Migne Patrologia Latina Tomus 137
Delatio corporis S. Juniani
Delatio corporis S. Juniani (Letaldus Miciacensis), J. P. Migne 137.0825A
Delatio corporis S. Juniani
- 1.
137.0823C| Domino Patri CONSTANTINO et caeteris fratribus Nobiliaci coenobii frater LETALDUS in Domino salutem.
Ad sublevandos Tobiae labores angelus Raphael missus a Domino, postquam eum non solum ab aerumnis eruit verum etiam beneficiis divinae pietatis adjuvit, reversurus ad eum a quo missus fuerat, a quo exiens non discesserat, eos quos beneficii superni munere erexerat, alloquitur dicens: Consilium regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Tob. XII). Quapropter nos opera Christi quae per gloriosissimum confessorem suum Junianum nostris temporibus operari dignatus est, revelare et confiteri convenit, ad laudem et gloriam nominis ejus, ad aedificationem audientium, ut cognoscant omnes quia opera quae operatus est in diebus 137.0823D| patrum nostrorum, operatur et nobiscum, non nostris quidem meritis, sed quae beneficio pietatis et 137.0824C| eorum interventu patrum, quos nobis largitus est intercessores, et ad corrigendam vitae nostrae gravitatem proponit imitabiles.
- 2.
Aggrediamur igitur promissi operis munus, nostris quidem de viribus diffisi, sed divinae largitatis auxilio fulti, illius videlicet qui ait: Aperi os tuum, et ego implebo illud (Psal. LXXXI, 11). Vos autem, reverendi Patres et fratres, juvate precibus, quod charitativo injunxistis imperio: nec admodum vobis nostra displiceat rusticitas, dummodo sola et integra, ut a vobis tradita est, rerum gestarum complaceat veritas. Cum exorti essent peccatores sicut fenum, et veluti vepres et spinae terrenam suffocantes messem, ita maligni quique Dominicam devastarent vineam, placuit episcopis et abbatibus et quibusque 137.0824D| religiosis viris concilium debere fieri, in quo et praedae prohiberentur, et res sanctorum injuste sublatae 137.0825A| restituerentur; et caetera mala quae speciosam sanctae Dei Ecclesiae faciem foedabant, sub anathematis mucrone ferirentur. Hoc igitur concilium in coenobio Karrofensi cogi fuit destinatum, factusque est ibi grandis ex pago Pictavo et Lemovicino, et adjacentibus regionibus multorum concursus populorum. Nam et multa corpora sanctorum ibi allata sunt, quorum praesentia et religiositas roboraretur, et malignorum procacitas retunderetur. Sane illud concilium divina, ut creditur, voluntate coactum per sanctorum praesentiam frequentia illustravere miracula. At vero inter caetera Deo digna sanctorum pignora, etiam gloriosi Patris Juniani exuviae cum decenti honore delatae sunt.
- 3.
Sed inter haec agenda cum a coenobio 137.0825B| sancti Patris elatae essent reliquiae, non multum longe a monasterio hi qui sancti vehebant sarcinam, consederunt, et sacrum onus deposuerunt. In eo igitur loco post sanctissimarum reliquiarum evectionem devotio fidelium crucis erexit vexillum ob memoriam et recordationem, quod ibi sancti Patris reliquiae quievissent: et ab eo tempore 137.0826A| usque nunc, quicunque febricitans accesserit, invocato Christi nomine per interventionem ejusdem Patris pristinam consequitur sanitatem. Inde ergo cum ad villulam cui Ruffiacus nomen est, accessissent, mansionem inibi acceperunt, noctemque illam in Dei laudibus et hymnis pervigilem ducentes, facto mane iter arripuerunt; sed nihilominus in eodem loco quo quieverant reliquiae, fideles Christiani ex lento vimine quasi quoddam fecere peribolum, ut locus ipse quo sacra membra locata fuerant ab accessu hominum et animalium tutus remaneret. Post multos dies taurus ferox accessit et cornibus atque costis eadem sepem ludibundus concussit; sed mox ut a saepe recessit, corruit et exspiravit. In eodem quoque loco ex ingenti imbre lacuna succreverat, 137.0826B| quae susceptam aliquandiu retinens aquam, pro reverentia sanctorum pignorum ad abluendam plurimos invitabat, inter quos accessit quaedam mulier elephantino laborans morbo, quae cum ex eadem se lavisset aqua, pristinae sanitati restituta incolumis remeavit ad propria.