Jump to content

Decretum (Deusdedit)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decretum
saeculo III

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


DeuPap.Decret9 80 Deusdedit papa Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Deusdedit Romanus pontifex decreto suo instituit, dicens:

Quia sancta Romana Ecclesia, cui, Deo auctore praesidemus, plurimas patitur violentias, pontifice obeunte, quae ob haec inferuntur, quod absque imperatoris notitia et suorum legatorum praesentia pontificis fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine ab imperatore directi sunt nuntii, qui violentiam et scandala in ejus consecratione non permittant fieri, volumus ut id deinceps obdicetur ( sic ), et cum praestituendus est pontifex, convenientibus episcopis et univero clero, eligatur, expetente senatu et populo eum qui ordinandus est, sic in conspectu omnium celeberrime electus, praesentibus legatis imperialibus consecretur, nullusque sine sui periculo juramenta aut promissiones aliquas nova adinventione audeat extorquere, nisi quae antiqua exigit consuetudo, ne Ecclesia scandalizetur, aut imperatoris honorificentia minuatur.