Jump to content

Decretum de Communi Vita et Oblationibus Fidelium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decretum de Communi Vita et Oblationibus Fidelium
Saeculo III

editio: documentacatholicaomnia
fons: documentacatholicaomnia

Decretum de Communi Vita et Oblationibus Fidelium

SS Urbanus I - Decretum de Communi Vita et Oblationibus Fidelium.


INCIPIUNT DECRETA URBANI PAPAE DE COMMUNI VITA ET OBLATIONIBUS FIDELIUM.

Urbanus episcopus omnibus christianis in sanctificationem spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Christi salutem.

Decet omnes christianos, carissimi, ut eum imitentur, cuius nomen sortiti sunt. Quid prodest, fratres mei, ait apostolus <P, f. r> Iacobus, si fidem qu[is dicat habere, opera autem non habeat? Nolite plures magistri] fieri, fratres mei, scientes, quoniam magis iudicium sumitis. [In multis enim offendimus omnes. Qui sapiens et disciplin]atus est inter vos, ostendat ex bona conversatione operam suam in mansu[etudine <VD, f. ra> sapientiae.] Scimus vos non ignorare, quia hactenus vita communis inter bonos christianos vig[uit et <I, f. ra> adhuc gra]tia dei viget et maxime inter eos, <SG, p. a> qui in sorte domini sunt electi, id est clericos, sicut in actibus legitur apostolorum: Multitudinis autem creden<V, f. va>tium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi domini, et gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebantur autem singulis, prout cuique opus erat. Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod est interpretatum filius consolationis, levites Cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit illum <SG, p. b> et attulit pretium et posuit ante pedes apostolorum, et reliqua. Videntes autem sacerdotes summi et alii atque levitae et reliqui fideles plus utilitatis posse afferre, si hereditates et agros, quos vendebant, ecclesiis, quibus praesidebant episcopi, traderent eo, quod ex sumptibus <VD, f. rb> eorum tam praesentibus <I, f. rb> quam futuris temporibus plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam ducentibus quam ex pretio ipsorum, coeperunt praedia et agros, quos vendere solebant, matricibus ecclesiis tradere et ex sumptibus eorum vivere. Ipsas vero res in ditione singularum parrochiarum episcoporum, qui locum tenent apostolorum, erant et sunt usque adhuc et futuris semper debent esse temporibus. E quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus communem vitam <SG, p. a> degere volentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in eis egens inveniatur. Ipsas enim res fidelium oblationes appellantur, quia domino offeruntur. Non ergo debent in aliis usibus quam ecclesiasticis et praedictorum christianorum fratrum vel in<N, f. rb>digentium converti, quia vota sunt fidelium et pretia peccatorum atque ad praedictum opus explendum domino traditae. Si quis autem, quod absit, secus egerit, videat, <SG, p. a> ne damnationem Ananiae et Saffirae percipiat, et reus sacrilegii efficiatur, <I, f. va> sicut illi fecerunt, qui pretia praedictarum rerum fraudabant, de quibus in praedictis legitur apostolorum actibus: Vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum et fraudavit de pretio agri <V, f. vb> conscia uxore sua et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit. <VD, f. va> Dixit autem Petrus Ananiae: Cur temptavit satanas cor tuum mentiri te spiritui sancto et fraudare de pretio agri? Nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed deo. Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit. Et factus est timor magnus in omnes, qui audierant. Surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt. Factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens, <SG, p. b> quod factum fuerat, introivit. Respondit autem ei Petrus: Dic mihi, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis temptare spiritum domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. <I, f. vb> Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit. Intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum. Et factus est timor magnus in universam ecclesiam et in omnes, qui audierant haec. Haec, fratres, valde cavenda sunt et timenda, quia res ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes et domino oblatae cum <VD, f. vb> summo timore non in alios quam in praefatos usus sunt fideliter dispensandae, ne sacrilegii reatum incur<O, f. vb>rant, qui eas inde abstrahunt, ubi traditae sunt, et quod peius est, anathema maranatha fiant. Et si non corpore, ut Ananias et Saffira fecerunt, mortui ceciderint, anima tamen, quae potior est corpore, mortua et alienata <SG, p. a> a consortio fidelium cadat et in profundum baratri labatur . Unde attendendum est omnibus et fideliter custodiendum et illius usurpationis contumelia depellenda, ne praedia sibi secretorum caelestium dicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam , quae erga sacri<N, f. va>legos iure <P, f. v> promenda est, perpetua damnetur i[nfamia et carceri tradatur aut exilio perpetuae de<I, f. ra>por]tationis uretur, quoniam iuxta apostolum tradere oportet huiusm[odi hominem satanae, ut spiritus salvus sit in die domini. M]emoratis ergo augmentationibus ac cultibus in tantum eccl[esias, quibus episcopi praesident, domino] adminiculante creverunt, et tantis maxima pars earum abundant rebus, ut null[us sit in eis communem vi]tam degens <V, f. ra> indigens, sed omnia necessaria ab episcopo suisque ministris percipit. Ideo si aliquis exstiterit modernis aut futuris <SG, p. b> temporibus, qui hoc avellere <VD, f. ra> nitatur, iam dicta damnatione feriatur. Quod autem sedes in episcoporum ecclesiis excelsae constitutae et praeparatae inveniuntur in throno, speculationem et potestatem iudicandi et solvendi atque ligandi a domino sibi datam materiam docent, unde ipse salvator in evangelio ait: Quaecumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Et alibi: Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt. Ideo ista praetulimus, carissimi, ut intellegatis potestatem episcoporum vestrorum in eisque deum veneretis et eos ut animas vestras diligatis et, quibus illi non com<I, f. rb>municant, non communicetis, et, quos eiecerint, non recipiatis. Valde enim timenda est sententia episcopi, licet iniuste aliquem liget, quod tamen summopere praevidere debet. Vos autem hortantes monemus omnes, qui christianitatem suscepistis et a Christo <SG, p. a> vocabulum christianum sumpsistis, ne in aliquo christianitatem vestram irritam faciatis, sed sponsionem, quam domino in baptismo fecistis, firmiter teneatis, ne reprobi, sed condigni coram eo inveniamini. Et quicumque vestram communem vitam susceptam habet et vovit se nihil proprium habere, videat, ne pollicitationem suam irritam faciat, sed hoc, quod domino est pollicitus, fideliter custodiat, ne damnationem, sed praemium sibi acquirat, quoniam satius est non vovere quam votum, prout melius potest, <VD, f. rb> non perficere. Gravius enim puniuntur, qui votum fecerunt aut fidem perceperunt et votum non perfecerunt aut in malis vitam finierunt quam illi, qui sine voto aut fide mortui sunt et tamen bona egerunt opera. Ad hoc enim sensum rationabilem naturae mu<I, f. va>nere et secundam nativitatis reparationem suscepimus, ut secundum apostolum magis, quae sursum sunt, sapiamus, non quae <N, f. vb>super terram, quia sapientia huius mundi stultitia est apud deum. <SG, p. b> Quid autem suadet, carissimi, sapientia huius saeculi, nisi nocitura quaerere et amare peritura, neglegere salutaria, pro nihilo reputare perpetua? Cupiditatem commendat, de qua dicitur: Radix omnium malorum est cupiditas. Quae in primis <V, f. rb> hoc malum habet, quod, dum ingerit transitoria, abscondit aeterna, et dum foris posita conspicit, intra se latentia non introspicit, et dum aliena quaerit, sectatori suo semetipsum reddit alienum. Ecce, quid suadet saeculi sapientia, vivere in deliciis, unde dicitur: Anima, quae in deliciis est, vivens mortua est. Suadet ergo mollissimis suavitatibus, peccatis, vitiis et flammis nutrire carnem, cibi et vini intemperantia animam promere ac vitam spiritus intercludere et contra se hosti suo de se gladium ministrare . Ecce quid suadet saeculi sapientia, <I, f. vb> ut, qui boni facti sunt, mali esse malint et per errorem mentis fieri etiam studeant peccatores, et non cogitant illam terribilem dei vocem, <VD, f. va> cum exurentur peccatores sicut fenum. Omnes enim fideles per manus impositionem episcoporum spiritum sanctum post <SG, p. a> baptismum <O, f. ra> accipere debent, ut pleni christiani inveniantur, quia, cum spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur. De spiritu sancto accipimus, ut spiritales efficiamur, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus dei. De spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum malumque discernere, iusta diligere, iniusta respuere, ut maliciae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris et foedis indignisque cupiditatibus resistamus. De spiritu sancto accipimus, ut amore et gloriae ardore succensi, ut erigere a terrenis mentem ad superna et divina valeamus.

Data Nonas Sept. id est V die eiusdem mensis, Antonio et Alexandro vv. cc. conss.

EXPLICIT.