Jump to content

Defensor pacis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Defensor pacis
1324
editio: incognita
fons: incognitus


MARSILII DE PADUA

DEFENSOR PACIS

A.D. MCCCXXIV

DICCIO TERCIA. CAPITULUM I.

De rememoracione principaliter intentorum et de determinatorum diccione Ia et IIa, et dictorum cum dicendis consequencia quadam.

Quoniam autem in prioribus regnorum et communitatum quarundam singularem civilis discordie seu intranquillitatis iam existentem assignavimus causam, omniumque reliquarum, nisi prohibeatur futuram: extimacionem, desiderium atque conatum, quibus Romanus episcopus et suorum cetus clericorum singulariter ad seculares tendunt principatus et temporalia possidenda superflue. Quorum eciam supremum omnium sibi vendicare nititur memoratus episcopus ex eidem precipue, ut asserit, concessa per Christum, in persona beati Petri, plenitudine potestatis, ut in ultimo prime diximus, et in plerisque diccionis 2e capitulis non inconvenienter extitit repetitum. Cum tamen nullus principatus seu cuiusdam coactivum iudicium in hoc seculo, nedum supremus omnium, illi conveniat neque alteri cuiquam episcopo, sacerdoti vel clerico, inquantum huiusmodi, communiter aut divisum, veluti viis certis humanis demonstravimus 12o, 13o et 15o prime idque 4o et 5o secunde firmavimus testimoniis veritatis eterne necnon sanctorum eius interpretum exposicionibus ac plurimorum approbatorum eiusdem doctorum; postque eciam 6o et 7o diccionis secunde assignavimus ex scripturis et racionibus certis, que quantave sit ac in quibus sacerdotum seu episcoporum potestas. Quibus omnibus eciam aut ipsorum alicui ostendimus eiusdem 23o, nec communiter vel divisim quam sibi sumpserant, presertim Romanus episcopus, convenire plenitudinem potestatis. Propter que malignitatis illius singularis in dictis prohemialiter sepius nominate sufficienter radices succise videntur. Nunc, ut quos hactenus pestilencia hec regnis et communitatibus palmites et germina discordie sive litis adduxit nec inducere cessat, arescant cicius et de cetero propagari non valeant, ex iam premissis diccionobus reliquam et terciam procedemus. Que nil aliud erit, quam ex antepostis per se notis vel demonstratis necessaria et explicita illacio conclusiorum quarundam, quibus, adhibita diligenti attencione meditacionis et opere, supradicta pestis eiusque sophistica causa non difficulter excludentur a regnis, ipsisque deinceps ad ea reliquasque civilitates precludetur ingressus.

CAPITULUM II.

De conclusionum quarundam explicita illacione ad determinata in prioribus diccionibus de necessi- tate sequencium. Quarum attencione facilius assequi possunt principantes et subditi finem per hunc librum intentum.


Harum autem inferendarum conclusionem hanc primam ponemus.

<§ 1> Solam divinam seu canonicam scropturam, et ad ipsam per necessitatem sequentem quamcumque ipsiusque interpretacionem ex communi concilio fidelium factam veram esse, ad eternam beatitudinem consequendam necesse credere, si alicui debite proponatur. Huius siquidem certitudo est et sumi potest 19o secunde, ex 2a in 5am.

<§ 2> Legis divine dubias diffinire sentencias, in hiis presertim, qui Christiane fidei vocantur articuli, reliquisque credentis de necessitate salutis, solum generale concilium fidelium aut illius valenciorem multitudinem sive partem determinare debere, nullumque aliud parciale collegium aut personam singularem cuiuscumque existat, iam dicte determinacionis auctoritatem habere. Huius autem certitudo habetur <20o secunde, ex 4a in 13am.>

<§ 3.> Ad observanda precepta divine legis, pena vel supplicio temporali nemo evangelica scriptura compelli precipitur: <9o secunde, ex 3a in 10am.>

<§ 4.> Solius evangelice legis precepta vel ad ipsa per necessitatem sequencia, et que secundum rectam racionem fieri aut omitti convenit, propter eternam salutem necesse servari; Antique vero Legis nequamquam omnia: <9o secunde, ex 10a in finem.>

<§ 5.> In divinis seu evangelice legis preceptis aut prohibitis neminem mortalem dispensare posse, permissa vero prohibere, obligando ad culpam aut penam pro statu presentis seculi vel venturi, solum posse generale concilium aut fidem legislatorem humanum, nullumque aliud parciale collegium vel singularem personam cuiuscumque condicionis existat: <12o prime, 9a, et 9a secunde, 1a et 21o secunde, 8a.>

<§ 6.> Legislatorem humanum solam civium universitatem esse aut valenciorem illius partem: 12o et 13o prime.

<§ 7.> Decretales vel decreta Romanorum aut aliorum quorumlibet pontificum communiter aut divisum absque concessione legislatoris humani *vel generalis concilii* constituta, neminem obligare pena vel supplicio temporali *nec spirituali*: <12o prime, et 28o secunde, 29a.>

<§ 8.> In humanis legibus solum legislatorem vel illius auctoritate alterum dispensare posse: <12o prime 9a.>

<§ 9.> Principatum electum aut alterum qualecumque officium a sola elleccione auctoritatem habentis ad illam, nullaque alia confirmacione seu approbacione pendere: <12o prime 9a, et 26o secunde, ex 4a in 7am.>

<§ 10.> Cuiuslibet principatus aut alterius officii per eleccionem instituendi, precipue vim coactivam habentis, eleccionem a solius legislatoris expressa voluntate pendere: <12o et 15o prime, ex 2a in 4am.>

<§ 11.> Solum unum numero supremum principatum esse debere in civitate vel regno: <17o prime.>

<§ 12.> Personas et ipsarum qualitatem ac numerum ad officia civitatis, sic quoque civilia omnia determinare, ad principantis fidelis auctoritatem secundum leges aut probata consuetudines tantummodo pertinere: <12o prime et 15o, 4a et 10a.>

<§ 13.> Nullum principantem, eoque minus collegium parciale vel singularem personam cuiuscumque condicionis existat, alienorum actuum monasticorum aut civilium absque mortalis legislatoris determinacione imperii plenitudinem seu potestatis habere: <11o prime et 23o secunde, ex 3a in 5am.>

<§ 14.> Principatum seu iurisdiccionem coactivam supra quemquam clericum aut laicum, eciam si hereticus extet, episcopum vel sacerdotem inquantum huiusmodi nullam habere: <15 prime, ex 2a in 4am, 4o, 5o et 9o secunde ac 10o, 7a.>

<§ 15.> Super omnem singularem personam mortalem cuiuscumque condicionis existat, atque collegium laicorum aut clericorum, auctoritate legislatoris solummodo principantem iurisdiccionem, tam realem quam personalem, coactivam habere: <15o et 17o prime, 4o, 5o ac 8o secunde.>

<§ 16.> Excommunicare quemquam absque fidelis legislatoris auctoritate ulli episcopo vel presbytero aut ipsorum collegio non licereL <6o secunde, ex 11a in 14am, et 21o secunde, 9a.>

<§ 17.> Omnes episcopos equalis auctoritatis esse immediate per Christum, neque secundum legem divinam convinci posse, in spiritualibus aut temporalibus preesse invicem vel subesse: <15o et 16o secunde.>

<§ 18.> Auctoritatem divina, legislatoris humani fidelis interveniente consensu seu concessione, sic alios episcopos communiter aut divisum excommunicare posse Romanum episcopum et in ipsum auctoritatem aliam exercere, quemadmodum e converso: <6o secunde, ex 11a in 14am, et 15o et 16o secunde.>

<§ 19.> Coniugia seu matrimonia divina lege prohibita per mortalem neminem dispensari posse, humana vero lege prohibita ad solius legislatoris vel per ipsum principantis auctoritatem pertinere: <12o prime, 9a, et 21o secunde, 8a.>

<§ 20.> Natos non ex legitimo thoro seu matrimonio legitimos facere sic, ut hereditarie succedere possint aliaque suscipere civilia et ecclesiastica officia et beneficia, ad solum fidelem legislatorem noscitur pertinere: ubi supra <immediate.>

<§ 21.> Ad ecclesiasticos ordines promovendos ipsorumque sufficienciam iudicare iudicio coactivo ad solum legislatorem fidelem spectare, ac sine ipsius auctoritatem quemquam promovere ad hec cuiquam sacerdoti vel peiscopo non licere: <15o prime, 2a, 3a, 4a, et 17o secunde, ex 8a in 16am.>

<§ 22.> Numerum ecclesiarum sive templorum ac in ipsis ministrare debencium sacerdotum, diaconum et reliquorum officialium, ad solum principantem secundum leges fidelium pertinet mensurare: ubi supra <immediate>.

<§ 23.> Ecclesiastica officia separabilia solius fidelis legislatoris auctoritate debere conferri et similiter auferri posse, sic quoque beneficia et propter pias causas reliqua constituta: <15o prime, 2a et 4a, et 17o secunde, ex 16a in 18am, et 21o secunde, ex 11a in 15am.>

<§ 24.> Notarios aut alios oficiales publicos civiles statuere ad nullum episcopum pertinere inquantum huiusmodi, communiter aut divisim: <15o prime, 2a, 3a et 10a, et 21o secunde, 15a.>

<§ 25.> Docendi aut operandi publice secundum artem aut disciplinam aliquam neminem episcopum, commuliter aut divisum, inquantum huiusmodi, licenciam concedere posse; sed hoc ad legislatorem saltem fidelem aut eius auctoritate principantem tantummodo pertinere: ubi supra <immediate.>

<§ 26.> Promotos ad diaconatum aut sacerdocium, reliquosque Deo irrevocabiliter consecratos in ecclesiasticis officiis et beneficiis, ceteris non sic consecratis debere preferri: <14o secunde, ex 6a in 8am.>

<§ 27.> Ecclesiasticis temporalibus, expleta sacerdotum et aliorum evangelii ministrorum, et hiis que ad cultum divinum pertinent, ac impotentum pauperum neccessitate, licite ac secundum legem divinam pro communibus seu publicis utilitatibus aut defensionibus uti posse legislatorem simpliciter et in parte: <15o prime, 10a, et 17o secunde, 16a, et 21o secunde, 14a.>

<§ 28.> Cuncta temporalia que ad pias causas seu misericordie opera statuta sunt, ut que testamentis legantur pro ultramarino transitu ad resistendum infidelibus, aut pro captivorum ab ipsis redempcione vel pauperum impotentum sustentacione, ceterisque similibus, ad solum principantem secundum legislatoris determinacionem ac legantis vel aliter largentis intencionem disponere pertinet: ubi supra <immediate.>

<§ 29.> Collegii cuiuscumque vel regiones vacacionem concedere, ipsamque approbare vel instituere, ad auctoritatem pertinet solius legislatoris fidelis: <15o prime, 2a, 3a, 4a et 10a, et 17o secunde, ex 8a in 16am, et 21o secunde, 8a et 15a.>

<§ 30.> Hereticos omnesque delinquentes et arcendos pena vel supplicio temporali iudicare iudicio coactivo, penasque personale infligere ac reales exigere, ipsasque applicare, ad solius principantis auctoritatem pertinet secundum determinacionem legislatoris humani: <15o prime, ex 6a in 9am, et 8o secunde, 2a et 3a, et 10o secunde.>

<§ 31.> Neminem subditum et per iuramentum licitum alteri obligatum, absque causa racionabili per fidelem legislatorem tercie significacionis iudicio iudicanda, per episcopum aut presbyterium aliquem solvi posse, huiusque oppositum adversari sane doctrine: <6o et 7o secunde et 26o secunde, ex 13a in 16am.>

<§ 32.> Episcopum aut ecclesiam aliquam metropolitanam simpliciter omnium statuere atque privare seu deponere ab huiusmodi officio, ad solum generale concilium fidelium omnium pertinere: <22o secunde, ex 9a in 12am.>

<§ 33.> Generale concilium aut parciale sacerdotum et episcoporum ac reliquorum fidelium per coactivam potestatem congregare, ad fidelem legislatorem aut eius auctoritate principantem in communitatibus fidelium tantummodo pertinere, nec in aliter congregato determinata vim aut robur habere, ad observacionem quoque neminem obligare temporali aut spirituali pena vel culpa: <15o prime, 2a, 3a et 4a, et 17o prime et 8o secunde, ex 6a in finem, et 21o secunde, ex 2a in 8am.>

<§ 34.> Ieiunia et aliquorum ciborum prohibiciones solius generalis concilii fidelium <seu fidelis legislatoris> auctoritate fieri debere. Opera quoque mechanicarum arcium ac doctrinas disciplinarum, que lege divina nulla dierum exerceri prohibita fuerint, solum predictum concilium <seu legislatorem> predictum interdicere posse; ad observacionem quoque talium arcere pena vel supplicio temporali solum legislatorem fideliem aut eius auctoritate principantem: <15o prime, 2a, 3a, 4a et 8a, et 21o secunde, 8a.>

<§ 35.> Canonizari aut tamquam sanctum adorari quempiam, per solum generale concilium statui et ordinari debere: <21o secunde, 8a.>

<§ 36.> Episcopis aut presbyteris aliisque templorum ministris si uxores interdicere convenit, reliqua quoque circa ecclesiasicum ritum, per generale solum fidelium concilium id statui et ordinari, ac eum solum collegium aut personam in hoc cum predictis dispensare posse, cui data fuerit eius auctoritas per concilium supradictum: ubi supra <immediate.>

<§ 37.> A iudicio coactivo episcopo vel sacerdoti concesso semper ad legislatorem contendentem liceat appellare, <vel ad eius auctoritate principantem.>: <15o prime, 2a et 3a, et 22o secunde, 11a.>

<§ 38.> Perfeccionem evangelicam summe paupertatis servare debentem nihil immobilium in sua potestate habere posse absque determinatio proposito, quodlibet tale habitum vendendi, cum primum potuerit, preciumque pauperibus tribuendi; mobilis autem aut immobilis rei nullius habere dominium seu potestatem, cum proposito scilicet vendicandi eam coram iudice coactivo ab auferente vel auferre volente: <13o secunde, 22a et 30a, et 14o, 14a.>

<§ 39.> Episcopis reliquisque ministris evangelicis, que ad alimentum et tegmentum necessaria fuerint, saltem cotidiana vice, cui ministrant evangelium, multitudo vel persona singularis secundum legem divinam et suam posibilitatem exhibere tenetur, decimas vero vel alterum quid aliud, si superfuerit dictorum ministrorum necessitati supplende, nequaquam: <14o secunde, ex 6a in 11am.>

<§ 40.> Legislatorem fidelem aut eius auctoritate principantem in subiecta sibi provincia compellere posse tam episcopos quam reliquos evangelicos ministros, quibus de sufficiencia victus et tegmenti provisum est ad divina officia celebranda et sacramenta ecclesiastica ministranda: <15o prime, 2a, 3a et 4a, et 8o secunde, ex 6a in finem, et 17o secunde, 12a.>

<§ 41.> Episcopum Roamnum et alium quemlibet ecclesiasticum seu templi ministrum secundum legem divinam per solum fidelem legislatorem aut eius auctoritate principantem vel fidelium generale concilium ad officium ecclesiasticum separabile promoveri debere, ab eodem quoque suspendi atque privari exigente delicto: <15o prime, 2a, 3a, 4a et 10a, et 17o secunde, ex 8a in 16am et 22o secunde, ex 9a in 13am.>

<§ 42.> Possint autem alie quamplures et utiles conclusiones ex prioribus diccionibus per necessitatem inferri quas tamen deduximus, contenti sumus, quoniam ad predictam pestem cum ipsius causa succidendam facilem atque sufficientem prebent ingressum, et propter abbreviacionem sermonis.

CAPITULUM III.

De titulo huius libri.

Vocabitur autem tractatus iste Defensor Pacis, quoniam in ipso tractantur et explicantur precipue cause quibus conservatur et extat civilis pax sive tranquillitas et hee eciam propter quas opposita lis oritur, prohibetur et tollitur. Per ipsum enim scitur auctoritas, causa et concordancia divinarum et humanarum legum et coactivi cuiuslibet principatus, que regule sunt actuum humanorum, in quorum convenienti mensura non impedita pax seu tranquillitas civilis consistit.

Amplius per ipsum comprehendere potest tam principans quam subiectum que sunt elementa prima civilitatis cuiuslibet, quid observare oporteat propter conservacionem pacis et proprio libertatis. Primus namque civis vel civilis regiminis pars, principans scilicet, sit unicus homo vel plures, comprehendet per eas que in hoc libro scripte sunt humane veritates atque divine, soli sibi convenire auctoritatem precipiendi subiecte multitudini communiter aut divisim; et unumquemquem arcere, si expediat, secundum positas leges et nil preter has, arduum presertim, agere absque multitudinis subiecte seu legislatoris consensu; nec iniuria provocandam esse multitudinem seu legislatorem, quoniam in ipsius expressa voluntate consistit virtus et auctoritas principatus. Subiecta vero multitudo et ipsius singulum quodlibet ex hoc libro addiscere potest, qualem aut quales instituere oporteat principantes; et quoniam solius principantis partis perceptis velut coactivis pro statu et in statu presentis seculi obedire tenetur, <solummodo> tamen secundum positas leges in quibus determinant, in quibus vero minime secundum tradita 15o et 18o *prime*; et quantum possibile fuerit observare, ne principans aut altera quevis communitatis particula contra vel preter leges iudicandi aut aliud quid civile agendi sibi sumat arbitrium.

Hiis enim comprehensis memoriterqueretentis et diligenter custoditis sive servatis, salvabitur regnum et quevis altera quecumque temperata civilis communitatis in esse pacifico seu tranquillo; per quod viventes civiliter adipiscuntur, et sine ipso de necessitate privantur sufficiencia vite mundane, ad eternam quoque beatitudinem prave disponuntur. Quas tamen velut fines et optima desideratorum humanorum, secundum diversum tamen et alterum seculum, in prioribus sermonibus, tamquam omnibus per se manifestum, suscepimus; supradictis a nobis adicientes, quod, si quid in ipsis reperiri contingat determinatum, diffinitum aut aliter quomodolibet pronunciatum *vel scriptum* minus catholice, id non pertinaciter dictum esse; ipsumque corrigendum atque determinandum supponimus auctoritati ecclesie catholice seu generalis concilii fidelium Christianorum.

Anno trecento milleno quarto vigeno

Defensor et iste perfectus festo baptiste.

Tibi laus et gloria, Christe!