Jump to content

Descriptio Monasterii Dervii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Descriptio Monsterii Dervi
850?
editio: incognita
fons: incognitus

Paragraphus 1

[recensere]

Habent Fratres Monasterii Dervii ad victum et vestimentum hanc summam villarum

In Summa Vigra mansum indomincatum I, vestitum, cum terra arabili ubi possunt seri de annona modios CL inter duas sationes. Habent ibi silvam ubi possunt saginari porci M; exeunt de ipsa silva: de avena modios L, oulli XL, securis I, saccus I. Est ibi ecclesia I, que solvit solidos V; et caballi pastum aut sol V. Habent ibi molendinum, quod solvit de annona modios LXXX, de bracio modios XX. Habet ibi cambaca, que solvit avene modios LXXX et IIIIor. Aspiciunt ad ipsum mansum mansa ingenuilia XIII: solvit ususquisque in anno pro ambacciaco dimidium earrum aut denaria X; lignarium unum aut denarium IIII. De aratura antsigna II, corvada II, boneficia, carropera atque manopera, pulli VI, ova XXX, peditura in curtem perticas III, et in messem facit unusquisque dies XV, et XV in ipsa villa. Faciunt waitas et scindelas CC. sunt ibi hospicia III: solvit unusquisque pullum I cum ovis; facit dies VIIII de servitio et missaticum quocumque necesse fuerit. Habent ibi exartos unde recipitur XIa garba. Solvunt inter totos de cavalitio solidos I. Possunt ibi collegi de vino modios XX, de feno earra XXX, de frumento modios XX. Gerlinus Hermodus et Angelhertus juraverunt et dictaverunt. Ducunt ad monsterium omnem decimam.

Habent in Puellare Monasterium mansum indominicatum I, cum terra arabili ubi possunt seri inter duas sationes de annona modios C; silvam ubi possunt saginari porci M.; exit inde unoquoque anno securis I et dolatoria I. Habent ibi ecclesia I, cum manso, que nichil solvit. Habent molendinum ad tertiam partem. Camba I que solvit de annona modios C. Aspiciunt ibi mansa ingenilia XXXIII vestitia et unus apsus : sund de eis XVI que reddit unusquisque duobus annis denarios V, in tertio anno reddit solidum I; facit lignare I. Pro ambascationen dimidium carrum in leugis XL aut denarios X. Reddit unusquisque de umblone modium I, scindelas L. De aratura facit ansinga II, corvada II, boneficia, vuaitas carropera atque manopera. Solvit denarum I, et... in tertio anno. Facit in ambasciatione de aratura jornalem I. Ceterum servitium facit ut supra. De aquatera, quando tempus est, exeunt solidi VIII. Sunt ibi hospitia VII, que solvunt pullos com ovis, et quartam partem modii de umblone. Faciunt corvadam, boneficia vuaitas. Collegitur XIa garba de exartis. Solvunt de cavalitio solidos XXX. Ducunt ad monasterium omne decium quicquid laborant ad opus dominicatum.

Habent in Mortrigo mansum indominicatum I, cum terra arabili ubi potest seri de annona inter duas sationes modios CXC. Habent ibi silvam ubi possunt saginari porci mille : de qua colliguntur de annona modii II, pulli XX. Habet ibi pratum ubi colligi possunt de feno carra III. Aspicit ibi ecclesia in Guioldi corte, cum manis VII et dimidium, que solvit solidos X, et par veredum et capellam, cum mansis II, que solvit solidos II. Habet ibi molendinum, qui reddit de annona modios XXX. Camba, que solvit de annona modios LXXXIIII. Aspiciunt at ipsum mansum mansus ingeniles XVIIII: sunt ex ipsis XVII qui solvit unusquisque in anno pro ambasciatico carrum et dimidium in leugis XL aut denarios X, lignare I aut denarios IIII, pullos VI cum ovis XXX, de aratura ansinga II, corvada II, boneficia II. Faciunt waitas, perticas III; faciunt in corvada et in messe diebus XV in monasterio et XV in ipsa villa, carropera atque manopera, et scindelas CC. Cetera mansa ut supra solvunt, absque lignari et pullis Reddunt quoque illa duo mansa unusquisque lignare I aut pullum I. Sunt ibi hospitia X, que solvit unusquisque III pullos com ovis et faciunt dies III. Et de exartis exit XIa garba, et exeunt de cavalitio solidi LX. Tebertus et Winemarus et Gobertus et Rainerus juraverunt et dicaverunt.

Habent in Villa et in Ragisicorte et Milerario mansum indominicatum I, cum terra aribili ubi possunt seminari de annona modios CCC. Est ibi silva ubi possunt saginari porci mille; exeunt inde de annona modii XIIII pulli XXVI. Possunt ibi colligi de vino modios L, de feno carra CXX. Aspiciunt ibi ecclesie III, que solvunt solidos VII. Molendini III, et camba I que reddit de conquisto: de avena modios LXXX et IIIIor, et de captis et de bracio modios XXX. Aspiciunt ibi mansus ingeniles XXXII. Facit unusquisque lignare I aut solvit denarios IIII. Solvunt de umblone modios XII. Solvit unusquisque mansus pullos III cum ovis; pro ambascatione carrum I aut denarios XX. Faciunt corvada III, beneficia, scindelas C, facculas carrum I; dies in monasterio XVI [sic!] et XV in ipse villa; faciunt carropera et manopera, pedituras in curte et in messe et in prata. De cavalitio exeunt solidi CCC. De exartis colligitur XIa garba. Adalgedus, Sarilo, Ebronius juraverunt et dictaverunt.

Habent in Tilio mansum indominicatum I, cum terra arabili ubi possunt seri de annona modios XXX; silvam ubi possunt saginari porci DCCC; pratum ubi possunt colligi de feno carra VIII. Aspiciunt ibi mansus ingeniles IIII, solvit unusquisque de aratura jornales III, corvadas III, beneficia III, lignare I, carropera atque manopera, pullos VI cum ovis XXX, scindelas C. Pro ambascatione carrum dimidium in leugis XL aut denarios X; diebus XV in monasterio et XV in ipsa villa; faciunt waitas. Collegitur de exartis XIa garba. Solvunt de cavalicio solidos XIIII. Sairfridus et Ragenardus juraverunt et dictaverunt.

Habent in Saura terra mansum indominicatum I, cum terra arabili ubi possunt seri inter duas sationes de anno modios CC; pratum ubi possunt colligi de feno carra VIII; vineam ubi possunt colligi de vino modios ..; silvam desertam; ecclesiam I, cum manso I qui solvit solidos X. Aspiciunt ad ipsum mansum mansus ingeniles XIIII, e quibus sunt VIII qui solvit unusquisque pro ambasco dimidium carrum in leugis XL aut denarios X; facit lignare I, pedituram in curte et in parto. De aratura facit ansiniga III, corvada III, boneficia III, carropera atque manopera, vuaitas, pullos III cum ovis XV, scindelas CCC, diebus XV in monasterio et XV in ipsa villa. Remanent mansa VI: sunt ex eis III qui solvit unusquisque pullos VI cum ovis fet facit unusquisque III dies de servitio. De exartis colligitur XIa garba. Habent ibi prata unde exeunt denaria V; De cavalico solvunt solidos XLII.

Habent in Brah mansum indominicatum I, cum terra arabili ad medicatem CCC modii; prada ad carra de feno X. Ecclesia I cum manis V, exeunt solidi V; et caballi pastum aut solidos V. Molendinum I ad tertriam partem. Ascipiunt ibi mansus ingeniles XXVII et dimidium; e quibus VIII et dimidium qui solvit unusquisque in pastione de avena modium I, de lignare carrum I aut denarios IIII, in tertio anno pedituram in curte at in prato, scindelas L, carropera atque manopera, pullos III cum ovis XV; pro ambasciatiatico IIII partem carri in leugis XL aut denarios V. Facit dies XXX in monasterio et XXX in ipsa villa, Caplim VIIIo diebus in curte; de aratura jornales II, corvada II, beneficia II. Faciunt vuaitas. Reddunt ista VIII mansa et dimidium modios XLI et dimidium de ordeo. Cetera mansa solvunt ut supra absque ordeo. Est ibi sella I unde exeunt denarii IIII et pulli IIII cum ovis; solvunt de cavalitio solidos XXX.

VIII

[recensere]

Habent in Prisciaco mansum indominicatum I, cum terra arabili ubi possunt seri annone modii LXXX. Vinea ubi possunt colligi de vino modii C. Ecclesia I, que solvit solidos II. Ascpiciunt ibi mansus ingeniles IIII et dimidius reddit unusquisque pro ambasciatico denarios III pro lignario denarios II. Paciunt de aratura ansigna II, corvadas II, ebeneficia, carropera et manopera, pullos III cum ovis, caplim diebus III. Habetur ibi ecclesia I, que solvit denarios VI. De cavalito solidi X.

Habent in Dudiniacacorte mansum indominicatum I, cum terra arabili ad seminandum annone modios C; pratum ubi potest colligi de feno carra X; molendium ad tertiam partem. Camba que solvit den annona modios XXVIII. Ecclesias III, cum mansis III et dimidium, solvunt solidos III et dinarios X. Ascipiunt ibi mansus ingeniles VIII; reddit unusquisque pro prandio de annona modios VI. Do aratura ansinga II corvada II, beneficia. Faciunt waitas, carropera atque manopera; pullas III cum ovis. In ambasciatico, quaram partem carri aut denarios V; pro ligno denarios II; scindelas C; pedituram in curtem et in messem, diebus XV in monasterio et XV in ipsa villa. Sunt ibi hospicia III qui solvunt pullas III com ovis. Exeunt de cavalicio solidos X.

Habent in Brais mansa III. Ecclesia I, que solvit solidos II. De feno carra VI. Facit unusquisque mansus jornales II de aratura, corvada II, beneficia II, pullos III cum ovis. De cavalitio solidi X. Pro ambasciata unusquisque mansus denarios V aut carropera in leugis XL.

Habent in Arnulficorte mansum indominicatum I, cum terra arabili ubi potest seri inter duas sationes annone modios CCC; silvam ubi possunit saginari porci D; pratum ubi possunt colligi de feno carra II; molendinum qui solvit annone modios LX, de bratio modios VIII. Camba I, que solvit de bratio modios XXX et de avena modios CXX. Ecclesia I, cum mansis II et dimidium que solvunt solidos V. Et caballi pastum aut solidos V. Aspiciunt ibi mansus ingeniles XXVIII. Solvit unusquisque pro ambasciata IIIIem partem carri aut denarios V. Facit de aratura jornales II, ansinga II, corvada II, beneficia II, carropera atque manopera et waitas, pullas III cum ovis, lignare I aut denarios II. XV diebus in monasterio et XV in ipsa villa, aut inter duos homines denarios V; scindelas unusquisque C, pedituram in curte et in pratio et in messe. Sunt ibi hospicia XXXIII: duo ex ois faciunt in tertio anno jornales II. Ipsi et ceteri faciunt corvadas, vuaitas et beneficia, perdituram. Solvit unusquisque pullos II cum ovis. Faciunt noctes, carropera et manopera. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum.

Habent in Saturniaco mansum indominicatum vestitum I, cum terra arabili ubi possunt seri annone modios CL. Aspiciunt ibi mansa ingenilia vestita XXVI, apsa XI : solvit unusquisque pro pastione denarios VIII; pro lignari denarios IIII; in ambasciata IIII partem carri in leugis XL aut denarios V. Unuquoque annam multonem I aut anniculum I: in tertio anno heredios, et unoquoque anno de conlaboratu suo decimam partem. De matram carrum I, de capronibus carrum I, de stramino carrum I. Facit de aratura ansinga II, corvada V, carropera atque manopera, pullos III cum ovis. Sunt ibi mansa servilia VIII, apsa II: solvit unusquisque de pastione denarios IIII, de aratura ansinga II, corvadas II, denarios II. Faciunt vuaitas et pullos, pastum et bratios, carropera atque manopera. Pergunt in missaticum. Faciunt omnes de ipsa villa, post omne servitium, XV diebus in monasterio et XV in ipsa villa. Servi faciunt diebus VI. Sunt ibi acle unde exeunt solidi VI. De calciatico solidii III. Recipiunt herbatico duobus vicibus in anno de alia potestate; et conlaboratum de ipsis mansis colligitur ad opus dominicum. Exeunt de cavalitio solidi XII. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum.

XIII

[recensere]

Habent in Vallare mansum indominicatum I, cum terra arabili ad modios CCC; de vinea ad modium I; de prato ad carra C; silvam ad procos tria millia saginandos. Exeunt de silva in censu de annona modios XX, pullos XV. De aqua, quando tempus est, exeunt solidi XVI. Ecclesia I, cum manso, solvit solidos IIII; et caballi pastum; alia ecclesia solidos II. Ascipiunt ibi mansa ingenilia vestitia XIII, apsa V. Solvit unusquisque pro ambasciata dimidium carum in leugis XL aut denarii X, lignare I aut denarios IIII, perdituram in curte, in prato et in messe, scindelas L, XV diebus in monasterio et XV in ipsa villa; de aratura jornales II, corvadas II, beneficia, carropera, manopera, pullos III cum ovis, waitas. Sunt ibi hospicia III, que solvit unusquisque pullum I cum ovis. Debent colligere umblonem in silvam. De cavalitio solidi XXXV. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum.

Habent in Luviniaca corte mansum indominicatum I, cum terra arabili ad medios XL; silvam desertam unde exeunt de avena modios VI. Pulli VI cum ovis. Vineam ubi colligi possunt de vino modios XXX. De feno carra XXX. Ecclesia I, que solvit solidos II. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia X: e quibus sunt V qui solvit unusquisque pro ambasciata dimidium carrum in leugis XL aut denar. X, lignaris carra IIII, carropera et manopera, pullos VI cum ovis, scindelas CCC, pedituram in curte et in prato et in vinea, in aratura jornales III, corvadas II, beneficia II, vuaitas. Habet ibi hospicium I qui solvit pullum I cum ovis et diem I. De exartis colligitur XIa garba. De cavalitio solidi XXXVIII. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant indominicatum.

Habent in Teubodimonte mansum indominicatum I, cum terra arabili ad modios C. Sunt ibi vinee ubi possunt colligi de vino modios CXL. Est ibi ecclesia que solvit sol. II. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia VI, solvit unumquodque pro estellis sol. II, de lignari carra IIII, et ad vince pascellos carra IIII, pullos VI cum ovis, carroperat atque manopera. Cavacarri qui reddunt denar. XII. Claudit unusquisque in vinea perticas XII, in curte VI et in messe VI; in tertio anno scindelas CC. Debet ibi habere cambam. De exartis solvunt ut ceteri Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant indominicatum.

Habent in Laderdicaci curte mansum indominicatum I, cum terra arabili. Est ibi ecclesia I, que solvit solidos III. Aspiciunt ibi mansus ingeniles VII, reddunt cunti pro hosterco solidos II, de lignari carra V, carropera et manopera, pullos V cum ovis. Faciunt dies XV pro ambascatione in leugis XL aut denarios VIII. Pedituram in curte et in messe. Solvunt scindelas C et vuaitas. De cavalitio solvunt solidos IIII. Est ibi ecclesia I, que solvit denarios IIII; pullis I cum ovis. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant indominicatum.

XVII

[recensere]

Habent in Godonis curte3 et in Gericorte mansum indominicatum I, cum terra arabili ad modios XL; de feno ad carra IIII. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia VI; reddunt pro hostat. sol. II, lignaris carra IIII, carropera et manopera, pullos VIII cum ovis. In ambascatione dimidium carrum in leugis XL aut denarii VIII. Faciunt diebus XV pediture, in curte III; scindelas in tertio anno C aut denar. I. De herediis de annona modii II. Aclasii qui reddunt denarios VII. Pullos cum ovis. De cavalitio solvunt denarios VIII. Ducunt ad monasterium ut supra [i.e. omnem deciam quicquid ad opus laborant indominicatum].

XVIII

[recensere]

Habent in Muriniaca mansum I indominicatum cum terra arabili ad duas sationes modios C: possunt ibi colligi de vino modios VI. Ecclesias II que solvunt solidos X. Modendinum ad duas partes. Aspiciunt ibi mansa ingenilia, vestitia IIII et dimidium, apsa II. Solvit unusquisque pro hostatico sol. II. De lignari carrum I aut denarius. Aratura jornales VI. Ambasciatico dimidium carrum in leugis XL aut denar. X: scindelas CCC aut lenarii [sp? denarii] VII, carropera atque manopera, pullos VI cum ovis, ordei modios II, pedituram in tertio anno, waitas. Sunt ibi X manselli qui reddunt unusquisque de avena modium I et denaria II, pullos cum ovis, jornales II de aratura, manopera et waitas. Aspiciunt ad ipasm villam mansus II, unus in Vuarembertiacacorte, qui solvit solidos V, et alius in Boviniacorte qui solvit V solidos, de aratura jornales IIII. Sunt ibi cavacarri qui solvunt sol II, acla que solvit solidum I, acla alia denarium I, pullum cum ovis. Faciunt XV dies in monasterio et XV in ipsa villa. ducunt ad monasterium ut supra.

Habent in Capalinas mansum indominicatum I, cum terra arabili ad modios C, pratum ad feni carra VI. Ecclesia que solvit sol. X. Aspiciunt ibi mansus ingeniles XIIII: e quibus sunt VIII et dimidium vestiti, solvit unusquisque pro hostatico solidos II. Aratura jornales II, corvadas II, lignaris carrum I aut denarii II. Pro ambascatione dimidium carrum aut denarios X, carropera et manopera, pullos III cum ovis; faciunt dies XV in monasterio et XV in silva aut denar. VI. waitas. Sunt ibi hospitia V que reddunt denarios XII, pullos II cum ovis. De cavalitio exeunt solidi X. Ducunt at monasterium ut supra.

Habent in Septem fontes mansum indominicatum I, cum terra arabili ad modios C; silvam ubi saginari possunt porci L; pratum ad carra III. Ecclesia I, cum manso dimido, que solvit sol. I. Aspiciunt ibi mansus ingeniles XXXIII ed dimidium. Facit unusquisque de aratura ansinga II, corvadas II, beneficia, carropera et manopera. In ambascatione IIII partem carri aut denarios V. XV diebus in monasterio et XV in ipsa villa, et waitas et scindelas L, absque tribus que solvit unusquisque scindelas C, pullos III cum ovis. Aspiciunt ibi ecclesie II, cum manos I et dimidio: una solvit solidos V, et caballi pastum aut solidos V; alia niehil [sic] solvit. Sunt ibi hospitia IIII que solvunt unumquodque pullos II cum ovis et III dies. In caplim diem I, et in prato I et in messe I. Exeunt de cavalitio solidi XLI. Ducunt ad monasterium ut supra.

Habent in Rivo mansum indominicatum I, cum terra arabili ubi potest seri de annona modios mille. Habent ibi partem de silva. Vinea ubi potest colligi de vino modios VI; pratum ad carra LX; molendinum qui solvit de annona modios LX; camba deserta. Aspiciunt ibi ecclesie VII: una in ipsa villa que solvit solidos II; alia in Fronvilla que solvit solidos V, et caballi pastum aut solidos V; tertia in Piscionem que solvit solidos V, et caballi pastum aut solidos V; quarta in Florneio que solvit solidos V, et caballi pastum aut solidos V; sexta in Hasnonivilla que solvit solidos VII. Habent in ipsa mansa ingenilia XXV ex quibus XXIII vestita et V apsa; reddit unumquodque de aratura ansinga II, corvadas II, beneficia, waitas. Pro ambasciatico dimidium carrum in leugis XL aut denar. X, carropera et manopera, pullos VI cum ovis, lignare I, scindelas L, pedituram in curte et in prato et in messe. XV diebut in monasterio et XV in ipse villa. Sunt ibi hopitia IIII; solvit unumquodque pullum I cum ovis et faciunt quodcumque necesse est. Solvit unusquisque mansus faculas C. De exartis collegitur XIa garba et pars conlaborati de apsa terra recipitur. Exeunt de cavalitio sol. XXXV. Ducunt ad monasterium ut supra.

XXII

[recensere]

Habent in Macerias mansum indominicatum I, [cum] terra arabili ad moios XL; pratum ad carra de feno IIII. Aspiciunt ibi mansus ingeniles VIII: duo et dimidium vestiti, et ceteri apsi. Facit unusquisque de aratura ansigna II, corvada II, beneficia. In ambasciatico inter totos carrus I aut denarios XX. Lignarii carrus I, faculas XL, waitas, scindelas C. Pedituram in curte et in prato, in tertio annorum; XV diebus in monasterio et XV in ipsa villa. Recipit partem de apsis terris. Solvunt de cavalitio solidos II. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant dominicum.

XXIII

[recensere]

Habent in Cornaio mansum indominicatum I, cum terra arabili ad modios C; pratum ad carra de feno XL. Ecclesia I, cum manso I, et de terra bonuaria LX que solvunt solidos V. Aspiciunt ibi mansa igneilia XI, vestita IIII cetera apsa. Facit unusquisque de aratura ansinga II, corvadas II, beneficia, carropera et manopera, pullos III cum ovis, et inter totos faciunt carrum I et dimidium aut denarios XXV, scindelas C aut denarium I et dimidium, lignare I aut denarios II, facitun vuaitas, XV diebus in monasterio et XV in ipsa villa. De exartis solvunt XIa garba et partem de apsa terral. Solvunt de cavalitio solidos III. Ducunt ad monasterium ut supra.

XXIV

[recensere]

Habent in Crispeio mansum indominicatum I, [cum] terra arabili ad seminandum modios C; silvam ad porcos CCC; pratum ad carra feni XX; ecclesias II, cum duobus mansis, que solvunt solidos V. Aspiciunt ibi mansus ingeniles XV, vestiti VIII, et apsi VII. Faciunt de aratura ansinga II, corvadas II, beneficia; in ambasciatico unusquisque carrum I aut denarios XX, carropera et manopera, pullas VI cum ovis, waitas, lignaria II aut denarios IIII, scindelas CCC aut denarios IIII, XV dies in monasterio et XV in ipsa villa aut denarios XX, pedituram in curte et in messe et in prato. De exartis XIa garba et pars conlaboratori de apsa terra. Ducunt ad monasterium ut supra.

Habent in Bracheio mansum indominicatum I, cum terra arabili ad modiios XX; silvam munitam; pratum ad feni carra II; ecclesia que solvit solidos V et alia que solvit denarios XIII. Aspiciunt ibi mansus ingeniles II; facit unusquisque de aratura ansinga II, corvads II, beneficia, lignaris carra IIII aut denarios III, pedituram in curte et in messe, XV dies in monasterio aut denarios X. waitas, carropera et manopera, unusquisque pullos III cum ovis. De cavalitio exeunt solidi III. Ducunt ad monasterium ut supra.

XXVI

[recensere]

Habent in Badulficurte mansum indominicatum I, cum terra arabili ad seminandum modios CC; pratum ubi potest colligi feni carra XXX. Pro ambascatione IIII partem carri aut denarios V. Aspiciunt ad ipsum mansum mansa ingenilia VIII, unus est vestitus et alia apsa. Debent de aratura ansinga II, corvadas II, beneficia, lignare I aut denar. II, pullos VI cum ovis, pedituram in curte et in messe et in prato, carropera et manopera XV diebus in monasterio et XV in ipsa villa; faciunt waitas, et pars conlaborati de apsa terra. De cavalitio exeunt denarii IIII. Ducunt ad monasterium ut supra.

in progresso


XXXV

[recensere]

Habent in Tortiaco mansum indominicatum I, cum terra arrabili ad seminandum modios XL. Aspiciunt ibi mansa ingenilia V et apsa II. Inter duas sationes ansinga II, corvadas II, beneficia. De pastione solvit unusquisque ordei modium I, decimam de illorum conlaboratu. De lignari carrum I, aut denar. IIII pullos III cum ovis, pro ambasciatico IIII partem carri aut denar. V. In tribus festis solvit unsquisque denarios II. De cavalitio exeunt solidi II. Ducunt ad monasterium ut supra.

XXXVI

[recensere]

Habent in Rumeneuficurte mansum indominicatum I. Aspiciunt ibi mansa III, et manet ibi homines VIII qui faciunt in anno de aaratura jornales XIIII. Livnaris carri VIII, pullos XXVII cum ovis, scindelas DCCCC, carropera in leugis XXX, caplim noctibus XV,pedituram unusquisque in curte et in messe et in parto. Exeunt de capilitio solidi XII et de forasticis terris solidi III. Faciunt carropera et manopera.

XXXVII

[recensere]

In Alianacacorte habent terras indominicatas in quibus possunt serio modios LX, de feno carra II. Aspiciunt ibi mansa II et dimidium qui faciunt in anno de aratura jornales V corvadas et beneficia scindelas CC, lignaris carra IIII, pullos VIIII cum ovis, pedituram in sepe, carrpera in leugis XX, in hostolito solidos IIII, denarios IIII carropera atque manopera. Airmirus et Vuarnevertus juraverunt et dictaverunt. Sunt in summa (i.e. XXXVI et XXXVII) mansa VI et dimidium et de exartis jornales C, ac terre indominicate; de argento solidi XVIIII, denarii IIII, feni carra LXII, lignaris carra XII, pullos XXXVI cum ovis, scindela mille et C.

... in progresso ...

Paragraphus 2

[recensere]

... in progresso ...


Vide etiam
[recensere]
Fons
[recensere]
  • Editio: L'Abbe Charles Lalore, Le Polyptique de L'Abbaye de Montierender, Lutetia, pp.1-24. PDF