Decretalia ad Universos Galliae Episcopos

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decretalia ad Universos Galliae Episcopos
Saeculo II

editio: Mansi
fons: pseudoisidor

0155-0166- SS Anicetus [Annicius] - Decretalia ad Universos Galliae Episcopos


INCIPIT EPISTOLA DECRETALIS ANNICII PAPAE AD UNIVERSOS GALLIAE EPISCOPOS DE ORDINATIONE3 ARCHIEPISCOPORUM ET RELIQUORUM4 EPISCOPORUM ET CETERIS EORUM CAUSIS.

Annicius universis ecclesiis per Galliae provincias constitutis in domino salutem.

0155-0166- Anicetus

Bonorum operum et spiritalium studiorum deum auctorem esse non dubium est, qui bonorum hominum incitat mentes et adiuvat actiones, quod nobis evidenter apparuerit, cum inter longinqua spatia regionum unum corda vestra senserunt consilium et, quae desiderabatis responsa, non unius, sed plurimorum epistolae intimarunt.

De ordinationibus vero episcoporum, super quibus nos consulere voluistis, olim in sancti praedecessoris nostri Anacleti quaedam iam decreta repperimus. Scimus enim beatissimum Iacobum, qui dicebatur Iustus, qui etiam secundum carnem frater domini nuncupatus est, a Petro, Iacobo et Iohanne apostolis Hierosolimorum episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus apostolis tantus vir fuit episcopus ordinatus, patet profecto eos formam instituente domino tradidisse, non minus quam a tribus episcopis episcopum ordinari debere. Sed crescente numero episcoporum, nisi necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri. Id est, si archiepiscopus diem obierit et alter ordinandus archiepiscopus electus fuerit, omnes eiusdem provinciae episcopi ad sedem metropolim conveniant vel ab omnibus ipse ordinetur. Oportet autem, ut ipse, qui illis omnibus praeesse debet, ut ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus a tribus iussu archiepiscopi consecrari possunt episcopi. Sed melius est, si ipse cum omnibus eum, qui dignus est, elegerit et cuncti pariter sacraverint pontificem. Et licet istud necessitate cogente concessum sit, illud autem, quod de archiepiscopi consecratione praeceptum atque praedictum est, id est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet, quia, qui illis praeest, ab omnibus episcopis, quibus praeest, debet constitui. Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, quia irrita erit eius secus acta ordinatio.

Ipse autem archiepiscopus nihil de eorum causis aut aliis communibus iuxta statuta apostolorum absque cunctorum illorum agat consilio, nec illi, nisi quantum ad proprias parrochias pertinet, sine suo, quoniam tali gaudet concordia altissimus et gloriatur in membris suis.

Nulli archiepiscopi primates vocentur nisi illi, qui primas tenent civitates, quarum episcopos apostoli et successores eorum58 regulariter patriarchas vel primates esse constituerunt, nisi aliqua gens [deinceps60 ad fidem61 convertatur, cui necesse sit propter multitudinem episcoporum primatem constitui. Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates,] sed metropolitani nominentur.

Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit et sine omnium comprovincialium praesentia vel consilio episcoporum aut eorum aut alias causas nisi eas ta[ntum, quae ad pro]priam suam pertinent parrochiam, agere aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inoboediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum iudicia terminare praecepta sunt, eius contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, et ceteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem aut temporis incommoditatem vel itineris asperitatem grave ad hanc sedem eius causam deferre fuerit, tunc ad eius primatem causa deferatur et penes ipsum huius sanctae sedis auctoritate iudicetur. Similiter si aliquis episcoporum proprium metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioceseos aut apud hanc apostolicam sedem audiatur. Qui maior est vestrum, secundum dominicam iussionem sit vester minister, et quanto maior es in omnibus, humilia te ipsum.

Carissimi, nolite inter vos contendere, nec quaerat aliquis maior esse, sed iuxta apostolum diligite vos invicem, quoniam caritas ex deo est, et omnis, qui diligit, ex deo natus est et cognoscit deum. Qui non diligit, non novit deum, quoniam deus caritas est. Pascite, inquit princeps apostolorum, qui est in vobis, gregem dei providentes non coacte86, sed spontanee secundum deum neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed formae facti gregi ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis inmarcescibilem gloriae coronam.

Et iuxta alium apostolum: Fratres, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis domini Iesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum desideria sua ambulantes impietatum. Hi sunt, qui segregant semetipsos animales, spiritum non habentes. Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei in spiritu sancto orantes ipsos vos in dilectione dei servate, exspectantes misericordiam domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam. Et eos quidem arguite iudicatos, illos vero salvate de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore odientes eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.

Prohibete, fratres, per universas regionum vestrarum ecclesias, ut clerici iuxta apostolum comam non nutriant, sed desuper caput in modum sperae radant, quia, sicut discreti debent esse in conversatione, ita et in tonsura et omni habitu discreti debent apparere.

Haec vobis, fratres, ut petistis, custodienda mittimus et custodire praecipimus, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris.

Data VIII Kal. Iunii, Gallicano et Rufino cc. conss.