Jump to content

Definitio fidei (Concilium Chalcedonense)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Definitio fidei
Concilium Chalcedonense
saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 62


Definitio fidei (Concilium Chalcedonense), J. P. Migne

EX VERSIONE RUSTICI DIACONI.

(0511A) Sancta, et magna, et universalis synodus, quae per gratiam Dei, et praecepta piissimorum et Christianissimorum (0511B)imperatorum nostrorum, Valentiniani et Marciani Augustorum congregata est in Chalcedona metropoli provinciae Bithyniorum, in ecclesia sanctae et victricis martyris Euphemiae, haec definivit quae subter scripta sunt.

102 Dominus noster et Salvator Jesus Christus, notitiam fidei discipulis suis firmans dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27), ut nullus dissonet a proximo circa dogmata pietatis, sed ut (0511C)pariter veritatis ostenderent praedicationem. Quia vero non desinit per zizania sua diabolus contra semina pietatis insurgere, et semper aliquid novum contra veritatem invenire; propter hoc Dominus, ut consuevit, providens humano generi, piissimum hunc et fidelissimum ad aemulationem crexit imperatorem. Et undique sacerdotii praesides ad se convocavit, ut gratia Domini omnium nostrum Christi operante, omnem quidem mendacii a Christi ovibus pestilentiam removeat, floribus (0511D)autem veritatis eas pinguescere faciat. Quod et perfecimus, communi judicio dogmata expellentes erroris; et inerrabilem Patrum renovavimus fidem: symbolum trecento um decem et octo omnibus praedicantes. Et eos ut proprios Patres esse ascribimus, qui postea in magna Constantinopoli congregati sunt centum quinquaginta, et 103 eamdem fidem ipsi quoque confirmaverunt. Definimus igitur, ordinem et omnes formulas fidei conservantes nos quoque ejus (0512A)quae apud Ephesum olim facta est sancta synodus (cujus praesides fuerunt sanctae memoriae Coelestinus Romanorum urbis antistes; et Cyrillus Alexandrinae (0512B)Ecclesiae); praefulgere quidem rectae et immaculatae fidei, expositionem 318 sanctorum beatissimorum Patrum apud Nicaeam, sub piae recordationis Constantino principe congregatorum. Obtinere autem etiam 150 sanctorum Patrum apud Constantinopolim definitam: ad interemptionem tunc exortarum haereseon, confirmationem vero ejusdem catholicae et apostolicae nostrae fidei.

EX ALTERO CODICE MS. DIVIONENSI.

(0511A) Sancta, et magna, et universalis synodus, quae secundum Dei gratiam, et sanctiones piissimorum, (0511B)Christianissimorumque imperatorum nostrorum, Valentiniani et Marciani Augustorum, congregata est apud Chalcedonam metropolim Bithyniae provinciae, in martyrio sanctae et venerabilis martyris Euphemiae, definivit subter annexa.

Dominus noster et Salvator Jesus Christus notitiam fidei confirmans discipulis suis ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, ut nullus a proximo dissonet in doctrina pietatis, sed aequaliter praedicationem (0511C)veritatis ostendant. Quoniam vero non quiescit nequissimus sua zizania sationibus pietatis inspergere, novi aliquid contra veritatem semper inveniens, ob hoc consuete Dominus noster providens humano generi, piissimum hunc et fidelissimum principem ad zelum fidei suscitavit: et undique sacerdotii principes convocavit, quatenus gratia Domini omnium nostrum Christi operante, ab ovibus Christi omnem pestem quidem mendacii submoveret, germinibus autem veritatis (0511D)pingues efficeret. Quod quidem et fecimus, communi decreto dogmata fugantes erroris: et integram Patrum renovamus fidem, trecentorum decem et octo symbolum omnibus praedicantes: et tanquam domesticos qui pietatis hujus compositionem receperunt Patres ascribentes, qui postea apud Constantinopolim convenerunt centum quinquaginta, qui et ipsi eamdem fidem subsignaverunt. Definivimus igitur ordinem, et omnes formas fidei. Conservantes (0512A)quoque eam quae apud Ephesum olim facta est sancta synodus; cujus praesides fuerunt sanctae memoriae Coelestinus Romanorum urbis antistes, (0512B)et Cyrillus Alexandrinae Ecclesiae. Et praefulgere quidem rectae et immaculatae fidei expositionem trecentorum decem et octo sanctorum et beatissimorum Patrum apud Nicaeam sub piae recordationis Constantino principe congregatorum: obtinere autem etiam centum quinquaginta sanctorum Patrum apud Constantinopolim definitam ad interemptionem tunc exortarum haereseon, confirmationem vero ejusdem catholicae, et apostolicae nostrae fidei

SYMBOLUM CCCXVIII SANCTORUM PATRUM APUD NICAEAM.

(0512C) Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum: qui genitus est ex Patre ante omnia saecula: lumen de lumine, Deum verum de Deo vero: genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter 104 nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, atque inhumanatus est, et passus est, et resurrexit tertia die: et ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat aliquando quando non erat, et antequam nasceretur non erat: et quia ex non exstantibus factus est, aut ex alia substantia vel subsistentia; dicentes esse aut convertibilem aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Dei Ecclesia.

SYMBOLUM CL SANCTORUM PATRUM, QUI IN CONSTANTINOPOLIM CONGREGATI SUNT.

(0512D) Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum: qui de Patre genitus est ante omnia saecula: lumen de lumine, Deum verum ex Deo vero: genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit: et incarnatus est de Spiritu sancto et Maria Virgine, et inhumanatus est: crucifixus est pro nobis sub Pontio Pilato, et sepultus est: et resurrexit tertia die: et ascendit in coelos, et sedet ad dexteram Patris: et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem: ex Patre procedentem: cum Patre et Filio adorandum, et conglorificandum: qui locutus est per prophetas. In unam catholicam et (0513A)apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum: exspectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi. Amen.

Sufficeret quidem ad plenam cognitionem pietatis, et confirmationem, sapiens 105 hoc et salutare divinae gratiae symbolum. De Patre enim, et Filio, et Spiritu sancto perfectionem docet: et Domini inhumanationem fideliter accipientibus repraesentat. Sed quoniam ii qui veritatis reprobare praedicationem conantur, per proprias haereses, novas voces genuerunt: et hi quidem mysterium dispensationis (0513B)Domini quae propter nos facta est, corrumpere praesumentes, et vocem θεοτόκος de Virgine denegantes: alii vero confusionem permixtionemque introducentes, et unam naturam esse carnis et divinitatis stulte confingentes: et passibilem unigeniti divinam naturam per confusionem prodigiose dicentes. Propter hoc illis omnem machinationem contra veritatem volens claudere praesens nunc sancta, et magna, et universalis synodus, praedicationem hanc ab initio immobilem (0513C)docens, decrevit ante omnia, fidem in recusabilem permanere CCC. X. et VIII sanctorum Patrum. Et doctrinam confirmat, quae de substantia Spiritus sancti CL Patribus postea congregatis in regia civitate tradita est, propter 106 illos qui Spiritui sancto repugnabant: quam illi omnibus notam fecerunt, non quasi aliquid deesset antecedentibus inferentes; sed de Spiritu sancto intellectum eorum contra illos qui dominationem ejus respuere tentaverunt, Scripturarum testimoniis declarantes. Propter illos (0513D)autem qui mysterium dispensationis corrumpere moliuntur, et purum hominem esse illum qui ex sancta Virgine Maria natus est, impudenter delirant, epistolas synodicas beati Cyrilli quondam Alexandrinae Ecclesiae praesulis, ad Nestorium et ad alios per Orientem congruas existentes suscepit, ad convincendas Nestorii vesanias; interpretationem vero eorum qui salutaris symboli mentem pio zelo nosse desiderant. Quibus etiam epistolam (0514A)maximae et senioris urbis Romae praesulis, beatissimi et sanctissimi archiepiscopi Leonis, quae scripta est ad sanctae memoriae archiepiscopum Flavianum, ad perimendam Eutychis malam intellegentiam consequentissime coaptavit: ut pote et magni illius Petri confessioni congruentem et communem 107 quamdam columnam nobis adversum prava dogmata existentem, ad confirmationem rectorum dogmatum. His namque qui in duos Filios dispensationis divinae mysterium discerpere (0514B)nituntur obsistit: et illos qui passibilem deitatem unigeniti sunt ausi dicere, sacro coetu expellit: et his qui in duabus naturis Christi, temperamentum aut confusionem exquirunt resistit; et eos qui coelestem, aut alterius alicujus esse substantiae dicunt quam ex nobis adsumpsit servi formam, ut dementes abigit: et qui duas quidam ante unitionem naturas Domini fabulantur, unam vero post unitionem confingunt, anathematizat. Sequentes igitur sanctos Patres, unum (0514C)eumdemque confiteri Filium, Dominum nostrum Jesum Christum, consonanter omnes docemus: eumdem perfectum in deitate, et eumdem perfectum in humanitate: Deum vere, et hominem vere eumdem ex anima rationali et corpore: et consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, 108 per omnia nobis similem absque peccato: ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem; in novissimis autem diebus (0514D)eumdem propter nos, et propter nostram salutem, ex Maria Virgine Dei genitrice, secundum humanitatem. Unum, eumdemque Christum, Filium, Dominum, unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, et inseparabiliter agnoscendum: nusquam sublata differentia naturatum propter unitionem; magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrente. Non in duas personas (0515A)partitum sive divisum, sed unum et eumdem Filium unigenitum, Deum Verum, Dominum Jesum Christum: sicut ante prophetae de eo, et ipse nos Jesus Christus erudivit, et Patrum nobis symbolum tradidit. His igitur cum omni undique scrupulositate et diligentia a nobis dispositis, definivit sancta et universalis synodus, alteram fidem nulli licere proferre, vel conscribere, aut componere; aut sentire, aut docere aliter. Eos autem qui ausi sunt componere fidem alteram, aut certe proferre; (0515B)aut docere aut tradere alterum symbolum, volentibus vel ex gentilitate ad agnitionem veritatis vel ex Judaeis, vel 109 ex haeresi quacunque converti; hos, si episcopi fuerint aut clerici, alienos (0516A)esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero: si vero monachi aut laici fuerint, anathematizari.

(0513A)Sufficeret quidem ad plenam cognitionem pietatis et confirmationem, sapiens hoc et salutare per Dei gratiam symbolum. De Patre enim, et Filio, et sancto Spiritu plenitudinem docet, et Domini inhumanationem fideliter accipientibus repraesentat. Sed quoniam laedere praedicationem veritatis conantes, propriis haeresibus novas voces proferunt; hi quidem mysterium Domini propter nos divinae dispensationis (0513B)audentes corrumpere, et Matris Dei Virginis appellationem recusant. Alii vero confusionem, permixtionemque introducunt, et unam naturam carnis et deitatis stulte confingunt; passibilem unigeniti divinam esse naturam, confusione portentosa dicentes. Ob hoc illis omnem machinationem contra fidem volens claudere praesens nunc sancta, et magna, atque universalis synodus, praedicationem hanc ab initio inconcussam docens constituit praedicaeteris, trecentorum (0513C)decem et octo sanctorum Patrum fidem manere inlaesam. Et propter illos qui adversum sanctum Spiritum pugnant (μαχομένους) posterioribus temporibus a Patribus apud Constantinopolim centum quinquaginta congregatis, de essentia Spiritus conroborat traditam disciplinam, quam illi omnibus notam fecerunt: non quasi deesset aliquid praecedentibus inferentes, sed de sancto Spiritu suam sententiam promulgantes; adversum eos qui veritatem ipsius laedere tentaverunt, Scripturarum (0513D)testimoniis roborantes. At vero propter illos qui mysterium dispensationis violare conantur, purum hominem esse qui ex sancta Virgine Maria natus est, impudentius delirantes, beati Cyrilli Alexandrinae ecclesiae praesulis synodicas litteras ad Nestorium, et ad alios per Orientem, acceptissimas habet, ad convincendas Nestorii blasphemias, et ad interpretationem salutaris symboli his qui nosse desulerant. Quibus etiam (0514A)epistolam magnae et senioris Urbis praesulis beatissimi et sancti archiepiscopi Leonis, quae scripta est ad sanctae memoriae archiepiscopum Flavianum, ad sensus pessimos Eutychis auferendos, consequentissime aptavit: ut pote magni illius Petri confessioni congruentem, et quamdam columnam nobis adversum prava dogmata existentem, ad confirmationem recti dogmatis. His enim qui in duos filios, dispensationis divinae mysterium discerpere nituntur obsistit: et illos qui passibilem deitatem (0514B)unigeniti ausi sunt dicere, a sacro coetu expellit: et his qui in duabus naturis Christi, permixtionem aut confusionem exquirunt resistit: et eos qui coelestem, aut alterius alicujus esse substantiae dicunt quam ex nobis assumpsit servi formam, ut dementes abigit: et qui duas quidem ante unitionem naturas Domini fabulantur, unam vero post unitionem confingunt, anathematizat. Sequentes igitur sanctos Patres, unum eumdemque confiteri Filium, et Dominum (0514C)nostrum Jesum Christum, consona voce omnes docemus: eumdem perfectum in deitate, eumdemque perfectum in humanitate: Deum vere, et hominem vere eumdem ex anima rationali et corpore: coessentialem nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato: ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eumdem propter nos, et propter salutem nostram, ex Maria Virgine Theotoco secundum humanitatem. (0514D)Unum eumdemque Christum, Filium, Dominum, unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum. Nusquam sublata essentia naturarum propter unionem, magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrente. Non in duas personas partitum atque divisum, neque disjunctum; sed unum et eumdem Filium unigenitum, Deum Verbum, Dominum Jesum (0515A)Christum; sicut ante prophetae de eo, et ipse nos Jesus Christus erudivit, et Patrum nobis symbolum tradidit.

His igitur cum omni undique veritate, diligentia, et sollicitudine a nobis definitis, statuit sancta et universalis synodus, alteram fidem nulli licere proferre vel conscribere, aut componere; aut sentire, aut docere aliter. Eos autem qui ausi sunt componere fidem alteram; aut proferre aut docere; aut tradere alterum symbolum volenti converti, (0515B)vel ex gentibus ad cognitionem veritatis venire, vel ex Judaeis, vel haeresi quacumque: hos si episcopi fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero: si vero monachi (0516A)aut laici fuerint, anathematizari.

Pag. 58. Lucifer per legatum. Ad synodum Alexandrinam (quae sub imperio Juliani, anno Christi 362, praesidente Athanasio celebrata est) non convenisse Luciferum Caralitanum episcopum, sed eo legatum misisse diaconum suum, testantur Rufinus lib. I, cap. 27, et Socrates lib. III, cap. 4. Nec repugnat synodica, quae est Athanasii epistola ad Antiochenses, cui subscribunt diaconi duo, Herennius et Agapetus a Lucifero legati: nam et inter hos duos ordinem fuisse verisimile est; ut qui prior censetur Herennius, potiores ea in legatione partes ageret; Ag petus legati potius comes quam legatus interesset.

Pag. 58. Pauci, sed meritis magni. Hic inter magnos meritis episcopos censeri a Vigilio Luciferum Caralitanum, mirabitur nemo, qui (0516B)S. Athanasii datam ad eum epistolam perlegerit, ejus laudibus refertam. Quam epistolam quia in codicibus antiquis, Cluniacensi, Parisiensi, Pictavensi, et Pontiniacensi, junctam reperimus Vigilii Tapsensis Dialogo sub nomine Athanasii contra Arium; et quidem vulgatis ejus editionibus haud paulo emendatiorem: idcirco hic eam reddimus, erudito lectori nec ingratam, nec (opinor) inutilem futuram.