Descriptio Regni Iaponiae/10.
De gradibus Dignitatis.
Apud solum Caesarem esse liberrimum administrandi arbitrium, Dairos autem externo tantùm splendore parem illi vel etiam maiorem obtinere Maiestatem, amissâ regnandi potestate, diximus in praecedentibus. Nominetenus itaque & si inanem spectes honorem supremus in regno est Dairus, si imperium, Caesar. Etenim ipsam urbem Meacum, ubi Dairi aula est, Caesar per constitutum inibi praefectum gubernat, qui in epistolis Indicis pag. 155, dicitur Xamaxinodonus. Regni quoque Proceres non Dairi sed Caesaris sunt vasalli & huius tantùm dictis obedientes. Inter subditos, qui primae classis sunt, sive maximae post Caesarem autoritatis, Reges appellantur, impropriè vocabulo sumto, cum reguli potius dicendi sint, qualium viginti & unus numerantur. Hos subditi alloquuntur manibus humi positis ut ex epist. p. 175 colligitur. Secundam classem constituunt Duces quatuor: tertiam principes sex: in quarta classe equites, qui simul barones, septemdecim: in quinta Barones nonaginta: in sexta Domini minores quadraginta & unus. Maffeus ait, eos qui cum imperio sint, rerumque potiantur, omnes appellari Tonos inter quos tamen alii existant dignitatis gradus, uti apud nos Regum, Ducum, Marchionum, & Comitum Et in epist. p. 60 legimus, quod Cungues sit nomen magni honoris. Consiliarii Caesaris sunt viginti octo, quorum quatuor primarii Regibus parem obtinent dignitatem, reliqui paulò minorem.
Septimum itaque ordinem facit Clerus, qui in varias sectas dividitur. Capita autem, earum sive Episcopos appellare placet, principibus, quidam etiam regibus praeferuntur: de quibus capite de Religione dicetur. Ad hunc quoque ordinem omnes docti referuntur. Octavus ordo est Nobilium, quorum numerus propter multitudinem non annotatur: multò minus nonus Ordo, quem milites ignobiles faciunt, qui omnes sunt stipendiarii vel Caesaris vel Dynastarum, quemadmodum etiam maxima nobilium pars, quandoquidem etiam hi omnes ferè milites sunt, pauci satellites & ministri Caesaris & Dynastarum. In decimo ordine sunt mercatores, in undecimo opifices, in duodecimo rustici, in infimo denique mancipia, quae emuntur & venduntur etsi rustici aliàs à mancipiis perparùm differant.
Mercatorum nulla est dignitas & honor, sed viles censentur, cuius causam afferunt hanc, quod mercator (ut ipsi putant) mendaciis deditus sit, & turpis lucri, nummorumque accumulandorum causa sine ullo falsi pudore tam nobiles, quam ignobiles fallere non erubescat, ut Caronius refert.
Opifices contemnuntur propter vilem, in qua vivunt, conditionem, cum ministri sint civitatum & pagorum, manuque & laboribus victum sibi quaerere necessum habeant. Agricolae & mancipia, ideo quod maximè omnium sese fatigant & quasi captivi vitam transigunt, ab omnibus despiciuntur. Nobiles verò & milites à reliquis incolis honorantur & metuuntur, otiosi vitam degunt, obambulant, aluntur, sustentantur & ministeria accipiunt ab aliis: privilegiis multis gaudent, immunes sunt ab omnibus oneribus ferendis. Illis egentibus non minor habetur à caeteris honor, quàm si essent opulenti: neque nobilis quisquam etsi pauper cum plebeiâ vel ditissimâ coniugium init. Namque descendendo ad plebeiorum affinitatem existimant se multum dignitatis atque existimationis deperdere. Superbi fastuosi illis mores, imperitia magna, rapacitas non minor, egregii audaciâ. Parvos alunt pueros pro servis, qui soleas illorum portant, quandoquidem calceis quales nostri sunt, non utuntur, ut capite de Vestibus dicemus: hi pueri dicuntur portatores solearum schoen-dragers, & decem vel duodecim stuferos praeter tenuem victum accipiunt singulis mensibus.
Hîc de nobili quodam memorabilem attexam historiam. Memini accidisse aliquando, inquit Caronius, ut superbus quidam minister, pauperi Nobili operam suam offerret serviturus ei pro solearum seu calceorum portatore, ut loquuntur, plus interim mercedis pro servitio suo propter egregiam corporis dispositionem postulans, quàm ab egeno Domino persolvi posse non ignorabat. Offendebatur Nobilis hac iuvenis istius arrogantiâ, qui illusum sibi venisset: dissimulans tamen iram & indignationem suam hunc in modum respondebat: Nimium equidem tibi pro mercede dari postulas, tamen quoniam oculis meis places, recipio te pro ministro meo. Caeterum, elapsis tribus diebus ablegabat illum ad aliquod negotium, redeuntem incusabat, quod longiori, quam decuisset tempore abfuisset: atque hanc ob causam eum necabat, (quod quidem in hisce locis Domino licet) ulciscens hac ratione illius temeritatem sub honesto praetextu.
Mancipiorum miserrima est conditio ita ut non rarò mortem oppetere malint, quàm eam miseriam diutius sufferre. Et enim si quando Dynastae moenia quaedam exstrui curant, rogantur à mancipiis sub specie officii, liceat sibi corpora sua substernere exstruendo operi: quandoquidem Iaponenses persuasi sunt, quod ea moenia, quorum fundamentum continet carnem hominis qui ultro se subiecit operi, nullam patiantur ruinam. Ita annuente haud gravatè Domino, miseri illi à superimpositis lapidibus comminuuntur & contunduntur.