Jump to content

Descriptio Regni Iaponiae/1.

Unchecked
E Wikisource

DESCRIPTIO
REGNI IAPONIAE
CAPVT I.

De Situ Iaponiae, Magnitudine, Divisione, & primo Europaeorum de ea notitia.

REGNUM Iaponiae iam communiter dicitur Iapan, incolis verò, vernaculo idiomate Hippon. Ab Hispanis Argentana quondam dicta est: olim etiam Chryse & Zipangry dictam esse, Paulus Venetus refert. Ultima est regionum à nobis versus Ortum remotarum & cognitarum, Solisque matutinos radios omnium prima aspectat. Etenim ab Oriente obversa est Californiae & Novae Granadae intervallo mille circiter milliarium.

Ab occidente Sinas aspicit interiectâ Insulâ Corea, estque varia pro littorum flexu excursuve distantia. Ab urbe enim Liampo*, qui Sinarum regnis in ortum est limes, ad Iaponis Insulam Gotum, quae prima inde navigantibus occurrit, leucas numerant sexaginta, (sive milliaria quinquaginta & unum) ab Amacano** autem, occiduo Sinarum emporio, ubi Lusitani ferme negotiantur, ad eandem Gotum, leucarum ducentarum nonaginta septem traiectus est, sive milliarium ducentarum quinquaginta quatuor. Linschotius Iaponiam minimo intervallo à China distare ait octoginta milliaribus: à Macao autem trecentis milliaribus. A Septentrione habet partem Septentrionalis Americae incognitant, regna nempe Aniam & Quivira: A meridie Novam Guineam Terrae Australis partem, cuius maiorem notitiam brevi, ut spero, nobis Belgarum navigationes dabunt. Ex illa casu nautas olim quosdam in Iaponem delatos fama est, neque inde solvisse, ait Maffeus.

Ab Insulis Canariis sive Fortunatis, ea nempe quam Teneriffa vocant, gradibus centum quinquaginta septem remotus est Meridianus Iaponiae citimus, cumque per mediam Europam trigesimus à Canariis transeat Meridianus, colligimus inde, quod septem, octo, vel novem horis pro ratione diversorum locorum prius meridiem agant Iaponenses, quàm Europaei.

Distantia ab Aequatore, sive latitudo Iaponiae media, sive elevatio poli est triginta quinque graduum, cum inter trigesimum primum (alii trigesimum ponunt) latitudinis gradum & inter trigesimum octavum vel nonum iaceat. Itaque dies longissimus est quatuordecim horarum eum quadrante, quo quidem die Sol meridiem agens, octo, novem, decem &c. gradibus distat, à vertice eorum. brevissimus decem, demta quadrante: eritque in quarto Climate quod denominatur ab Insula Rhodo, in quo Climate etiam Cyprus, Creta, Sicilia, Peloponnesus, Lusitania, Andalusia, Granada, item magna Syriae, Arabiae, Persiae, Chinae portio reperiuntur, & propterea eadem cum his regionibus habebit phaenomena caelestia.

Quod ad Divisionem Iaponiae attinet, sciendum est, illam non esse unam aliquam Insulam, sed ex multis constare insulis, quae interfluente mari disiunctae sunt, quaedam maiori, quaedam minori intervallo.

Divisae sunt omnes in tres classes seu membra. 1. Chickock, Xicocum vocat Maffeus, cui tres praesunt Reges & unus satrapa. 2. Sayckock, Maffeus Ximum appellat & novem satrapiis regnive censeri scribit 3. Iaponia, strictiore vocis usu, quae maxima est ex his tribus, habetque in se Regni metropolim, Meacum à qua Maffeus scribit hanc Insulam denominari, & continere qunquaginta tres satrapias seu regna quorum praecipua sunt Meacense & Amangucianum: Etenim Meacensi parent viginti quatuor Dynastae seu Reguli: Amanguciano duodecim vel tredecim. Caronius in quinque eam provincias esse divisam notat, ita ut totum regnum Iaponiae septem provinciis constet, quae sint, Sayckock, Chickock, Iamaysoit, Ietsengo, Ietsegen, Quanto, Ochio, quae deinde in alia regna & satrapias subdividuntur.

Neque putes trium harum Insularum unamquamque esse continuam terram. Ipsae enim ex aliis constant Insulis, sed parvo Euripo separatis. Unde in Epistolis Indicis Maffei, ubi describuntur itinera in Iaponia, multarum insularum fit mentio, ut Insulae Hiu, p. 168 (edit. in octav.) Tacaxumae p. 71. Iquicuchi ib. Firando p. 51. Cangae, p. 215 & aliarum, quarum descriptio aliqua ibi videri potest. Sanè Iaponiae partes sive regiones optimè conceperis, si Zelandiam Belgicae provinciam animo cogites, quam ex 7 constare Insulis notum est; Belgę dicunt, het is een gebroken land. Caeterùm provinciae Ochio, intercedente Isthmo alia adiacet terra, dicta Iesso vel Sesso, quae licet non sit sub Imperio Caesaris Iaponici, tamen ad Iaponiam referri potest, quandoquidem continens eius est, & non videtur aliquod peculiare Regnum constituere. Imo si illam excludamus, non erit Iaponia Insula, sed peninsula. Quanquam & de hac regione Iesso exploratum non est, utrum mare totum eius ambitum excepto Isthmo cingat, an verò ea se ad aliam continentem extendat, vel saltem quousque vel in quam longitudinem protendatur. Caronius ita de hoc negotio loquitur: Iaponia hactenus, quantum mihi constat, Insula esse censetur: sed hac de re certi aliquid statuere non possumus, cùm maxima eius pars ipsis Iaponensibus incognita sit. Saepe de hoc inquirens edoctus sum quod ultra provinciam dictam Quanto, (ubi Caesarea Maiestas praecipua dominia habet, & in qua Caesarea urbs & arx, Iedo dicta, sita est) iter viginti septem dierum restet versus plagam Caeciae vel ortus aestivi, antequam perveniatur ad extremum angulum regionis dictae T’sunga, mari conterminum. Hinc traiectâ aquâ, cuius latitudo undecim est circiter milliarium, exponuntur in terram Iesso vel Sesso, ubi pretiosae pelles inveniuntur. Haec regio Sesso inculta quidem est, montibus petrisque aspersa, & paucis habitata locis: sed adeo vasta & longè se extendens, ut Iaponenses, etsi saepius eam perlustrârint & ad interiora penetrârint, nunquam tamen eius finem attingere, nec de hoc aliquid certi resciscere potuerint. Etenim plerumque accidit, ut cibus illos defecerit, & ideo rebus non exploratis gressus suos relegere coacti sint. Relationes quoque exploratorum eiusmodi fuêre, ut Caesareae Maiestati cupiditatem cognoscendi vel ulterius inquirendi imminuerint. Nam, ut dixi, regio maximâ ex parte deserta est, & in quibusdam locis habitant populi, quorum totum corpus hirsutum est, prolixum capillum barbamque alunt, ut Chinensium iumenta, magis feris quàm hominibus similes. Ad ostendendam itaque incertitudinem, insuláne sit Iaponia annon, notandum est, quod aqua illa, quae à regione Tsurgaar tam versus Iaponiam, quàm terram Sesso labitur, sistatur ad altissimos montes & inhabitatam regionem quae provinciae Ochiam adiacet, & ne per longinquas imò inusitatas vias cum dispendio iter facere opus esset, traiectus ille à Tsungaar ad Sesso hodiernum usque in diem usurpatur.

De populis hisce in terra Iesso sunt quoque sine dubio intelligenda ea, quae Ludovicus Froius Iesuita, cum in Iaponia ageret, in quadam epistola, quae est in libro IV Epist. Maffei, scripsit his verbis: Iaponiae terrae in Septentrionem adiacet amplissima sylvestrium hominum regio, leucas ab urbe Meaco trecentas (milliaria ducenta quinquaginta quatuor.) Bestiarum pellibus induuntur, toto hirti corpore, ingenti barba, mystacibus maximis, quas paxillo subrigunt potaturi. Vini gens avida inprimis, ad bella ferox, formidolosa Iaponiis. In praelio sauciati, salitis aquis abluunt vulnera: id unum genti remedium est. speculum gestare dicuntur in pectore: ad caput gladios alligant sic, ut in humeros manubrium desinat. Sacra habent nulla, coelum duntaxat venerari soliti sunt. Aquita perampla est urbs in regno Iaponis Geuano: illuc frequentes commeant mercimonii causa, itemque vicissim ad eos Aquitani, sed rarius, quod illuc delati, ferè perimantur ab incolis. Mappae autem Geographicae & Globi post Aquitam nihil praeter Oceanum exhibent etsi iam olim Itinerarium Lynschotii de hac incertitudine monuerit.

Ex hisce iam facilius erit ferre iudicium de illis quae de magnitudine Iaponiae scripta sunt. Cluverius in sua Geographia, scribit eam in longitudine esse milliarium CL, latitudine (ubi maxima) LXX. Maffeus autem longitudinem ei assignat, CC leucarum, (quae faciunt 171 milliaria) latitudinem, ubi maxima, XXX (quae faciunt 26 milliaria.) Haec autem non parum diversa sunt. Et regionem quidem Iesso, de qua iam diximus, uterque exclusit, quippe ignotam quam nec Globi Geographici nec Mappae monstrant. Sed & hac sepositâ, maiorem tamen esse magnitudinem Iaponiae, quam vel à Cluverio vel Maffeo assignatur, ex eo manifestum est, quad ab urbe Meaco ad regionem Iesso numerentur CCLIV milliaria, ut supra ex Froio diximus. Est verò Meacum in medio circiter Iaponiae sita. Et in epistola prima Indicarum, quae scripta est à Iaponio quodam Christiano, fit mentio Academiae Banduensis quae absit à Meaco sexcentis passuum millibus. Caronius quoque scribit mercatores Meacum commeare à ducentis & trecentis milliaribus. Ex quibus liquet, maiorem esse Iaponiam, quàm longitudo, & latitudo tam Cluverii, quam Maffei indicant. Tursellino potius assentior, qui in vita Xaverii ait, Iaponiam solam, unam nimirum ex tribus praecipuis regni Iaponici partibus porrigi, in longitudinem millia passuum DCCL: latitudinem maxima ex parte esse CLXX.

De prima eius apud Europaeos notitia ita loquitur Maffeus: Aditae primùm eius, terrae titulum decusve & alii quidem Lusitani ad se trahunt: sed ego Antonio Galuano crediderim, in eo libro, quem de Inventoribus Orbis novi conscripsit, apertè narranti, Antonium Motam; Franciscum Zeimotum, & Antonium Pexotum, cùm ex urbe Sionis Dodra peterent Sinas, pertinaci vento ad Insulas Iaponiorum abreptos, anno seculi huius (nempe decimi sexti) quadragesimo secundo, (sive anno Chr. CIƆ IƆ XLII.)

Lusitanis itaque nominatis à Maffeo concedenda est gloria primi ad Iaponiam aditus: sed, eos primam quoque notitiam de Iaponia, intulisse Europae, non potest admitti, cum Marcus Paulus Venetus diu ante illos quaedam de Iaponia scripserit. Vixit hic enim seculo duodecimo post Chr. Natum. Apianus tamen & Gemma Frisius in Geographicis suis nullam eius faciunt mentionem, multò minus Ptolomeus, qui multis seculis Paulum Venetum antecessit. Chinensibus semper notissima fuit. Eos enim ab ipsa Regni Iaponiae memoria navibus mercaturae causâ illuc venire solitos scribit Caronius, & multa sunt eius indicia. Qui navigationes ex China ad Iaponem cognoscere cupit, legat Linschotium in Itinerario c.31.32.33.34.


* Maffeus.
** Maccou, Macao.