SteI.DecSen 3 Stephanus I Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROOEMIUM.
Dolendum sane est ad nos usque non devenisse quascumque in his rerum tempestatibus beatissimus Stephanus papa I scripsit epistolas, sive ad Africanos, sive ad Orientales episcopos; quinimmo et mirandum nullam omnino, exceptis tantum pauculis sententiis, superfuisse; cum interea nec oblivii injuria, nec edacitate temporum exciderint nonnulli quorumdam anonymorum libelli longe humiliores, multoque exilioris tenoris, ac momenti; cumque aliunde tota ab imis sedibus ob gravissimam hanc litem commota Ecclesia fuerit, indeque in sanctam Petri Sedem intenta, quaecumque pontificalia placita, decretave arrectis auribus accipere debuerit. Eo ergo diligentius colligenda sunt, quotquot emerserint, Stephani Papae sententiae ex epistolis Cypriani et Firmiliani excerptae; palmares porro ac merito dictae decretoriae, quippe quae, licet hinc et hinc renitentibus maximae ac meritissimae auctoritatis viris, ingentem demum litem diremerint ac paulo post fuerint ab omni quaque patet Ecclesia acceptae, amplexae firmiter ac perpetuo servatae. Haec vero sancti Pontificis effata dum e Firmiliani litteris potissimum eruimus, neutiquam in animo est ipsam Firmiliani epistolam authenticam aut ratam habere. Esto sub judice lis integra, tantumque velimus liceat, ex hoc fonte vel dubio vel disturbato exhaurire sententias illas quae venerandam sapiunt vetustatem, quasque vafer interpollator ex antiquis instrumentis in novella νοθείων farragine intrudere potuit.
I. Unus ac necessarius controversiarum fidei finis. Stephanus de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta ecclesiae collata sunt (Firmil. Epist.).
II. Palmare juris principium. Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, NIHIL INNOVETUR, NISI QUOD TRADITUM EST, ut manus illi imponatur in poenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicet tantum (Cypr. Epist. LXXIV).
III. Traditionis Apostolicae testimonium de haereticorum baptismate. . . . Quasi Apostoli eos qui ab haeresi veniant baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint (Firmil. Epist.). IV. Testimonii intrinseca argumenta. Stephanus et qui illi consentiunt, contendunt dimissionem peccatorum et secundam nativitatem in haereticorum baptismo procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum sanctum non esse, simulque unum nobis atque haereticis baptisma esse . . . . Non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizaverit, gratiam consequi potuerit invocata Trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus sancti . . . Vult Stephanus his qui apud haereticos baptizantur, adesse praesentiam et sanctimoniam Christi . . . Multum proficit nomen Christi, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi (Firmil. Epist. passim.).
V. Clausula. HAERESIS QUIDEM PARIT ET EXPONIT; EXPOSITOS AUTEM ECCLESIA SUSCIPIT (Firmil. Epist.). [EDD.]