ab ipsa sine qualibet difficultate avulsum, in cuius summitate adhuc etiam incisionis indicium apparebat. Per quod liquido deprehendimus, bullam ipsam ex aliis literis extractam fuisse, ac illis per vitium falsitatis insertam, sicut ex literis ipsis plenius agnoscetis, quas ad maiorem certitudinem vobis duximus remittendas. [Quum igitur tantus excessus relinqui non debeat aliquatenus impunitus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus dictum I., nisi infra XX. dies post harum susceptionem a vobis commonitus ad praesentiam nostram cum testimonio literarum vestrarum satisfacturus accesserit, extunc ab omni ecclesiastico beneficio et clericali officio, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, suspendatis, vel, si beneficio caret, anathematis eum sententia innodetis, quum ab hac culpa non de facili sit credendus immunis, quum nec per fratres, nec per consanguineos nostras nos, licet saepius rogatos, potuisset inducere, ut super hoc nostras vobis literas mitteremus. Ex quo fraudem auctoris, etsi principalis falsarius ipse non fuerit, sufficienter agnoscere potuisset, praesertim quum eo tempore praesens fuisse dicatur, quo contra falsarios de communi fratrum consilio publice constituimus inter cetera, sub poena excommunicationis firmiter inhibentes, ne quis literas apostolicas nisi de manu nostra vel bullatoris nostri reciperet, illis duntaxat exceptis, quibus propter dignitatis excellentiam indulsimus, ut per nuncios fideles et notos id ipsum possent efficere.] Ut autem varietates huiusmodi falsitatis circa nostras literas, quas hactenus deprehendimus, vos ipsi de cetero deprehendere valeatis, eas vobis praesentibus literis duximus exprimendas. Prima species falsitatis haec est, ut falsa bulla falsis literis apponatur. Secunda, ut filum de vera bulla extrahatur ex toto, et per aliud filum immissum falsis literis inseratur. Tertia, ut filum ab ea parte, in qua charta plicatur, incisum, cum vera bulla falsis literis immittatur, sub eadem plicatura cum filo similis canapis restauratum. Quarta, quum a superiori parte bullae altera pars fili sub plumbo rescinditur, et per idem filum literis falsis inserta reducitur infra plumbum. Quinta, quum literis bullatis et redditis, in eis aliquid per rasuram tenuem immutatur. Sexta, quum scriptura literarum, quibus fuerat apposita vera bulla, cum aqua vel vino universaliter abolita seu deleta, eadem charta cum calce et aliis iuxta consuetum artificium dealbata de novo rescribitur. Septima, quum chartae, cui fuerat apposita vera bulla, totaliter abolitae vel abrasae, alia subtilissima charta eiusdem quantitatis scripta cum tenacissimo glutino coniungitur. Eos etiam a crimine falsitatis non reputamus immunes, qui contra constitutionem nostram scienter literas nostras non de nostra vel bullatoris nostri manu recipiunt. Illos quoque, qui, accedentes ad bullam, falsas literas caute proiiciunt, ut de vera bulla cum aliis sigillentur. Sed hae duae species falsitatis non possunt facile comprehendi, nisi vel in modo dictaminis, vel in forma scripturae, vel qualitate chartae falsitas cognoscatur. In ceteris autem diligens indagator falsitatem poterit diligentius intueri, vel in adiunctione filorum, vel in collatione bullae, vel motione vel obtusione, praesertim si bulla non sit aequalis, sed alicubi magis sit tumida, et alibi magis depressa. [Si vero etc. Dat. Spoleti II. Non. Sept. 1198.] CAP. VI. Falsae sunt literae papales, in quibus episcopus vocatur filius, vel inferior frater, vel uni scribitur in plurali. Idem Attinacensi Episcopo. Quam gravi poenae subiaceant, †[qui literas apostolicas falsare non timent, et veras a nobis impetratas literas occultantes, falsis uti literis non verentur, fraternitatem tuam credimus non latere.] Ad audientiam siquidem nostram ex literis carissimi in Christo filii nostri Wulcani Diocliae regis illustris, nec non et tenore literarum tuarum, quas dilecto filio Ioanni capellano nostro, apud Durachium direxisti, noveris pervenisse, quod quum Dominicus, quondam Suacensis episcopus, qui coram eodem capellano et dilecto filio S. subdiacono nostro, tunc in partibus illis gerentibus legationis officium, fuerat de homicidio accusatus, et in concilio apud Antivarum pontificalem resignaverat dignitatem, ad nostram olim praesentiam accessisset, a nobis rediens quasdam tibi literas praesentavit, [quas de verbo ad verbum in literis iam dicto capellano nostro ex parte tua directis perspeximus contineri,] quibus asserebat sibi a nobis pontificale officium restitutum. Tu vero, literis illis fidem adhibens, venerabilem fratrem nostrum, quem in Suacensem episcopum electum diceris canonice consecrasse, ab eadem ecclesia removisti, praefato Dominico occasione literarum falsarum in ipsa ecclesia restituto. Praefatus autem rex, sicut suis nobis literis intimavit, non credens, literas illas ex nostra conscientia emanasse, tam ipsum Dominicum quam praefatum episcopum nostro praecepit conspectui praesentari, humiliter petens rescripto apostolico edoceri, quicquid de ipso duceremus negotio statuendum. Nos vero literas, quae tibi sub nostro nomine praesentatae fuerunt, diligentius intuentes, in eis tam in continentia quam in dictamine manifeste deprehendimus falsitatem. Ac in hoc fuimus non modicum admirati, quia tu tales literas a nobis credideras emanasse, quum praesertim scire debeas, apostolicam sedem consuetudinem in suis literis hanc tenere, ut universos patriarchas, archiepiscopos et episcopos “fratres,” ceteros autem, sive reges sint sive principes vel alios homines cuiuscunque ordinis, “filios” in nostris literis appellemus. Et quum uni tantum personae nostrae literae diriguntur, nunquam ei loquimur in plurali, ut “vos” sive “vester” et his similia in ipsis literis apponamus. In falsis autem literis, tibi praesentatis, in salutatione, “dilectus in Christo filius” vocabaris, quum in omnibus literis, quas aliquando tibi transmisimus, te videre potueris a nobis “fratrem venerabilem” appellatum. Propter quod sic te esse volumus in consimilibus circumspectum, ut per falsas literas denuo nequeas circumveniri vel falli, sed sic literas apostolicas studeas diligentius intueri tam in bulla, filo et charta, quam in stilo, quod veras pro falsis, vel falsas pro veris literis modo aliquo non admittas. [Scire namque etc. Dat. Lat. Non. Dec. Pont. nostr. Ao. III. 1200.] CAP. VII. Qui per se, vel per alios literas Papae falsant, excommunicati sunt cum suis fautoribus, et clerici officiis et beneficiis privati sunt, et degradandi et tradendi curiae saeculari, per quam laicus legitime punitur. Qui vero falsis literis utitur, si clerericus est, officio et beneficio privatur; si laicus, excommunicatus est. H. d. Idem. Ad falsariorum confundendam malitiam iam alia vice recolimus apostolicas literas destinasse, in quibus falsitatis modos, ne quis se possit per ignorantiam excusare, meminimus plenius distinxisse. Quia vero nonnunquam evenit, ut falsas literas exhibentes, postquam super his fuerint redarguti, ad excusationem suam dicant, se huiusmodi literas per alios impetrasse, De communi fratrum nostrorum consilio duximus statuendum, ut, qui literis nostris uti voluerint, eas primo diligenter examinent, quoniam, si falsis literis se usos dixerint ignoranter eorum sera poenitentia evitare nequibit poenas inferius annotatas. Nos enim omnes falsarios literarum nostrarum, qui per se vel per alios vitium falsitatis exercent, cum fautoribus et defensoribus suis anathematis vinculo decernimus innodatos, statuentes, ut clerici, qui falsarii fuerint deprehensi, omnibus officiis et beneficiis ecclesiasticis perpetuo sint privati, ita, quod, qui per se falsitatis vitium exercuerint, postquam per ecclesiasticum iudicem fuerint degradati, saeculari potestati tradantur secundum constitutiones legitimas puniendi, per quam et laici, qui fuerint de falsitate convicti, legitime puniantur. Qui vero sub nomine nostro literis falsis utuntur, si clerici fuerint, officiis et beneficiis ecclesiasticis spolientur; si laici, tamdiu maneant excommunicationi subiecti, donec satisfaciant competenter, ita tamen, ut in istis et in illis malitia gravius quam negligentia puniatur, quod et de his, qui falsas literas impetrant, statuimus observandum. CAP. VIII. Non praesumitur quis falsare literas de simplici iustitia, nec punitur, si, hoc comperto, destiterit illis uti. Idem. Accedens †[ad praesentiam nostram P. presbyter lator praesentium sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum olim missus ab archipresbytero et clericis de Casali novo pro quibusdam causis, super quibus a te se fatebantur indebite praegravari, ad nostram praesentiam accessisset, nec posset pro eo, quod tunc temporis nos eramus infirmitate gravati, suas literas obtinere, moram apud sedem apostolicam faciendo post paucos dies contigit ipsum etiam infirmari. Dum autem esset in lecto aegritudinis constitutus, accessit ad eum quidam clericus de Casali novo, Azo nomine, qui tunc temporis morabatur in Urbe, et sub spe dilectionis et gratiae promisit ei se quas a nobis postulabat literas obtenturum; qui credidit verbo eius, et expensas tribuit, quas pro literis ipsis se expensurum praefatus clericus proponebat. Tandem ad eum quasdam commissionis literas ad venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum et dilectum filium abbatem de Coronata portavit, quas praedictus presbyter credens veras esse et de nostra conscientia emanasse, ad iudices detulit delegatos. Quumque in praesentia ipsorum iudicum tu literas argueres falsitatis, et sacerdos ipse et alii clerici de Casali novo eas veras esse proponerent, tu easdem literas sub sigillo praedictorum iudicum ad nostram praesentiam direxisti, quas utique falsas esse deprehendimus manifeste, pro quo tibi per scripta nostra mandavimus, ut illum, qui praefatas literas impetravit, officio beneficioque suspensum ad nostram praesentiam dirigeres puniendum. Verum quum sacerdotem praedictum sua redderet conscientia innocentem, postquam tu eum officio et beneficio suspendisti, ad nostram festinanter accessit praesentiam ad suam innocentiam excusandam. Sed quum apud nos moram faceret longiorem, et a nobis misericordiam postularet, praefatae falsitatis omnimodam ignorantiam proponendo, ipsum tamen cum literis nostris ad te duximus remittendum, ut misericordiam inveniat, quam precatur. Inde est, quod] Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si literae apostolicae, in quibus falsitas fuerit deprehensa, de simplici iustitia formam habeant, quum praesumi non debeat, quod pro talibus literis, quae possunt facile a quibuslibet obtineri, fraudem quis commiserit falsitatis, [ab ipso presbytero canonica purgatione recepta, quod conscius non fuerit falsitatis,] nec literis [illis] usus est, postquam eas falsas esse cognovit, tu, ei [divinae pietatis intuitu] officium beneficiumque restituens, ipsum super hoc ulterius non molestes, [quia sicut iustum est etc.] CAP. IX. Propter paucarum literarum rasuram in loco non suspecto rescriptum non probatur falsum. Idem. Ex continentia †[literarum dilectorum filiorum abbatis sanctae crucis de Waltham et magistri Simonis de Svelle nobis innotuit, quod, quum olim quaestio, quae vertebatur inter dilectos filios M. Phil. de Ludeleve ex una parte, Robertum et Vincentium clericos ex altera super ecclesia de Streton, ipsis et quondam abbati de Straford. a bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro commissa fuisset, eodem abbate pariter et praedicto Vincentio de hac luce subtractis, praenominati duo iudices iuxta tenorem rescripti apostolici procedentes, attestationes et allegationes utriusque partis diligentius audierunt; et tandem, quum renunciatum eis ab utraque parte fuisset, et secundum allegata diffinitiva esset sententia promulganda contra magistrum P., adversa pars literas apostolicas arguit falsitatis, et eas esse falsas sub periculo causae se firmiter asseruit probaturam, sibi legem imponens, ut a causa caderet, nisi probaret evidentius falsitatem, et, ne ulterius iudices in causa procederent, sedem apostolicam appellavit. Saepedicto autem Phil. exhibente illum, per quem literas impetravit, et firmiter promittente, quod eas veras esse probaret, memoratus R. ab eisdem iudicibus requisitus, ut aliquam motam exprimeret falsitatis, propter quam falsas esse literas proponebat, nihil aliud specificare voluit, nisi quod eas falsas dixit, et asseruit a cancellaria nostra nullatenus emanasse. Supradicti vero iudices, ab ipso R. iuratoria cautione recepta, quod accusationem falsitatis prosequeretur, sicut superius est expressum, sequentem diem post dominicam, qua cantatur “Laetare Hierusalem,” proximo praeteritam, ad prosequendum coram nobis appellationem interpositam utrique parti terminum praefixerunt. Ceterum praefatus Robertus in termino praetaxato ad praesentiam nostram accedens, super falsitate literarum ac processu negotii veritate suppressa (ut dicitur) a nobis ad praedictos iudices literas impetravit, et nihil prorsus de falsitatis accusatione proponens, a sede apostolica furtive recessit.] Verum nos literas ipsas, quae redargutae fuerant falsitatis, diligentius intuentes, nullum in eis falsitatis signum vel suspicionis invenimus, nisi paucarum literarum rasuras, quae nequaquam sapientis animum in dubitationem vertere debuerunt. Unde [discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super his diligentius veritatem, et,] si vobis constiterit, [iam dictas literas a nobis fuisse veritate tacita impetratas, et] praedictum R. obligasse se sub periculo causae, quod literas illas falsas esse probaret, quum [inter ipsum et adversarium suum quaestio personalis agatur, et] quilibet ad renunciandum iuri suo liberam habeat facultatem, ipsi R. super dicta ecclesia silentium imponatis. [Alioquin partibus convocatis etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Nov. 1198.] TITULUS XXI. DE SORTILEGIIS. CAP. I. Sortilegia pro futuris inveniendis vel divinationibus faciendis prohibentur, et contra facientibus poena imponitur. Ex poenitentiali Theodori. In tabulis vel codicibus aut aliis sorte furta non sunt requirenda, aut nullus in psalterio vel in evangelio vel in aliis rebus sortiri, nec divinationes aliquas in aliquibus rebus quis observare praesumat. Qui autem contra fecerit, quadraginta dies poeniteat. CAP. II. Presbyter, qui per inspectionem astrolabii furta requirit, ad tempus suspenditur ab altaris ministerio. Ita communiter summatur; sed in veritate haec summatio non est indistincte vera, quia acrius potest puniri. Alexander III. Grandensi Patriarchae. Ex tuarum tenore literarum accepimus, quod V. presbyter, lator praesentium, iuvenili levitate usus, cum quodam infami ad privatum locum immundum spiritum invocaturus accessit. Unde tu eum, quia propter hoc infamia laborabat, et facinus publicum et notorium erat, ab officio et beneficio ecclesiastico suspendisti. Ipse autem coram nobis viva voce proposuit, quod non ea intentione, ut vocaret daemonium, ierat, sed ut inspectione astrolabii furtum cuiusdam ecclesiae posset recuperari. Verum, licet hoc ex bono zelo et ex simplicitate se fecisse proponat: id tamen gravissimum fuit, et non modicam inde maculam peccati contraxit. †Sed quoniam tutius est in dexteram quam [in] sinistram, et in misericordiam quam in severitatem declinare, ipsum fraternitati tuae duximus remittendum. Mandamus, quatenus sibi infra octo dies post harum susceptionem literarum ecclesiam cum universis ablatis restituas, et talem ei pro expiatione illius delicti poenitentiam imponas, quod per annum et amplius, si tibi visum fuerit, ita tamem, quod biennium non excedat, eum ab altaris ministerio praecipias abstinere, et extunc liberum sit ei exercere officium sacerdotis. CAP. III. Non solum electio per sortes fieri non debet, sed etiam electiones compromissariorum per sortes assumi non debent. Honorius III. Capitulo Lucanensi. Ecclesia vestra nuper episcopo destituta, sicut comperimus, vos, convenientes in unum, ut de futuri tractaretis electione pontificis, circa modum electionis diversas incipientes habere tractatus, unum tandem elegistis ex vobis per sortem, qui tres auctoritate vestra elegit, per quos vice omnium Lucanensi provideretur ecclesiae de pastore; quorum duo tertium, magistrum R. scilicet, elegerunt, quod expresse licebat eisdem secundum traditam a vobis omnibus potestatem. Procuratoribus igitur vestris super his in nostra praesentia constitutis, nos, tali examinato processu, licet nota non careat, quin immo multa reprehensione sit dignum, quod sors in talibus intervenit, †propter praerogativam tamen morum et literaturam magistri R. canonici vestri, in quem vota ecclesiae vestrae praeficiendum episcopum concurrerunt, et affectionem, quam ad eandem habemus ecclesiam, electionem celebratam de ipso ad gratiam confirmationis admittimus, sortis usum in electionibus perpetua prohibitione damnantes. TITULUS XXII. DE COLLUSIONE DETEGENDA. CAP. I. Accusatore desistente ab accusatione, poteet iudex ex officio suo inquirere super crimine illato. Gregorius universis Episcopis de Corintho. Scripta fraternitatis vestrae relegentes agnovimus, quod hi, qui contra Hadrianum episcopum aliqua dixerant, modo cum eodem episcopo in amicitiam convenissent, †et magna nobis ad praesens facta est de eorum unitate laetitia. Sed, quoniam ea, quae dicta sunt, indiscussa manere non patimur, sedis nostrae diaconum ad ea investiganda dirigimus. Quia vero nunciati facinoris qualitas nos vehementer impellit, ut ea, quae audivimus, dissimulare nullatenus debeamus, praesertim quum accusatores et accusatum inter se fecisse gratiam indicaveritis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne forte non ex caritate, sed ex praemio eorum sit concordia comparata. CAP. II. Desistente accusatore et accusato iudex prosequitur. Idem. Crimina semel audita Gregorius indiscussa nullo modo praeteribat, etiamsi accusatus cum accusatore in gratiam rediisset. CAP. III. Colludens in causa beneficiali privari debet beneficio. Alexander III. Norvicensi Episcopo. Audivimus, in episcopatu tuo et in aliis episcopatibus Angliae usque adeo clericorum malitiam excrevisse, ut interdum, inter se collusione facta super beneficiis, quae possident, se sustineant ab aliis molestari, et postea, ut quaestioni cedatur, et iidem clerici beneficia quiete possideant, quasi nomine transactionis solvunt aliis de ipsis beneficiis annuam pensionem, ut post mortem eorum in beneficiis illis, super quibus est inter eosdem clericos collusio facta, ius sibi valeant vindicare. Unde, [quia] quid sit tibi exinde faciendum, nos consulere voluisti, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quos clericos tuae iurisdictionis per collusionem huiusmodi fraudem legitime tibi constiterit commisisse, eos beneficiis, super quibus collusum fuerit, non differas appellatione remota perpetuo spoliare, quia satis esset indignum et absonum, si fraus et dolus, quae in praeiudicium tui iuris et aliorum nituntur committere, in eorum non redundarent incommodum et iacturam. CAP. IV.

Absolutio de criminibus illatis, per collusionem facta, non impedit facultatem iterum accusandi et inquirendi de illis criminibus.

Gregorius IX. Barensi Archiepiscopo et Fratri Ioseph Monacho Florentino.

In tantam clamor, qui adscendit contra Acherontinum archiepiscopum, invalescit, quod dissimulare ipsum ulterius sine scandalo non valemus, nec sine periculo tolerare. (Et infra:) Licet autem sedes apostolica frequentibus clamoribus excitata inquisitionem quorundam excessuum suorum duxerit committendam, propter tergiversationes tamen ipsius, ut dicitur, eodem cum inquisitoribus et examinatoribus colludente, nec non corruptis testibus et inquisitoribus ac examinatoribus supra dictis, non solum praedicti excessus remanserunt hactenus incorrecti, verum etiam peiora prioribus committere non expavit. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si de huiusmodi collusione ac corruptione constiterit, ex integro super praemissis et aliis, alioquin super novis duntaxat inquiratis, quae videritis inquirenda. TITULUS XXIII. DE DELICTIS PUERORUM. CAP. I. Impuberes praeter vitium carnis delinquere possunt; puniuntur tamen mitius quam adulti. Gregorius. Pueris grandiusculis peccatum nolunt attribuere quidam, nisi ab annis XIV., quum pubescere coeperint. Quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur. Quis vero audeat affirmare, furta, mendacia et periuria non esse peccata? At his plena est puerilis aetas; quamvis in eis non ita, ut in maioribus, punienda videantur. CAP. II. Puer non debet ita severe puniri, sicut maior, nec pater ex delicto filii impuberis tenetur. Alexander III. Hermonensi Episcopo. Referente nobis H. latore praesentium intelleximus, quod, quum filius eius, qui decennis erat, cum aliis pueris sagittaret, quidam nepos eiusdem H. sagitta percussus interiit, quod idem filius eius, quum inter alios luderet, fortuito casu dicitur peregisse, licet id habeatur incertum. Propter quod dilectus filius noster abbas sancti Remigii a praefato H. secundum consuetudinem illius terrae centum solidos instantius requirebat. (Et infra:) Unde, quoniam in pueris relinqui solet inultum quod in aliis provectioris aetatis humanae leges dicunt severius corrigendum, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligentius inquiras, et, si tibi constiterit, filium praedicti H. infra XIV. aetatis suae annum eundem excessum commisisse, memoratum abbatem moneas et auctoritate nostra appellatione remota compellas, ut ab eodem H. praedictos centum solidos propter illam consuetudinem non exigat, nec ab ipso pro temporali poena requirat. Quodsi praenominatus abbas eum super hoc post commonitionem tuam duxerit impetendum, tu Haide et filium suum ab eius impetitvione sublato appellationis remedio auctoritate nostra fretus absolvas. TITULUS XXIV. DE CLERICO VENATORE. CAP. I. Clerico prohibetur venatio, et contra facienti poena imponitur. Hoc dicit cum sequenti. Ex concilio Aurelianensi. Episcopum, presbyterum aut diaconum canes aut accipitres aut huiusmodi res ad venandum habere non licet. Quodsi quis talium personarum in hac voluptate saepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a communione suspendatur: si presbyter, duobus; si diaconus, ab omni officio suspendatur. CAP. II. Summatum est supra capitulo proximo. Ex eodem. Omnibus servis Dei venationes et silvaticas vagationes

cum canibus, et accipitres aut falcones interdidmus. TITULUS XXV.

DE CLERICO PERCUSSORE.

CAP. I.

Clericus, saepe alium percutiens, et monitus non

desistens, deponendus est. Ex concilio Agathensi. Si quis in aliquos gradu sacro percussor exstiterit,

corripiatur a crimine, et, si non emendaverit, deponatur.

CAP. II. Duobus mensibus a missarum administratione suspenditur episcopus, qui crudeliter aliquem fustigari facit. Gregorius Tarentino Episcopo.

Praeterea, quoniam mulierem de matriculis propter delictum suum contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet exinde, quum post octo menses decesserit, minime arbitramur fuisse defunctam, tamen, quia ad ordinem tuum noluisti habere respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere, [in quibus ab officio tuo suspensum flere te convenit quod fecisti etc.] CAP. III. Non punitur clericus ut homicida, si fuit ipse in conflictu pro parte violentiam repellentium, licet ibi aliqui mortui sint, et ipse lapides proiecit, ex quo nullum ipse percussit. Alexander III. Lucensi Episcopo. Praesentium lator in quodam conflictu asserit se fuisse, pro parte tamen illorum, qui violentiam repellebant; in quo lapides ipse proiecit, sed aliquem non percussit. Quem nos, quia per alios illic aliqui dicuntur occisi, a celebratione missarum per biennium praecipimus abstinere. Mandamus itaque, ut, si res ita se habuerit, et alia non impedierint, decurso huiusmodi temporis spatio, ad sui eum officii exsecutionem admittas. CAP. IV. Clericus, qui fuit in conflictu, ubi aliqui fuerunt occisi sine eius facto vel consilio, de iure communi promoveri potest. H. d. secundam intellectum, qui plus placet Panorm. Coelestinus III. Continentia literarum †vestrarum inspecta, qua significastis nobis, quod, Quum P. acolythus praesentium lator cum quibusdam hominibus ad resistendum praedonibus arma sumpsisset, in conflictu illo tres fuerunt ab aliis vulnerati ad mortem, ita tamen, quod illa homicidia neque facto eius neque consilio perpetrata fuerunt. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum praedictum acolythum ad frugem melioris vitae transivisse dicatis, et in monachali religione fere per annos octo laudabiliter huc usque vixisse, meritis eius alias non repugnantibus, poterit ipse ad subdiaconatus ordinem promoveri, et merito altaris ministerium exercere. TITULUS XXVI. DE MALEDICIS. CAP. I. Maledicens Papae puniendus est, ut alii deinceps deterreantur, et ipse arceatur. Clemens III. Innotuit nobis (Et infra:) Ad ultimum fraternitati tuae mandamus atque praecipimus, quatenus, Quia nobis per literas tuas retulisti, quod I. clericus sanctae Trinitatis, multis coram adstantibus, verba quaedam in depressionem officii et beneficii nostri protulit, ipsum a temeritate sua per suspensionem officii et beneficii sublato appellationis, obstaculo compescas, ut poena illius aliis terrorem incutiat, ne de cetero contra Romanam ecclesiam in talia verba prorumpant. CAP. II. Hic ponitur poena blasphemantis Deum, vel aliquem sanctum, et maximo Virginem gloriosissimam. Gregorius IX. Statuimus, ut, si quis contra Deum, vel aliquem sanctorum suorum, et maxime beatam Virginem, linguam in blasphemiam publice relaxare praesumpserit, per episcopum suum poenae subdatur inferius annotatae, videlicet, ut septem diebus dominicis prae foribus ecclesiae in manifesto, dum aguntur missarum solennia, blasphemus exsistens, ultimo illorum die dominico pallium et calceamenta non habeat, ligatus corrigia circa collum, septemque praecedentibus sextis feriis in pane ieiunet et aqua, ecclesiam nullatenus ingressurus. Quolibet quoque praedictorum dierum tres, si poterit, alioquin duos reficiat pauperes sive unum. Et, si nec ad hoc eius suppetant facultates, id in poenam aliam commutetur; cui etiam, si renuerit recipere ac peragere poenitentiam supra dictam, ecclesiae interdicatur ingressus, et in obitu ecclesiastica careat sepultura. Per temporalem praeterea potestatem, coactione, si necesse fuerit, episcopi dioecesani adhita contra eum, blasphemus, si dives fuerit, quadraginta solidorum, alioquin triginta sive viginti, et, si ad id non sufficiat, quinque solidorum usualis monetae poena mulctetur, nullam in hoc misericordiam habiturus; quod etiam inter alia communitatum statuta ponatur. TITULUS XXVII.

DE CLERICO EXCOMMUNICATO, DEPOSITO VEL INTERDICTO MINISTRANTE.

CAP. I.

Clericus, depositus celebrans, excommunicatur.

Ex canone Apostolorum.

Si quis episcopus, presbyter vel diaconus, depositus iuste pro certis criminibus, ausus fuerit attractare ministerium sibi dudum commissum: hic ab ecclesia penitus abscindatur. CAP. II. Degradatus vel suspensus celebrans, et monitus non desistens, excommunicatur; et, si nec sic desistat, per saecularem potestatem ad requisitionem ecclesiae exsilio damnatur. Ex concilio Antiocheno. Si quis presbyter aut alius clericus ab episcopo suo fuerit degradatus, aut ab officio pro certis criminibus suspensus, et ipse per contemptum et superbiam aliquid de ministerio sibi interdicto agere praesumpserit, et postea ab episcopo suo correptus in incepta praesumptione perduraverit: hic modis omnibus excommunicetur et ab ecclesia expellatur. Et quicunque cum eo communicaverit, similiter se sciat esse excommunicatum. Similiter de clericis, laicis vel feminis excommunicatis observandum est. Quodsi aliquis ista omnia contempserit, et episcopus minime emendare potuerit, regis iudicio ad requisitionem ecclesiae exsilio damnetur. CAP. III. Interdictus et excommunicatus celebrans, monitus non desistens, deponitur. Alexander III. Londonensi Episcopo. Clerici autem, si qui a suis, aut etiam de mandato Romani Pontificis ab alienis episcopis interdicti vel excommunicati [fuerint, et] ante absolutionem divina officia celebraverint, nisi moniti sine dilatione redierint, perpetuae depositionis sententiam pro ausu tantae temeritatis incurrant. CAP. IV. Excommunicati vel interdicti celebrantes deponi debent, nisi propter multitudinem mitigetur poena. Idem Toletano Archiepiscopo. Latores praesentium, cum tuis literis ad nostram accedentes praesentiam, suum nobis excessum plenius intimarunt, scilicet, quod tam ipsi quam multi alii, postquam interdicti vel excommunicati fuerunt, divina praesumpserunt officia celebrare. †Quoniam vero cum eis magnam multitudinem in hoc peccasse dicebant, nec nobis, quis eorum magis vel minus deliquerit, innotescere potuit, negotium ipsum tuae discretionis arbitrio duximus remittendum. Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligentius inquisita, si XL. solummodo vel pauciores in his deliquisse constiterit, omnes in perpetuum ab officio sacerdotali deponas. Si vero multitudinem magnam in hoc peccasse cognoveris, eos, quos magis causam delicti esse constiterit, perpetua depositione condemnes, et alios, qui non tantum deliquerunt, ab officio ad tempus suspendas, et omnibus poenitentiam secundum discretionem tibi a Deo datam iniungas. CAP. V. Si habens notitiam excommunicationis per solam famam celebrat, debet de rigore deponi, licet cum eo possit misericorditer dispensari. H. d. et est casus notabilis. Innocentius III. Herbipolensi Capitulo. Illud Dominus in beato Petro, [cui licet insufficientes in apostolatus successimus dignitate, singularis praerogativae privilegium ecclesiae Romanae concessit, ut universorum fidelium caput et mater exsistat ita ut alienum sit a corpore illo de quo ait apostolus: “omnes unum corpus sumus in Christo” membrum quod in eius non perstitit unitate, nec ad illud ovile pertineat, de quo in evangelio legitur: “fiet unum ovile et unus pastor,” qui matrem eam non habuerit et magistram, nos quoque, qui ad eius regimen Deo disponente sumus vocati, etsi vita sumus impares et meritis inaequales primis praedecessoribus nostris, qui pro ecclesia suas animas posuerunt, ex eodem tamen privilegio pari cum eodem fungimur potestate, quum legimus dictum a domino: “quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in coelo et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelo” licet autem apostolica sedes imperfectionem humanam et iniunctam sibi oneris gravitatem attendens, multos in sortem creditae sibi sollicutidinis evocaverit, sibi tamen retinuit plenitudinem potestatis, multa suae solius potestati reservans quae praeter specialem auctoritatem ipsius, nec de iure debent nec possunt impune ab aliquibus dispensari, utpote cessiones et translationes episcoporum et alia quaedam, quae quum. nota sint, nobis non opus est literis explicare.] Venerabilis frater noster [Conradus] quondam Hildesemensis episcopus, imperialis aulae cancellarius, non attendens, quod multa sunt, quae praeter specialem auctoritatem apostolicae sedis de iure non possent nec deberent impune ab aliquibus attentari, utpote cessiones et translationes episcoporum, et alia, quae nota sunt vobis, licentia non solum non obtenta, sed nec etiam postulata, ecclesia Hildesemensi relicta Herbipolensem ecclesiam occupavit, †[et sic in literis quas nobis destinavit … Herbipolensem se praesumpsit appellare], Unde nos, praesumptionem ipsius debita volentes animadversione punire, venerabili fratri nostro Magdeburgensi episcopo et aliis quibusdam in Teutonia constitutis dedimus in mandatis, ut, quum factum ipsum non posset in partibus illis non esse notorium, nisi dictus episcopus infra XX. dies post susceptionem literarum, quas super hoc ipsi direximus, ab Herbipolensis ecclesiae administratione cessaret, eum excommunicatum publice nunciaret, et excommunicationem eius facerent pulsatis campanis et candelis accensis festivis diebus et dominicis innovari, quod idem Magdeburgensis studuit adimplere. †[Licet autem in manifestis non esset ordo iudiciarius requirendus et ipse confessus de … videretur, quum literis ad nos directis se praesumpserit Herbipolensem episcopum apellare, ad vincendam omnem malitiam, eidem denuo non praemissa salutatione, mandavimus ut omni occasione cessante, si apud nos vellet gratiam invenire, mandatum apostolicum adimpleret: quum ipse nihilominus in sua contumacia perduraret et posteaquam alius in Hildesheimensi ecclesia de mandato nostro electus et confirmatus fuerat, se praesumeret Hildesheimensem episcopum appellare, ne apostolica sedes dissimulare videretur, ipsum excommunicatum inter missarum solemnia nuntiavimus et mandavimus ab omnibus evitari: ceterum, ipse tandem temeritatem propriam recognoscens, primo coram iam dicto archiepiscopo et multis principibus Alamanniae, secundo coram venerabili fratre nostro C. Moguntino archiepiscopo, episcopo Sabinensi, et multis principibus iuramento firmavit, quod mandatis apostolicis obediret, et exinde nec viarum vitans discrimina, nec incommoda, temporis impatiens, ad Apostolicam sedem accessit et sponte suum confessus excessum, in multa contritione cordis et magna humilitate corporis, absolutionis beneficium postulavit. Nos autem, eius sequentes exemplum, qui non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat, quod ipse pacto quolibet et tenore iuravit, quod universa mandata nostra bona fide reciperet et servaret quaecumque diceremus ipsi, super his, pro quibus fuerat excommunicatus per nos aut per nuntium nostrum seu per litteras iniungendo: postmodum autem fecimus ei absolutionis beneficium exhiberi.] Ipse vero episcopus, in nostra postmodum praesentia constitutus, etsi suum recognosceret et confiteretur excessum, et non iudicium, sed misericordiam postularet …. [aliqua in sui excusationem induxit; sic tamen, ut nec formam humilitatis excederet, neque usque adeo rationibus inniteretur inductis, quin semper damnaret quod fecerat, et se ipsum excusans spontanee accusaret; videbatur autem tribus specialius deliquisse. Primo videlicet in eo quod praeter specialem auctoritatem nostram ab ecclesia Hildesheimensi ad Herbipolensem de octo, quod iure non potuit, transire praesumpsit, ac postquam alius in Hildesheimensi ecclesia electus et confirmatus demandato nostro fuerat, se ipsum Hildesheimensem episcopum nominavit. Secundo in eo videlicet, quod postquam dictus archiepiscopus Magdeburgensis in eum de mandato nostro sententiam excommunicationis promulgavit, divina praesumpsit officia in sollemni curia celebrare, et postquam se novit excommunicatum a nobis, sibi fecit saepius celebrari et communioni frequenter se ingessit. Tertio, quod si ab Herbipolensis ecclesiae se simulavit administratione cessare, nunquam tamen plene recessit ab ea utpote quum interrogatus a nobis confessus fuerit se adhuc temporalia detinere: verum idem episcopus super primo capitulo se voluit taliter excusare, quod ad Herbipolensem ecclesiam ex speciali apostolica auctoritate transivisset, quum bonae memoriae Celestinus papa praedecessor noster, ei duxerit indulgendum licentiam ad aliam ecclesiam transeundi, sed verba ipsius indulgentiae ac vim eorum diligentius attendentes ex ea causam non habuit transeundi, priusquam per eum postulatio examinata fuisset cuius fuerat facienda, ne quid forte per impressionem fieret, ne quid ageretur per symoniacam pravitatem, ne quid attentare contra canonicas sanctiones posset, quod ex tenore indulgentiae satis patet, in qua subiungitur circa finem: dummodo canonicis non obviet statutis: praeterea etsi videretur ei indultum ut invitatus maiorem sumeret dignitatem, concessum tamen ipsi non fuit, ut ad paris dignitatis ecclesiam se transferret, quum indulgentiae maioris exsistat episcopo ut ad parem ecclesiam transeat … magis … nunquam invenimus dispensatum, constat autem Hildesheimensem et Herbipolensem ecclesias quantum ad dignitatem pertinet, esse pares, quum utraque suffraganea sit ecclesiae Moguntinae; nam licet Herbipolensis sit in temporalibus abundantior, Hildesheimensis tamen in spiritualibus nobilior perhibetur.] Hoc tamen inter alia in sua excusatione proposuit, quod, quum dictus Magdeburgensis non esset ordinarius iudex eius, non crediderat, quod monitione non praemissa auctoritate delegata posset procedere contra ipsum, aut sententiam in eum aliquam promulgare. Unde, quum nec ante factum monitorias, nec post factum literas ab eo aliquas accepisset, peccare non credidit, si divina officia quantumcunque solenniter celebravit, praesertim quum ei non nisi per famam de sententia contra eum prolata constaret. †Quod autem, postquam se novit excommunicatum a nobis, divina sibi fecerit officia celebrari, et fidelium communioni se ingesserat frequenter, id non in contemptum sedis apostolicae vel tanti etiam sacramenti, sed spe veniae asserit se fecisse, ne videlicet induresceret amplius, vel durius eius animus proterviret, si nunquam divinis officiis interesset; licet in diebus solennibus se nunquam celebrationi divinorum ingesserit, sed cum paucis in angulo alicuius ecclesiae occulte non festivis diebus divina sibi fecerit interdum officia celebrari. Licet autem in hoc non videatur omnino culpabilis exstitisse, quia tamen in dubiis via est tutior eligenda, etsi de lata in eum sententia dubitaret, debuerat tamen potius se abstinere, quam sacramenta ecclesiastica pertractare. Illud autem, quod sub spe veniae divina sibi fecit, postquam se a nobis excommunicatum noverat, celebrari, et communioni fidelium se ingessit, potius contra eum facere credimus, quam pro eo, quum sub fiducia poenitentiae non debuerit deliquisse, et excommunicato non vitare multo magis, quam non vitari periculosum exsistat; non vitare siquidem, quum in eo sit, excommunicatus sine delicto non potest, sed, quum ex aliis pendeat, sine suo delicto poterit non vitari. [Munitiones autem et oppida Herbipolensis ecclesiae in utilitatem ipsius se asseruit tenuisse ne si ad alienas manus forsitan devenissent, non esset quia ea postmodum liberaret; sed quum spiritualia sunt temporalibus digniora et obedientia melior quam victimae et auscultare melius quam adipem arietum offerre, non debuerat idem episcopus pro temporali commodo Herbipolensis ecclesiae, inobedientiae notam incurrere et apostolicis iussionibus contraire. Attendentes igitur, quod non vult dominus mortem peccatoris, ne videremur apostolicae sedis benignitatis immemores cum eodem episcopo misericordiam in quibusdam duximus faciendam; sed quoniam idem dominus misericors … si una sine altera teneatur, quum et quaedam sint culpae, in quibus secundum canonicas sanctiones culpa est relaxare vindictam, temperavimus ergo et per disciplinam misericordiam et per misericordiam disciplinam, ut sic commissos ab eodem episcopo puniremus excessus, ne ipsum cogeremus de venia desperare; ipsum igitur sub nostra et fratrum nostrorum praesentia in publico consistorio constitutum, sequentes canonicas sanctiones, quibus est cautum, ut qui ad maiorem plebem se transtulerint, et a cathedra pelli debeant aliena et carere propria, ut nec illis praesideant quos per superbiam spernunt, nec illis quos per avaritiam concupiunt, tam Herbipolensi quam Hildesheimensi episcopatu per sententiam curavimus spoliare,] Cum eo misericordiam facientes, poenam, quam canon infligit his, qui post excommunicationem divina praesumpserint officia celebrare, vel qui se celebrationi ingesserint divinorum, ei non duximus infligendam. [Mandavimus ergo etc. Dat. Later. V. Id. Apr. Ao. II. 1200.] CAP. VI. Excommunicatus celebrans a beneficio deponitur. Idem Bisuntino Archiepiscopo. Fraternitati tuae (Et infra: [cf. c. 7. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Presbyteros autem et alios clericos dioecesis tuae, qui pro suis excessibus a te nexibus anathematis canonice innodati praesumpserunt vel praesumunt officia celebrare divina, rationabiliter poteris omnibus beneficiis ecclesiaticis spoliare. [Priorem etc. Dat. Ferentini XII. Kal. Iun. Ao. VI. 1203.] CAP. VII. Collatio beneficii excommunicato facta non tenet, et scienter talibus conferens a beneficiorum collatione suspenditur. – (Quaesivistis etc.:) Celebrans in loco interdicto, si est clericus saecularis, beneficiis privatur; si monachus, in arctius monasterium detruditur. H. d. Idem Decano et Priori Coloniensibus. Postulastis per sedem apostolicam edoceri (Et infra:) Consequenter etiam quaesivistis, utrum clerici, qui, dum essent excommunicationis vinculo innodoti, ecclesiastica beneficia sunt adepti, eadem, postquam absolutionis beneficium obtinuerunt, licite valeant retinere, postulantes nihilominus [per sedem apostolicam explicari,] qua poena corrigi debeant abbates et abbatissae, et alii ecclesiarum praelati, qui scienter clericis excommunicationi subiectis ecclesiastica beneficia contulerunt. Ad quae Consultationi vestrae respondemus, quod, quum excommunicatis communicari non debeat, clericis excommunicationis vinculo innodatis ecclesiastica beneficia conferri non possunt, nec illi valent ea retinere licite, nisi forsitan cum eis fuerit misericorditer dispensatum, quum ea non fuerint canonice consecuti. Illi vero, qui scienter illa beneficia talibus contulerunt, tamdiu debent a beneficiorum collatione suspendi, donec super hoc veniam consequi mereantur, ut puniantur in hoc, in quo delinquere praesumpserunt. Quaesivistis praeterea, qualiter puniri debeant clerici ac monachi vel moniales ecclesiarum conventualium, qui post latam interdicti sententiam in locis suppositis interdicto praesumpserunt hactenus, et adhuc etiam non verentur divina officia celebrare, quamvis propter hoc sint excommunicationis vinculo innodati. Ad hoc breviter respondemus, quod clerici, qui talia praesumpserunt, sunt ecclesiasticis beneficiis spoliandi; monachi vero vel moniales in arctioribus monasteriis ad peragendam poenitentiam detrudendi. [Insuper etc. Dat. Lat. Id. Maii Ao. X. 1207.] CAP. VIII. Valet collatio beneficii ei facta, qui prius fuit excommunicatus, sei absolutus tempore collationis. Idem Decano et Subdiacono Pictaviensibus et Magistro P. Canonica Petragoricensi. Proposuit olim coram nobis dilectus filius magister P. [Boiol] clericus venerabilis fratris nostri episcopi Tusculanensis, quod dilecto filio G. sanctae Mariae in porticu diacono cardinali in partibus illis apostolicae sedis legationis fungente officio, quidam de Lemovicensibus canonicis ei humiliter supplicarunt, ut eorum ecclesiam, quae debito fraudabatur clericorum servitio, ordinaret, pro se ac magistro eodem scriptore nostro preces specialiter porrigentes. Ipse vero, Lemovicensem civitatem ingressus, canonicos interpositis precibus monuit, ut illos reciperent in socios et in fratres, maxime quum praebendae V. vel IV. ab ultima ipsius ecclesiae ordinatione vacassent, quibus post petitas et concessas deliberationis inducias non curantibus respondere, de praebenda Lemovicensi cardinalis praedictus eosdem clericos investivit. (Et infra:) Si vero probaret, ipsum excommunicatum tunc temporis exstitisse, non postponerent quod de ipso factum fuerat revocare, qui, mandatum apostolicum exsequentes, utriusque partis receptis testibus, et confessionibus et allegationibus intellectis, eandem causam sufficienter instructam ad nostrum remiserunt examen. Quum autem dictus magister et Lemovicensis poenitentiarius in nostra fuissent praesentia constituti, et acta iudicii inspici fecerimus diligenter, per poenitentiarii testes intelleximus factam fidem, quod Lemovicensis episcopus pluribus annis, antequam idem magister investitus fuerit, et clericos et burgenses castri Lemovicensis et eundem P. nominatim, quem eorum dicebant consiliarium et fautorem, vinculo excommunicationis adstrinxit. Per testes vero magistri P. probabatur, quod, etsi dictus episcopus in burgenses et eorum fautores tam clericos quam laicos Lemovicenses excommunicationis sententiam protulisset, eos tamen per tres annos absolvit, antequam dictus magister fuerit investitus, †quibusdam presbyteris usque ad certum tempus in excommunicatione retentis, qui contra sententiam interdicti praesumpserant celebrare, et quod idem episcopus dicto magistro communicavit postea in ecclesia et in mensa. Quia vero iuxta mandati nostri tenorem saepe dictum magistrum P. investiturae suae tempore a praefato episcopo exstitisse excommunicatum, dictus poenitentiarius, sicut obtulerat, non probavit, quum ex adverso de absolutione et communione dicti episcopi fuerit facta fides: quod per dictum legatum de memorato magistro P. factum est, de fratrum nostrorum consilio per diffinitivam sententiam duximus approbandum. [Quocirca etc. Dat. Lat. VI. Kal. Febr. Ao. XIII. 1210.] CAP. IX. Suspensus vel excommunicatus ignoranter celebrando nulla indiget dispensatione respectu irregularitatis; alias secus. Gregorius IX. I. et I. Canonicis Pragensibus. Apostolicae sedis (Et infra:) Verum, quia tempore suspensionis ignari celebrastis divina, vos reddit ignorantia probabilis escusatos. Ceterum, si forte ignorantia crassa et supina aut erronea fuerit, propter quod dispensationis gratia egeatis, eam vobis de benignitate apostolica indulgemus. [Dat. X. Kal. Mai. 1227.] CAP. X. Excommunicatus minori celebrans non est irregularis, sed peccat, et potest eligere, et ea, quae sunt iurisdictionis, exercere, licet non eligi; et, si confert sacramenta, licet peccet, tamen collatio tenet et suum habet effectum. Idem. Si celebrat minori excommunicatione ligatus, licet graviter peccet, nullius tamen notam irregularitatis incurrit, nec eligere prohibetur, vel ea, quae ratione iurisdictionis sibi competunt, exercere. Si tamen scienter talis electus fuerit, eius electio est irritanda pro eo, quod ad susceptionem eorum eligitur, a quorum perceptione a sanctis Patribus est privatus. Peccat autem conferendo ecclesiastica sacramenta; sed ab eo collata virtutis non carent effectu, quum non videatur a collatione, sed participatione sacramentorum, quae in sola consistit perceptione, remotus; dummodo non in contemptum ecclesiasticae disciplinae, videlicet contra prohibitionem superioris, communioni excommunicatorum pertinaciter se ingesserit, in quo casu est anathemate feriendus. TITULUS XXVIII. DE CLERICO NON ORDINATO MINISTRANTE. CAP. I. Clericus, ministrans in pertinentibus ad ordinem, quem non habet, deponendus est, et amplius non ordinandus. Hormisda Papa. Si quis baptizaverit aut aliquod divinum officium exercuerit non ordinatus, propter temeritatem abiiciatur de ecclesia, et nunquam ordinetur. CAP. II. Diaconus, missam celebratos, ad sacerdotium non promovetur, et a diaconatu suspenditur ad tempus; sed in beneficio poterit ad tempus dispensari. Urbanus III. Legionensi Episcopo. Ex literis tuae fraternitatis innotuit nobis, quod I. diaconus praesentium lator, volens ante tempus in presbyterum ordinari, asseruit, se propter ordinationem tuam gradum sacerdotalem adeptum, et, quum non imposuisses ei manum, missarum celebrationem usurpare praesumpsit, †postmodum vero Domino inspirante rediit ad se ipsum, et proprium recognoscens excessum, in tanto sibi periculo consuli humiliter postulavit. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitata consulendos, literis praesentibus Consultationi tuae respondemus, quod ad sacerdotis officium non poterit promoveri; a diaconatu quoque biennio vel triennis pro tua maneat provisione suspensus. De beneficio autem misericorditer agatur cum eo, ne sustentatione privatus ad saeculi negotia revertatur. Ut autem securius ei possis hanc misericordiam facere, de agenda imposita poenitentia diligentem circa eum curam non desinas exhibere. Salubrius autem sibi absque dubio providebit, si ad regularem vitam se duxerit transferendum. TITULUS XXIX. DE CLERICO PER SALTUM PROMOTO. CAP. UN. Qui ignoranter per saltum de subdiacono fit presbyter, post poenitentiam in diaconum ordinatur, et postea potest secum in sacerdotio dispensari. Innocentius III. Bononiensi Episcopo. Tuae nobis praesentatae literae continebant, quod, sicut ex relatione quorundam bonorum virorum receperas, P. presbyter lator praesentium, diaconatus ordine praetermisso, se fecit ad sacerdotii ordinem promoveri, quumque super hoc ab ipso quaesisses diligentius veritatem, ipse tibi quoque secreto humiliter confessus est, se pro certo nescire, si res taliter se haberet, sed, ex quo boni viri hoc asserebant, inter quos fuerat conversatus, credebat assertioni eorum, eo, quod ipse tempore, quo ordines inferiores susceperat, infra annos discretionis fuerat constitutus. †Tu igitur, ipsum ad apostolicam sedem transmittens, a nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Nos igitur, eius miseriae condolentes, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus condignam poenitentiam pro huiusmodi negligentia iniungas eidem; qua peracta, quia non intelligitur iteratum quod factum esse nescitur, ipsum in diaconum ordinare procures, et sic de misericordia eundem ministrare permittas in ordine sacerdotis. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Febr. 1205.] TITULUS XXX. DE EO, QUI FURTIVE ORDINEM SUSCEPIT. CAP. I. Qui furtive recipit ordinem, si contra hoc facientes lata erat excommunicatio, sine dispensatione Papae in sic suscepto ministrare vel ad superiorem adscendere non potest; sed, si excommunicatio lata non erat, episcopus et abbas poterunt dispensare. H. d. cum duobus sequentibus. Allexander III. Lingoniensi Episcopo. Veniens ad nos P. lator praesentium nobis exposuit, se antiqui hostis versutia circumventum furtive diaconatus ordinem suscepisse. Unde fraternitati tuae respondemus, quod, si forte non fuit a te, vel ab aliquo archidiaconorum vel praelatorum tuorum sub anathematis interminatione prohibitus, tu ipse in promotione ipsius ad sacerdotale officium condigna satisfactione imposita, nisi alia impediant, pro arbitrio tuo dispenses. Si vero interminatio anathematis super hoc facta est, moneas eum, sicut et nos fecimus, ut in aliquo monasterio seu canonia habitum suscipiat regularem; cui iuxta admonitionem, ex quo in habitu illo aliquanto tempore fuerit laudabiliter conversatus, poteris misericorditer providere; alioquin nulla ratione concedimus, eum ad sacerdotalem ordinem promoveri. CAP. II. Summatum est supra capitulo proximo. Coelestinus III. Quum H. lator praesentium, sicut nobis sua quaestione monstravit, ad tuam ordinationis causa praesentiam accessisset, iuxta consuetudinem patriae sibi quatuor minores ordines contulisti; quibus non contentus, subdiaconatum etiam [eodem die, inter alios latens te inscio, et diaconatum] temerario ausu recepit. Quia vero idem clericus in hoc facto multum excessit, mandamus, quatenus eum in minoribus duntaxat ordinibus celebrare permittas. Si vero domum religionis intraverit, et vita et mores eius exegerint: abbas suus, si voluerit, [etiam] in aliis cum eo poterit ordinibus dispensare. CAP. III. Summatum est supra capitulo primo. Idem. Innotuit nobis ex tenore tuarum literarum, quod G. clericus lator praesentium et alii duo de dioecesi tua ad G. quondam Seguntinum episcopum, ut ordines ab eo reciperent, accesserunt; quumque ab eodem episcopo sub excommunicationis sententia fuisset inhibitum, ne quis se ad duos ordines suscipiendos ingereret, praedicti clerici nihilominus subdiaconatus et diaconatus ordinem clandestine susceperunt. †Quia igitur, quid tibi faciendum sit, pro his tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter respondemus, quod taliter ordinati in susceptis ordinibus de iuris rigore ministrare non debent. Verum tamen, si ad religionem aliquam voluerunt se transferre, et, peracta poenitentia pro arbitrio tuo eis iniuncta, ibidem laudabiliter fuerint conversati, processu temporis cum eis poteris de nostra licentia dispensare, ut postmodum susceptorum ordinum exsecutione laetentur. Praeterea pro praedicto G., quum in persona propria laboravit, fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, ut eum facias in canonicam regularem St. P. de Semina vel alium religiosum locum, ubi deploret excessum, tanquam fratrem assumi, ut si ei ibidem viventi regulariter sua merita videris suffragari ministrandi prout diximus ei tribuas facultatem. TITULUS XXXI. DE EXCESSIBUS PRAELATORUM ET SUBDITORUM. CAP. I. Monet praelatos abstinere a gravaminibus, subditorum, et aliqua enumerat, et geminatum poenam imponit contra facientibus. Alexander III. Pervenit ad audientiam nostram, †unde, si verum est, miramur plurimum, et adversus vos de iure novemur, quod in presbyteros, qui sunt in vestra iurisdictione constituti, singulis annis, quasi in servos et mercenarios, talliam facitis, quibus, nisi ad voluntatem vestram pecuniam solverint, divinum officium interdicitis, et eos viliter et inhoneste tractatis in tantum, quod ipsos laicis despicabiles reddidistis. Quum autem presbyteros quasi filios et fratres benigna ac fraterna debeatis caritate fovere, mandamus, quatenus in eos huiusmodi tallias et exactiones indebitas exercere nullatenus praesumatis, nec de cetero irrationabiliter gravetis vel inhoneste tractetis eosdem, aut sine iudicio capituli sui suspendere, vel eorum ecclesias interdicto subiicere attentetis, neque duas matrices ecclesias, quarum unam [sibi] sufficere videbitis, permittatis illos tenere, nec aliquem excommunicare sine ordine iudiciario praesumatis, scituri pro certo, quod, si huiusmodi rumores de vobis iterum ad aures nostras pervenerint, pro tantis excessibus vos auctore Domino taliter puniemus, quod timore poenae vestrae ceteri a similibus abstinebunt. CAP. II. Non potest episcopus sine causa eccleaiam alteri subiectam ab illius subiectione et obsequio liberare. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Ad haec, quoniam praedictus episcopus, sicut accepimus, plures ecclesias, et praecipue ecclesiam de Nortun., a consuetudine et obsequio archidiaconorum liberas constituit et immunes, per quod reditus diminuit eorundem et attenuavit: nihilominus tibi praesentium significatione mandamus, quatenus, si res ita se habet, factum episcopi super hoc appellatione remota corrigas et emendes, et ita provideas, quod praefatis archidiaconis consuetudines, quas presbyteri in ecclesiis suorum archidiaconatuum debent, plenarie conserventur, et illis debitam reverentiam exhibeant et honorem. CAP. III. Habens subiectionem seu collationem beneficii, illud pro suo usu retinere non potest, seu sibi conferre. Idem Exoniensi Episcopo. Ad aures nostras pervenit, quod quidam archidiaconi, tui se in ecclesias, quae in suis archidiaconatibus vacant auctoritate propria intrudere non verentur, †et sic ipsas ecclesias detinere non erubescunt. Attendentes itaque absonum et omni rationi contrarium tantae praesumptionis excessum, nec volentes incorrectum relinquere, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus eos, si qui archidiaconi sunt in episcopatu tuo, qui tali modo ecclesias occupant vel occupatas detinent, ad eas dimittendas omni occasione et appellatione cessante censura ecclesiastica compellas, et easdem ecclesias de personis idoneis et honestis ordinans, praefatos archidiaconos pro tanta praesumptione debita cures animadversione punire. CAP. IV. Contra naturam incontinentes, si sunt clerici, deponuntur, et in monasterio detruduntur; si laici, excommunicantur. Idem in concilio Lateranensi. Clerici †in sacris ordinibus constituti, qui mulierculas in domibus suis sub incontinentiae nota tenuerint, aut abiiciant eas et continenter vivant, aut ab officio et beneficio ecclesiastico fiant alieni. Quicunque autem illa incontinentia, quae contra naturam est, propter quam ira Dei venit in filios diffidentiae et quinque civitates igne consumpsit, deprehensi fuerint laborare, si clerici fuerint, deiiciantur a clero, vel ad agendam poenitentiam in monasteriis detrudantur; si laici, excommunicationi subdantur, et a coetu fidelium fiant penitus alieni. CAP. V. Subditus non tenetur parere superiori, aliquid exigenti vel praecipienti contra tenorem sui privilegii. Idem. Sane, si episcopi aliquid ab abbatibus praeter debitam obedientiam contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam exigunt, liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica quod petitur denegare, ne occasione ista ordo iste qui hactenus liber exstitit, perpetuae servitutis laqueo vinciatur. CAP. VI. Vicarius ecclesiae, usurpans sibi ipsius ecclesiae personatum contra praestitum iuramentum, ad officii sui exsecutionem admitti non debet. Idem Norvicensi Episcopo. Illud etiam de vicariis, qui personis fide et sacramento obligati sunt, duximus statuendum, quod, si fidei et sacramenti religione contempta personatum sibi falso assumentes, contra personas se erexerint, et super hoc in iure confessi fuerint vel convicti, de cetero in eodem episcopatu ad officii sui exsecutionem nullatenus admittantur. CAP. VII.

Excommunicatio, lata contra subditum, quia non paret contra privilegium sibi a superiori concessum, non tenet. Clemens III. Quum ad quorundam †malitiam coercendam in concilio fuerit Lateranensi multa deliberatione statutum, ut archiepiscopi, episcopi, archidiaconi, archipresbyteri etiam et decani certum evectionis numerum et personarum in ecclesiarum visitationibus non excedant: quia, sicut audivimus, quidam ex praedictis personis id in ecclesiis vestris nequaquam observant, super hoc commoditati vestrae attentius duximus salubriter providendum. Ideoque discretioni vestrae apostolica auctoritate concedimus, ut, si ecclesiarum praelati numerum evectionis et personarum in Lateranensi concilio constitutum, quum ecclesias visitant, excedere forte praesumpserint, et pro illis procurationem exegerint, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare, et, si propter hoc in ecclesias vestras vel clericos vestros aliquam sententiam promulgaverint, ipsam auctoritate apostolica decernimus non tenere. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petrum.] CAP. VIII. Praelatus inferior citra episcopum non potest suam ecclesiam vel sibi subiectam alteri unire sine episcopi consensu, etiam metropolitani auctoritate interveniente. H. d. et est casus multum allegabilis. Coelestinus III. Faustino Episcopo. Sicut unire episcopatus atque potestati subiicere alienae, ad summum Pontificem pertinere dignoscitur: ita episcopi est ecclesiarum suae dioecesis unio et subiectio earundem. Quum itaque, sicut nobis innotuit, prior Grandensis monasterium suum, quod est in tua dioecesi, et de tuo debet ordinari consensu, monasterio de Accato, tuo assensu minime requisito, subiecerit sive unierit, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque indulgemus, ut, quod fecit super hoc te inconsulto, tibi liceat auctoritate nostra, sicut iustum fuerit, infirmare, non obstante assensu vel confirmatione, quam metropolitanus interposuisse proponitur, quum in dioecesi sui suffraganei absque ipsius assensu non debeat aliquid huiusmodi contra constitutiones canonicas attentare, nos quoque id decernimus, prout dictum est, irritandum, statuentes etc. CAP. IX. Suspendi debet clericus, qui de suo crimine publice gloriatur. Innocentius III. Archipresbytero sancti Andreae de Pall. Quam sit grave crimen in clericis, quum malefecerint, gloriari et in rebus pessimis exsultare, nullus sanae mentis ignorat. Accepimus sane, quod non sine dolore referimus, quod, quum R. Deserien. P. filiam suam cuidam I. nomine tradiderit in uxorem, P diaconus ecclesiae S. Petri, filius A. sacerdotis, non erubuit publice confiteri, se mulierem praedictam carnaliter cognovisse; unde factum est, quod praedictus vir ad propria eam remitteret, cui fuerat matrimonialiter copulata. Ideoque tibi per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit de praemissis, omni contradictione et appellatione cessante praefatum clericum ab officio et beneficio suspendere non postponas, compellens virum, ut uxorem suam recipiat, eique, sicut iustum est, officium exhibeat maritale. [Dat. IV. Id. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.] CAP. X. Clericus, auctoritatem vel consilium directe vel indirecte homicidio praestans, irregularis efficitur. Idem Episcopo Hiponensi et Abbati de Tileto, Visitatoribus Lombardiae. Ex literis vestris accepimus, quod, quum ad Albiganensem ecclesiam una cum venerabili fratre nostro Pisano archiepiscopo, tunc episcopo Vercellensi, accessissetis visitationis officium impleturi, Albiganensis episcopus inter cetera, quae proposita fuerant contra ipsum, hoc vobis ore proprio est confessus, quod, quum quidam in villa quadam, ad eius iurisdictionem spectante, infamaretur de furto, et idem illud inficiaretur omnino, offerens, quod candentis ferri iudicio se purgaret, et ut suspendio puniretur, si deficeret in eodem, dictus episcopus requisivit a iudice, quid super hoc videretur eidem. Et quum iudex respondisset, ut fieret, sicut fur ipse dixerat, ferrum candens in ipsius praesentia episcopi est allatum. Quo quum accepisset fur ille, combustus est; unde iudex pavefactus, quid sibi super hoc videretur, consuluit episcopum memoratum. Qui respondit, quod, si fur idem sic evaderet, malum esset; quanquam per literas, quas idem episcopus nobis modo direxit, affirmet, se verbis talibus usum fuisse: “Auditis, quantus est clamor populi, omnes dicunt, [quod] malum est, si sic evaserit impunitus.” Et sic episcopus et iudex villam ipsam cum multitudine sunt ingressi, in quorum praesentia praedictus fur est auctoritate ipsius episcopi suspensus; propter quod ipsum cum literis vestris ad sedem apostolicam destinastis. Sed idem in praesentia nostra constitutus nihil unquam super his proposuit coram nobis, nec literas vestras vidimus, licet idem se nobis illas asserat praesentasse. Quin immo statim, quum dictus archiepiscopus ad sedem apostolicam accessit, qui nobis huiusmodi rei seriem plenarie indicavit, idem episcopus a nostra discessit praesentia, et perquisitus non potuit inveniri. Nos autem super his cum fratribus nostris deliberavimus diligenter, et, quia idem episcopus non solum in iudicio candentis ferri, verum etiam in furis suspendio graviter noscitur deliquisse, quum his non tantum auctoritatem praestiterit, verum etiam praesentiam exhibuerit corporalem, ipsum indignum altaris ministerio reputamus. Quum igitur pontificale officium sine altaris ministerio non valeat adimpleri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ut episcopatui cedat, moneatis eundem; alioquin ipsum auctoritate apostolica ab Albiganensi ecclesia sublato appellationis obstaculo amoventes, faciatis eidem per electionem canonicam de persona idonea provideri, [contradictores etc. Dat. Lat. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.] CAP. XI. Collatio beneficii facta indigno occulta cassari debet, et conferens secundo ante cassationem primae collationis privari debet ea vice potestate conferendi. Abbatibus Turonensibus. Inter dilectos filios B. et P. canonicos Pictavenses super succentoria Pictavensis ecclesiae quaestione suborta, eorum utroque firmiter asserente, succentoriam ipsam se per Pictavensem cantorem, ad quem eius donatio pertinebat, canonice assecutum, [praedictus Bocardus propter hoc ad sedem apostolicam veniens, coram dilecto filio nostro Guala sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, quem sibi et procuratori praedicti Petri dedimus auditorem, affirmans sibi succentoriam ipsam canonice fuisse collatam, adiecit, quod, etsi cantor eam memorato Petro alias canonice contulisset, donatio tamen ipsa propter indignitatem personae consequi non debebat effectum, quum idem Petrus esset publicus aleator et usurarius manifestus. Licet autem post altercationes multas non solum ad hoc, sed etiam ad principale probandum praefatus Bocardus induxerit quosdam testes, quia tamen tam ipse quam pars adversa super principali et incidentibus plures testes producere intendebat, dilectis filiis decano et cantori sanctae Radegundis Pictavensis et Toarcensi decano causam ipsam commisimus fine canonico terminandam, attestationes praedictas eis sub bulla nostra transmittentes inclusas. Coram quibus postea partibus constitutis, quum iam dictus Bocardus testes suos recipi postularet, fuit ex adverso responsum, quod non erat aliquatenus audiendus, utpote qui per dilectos filios archipresbyterum, magistrum scholarum, et magistrum P. Parvum canonicum Bituricenses, iudices delegatos a nobis, sententia erat excommunicationis adstrictus pro eo, quod ad mandatum eorum Hugonem clericum in canonicum Fayensem admittere recusabat. Quumque postmodun idem Bocardus super absolutione sua literas eorundem iudicum praesentasset, adversa pars eos coepit arguere falsitatis eo, quod clausula finalis earum tam in incausti colore quam in literarum forma a scriptura reliqua discordabat, allegans eundem B. tanquam reum criminis falsitatis ab intentione sua penitus repellendum. Porro post contentiones multiplices et diversas iudices ipsi de voluntate partium testes tam super principali quam incidentibus receperunt. Sed eodem B. postmodum ad nostram audientiam appellante, iudices ipsi partes cum attestationibus et actis iudicii sigillis propriis consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Partes itaque propter hoc nuper apud sedem apostolicam constitutae coram dilecto filio nostro Cynthio tituli sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, quem ipsis deputavimus auditorem, aliquamdiu litigarunt.] Nos igitur, attestationibus utriusque partis diligenter inspectis, invenimus evidenter esse probatum, eundem P. publicum aleatorem esse ac usurarium manifestum; utpote qui undecim denarios pro duodecim publice mutuaverat in ludo. Unde, licet ad palliandum tantae praesumptionis excessum proposuerit idem Petrus, quod hoc fecerat iuxta consuetudinem Gallicorum clericorum, qua fere universi clerici mutuant sic frequenter et ludunt: nos tamen, qui ex officii nostri debito pestes huiusmodi exstirpare proponimus, atque ludos voluptuosos, occasione quorum sub quadam curialitatis imagine ad dissolutionis materiam devenitur, penitus improbamus, excusationem praedictam, quae per pravam consuetudinem, quae corruptela dicenda est potius, palliatur, frivolam reputantes, quum in illis magis plectibilis sit offensa, per quos ad excusandas excusationes in culpis delinquendi auctoritas usurpatur, quod circa eundem P. de succentoria praedicta factum esse dignoscitur, propter indignitatem et vilitatem ipsius duximus irritandum, quum personis vilibus et indignis portae dignitatis patere non debeant iuxta legitimas sanctiones. Praeterea contra praefatum B. fuit manifeste per testes probatum, quod de conscientia iudicum praedictorum Bituricensium ultima clausula inserta non fuerat in literis eorundem, sicut in ipsorum depositionibus exprimitur evidenter; †Robertus quoque diaconus, ad hoc probandum testis inductus, illud idem deposuit, et adiecit, quod, quum deberet easdem literas sigillare, [illas] diligenter inspexit, nec eandem clausulam appositam tunc invenit. Unde pars altera proponebat, quod, quum praedictus B. scienter usus fuerit literis sic falsatis, debebat merito tanquam falsarius omnino repelli. Verum nos, attendentes, quod, etsi constaret evidentissime, quod dicta clausula literis illis fuisset apposita praeter conscientiam iudicum praedictorum, quia tamen fides nobis facta non fuit, quod dictus B. illam clausulam apposuerit, vel procuraverit, ut ab alio poneretur, vel etiam, quod scienter usus fuerit literis sic falsitatis, ab huiusmodi falsitatis obiectu eundem duximus absolvendum; maxime quum, postquam sibi hoc obiectum fuit, praetermiserit penitus uti eis. †[Ad haec per testes Bocardi super principali negotio productos fuit satis sufficienter ostensum, quod quinta feria et, ut loquamur expressius, die Iovis post festivitatem sancti Michaelis, biennio iam elapso, succentoria sibi concessa fuerat supradicta; sed per confessionem eiusdem apparuit, quod idem festum eodem anno die Iovis fuerat celebratum, sicque fuit per consequentiam comprobatum, quod octavo die post festum ipsum eidem B. dicta donatio facta fuit. Ceterum per sex testes, cantorem scilicet, Oliverium, W. Gerru, R. Agnellum, I. Marinum, P. de Marcai, quos supradictus P. ad probandum, quod donatio sibi facta praecesserat, introduxit, exstitit manifeste probatum, quod anteriori tempore sibi fuerat succentoria saepedicta collata, quum Oliverius, W. et I. manifeste dicant, quod secunda vel tertia, et cantor quod tertia vel quarta die post dictum festum, et P. quod in hebdomada post idem festum eidem Petro donatio facta fuit. Verum per testes, quos Bocardus ad reprobationem testium iam dictorum induxit Oliverius et Willelmus fuerunt tanquam manifesti fornicarii reprobati. Cantor quoque per multos testes convincitur esse periurus, quia, quum iuratus dixerit, quod Bocardo succentoriam nunquam dederat supradictam, per multos testes probatum est ex adverso, quod ipsis praesentibus cantor investivit eundem. Insuper R. Agnellus nihil deposuisse dignoscitur super negotio principali, licet pars Petri, dicens ipsum amphibologice fuisse locutum, ostendere nisa fuerit, quod idem testis super principali dixerit illud idem, quod Riverius et Willelmus. Duo vero residui, scilicet I. Marinus et P. de Marcai, remanserunt, qui nequiverunt rationabiliter reprobari, quia, licet dixerit pars Bocardi, quod ipsius P. testimonio fides habenda non erat, quoniam in causa Petri fuerat procurator, quod ex eo nitebatur adstruere, quia testes eiusdem Bocardi dixerant, quod idem I. literas Petri portaverat, quaesierat testes, et quaedam huiusmodi fecerat, quia tamen nobis non constitit, quod eiusdem P. fuerit procurator, eius testimonio fidem censuimus adhibendam. Sed et illud frivolum reputavimus, quod proposuit eadem pars Bocardi, videlicet, quia, quum Petrus de Marcai dixerit, quod in hebdomada post praedictum festum saepedicto Petro donatio facta fuit, innuitur, quod donationem ipsius B., quae octavo die post idem festum facta fuerat, eadem, Petri donatio minime praecessisset. Nam quum hebdomada vel septimana nequaquam ultra diem septimum extendatur, apparet, quia donatio, quae facta fuerat in hebdomada vel etiam septimana, citeriori utique tempore fuit facta quam illa, quae facta fuit postmodum in octavo.] Quum igitur per depositiones saltem duorum testium, qui nullatenus reprobati fuerunt, nobis constiterit evidenter, quod concessio P. facta praecesserit, quanquam propter indignitatem eiusdem P. meruerit reprobari, concessionem postmodum B. factam irritam decernimus et inanem. Quia vero cantor ad quem ipsius succentoriae donatio spectare proponitur, ut de ipsius periurio taceamus, adeo inconstanter se habuit in hoc facto, ut, sicut praemissum est, prima donatione non reprobata secundam facere attentaverit, et dignum sit, ut in eo quis puniatur, in quo visus est deliquisse, in hoc eius duximus varietatis inconstantiam puniendam, ut concedendi succentoriam ipsam hac vice nullam habeat facultatem, praesentium vobis auctoritate mandantes concedimus, quatenus eandem, auctoritate nostra suffulti, sublato appellationis obstaculo personae idoneae assignetis, [contradictores etc.] CAP. XII. Cognoscere de causa matrimoniali, item poenitentias publicas et indulgentias concedere spectat ad dignitatem episcopalem; unde inferior praelatus de his se intromittere non debet, nisi ei competat de iure speciali. Idem in concilio generali. Accedentibus ad nos de diversis mundi partibus episcoporum querelis, intelleximus graves et grandes quorundam abbatum excessus, qui, suis finibus non contenti, manus ad ea, quae sunt episcopalis dignitatis, extendunt, de causis matrimonialibus cognoscendo, iniungendo publicas poenitentias, concedendo etiam indulgentiarum literas, et similia praesumendo, unde contingit interdum, quod vilescit episcopalis auctoritas apud multos. Volentes igitur in his et episcoporum dignitati et abbatum providere saluti, praesenti decreto firmiter prohibemus, ne quis abbatum ad talia se praesumat extendere, si proprium voluerit periculum evitare; nisi forsan quisquam eorum speciali concessione vel alia legitima causa super huiusmodi valeat se tueri. CAP. XIII. Ad revelandum peccatorem, sive peccatum in poenitentia confessum, sacerdos compelli non potest. Honorius III. P. tit. sanctae Pudentianae Presbytero cardinali, Vicario nostro. Dilectus filius Ioannes, sancti Thomae de Parione presbyter, exposuit coram nobis conquerendo, quod rectores fraternitatis Urbis ipsum ad revelandum fures, et id, quod super quodam furto sibi tanquam sacerdoti fuerat revelatum, vel ad satisfaciendum exinde damnum passo arctare nitentes, in eum, nisi alterum praemissorum intra octo dies efficeret, tulerunt sententiam interdicti. Quia igitur perniciosum esset, praedictum presbyterum sibi taliter credita revelare, ac iterum iniquum, cogi ad id, quod non rapuit, exsolvendum, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos rectores coram te conveniens, iniungas eisdem, ut a memorati presbyteri super hoc gravamine penitus conquiescant. CAP. XIV.

Privati homines regulariter nequeunt constituere collegium et habere signa collegii, nisi eis aliter concedatur. Idem Praeposito R. et I. Archidiacono Suessionensibus. Dilecta in Christo filia abbatissa Iotrensis nobis insinuare curavit, quod, quum presbyteri et clerici Iotrensis ecclesiae Meldensis dioecesis non consueverint proprium habere sigillum, nec sint unum corpus ita, quod capitulum appellaretur, nihilominus tamen contra voluntatem ipsius abbatissae, quae ipsorum caput est et patrona, sigillum habere contendunt †in ipsius praeiudicium et gravamen; quare id eis a nobis petiit inhiberi. Quia vero nobis non constitit de praemissis, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita super his diligentius veritate, si vobis constiterit ita esse dictis presbyteris et clericis auctoritate nostra inhibeatis expresse, ne praesumant vel de novo fabricare sigillum, vel uti eo, si forte noviter fuerit fabricatum, ipsos si contra prohibitionem nostram venire praesumpserint, a praesumptione huiusmodi per censuras ecclesiasticas appellatione postposita compescentes. CAP. XV. Qui contra iuramentum negat praelatum dominum suum, vel coram iudice saeculari de ipso conqueritur vel ipsum invadit, deponi debet.

Idem S. Auberti Archidiacono, Abbati de Annona Praeposito Cameracensi.

Gravem et dolore non vacuam, †ac toti clero contumeliarum aculeis circumfertam recepimus questionem, quod, quum venerabilis frater noster Ambianensis episcopus quoddam beneficium vacans, quod altare dicitur de Villesco, cuidam idoneo, prout ad se spectare credebat, absente tamen Ambianensi archidiacono contulisset, idem archidiaconus, stipatus caterva Manasseri fratris sui et quorundam aliorum, accedens ad episcopum memoratum, et proponens, quod ei iniuriatus fuerat super hoc, institit apud eum, ut sine causae cognitione a beneficio ipso prorsus amoveretur ab episcopo institutus. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, archidiaconum saepe dictum semel et secundo contra fidem homagii praestiti ac debitam reverentiam episcopum suum esse dominum negasse, vel in foro saeculari deposuisse contra eum super rebus spiritualibus quaestionem, aut tam invasoribus episcopi et sociorum eius, quam fratri eius vel complicibus suis causam vel consilium praebuisse, ipsum, tanquam membrum putridum, ne sua contaminet alios corruptela, ab Ambianensi ecclesia perpetuo abscindatis et removeatis omnino, beneficia sua facientes personis idoneis per illos, ad quos donatio eorum pertinet, assignari; alioquin, quia contra eum publica fama laborat, et manifestae praesumptiones apparent, purgationem ei super praemissis canonicam cum manu decima eiusdem dignitatis et ordinis eiusdem provinciae indicatis. Quod si forte in tali purgatione defecerit infra tempus praefigendum a vobis ipsum cuiuslibet contradictionis et appellationis impedimento sublato officio beneficioque privetis, facientes nihilominus sicut superius est expressum beneficia, quae idem archidiaconus detinet personis idoneis assignari. CAP. XVI. Ponit XV. gravamina, illata religiosis, a quibus praecipit praelatos abstinere. Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis. Nimis iniqua (Et infra:) Quum religiosi viri, abnegantes salubriter semet ipsos, elegerint in paupertate Christo pauperi ad placitum famulari, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes: non desunt plerique tam ecclesiarum praelati quam alii, qui, caeca cupiditate seducti, propriae aviditati subtrahi reputantes quicquid praedictis fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant. Volunt namque contra regulam a sede apostolica approbabatam et sui ordinis instituta ip